De lapsu virginis consecratae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De lapsu virginis consecratae
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16


AmbMed.DeLaViC 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De lapsu virginis consecratae

305 CAPUT PRIMUM.

Silentium abrumpit Auctor, et omnes ut Ecclesiae propter sacrae virginis corruptionem lugenti condoleant, excitat: propositaque indignitate flagitii suum hac de re promit moerorem. 1. Quid taces, anima; quid cogitationibus aestuas; quid non erumpis in vocem, et mentis tuae exponis ardorem, ut aliquod solatium capias? Hoc plane, hoc erit quasi remedium aegritudinis tuae, si aperto ore conceptum digeras scelus. Nam et ulcus quamvis tumidum, cum fuerit apertum, evaporans praestat refrigerium passionis.

2. Audite me nunc qui prope estis, et qui longe, et qui timetis Dominum, et Ecclesiae ejus gaudio congaudetis, et tristitiae conlugetis; sicut scriptum est: Gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Vos, inquam, appello qui charitatem Christi verissimam retinetis, et super iniquitate non gaudetis, sed potius ingemiscitis. Advertite verba oris mei, et quae ex justo dolore procedunt, judicate; et detecti sceleris qualitatem mecum pariter perhorrete. 3. Virgo nobilis, dicata Christo, sapiens, erudita, ruit in foveam turpitudinis, concepit dolorem, et peperit iniquitatem: se perdidit, et Ecclesiam maculavit. Hinc omnis anima Christiana grave vulnus excepit; quia sanctum datum est canibus, et margaritae missae sunt ante porcos (Matth. VII, 6): a rabidis enim hominibus nomen laceratum est sanctitatis, et ab immundis et luteis pretiosum 306 conculcatum est propositum castitatis. 4. Hinc aestus animo meo, hinc insanabilis dolor; quia unum malum bona plurima secum trahit: et unius nubecula peccatricis totam pene lucem obscuravit Ecclesiae. Assumam ergo vocem propheticam, et flebiliter dicam: Audite me, omnes populi, et videte dolorem meum (Thren. I, 12): virgines meae, et juvenes mei abierunt in captivitatem. Vere haec est captivitas, ubi animae a peccato captivae ducuntur ad mortem, et a diabolica dominatione possidentur.

CAPUT II.

Corruptam alloquitur: et qualis quamque beata fuerit ante crimen admissum, in quam vero postea deciderit calamitatem ac turpitudinem, ejus oculis subjicit.

5. Ad te ergo nunc mihi sermo sit, quae caput horum et causa malorum es, quae multipliciter misera cum gloria virginitatis nomen etiam perdidisti; nefas est enim Susannam vocari non castam, non licet lilium nominari quod non es. Unde incipiam? quid primum, quid ultimum dicam? Bona commemorem, quae perdidisti; an mala defleam, quae invenisti? 6. Eras virgo in paradiso Dei, utique inter flores Ecclesiae: eras sponsa Christi, eras templum Dei, eras habitaculum Spiritus sancti. Et cum dico toties eras, necesse est toties ingemiscas; quia non es quod fuisti. Incedebas in Ecclesia tanquam columba illa, de qua scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Psal. LXVII, 14). Splendebas ut argentum, fulgebas 307 ut aurum, quando cum sincera conscientia procedebas. Eras tamquam stella radians in manu Domini, nullum ventum, nullas belli nebulas pertimescebas. 7. Quae ista subitanea conversio? Quae ista repentina mutatio? De Dei virgine facta es corruptio Satanae, de sponsa Christi scortum exsecrabile, de templo Dei fanum immunditiae, de habitaculo Spiritus sancti tugurium diaboli. Quae incedebas cum fiducia ut columba, nunc lates in tenebris sicut stellio. Quae fulgebas ut aurum propter virginitatis honorem, nunc vilior facta es luto platearum; ut etiam indignorum pedibus conculceris. Quae fueras stella radians in manu Domini, veluti de alto ruens coelo, lumen tuum exstinctum est, et conversa es in carbonem.

CAPUT III.

Quam sit misera quae jam apud Deum accessum non habeat; immo vero neque apud ipsos homines: unde confusionis quam aliquando coram sanctis atque angelis passura est, magnitudo intelligitur.

8. Vae tibi, misera, et iterum vae, quae tanta bona propter parvi temporis luxuriam perdidisti! Quam tibi spem apud Christum Dominum reliquisti, cujus membra tollens fecisti membra meretricis (I Cor. VI, 15)? Quid te Spiritus sanctus visitabit, cum eum re pudiaveris, qui se a cogitationibus quoque sordidis longe facit? 9. Sed veniamus ad humana, ut per illa divina noscantur. Aspice quis sanctorum, aut quae sanctarum tibi approximare non horreat: aperi oculos tuos, si potes; erige frontem, si audes: aliquem sanctorum fiducialiter intuere. Nonne tuam faciem conscientia commissi tamquam plumbum inclinat et premit? Nonne tenebrae ante oculos tuos et dira caligo versabitur? Nonne timor et tremor animam tuam et membra quassabit? 10. Si ergo homines in carne constitutos, et alicujus delicti obnoxios non potes intueri, tam gravi confusione sepulta; quid facies coram castis apostolis? Quid facies coram Elia, Daniele, et tantorum exercitu prophetarum? Quid facies coram Joanne? Quid facies coram Maria, Thecla et Agne, et immaculato choro puritatis? Quid denique coram angelis sanctis? Nonne splendore et claritate immaculatorum quasi fulminibus percussa combureris?

CAPUT IV.

Confutatis, quas corruptae excusationes solent praetexere, ad crimen rediens, parentum ejus ac totius familiae vicem miseratur: docetque ipsis optabilius futurum fuisse ut prius moreretur: nec illis superesse aliud solatium, quam quod ei virginitatis professionem eligenti sola spe divinae remunerationis consenserint: ipsam vero eorum exspectationem delusisse.

11. Sed dictura es forsitan: Non potui sustinere; quia carnem fragilem circumferebam. 308 Respondebit tibi beata Thecla cum suis innumerabilibus sociis: Et nos eadem carne amictae fuimus, nec tamen plenum propositum castitatis nostrae, aut fragilitas carnis potuit mutilare, aut saevitia tyrannorum potuit per varia tormenta dejicere. Revera (32, q. 5, c. Revera) non potest caro corrumpi, nisi mens fuerit ante corrupta. Remanebit ergo in crimine anima, quae carnem praecedit in voluptate. 12. Sed dices: Nolui hoc malum, violentiam passa sum. Respondebit tibi fortissima illa Susanna, cujus tu nomen fallaciter bajulas: Ego inter duos presbyteros posita, inter duos utique judices populi, sola inter silvas paradisi constituta (Dan. XIII, 20 et seq.) vinci non potui; quia nec volui. Tu ab uno ineptissimo adolescente, et in media civitate, quomodo vim potuisti perferre, nisi quia ultro vitiari voluisti? Quis denique tuas voces audivit? Quis obluctationes sensit? Ut autem haec omittam, certe post illatam violentiam prodere scelus si non aliis, vel parentibus, vel tuis sororibus debuisti; esset enim excusatio infelicitatis, esset conscientiae plena purgatio, si hostem pudicitiae tuae deduxisses in publicum. 13. Sed erubuisti forsitan, ne te violatam multi cognoscerent. Et quid timuisti ubi non erat timor, nisi ut tacendo crimen cum adultero saepius sociareris? Esto autem, pudor prohibuit confiteri; quid de secunda commixtione dicis, quid de tertia, quid de frequenti commercio foeditatis? Cesset, cesset jam violentiae figmentum, cesset ruboris argumentum; ubi toties membra illa dicata Christo, scelestissimo moecho suis visceribus polluenda praebuisti. 14. Horret, horret animus, mens tabescit, cum ad aditum sceleris pervenitur. Nam et medicus quamvis fortis sit animo, cum altius tamen secat vulnus, puto ex parte aliqua sustinebit horrorem. Heu perdita, jamne intelligis omnes tibi vias excusationis omnimodis clausas? Jamne sentis quantum tibi mali et in carne, et in anima nefaria libido contulerit? 15. Non istam de te confusionem tuus exspectaverat pater, qui te sibi singularem gloriam computabat. Non hunc luctum, et has lacrymas ex te sibi nasci tua crededirat mater, quae partus sui gemitum per tuam virginitatem consolabatur. Non fratres tui, non sorores hoc ex te dedecus exspectabant, quos omnes quasi uno gladio tui sceleris graviter sauciasti. 16. Si fuisses communi sorte defuncta, deflessent te modicum propter desiderium parentes: sed exsultassent granditer, quia immaculatam praemisissent virginem, hostiam vivam Domino, propitiatricem videlicet delictorum. At nunc plangunt mortuam, et non mortuam: lugent vivam, et non vivam: mortuam utique gloria virginitatis, vivam dedecore turpitudinis. 17. Iratus est pater suis visceribus, de quibus seminata es: maledicit suo utero mater, ex quo in hanc lucem infeliciter processisti. Nec tamen modum sui doloris reperiunt, nisi hoc solum 309 plane videntur habere solatium, quia te nec pater compulit, nec mater coegit ut virginitatem profitereris, quam ultro et propria voluntate professa es. Nam scio, cum multas tibi difficultates tuus proponeret genitor, cum arduum esse iter servandae virginitatis ingereret; non solum pertinaciter restitisti, sed et revelationes tibi datas dixisti terribiles. 18. In quantum ergo sibi mercedem sperabant ex eo quod tuo proposito non restiterunt, in tantum tibi intellige, misera, pondus judicii crescere; quia non servasti quod ultro promisisti. Quibus te spiris serpens ille nequissimus obligavit? Quibus te venenis infecit ille, qui Evam decepit; ut tanta te caecitate percuteret, tantam animae tuae faceret oblivionem?

CAPUT V.

In memoriam ei revocat, quo die, quo ritu, quove populi concursu sacrata fuerit, addens sanguinem ei potius profundendum, quam violandam fidem: quod saecularium nuptiarum comparatione amplificat. Deinde objectionem ex Apostoli verbis petitam solvit.

19. Non es memorata diei sanctae Dominicae resurrectionis in quo divino altari te obtulisti velandam? In tanto, tamque solemni conventu Ecclesiae Dei, inter lumina neophytorum splendida, inter candidatos regni coelestis quasi Regi nuptura processeras. Non es memorata qualis ad te die illo facta est allocutio: Aspice, filia, intuere, virgo, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet Rex decorem tuum; quia ipse est Dominus Deus tuus (Psal. XLIV, 11, 12)? Reminiscere ergo quantus ad Sponsi tui et Domini nuptias convenerit populus. Servare te oportuit fidem, quam sub tantis testibus pollicita es, semper cogitare cui virginitatem spoponderis. Facilius te oportuit sanguinem cum spiritu fundere, quam perdere castitatem tuam. 20. His tunc in illo die consecrationis tuae dictis, et multis super castitate tua praeconiis, sacro velamine tecta es; ubi omnis populus dotem tuam subscribens, non atramento, sed spiritu, pariter clamavit, Amen. Vincor lacrymis, 310 cum haec recordor: compungor stimulis, cum haec humana exempla considero. Nam si inter decem testes confectis sponsaliis, nuptiis consummatis, quaevis femina viro conjuncta mortali, non sine magno periculo perpetrat adulterium; quid quod inter innumerabiles testes Ecclesiae, coram angelis et exercitibus coeli facta copula spiritalis per adulterium solvitur? Nescio an possit ei condigna mors aut poena cogitari. 21. Dicet aliquis: Melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Hoc dictum ad non pollicitam pertinet, ad nondum velatam. Caeterum quae se spopondit Christo, et sanctum velamen accepit, jam nupsit, jam immortali juncta est viro. Et jam si voluerit nubere communi lege conjugii, adulterium perpetrat, ancilla mortis efficitur. Si hoc ita est, quid de illa dicendum est quae occulta et furtiva turpitudine constupratur, et fingit se esse quod non est? Habitu virgo, facto non virgo: bis adultera, et in actu, et in aspectu.

CAPUT VI.

Pergit ea commemorare, quibus illam a turpitudine deterreri oportuerat. Cum autem eadem jam ante triennium sinistra laborasset opinione, ipsius amentiam miratur, quod inimicos, amicos, ac Deum ipsum perinde spernens, nullum obicem non perfregerit.

22. Sed ad te iterum redeo, quae oblivionem tantorum passa bonorum, receptaculum tantorum malorum facta es. Quomodo tibi in actu illo ignominioso non veniebat in mentem habitus virginalis, processus in Ecclesiam inter virgineos choros? Quomodo oculos tuos non perstringebat lux vigiliarum: aures tuas non penetrabat hymnorum spiritalium cantus: mentem tuam non ventilabat lectionum coelestium virtus; hinc vel maxime ad te clamante Apostolo: Fugite fornicationem; quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 17)? Et cum dicit: In corpus suum; tamen in Christum eum peccare demonstrat. Nam subjungit: An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, quae habetis a Domino, et non estis 311 vestri; empti enim estis pretio magno, glorificate, et portate Deum in corpore vestro (Ibid., 20). Et iterum dicit: Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3). Et seposita omni adulatione, sententiam figit Apostolus: Hoc, inquit, scitote intelligentes quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non erit haeres in regno Christi et Dei (Ibid., 5). 23. Haec tanta, et tam terribilia non tibi veniebant in mentem, cum ad illud opus nefarium tua membra peterentur? Sed mortifera te oblivio tamquam in gurgitem altissimum demergebat, et quasi captivam exsecrabilis libido ducebat. 24. Nonne vel illum locum tabulis separatum, in quo in Ecclesia stabas, recordari debuisti, ad quem religiosae matronae et nobiles certatim currebant, tua oscula petentes, quae sanctiores et digniores te erant? Nonne vel illa praecepta quae oculis tuis ipse scriptus paries ingerebat, recordari debuisti: Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat quae Domini sunt, quomodo sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). Tu autem in contrarium vertisti dictum, ita cogitans, ita agens ut nec corpore esses sancta, nec spiritu: corpore quidem, fornicando; spiritu autem, virginitatem mentiendo. 25. Proh nefas! solet fama subsequi factum, tua autem malum fama praevenit. Nam cum ante triennium rumor quidam et sussurratio de te fuisset, tu sinceritatem praetendebas, et vindictam de maledicis in Ecclesia postulabas publice. Quos aestus ego sustinui! Quos pater tuus pro tua sustinuit opinione labores, requirentes singulos, singulos astringentes; ut ad auctorem infamiae veniremus! Grave enim erat nobis et omnibus bonis intolerabile de Dei virgine vel turpe aliquid dici, vel credi. 26. Nec hoc verita es, nec ante oculos habuisti; ne venires inimicis tuis in gaudium, et eos haberes infensos qui pro tua opinione laborabant. Multum audax, multum temeraria; ut te conscientia tua non terreret: sed simulata virginitate, putares te etiam Deum posse decipere. Sed ille qui dixit: Nihil occultum quod non revelabitur (Matth. X, 28); et vos, inquit, fecistis in occulto: ego autem in manifesto faciam (II Reg. X, 12). Ille qui non mentitur, furtivum scelus deduxit in publicum, et in conspectu solis hujus tenebrarum vestrarum opera denudavit. 27. O quidquid praetendit sermo, crudeliora 312 occurrunt: et cupiens moderari, non invenit modum. Oblita es propositum, oblita parentes, oblita es Ecclesiam totam, oblita gloriam virginitatis, oblita honorem dignitatis, etiam oblita promissionem regni, oblita judicium terribile: amplexa es corruptionem, protulisti fructum confusionis; finem vero mortem saevissimam, et interitum sempiternum.

CAPUT VII.

Omnem episcopalis officii curam illi a se praestitam fuisse asseverat: sed ipsam non solum inde nihil profecisse, verum etiam aliis objecisse grave scandalum, quod ostenditur in Evangelio severissima poena damnari.

28. Et certe non habes quod de nostra negligentia conqueraris; quodcumque enim ad officium pastoris pertinet, et tibi et omnibus non negatum est. Dilectio spiritalis adhibita, commonitio sancta non defuit. Oblita domum patris tui, ut scriptum est (Psal. XLIV, 11), ad monasterium virginale transisti. Inter tot posita non solum dico tuta esse debueras, si voluisses; sed etiam tutelam aliis praestare potuisses. Sed frustra haec et alia provisa sunt. 29. Frustra hymnum virginitatis exposui; quo et gloriam propositi, et observantiam pariter decantares. Seminavi secus viam, seminavi in spinis, seminavi in petrosa; aut enim ex corde tuo verba mea volucres (Luc. VIII, 5 et seq.), id est, daemones rapuerunt: aut malis tuis cogitationibus suffocata sunt, aut aruerunt nimio aestu libidinis. Heu me, quia ubi putabam aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos, inventus sum lignum, fenum, stipulam, arsuras materias laborasse (I Cor. III, 12)! Dicam et ego secundum prophetam: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe (Michae. VII, 1)! 30. Et quidem si tibi soli damnum fecisses, erat quidem tristitia, sed forsitan tolerabilis. Nunc vero quantas animas tuo scelere sauciasti, quantas animas propter te de proposito suo poenitere fecisti! Quanta labia etiam fidelium inquinata sunt, viam Domini blasphemando! Aperuit in nos gentilitas os suum: adversus sanctam Ecclesiam Synagoga Judaeorum per tuum dedecus exsultavit. 31. Quod si is qui unum scandalizaverit, mola circumligatus jactari debet in mare (Matth. XVIII, 6); quid de te pronuntias, per cujus scelus omnis anima sauciata est, et nomen Domini in gentibus blasphematum 313 est? Nonne quoties dicitur: O virgines, toties tibi cumulus iniquitatis augetur? Jaces ecce vulnerata, jaces ecce prostrata.

CAPUT VIII.

Quaenam sit remedii quod adhibere cupit, difficultas atque ratio: suadere se ut ad poenitentiam non qualemcumque illa confugiat, sed congruam; cujus actus interior, nec non exteriora signa hic memorantur. Porro ejusdem beneficio fore, ut illa aeternae poenae immunitatem obtineat; si tamen eo in se fuerit severior, quo peccatum minus libere sit confessa. Ad quod etiam futuri judicii atrocitate ipsam accendit.

32. Cupio prodesse, sed subvenire non possum; quia totum caput in dolore, et totum cor in moestitia: a pedibus usque ad caput, sicut ait Esaias, non est malagma imponere (Esai. I, 5, 6). Infirmitas tua omne humanae medicinae exclusit auxilium. Et licet tam boni quam mali justa indignatione permoti, te omni depopulatione dignam, te omni tormentorum genere discruciandam judicent, morte mulctandam, aut ignibus exurendam: ego tamen qui scio graviora facinorosis servari tormenta, et sine fine impias animas cruciatus manere, non temporales utique, sed aeternos; aliis te volo cruciatibus affici, profuturis utique, non animam perdituris. 33. Ergo secundum divinam sententiam dabo consilium; solum enim et unicum tentandum est remedium illud, quod divina vox per Ezechielem miseris porrigit: Nolo, inquit, mortem peccatoris, quantum ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Et iterum post haec inquit Dominus, dixi: Convertere ad me. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare non ascendit sanitas filiae populi mei (Jerem. VIII, 22)? Haec utique dicta poenitentiam sapiunt, hae sententiae Dei vocant ad poenitentiam peccatores: poenitudo enim lapsis necessaria est, sicut vulneratis sunt necessaria medicamina. 314 34. Sed quanta putas, et qualis necessaria poenitentia? Quae aut aequet crimina, aut certe excedat. Vide ergo si simplex hoc peccatum adulterii est, an duplex sit pro illa nece quae facta dicitur in occulto: et secundum conscientiae molem exhibenda est poenitentiae magnitudo. Poenitentia ergo non verbis agenda est, sed et facto. Haec autem sic agitur, si tibi ante oculos ponas de quanta gloria rueris, et de quo libro vitae nomen tuum deletum sit; et si te jam credas prope ipsas positam tenebras exteriores, ubi erit fletus oculorum, et stridor dentium sine fine. Cum haec certa fide, sicut est, animo conceperis, quia necesse est praevaricatricem animam tartareis poenis, et gehennae ignibus tradi, nec aliud remedium constitutum esse post unum baptismum quam poenitentiae solatium; quantamvis afflictionem, quantumvis laborem subire, esto contenta, dummodo ab aeternalibus poenis libereris. 35. Ergo haec tu tecum cogitans, et mente retractans, facti tui ipsa judex esto crudelior. In primis omnis cura vitae hujus interimenda tibi est, et quasi mortuam te existimans, sicut et es, quomodo possis reviviscere, cogita. Deinde lugubris tibi accipienda est vestis, et mens ac membra singula digna castigatione punienda. Amputentur crines, qui per vanam gloriam occasionem luxuriae praestiterunt. Defluant oculi lacrymis, qui masculum non simpliciter aspexerunt. Pallescat facies, quae quondam irrubuit impudice. Denique totum corpus injuriis et jejuniis maceretur, cinere aspersum et opertum cilicio perhorrescat; quod male sibi de pulchritudine placuit. Cor vero sit liquescens tamquam cera, jejuniis inquietans seipsum, et cogitationibus ventilans, quare sit ab inimico subversum. Sensus etiam crucietur; quia in membra corporis cum haberet dominationem, malo cessit imperio. 36. Talis vita, talis actio poenitentiae, si fuerit perseverans, audebit sperare, etsi non gloriam, 315 certe poenae vacationem; dicit enim Deus: Convertimini ad me, et convertar ad vos. Convertimini ex toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu; dirumpite corda vestra, et non vestimentum; quoniam pius et misericors est (Joel II, 22, 23). Sic conversus magnus ille David justificatus est; sic Ninive peccatrix illa civitas incumbentem sibi evasit interitum (II Reg. XII, 13). Peccator ergo si sibi ipsi non pepercerit, a Deo illi parcetur (Joan. III, 5 et seq.). Et si futuras poenas gehennae perpetuas in hoc parvo vitae spatio compensaverit, seipsum ab aeterno judicio liberabit. 37. Grandi plagae alta et prolixa opus est medicina: grande scelus grandem habet necessariam satisfactionem. Nam non est dubium levius esse crimen, ubi peccatum suum ultro homo confitetur, et poenitet: at ubi celat mala sua, invitus detegitur, et nolens publicatur; illud gravius scelus est. Quod tibi utique provenisse negare non poteris. Et ideo fortius dolendum; quia peccatum est fortius. 38. Si mente cernerent homines peccatores quale judicium emittet Deus in mundo, et sensus humanus non dispergeretur vanitate saeculari, non infidelitate gravaretur: quantumvis et qualemvis cruciatum ad praesens libentissime sufferrent, etiamsi esset longior vita; dummodo in illas poenas aeterni ignis non incurrerent. Sed tu quae jam ingressa es agonem poenitentiae, insiste, misera: fortiter inhaere tanquam in naufragiis tabulae, sperans per ipsam te de profundo criminum liberari. Inhaere poenitentiae usque ad extremum vitae, nec tibi praesumas ab humana die veniam dari; quia decipit te qui hoc tibi polliceri voluerit. Quae enim proprie in Dominum peccasti, ab ipso solo te convenit in die judicii exspectare remedium.

CAPUT IX.

Objurgat virginis corruptorem; eumque Balthasaris exemplo terret. Quem deinde ut non contentus interno cruciatu, legitimam poenitentiam amplectatur, monet: postremo ne sibi de peccantium multitudine blandiatur, ipsi Sodomae et aliarum urbium incendium suggerens, ad confringendos inimici laqueos urget.

39. De te autem quid dicam, filio serpentis, ministro diaboli, violatore templi Dei: qui in uno scelere duo crimina perpetrasti, adulterium utique et sacrilegium? Sacrilegium plane, ubi vas Christo oblatum, Domino dedicatum, dementi temeritate polluisti. Balthasar 316 rex ille Persarum, qui in vasis Domini, quae et a templo Hierosolymis fuerant a patre ejus ablata, bibere cum suis amicis et concubinis usurpavit; ipsa nocte angeli manu percussus crudeli morte punitus est (Dan. V, 30): quid de te arbitraris, perdite pariter et perditor, qui vas rationabile consecratum Christo, sanctificatum Spiritui sancto, impie temerasti, polluisti sacrilege, et tui propositi immemor, et judicii divini contempior? Melius fuerat omnino te non fuisse natum, quam sic natum, ut te sibi gehenna proprium filium vindicaret. 40. Et licet te ipsa conscientia sceleris agat per diversa praecipitem ( fugit enim impius (Prov. XXVIII, 1), nemine persequente se ), licet te dirae imagines peccati dormientem quoque perterreant, non solum vigilantem; tamen ne quid a pastore ovi morbidae, vel moriturae medicaminis denegatum sit, do consilium. Petas ultro carcerem poenitentiae, obstringas catenis viscera, animam tuam gemitibus jejuniisque crucies; sanctorum petas auxilium, jaceas sub pedibus electorum; ut non tibi cor impoenitens thesaurizet iram in die irae et justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Nec te in eorum numerum constituas, quos luget Paulus: Qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et libidinibus quas gesserunt (II Cor. XII, 21). 41. Nec tibi de multitudine peccantium similium blandiaris, et dicas: Non solus hoc ego egi, multos habeo socios: sed recogita, quia multitudo sociorum impunitatem non facit criminum. Nam in Sodoma et Gomorrha et in totis quinque civitatibus innumerabiles utique habitabant populi, et omnes pariter qui libidinose corpora sua tractaverunt, igneis imbribus conflagrarunt (Gen. XIX, 25): solus autem Loth de illo inevitabili incendio evasit (Ibid., 29); quia ab illa turpitudine se alienum praestiterat. 42. Exclude ergo vel nunc, infelix, de corde tuo blandimenta serpentis, et luctu, et fletibus continuis, dum in corpore tuo immundo anima illa tenebrosa versatur, remedium tibi in die necessitatis acquire, semper ante oculos tuos habens Apostoli sententiam: Quia omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui secundum quod gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). 317

CAPUT X.

Ad virginem lapsam demum rediens, illi concitatas quasdam precationes et varios poenitentiae affectus e Scripturis hinc inde lectos suppeditat.

43. Quis consoletur te, virgo filia Sion; quia magna facta est sicut mare contritio tua. Effunde sicut aquam cor tuum ante faciem Domini (Thren. II. 13, 19): extolle ad eum manus tuas pro remedio peccatorum tuorum. Accipe igitur lamentum. Et primum quidem nullo die quinquagesimus psalmus intermittatur; quia in tali negotio cantatus est: et usque ad versiculum illum: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19), cum lacrymis gemituque percurre. 44. Insuper etiam hanc lamentationem non sine compunctione cordis in conspectu Dei judicis funde: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1), ut defleam vulnera animae meae? Conversi sunt dies festi mei in luctum, et cantica in lamentationem (Amos VIII, 10): recessit sonus hymnorum, et laetitia psalmorum, et successit stridor dentium et fletus oculorum. Obmutui et humiliata sum et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal. XXXVIII, 3, 4). Abyssus circumdedit me, postremo demersit caput meum in scissuras montium (Jonae II, 6). 45. Heu me, quia facta sum sicut Sodoma, et combusta sicut Gomorrha (Gen. XIX, 24), quis miserabitur cineres meos? Durius offendi quam Sodoma; quia illa legem nesciens deliquerat, ego autem, accepta gratia, peccavi Domino. Si homo peccet in hominem, erit qui interveniat: ego peccavi in Dominum, quem propitiatorem inveniam (I Reg. II, 25)? Concepi dolorem, et peperi iniquitatem: lacum aperui et effodi eum, et incidi in foveam quam operata sum. Ideo conversus est dolor meus in caput meum, et in verticem meum iniquitas mea descendit. Immunditia mea ante pedes meos: non fui memor novissimorum, et cecidi miserabiliter (Psal. VII, 15 et seq.). 46. Non est qui consoletur me. O quam acerbus fructus luxuriae! Amarior felle, crudelior gladio. Quomodo facta sum in desolationem? Subito defeci, perii propter iniquitatem meam velut e somno exsurgens; ideo in civitate Domini nullificata est imago mea (Psal. LXXII, 19, 20). Deletum est de libro vitae nomen meum, facta sum sicut nectua in domicilio, sicut passer unicus in aedificio: non est qui consoletur me. Considero a 318 dextris, et video quia non est qui agnoscat me (Psal. CI, 7 et seq.) Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Facta sum sicut vas perditum, audivi vituperationem omnium circa me habitantium. Vae diei illi in quo me infelix genuit mater, et lux ista crudelis excepit! Oportuerat me non fuisse natam, quam sic in gentibus fabula fierem (Psal. XXX, 13, 14). Propter me confusio facta est omnibus famulis Domini, et eum digne colentibus (Job. III, 3). 47. Lugete me, montes et colles; lugete me, fontes et flumina; quia fletus filia ego sum. Lugete me, bestiae silvarum, reptilia terrae, et volucres coeli, et omnis anima quae vita frueris. Nam vos beatae, ferae et volucres, quibus nullus metus de inferis, neque post mortem reddenda est ratio: in nos manet poena crudelis tartari, quia habentes sensum, delinquimus; ideo non est pax peccatoribus. 48. Meum peccatum, mea iniquitas, non sunt similia offensis hominum; quia impietas est. Carnem pollicita servare virginem, et castitatem professa publice, mentita sum Domino; ideo non est mihi fiducia invocandi Dominum altissimum, quia obstructum est os delinquentium. Nam meum malum Propheta cecinit, quod qui elongant se a Deo, peribunt: disperdit omnem fornicantem a se (Ps. LXXII, 27). Et iterum: Adhaesit lingua mea faucibus meis, et in pulverem mortis deductus sum (Psal. XXI, 16). 49. Verumtamen clamabo ad Dominum, cum adhuc tempus est, dum datur spatium; quia in morte non est memoria, et in inferno non est confessio: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Miseriis afflicta sum, et curvata usque in finem, rugio a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 1, 9). Cor meum turbatum est intra me, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII, 1-9). Deus, repulisti me et destruxisti me, ostendisti mihi dura, potasti me vino compunctionis (Psal. LIX. 4, 5): expulsa sum ab oculis tuis, jam non adjiciam ut resurgam ad templum sanctum tuum, et facta sum in exterminio. 50. Quae utilitas in sanguine tuo, dum descendi in corruptionem (Psal. XXIX, 10)? Numquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscitabunt (Psal. LXXXVII, 11)? Tuus sermo est, tuapromissio est: Nolo mortem peccatoris, sed conversionem et vivat (Ezech. XXXIII, 11): ad te, Deus meus, mea conversio; 319 quia solus potes renovare omnia, et ab inferis animas revocas. Tu solvis compeditos: tu, Deus, allisos erigis, caecos illuminas, mortuos suscitas. 51. Erravi sicut ovis perdita (Psal. CXVIII, 176): require famulam tuam, ne lupus crudelis glutiat me. Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 3). Sed tuum consilium tecum est. (Psal. CVIII, 84). Quot sunt dies famulae tuae, quando facies mecum judicium? Sed ne intres in judicium cum famula tua (Psal. CXLII, 2). Defecit in salutari tuo anima mea, defecerunt in lacrymas oculi mei, effusa est in terram gloria mea (Psal. CXVIII, 81). Quando respiciens restitues animam meam (Psal. XXXIV, 17)? Propter iniquitatem meam corripuisti me, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam (Psal. XXXVIII, 12). Memento, Domine, quod pulvis sum: vide humilitatem meam, 320 et laborem meum, et remitte omnia peccata mea (Psal. XXIV, 18). Remitte mihi ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero, nec in inferno erit confessio (Psal. XXXVIII, 14). 52. Potens es, Domine, conscindere saccum et praecingere me laetitia (Psal. XXIX, 12): dirumpere vincula mea, quibus ligata sum atque constricta, qui Rahab sordidam non aspernatus es (Josue VI, 17). Iram tuam, Domine, aufer a me, quia peccavi tibi crudeliter, donec justifices causam meam, et educas me in lumine. Deus virtutum, da poenitentiae effectum, confessioni perseverantiam; ne me induret deceptor animae. Hoc mihi donum, hanc mihi gratiam de tuo fonte praestari cupio, Deus; ut in aeternum tibi confitear: qui vivis et regnas in Trinitate in saecula saeculorum. Amen.