De laude martyrii

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De laude martyrii
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.DeLaMa 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

Laudem martyrii sublimi dicendi genere prosequitur, tria potissimum toto libro late pertractans: quid nempe sit, quantum sit, et cui rei prosit. Pulchris interim similitudinibus et argumento a quotidianis funeribus sumpto, ad mortem pro Christo lubenter obeundam hortatur. Jam inter virtutes martyrii enumerat, quod universi doloris expertes martyres Domini propitiatio coronet, ita ut in eos non competat illud Christi, usque quadrantem ultimum reddere. Praemii vero loco proponit, tum a gehennae metu securitatem, tum vitae aeternae consecutionem, paucis poetico quodam more utraque describens, deinde quod quibusdam sit coronae loco martyrium, aliis qui sanguine suo lavantur peccatorum redemptio. Postremo, ubi scripturis aliquot ad confessionem nominis Christi eos animavit, ut sui memores sint rogat, cum in eis Dominus martyrium coeperit honorare, utpote quibus petentibus non negare credatur Dominus.

I. ETSI incongruens est, fratres charissimi, in hoc favore dicendi aliquid trepidationis afferre, minimeque deceat gloriam tantae devotionis infringere ex eo quod fatear me coepisse dubitare, tamen identidem dico ipsa animum deliberatione confringi, cum exequendae laudis cupiditate succenditur, et a loquendo magnitudine virtutis inhibetur, cum aut non deceat tacere, aut periculosum sit parum dicere, nisi quod aestuanti haec res sola subvenit quod videatur ignosci ei facile posse qui non timuit audere. Quamobrem, charissimi fratres, etsi potentia rei oneratur facultas ingenii, ut, quantum se in exprimenda martyrii dignitate protulerit, tantum ipso pondere laudis oppressa atque aestimatione rerum omnium de quibus cum maxime loquitur debilitata ac fracta, intra se ipsam illaqueata oratione deficiat, nec habenis liberis ac solutis in apertum sermonis eloquium vim tantae laudis expromat, tamen erit aliqua, nisi fallor, in eloquendo facultas, quae ipsius operis oratione munita vage fundat quod a dicendo impar ingenii conscientia submovebat. Cum igitur, fratres charissimi, tot tantisque rebus impliciti, ad comprobandos salutis eximios pulcherrimosque proventus omni studio ac labore nitamur, non vereor ne quo ignaviae metu territus vel revocer vel extinguar, cum si quis ad id voluerit de quo agimus intueri, spe devotionis expensa, atque ipsa ejus magnitudine ponderata, magis miretur audere potuisse in quo 344 me positum et amplitudo rei premeret et confusam gaudio mentem in angustias animi voti sui fervor urgeret. Nam quis est quem non ista res terreat? quis quem non admirationis suae pavore subvertat? II. Est enim profecto, nisi fallor, etiam in ipso conscientiae robore admiranda formido quae nos exagitet pariter et inflammet; cujus quanto penitius inspexeris potestatem, tanto ex ipso venerandae claritatis aspectu religionis suae praemittat horrorem. Considerare enim utique debetis quantae sit gloriae vitae quamlibet maculam et sordes polluti corporis et longa vitiorum tabe concreta contagia tantoque temporis tractu mundi crimen exceptum unius ictus remediis expiare, quo et augeri merces et crimen possit excludi. Unde omnis consummatio et status vitae in martyrio est collocatus. Hoc fundamentum vitae et fidei, hoc praesidium salutis, hoc vinculum libertatis et honoris; et quamvis sint et alia per quae adipisci lux possit, tamen ad proximitatem muneris repromissi poenis patrocinantibus melius pervenitur. III. Quantae enim sit gloriae ponderate, hujus vitae cupiditatibus relegatis, atque ab omni animum naturae mundique commercio segregatum, contra adversantis discrimen opponere, nec saevitiam torquentis horrere, animari hominem dolore quo credatur extingui, et id sibi in augmentum virtutis assumere quod cruciatui putat prodesse qui punit. Nam praedurantibus licet costis resultans ungula recurrat in vulnus, et euntibus flagris cum avulsa corporis parte rediens avena ducatur, stat immobilis tamen poenis suis fortior, hoc solum secum ipse convolvens, quod in illa crudelitate carnificum plus pro quo patitur Christus ipse patiatur. Nam quando, si negaverit Dominum, pro eo crimen subeat pro quo vicisse debebat, necesse est eum videri cuncta tolerare cui victoria debetur et poena. IV. Igitur, quoniam res summa martyrium est, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus esse dicenda: quid sit, quantum sit, cui rei prosit. Quid est ergo martyrium? Delictorum finis, periculi terminus, dux salutis, patientiae magister, domus vitae, quo profecto etiam ea occidunt quae in futuro discrimine potuissent tormenta reputari. Per hoc et testimonium nomini redditur, et majestas nominis redampliatur; non quod per se ipsa minui possit vel de scelere retractantis magnitudo ejus infringi, sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum circumstrepentis populi terror impavidos animos dat dolori, et minis frendentis invidiae addit ad titulum quod tantum sibi mens crescat in pugna quantum se ille putaverit vincere per quem Christus hominem voluerit coronare. Tunc ergo omne fidei robur expeditur, tunc credulitas comprobatur, cum in sermones vulgi atque in opprobrium veneris, cumque te contra illas populare insanias religiosa mente firmaveris, convincens scilicet ac repugnans quicquid sub persona tua in injuriam Christi profanus sermo jactaverit; ut cum adverso mari moles opposita reluctatur, feriant licet fluctus, et revolutum aequor identidem pulset, tamen haeret immobilis virtus, nec undis circumspumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos vis digesta se supprimat, et superjacens saxis in aperta littoris spatia victum aequor evadat. V. Quid enim est in illis aliud quam sermo vacuus et inane colloquium et inanium voluptas prava verborum, sicut scriptum est: Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt (Psal. CXIII, 13). Gravatum est cor insipiens eorum, nequando convertantur et sanem illos (Isa. VI, 10). Non enim dubium est quin hoc de omnibus 345 dixerit quorum dura mens semper et obstinata pectoris feritas a devotione vitali fugata dissentit, ducente dementia, furore rapiente, omni denique illos immanitate vexante, qua instigantur pariter ac feruntur; ut cum illis ad poenam sua facta sufficerent, poenam ipsam persecutionis agitatae crimen oneraret. VI. Totum hoc in laudem martyrii spectat, totum gloriam passionis illuminat; in qua spes futuri temporis cernitur, in qua Christus ipse operatur, cujus aguntur exempla quae petimus, cujus et virtus est qua repugnamus. Et quia in hoc loco aliquid proferre suppetit, summa nimirum est ista atque admiranda dignatio, et quam nec mente concipere nec verbis valeamus implere. Quid enim nobis amplius potuisset larga pietate largiri quam ut in se primus ostenderet quod in aliis coronaret? Mortalis factus est ut immortales esse possemus, et humanae sortis exitum pertulit, per quem reguntur humana; atque, ut nobis videretur praestitisse quod passus est, confessionem tribuit, martyria subjecit, omnia denique quibus lux opprimi posset in remedium salutare nativitatis suae meritis relegavit, humilitate praecipua, virtute divina. Cujus rei quique digni esse meruerunt morte caruerunt, omnem hanc mundi teterrimam, labem subacta mortis conditione, vicerunt. VII. Non enim dubium est quantum a Domino consequantur qui saluti suae nomen Dei praetulerunt, ut in illa judicii die meliores cruor faceret, sanguisque fusus immaculatos esse monstraret. Mors quippe integriorem facit vitam, mors magis deducit ad gloriam. Sic quotiescumque, laetantibus stipulis, distenta imbribus frumenta turgescunt ac foecundae messes coguntur aestate, sic quoties ferro vitis abscinditur, erumpentibus pampinis melius uva vestitur. Nam in et augmentum proventuri temporis cedit quicquid injuria sua proficit. Flammas quippe plerumque agris juvit immittere quo calore vagantis incendii caeca terrae spiramenta laxentur. Juvit leves stipulas crepitanti igne torrere, ut se altius gravida seges tolleret et parturientibus culmis densior arista floreret. Igitur talis et martyrii primo casus, postmodum fructus est, qui mortem tam contemnat ut vitam morte custodiat. VIII Quid enim tam eximium atque sublime est, quam inter tot instrumenta carnificum devotione robusta cunctam fidei reservare virtutem? Quid tam magnum atque pulcherrimum, quam inter tot circumstantium gladios libertatis suae Dominum ac salutis auctorem repetita saepius voce profiteri? et maxime si ante oculos tuos ponas nihil detestabilius esse dedecore, nihil foedius servitute, nihil aliud te debere jam petere, aliud optare quam eripiendum esse cladibus saeculi, exuendum malis mundi, et inter ruinas orbis jam jamque perituri alienum a terrena contagione versari? Quid enim tibi cum hac luce, cui lux aeterna promissa est? Quid cum hoc vitae naturaeque commercio quem coeli amplitudo deposcit? Sane teneat cupiditas ista vivendi, sed quos inexpiabili malo saeviens ignis aeterna scelerum ultione torquebit. Teneat cupiditas ista vivendi, sed quibus et mori poena est et durare tormentum. Tibi jam et mundus ipse succumbit et terra cedit, qui morientibus cunctis ad hoc reservatus es ut martyr esse potuisses. An non quotidiana cernimus funera, cernimus novos exitus corporis diu tracti, saevientibus morbis inexpertae cujusdam cladis exitia, ac stragem populatarum urbium intuemur, unde possimus agnoscere quanta martyrii habenda sit dignitas, ad cujus gloriam nos cogere etiam lues coepit.

IX. Etenim, charissimi fratres, respicite 346 ad hoc, quaeso vos, plenius, in quo et salus vertitur et sublimitas computatur, licet non sim nescius etiam vos plenissime nosse stantium omnium nos judiciis contineri, neque ignorare hanc esse nobis traditam disciplinam, ut sine ullo terrore militiae vim tanti nominis tueamur; quippe quos pridem a desiderio lucis istius cupiditas aeternae memoriae deduxerit, quos futurorum vota divellerint, quosque ab omnibus vitiis optanda Christi societas segregarit, nisi si exitio succumbere, morti animam dubitamus offerre, nec jam retinenda sunt nobis et amplectenda beneficia divina quorum ultra rerum ardorem tanta sit merces quantum in dicendo humana mediocritas vix possit implere. Sanguini nostro patet coelum, sanguini nostro gehennae cedit habitaculum, et inter omnia gloriae pulchrior sanguinis titulus et integrior corona signatur. X. Sic, quoties de hoste triumphalibus spoliis onustus miles ingreditur, vulneribus suis gaudet. Sic, quoties tempestatibus diu nauta fatigatus littora tuta contigerit, felicitatem suam de perpesso periculo ducit. Est enim profecto, nisi fallor, labor laetus per quem securitas invenitur. Igitur toleranda sunt omnia, patienda cuncta, nec appetendum quomodo brevi gaudeas tempore et perpetuo puniaris ardore. Meminisse enim debes velut quadam te foederis pactione constrictum, ex qua aut capessendae salutis sit justa conditio, aut poenae merita formidolositas, inter adversa pariter ac prospera, arma inter et tela; hincque te saecularis ambitio, inde coelestis admonet magnitudo. XI. Si salutem times perdere, scito te mori posse. Porro autem contemnenda tibi mors est, cui Christus occisus est. Ante oculos tibi, quaeso, concurrant Dominicae passionis exempla, concurrant oblata et praemia et parata discrimina, et quantam inter se habeant difficultatem res utrasque conspicito. Nec enim poteris confiteri, nisi scias quantum noceas si negaveris. Coelo martyres gaudent, veritatis inimicos ignis absumet. Paradisus Dei testibus floret, negatores gehenna complexa aeternus ignis inardescet. Et, ut de caeteris taceam, hoc nos utique magis debet hortari, quod confessio vocis unius Christi perpetua confessione servetur, sicut scriptum est: Qui me confessus fuerit in terris coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo et coram Angelis ejus (Luc. XXII, 8). Adhuc accedunt ad gloriae cumulum ornamenta virtutum. Ait enim: Fulgebunt justi tamquam scintillae in arundineto discurrentes, judicabunt nationes, et dominabuntur populis (Sap. III, 7). XII. Magna est enim, fratres charissimi, claritas vitam salutis aeternae honestate passionis ornare, magna sublimitas ante ora Domini aspectumque Christi potestatis humanae tormenta contemnere nec horrere. Sic Daniel minas regis et leonum frementium rabiem per constantiam fidei suae vicit, dum adorandum nullum alium esse quam Deum credidit. Sic in camino pueris constitutis in se arsit incendium, dum ignes justi tolerant quos de gehenna Domino credendo metuebant. Unde et retulere condigna, non in posterum tracti, non salutis aeternae praemio reservati. Fidem illorum Deus vidit, ut quod sibi post exitum promiserant videre mererentur in corpore. Nec enim poterit aestimari quanta in praesenti tribulatione sit merces, si saevitia fugit, si cessit flamma. Erat enim una mens omnibus, quam nec violentia frangeret, nec ira subverteret, nec a devotionis obsequio timor mortis inhiberet. Unde per gratiam Domini factum est ut sic in illis rex potius videretur punitus esse, dum evadunt quos se crediderat occidere. XIII. Nunc jam ad 347 eam rem, fratres charissimi, veniam ex qua ostendere satis possim quanta martyrii virtus habeatur; quae tametsi omnibus est nota proque ingenitae claritatis insignibus expetenda, tamen plus addidit necessitas temporis desiderio voluntatis. Etenim est in muneribus magnis, si eo tempore quis coronetur quo coronatum se putat, si forte moriatur. Igitur, cum sit sublime excelsumque martyrium, nunc magis est necessarium quando mundus ipse subvertitur, partimque orbe concusso natura deficiens ultimi exitus momenta testatur. Nam et cum coelo imber incumbit, pluviam tristem aer praetendit, et quoties atra tempestas horrenti imminet pelago, per inter aperta nubium nocte coruscantium fulmina relucescunt; sed et cum mare magnis fluctibus volvitur, paulatim unda se tollit, paulatimque aequor albescit, donec cernas ita postmodum ruere ut in illis quibus retunditur saxis spumam altius jaciat quam undam tumidum pelagus expuebat. Legis scriptum esse usque quadrantem nos ultimum reddere. Sed solis haec pars est ablata martyribus. Etenim qui salutis aeternae cupiditatibus freti vitae hujusce desideria vicerunt, hos expertes doloris universi Domini praecepta fecerunt. Igitur hinc primum, charissimi fratres, poterimus exponere quanta martyrii virtus possit implere. XIV. Atque, ut transeam cuncta, meminisse debemus quanta sit gloria ad Christum immaculatum venire, consortem passionis existere, perpetuaque cum Domino aeternitate regnare, carere exitiis imminentibus saeculi, nec inter cruentam morborum populantium stragem communi cum caeteris sorte misceri. Atque, ut sileam de corona, si tibi in his naturae lubricis malis posito vitae promitteretur excessus, nonne omni mente gauderes? Si, inquam, te in hujus mundi turbinibus fluctuantem vicina arcesseret requies, nonne mortem pro remedio computares? Positus inter arma carnificum ac tela probantium quaestionum, stans sublimis ac fortis, considerans quanta sit poena negare eo tempore quo frui saeculo nequeas, cujus causa negares: quoniam quidem gravia tormenta ac puniendi noxias artes in perniciem nostram Dominus sciebat armari, quo fortes ad omnem tolerantiam faceret. Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Sed et beatissimus Paulus apostolus exclamavit et dixit: Mihi vivere Christus est et mori lucrum (Philip. I, 21). XV. Quamobrem, charissimi fratres, fide firma, devotione robusta, contra minas saeculi atroces et asperos insequentium fremitus adversa virtute resistendum est nec timendum, quorum spes aeternitatis et vita coelestis est, quorumque ardor in cupidinem lucis accenditur, et salus de promissa immortalitate laetatur. Hoc vero quod catenis arctantibus manus strictae et circumacti graves cervicibus nexus solido deprimunt pondere, vel quod equuleo corpus extensum cadentes stridet ad laminas, non expetendi sanguinis sed tentationis est causa. Nam et ipsam martyrii dignitatem quemadmodum possemus agnoscere, nisi illam etiam cum damno corporis nostri cogeremur optare? Sensi equidem, nec me veritas fallit, cum saevae incumbentium manus membra divellerent, artusque laniatos tortor saeviens exararet, nec tamen vinceret, circumstantium verbis, magnum istud est, profecto nescio quod, non doloribus subigi, non poenis angentibus frangi. Sed erant aliae dicentium voces; et puto liberos habet. Nam est illi socia in penatibus conjux: et tamen nec vinculo pignorum cedit, nec obsequio pietatis abductus a proposito suo deficit. Noscenda res est et virtus penitus scrutanda visceribus. Nec enim levis est 348 ista quaecumque confessio propter quam homo patitur, et mori posse. XVI. Etenim, charissimi fratres, virtus est tanta martyrii, ut per illam credere etiam ille cogatur qui te voluit occidere. Scriptum est et legimus: In dolore sustine, et in humilitate tua habe patientiam, quoniam per ignem probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4). Quoniam ergo nos terrenis tentationibus probat Dominus, et his saeculi malis scrutator Christus expendit, gratulandum nobis est atque laetandum quod non illis nos perennibus reservet exitiis, sed gaudeat ab omni contagione purgatos. Caeterum ab his quos haereditatis participes adsciscit et in regna coelorum libenter assumit, quid utique aliud quam integritatis ambitum quaerit? Sua ipse dixit universa, et quae jacentibus se explicant campis, et quae in obliquos se erigunt colles, sed et quod coeli magnitudo circumvenit, et quod pelago circumfluente lubricum aequor includit. Quod si illi adjacent omnia, nec a nobis exposcit nisi facta sincera, auro, ut ipse dixit, similes esse debemus. Aurum quippe cum relucentibus terris tremulo videris splendere sub lumine et in liquidum flammis torrentibus resolvi, nam et artificis gratia fere sic est, caminis quoties anhelantibus aestuans ignis evomitur, aditu terrae canali angusto dives flamma elicitur; et refluentibus glebis arena retinetur. Unde necesse est universa sufferre, quo possimus omni scelere carere, sicut per Prophetam suum dixit: Et si corum hominibus tormenta passi sunt, tamen spes illorum immortalitate plena est, et vexati in paucis, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se, et quasi holocausti hostiam accepit illos (Sap. III, 4). XVII. Quod si te dignitas ambitiosa deterret, et congesta in thesauris pecuniae magnitudo admonet, quae semper propositum bonae mentis avertit, et devotam Domino suo animam furiali agit horrore, quaeso, repetas verba coelestia. Nam et ipsa vox dicentis est Christi: Qui perdiderit animam suam pro nomine meo, recipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. X, 39), qua utique nihil majus, nihil utilius computare debemus. Nam, licet pretiosarum vestium more purpura in imagines currat, et lentescentibus filis aurum erret ad speciem, nec de effossis gravia quibus incumbis desint metalla thesauris, vacua tamen, nisi fallor, ista atque inania computabuntur, si adjacentibus tibi cunctis, sola salus deesse videatur, sicut Spiritus sanctus loquitur nihil nos in vicem animae nostrae posse dare. Ait enim: Si totum orbem lucrifeceris, et animam tuam perdideris, quid proderit tibi. aut quam homo commutationem dabit pro anima sua? (Matth. XVI, 26). Vacua sunt enim universa quae cernimus, et quae infirmis radicibus posita soliditatis suae vim nequeant sustinere. Nam quod de saeculo capitur, vetustate temporis frustratur. Unde, ne quid esset dulce vel charum quod salutis aeternae praeferri cupiditatibus possit, Dominicis amputata praeceptis, jure proprio ac lege privata sunt, ne in tormentis scilicet patrem positum filius frangeret, neve obstrictum durati roboris pectus in aliam voluntatem affectus mutaret. Solam veritatem salutemque solam inter magnos complectendam esse cruciatus suo Christus jure constituit, in quo conjux et liberi et nepotes, in quo omnis viscerum soboles felici usurpanda victoria est. XVIII. Nam et Abraham sic Deo placuit; qui tentatus a Deo, et filio suo non pepercit; pro quo ignosci forsitan posset, si illum dubitasset occidere. Armavit manus religiosa devotio, et omnes pietatis affectus Domini jubentis imperio pietas paterna neglexit. Nec horruit quod nati funderet sanguinem, nec intremuit ad vocem, et adhuc 349 pro eo Christus non fuerat occisus. Quid enim charius eo qui, ne quid invitus hodie sustineres, prius passus est quod doceret? Quid eo dulcius qui, cum ipse sit Deus noster et Dominus, tamen patientem pro se hominem regni coelestis efficit cohaeredem? O grande nescio quid, sive quia illud conscientiae ratio vix sustinet capere, quamvis magna semper miretur ad munera, sive quia tam larga est majestas Dei, ut insperantibus cunctis etiam ea offerat quae nobis contemplatione factorum nefas fuerat optare. Etenim, si tantum salus daretur aeterna, pro ipsa perpetuitate vivendi haberemus in gratia. At nunc, cum coelum et judicandi de caeteris facultatem perenni saeculo largiatur, quid est in quo non se parem his omnibus possit humana mediocritas experiri? Si injuriis ageris, prior actus est ille. Si contumeliis premeris, Dei munus imitaris. Unde et parum est quicquid pertuleris pro eo, qui nihil amplius potes facere, nisi quod in hoc salus universa consistit, quia martyrio totum ille promisit. Denique Apostolus, cui cordi fuere semper universa, cum instar munerum promissorum penitus miraretur, Aestimo, inquit, non esse condignas passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Etenim secum ipse volvebat quantae mercedis existeret ut ei cui sufficeret morte carere non tantum salutis daretur praemium, sed et conscendere coelum, coelum quod nec fugata lux cogit in noctem, nec alternis vicibus dies aperit in lucem, sed aeris liquidi serena temperies per sudum igneo fulgore rutilantem puram explicat claritatem. XIX. Jam superest, charissimi fratres, ut debeamus ostendere cui rei martyrium prosit, atque, ut illud profecto doceamus quod nos ad hunc gloriae titulum metus excitet futurorum. Etenim quibus magna promissa sunt, magis magna sunt quae metuenda illis esse videantur. Nam nec se in arma miles accendit priusquam inimica hostes tela commoverint: nec navem aliquis statione subducit nisi animum pelagi pavor strinxerit: sed et intentans suis opibus scrutator agricola non ante felici terram suscitat vomere quam in pulverem imbre concepto putris gleba solvatur. Ita est omnis naturalis hic usus, nescire quid prosit nisi agnoveris quod occidit. Unde et datur sanctis omnibus praemium, dum infliguntur injustis tormenta factorum. Igitur quae suis promiserit Dominus nemini qui nesciat dubium, sed nec dubium quantos minetur ignes suppliciorum. Et, quoniam ita se attulit sermo ut de utrisque habeatur ratio, paucis, ut de utrisque dixi, breviter exponam. XX. Saeviens locus, cui gehenna nomen est, magno plangentium murmure et gemitu et eructantibus flammis per horrendam spissae noctis caliginem saeva semper incendia camini fumantis expirat, globus ignium arctatus obstruitur et in varios poenae exitus relaxatur. Tunc saeviendi plurima genera, dum in se ipse convolvit quicquid ardoris emissi edax flamma cruciarit. Hos quibus recusata vox Domini et imperia fuere contempta disparibus coercet exitiis; proque merito salutis exactae vires suas suggerit, dum pars sceleri discrimen imponit. Et alios quidem moles intolerabilis curvat, alios per abruptum clivosi tramitis collem vis saeva praecipitat, et catenarum stridentium nexum grave pondus inclinat. Sunt et quos agens strictim rota et indefessa vertigo, et quos tenaci inter se densitate constrictos adhaerens corpori corpus includit, ut et absumat incendium, et gravet ferrum, et se cruciet turba multorum. XXI. Quibus autem inquisitus semper fuit Deus aut notus, numquam excidit Christi locus; ubi jacet gratia, ubi virentibus campis terra luxurians alumno350 se induit gramine, et redolente pascitur flore; ubi altum nemora tolluntur in verticem, et ubi densior arborem coma vestit quicquid curvantibus ramis scena dejiciens inumbrarit. Omnia illic non frigoris, nec ardoris, nec ut in autumno arva requiescant, aut iterum vere novo tellus foecunda parturiat. Unius cuncta sunt temporis, unius poma feruntur aestatis; quippe cum nec mensibus suis tunc luna deserviat, nec per horarum sol momenta decurrat, aut in noctem lux fugata concedat. Habet populos quies laeta, sedes tenet placida, ubi fons scaturiens medius sinu alvei prorumpentis emergit, et rauco per intervalla circuitu sinuosis flexibus labitur, ut in ora nascentium sibi fluminum dividatur. Hinc ergo magna laus martyrum, hinc nobilis corona victorum, quibus majora his repromissa sunt, quibus auctiora sunt praemia. Quod vero vel feris corpus objicitur, vel imminens gladius non timetur, dignationis ostenditur ratio, manifestatur electio. Etenim incongruens fuerat ut quem aequum tanti muneris judicasset, inter terrena vitia sordesque retineret. XXII. Merito enim nihil vobis, o boni martyres, denegatum, quos spes aeternitatis alit et lucis, quorumque devotio universa et mens coelesti dedita cernitur servituti. Merito, inquam, merito nihil vobis velle non licitum, quorum animo despectus hic mundus et alienata saeculi facies velut confusa tenebrarum inhorruit caecitas, cui est semper hic mundus loco carceris, tecta pro claustris, in vita semper habita commeatus. Sic quippe triumphante victoria de his malis rapitur quem non pompatico gressu vana subjecit ambitio, aut popularis extulit magnitudo, sed quem coelesti cupiditate flagrantem suo Christus addidit regno. XXIII. Nihil itaque tam magnum atque venerandum quam quod liberat a morte et facit vivere et dat perpetuo regnare. Sanctis Dei hoc aptum, miseris necessarium, omnibus gratum, quo laetantur boni, relevantur abjecti, coronantur electi. Etenim Deus omnium cultor velut quoddam martyrio remedium vitae dedit quando aliis illud pro merito eorum tribuit, aliis pro misericordia sua tradidit. Vidimus quippe ad hunc nominis titulum fide nobiles venisse plerosque ut devotionis obsequium mors honestaret. Sed et alios frequenter aspeximus interritos stetisse, ut admissa peccata redimentes, cruore suo loti haberentur in sanguine, et reviviscerent interempti qui viventes computabantur occisi. Mors quippe integriorem facit vitam, mors amissam invenit gloriam. Nam hoc spes jam amissa percipitur, hoc salus cuncta reparatur. Sic cum arentibus campis sementa defecerint, et herbis terra morientibus aestuarit, supinis e collibus fluvium juvit elicere et scaturientibus rivis arva sitientia temperare, quo se in uberes culmos victa agri jejunitas funderet, et pluviali imbre mentito seges densior inhorreret. XXIV. Quid igitur, fratres charissimi, potissimum referam, quidve dicam? Sic in unum convenientibus titulis dignitatis, turbatur animus, deducitur sensus, et in ipso conatu nitentis eloquii impar sermo vanescit. Quid enim est dici quod satis esse possit, cum si vim aeternae salutis expresseris, occurrat ambitio, si ambitum dixeris, praeveniat magnitudo? Res simulque congruunt simulque concurrunt; nec est quod dignum proferendum esse videatur. Ita impetus orationis audentis velut implicitos irretitosque obviam ex adverso martyrii exempla tenuerunt. Quae vox, quae latera, quae vires instar muneris tanti capiant sustinere? Confessione vocis unius adversa succumbunt, laeta proveniunt, patent regna, parantur imperia, devincitur poena, mors subjicitur, vita profertur, et 351 infestantis inimici repugnantia arma solvuntur. Si delictum est, occidit; si crimen, absistit. Unde, quaeso vos, vestris hoc mentibus ponderate, tantumque de nostra oratione percipite quantum sciatis vos posse sentire. XXV. Veniat ante oculos vestros qui dies ille sit cum spectante populo, atque intuentibus cunctis, contra terrenas cruces et minas saeculi inconcussa devotio reluctetur, quam suspensi animi mentesque sollicitae de ancipiti trepidatione, gratulantium formidinis pavidae quatiantur horrore, quae illic anxietas quae exoptatio precum, quae vota memorentur, cum adhuc nutante victoria, atque in incertos exitus casu victrix capiti corona dependeat, cumque illa pestilens ac furibunda confessio accendatur ira, inflammetur insania, omni denique pectoris rabie ac minis frendentibus torreatur. Etenim quantum hoc sit quis ignorat, ut non doloribus vulnerum, non ictibus quaestionum, velut despecta nostra fragilitas et humanae virtutis inopinata cedat audacia, stare hominem nec moveri, torqueri nec tamen vinci, sed poena ipsa potius qua cruciatur armari. XXVI. Considerate quid sit, charissimi fratres, omnem martyrii firmitatem sensibus vestris animisque proponite. Ecce enim in passione cujuslibet vocati gaudent jampridem acciti e saeculo martyres, gaudent bonorum omnium nuntii, gaudent pariter electi. Ibi laetatur milite suo Dominus, laetatur teste nominis sui Christus. Parum est quod dico, fratres charissimi, parum est. Ita magna mihi ratio in hoc genere dicendi ac moles admiranda suscepta est; sed arbitrii, quaeso vos, gravitas ab intentione propria non desit, sciens tantum de martyrio posse dici quantum potuerit aestimari. Unde et haec sola exequendae laudis fuit causa, non quo parem me gloriae ejus atque idoneum judicarem, sed quod tantam, in illo cernerem esse virtutem, ut, etsi parum de eo dicerem, plurimum me dixisse profiterer. Nam praeferatur licet bono fidei custodia justitia, melioremque se inter omnium laudes virginitas immaculata cognoscat, cedat tamen necesse est sanguini summittaturque cruori. Illi elegerunt bonum, hi imitati sunt Christum. XXVII. Nunc vero, charissimi fratres, ne quis me arbitretur omnem salutem non alio statu quam in martyrio collocasse, hoc primo profecto respiciat, neque me tantum esse qui loqui videor, neque ita se habere ordinem rerum, ut immortalitatis spes repromissa unius partis latere nitatur. Sed, quoniam ita Dominus suo ore testatus est, esse habitacula penes patrem multa, nihil majus credidi ea gloria qua probantur hi homines qui saeculari indigni sunt vita. Igitur, charissimi fratres, aemula religione certantes, velut incentivo quodam mercedis agitati, omnem virium copiam tolerantiamque subeamus. Non enim movere nos debent caduca, quae semper in eversionem suam, non modo lege proposita, sed etiam ipso fine temporis urgentur. Exclamat Joannes et dicit: Jam securis ad radicem arboris posita est (Joan. XII, 35), monstrans scilicet et ostendens ultimam esse rerum omnium senectutem. Sed et ipse Dominus: Ambulate, inquit, dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Matth. III, 10). Quod si illo tempore ambulandum nobis esse praedixit, utique ut nos magis ambularemus ostendit. XXVIII. Atque ut ad laudem martyrii redeam, vox est beatissimi Pauli dicentis: Nescitis quoniam qui in agone currunt, multi certant, unus autem accipit palmam? Vos autem sic currite ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24). Sed et alibi, quod ad martyrium possit hortari, cohaeredes nos Christi vocavit. Quin etiam, ne quid omitteret, Si cum Christo, inquit, commortui estis, quid tamquam viventes in hoc saeculo decernitis (Coloss. II, 20)? Etenim, 352 charissimi fratres, qui resurrectionis praemia sustinemus, qui judicii diem quaerimus, qui denique regnaturos nos esse cum Christo confidimus, saeculo mortui esse debemus. Nam nec poteris optare martyrium, nisi ante oderis saeculum, nec pervenire ad Dei praemium, nisi amaveris Christum. Qui autem amat Christum, non amat saeculum. Christus enim abjectus est saeculo, sicut et saeculum Christo, ut scriptum est: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Nemini amabilis fuit mundus quem non ante damnaverit Dominus, nec salute potuit frui aeterna qui mundi gloriatus est vita. Vox est ista Christi dicentis: Qui in hoc saeculo amaverit animam suam, in futuro perdet illam; qui autem in hoc saeculo oderit illam, in futuro inveniet eam (Matth. X, 39). Sed et apostolus Paulus: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. VI, 1). Et alibi ipse: Volo vos omnes, ait, si fieri potest, imitatores meos esse (I Cor. VII, 7). XXIX. Dixit hoc ille qui passus est et qui ad hoc passus est ut imitaretur Dominum, utique et nos ad hoc voluit pati ut per ipsum imitaremur Christum. Si justus es et Deo credis, quid pro eo sanguinem fundere metuis quem pro te toties passum esse cognoscis? In Esaia sectus, in Abel occisus, in Isaac immolatus, in Joseph venundatus, in homine crucifixus est. Et, de caeteris quidem taceo, quae nec oratio potest dicere nec animus sustinere. Vincitur conscientia humilitatis exemplo; et quanta considerat quae dum pateretur acciderint, miratur passum propter quem cuncta trepidarint. Dies fugit in noctem, in tenebras lux cuncta concessit, atque inclinato per alternas vices pondere, omnis terra commota dissiluit, turbati manes, monumenta nudata sunt, et sepulchris in hiatum dehiscentibus terrae, reddita luci corpora restiterunt, fluxu sanguinis mundus intremuit, scissa quae foribus dependebant vela, templum omne mugiit. Unde magnum est imitari eum qui moriendo arguit saeculum. Igitur, cum ad exemplum Dominicae passionis atque ad omne testimonium Christi animam tuam ponas nec fundere sanguinem metuas, martyrio totum necesse est cedat. Martyrii inaestimabilis gloria, infinita mensura, immaculata victoria, inaestimabilis titulus, triumphus immensus; quippe qui et propria confitentis laude praefertur, velut socio Christi cruore decoratur. XXX. Itaque, charissimi fratres, licet sit hoc totum Dominicae promissionis et muneris, licetque tribuatur ex alto, nec capiatur nisi ejus imperio, sed nec aut mente concipi aut exprimi verbis aut oratione percurri aut quibuslibet eloquentiae viribus possit impleri, tamen erit hoc benevolentiae vestrae, erit charitatis et amoris, si volueritis nostri memores esse cum in vobis Dominus martyrium coeperit honorare. Vos intra se sanctum illud altare, vos intra se magna illa venerandi nominis sedes, veluti sinu quodam gremii amplectentis includit, vos imperia perennis temporis sustinent, et illud quo regnaturi semper estis semperque victuri. O beati et quibus vere dimissa sunt peccata; si tamen qui Christi compares estis, aliquando peccastis. O beati quos a primordio mundi Domini sanguis infecit, et quos merito splendor iste nivei amictus induerit, et candor stolae ambientis ornarit. Videor denique ipse mihi jam cernere proque arbitrio mentis humanae ante oculos et aspectum divinum illud mihi et insigne concurrit, videor, inquam, mihi jam cernere ut ille vere nobilis numerus Christi sui gloriam interque comitetur. Ibit ante ora ejus felix caterva victorum, et se densantibus turmis, velut solis exortu totum illuminatum agmen inferet potestatem, Et utinam perabjecto mihi istud videre contingat! Sed hoc Dominus poterit efficere quod vobis petentibus creditur non negare. His D. Cypriani operibus dubiis in editione Baluziana subjectus cujusdam anonymi de Rebaptismate libellus, quem opportuniori loco in tomo praecedenti inseruimus.