De ligno vitae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De ligno vitae
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

AuInTe.DeLiVi 2 Auctor incertus (Tertullianus?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De ligno vitae

Est locus ex omni medius, quem cernimus, orbe, Golgotha Judaei patrio cognomine dicunt: Hic ego de sterili succisum robore lignum Plantatum, memini fructus genuisse salubres. Non tamen hos illis, qui se posuere, colonis Praebuit: externi fructus habuere beatos. Arboris haec species uno de stipite surgit, Et mox in geminos extendit brachia ramos: Sicut plena graves antennae carbasa tendunt, Vel cum disjunctis juga stant ad aratra juvencis, Quem tulit hoc primo maturo semine lapsum Concepit tellus: mox hinc (mirabile dictu) Tertia lux iterum, terris superisque tremendum Extulerat ramum, vitali fruge beatum. Sed bis vicenis firmatus et ille diebus Crevit in immensum, coelumque cacumine summo Contigit, et tandem sanctum caput abdidit alto. Dum tamen ingenti bissenos pondere ramos Edidit, et totum spargens porrexit in orbem: Gentibus ut cunctis victum vitamque perennem Praeberent, mortemque mori qui posse docerent. Expletis etiam mox quinquaginta diebus, Vertice de summo divini nectaris haustum Detulit in ramos, coelestis spiritus aurae: Dulci rore graves manabant undique frondes Ecce sub ingenti ramorum tegminis umbra Fons erat: hic, nullo casu turbante, serenus, Perspicuis illimis aquis, et gramina circum Fundebant laetos vario de flore colores. Hunc circum innumerae gentes, populique coibant. Quam varii generis, sexus, aetatis, honoris, Innuptae, nuptaeque simul, viduaeque, nurusque, Infantes, puerique, viri, juvenesque, senesque! Hic ubi multigenis flexos incumbere pomis Cernebant ramos, avidisque adtingere dextris Gaudebant, madidos coelesti nectare fructus: Nec prius hos poterant cupidis decerpere palmis, Quam lutulenta viae vestigia foeda prioris Detererent, corpusque pio de fonte lavarent. Ergo diu circum spatiantes gramine molli, Suscipiunt alta pendentes arbore fructus. Tum si quis ex illis delapsa putamina ramis, Et dulces, multo rorantes nectare, frondes Vescuntur, veros exoptant sumere fructus. Ergo ubi coelestem ceperunt ora saporem, Permutant animos, et mentes perdere avaras Incipiunt, dulcique hominem cognoscere sensu, Insolitum multis stomachum movisse saporem Vidimus, et fellis commotum melle venenum Rejecisse bonos turbata mente sapores: Aut avide sumptum non dilexisse, diuque Et male potatum tandem evomuisse saporem. Saepe quidem multi, renovatis mentibus, aegros Restituere animos: et quae se posse negabant, Pertluerant, fructumque sui cepere laboris. Multi etiam sanctos ausi contingere fontes, Discussere iterum subito, retroque relapsi, Sordibus et coeno misti volvuntur eodem. Multi vero bono portantes pectore, totis Accipiunt animis, penitusque in viscera condunt. Ergo qui sacros possunt adcedere fontes, Septima lux illos optatas sistit ad undas, Tingit et in liquidis jejunos fontibus artus. Sic demum illuviem mentis, vitaeque prioris Deponunt labem; purasque a morte reducunt Illustres animas, coelique ad limen ituras. Hinc iter ad ramos, et dulcia poma salutis: Inde iter ad coelum per ramos arboris altae. Hoc lignum vitae est cunctis credentibus. Amen.