Migne Patrologia Latina Tomus 90
De linguis gentium
(1179C)Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium. Priusquam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divisit societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebraea vocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris. Initio autem quot gentes sunt, tot linguae fuerunt. Deinde plures gentes quam linguae, (1179D)quia ex una lingua multae sunt gentes exortae: linguae autem dictae in hoc loco pro verbis; quae quia per linguam fiunt genere locutionis illo, quia his efficit, per id quod efficitur nominatur: sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro litteris. Tres sunt autem linguae sacrae: Hebraea, Graeca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa ejus scripta. Unde et propter obscuritatem sanctarum Scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur, dum si quam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae attulerit. Graeca autem lingua inter caeteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior, cujus varietas in quinque partibus discernitur. Quarum prima dicitur κοινὸς, id est mista sive communis, qua omnes utuntur. Secunda Attica est, videlicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Graeciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Syri. Quarta lonica. Quinta Aeolica, (1180C)qua se Aeolisti locutos dixerunt, et sunt in observatione Graecae linguae ejusmodi certa discrimina. Sermo enim eorum ita est dispertitus. Latinas autem linguas quatuor esse quidam dixerunt, id est, priscam, Latinam, Romanam, mistam. Prisca est, qua vetustissimi Italiae sub Jano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina aliorum. Latina quam sub Latino et regibus Tusciae caeteri in Latio sunt locuti. Ex qua (1180D)XII Tabulae fuerunt scriptae. Romana, quae post reges exactos a populo Romano gesta est, qua Nevius, Plautus, Ennius, Virgilius poetae: et ex oratoribus Graecus Cato et Cicero vel caeteri effuderunt. Mista, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem irrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens. Omnes autem Orientis gentes in gutture linguam et verba collidunt, sicut Hebraei et Syri. Omnes Mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Graeci et Asiatici. Omnes occidentales verba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani. Syrus et Chaldaeus vicinus Hebraeo est sermone, consonans in plerisque et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam ipsam esse Chaldaeam, quia Abraham de Chaldaeis fuit. Quod si hoc recipitur, quomodo in Daniele Hebraei pueri linguam quam non noverant, doceri jubentur. Omnem autem linguam unusquisque hominum sive Graecam, sive Latinam, sive caeterarum gentium, aut audiendo potest tenere, (1181A)aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tam desidiosus est ut in sua gente positus suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandum est, nisi animalium brutorum deterior? Illa enim propriae vocis clamorem exprimunt, iste deterior qui propriae linguae caret notitiae. Cujusmodi autem lingua locutus est Deus in principio mundi, dum diceret, Fiat lux, invenire difficile est: nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maximum ad primum hominem loquens, vel ad prophetas, vel dum corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Tu es Filius meus dilectus. Ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit (1182A)antequam esset linguarum divisio. In diversis quippe gentibus creditur quod eadem lingua illis Deus loquatur, qua ipsi homines utuntur ab eis intelligatur. Loquitur autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam etiam et hominibus apparere voluit, quando locutus est. Dicit enim Apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum; ubi quaeritur qua lingua angeli loquantur. Non quod angelorum aliquae linguae sunt, sed hoc per exaggerationem et acervationem dicitur. Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur. Nunquam reperitur; nam dicit Apostolus, Sive linguae cessabunt.