De magistro

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search



[1.1]

AUGUSTINUS. Quid tibi uidemur efficere uelle, cum loquimur?

ADEODATUS. Quantum quidem mihi nunc occurrit, aut docere aut discere.

AUGUSTINUS. Unum horum uideo et assentior: nam loquendo nos docere uelle manifestum est; discere autem quomodo?

ADEODATUS. Quo tandem censes, nisi cum interrogamus?

AUGUSTINUS. Etiam tunc nihil aliud quam docere nos uelle intellego; nam quaero abs te, utrum ob aliam causam interroges, nisi ut eum quem interrogas doceas, quid uelis.

ADEODATUS. Verum dicis.

AUGUSTINUS. Vides ergo iam nihil nos locutione nisi ut doceamus appetere.

ADEODATUS. Non plane uideo; nam si nihil est aliud loqui quam uerba promere, uideo nos id facere, cum cantamus. Quod cum saepe soli facimus nullo praesente qui discat, non puto nos docere aliquid uelle.

AUGUSTINUS. At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem, magnum sane, quod in hac nostra sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamur nec docere illum qui commemorat, non resisto tibi et duas iam loquendi causas constituo, aut ut doceamus aut ut commemoremus uel alios uel nos ipsos, quod etiam dum cantamus efficimus; an tibi non uidetur?

ADEODATUS. Non prorsus; nam rarum admodum est, ut ego cantem commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi.

AUGUSTINUS. Video, quid sentias. Sed nonne adtendis id, quod te delectat in cantu, modulationem quandam esse soni? Quae quoniam uerbis et addi et detrahi potest, aliud est loqui aliud cantare; nam et tibiis et cithara cantatur, et aues cantant, et nos interdum sine uerbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dici potest, locutio non potest; an quicquam est quod contradicas?

ADEODATUS. Nihil sane.


[1.2]

AUGUSTINUS. Videtur ergo tibi nisi aut docendi aut commemorandi causa non esse institutam locutionem?

ADEODATUS. Videretur, nisi me moueret, quod dum oramus utique loquimur, nec tamen deum aut doceri aliquid a nobis aut commemorari fas est credere.

AUGUSTINUS. Nescire te arbitror non ob aliud nobis praeceptum esse ut in clausis cubiculis oremus, quo nomine significantur mentis penetralia, nisi quod deus, ut nobis quod cupimus praestet commemorari aut doceri nostra locutione non quaerit. Qui enim loquitur, suae uoluntatis signum foras dat per articulatum sonum, deus autem in ipsis rationalis animae secretis, qui homo interior uocatur et quaerendus et deprecandus est; haec enim sua templa esse uoluit. An apud apostolum non legisti: "Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis" et "in interiore homine habitare Christum"? Nec in propheta animaduertisti: "Dicite in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini. Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in domino"? Ubi putas sacrificium iustitiae sacrificari nisi in templo mentis et in cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus est locutione, cum oramus, id est sonantibus uerbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandae mentis suae causa, non ut deus, sed ut homines audiant et consensione quadam per commemorationem suspendantur in deum; an tu aliud existimas?

ADEODATUS. Omnino assentior.

AUGUSTINUS. Non te ergo mouet, quod summus magister, cum orare doceret discipulos, uerba quaedam docuit, in quo nihil aliud uideretur fecisse quam docuisse, quomodo in orando loqui oporteret?

ADEODATUS. Nihil me omnino istuc mouet; non enim uerba, sed res ipsas eos uerbis docuit, quibus etiam se ipsi commonefacerent, a quo et quid esset orandum, cum in penetralibus ut dictum est mentis orarent.

AUGUSTINUS. Recte intellegis; simul enim te credo animaduertere, etiamsi quisquam contendat, quamuis nullum edamus sonum, tamen, quia ipsa uerba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nihil aliud agere quam commemorare, cum memoria, cui uerba inhaerent, ea reuoluendo facit uenire in mentem res ipsas, quarum signa sunt uerba.

ADEODATUS. Intellego ac sequor.


[2.3]

AUGUSTINUS. Constat ergo inter nos uerba signa esse

ADEODATUS. Constat.

AUGUSTINUS. Quid? signum nisi aliquid significet, potest esse signum?

ADEODATUS. Non potest.

AUGUSTINUS. Quot uerba sunt in hoc uersu: "si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui"?

ADEODATUS. Octo.

AUGUSTINUS. Octo ergo signa sunt.

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. Credo te hunc uersum intellegere.

ADEODATUS. Satis arbitror.

AUGUSTINUS. Dic mihi, quid singula uerba significent.

ADEODATUS. Video quidem, quid significet "si", sed nullum aliud uerbum, quo id exponi possit, inuenio.

AUGUSTINUS. Saltem illud inuenis, quicquid significatur hoc uerbo, ubinam sit.

ADEODATUS. Videtur mihi, quod dubitationem significet; iam dubitatio ubi nisi in animo est?

AUGUSTINUS. Accipio interim; persequere caetera.

ADEODATUS. "Nihil" quid aliud significat, nisi id quod non est?

AUGUSTINUS. Verum fortasse dicis, sed reuocat me ab assentiendo, quod superius concessisti non esse signum, nisi aliquid significet; quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum uerbum in hoc uersu non est signum, quia non significat aliquid, et falso inter nos constitit, quod omnia uerba signa sint aut omne signum aliquid significet.

ADEODATUS. Nimis quidem urges, sed quando non habemus quid significemus, omnino stulte uerbum aliquod promimus; tu autem nunc mecum loquendo credo quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus, quae ore tuo erumpunt, signum mihi das, ut aliquid intellegam. Quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quicquam. Si autem uides necessariam per eas enuntiationem fieri nosque doceri uel commoneri, cum auribus insonant, uides etiam profecto, quid uelim dicere, sed explicare non possum.

AUGUSTINUS. Quid igitur facimus? An affectionem animi quandam, cum rem non uidet et tamen non esse inuenit aut inuenisse se putat, hoc uerbo significari dicimus potius quam rem ipsam quae nulla est?

ADEODATUS. Istuc ipsum est fortasse, quod expedire moliebar.

AUGUSTINUS. Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habet, ne res absurdissima nobis accidat.

ADEODATUS. Quae tandem?

AUGUSTINUS. Si "nihil" nos teneat et moras patiamur.

ADEODATUS. Ridiculum hoc quidem est et nescio quo tandem modo uideo posse contingere, immo plane uideo contigisse.


[2.4]

AUGUSTINUS. Suo loco genus hoc repugnantiae, si deus siuerit, planius intellegemus; nunc ad illum uersum te refer et conare, ut potes, caetera eius uerba quid significent pandere.

ADEODATUS. Tertia praepositio est "ex", pro qua "de" possumus, ut arbitror, dicere.

AUGUSTINUS. Non id quaero, ut pro una uoce notissima aliam uocem aeque notissimam, quae idem significet, dicas, si tamen idem significat; sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non "ex tanta urbe", sed "de tanta" dixisset, quaereremque abs te, quid "de" significaret, diceres "ex", cum haec duo uerba essent, id est signa unum aliquid, ut tu putas, significantia. Ego autem id ipsum nescio quid unum, quod his duobus signis significatur, inquiro.

ADEODATUS. Mihi uidetur secretionem quandam significare ab ea re, in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, siue illa non maneat, ut in hoc uersu non manente urbe poterant aliqui ex illa esse Troiani, siue maneat, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa.

AUGUSTINUS. Ut concedam tibi haec ita esse nec enumerem, quam multa fortasse praeter hanc tuam regulam reperiantur, illud certe tibi adtendere facile est exposuisse te uerbis uerba, id est signis signa eisdemque notissimis notissima. Ego autem illa ipsa, quorum haec signa sunt, mihi si posses uellem ut ostenderes.


[3.5]

ADEODATUS. Miror te nescire uel potius simulare nescientem responsione mea fieri quod uis omnino non posse, siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi uerbis. Tu autem res quaeris eas quae, quodlibet sint, uerba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque uerbis quaeris. Prior itaque tu sine uerbis quaere, ut ego deinde ista conditione respondeam.

AUGUSTINUS. Iure agis fateor, sed si quaererem, tres istae syllabae quid significent, cum dicitur "paries", nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam uiderem, cuius signum est hoc trisyllabum uerbum demonstrante te nulla tamen uerba referente?

ADEODATUS. Hoc in solis nominibus, quibus corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fieri posse concedo.

AUGUSTINUS. Num colorem corpus dicimus ac non potius quandam corporis qualitatem?

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut nihilo minus etiam istae, cum praesentes sunt, doceri sine uerbis possint?

ADEODATUS. Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intellegi uolebam, id est omnia, quae in corporibus sentiuntur.

AUGUSTINUS. Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint.

ADEODATUS. Bene admones; non enim omnia corporalia, sed omnia uisibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, grauitatem, calorem et alia, quae ad caeteros sensus pertinent, quamquam sentiri sine corporibus nequeant et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari.

AUGUSTINUS. Numquamne uidisti, ut homines cum surdis gestu quasi sermocinentur ipsique surdi non minus gestu uel quaerant uel respondeant uel doceant uel indicent aut omnia, quae uolunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola uisibilia sine uerbis ostenduntur, sed et soni et sapores et caetera huiusmodi; nam et histriones totas in theatris fabulas sine uerbis saltando plerumque aperiunt et exponunt.

ADEODATUS. Nihil habeo, quod contradicam, nisi quod illud ex non modo ego, sed ne ipse quidem saltator histrio tibi sine uerbis quid significet posset ostendere.


[3.6]

AUGUSTINUS. Verum fortasse dicis; sed fingamus eum posse, non ut arbitror dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem, quae hoc uerbo significatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem uerbo uerbum, sed tamen signo signum nihilo minus indicabit, ut et hoc monosyllabum "ex" et ille gestus unam rem quandam significent, quam mihi ego uellem non significando monstrari.

ADEODATUS. Qui potest quod quaeris, oro te?

AUGUSTINUS. Quomodo paries potuit.

ADEODATUS. Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sed signum datur, per quod paries possit uideri. Nihil itaque uideo, quod sine signis ostendi queat.

AUGUSTINUS. Quid? si ex te quaererem, quid sit ambulare, surgeresque et id ageres, nonne re ipsa potius quam uerbis ad me docendum aut ullis aliis signis utereris?

ADEODATUS. Fateor ita esse et pudet me rem tam in promptu positam non uidisse; ex qua etiam mihi milia rerum iam occurrunt, quae ipsae per se ualeant non per signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare et innumerabilia caetera.

AUGUSTINUS. Age nunc dic mihi, si omnino nesciens huius uerbi uim abs te ambulante quaererem, quid sit ambulare, quomodo me doceres?

ADEODATUS. Id ipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua nouitate admonereris et tamen nihil aliud fieret quam id, quod deberet ostendi.

AUGUSTINUS. Scisne aliud esse ambulare aliud festinare? Nam et qui ambulat, non continuo festinat et qui festinat, non continuo ambulat, dicimus enim et in scribendo et in legendo aliisque innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud, quod agebas, celerius ageres post interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse aliud quam festinare -- id etiam noui addideras -- et ob hoc fallerer.

ADEODATUS. Fateor non nos posse rem monstrare sine signo, si cum id agimus interrogemur; si enim nihil addamus, putabit qui rogat nolle nos ostendere contemptoque se in eo quod agebamus perseuerare. Sed si de his roget, quae agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimus roget, possumus post eius interrogationem id agendo re ipsa potius quam signo demonstrare quod rogat, nisi forte loquentem me interroget, quid sit loqui; quicquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse est. Ex quo securus docebo, donec ei planum faciam quod uult, non recedens a re ipsa, quam sibi uoluit demonstrari, nec signa quaerens, quibus eam ostendam praeter ipsam.

[4.7]

AUGUSTINUS. Acutissime omnino. Quare uide, utrum conueniat iam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quae aut non agimus cum interrogamur et tamen statim agere possumus aut ipsa forte signa agimus; cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare.

ADEODATUS. Conuenit.

AUGUSTINUS. Cum ergo de quibusdam signis quaeritur, possunt signis signa monstrari; cum autem de rebus, quae signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem, si agi possunt, aut signa dando, per quae animaduerti queant.

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. In hac igitur tripertita distributione prius illud consideremus si placet, quod signis signa monstrantur; num enim sola uerba sunt signa?

ADEODATUS. Non.

AUGUSTINUS. Videtur ergo mihi loquendo nos aut uerba ipsa signare uerbis aut alia signa, uelut cum gestum dicimus aut litteram -- nam his duobus uerbis quae significantur, nihilo minus signa sunt -- aut aliquid aliud, quod signum non sit, uelut cum dicimus lapis. Hoc enim uerbum signum est -- nam significat aliquid -- sed id quod eo significatur, non continuo signum est; quod tamen genus, id est cum uerbis ea, quae signa non sunt, significantur, non pertinet ad hanc partem, quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus uel commemoramus; an tibi non uidetur?

ADEODATUS. Manifestum est.

[4.8]

AUGUSTINUS. Dic ergo signa quae uerba sunt, ad quem sensum pertineant.

ADEODATUS. Ad auditum.

AUGUSTINUS. Quid gestus?

ADEODATUS. Ad uisum.

AUGUSTINUS. Quid? cum uerba scripta inuenimus, num uerba non sunt? An signa uerborum uerius intelleguntur, ut uerbum sit, quod cum aliquo significatu articulata uoce profertur - uox autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest. Ita fit, ut cum scribitur uerbum, signum fiat oculis, quo illud, quod ad aures pertinet, ueniat in mentem.

ADEODATUS. Omnino assentior.

AUGUSTINUS. Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus "nomen", significare nos aliquid.

ADEODATUS. Verum est.

AUGUSTINUS. Quid tandem?

ADEODATUS. Id scilicet, quod quidque appellatur, uelut Romulus, Roma, uirtus, fluuius et innumerabilia caetera.

AUGUSTINUS. Num ista quattuor nomina nullas res significant?

ADEODATUS. Immo aliquas.

AUGUSTINUS. Num nihil distat inter haec nomina et eas res, quae his significantur?

ADEODATUS. Immo plurimum.

AUGUSTINUS. Vellem abs te audire, quidnam id sit.

ADEODATUS. Hoc uel in primis, quod haec signa sunt, illa non sunt.

AUGUSTINUS. Placetne appellemus significabilia ea, quae signis significari possunt et signa non sunt, sicut ea, quae uideri pos sunt, uisibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus?

ADEODATUS. Placet uero.

AUGUSTINUS. Quid? illa quattuor signa, quae paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur?

ADEODATUS. Miror quod iam mihi excidisse arbitraris, quod ea quae scribuntur eorum, quae uoce proferuntur, signorum signa esse comperlmus.

AUGUSTINUS. Dic inter ista quid distet.

ADEODATUS. Quod illa uisibilia sunt, haec audibilia; cur enim non et hoc nomen admittas, si admisimus significabilia?

AUGUSTINUS. Prorsus admitto et gratum habeo. Sed rursus quaero quattuor haec signa nullone alio signo audibili significari queant, ut uisibilia recordatus es.

ADEODATUS. Hoc quoque recentius dictum recordor; nam nomen responderam significare aliquid et huic significationi quattuor ista subieceram, et illud autem et haec , siquidem uoce proferuntur, audibilia esse cognosco.

AUGUSTINUS. Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quae rursus signa sunt, interest?

ADEODATUS. Inter illud quidem, quod dicimus nomen, et haec quattuor, quae significationi eius subiecimus, hoc distare uideo, quod illud audibile signum est signorum audibilium, haec uero audibilia quidem signa sunt, non tamen signorum, sed rerum partim uisibilium sicut est Romulus, Roma, fluuius, partim intellegibilium, sicut est uirtus.

[4.9]

AUGUSTINUS. Accipio et probo. Sed scisne omnia, quae uoce articulata cum aliquo significatu proferuntur, uerba appellari?

ADEODATUS. Scio.

AUGUSTINUS. Ergo et nomen uerbum est, quando quidem id uidemus cum aliquo significatu articulata uoce proferri, et cum dicimus disertum hominem bonis uerbis uti etiam nominibus utique utitur, et cum seni domino apud Terentium seruus rettulit "bona uerba quaeso", multa ille etiam nomina dixerat.

ADEODATUS. Assentior.

AUGUSTINUS. Concedis igitur his duabus syllabis, quas edimus, cum dicimus uerbum, nomen quoque significari et ob hoc illud huius signum esse.

ADEODATUS. Concedo.

AUGUSTINUS. Hoc quoque respondeas uelim: cum uerbum signum sit nominis et nomen signum sit fluminis et flumen signum sit rei, quae iam uideri potest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum eius, et inter hoc signum et nomen, quod huius signi signum est dixisti quid intersit, quid interesse arbitraris inter signum nominis quod uerbum esse comperimus et ipsum nomen, cuius signum est?

ADEODATUS. Hoc distare intellego, quod ea quae significantur nomine, etiam uerbo significantur -- ut enim nomen uerbum est, ita et flumen uerbum est -- quae autem uerbo significantur, non omnia significantur et nomine. Nam et illud "si" quod in capite habet abs te propositus uersus et hoc "ex", de quo iam diu agentes in haec duce ratione peruenimus uerba sunt nec tamen nomina et talia multa inueniuntur. Quamobrem cum omnia nomina uerba sint, non autem omnia uerba nomina sint, planum esse arbitror, quid inter uerbum distet et nomen, id est inter signum signi eius, quod nulla alia signa significat, et signum signi eius, quod rursus alia signa significat.

AUGUSTINUS. Concedisne omnem equum animal esse nec tamen omne animal equum esse?

ADEODATUS. Quis dubitauerit?

AUGUSTINUS. Hoc ergo inter nomen et uerbum, quod inter equum et animal interest. Nisi forte ab assentiendo id te reuocat, quod dicimus et alio modo uerbum, quo significantur ea, quae per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quae manifestum est non esse nomina.

ADEODATUS. Dixisti omnino quod me dubitare faciebat.

AUGUSTINUS. Ne te istuc moueat; dicimus enim et signa uniuersaliter omnia, quae significant aliquid, ubi etiam uerba esse inuenimus. Dicimus item signa militaria, quae iam proprie signa nominantur, quo uerba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem: ut omnis equus animal, non autem omne animal equus, ita omne uerbum signum, non autem omno signum uerbum est, nihil ut opinor dubitares.

ADEODATUS. Iam intellego et prorsus assentior hoc interesse inter uniuersale illud uerbum et nomen, quod inter animal et equum.

[4.10]

AUGUSTINUS. Scisne, etiam cum dicimus animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod uoce prolatum est, aliud id quod significat?

ADEODATUS. Iam hoc supra concessi de omnibus signis et significabilibus.

AUGUSTINUS. Num omnia signa tibi uidentur aliud significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus animal, nullo modo idem significat quod est ipsum?

ADEODATUS. Non sane; nam cum dicimus signum, non solum signa caetera quaecumque sunt, sed etiam se ipsum significat; est enim uerbum et utique omnia uerba signa sunt.

AUGUSTINUS. Quid? in hoc disyllabo, cum dicimus uerbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne, quod cum aliquo significatu articulata uoce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur.

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generum nomina significat et ipsum nomen generis neutri nomen est. An si ex te quaererem, quae pars orationis nomen, posses mihi recte respondere nisi nomen?

ADEODATUS. Verum dicis.

AUGUSTINUS. Sunt ergo signa, quae inter alia, quae significant, et se ipsa significent.

ADEODATUS. Sunt.

AUGUSTINUS. Num tale tibi uidetur hoc quadrisyllabum signum, cum dicimus coniunctio?

ADEODATUS. Nullo modo; nam ea, quae significat, non sunt nomina, hoc autem nomen est.

[5.11]

AUGUSTINUS. Bene adtendisti. Nunc illud uide, utrum inueniamus signa, quae se inuicem significent, ut quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur; non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus coniunctio et illa, quae ab hoc significantur, cum dicimus si, uel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam et similia; nam haec illo uno significantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabum significatur.

ADEODATUS. Video et, quaenam signa sint inuicem significantia, cupio cognoscere.

AUGUSTINUS. Tu ergo nescis, cum dicimus nomen et uerbum, duo uerba nos dicere?

ADEODATUS. Scio.

AUGUSTINUS. Quid? illud nescis, cum dicimus nomen et uerbum, duo nomina nos dicere?

ADEODATUS. Id quoque scio.

AUGUSTINUS. Scis igitur tam nomen uerbo quam etiam uerbum nomine significari

ADEODATUS. Assentior.

AUGUSTINUS. Potesne dicere, excepto eo quod diuerse scribuntur et sonant quid inter se differant?

ADEODATUS. Possum fortasse; nam id esse uideo, quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata uoce cum aliquo significatu profertur, significamus. Unde omne nomen et ipsum cum dicimus nomen uerbum est; at non omne uerbum nomen est, quamuis nomen sit, cum dicimus uerbum.

[5.12]

AUGUSTINUS. Quid? si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen uerbum est, ita omne uerbum nomen esse poterisne inuenire, quid distent praeter diuersum in litteris sonum?

ADEODATUS. Non potero, nec omnino distare aliquid puto.

AUGUSTINUS. Quid? si omnia quidem, quae uoce articulata cum aliquo significatu proferuntur, et uerba sunt et nomina, sed tamen alia de causa uerba et alia de causa nomina sunt, nihilne distabit inter nomen et uerbum?

ADEODATUS. Quomodo istuc sit non intellego.

AUGUSTINUS. Hoc saltem intellegis omne coloratum uisibile esse et omne uisibile coloratum, quamuis haec duo uerba distincte differenterque significent.

ADEODATUS. Intellego.

AUGUSTINUS. Quid? si ergo ita et omne uerbum nomen et omne nomen uerbum est, quamuis haec ipsa duo nomina uel duo uerba, id est nomen et uerbum, differentem habeant significationem?

ADEODATUS. Iam uideo posse id accidere, sed quomodo id accidat expecto ut ostendas ,

AUGUSTINUS. Omne, quod cum aliquo significatu articulata uoce prorumpit, animaduertis ut opinor et aurem uerberare, ut sentiri, et memoriae mandari, ut nosci possit.

ADEODATUS. Animaduerto.

AUGUSTINUS. Duo ergo quaedam contingunt, cum aliquid tali uoce proferimus.

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. Quid? si horum duorum ex uno appellata sunt uerba ex altero nomina, uerba scilicet a uerberando, nomina uero a noscendo, ut illud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo uocari meruerit?

[5.13]

ADEODATUS. Concedam cum ostenderis, quomodo recte possimus omnia uerba nomina dicere.

AUGUSTINUS. Facile est; nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine ualeat, rem tamen notet minus plena significatione quam nomen. Nam ut opinor ita definiuit ille, quem grammatico reddidisti: pronomen est pars orationis, quae pro ipso posita nomine minus quidem plene idem tamen significat.

ADEODATUS. Recordor et probo.

AUGUSTINUS. Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus seruire et pro his solis poni posse pronomina, uelut cum dicimus "hic uir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum", "hic, ipse, eadem, hoc, illud" pronomina esse, "uir, rex, mulier, aurum, argentum" nomina, quibus plenius quam illis pronominibus res significatae sunt.

ADEODATUS. Video et assentior.

AUGUSTINUS. Tu ergo nunc mihi paucas coniunctiones quaslibet enuntia.

ADEODATUS. Et, que, at, atque.

AUGUSTINUS. Haec omnia, quae dixisti, non tibi uidentur esse nomina?

ADEODATUS. Non omnino.

AUGUSTINUS. Ego saltem tibi recte locutus uideor, cum dicerem: haec omnia, quae dixisti?

ADEODATUS. Recte prorsus et iam intellego, quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse, non enim aliter de his recte dici potuisset "haec omnia". Sed enim uereor adhuc, ne propterea mihi recte locutus uidearis, quod has quattuor coniunctiones etiam uerba esse non nego, ut ideo de his recte dici potuerit "haec omnia", quoniam recte dicitur "haec uerba omnia". Si autem a me quaeras, quae sit pars orationis uerba, nihil aliud respondebo quam nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adiunctum est, ut illa recta esset locutio tua.

[5.14]

AUGUSTINUS. Acute quidem falleris; sed ut falli desinas, acutius adtende quod dicam, si tamen dicere id, ut uolo, ualuero. Nam uerbis de uerbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere et confricare, ubi uix dinoscitur nisi ab eo ipso, qui id agit, qui digiti pruriant et qui auxilientur prurientibus.

ADEODATUS. En toto animo adsum, nam ista haec similitudo me intentissimum fecit.

AUGUSTINUS. Verba certe sono et litteris constant.

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. Ergo, ut ea potissimum auctoritate utamur, quae nobis carissima est, cum ait Paulus apostolus: "Non erat in Christo est et non, sed est in illo erat", non opinor putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus, cum dicimus "est", fuisse in Christo, sed illud potius, quod istis tribus litteris significatur.

ADEODATUS. Verum dicis.

AUGUSTINUS. Intellegis igitur eum qui ait: "est in illo erat", nihil aliud dixisse quam: "est appellatur, quod in illo erat" tamquam si dixisset "uirtus in illo erat", non utique dixisse acciperetur nisi "llirtus appellatur, quod in illo erat", ne duas istas syllabas, quas enuntiamus, cum dicimus uirtus, et non illud, quod his duabus syllabis significatur, in illo fuisse arbitraremur.

ADEODATUS. Intellego ac sequor.

AUGUSTINUS. Quid illud nonne intellegis etiam nihil interesse, utrum quisque dicat "uirtus appellatur" an "uirtus nominatur"?

ADEODATUS. Manifestum est.

AUGUSTINUS. Ergo ita manifestum est nihil interesse, utrum quis dicat "est appellatur" an "est nominatur quod in illo erat".

ADEODATUS. Video et hic nihil distare.

Atlg. Iamne etiam uides, quid uelim ostendere?

ADEODATUS. Nondum sane.

AUGUSTINUS. Itane tu non uides nomen esse id, quo res aliqua nominatur?

ADEODATUS. Hoc plane nihil certius uideo.

AUGUSTINUS. Vides ergo "est" nomen esse, siquidem illud, quod erat in Christo, "est" nominatur.

ADEODATUS. Negare non possum.

AUGUSTINUS. At si ex te quaererem, quae sit pars orationis "est", non opinor nomen, sed uerbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docuerit.

ADEODATUS. Ita est prorsus ut dicis.

AUGUSTINUS. Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis eodem modo, quo demonstrauimus, nomina esse?

ADEODATUS. Non dubito, quando quidem fateor ea significare aliquid. Si autem res ipsae, quas significant, quid singulae appellentur, id est nominentur, interroges, respondere non possum, nisi eas ipsas partes orationis, quas nomina non uocamus, sed ut cerno conuincimur.

[5.15]

AUGUSTINUS. Nihilne te mouet, ne quis existat, qui nostram istam rationem labefactet dicendo apostolis non uerborum sed rerum auctoritatem esse tribuendam; quam ob rem fundamentum persuasionis huius non tam esse firmum quam putamus; fieri enim posse, ut Paulus, quamquam uixerit praeceperitque rectissime, minus tamen recte locutus sit, cum ait "est in illo erat", praesertim cum se ipse imperitum in sermone fateatur? Quo tandem modo istum refellendum arbitraris?

ADEODATUS. Nihil habeo, quod contradicam et te oro, ut aliquem de illis reperias, quibus uerborum notitia summa conceditur, cuius auctoritate potius id quod cupis efficias.

AUGUSTINUS. Minus enim tibi uidetur idonea remotis auctoritatibus ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid et ex eo appellari; si autem appellari, et nominari, si nominari, nomine utique nominari, quod in diuersis linguis facillime iudicatur. Quis enim non uideat, si quaeram, quid Graeci nominent, quod nos nominamus "quis", responderi mihi tiv", quid Graeci nominent, quod nos nominamus "uolo", responderi mihi qevlw, quid Graeci nominent, quod nos nominamus "bene", responderi kalw'", quid Graeci nominent, quod nos nominamus "scriptum", responderi mihi to; gegrammevnon, quid Graeci nominent, quod nos nominamus "et", responderi kaiv, quid Graeci nominent, quod nos nominamus "ab", responderi aipov, quid Graeci nominent, quod nos nominamus "heu", responderi oi[. Atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumeraui, recte loqui eum, qui sic interroget quod, nisi nomina essent, fieri non posset. Hac ergo ratione Paulum apostolum recte locutum esse, cum remotis omnium eloquentium auctoritatibus obtinere possimus, quid opus est quaerere, cuius persona sententia nostra fulciatur?

[5.16]

Sed ne quis tardior aut impudentior nondum cedat, asseratque nisi illis auctoribus, quibus uerborum leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo esse cessurum, quid in Latina lingua excellentius Cicerone inueniri potest? At hic in suis nobilissimis orationibus, quas Verrinas uocant, coram praepositionem, siue illo loco aduerbium sit, nomen appellauit. Verumtamen quia fieri potest ut ego illum locum minus bene intellegam exponaturque alias aliter uel a me uel ab alio, est ad quod responderi posse nihil puto. Tradunt enim nobilissimi disputationum magistri nomine et uerbo plenam constare sententiam, quae affirmari negarique possit, quod genus idem Tullius quodam loco pronuntiatum uocat. Et cum uerbi tertia persona est, nominatiuum cum ea casum nominis aiunt esse oportere, et recte aiunt. Quod mecum si consideres, uelut cum dicimus "homo sedet", "equus currit", agnoscis ut opinor duo pronuntiata esse.

ADEODATUS. Agnosco.

AUGUSTINUS. Cernis in singulis singula esse nomina, in uno "homo", in altero "equus", et uerba singula, in uno "sedet", in altero "currit".

ADEODATUS. Cerno.

AUGUSTINUS. Ergo si dicerem sedet tantum aut currit tantum, recte a me quaereres quis uel quid, ut responderem "homo", uel "equus" uel "animal" uel quodlibet aliud, quo posset nomen redditum uerbo implere pronuntiatum, id est illam sententiam, quae affirmari et negari potest.

ADEODATUS. Intellego.

AUGUSTINUS. Adtende caetera et finge nos uidere aliquid longius et incertum habere, utrum animal sit an saxum uel quid aliud, meque tibi dicere: "quia homo est, animal est", nonne temere dicerem?

ADEODATUS. Temere omnino, sed non temere plane diceres: "si homo est, animal est."

AUGUSTINUS. Recte dicis. Itaque in tua locutione placet mihi "si", placet et tibi; utrique autem nostrum in mea displicet "quia."

ADEODATUS. Assentior.

AUGUSTINUS. Vide iam, utrum istae duae sententiae plena pronuntiata sint: "placet si", "displicet quia".

ADEODATUS. Plena omnino.

AUGUSTINUS. Age nunc dic mihi, quae ibi sint uerba, quae nomina.

ADEODATUS. Verba ibi uideo esse "placet" et "displicet", nomina uero quid aliud quam "si" et "quia"?

AUGUSTINUS. Has ergo duas coniunctiones etiam nomina esse satis probatum est.

ADEODATUS. Prorsus satis.

AUGUSTINUS. Potesne ipse per te in aliis partibus orationis hoc idem ad eandem regulam docere?

ADEODATUS. Possum.

[6.17]

AUGUSTINUS. Transeamus ergo hinc et iam dic mihi, utrum, sicut omnia uerba nomina et omnia nomina uerba esse comperimus, ita tibi et omnia nomina uocabula et omnia uocabula nomina esse uideantur.

ADEODATUS. Plane inter haec quid distet praeter diuersum syllabarum sonum non uideo.

AUGUSTINUS. Nec ego interim resisto, quamquam non desint, qui etiam significatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare non opus est. Sed certe animaduertis ad ea iam signa nos peruenisse, quae se inuicem significent nulla praeter sonum distantia et quae se ipsa significent cum caeteris omnibus partibus orationis.

ADEODATUS. Non intellego.

AUGUSTINUS. Non ergo intellegis et nomen uocabulo et uocabulum nomine significari et ita, ut praeter sonum litterarum nihil intersit, quantum ad generale nomen attinet; nam et speciale dicimus nomen, quod inter octo partes orationis ita est, ut alias septem non contineat.

ADEODATUS. Intellego.

AUGUSTINUS. At hoc est quod dixi sese inuicem significare uocabulum et nomen.

[6.18]

ADEODATUS. Teneo, sed quaero, quid dixeris, cum etiam se ipsa significant cum aliis partibus orationis.

AUGUSTINUS. Nonne superior ratio docuit nos omnes partes orationis et nomina posse dici et uocabula, id est et nomine et uocabulo posse significari?

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis expressum, si ex te quaeram, quid appelles, nonne recte mihi respondebis "nomen"?

ADEODATUS. Recte.

AUGUSTINUS. Num ita se significat hoc signum, quod quattuor syllabis enuntiamus, cum dicimus "coniunctio"? Hoc enim nomen inter illa, quae significat, numerari non potest.

ADEODATUS. Accipio.

AUGUSTINUS. Id est, quod dictum est nomen se ipsum significare cum aliis, quae significat; quod etiam de uocabulo per te ipsum licet intellegas.

ADEODATUS. Iam facile est. Sed illud mihi nunc uenit in mentem nomen et generaliter et specialiter dici, uocabulum autem inter octo partes orationis non accipi. Quare hoc quoque inter se praeter diuersum sonum differre arbitror.

AUGUSTINUS. Quid? nomen et o[noma distare inter se aliquid putas praeter sonum, quo etiam linguae discernuntur Latina et Graeca?

ADEODATUS. Hic uero nihil aliud intellego.

AUGUSTINUS. Peruentum est ergo ad ea signa, quae se ipsa significent et aliud ab alio inuicem significetur et quicquid ab uno hoc et ab alio et nihil praeter sonum inter se differant; nam hoc quartum modo inuenimus; tria enim superiora et de nomine ac uerbo intelleguntur.

ADEODATUS. Omnino peruentum.

[7.19]

AUGUSTINUS. Iam quae sermocinando inuenerimus, uelim recenseas.

ADEODATUS. Faciam quantum possum. Nam primo omnium recordor aliquamdiu nos quaesisse, quam ob causam loquamur, inuentumque esse docendi commemorandiue gratia nos loqui, quando quidem nec cum interrogamus aliud agimus quam ut ille, qui rogatur, discat, quid uelimus audire; et in cantando, quod delectationis causa facere uidemur (non sit proprium locutionis), et in orando deo, quem doceri aut commemorari existimare non possumus, id uerba ualeant, ut uel nos ipsos commonefaciamus uel alii commemorentur doceanturue per nos. Deinde cum satis constitisset uerba nihil aliud esse quam signa, ea uero, quae non aliquid significent, signa esse non posse, proposuisti uersum, cuius uerba singula quid significarent conarer ostendere; is autem erat: "si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui". Cuius secundum uerbum quamuis notissimum et manifestissimum, quid tandem significaret non reperiebamus. Cumque mihi uideretur non frustra nos id in loquendo interponere, sed quod eo aliquid doceamus audientem, ipsam mentis affectionem, cum rem, quam quaerit, non esse inuenit uel inuenisse se putat, hoc uerbo fortasse indicari respondisti tu quidem, sed tamen nescio quam profunditatem quaestionis ioco euitans in aliud tempus inlustrandam distulisti -- ne me debiti quoque tui oblitum putes. Inde tertium in uersu uerbum cum satagerem exponere, urgebar abs te, ut non uerbum aliud, quod idem ualeret, sed rem ipsam potius, quae uerbo significaretur, ostenderem, cumque id sermocinantibus nobis fieri non posse dixissem, uentum est ad ea, quae interrogantibus digito monstrantur. Haec ego corporalia esse omnia arbitrabar, sed inuenimus sola uisibilia. Hinc nescio quomodo ad surdos et histriones deuenimus, qui non sola, quae uideri possunt, sed multa praeterea ac prope omnia quae loquimur gestu sine uoce significant; eosdem tamen gestus signa esse comperimus. Tum rursus quaerere coepimus, quomodo res ipsas, quae signis significantur sine ullis signis ualeremus ostendere, cum et ille paries et color et omne uisibile, quod intentione digiti ostenditur, signo quodam conuinceretur ostendi. Hic ego errans cum inueniri tale nihil posse dixissem, tandem inter nos constitit ea posse demonstrari sine signo quae, cum a nobis quaeruntur, non agimus et post inquisitionem agere possumus; locutionem tamen ex eo non esse genere, siquidem et loquentes cum interrogamur, quid sit locutio, ipsam per se ipsam demonstrare facile esse satis apparuit.

[7.20]

Ex quo admoniti sumus aut signis signa monstrari aut signis alia, quae signa non sunt, allt etiam sine signo res, quas agere post interrogationem possumus, horumque trium primum diligentius considerandum discutiendumque suscepimus. Qua disputatione declaratum est partim esse signa, quae ab his signis, quae significarent, significari uicissim non possent, ut est hoc quadrisyllabum, cum "coniunctio" dicimus, partim quae possent, ut cum dicimus "signum" etiam uerbum significamus, et cum dicimus "uerbum" etiam signum significamus; nam signum et uerbum et duo signa et duo uerba sunt. In hoc autem genere, quo inuicem se significant, quaedam non tantum, quaedam tantum, quaedam uero etiam idem ualere monstratum est. Etenim hoc disyllabum, quod sonat cum dicimus "signum", prorsus omnia, quibus quidque significatur, significat; non autem omnium signorum signum est, cum dicimus "uerbum", sed tantum eorum, quae articulata uoce proferuntur. Unde manifestum est, quamuis et uerbum signo et signum uerbo, id est et istae duae syllabae illis et illae istis significentur, plus tamen signum ualere quam uerbum plura scilicet illis duabus syllabis quam istis significantibus. Tantundem autem ualet generale uerbum et generale nomen. Docuit enim ratio omnes partes orationis etiam nomina esse, quod et pronomina his addi possunt et de omnibus dici potest, quod aliquid nominent et nulla earum sit, quae non uerbo adiuncto pronuntiatum possit implere. Sed cum tantundem ualeant nomen et uerbum, eo quod omnia, quae uerba sunt, sint etiam nomina, non tamen idem ualent. Alia quippe de causa uerba et alia nomina nuncupari satis probabiliter disputatum est; siquidem alterum horum ad auris uerberationem, alterum ad animi commemorationem notandam esse compertum uel ex hoc intellegi potest, quod in loquendo rectissime dicimus:"quod est huic rei nomen?" rem memoriae mandare cupientes, "quod est autem huic rei uerbum?" dicere non solemus. Quae uero non solum tantundem, sed etiam idem omnino significent et inter quae nihil praeter litterarum distet sonum, nomen et o[noma inuenimus. Illud sane mihi elapsum erat in hoc genere, in quo inuicem se significant, nullum nos signum comperisse, quod non inter caetera, quae significat, se quoque significet. Haec quantum potui recordatus sum. Tu iam uideris, quem nihil puto in hoc sermone nisi scientem certumque dixisse, utrum ista bene ordinateque digesserim.


[8.21]

AUGUSTINUS. Satis tu quidem memoriter omnia quae uellem recoluisti, et, ut tibi fatear, multo euidentius mihi nunc uidentur ista distincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibus latebris ambo erueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum peruenire moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere nos et a seriis rebus auocare animum quasi quibusdam puerilibus quaestiunculis arbitraris aut paruam uel mediocrem aliquam utilitatem requirere aut, si magnum quiddam parturire istam disputationem suspicaris, iamiamque id scire siue saltem audire desideras. Ego autem credas uelim neque me uilia ludicra hoc instituisse sermone, quamuis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non puerili sensu aestimandum sit, neque parua bona uel mediocria cogitare. Et tamen, si dicam uitam esse quandam beatam eandemque sempiternam, quo nos deo duce id est ipsa ueritate gradibus quibusdam infirmo gressui nostro accomodatis perduci cupiam, uereor, ne ridiculus uidear, qui non rerum ipsarum, quae significantur, sed signorum consideratione tantam uiam ingredi coeperim. Dabis igitur ueniam, si praeludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi uires et mentis aciem, quibus regionis illius, ubi beata uita est, calorem ac lucem non modo sustinere, uerum et amare possimus.

ADEODATUS. Perge potius ut coepisti; nam numquam ego contemnenda putem, quae tu dicenda uel agenda putaueris.

[8.22]

AUGUSTINUS. Age iam ergo illam partem consideremus, cum signis non alia signa significantur, sed ea, quae significabilia nominamus. Et primum dic mihi, utrum homo homo sit.

ADEODATUS. Nunc uero an ludas nescio.

AUGUSTINUS. Quid ita?

ADEODATUS. Quia quaerendum ex me censes, utrum homo aliud sit quam homo.

AUGUSTINUS. Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quaererem utrum prima huius nominis syllaba aliud sit quam "ho" et aliud secunda quam "mo".

ADEODATUS. Ita omnino.

AUGUSTINUS. At istae duae syllabae coniunctae "homoÓ est; an negabis?

ADEODATUS. Quis neget?

AUGUSTINUS. Quaero ergo, num tu duae istae syllabae coniunctae sis.

ADEODATUS. Nullo modo, sed uideo, quo tendas.

AUGUSTINUS. Dicito ergo, ne me contumeliosum putes.

ADEODATUS. Concludi existimas, quod homo non sim.

AUGUSTINUS. Quid? tu non idem existimas, qui omnia superiora, ex quibus hoc confectum est, uera esse concedis?

ADEODATUS. Non tibi ego dicam, quid existimem, nisi prius abs te audiero, cum quaereres, utrum homo homo sit, de duabus istis syllabis an de re ipsa quam significant, me interrogaueris.

AUGUSTINUS. Tu potius responde, ex qua parte acceperis interrogationem meam; nam si est ambigua, prius hoc cauere debuisti neque mihi respondere, antequam certus fieres, quonam modo rogauerim.

ADEODATUS. Quid enim me impediret haec ambiguitas, cum ego ad utrumque resyonderim? homo enim prorsus homo est; nam et istae duae syllabae nihil aliud sunt quam istae duae syllabae, et id, quod significant, nihil aliud est quam id quod est.

AUGUSTINUS. Scite hoc quidem, sed cur hoc solum, quod dictum est homo, non etiam caetera, quae locuti sumus, ad utrumque accepisti?

ADEODATUS. Unde enim conuincor, quod et caetera non sic acceperim?

AUGUSTINUS. Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea parte accepisses, qua syllabae sonant, nihil mihi respondisses; possem tibi enim uideri etiam nihil interrogasse. Nunc uero cum tria uerba sonuerim, quorum unum in medio repetiui dicens, "utrum homo homo sit" primum et ultimum uerbum non secundum ipsa signa, sed secundum ea, quae his significantur, te accepisse uel hoc solo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti.

ADEODATUS. Verum dicis.

AUGUSTINUS. Cur ergo id tantum, quod in medio positum est, et secundum id, quod sonat, et secundum id, quod significat, te accipere libuit?

ADEODATUS. Ecce iam totum ex ea tantum parte, qua significatur, accipio; assentior enim tibi sermocinari nos omnino non posse, nisi auditis uerbis ad ea feratur animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominem non esse concluditur.

AUGUSTINUS. Immo eadem rursus interrogabo, ut ipse inuenias, ubi lapsus sis.

ADEODATUS. Bene facis.

[8.23]

AUGUSTINUS. Illud ergo, quod primo quaesieram, quia iam non dedisti, non quaeram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba "ho" nihil aliud sit quam "ho" et utrum "mo" nihil aliud sit quam "mo".

ADEODATUS. Hic prorsus nihil aliud uideo.

AUGUSTINUS. Vide etiam, num istis duabus iunctis homo fiat.

ADEODATUS. Nequaquam hoc concesserim; placuit enim et recte placuit signo dato id, quod significatur, adtendere et ex eius consideratione uel dare uel negare quod dicitur. Illae autem separatim enuntiatae syllabae, quia sine ulla significatione sonerunt, hoc eas esse quod sonuerunt concessum est.

AUGUSTINUS. Placet igitur firmumque animo tenes non respondendum esse interrogationibus, nisi ex his rebus, quae uerbis significantur.

ADEODATUS. Non intellego, cur displiceat, si modo uerba sint.

AUGUSTINUS. Vellem scire, quomodo illi resisteres, de quo iocantes solemus audire, quod ex eius ore, cum quo disputabat, leonem processisse concluserit. Cum enim quaesisset, utrum ea, quae loqueremur nostro ore procederent, atque ille non potuisset negare, quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo leonem nominaret. Hoc ubi factum est, ridicule insultare coepit et premere, ut, quoniam quicquid loquimur ore nostro exire confessus erat et leonem se locutum esse nequibat abnuere, homo non malus tam inmanem bestiam uomuisse uideretur.

ADEODATUS. Minime uero erat arduum scurrae huic resistere; non enim concederem ore nostro exire quaecumque loquimur. Nam quae loquimur, ea significamus, non autem res, quae significatur, sed signum, quo significatur, loquentis ore procedit, nisi cum ipsa signa significantur, quod genus paulo ante tractauimus.

[8.24]

AUGUSTINUS. Bene tu quidem hoc modo aduersus illum esses paratus. Verum tamen mihi quid respondebis, utrum homo nomen sit, requirenti?

ADEODATUS. Quid nisi esse nomen?

AUGUSTINUS. Quid? cum te uideo, num nomen uideo?

ADEODATUS. Non.

AUGUSTINUS. Visne igitur dicam quod sequitur?

ADEODATUS. Ne quaeso; nam mihi ipse renuntio me hominem non esse, qui nomen esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Iam enim placuerat ex ea re, quae significaretur, aut assentiri aut negare quod dicitur.

AUGUSTINUS. At mihi uidetur non te frustra in hanc responsionem decidisse; nam uigilantiam tuam mentibus nostris indita ipsa lex rationis euicit. Nam si quaererem, quid esset homo, responderes fortasse animal, si autem quaererem, quae pars orationis esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi nomen. Quam ob rem, cum homo et nomen et animal esse inueniatur, illud dicitur ex ea parte, qua signum est, hoc qua significatur. Qui ergo quaerit, utrum homo nomen sit, nihil ei aliud quam esse respondeam; satis enim significat ex ea parte se uelle audire, qua signum est. Si autem quaerit, utrum animal sit, multo procliuius adnuam; quoniam si tacens et nomen et animal tantum quid esset homo requireret, placita illa loquendi regula ad id, quod his duabus syllabis significatur, animus curreret neque quicquam responderetur nisi animal uel etiam tota definitio diceretur, id est animal rationale mortale; an tibi non uidetur?

ADEODATUS. Prorsus uidetur. Sed cum esse nomen concesserimus quomodo lillam conclusionem nimis contumeliosam euitabimus, qua nos homines non esse conficitur?

AUGUSTINUS. Quomodo putas nisi docendo non ex ea parte illatam, qua interroganti assentiebamur? Aut si ex ea parte illam se fatetur inferre nullo modo est formidanda. Quid enim metuam hominem, id est tres istas syllabas non esse me confiteri?

ADEODATUS. Nihil est uerius. Cur ergo animum offendit, cum dicitur: "non es igitur homo", cum secundum illa concessa nihil uerius dici potuerit?

AUGUSTINUS. Quia non possum non putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur, simulatque ista uerba sonuerint, ea scilicet regula, quae naturaliter plurimum ualet, ut auditis signis ad res significatas feratur intentio.

ADEODATUS. Accipio quod dicis.

[9.25]

AUGUSTINUS. Proinde intellegas uolo res, quae significantur pluris quam signa esse pendendas. Quicquid enim propter aliud est, uilius sit necesse est, quam id propter quod est nisi tu aliud existimas.

ADEODATUS. Videtur mihi non temere hic esse assentiendum; nam cum dicimus caenum, longe hoc nomen arbitror rei quam significat antecellere. Ouod enim nos offendit audientes non ad ipsius uerbi pertinet sonum; caenum enim nomen mutata una littera caelum est. Inter illa uero, quae his nominibus significantur, quantum distet uidemus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re, quam significat, odimus, et propterea hoc illi iure antepono; libentius enim hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus.

AUGUSTINUS. Vigilantissime omnino. Itaque falsum est omnes res pluris quam earum signa esse pendendas.

ADEODATUS. Ita uidetur.

AUGUSTINUS. Dic ergo mihi, quid arbitraris eos secutos esse, qui huic rei tam foedae atque aspernabili nomen indiderunt, uel utrum eos probes an improbes?

ADEODATUS. Ego uero illos nec probare nec improbare audeo nec quid fuerint secuti scio.

AUGUSTINUS. Potesne saltem scire, quid tu sequaris, cum hoc nomen enuntias?

ADEODATUS. Hoc plane possum; nam significare uolo, ut eum, cum quo loquor, doceam uel admoneam de re illa, quod eum doceri uel admoneri oportere arbitror.

AUGUSTINUS. Quid? ipsum docere aut admonere siue doceri aut admoneri, quod uel tu exhibes commode per hoc nomen uel exhibetur tibi, nonne carius quam ipsum nomen habendum est?

ADEODATUS. Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum euenit eidem signo esse anteponendam, sed non ideo etiam rem ipsam puto.

[9.26]

AUGUSTINUS. In illa igitur sententia nostra, quamquam sit falsum res omnes signis suis praeponi oportere, non tamen falsum est omne, quod propter aliud est, uilius esse quam id, propter quod est. Cognitio quippe caeni, propter quam hoc nomen est institutum, pluris habenda est ipso nomine, quod eidem caeno praeponendum esse comperimus. Non enim ob aliud ista cognitio signo de quo agimus antelata est, nisi quia illud propter hanc, non haec propter illud esse conuincitur. Nam ita cum quidam uorator uentrisque, ut ab apostolo dicitur, cultor diceret ideo se uiuere, ut uesceretur, non tulit qui audiebat frugi homo et "quanto" inquit "melius ideo uescereris, ut uiueres". Uterque tamen ex eadem ista regula locutus est; nam neque alia de causa ille displicuit, nisi quod uitam suam tam parui penderet, ut eam duceret gutturis uoluptate uiliorem dicendo se propter epulas uiuere, neque hic ob aliud iure laudatur, nisi quod in his duobus, quid propter quid fieret, hoc est, quid cui subiectum esset intellegens cibandum potius ut uiuamus, quam uiuendum ut cibemur admonuit. Similiter et tu fortasse et quilibet hominum non imperite res aestimantium dicenti cuipiam loquaci amatorique uerborum "ideo doceo, ut loquar" responderetis "homo, cur non potius ideo loqueris, ut doceas?" Quod si haec uera sunt, sicuti esse cognoscis, uides profecto, quanto uerba minoris habenda sint quam id propter quod utimur uerbis, cum ipse usus uerborum iam sit uerbis anteponendus; uerba enim sunt, ut his utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est igitur melius docere quam loqui, tanto melior quam uerba locutio. Multo ergo melior doctrina quam uerba. Sed cupio audire, quid forte contradicendum putes.

[9.27]

ADEODATUS. Assentior quidem meliorem quam uerba esse doctrinam, sed utrum aduersus istam regulam, qua dicitur omne, quod propter aliud est, inferius esse quam id propter quod est, nihil sit quod obici possit, ignoro.

AUGUSTINUS. Alias hoc oportunius diligentiusque tractabimus. Nunc illud, quod concedis, satis est ad id, quod conficere studeo. Das enim cognitionem rerum quam signa rerum esse cariorem. Quamobrem cognitio rerum, quae significantur, cognitioni signorum anteferenda est; an tibi non uidetur?

ADEODATUS. Num ego cognitionem rerum cognitioni signorum ac non signis ipsis praestantiorem esse concessi? Quare uereor, ut hic tibi assentiar. Quid? si enim, ut caenum nomen melius est ea re quam significat, ita et huius nominis cognitio cognitioni quoque illius rei est anteponenda, quamuis ea cognitione sit ipsum nomen inferius? Quattuor quippe sunt: nomen et res, cognitio nominis et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo, cur non et tertium quarto antecellat? Sed non antecellat, num etiam subiciendum est?

[9.28]

AUGUSTINUS. Mire omnino te uideo et tenuisse, quid concesseris et explicasse, quid senseris. Sed ut opinor intellegis hoc trisyllabum nomen, quod sonat cum dicimus "uitium", melius esse quam id quod significat, cum ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitione uitiorum. Licet itaque constituas etiam ista quattuor atque consideres nomen et rem cognitionem nominis et cognitionem rei, primum secundo iure praeponimus. Hoc enim nomen positum in carrnine, cum ait Persius "sed stupet hic uitio", non modo nihil uitii fecit in uersu, sed non nihil etiam ornati dedit, cum tamen res ipsa quae significatur hoc nomine, in quocumque inest, cogit esse uitiosum. At non ita et tertium quarto, sed quartum tertio uidemus excellere. Huius enim cognitio nominis uilis est prae cognitione uitiorum.

ADEODATUS. Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes esse praeferendam? Nam idem Persius omnibus poenis, quas tyrannorum uel crudelitas excogitauit uel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur homines, qui uitia, quae uitare non possunt, coguntur agnoscere.

AUGUSTINUS. Potes hoc modo cognitioni huius nominis ipsam quoque uirtutum cognitionem negare praeferendam, quia uirtutem uidere nec tenere supplicium est, quo idem ille satiricus tyranni ut puniantur optauit.

ADEODATUS. Deus hanc auertat amentiam. Iam enim intellego non ipsas cognitiones, quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esse culpandas, sed eos omnium miserrimos iudicandos, sicut et Persium iudicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina subueniat.

AUGUSTINUS. Bene intellegis; sed quoquo modo se habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subiecti sumus in talibus rebus. Deinde si qua cognitio cui cognitioni praeferanda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo, quod effectum est cognitionem rerum, quae significantur, etsi non cognitione signorum ipsis tamen signis esse potiorem. Quare iam illud magis magisque discutiamus, quale sit genus rerum, quas sine signis monstrari posse dicebamus per se ipsas, ut loqui, ambulare, sedere, iacere atque huius modi caetera.

ADEODATUS. Iam recolo, quid dicas.

[10.29]

AUGUSTINUS. Omniane tibi uidentur, quae interrogati mox agere possumus, sine signo posse monstrari, an aliquid excipis?

ADEODATUS. Ego uero etiam atque etiam genus hoc totum considerans nihil adhuc inuenio, quod sine signo ualeat doceri, nisi forte locutionem, et si forte id ipsum quispiam quaerat, quid sit docere. Video enim me quicquid post eius interrogationem fecero, ut discat, ab ea ipsa re non discere quam sibi demonstrari cupit; nam si me cessantem, ut dictum est, uel aliud agentem roget quispiam, quid sit ambulare, et ego statim ambulando eum quod rogauit sine signo coner docere, unde cauebo, ne id tantum putet esse ambulare quantum ego ambulauero? Quod si putauerit, decipietur; quisquis enim plus minusue quam ego ambulauerit, hunc ille ambulasse non arbitrabitur. lit quod de hoc uno uerbo dixi, transit in omnia, quae sine signo monstrari posse consenseram, praeter duo illa, quae excepimus.


[10.30]

AUGUSTINUS. Accipio quidem istuc; sed nonne tibi uidetur aliud esse loqui, aliud docere?

ADEODATUS. Videtur sane; nam si esset idem, non doceret quisquam nisi loquens. Cum uero et aliis signis praeter uerba multa doceamus, quis de ista differentia dubitauerit?

AUGUSTINUS. Quid? docere et significare nihilne inter se an aliquid differunt?

ADEODATUS. Idem puto esse.

AUGUSTINUS. Nonne recte dicit, qui dicit ideo nos significare, ut doceamus?

ADEODATUS. Recte prorsus.

AUGUSTINUS. Quid? si dicat alius ideo nos docere, ut significemus, nonne facile superiore sententia refelletur?

ADEODATUS. Ita est.

AUGUSTINUS. Si ergo significamus, ut doceamus, non docemus, ut significemus, aliud est docere aliud significare.

ADEODATUS. Verum dicis nec recte idem esse utrumque respondi.

AUGUSTINUS. Nunc illud responde, utrum qui docet, quid sit docere, significando id agat an aliter.

ADEODATUS. Non uideo, quomodo aliter possit.

AUGUSTINUS. Falsum igitur paulo ante dixisti doceri rem posse sine signis, cum quaeritur, quid sit ipsum docere, quando ne hoc quidem uidemus sine significatione agi posse, cum aliud esse significare aliud docere concesseris. Si enim diuersa sunt, sicut apparet, neque hoc nisi per illud ostenditur, non per se utique ostenditur, sicut tibi uisum erat. Quam ob rem nihil adhuc inuentum est, quod monstrari per se ipsum queat praeter locutionem, quae inter alia se quoque significat; quae tamen cum etiam ipsa signum sit, nondum prorsus extat quod sine signis doceri posse uideatur.

ADEODATUS. Nihil habeo, cur non assentiar.


[10.31]

AUGUSTINUS. Confectum est igitur et nihil sine signis doceri et cognitionem ipsam signis, quibus cognoscimus cariorem nobis esse oportere, quamuis non omnia, quae significantur, possint suis signis esse potiora.

ADEODATUS. Ita uidetur.

AUGUSTINUS. Quanto tandem circuitu res tantilla peracta sit, meministine quaeso? Nam ex quo inter nos uerba iaculamur, quod tam diu fecimus, haec tria ut inuenirentur laboratum est: utrum nihil sine signis possit doceri et utrum sint quaedam signa rebus, quas significant, praeferenda, et utrum melior quam signa sit rerum ipsa cognitio. Sed quartum est, quod breuiter abs te uellem cognoscere, utrumnam ista inuenta sic putes, ut iam de his dubitare non possis.

ADEODATUS. Vellem quidem tantis ambagibus atque anfractibus esset ad certa peruentum. Sed et ista rogatio tua nescio quomodo me sollicitat et ab assensione deterret -- uideris enim mihi non hoc de me fuisse quaesiturus, nisi haberes quod contradiceres -- et ipsa rerum implicatio totum me inspicere ac securum respondere non sinit uerentem, ne quid in tantis inuolucris lateat, quod acies mentis meae lustrare non possit.

AUGUSTINUS. Dubitationem tuam non inuitus accipio; significat enim animum minime temerarium, quae custodia tranquillitatis est maxima. Nam difficillimum omnino est non perturbari, cum ea, quae prona et proeliua adprobatione tenebamus contrariis disputationibus labefactantur et quasi extorquentur e manibus. Quare, ut aequum est, bene consideratis perspectisque rationibus cedere, ita ineognita pro cognitis habere periculosum; metus est enim ne, eum saepe subruuntur, quae firmissime statura et mansura praesumimus, in tantum odium uel timorem rationis incidamus, ut ne ipsi quidem perspicuae ueritati fides habenda uideatur.


[10.32]

Sed age nunc expeditius retractemus, utrum recte ista dubitanda putaueris; nam quaero abs te, si quisquam ignarus deceptionis auium, quae calamis et uisco affectatur, obuiam fieret aucupi armis quidem suis instructo non tamen aucupanti sed iter agenti, quo uiso premeret gradum secumque, ut fit, admirans cogitaret et quaereret, quidnam sibi hominis ille uellet ornatus, auceps autem cum in se uideret adtentum ostentandi se studio cannas expediret et prope animaduersam aliquam auiculam fistula et accipitre figeret, subigeret et caperet, nonne illum spectatorem suum doceret nullo significatu sed re ipsa quod ille scire cupiebat?

ADEODATUS. Metuo, ne quid hic tale sit, quale de illo dixi, qui quaerit, quid sit ambulare; neque enim uideo et hic totum illud aucupium esse monstratum.

AUGUSTINUS. Facile est hac cura te exuere; addo enim, si ille intellegens esset, ut ex hoc quod uidit totum illud genus artis agnosceret; satis est namyue ad rem et de quibusdam rebus tametsi non omnibus et quosdam homines doceri posse sine signo.

ADEODATUS. Hoc etiam ego possum illi addere: si enim sit bene intellegens, paucis passibus ambulatione monstrata totum quid sit ambulare cognoscet.

AUGUSTINUS. Facias per me licet nec tantum nihil resisto, uerum etiam faueo; uides enim ab utroque nostrum id effici, ut quaedam quidam doceri sine signis queant falsumque illud sit, quod nobis paulo ante uidebatur nihil esse omnino, quod sine signis possit ostendi. Iam enim ex his non unum aliquid aut alterum, sed milia rerum animo occurrunt, quae nullo signo dato per se ipsa monstrentur. Quid enim dubitemus oro te? Nam ut hominum omittam innumerabilia spectacula in omnibus theatris sine signo ipsis rebus exhibentium solem certe istum lucemque haec omnia perfundentem atque uestientem, lunam et caetera sidera, terras et maria quaeque in his innumerabiliter gignuntur, nonne per se ipsa exhibet atque ostendit deus et natura cernentibus?


[10.33]

Quid? quod si diligentius consideremus, fortasse nihil inuenies, quod per sua signa discatur. Cum enim mihi signum datur, si nescientem me inuenerit, cuius rei signum sit, docere me nihil potest, si uero scientem, quid disco per signum? Non enim mihi rem, quam significat, ostendit uerbum, cum lego "et sarabarae eorum non sunt commutatae". Nam si quaedam capitum tegmina nuncupantur hoc nomine, num ego hoc audito aut quid sit caput aut quid sint tegmina didici? Ante ista noueram neque cum appellarentur ab aliis, sed cum a me uiderentur, eorum est mihi facta notitia. Etenim cum primum istae duae syllabae, cum dicimus "caput", aures meas impulerunt, tam nesciui qllid significarent, quam cum primo audirem legeremue sarabaras. Sed cum saepe diceretur "caput", notans atque animaduertens, quando diceretur, repperi uocabulum esse rei, quae mihi iam erat uidendo notissima. Quod priusquam repperissem, tantum mihi sonus erat hoc uerbum; signum uero esse didici, quando cuius rei signum esset inueni, quam quidem ut dixi non significatu, sed aspectu didiceram. Ita magis signum re cognita quam signo dato ipsa res discitur.


[10.34]

Quod ut apertius intellegas, finge nos nunc primum audire quod dicitur "caput", et nescientes, utrum uox ista sit tantummodo sonans an aliquid etiam significans, quaerere, quid sit caput -- memento nos non rei, quae significatur, sed ipsius signi uelle habere notitiam, qua caremus profecto, quamdiu culus signum est ignoramus; si ergo ita quaerentibus res ipsa digito demonstratur, hac conspecta discimus signum, quod audieramus tantum, nondum noueramus. In quo tamen signo cum duo sint, sonus et significatio, sonum certe non per signum percipimus, sed eo ipso aure pulsata, significationem autem re, quae significatur, aspecta. Nam illa intentio digiti significare nihil aliud potest quam illud, in quod intenditur digitus; intentus est alltem non in signum, sed in membrum, quod caput uocatur. Itaque per iliam neque rem possum nosse, quam noueram neque signum, in quod intentus digitus non est. Sed de intentione digiti non nimis curo, quia ipsius demonstrationis signum mihi uidetur potius quam rerum aliquarum, quae demonstrantur, sicut aduerbium, quod "ecce" dicimus; nam et cum hoc aduerbio digitum solemus intendere, ne unum demonstrandi signum non sit satis. Et id maxime tibi nitor persuadere si potero, per ea signa, quae uerba appellantur, nos nihil discere; potius enim ut dixi uim uerbi, id est significationem, quae latet in sono, re ipsa, quae significatur, cognita discimus, quam illam tali significatione percipimus.


[10.35]

Et quod dixi de capite, hoc etiam de tegminibus deque aliis rebus innumerabiliblls dixerim; quas tamen cum iam nouerim, sarabaras illas adhuc usque non noui; quas mihi si gestu quispiam significauerit aut pinxerit aut aliquid, cui similes sunt, ostenderit, ne dicam non me docuerit, quod facile obtinerem, si paulo amplius loqui uellem, sed dico id quod proximum est, non uerbis docuerit. Quod si eis forte conspectis cum simul adero me admonuerit dicens: "ecce sarabarae" discam rem, quam nesciebam non per uerba, quae dicta sunt, sed per eius aspectum, per quem factum est, ut etiam nomen illud, quid ualeret, nossem ac tenerem. Non enim, cum rem ipsam didici, uerbis alienis credidi, sed oculus meis; illis tamen fortasse ut adtenderem credidi, id est ut aspectu quaererem, quid uiderem.


[11.36]

Hactenus uerba ualuerunt, quibus ut plurimum tribuam, admonent tantum, ut quaeramus res, non exhibent, ut norimus. Is me autem aliquid docet, qui uel oculis uel ulli corporis sensui uel ipsi etiam menti praebet ea, quae cognoscere uolo. Verbis igitur nisi uerba non discimus, immo sonitum strepitumque uerborum; nam si ea, quae signa non sunt, uerba esse non possunt, quamuis iam auditum uerbum nescio tamen uerbum esse, donec quid significet sciam. Rebus ergo cognitis uerborum quoque cognitio perficitur; uerbis uero auditis nec uerba discuntur; non enim ea uerba, quae nouimus, discimus aut quae non nouimus didicisse nos possumus confiteri, nisi eorum significatione percepta, quae non auditione uocum emissarum, sed rerum significatarum cognitione contingit. Verissima quippe ratio est et uerissime dicitur, cum uerba proferuntur, aut scire nos quid significent aut nescire; si scimus commemorari potius quam discere, si autem nescimus nec commemorari quidem, sed fortasse ad quaerendum admoneri.


[11.37]

Quod si dixeris tegmina quidem illa capitum, quorum nomen sono tantum tenemus, non nos posse nisi uisa cognoscere neque nomen ipsum plenius nisi ipsis cognitis nosse, quod tamen de ipsis pueris accepimus, ut regem ac flammas fide ac religione superauerint, quas laudes deo cecinerint, quos honores ab ipso etiam inimico meruerint, num aliter haec nisi per uerba didicimus? Respondebo cuncta, quae illis uerbis significata sunt in nostra notitia iam fuisse. Nam quid sint tres pueri, quid fornax, quid ignis, quid rex, quid denique illaesi ab igne caeteraque omnia iam tenebam, quae uerba illa significant. Ananias uero et Azarias et Misahel tam mihi ignoti sunt quam illae sarabarae, nec ad eos cognoscendos haec me nomina quicquam adiuuerunt aut adiuuare iam potuerunt. Haec autem omnia, quae in illa leguntur historia ita illo tempore facta esse, ut conscripta sunt, credere me potius quam scire confiteor. Neque istam differentiam idem ipsi, quibus credimus, nescierunt; ait enim propheta: "Nisi credideritis non intellegetis", quod non dixisset profecto, si nihil distare iudicasset. Ouod ergo intellego, id etiam credo; at non omne, quod credo, etiam intellego. Omne autem, quod intellego, scio , non omne, quod credo, scio. Nec ideo nescio, quam sit utile credere etiam multa, quae nescio; cui utilitati hanc quoque adiungo de tribus pueris historiam. Quare pleraque rerum, cum scire non possim, quanta tamen utilitate credantur scio.


[11.38]

De uniuersis autem, quae intellegimus, non loquentem, qui personat foris, sed intus ipsi menti praesidentem consulimus ueritatem, uerbis fortasse ut consulamus admoniti. Ille autem, qui consulitur, docet, qui in interiore homine habitare dictus est Christus, id est incommutabilis dei uirtus atque sempiterna sapientia, quam quidem omnis rationalis anima consulit, sed tantum cuique panditur, quantum capere propter propriam siue malam siue bonam uoluntatem potest. Et si quando fallitur, non fit uitio consultae ueritatis, ut neque huius, quae foris est, lucis uitium est, quod corporei oculi saepe falllmtur, quam lucem de rebus uisibilibus consuli fatemur, ut eas nobis, quantum cernere ualemus, ostendat.


[12.39]

Quod si et de coloribus lucem et de caeteris, quae per corpus sentimus, elementa huius mundi eademque corpora quae sentimus sensusque ipsos, quibus tamquam interpretibus ad talia noscenda mens utitur, de his autem, quae intelleguntur, interiorem ueritatem ratione consulimus, quid dici potest, unde clareat uerbis nos aliquid discere praeter ipsum, qui aures percutit sonum? Namque omnia, quae percipimus, aut sensu corporis aut mente percipimus. Illa sensibilia, haec intellegibilia siue, ut more nostrorum auctorum loquar, illa carnalia, haec spiritalia nominamus. De illis cum interrogamur, respondemus, si praesto sunt ea, quae sentimus, uelut cum a nobis quaeritur intuentibus lunam nouam, qualis aut ubi sit. Hic ille, qui interrogat, si non uidet, credit uerbis et saepe non credit, discit autem nullo modo, nisi et ipse quod dicitur uideat, ubi iam non uerbis, sed rebus ipsis et sensibus discit. Nam uerba eadem sonant uidenti, quae non uidenti etiam sonuerunt. Cum uero non de his, quae coram sentimus, sed de his, quae aliquando sensimus, quaeritur, non iam res ipsas, sed imagines ab eis impressas memoriaeque mandatas loquimur, quae omnino quomodo uera dicamus, cum falsa intueamur, ignoro, nisi quia non nos ea uidere ac sentire, sed uidisse ac sensisse narramus. Ita illas imagines in memoriae penetralibus rerum ante sensarum quaedam documenta gestamus, quae animo contemplantes bona conscientia non mentimur, cum loquimur. Sed nobis sunt ista documenta; is enim qui audit, si ea sensit atque adfuit, non discit meis uerbis, sed recognoscit ablatis secum et ipse imaginibus; si autem illa non sensit, quis non eum credere potius uerbis quam discere intellegat?


[12.40]

Cum uero de his agitur, quae mente conspicimus, id est intellectu atque ratione, ea quidem loquimur, quae praesentia contuemur in illa interiore luce ueritatis, qua ipse, qui dicitur homo interior, illustratur et fruitur sed tum quoque noster auditor, si et ipse illa secreto ac simplici oculo uidet, nouit quod dico sua contemplatione, non uerbis meis. Ergo ne hunc quidem doceo uera dicens uera intuentem; docetur enim non uerbis meis, sed ipsis rebus deo intus pandente manifestis; itaque de his etiam interrogatus respondere posset. Quid autem absurdius quam eum putare locutione mea doceri, qui posset, antequam loquerer, ea ipsa interrogatus exponere? Nam quod saepe contingit, ut interrogatus aliquid neget atque ad id fatendum aliis interrogationibus urgeatur, fit hoc imbecillitate cernentis, qui de re tota illam lucem consulere non potest; quod ut partibus faciat, admonetur, cum de istis partibus interrogatur, quibus illa summa constat, quam totam cernere non ualebat. Quo si uerbis perducitur eius, qui interrogat, non tamen docentibus uerbis, sed eo modo inquirentibus, quo modo est ille, a quo quaeritur, intus discere idoneus. Velut si abs te quaererem hoc ipsum quod agitur, utrumnam uerbis doceri nihil possit, et absurdum tibi primo uideretur non ualenti totum conspicere, sic ergo quaerere oportuit, ut tuae sese uires habent ad audiendum illum intus magistrum, ut dicerem: ea quae me loquente uera esse confiteris et certus es et te illa nosse confirmas, unde didicisti? Responderes fortasse, quod ego docuissem. Tum ego subnecterem: quid si me hominem uolantem uidisse dicerem, itane te certum uerba mea redderent, quemadmodum si audires sapientes homines stultis esse meliores? Negares profecto et responderes illud te non credere aut etiamsi crederes ignorare, hoc autem certissime scire. Ex hoc iam nimirum intellegeres neque in illo, quod me affirmante ignorares, neque in hoc, quod optime scires, aliquid te didicisse uerbis meis, quandoquidem etiam interrogatus de singulis et illud ignotum et hoc tibi notum esse iurares. Tum uero totum illud, quod negaueras, fatereris, cum haec, ex quibus constat, clara et certa esse cognosceres, omnia scilicet, quae loquimur aut ignorare auditorem, utrum uera sint, aut falsa esse non ignorare aut scire uera esse. Horum trium in primo aut credere aut opinari aut dubitare, in secundo aduersari atque renuere, in tertio attestari, nusquam igitur discere, quia et ille, qui post uerba nostra rem nescit, et qui se falsa nouit audisse, et qui posset interrogatus eadem respondere, quae dicta sunt, nihil uerbis didicisse conuincitur.


[13.41]

Quam ob rem in his etiam, quae mente cernuntur frustra cernentis loquelas audit, quisquis ea cernere non potest, nisi quia talia quamdiu ignorantur utile est credere. Quisquis autem cernere potest, intus est discipulus ueritatis, foris iudex loquentis uel potius ipsius locutionis; nam plerumque scit illa, quae dicta sunt, eo ipso nesciente, qui dixit; uelut si quisquam Epicureis credens et mortalem animam putans eas rationes, quae de immortalitate eius a prudentioribus tractatae sunt, eloquatur illo audiente, qui spiritalia contueri potest, iudicat iste uera eum dicere. At ille, qui dicit, utrum uera dicat ignorat, immo etiam falsissima existimat, num igitur putandus est ea docere, quae nescit? Atqui isdem uerbis utitur, quibus uti etiam sciens posset.


[13.42]

Quare iam ne hoc quidem relinquitur uerbis, ut his saltem loquentis animus indicetur, si quidem incertum est utrum ea, quae loquitur, sciat. Adde mentientes atque fallentes, per quos facile intellegas non modo non aperiri, uerum etiam occultari animum uerbis. Nam nullo modo ambigo id conari uerba ueracium et id quodam modo profiteri, ut animus loquentis appareat, quod obtinerent omnibus concedentibus, si loqui mentientibus non liceret. Quamquam saepe experti fuerimus et in nobis et in aliis non earum rerum, quae cogitantur, uerba proferri, quod duobus modis posse accidere uideo cum aut sermo memoriae mandatus et saepe decursus alia cogitantis ore funditur, quod nobis cum hymnum canimus saepe contingit, aut cum alia pro aliis uerba praeter uoluntatem nostram linguae ipsius errore prosiliunt; nam hic quoque non earum rerum signa, quas in animo habemus, audiuntur. Nam mentientes quidem cogitant etiam de his rebus, quas loquuntur, ut tametsi nesciamus an uerum dicant, sciamus tamen eos in animo habere quod dicunt, si non eis aliquid duorum quae dixi accidat; quae si quis et interdum accidere contendit et cum accidit apparere, quamquam saepe occultum est et saepe me fefellit audientem, non resisto tamen.


[13.43]

Sed his accedit aliud genus sane late patens et semen innumerabilium dissensionum atque certaminum, cum ille, qui loquitur, eadem quidem significat, quae cogitat, sed plerumque tantum sibi et aliis quibusdam, ei uero, cui loquitur, et item aliis nonnullis non idem significat. Dixerit enim aliquis audientibus nobis ab aliquibus beluis hominem uirtute superari. nos ilico ferre non possumus et hanc tam falsam pestiferamque sententiam magna intentione refellimus, cum ille fortasse uirtutem uires corporis uocet et hoc nomine id, quod cogitauit, enuntiet nec mentiatur nec erret in rebus nec aliud aliquid uoluens animo mandata memoriae uerba contexit nec linguae lapsu aliud quam uolebat sonat, sed tantummodo rem, quam cogitat, alio quam nos nomine appellat, de qua illi statim assentiremur, si eius cogitationem possemus inspicere, quam uerbis iam prolatis explicataque sententia sua nondum nobis pandere ualuit. Huic errori definitiones mederi posse dicuntur, ut in hac quaestione, si definiret, quid sit uirtus, eluceret aiunt non de re sed de uerbo esse controuersiam; quod ut concedam, quotus quisque bonus deiinitor inueniri potest? Et tamen aduersus disciplinam definiendi multa disputata sunt, quae neque hoc loco tractare oportunum est nec usquequaque a me probantur.


[13.44]

Omitto, quod multa non bene audimus et quasi de auditis diu multumque contendimus, uelut tu nuper uerbo quodam Punico, cum ego misericordiam dixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab eis, quibus haec lingua magis nota esset. Ego autem resistens quid acceperis tibi omnino excidisse asserebam; uisus enim mihi eras non pietatem dixisse, sed fidem, cum et coniunctissimus mihi assideres et nullo modo haec duo nomina similitudine soni aurem decipiant. Diu te tamen arbitratus sum nescire, quid tibi dictum sit, cum ego nescirem, quid dixeris; nam si te bene audissem, nequaquam mihi uideretur absurdum pietatem et misericordiam uno uocabulo Punice nominari. Haec plerumque accidunt. Sed ea ut dixi omittamus, ne calumniam uerbis de audiendi neglegentia uel etiam de surditate hominum uidear commouere. Illa magis angunt, quae superius enumeraui, ubi uerbis liquidissime aure perceptis et Latinis non ualemus, cum eiusdem linguae simus, loquentium cogitata cognoscere.


[13.45]

Sed ecce iam remitto atque concedo, cum uerba eius auditu, cui nota sunt, accepta fuerint, posse illi esse notum de his rebus quas significant loquentem cogitauisse; num ideo etiam, quod nunc quaeritur, utrum uera dixerit, discit?


[14.45]

Num hoc magistri profitentur, ut cogitata eorum ac non ipsae disciplinae, quas loquendo se tradere putant, percipiantur atque teneantur? Nam quis tam stulte curiosus est, qui filium suum mittat in scolam, ut quid magister cogitet discat? At istas omnes disciplinas, quas se docere profitentur, ipsiusque uirtutis atque sapientiae cum uerbis explicauerint, tum illi, qui discipuli uocantur, utrum uera dicta sint, apud semetipsos considerant interiorem scilicet illam ueritatem pro uiribus intuentes. Tunc ergo discunt, et cum uera dicta esse intus inuenerint, laudant nescientes non se doctores potius laudare quam doctos, si tamen et illi quod loquuntur sciunt. Falluntur autem homines, ut eos qui non sunt magistros uocent, quia plerumque inter tempus locutionis et tempus cognitionis nulla mora interponitur, et quoniam post admonitionem sermocinantis cito intus discunt, foris se ab eo, qui admonuit, didicisse arbitrantur.


[14.46]

Sed de tota utilitate uerborum, quae, si bene consideretur, non parua est, alias, si deus siuerit, requiremus. Nunc enim ne plus eis quam oportet tribueremus, admonui te, ut iam non crederemus tantum, sed etiam intellegere inciperemus, quam uere scriptum sit auctoritate diuina, ne nobis quemquam magistrum dicamus in terris, quod unus omnium magister in caelis sit. Quid sit autem in caelis, docebit ipse, a quo etiam per homines signis admonemur foris, ut ad eum intro conuersi erudiamur, quem diligere ac nosse beata uita est, quam se omnes clamant quaerere, pauci autem sunt, qui eam uere se inuenisse laetentur. Sed iam mihi dicas uelim, quid de hoc toto meo sermone sentias. Si enim uera esse, quae dicta sunt, nosti, etiam de singulis sententiis interrogatus ea te scire dixisse. Vides ergo, a quo ista didiceris; neque enim a me, cui roganti omnia responderes. Si autem uera esse non nosti nec ego nec ille te docuit; sed ego, quia numquam possum docere, ille, quia tu adhuc non potes discere.

ADEODATUS. Ego uero didici admonitione uerborum tuorum nihil aliud uerbis quam admoneri hominem, ut discat, et perparum esse, quod per locutionem aliquanta cogitatio loquentis apparet; utrum autem uera dicantur, eum docere solum, qui se intus habitare, cum foris loqueretur, admonuit, quem iam fauente ipso tanto ardentius diligam, quanto ero in discendo prouectior. Verumtamen huic orationi tuae, qua perpetua usus es, ob hoc habeo maxime gratiam, quod omnia, quae contradicere paratus eram, praeoccupauit atque dissoluit, nihilque omnino abs te derelictum est, quod me dubium faciebat, de quo non ita mihi responderet secretum illud oraculum, ut tuis uerbis asserebatur.