Jump to content

De miraculis (Joannes Italus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De miraculis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133



De miraculis

De miraculis (Joannes Italus), J. P. Migne

De miraculis

133.0883B| Saepe hortatus es, nobilissime vir atque clarissime consul, Domine Pantalee, me infimum 133.0884B| Joannem, omnium monachorum sacerdotumque ultimum, ut aliqua, quae in libris seu historiis Graecorum 133.0885A| inveniuntur, quae in Latinis non sunt, in Latinam converterem linguam. Sed ego saepius opposui tibi rusticitatem mei sermonis, considerans tantae latitudinis pelago me ad transmeandum non posse sufficere cum tam parva scientiae navicula, cum sint tanti sermones tantique libri, ut confidenter dicam, si surrexissent Ambrosius, Augustinus, Hieronymus atque Gregorius, qui fuerunt doctissimi in utraque scientia, divina scilicet et humana, et fuerunt in eloquentia veluti quatuor paradisi flumina, ipsi quidem per multa tempora haberent quae facere possent. Quanto magis ego, cum sim minimus omnium, et in utraque scientia minus eruditus, et sensus prae aetate jam sit diminutus, et oculi caligaverint mihi?

133.0886A| Sed et haec per multa tempora cum in corde meo versarem, et nescirem utrum tibi obedirem, aut ignorantiam meam silentio tegerem, quandoque tuis devictus adhortationibus, nec non et confisus in benevolentia Patrum fratrumque, in quorum manibus ventura sunt haec capitula seu narrationes, qui benigne eas corrigere et emendare studebunt, aggrediar hoc opus injunctum, invocando adjutorem Spiritum sanctum, qui aperit ora mutorum et linguas infantium facit disertas. Unde precor vos omnes qui lecturi estis: quod corrigendum est, corrigite; quod emendandum, emendate, et mihi, quaeso, veniam date.

(no apparatus)