Migne Patrologia Latina Tomus 104
De modo regiminis ecclesiastici (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne
I. Quia novi inter aliquos, quosdam rumores et suspiciones diversas, haec subteradjecta scripsi, per quae cognoscere dignemini quae ego in actione ecclesiastici regiminis tenenda putem, cessetque paucorum murmuratio, cum omnibus mea fuerit intentio (0189B)patefacta. Unus est sponsus, qui habet sponsam; qui diligendus est propter se, non propter aliud aliquid, cum ipse sit pax, veritas, justitia, sanctificatio, et redemptio, et omne bonum, et sine illo nullum bonum; qui de coelo venit, et super omnes est; qui quos eripit de terra, levat ad coelum. Amici sponsi sunt, qui se videntes et audientes aedificant in amorem et cultum sponsi, filii vero sponsi, et qui aedificant, et qui aedificantur. Unus est agnus, qui habet sponsam, de qua dicitur Joanni apostolo: Veni, ostendam tibi sponsam, uxorem agni: et ostensa est illi civitas sancta Hierusalem descendens de coelo a Deo, habens claritatem Dei.
II. De hac sponsa et civitate cantatur in coelo Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. (0189C)Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae agni, et uxor ejus praeparavit se; et datum est illi, ut cooperiat se byssino. De hac uxore et civitate dicit Joannes evangelista quod ipsa sit et tabernaculum Dei. Ait enim: Et civitatem sanctam Hierusalem vidi novam descendentem de coelo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus erit cum eis eorum Deus, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra. De hac civitate et uxore virgine generat agnus Dei, agnus Deus, agnus omnipotens, agnus omnipotentis, agnos (0189D)et oves quos commendat beato Petro apostolo dicens: Pasce agnos meos. Et iterum: Pasce oves meas. Hic sponsus et agnus omnipotens dicit sponsae et uxori suae: Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Et iterum: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. Haec uxor et filia est viri sui agni et principis, cui ipse dicit: Quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis, filia principis!
III. Ipse princeps pater sponsae suae, et frater ejus est. Dicit enim ipsi uxori et sorori suae: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Nec mirum (0190B)si uxor soror est; quia et mammae atque ubera ejus turris, et ipsa murus. Sic enim de illa pater et sponsus loquitur: Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est. Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. Et illa respondit: Ego murus, et ubera mea turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Quid mirum si murus et civitas, cum et vinea habens virum? Vinea enim, inquit, fuit Pacifico in ea, quae habet populos. Tradidit eam custodibus: vir affert pro fructu ejus mille argenteos. De qua ipse vir et pater statim subjungit, Vinea mea coram me est. Ipsa vinea virginis quoque est et conjux, de qua in carmine nuptiali canitur ipsi regi et sponso: Stetit conjux in (0190C)dextera tua, in diademate aureo. Et ipse sponsus et pater ait eidem conjugi: Audi filia et vide. Et ipse cantor hujus carminis eidem dicit: Et, o filia fortissimi, in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi. Haec juxta Hebraicum. Antiquior autem translatio, ut eamdem conjugem reginam et filiam regis ostenderet, sic ait ipsi regi: Astitit regina a dextris tuis. Et post pauca: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Haec regina non solum vinea est, sed et hortus, et fons. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Dicitur et mulier, sicut scriptum est: Mulierem fortem quis inveniet? Et post aliqua: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. In ejus persona quibusdam fidelibus et Paulus scribit: Despondi enim vos (0190D)uni viro virginem castam exhibere Christo. Cui ipse Christus Dominus loquitur: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Et illa de illo: Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum.
IV. Ista sponsa regina, et uxor et ancilla est. Sed hoc non mirum. Mirum tamen et omni misericordia plenum, quod vir ejus et dominus, etiam domina est illi, sicut Psalmista decantat: Sicut oculi ancillae ad manum dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Quae etiam mulier dicitur habens dragmas decem, quae, perdita una, accendit (0191A)lucernam, everrit domum, quaesivit, et invenit. Dicitur et mater, sicut ipse per Isaiam loquitur, dicens: Quomodo si cui mater blanditur, ita ego consolabor vos. Vere enim et mater et domina est, virtus et sapientia, fortitudo et gloria, resurrectio et vita, via et veritas, illuminatio et salus, et caetera hujusmodi.
V. Illud quoque non minus mirum quod ancilla et amica etiam mater Domini sui esse potest, illo modo quo Dominus ait: Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est. Quod et Apostolus de se ipso ait: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis.
VI. Haec multiplicia nomina sponsi et sponsae, (0191B)Christi et Ecclesiae, non de aliquibus gestis historicis (sicut est, cum Scriptura de Sara, Rebecca, Rachel loquitur, in quibus conjunctio Christi et Ecclesiae figurata est), nec de eo locutionis genere, quo in rebus sensibilibus significativa praenuntiatione ponuntur (sicut est mons domus Domini, ubi mons Dominum et domus ecclesiam significat) et multa hujusmodi, assumpta sunt; sed de illis locis ubi in illam ordinatam narrationem gestorum Scritura exsequitur, sed tantum diversis hujusmodi nominibus Christum et Ecclesiam indicat, et in quibus nullus ita insipiens est ut aliud quaerendum existimet, nisi Christum et Ecclesiam.
VII. Miranda vero Conditoris benignitas ostenditur; cum tanta unitate corpus capiti adhaereat, (0191C)et caput corpori praesideat, sicut Propheta decantat: Induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Et post aliqua: Habitabit enim juvenis cum virgine, (0192A)et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Et Apostolus aperte ostendit, dicens: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes in uno spiritu potati sumus. Quia videlicet hanc unitatem spiritus Christi facit.
VIII. Haec sunt quae ineffabiliter jucundissimam praestant avocationem piae et fideli animae, et talem avocationem, qualis in praesenti vita ex creaturarum contemplatione nulla esse potest, et, ut ita dicam confidenter, in omnibus operibus Dei visibilibus (0192B)et invisibilibus nulla similis inveniri potest. De hac avocatione Dominus praecipit per Prophetam: Loquimini ad cor Israel, et avocate eam. De hac etiam vir cum quo est Deus in visione qua erudivit eum mater sua, mystico sermone, sic praecipit: Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. De hac et Psalmista, cum beatum diceret eum qui non respexit in vanitatem et insanias falsas, vel sicut in Hebraico legitur, ad superbias pompasque mendacii, in quibus sunt avocationes carnalium mentium, subjunxit: Multa fecisti, tu Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tui.
IX. Ergo quicunque praedicationis officium et locum regiminis suscepit, et negligit in his summis rebus, quod est summum misericordiae Dei, avocare amicos fidelium, et quaerit consolationem et avocationem in divitiis, in ornamentis metallicis, (0193A)in venationibus, ancupationibus ac piscationibus, et, quod pejus est, in comessationibus, et ebrietatibus, et sonis musicis, sicut Dominus per prophetam detestatur, dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Iste talis non est adjutor Dei, sicut Paulas ait: Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Sed est destructor operis Dei, ac per hoc adjutor Antichristi; (0194A)et licet in oculis humanis sacerdos esse videatur, in oculis tamen Dei non est: quia veniente Domino ad judicium, dividetur, et pars ejus cum infidelibus ponetur, et de qualibus scriptum est: Vidi impios sepultos: qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate, quasi justorum operum. Nullus ergo ex his dux populi Dei esse debet, ne quaerentes regna coelestia in foveam demergat, ubi ipse judicio Dei demersus est, sicut Dominus ad beatum Job demonstrat, dicens: Si habes brachium sicut Deus? Et quibusdam interpositis: Absconde eos, inquit, id est, superbos (0195A)et impios, in pulverem simul, et facies eorum demerge in foveam.
X. Sunt alii qui, sicut et isti, non apparent hominibus impii, sed per simulatam justitiam fiunt in oculis hominum sepulcra dealbata; in oculis autem Dei, id est intus, pleni sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Ait beatus Paulus apostolus: Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. Et iterum: Habentes hanc ministrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis. Sicut enim adulter non quaerit fructum prolis, sed tantum (0195B)ut suae voluntati faciat et libidinem impleat; ita omnis qui administrationem verbi suscepit, si ex sinceritate salutem audientium et aedificationem Ecclesiae non quaerit, sed causa alterius rei, quae minor est quam salus auditorum, verbum Dei loquitur, ut suae nimirum propriae voluntati obtemperet, adulter est.
XI. Ergo non soli haeretici adulterant verbum Dei, miscendo fallacias suas. Sed et omnes qui per sacrum ministerium ad honores et divitias temporales pervenire festinant, etiam et illi qui ad honores et divitias sublimari non possunt, et victum aut tegumentum quotidianum ex sacro ministerio adipisci cupiunt (quia non ideo sumptus accipiunt ut praedicent, sed ideo praedicant ut accipiant; (0195C)nec loquuntur ex sinceritate sicut ex Deo, coram Deo; sed ambulant in astutia, nec abdicant occulta dedecoris, sed amplectuntur), adulteri sunt. Omnis ergo qui praeponitur caeteris, sive clericus, sive monachus, si ita videtur benevolus et mansuetus atque affabilis, ut subditorum corda in sui amorem et propriam laudem convertat, adulter est, et regimen animarum suscipere nunquam debet. Qui autem ita prudens, mansuetus, et suavis est, ut se videntes et audientes ad amorem et laudem sponsi convertat et accendat amicus est sponsi. castitatem (0196A)quaerit sponsae, meritoque suscipit regimen animarum. Omnis clericus, aut monachus, cui datus est quantuluscunque sermo sapientiae, aut sermo scientiae, et dum loquitur, cupit audientes in proprium amorem et propriam laudem convertere et inflammare, iste se ipsum praedicat, non sponsum; et idcirco pellendus est de interiori thalamo, quia adulter est; foris in atrio praesidet, non sponsae jussu, sed patientiae permissu: quia sive occasione, sive veritate sponsus annuntietur, gaudendum est. Fidelis enim anima a quocunque audiat laudes sponsi, in amorem sponsi accenditur, non in negligenter laudantis. Nam et diligentem laudatorem amat ut proximum, non ut sponsum, amat in sponso, non pro sponso. Ambulans in via immaculata, (0196B)hic Domino ministrat, non sibi; et potest proponi caeteris: non ambulans, sed jacens in ignavia, et qui sic ministrat, sibi ministrat, non Domino, non debet praeponi caeteris. Qui custodes observationum ad libitum suum, et non ad utilitatem domesticorum, sibimet dispensat, non Domino, non est fidelis dispensator et prudens, quem constituat Dominus super familiam suam. Labor stultorum affliget eos qui nesciunt in urbem sponsi pergere; et ideo non debent fieri duces aliorum. Labor sapientum sanat eos. Deducuntur enim ab sponso in viam rectam, ut eant in civitatem habitationis; talesque fieri debent duces eorum qui non habent hic manentem civitatem, sed futuram inquirunt in grege qui ascendit de lavacro. Et fecundae (0196C)sunt amandae, et steriles tolerandae; et sani custodiendi, et infirmi sanandi: quia sponsus de coelo venit quod perierat requirere, et quod abjectum erat reducere, et quod confractum alligare, et quod infirmum consolidare, et pingue et forte custodire.
XII. Haec in subjectis ovibus ita observanda sunt. In praelatis autem et pastoribus alia conditio est. Quoniam sicut beatus est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore, qui imitatur pastorem (0197A)pastorum in administratione pascuae; ita e contrario de pastoribus qui pascunt semetipsos, quod infirmum est non consolidant, et quod aegrotum non sanant, et quod fractum non alligant, et quod abjectum non reducunt, quod perierat non requirunt: de quorum ore liberet pastor pastorum oves suas, et eas pascat in pascuis uberrimis, etiam eas quae in praesenti vita semper pro se tolerant pravum pastorem. Et quidem pia ovis semper quaerit bonum pastorem. Sed si deest in hac mortalitate, non deest ille qui animam suam posuit pro ovibus suis. Propter quod, ubi emendari non potest, ab ovibus tolerandus est ut mercenarius sedens in cathedra Moysi. Quoniam jussit pius sponsus, verus pastor, ut quae dicunt tales, faciant oves; quae autem faciunt, (0197B)non faciant.
XIII. Haec in postremo propterea dixi, ne quis me putet perditam existimare fidelem ovem, quae prudenter tolerat pravum pastorem; illud summopere commonens, ut omnis pastor non sibi, sed Domino nutriat et erudiat atque corripiat in disciplina et timore Domini subditos: sicut et beato Petro summus pastor praecibit dicens: Pasce agnos meos, (0198A)inquit, non tuos; et idcirco mihi, non tibi. Hoc est certum indicium quod me veraciter diligas, si agnos meos sollicite pascas, propter quod recepturus es justitiae coronam. Sic et quidam antiquus pastor curam sollicitudinis mysticis verbis significavit, dicens: Non est adhuc tempus ut in caulis includantur oves. Date antea potum ovibus, et sic eas ad pastum reducit. Quod ubi non fit, et venit illud quod propheta deplorat dicens: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam; et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Et alius: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
XIV. Haec verba non imperita, imperite tamen ab imperito ordinata, omnibus necessaria sunt, ab (0198B)illo qui sedet in solio, usque ad eum qui laborat ad molam. Ego non tam illis scribo, quibus nihil debeo nisi charitatem, sed eis qui nobis commissi sunt; ita tamen ut in nomine pastorum et rectorum intelligantur abbates, et praepositi, atque presbyteri: quos et obnixe deprecor ut toto corde intendant in exhortationem et obsecrationem beati Petri apostoli, qua dicit: Seniores ergo, qui in (0199A)vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; (0200A)neque dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo; et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilis gloriae coronam. Amen.