Jump to content

De monogamia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De monogamia
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.DeMon 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

-- Montanum hic passim Paracletum nominat, haereticumque negat, quamvis Cataphrygarum sectatorem. Mediam autem se viam tenere inter eos qui negant nuptias, et alios qui plures repetitas inducunt; adeoque Monogamiam tuetur, docetque novam non esse hanc disciplinam, sed veterem et propriam Christianorum.

CAPUT PRIMUM.

Haeretici nuptias auferunt, Psychici ingerunt. Illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex Creatoris? Inter alienos spadones et aurigas tuos tantumdem quereris de domestico obsequio, quantum de fastidio extraneo; proinde et te laedunt qui abutuntur, quemadmodum qui non utuntur. Verum neque continentia ejusmodi laudanda, quia haeretica est; neque licentia defendenda, quia psychica est. Illa blasphemat, ista luxuriat. Illa destruit nuptiarum Deum, ista confundit. Penes nos autem, quos spirituales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam religiosa est, quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum Creatore sunt. Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat. Illa non cogitur; ista regitur. Illa arbitrium habet, haec modum. Unum matrimonium novimus, sicut unum Deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. Sed Psychicis non recipientibus spiritum, ea quae sunt spiritus non placent. Ita, dum quae sunt spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt, ut contraria spiritui. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit, et spiritus adversus carnem (Gal., V, 17). Quid autem concupiscet caro, quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est: Non, inquit (Gen., VI, 3), permanebit spiritus meus in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.

CAPUT II.

Itaque Monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant. Nec ulla magis ex caussa Paracletum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem, et quidem durissimae illis, ut jam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu. An capiat Paracletum aliquid tale docuisse, quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem, aut onerosum adversus levem sarcinam Domini? De utroque autem ipse Dominus pronuntiavit. Dicens enim: Adhuc multa habeo quae loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea: cum venerit Spiritus Sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem (Jo., XVI, 12), satis utique praetendit ea acturum illum quae et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquanto onerosa, ut idcirco non edita. Ergo, inquis, hac argumentatione quidvis novum et onerosum Paracleto adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit. Non utique. Adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei, et ita ordinem adulterans disciplinae; quia cujus gradus prior est, ejus corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina. Ante quis de Deo haereticus sit necesse est, et tunc de instituto. Paracletus autem multa habens edocere, quae in illum distulit Dominus, secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur, qualem credimus, cum toto ordine Dei Creatoris, et ipsum glorificabit, et de ipso commemorabit; et sic de principali regula agnitus, illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur; licet onerosis, quia nec nunc sustinentur; non alterius tamen Christi, quam qui habere se dixit, et alia multa, quae a Paracleto edocerentur; non minus istis onerosa, quam illis a quibus nondum tunc sustinebantur.

CAPUT III.

Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis. An autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam Paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere videretur; ipso Domino spadonibus aperiente regna coelorum (Matth., XIX, 12), ut et ipso spadone; ad quem spectans et Apostolus, propterea et ipse castratus, continentiam mavult. Sed salvo, inquis, jure nubendi. Plane salvo; et videbimus quousque; nihilominus jam ex ea parte destructo, qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini mulierem non contingere (I Cor., VII, 1). Ergo malum est contingere. Nihil enim bono contrarium, nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui habeant uxores sic sint, quasi non habeant; quo magis qui non habent, habere non debeant. Reddit etiam caussas cur ita suadeat; quod innupti de Deo cogitent: nupti vero quomodo in matrimonio quis suo placeat (I Cor., VII, 32). Et possum contendere: non mere bonum esse, quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet. Permissio habet caussam, aliquando et necessitatis. Denique, in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse, quomodo et ego (I Cor., VII, 7). Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confimat, quam quod melius esse praemisit? Et ita, si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit, quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius est nubere quam uri; quale id bonum intelligendum est, quod melius est poena? quod non potest videri melius, nisi pessimo comparatum? Bonum illud est, quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione non dico mali, sed etiam boni alterius; ut si et alii bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine. Caeterum, si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod ab altiore malo obscuratum, ad nomen boni impellitur. Aufer denique conditionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri; et quaero an dicere audeas, Melius nubere; non adjiciens quo melius sit. Fit ergo jam non melius; et dum non melius, nec bonum, sublata conditione, quae dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum amittere, quam duos: si tamen discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum oculum habere; quia nec bonum. Quid nunc, si omnem indulgentiam nubendi, de suo, id est, de humano sensu accommodat ex necessitate qua diximus, Quia melius sit nubere quam uri? Denique, conversus ad alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio, non ego, sed Dominus, ostendit illa quae supra dixerat, non Dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. At ubi ad continentiam reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes: puto autem, inquit, et ego spiritum Dei habeo; ut si quid indulserat ex necessitate, id Spiritus Sancti auctoritate revocaret. Sed et Joannes monens sic nos incedere debere quemadmodum et Dominus, utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere, adeo manifeste. Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, castificat se, sicut et ipse castus est (Jo., III, 3). Nam et alibi: Estote sancti, sicut et ille sanctus fuit (Jo., II, 3), scilicet, carne. De spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur, nec exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est ejus. Caro autem docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. Igitur si omnia ista obliterant licentiam nubendi, et conditione licentiae inspecta, et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post Apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem, per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus omni rei, inquit), supremam jam carni fibulam imponere, jam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte cum magis nunc tempus in collecto factum sit, annis circiter 160 exinde productis? Nonne ipse apud te retractares? Vetus haec disciplina est, praemonstata jam tunc in carne Domini, et voluntate: dehinc in Apostolorum ejus tam consiliis quam exemplis. Olim sanctitati huic destinabamur. Nihil novi Paracletus inducit. Quod praemonuit, definit: quod sustinuit, exposcit. Et nunc recogitans ista, facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse Paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum, quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intelligas. In hoc quoque Paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat.

CAPUT IV.

Secedat nunc mentio Paracleti, ut nostri alicujus auctoris. Evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis, neque novam, neque extraneam esse monogamiae disciplinam, imo et antiquam, et propriam Christianorum; ut Paracletum restitutorem potius sentias ejus, quam institutorem. Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri, quam ipse sensus generis humani? Unam foeminam masculo Deus finxit, una costa ejus decerpta, et utique ex pluribus. Sed et in praefatione ipsius operis: Non est, inquit, bonum homini solum eum esse; faciamus adjutorium illi. Adjutores enim dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. Adjecit et legem de futuro. Siquidem prophetice dictum est: Et erunt duo in carnem unam (Gen. II, 18, 24), non tres, neque plures. Caeterum, jam non duo, si plures. Stetit lex. Denique, perseveravit unio conjugii in auctoribus generis ad finem usque; non quia non erant foeminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur. Alioquin, si Deus voluisset, esse potuissent: certe de filiarum suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens Evam, si hoc pie fieret. At ubi primum scelus, homicidium, in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit, quam duae nuptiae. Neque enim refert duas quis uxores singulas habuerit, an pariter singulae duas fecerint. Idem numerus conjunctorum et separatorum. Semel tamen vim passa institutio Dei per Lamech, constitit postea in finem usque gentis illius. Secundus Lamech nullus existit, quomodo duabus maritatus. Negat Scriptura quod non notat. Aliae diluvium iniquitates provocaverunt, semel defensae qualescumque fuerunt; non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre censetur. Iterum duo in unicis nuptiis. Etiam in ipsis animalibus monogamia recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur. Ex omnibus, inquit, bestiis, ex omni carne, duo induces in arcam, ut vivant tecum masculus et foemina. Erunt de animalibus volatilibus secundum genus, et de omnibus serpentibus terrae, secundum genus ipsorum, duo ex omnibus introibunt ad te masculus et foemina. Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et foemina, uno et una. Quod amplius dicam? Immundis quoque alitibus cum binis foeminis introire non licuit.

CAPUT V.

Haec quantum ad primordiorum testimonium, et originis nostrae patrocinium, et divinae institutionis praejudicium. Quae utique lex est, non monumentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initium dirigi a Christo: sicut in quaestione repudii, dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. Ideoque quos Deus ab initio conjunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit (Gen. II, 24). Dicit et Apostolus scribens ad Ephesios: Deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum, ad caput, id est, ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super coelos et super terras in ipso (Eph. I, 9, 10). Sic et duas Graeciae literas, summam et ultimam, sibi induit Dominus, initii et finis concurrentium in se figuras: uti quemamodum α ad ω usque volvitur, et rursus ω ad α replicatur (Apocal. I, 8; XXII, 13), ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem, et finis recursum ad initium; ut omnis dispositio in eum desinens, per quem coepta est, per Sermonem scilicet Dei, qui caro factum est, proinde desinat quemadmodum et coepit. Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit; et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia sicut ab initio fuit: et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare, quam inde missus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit, secundum initium quod tibi et in Adam censetur, et in Noe recensetur. Elige in quo eorum initium tuum deputes. In ambobus te sibi monogamiae censura defendit. Sed et si initium transmittit ad finem, ut α ad ω, quomodo finis remittit ad initium, ut ω ad α, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde videamus, an idipsum debeas huic quoque censui secundo; an in eadem te forma esse conveniat, in qua novissimus quoque Adam, in qua et primus; quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exsilium. Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo, perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens Ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram; quam Apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et Ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem. Vides igitur quemadmodum etiam in Christo novans censum, non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis quod spiritu ille est, licet et quod fuit in carne, aeque esse debueris. Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. Non placent enim quibusdam monogami parentes, Adam et Noe, fortasse nec Christus. Ab Abraham denique provocant, prohibiti patrem alium praeter Deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham, sit et Paulus. In Evangelio, inquit, ego vos generavi (I Cor., IV, 16). Etiam Abrahae te filium exhibe. Non enim passivus tibi census est in illo. Certum tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii deputamur Abrahae, ut Apostolus docet, dicens ad Galatas: Cognoscitis nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae (Gal. III, 7.); quando credidit Abraham Deo, et deputatum est ei in justitiam? Opinor, adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum. Quod si postea in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum, et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes illum patrem agnoscere, nisi tunc, cum Deo credidit; siquidem secundum fidem filius ejus es, non secundum carnem. Aut si posteriorem Abraham patrem sequeris, id est digamum, recipe et circumcisum. Si rejicis circumcisum, ergo recusabis et digamum. Duas dispositiones ejus, binis inter se modis diversas, miscere non poteris. Digamus cum circumcisione esse orsus est, monogamus cum praeputiatione. Recipis digamiam? admitte et circumcisionem. Tueris praeputiationem? teneris et monogamiae. Adeo autem monogami Abrahae filius es, sicut et praeputiati; ut si circumcidaris, jam non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei in praeputiatione justificatae. Habes Apostolum, disce cum Galatis. Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius, cujus fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum nationum nuncupatur, sed earum quae ex fide digamiam praecedente filii habebant deputari Abrahae. Exinde res viderint. Aliud sunt figurae, aliud formae. Aliud imagines, aliud definitiones. Imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae. Imagines prophetant, definitiones gubernant. Quid digamia illa Abrahae portendat, idem apostolus edocet, interpretator utriusque Testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat. Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium pertulit. Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Caeteros nescio. Quorum si exempla circumspicis, alicujus David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicujus Salomonis etiam uxoribus divitis; meliora sectari jussus, habes et Joseph unijugum, et hoc nomine, audeo dicere, patre meliorem; habes Moysen, Dei de proximo arbitrum; habes Aaronem, principalem sacerdotem. Secundus quoque Moyses populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem Dei induxit, in quo primo nomen Domini dedicatum est, non fuit digamus.

CAPUT VII.

Post vetera exempla originalium personarum, aeque ad vetera transeamus instrumenta legalium Scripturarum, ut per ordinem de omni nostra paratura retractemus. Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt; plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem ejus, quae secundum sententiam Apostolorum nec Patres sustinere voluerunt, concesserint; quae vero ad justitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata: ut scilicet redundare possit justitia nostra super Scribarum et Pharisaeorum justitiam. Si justitio, utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat, ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum; intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem jam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis. Necessario succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis defuncti. Primum, quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat: Crescite et redundate (Gen. I, 28). Dehinc, quoniam patrum delicta etiam de filiis exigebantur. Tertio, quoniam spadones et steriles ignominiosi habebantur. Itaque, ne proinde maledicti judicarentur, qui non naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria, et quasi postuma soboles supparabatur. At ubi et Crescite et redundate evacuavit extremitas temporum, inducente Apostolo (I Cor. VII, 29): Superest, ut et qui habent uxores, sic sint, ac si non habeant, quia tempus in collecto est (Jer. XXXI, 29); et: Desiit uva acerba, a patribus manducata, fitiorum dentes obstupefacere: unusquisque enim in suo delicto morietur; et spadones non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam meruerunt, invitati in regna coelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris, contrarium ejus obtinuit non succedendi in matrimonium fratris. Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere, cessante ratione, non potest alii argumentationem accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor, fratri utique nuptura si nupserit. Omnes enim nos fratres sumus: et illa nuptura in Domino habet nubere, id est, non ethnico, sed fratri; quia et vetus lex adimit conjugium allophylorum. Cum autem et in Levitico cautum sit: Quicumque sumpserit fratris uxorem, immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur (Lev. XX, 31); sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi fratri. Quomodo ergo Apostolo conveniet et Legi, quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus, ostendetur. Interim quod pertineat ad Legem, magis nobis competunt argumentationes ejus. Denique prohibet eadem, sacerdotes denuo nubere (Lev. XXXI, 14). Filiam quoque sacerdotis jubet viduam vel ejectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi, et de pane ejus ali. Ideo, si semen non fuerit illi, non, ut si fuerit, denuo nubat: quanto magis enim non nubet, si filios habeat! sed ut, si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius praeceptum Dei exsequatur, Honora patrem et matrem (Lev. XXXI, 13). Nos autem Jesus summus sacerdos et magnus Patris, de suo vestiens (quia [Gal. III, 27] qui in Christo tinguuntur, Christum induerunt ), sacerdotes Deo Patri suo fecit secundum Joannem (Apoc. I, 6). Nam et illum adolescentem festinantem ad exequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum, et super matrem suam non contaminabitur (Lev. XXII, 13). Ergo et nos hoc interdictum observare debemus? non utique. Vivit enim unicus pater noster Deus, et mater Ecclesia; et neque ipsi mortui sumus, qui Deo vivimus; neque mortuos sepelimus, quia et illi vivunt in Christo. Certe sacerdotes sumus a Christo vocati, monogamiae debitores ex pristina Dei lege, quae nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.

CAPUT VIII.

Nunc ad legem proprie nostram, id est, ad Evangelium, conversi, qualibus excipimur exemplis! Dum ad sententias pervenimus, ecce statim quasi in limine, duae nobis antistites christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia: alia pudica, in Zacharia sacerdote; alia integra, in Joanne antecursore; alia placans Deum, alia praedicans Christum; alia totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens quam propheten, scilicet eum, qui non tantum praedicaverit, aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum. Quis enim corpus Domini dignius initiaret, quam ejusmodi caro, qualis et concepit illud et peperit. Et Christum quidem virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque titulus sanctitatis in Christi sensu dispungeretur, per matrem et virginem et univiram. At ubi infans templo exhibetur, quis illum in manus suscipit? quis in spiritu primus agnoscit? Vir justus et cautus, et utique non digamus, vel ne dignius mox Christus a foemina praedicaretur vetere vidua et univira, quae et templo dedita satis in semetipsa portendebat, quales spiritali templo, id est, Ecclesiae debeant adhaerere. Tales arbitros infans Dominus expertus, non alios habuit et adultus. Petrum solum invenio maritum, per socrum; monogamum praesumo, per Ecclesiam, quae super illum aedificata, omnem gradum ordinis sui de monogamis erat collocatura. Caeteros cum maritos non invenio; aut spadones intelligam necesse est, aut continentes. Nec enim si penes Graecos communi vocabulo censentur mulieres et uxores, pro consuetudinis facilitate (caeterum, est proprium vocabulum uxorum), ideo Paulum sic interpretabimur, quasi demonstret uxores Apostolos habuisse. Si de matrimoniis disputaret (quod in sequentibus facit, ubi magis Apostolus aliquod exemplum nominare potuisset), recte videretur dicere: Non enim habemus potestatem uxores circumducendi, sicut caeteri apostoli et Cephas (I Cor. IX)? At ubi ea subjungit, quae de victuaria exhibitione abstinentiam ejus, ostendunt, dicentis: Non enim potestatem habemus manducandi et bibendi? non uxores demonstrat ab Apostolis circumductas, quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et bibendi habent; sed simpliciter mulieres, quae illo eodem instituto, quo et Dominum comitantes, ministrabant. Jam vero si Christus reprobat Scribas et Pharisaeos, sedentes in cathedra Moysi, nec facientes quae docerent, quale est ut ipse super cathedram suam collocaret, qui sanctitatem carnis praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis omnibus modis insinuarat et docendam et agendam, in primis de suo exemplo, tunc de caeteris argumentis; cum puerorum dicit esse regnum coelorum (Matth. XVIII, 3; XXIX, 14); cum consortes illis facit alios post nuptias pueros; cum ad simplicitatem columbae (Matth. XXIX, 16) provocat, avis non tantum innocuae, verum et pudicae, quam unam unus masculus novit; cum samaritanae maritum negat, ut adulterum ostendat numerosum maritum (Jo. IV, 17); cum in revelatione gloriae suae de tot sanctis et prophetis, Moysen et Helian secum mavult, alterum monogamum, alterum spadonem! Non enim aliud fuit Helias, quam Joannes, qui in virtute et spiritu venit Heliae; cum ille vorator et potator homo, prandiorum et coenarum cum publicanis et peccatoribus frequentator (Matth. X; Luc XV, 13, 19), semel apud unas nuptias coenat multis utique nubentibus. Totiens enim voluit celebrare eas, quotiens et esse.

CAPUT IX.

Sed hae argumentationes potius existimentur de conjecturis coactae, si non et sententiae adstiterint, quas Dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando jam prohibet; in primis, quia ab initio non fuit sic, sicut matrimonii numerus; tum quia quos Deus conjunxit, homo non separabit (Matth. XIX, 6, 8); scilicet, ne contra Dominum faciat. Solus enim ille separabit, qui et conjunxit; separabit autem, non per duritiam repudii, quam exprobrat et compescit, sed per debitum mortis. Siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate (Matth. X, 29). Igitur, si quos Deus conjunxit, homo non separabit repudio; aeque consentaneum est, ut quos Deus separavit morte, homo non conjungat matrimonio; proinde contra Dei voluntatem juncturus separationem, atque si separasset conjunctionem. Hoc quantum ad Dei volutatem non destruendam, et initii formam restruendam. Caeterum, et alia ratio conspirat; imo non alia, sed quae initii formam imposuit, et voluntatem Dei movit ad prohibitionem repudii: Quoniam qui dimiserit uxorem suam, praeterquam ex caussa adulterii, facit eam adulterari; et: qui dimissam a viro a duxerit, adulterat utique (Matth. X, 22). Nam et nubere legitime non potest repudiata; et si quid tale commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est? Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum, sive per nuptias, sive vulgo, alterius viri admissio adulterium pronuntietur a Deo. Videamus enim quid sit matrimonium apud Deum, et ita cognoscemus quid sit aeque adulterium. Matrimonium est, cum Deus jungit duos in unam carnem, aut junctos deprehendens in eadem carne, conjunctionem signavit. Adulterium est, cum, quoquo modo disjunctis duobus, alia caro, imo aliena miscetur, de qua dici non possit: Haec est caro ex carne mea, et hoc os ex ossibus meis (Gen. II, 23). Semel enim hoc et factum, et pronuntiatum, sicut ab initio, ita et nunc in aliam carnem non potest convenire. Itaque sine caussa dices, Deum vivo marito nolle repudiatam alii viro jungi, quasi mortuo velit; quando si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; tam repudio matrimonium dirimente quam morte, non tenebitur ei, cui per quod tenebatur, abruptum est; adeo non interest vivo an mortuo viro nubat. Neque enim in illum delinquit, sed in semetipsam. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit (I Cor. VI, 18). Adulteratur autem, sicut supra praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam, quam Deus aut conjunxit in duos, aut conjunctam deprehendit. Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit; ut, quod ab initio fuit, muniat duorum in unam carnem perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, soli caussae permittens repudium, si forte praevenerit, cui praecavetur. Adeo autem repudium a primordio non fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum Urbis conditae id genus duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent; nobis, etsi repudiemus, ne nubere quidem licebit.

CAPUT X.

Video jam hinc ad Apostolum nos provocari. Ad cujus sensum facilius perspiciendum, tanto instantius praeculcandum est mulierum magis defuncto marito teneri, quominus alium virum admittat. Recogitemus enim repudium, aut discordia fieri, aut discordiam facere; mortem vero ex lege Dei, non ex hominis offensa evenire. Idque omnium esse debitum, etiam non maritorum. Igitur si repudiata quae per discordiam, et iram, et odium, et caussas eorum, injuriam vel contumeliam, vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata est, tenetur inimico, ne dicam marito; quanto magis, illa, quae neque suo, neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu, a matrimonio non separata, sed relicta, ejus erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet! A quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium nn scripsit, cum ipso est; quem amisisse noluit, retinet. Habet secum animi licentiam, qui omnia homini quae non habet, imaginario fructu repraesentat. Ipsam denique interrogo foeminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti virum tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc magis ei vincta est, cum quo habet apud Deum caussam. Non discessit, quae tenetur. Sed in pace. Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem jam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura si repudiare potuisset. Enim vero et pro anima ejus orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis ejus. Nam haec nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est; et quidem hoc iniquius, quanto quo modo potuit, quia non potuit; et hoc indignius, quanto jam indignius, si quia non meruit. Aut numquid nihil crimus post mortem? Secundum aliquem Epicurum, et non secundum Christum. Quod si credimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur, cum quibus resurrecturi sumus, rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis (Matth. XXII, 30); non ideo non tenebitur conjugibus defunctis, quia non erit restitutio conjugii. Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi in spiritale consortium, agnituri tam nosmetipsos, quam et nostros. Caeterum, quomodo gratias Deo in aeternum canemus, si non manebit in nobis sensus et memoria debiti hujus? si substantia, non conscientia reformabimur? Ergo qui cum Deo erimus, simul erimus, dum omnes apud Deum unum (licet merces varia, licet (Jo. XIV, 2). multae mansiones penes patrem eumdem) uno denario ejusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non separabit quos conjunxit Deus, quam in ista minore vita separari vetat. Cum haec ita sint, quomodo alii viro vacabit, quae suo etiam in futurum occupata est? Utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo est; quia una disciplina praeest. Alium habebit in spiritu, alium in carne? Hoc erit adulterium, unius foeminae in duos viros conscientia. Si alter a carne disjunctus est, sed in corde remanet; illic (ubi etiam cogitatus sine carnis congressu, et adulterium ante perficit ex concupiscentia, et matrimonium ex voluntate) usque adhuc maritus est, ipsum illud possidens, per quod et factus est, id est animum: in quo si et alius habitabit, hoc erit crimen. Caeterum, non est exclusus, si a viliore commercio carnis decessit. Honoratior maritus est, quando mundior factus est.

CAPUT XI.

Ut igitur in Domino nubas secundum Legem et Apostolum (si tamen vel hoc curas), qualis est id matrimonium postulans, quod eis a quibus postulas, non licet habere; ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis ejusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam in te recusasti? Et illi plane sic dabunt viros et uxores, quomodo buccellas. Hoc enim est apud illos: Omni petenti te dabis. Et conjungent vos in Ecclesia virgine, unius Christi unica sponsa. Et orabis pro maritis tuis, novo et vetere. Elige cui te adulteram praestes. Puto, ambobus. Quod si sapias, taceas defuncto. Repudium sit illi silentium tuum, alienis jam dotalibus scriptum. Hoc modo novum promereberis maritum, si veteris obliviscaris. Debes magis illi placere, propter quem Deo placere non maluisti. Haec Psychici volunt Apostolum probasse, aut in totum non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est in quantum temporis vivit vir ejus; si autem mortuus fuerit, libera est: cui vult, nubat; tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Ex hoc enim capitulo defendunt licentiam secundi matrimonii, imo et plurimi, si secundi; quod enim semel esse desiit, omni obnoxium est numero. Quo autem sensu Apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet, non hoc illum sensu scripsisse, quo Psychici utuntur. Constabit autem, si quis ea recordetur, quae huic capitulo diversa sunt et apud doctrinam, et apud voluntatem, et apud propriam ipsius Pauli disciplinam. Si enim secundas nuptias permittit, quae ab initio non fuerunt, quomodo adfirmat omia ab initium recolligi in Christo? Si vult nos iterare conjugia, quomodo semen nostrum in Isaac semel marito auctore defendit? Quomodo totum ordinem Ecclesiae de monogamis disponit, si non haec disciplina praecedit in laicis, ex quibus Ecclesiae ordo proficit? Quomodo in matrimonio adhuc positos a fructu matrimonii avocat, dicens in collecto esse tempus, si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium revocat? Haec si diversa sunt ei capitulo, de quo agitur, constabit, ut diximus, non hoc illum sensu scripsisse, quo Psychici utuntur. Quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum, quae cum caeteris sapiat, quam ut Apostolus diversa inter se docuisse videatur. Eam rationem in ipsa materia poterimus recognoscere. Quae ista materia Apostolo fuit scribendi talia? Tyrocinium novae et cum maxime orientis Ecclesiae, quam lacte scilicet educabat, nondum solido cibo (I Cor. III) validioris doctrinae: adeo ut, prae illa infantia fidei, ignorarent adhuc quid sibi agendum esset circa carnis et sexus necessitatem. Cujus etiam ipsas species ex rescriptis intelligimus, cum dicit: De his autem quae scribitis, bonum est homini mulierem non attingere; propter fornicationes autem, unusquisque uxorem suam habeat (I Cor. VII): ostendit fuisse qui in matrimonio a fide deprehensi, verebantur ne non liceret eis matrimonio suo exinde uti, quia in carnem sanctam Christi credidissent. Et tamen secundum veniam concedit, non secundum imperium; id est, indulgens, non praecipiens ita fieri. Caeterum, malebat omnes id esse quod et ipse. Proinde et de repudio rescribens, demonstrat quosdam de isto quoque cogitasse: vel maxime, quia et in ethnicis matrimoniis non putabant post fidem sibi perseverandum. Quaerebant et de virginibus consilium (praeceptum enim Domini non erat), bonum esse homini si sic permaneat; utique quomodo a fide fuerit inventus. Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore, non quaesieris uxorem: si autem acceperis uxorem non deliquisti: quia ante fidem soluto ab uxore, non numerabitur post fidem secunda uxor, quae post fidem prima est. A fide enim etiam ipsa vita nostra censetur. Sed hic parcere se dicit illis: alioquin pressuram carnis subsecuturam, prae angustiis temporum impedimenta matrimonii recusantibus; quin potius de Domino sollicitudinem habendam promerendo, quam de marito. Et ita revocat quod permisit. Sic ergo in eodem ipso capitulo, quo definit unumquemque, in qua vocatione vocabitur, in ea permanere debere, adjiciens: Mulier vincta est, quamdiu vivit vir ejus: si autem dormierit, libera est; cui volet nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39); hinc quoque eam demonstrat intelligendam, quae et ipsa sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir solutus ab uxore; per mortem utique, non per repudium facta solutione: quia repudiatis non permitteret nubere, adversus pristinum praeceptum. Itaque mulier si nupserit, non delinquet, quia nec hic secundus maritus deputabitur, qui est a fide primus, et adeo sic est, ut propterea adjecerit: Tantum in Domino; quia de ea agebatur, quae ethnicum habuerat, et amisso eo crediderat; ne scilicet etiam post fidem ethnico se nubere posse praesumeret; licet nec hoc Psychici curent. Sciamus plane non sic esse in graeco authentico, quomodo in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem eversionem: Si dormierit vir ejus, quasi de futuro sonet, ac per hoc videatur ad eam pertinere, quae jam in fide virum amiserit. Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa licentia, totiens virum dedisset, quotiens amissus esset, sine ullo pudore nubendi, etiam ethnicis congruente. Sed etsi ita esset quasi de futuro: Si cujus maritus mortuus fuerit, tantumdem et futurum ad eam pertineret, cujus ante fidem morietur maritus Quaevis accipe, dum caetera non evertas. Nam cum et illa sententiae cedant, servus vocatus es, ne curaveris: Impraeputiatus vocatus es, ne circumcidaris: Circumcisus vocatus es, ne adduxeris; quibus concurrit: Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem: solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem; satis manifestum est, ad eos haec pertinere, qui in nova et recenti vocatione constituti, de his consulebant, in quibus a fide fuerant deprehensi. Haec erit interpretatio capituli istius de hoc examinanda, an et tempori, et caussae, et tam exemplis et argumentis praecedentibus, quam et sententiis et sensibus subsequentibus; et in primis, an ipsius Apostoli et consilio proprio congruat et instituto: nihil enim custodiendum est, quam ne diversus sibi quis deprehendatur.

CAPUT XII.

Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. Adeo, inquiunt, permisit Apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt in clero, monogamiae jugo adstrinxerit: quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit. Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit; si quod episcopis praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis? et ideo episcopis, quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? nonne de omnibus? Si non omnes monogamiae tenentur unde monogami in clerum? An ordo aliqui seorsum debebit institui monogamorum, de quo adlectio fiat in clerum? Sed cum extollimur et inflamur adversus clerum, tunc unum omnes sumus; tunc omnes sacerdotes; quia sacerdotes nos Deo et Patri fecit (Apocal., I, 6, V, 10): cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas, et impares sumus: De ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis in praeceptione, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam, quasi de privilegio loci blandiretur. Prospiciebat Spiritus Sanctus dicturos quosdam, « Omnia licent episcopis; » sicut ille vester Uthinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique Apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur! Age jam, qui putas exceptionem monogamiae de episcopis factam, recede et a reliquis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis adscribuntur. Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, hospitalis, docibilis; quin vero et vino deditus, et manu promptus ad caedendum, et pugnax, et pecuniae amans, et domum non regens, nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis bonam famam sectans (I Tim. III, 2, seqq.). Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam caetera quae monogamiae accedere oportebit, episcopis erunt scripta. Laicis vero, queis monogamia non convenit, caetera quoque aliena sunt. Evasisti, Psychice, si velis, vincula disciplinae totius. Praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint praecepta; aut si caetera quidem communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina collata est?

CAPUT XIII.

Sed et Timotheo scribens, vult juvenculas nubere, filios suscipere, matres familiae agere (I Tim., v. 14). Ad eas dirigit, quales supra denotat, juvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae, et aliquandiu adsectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes judicium quod primam fidem resciderunt: illam videlicet, a qua in viduitate inventae, et professae eam, non perseverant. Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotieas in viduitate tentata, imo et in deliciis habita noluerint perseverare. Legimus eum et ad Romanos scribentem: Quae autem sub viro est mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si juncta fuerit alteri viro. Si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera facta alii viro (Rom. VII, 2, 6). Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat: Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus Deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem efficiebantur in membris nostris ad fructum ferendum morti: nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad serviendum Deo in novitate spiritus, et non in vetustate literae. Igitur, si mortificari nos jubet legi per corpus Christi, quod est Ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis; auferens te a lege, quae non tenet uxorem, marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit conditionem, ne, amisso viro, nubas; quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate conditionis adulterii te praejudicat post mortem mariti alii nubentem: quia jam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.

CAPUT XIV.

Nunc si et absolute Apostolus permisisset in fide, amisso matrimonio, nubere, proinde fecisset quemadmodum et caetera, quae adversus formam regulae suae pro conditione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinductitios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Judaeorum (Act. XVI, 3, XXI, 24), ille qui Galatas, in Lege volentes agere, castigat. Sed ita res exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tanquam nutrix parvulos fidei (I Cor., IX, 20; Gal., IV, 9), docendo quaedam per veniam, non per imperium, aliud est enim indulgere, aliud jubere: proinde temporalem licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem carnis, quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis (Deuter. XXIV, 1). Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus abstulit quod Moyses praecepit, quia ab initio non fuit sic (Matt. XIX, 8), nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus; cur non et Paracletus abstulerit, quod Paulus indulsit? Quia et secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit, quasi spiritus alienus, tantum ut Deo et Christo dignum sit quod superducitur? Si Deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius sit et Deo et Christo infirmitatem carnis tempore jam collectiore discutere? Si justum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est. Denique, apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae. Regnavit duritia cordis usque ad Christum: regnaverit et infirmitas carnis usque ad Paracletum. Nova lex abstulit repudium, habuit quod auferret. Nova prophetia, secundum matrimonium, non minus repudium prioris. Sed facilius duritia cordis Christo cessit, quam infirmitas carnis. Plus haec sibi Paulum defendit, quam illa Moysen; tamen defendit cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas voluntates ejus eludit; quae non sinit nos hoc Apostolo praestare, quod mavult. Et quousque infirmitas ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit? Tempus ejus donec Paracletus operaretur fuit, in quem dilata sunt a Domino, quae tunc sustineri non poterant, quae jam nemini competit portare non posse; quia per quem datur portare posse, non deest. Quamdiu causabimur carnem, quia dixit Dominus, Caro infirma (Matth., XXV, 1)? Sed praemisit et, Spiritus promptus; ut vincat spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam et: Qui potest capere, capiat (Matth., XIX, 12), inquit; id est, qui non potest, discedat. Discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a Domino (Matth., XIX, 16-22). Nec ideo duritia imputabitur Christo de arbitrii cujuscumque liberi vitio. Ecce, inquit, posui ante te bonum et malum (Deut., XXX, 15, Eccli., XV, 18); elige quod bonum est; si non potes, quia non vis ( posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo, cujus non facis voluntatem.

CAPUT XV.

Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem Dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas, juxta adulterium judicamus? Quid est enim adulterium, quam matrimonium illicitum? Notat Apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, quos Deus condidit (I Tim., IV, 3). Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius jejunamus. Aliud est auferre, aliud temperare, aliud est legem non nubendi ponere, aliud modum nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa, si in tantum fovent carnis infirmitatem, ut in nubendo frequenter sustinendam putent; cur illam in alia causa neque sustinent, neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem? Utique enim illam magis excusari capit, quae in praelio cecidit, quam quae in cubiculo; quae in equuleo succubuit, quam quae in lectulo; quae credulitati cessit, quam quae libidini; quae gemens devicta est, quam quae lubens. Sed illam quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem; hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. Propone quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies ejus caussam honestiorem, quae saevitiam, quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.

CAPUT XVI.

Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere, est res virium; resurgere in opera carnis de continentiae otio, substantia est laterum. Talis infirmitas, et tertio, et quarto, et usque septimo forsitan matrimonio sufficit; ut quae totiens fortior, quotiens fuerit infirmior, habitura jam non Apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres ducere quam pingere, materia enim in illo abundat, unde et animam esse praesumens, multo magis spiritum a Deo non habet, jam nec psychicus, quia non de afflatu Dei psychicus. Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur, exhibitionis causa nubentem, oblitus (Matth., VI, 25) de victu et vestitu non esse cogitandum? Habet Deum etiam corvorum educatorem, etiam florum excultorem. Quid si solitudinem domus obtendat? Quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo: habet viduam utique, quam adsumat licebit. Non unam generis hujus uxorem, sed etiam plures habere concessum est. Quid, si de posteritate quis cogitet iisdem animis, quibus oculis uxor Loth, ut ideo quis repetat matrimonium, quia de priore liberos non habuit; haeredes scilicet christianus quaeret, saeculi totius exhaeres? Habet fratres, habet Ecclesiam matrem. Aliud est, si et apud Christum legibus Juliis agi credunt, et existimant caelibes et orbos ex testamento Dei solidum non posse capere. Nubant igitur hujusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis; sicut Sodoma et Gomorrha, et diluvii dies, ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur. Adjiciant tertium dictum (I Cor. XV, 32): Manducemus, et bibamus, et nubamus: cras enim moriemur; non recogitantes Vae illud praegnantibus et lactantibus, multo gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi, quam evenit in vastatione unius particulae Judaeae. Satis opportunos novissimis temporibus fructus iteratis matrimoniis colligant, ubera fluitantia, et uteros nauseantes, et infantes pipiantes. Parent Antichristo in quae libidinosius saeviat. Adducet illis carnifices obstetrices.

CAPUT XVII.

Habebunt plane Christo quod allegent, speciosum privilegium, carnis usquequaque imbecillitatem. Sed hanc judicabunt jam non Isaac monogamus pater noster, nec Joannes aliqui Christi spado, nec Judith filia Merari, nec tot alia exempla sanctorum. Solent ethnici judices destinari. Exsurget regina Carthaginis, et decernet in christianas, quae profuga, et in alieno solo, et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset; ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere. Assidebit et illi matrona romana, quae, etsi per vim nocturnam, nihilominus experta alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret. Fuerunt et quae pro viris mori mallent, quam post viros nubere. Idolis certe et monogamia et viduitas apparent. Fortunae muliebri coronam non imponit, nisi univira; sicut nec matri Matutae. Pontifex Maximus et Flaminica nubent semel. Cereris sacerdotes, viventibus etiam viris et consentientibus, amica separatione viduantur. Sunt et quae de tota continentia judicent nos virgines Vestae et Junonis Achaicae, et Dianae Scythicae, et Apollinis Pythii. Etiam bovis illius aegyptii antistites, de continentia infirmitatem Christianorum judicabunt. Erubesce caro, quae Christum induisti. Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in quod a fine revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum non potes. Semel gustavit ille de arbore, semel concupiit, semel pudenda protexit, semel Deo erubuit, semel ruborem suum abscondit, semel de paradiso sanctitatis exsulavit, semel exinde nupsit. Si in illo fuisti, habes tuam formam; si in Christum transisti, melior esse debebis. Exhibe tertium Adam, et hunc digamum, et tunc poteris esse, quod inter duos non potes.