Jump to content

De motu corporali

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De motu corporali
Saeculo XIII

editio: Baur's edition
fons: utoronto.ca/pking

DE MOTU CORPORALI ET LUCE

/90/ Unum inquantum unum unum solum efficiens est. Nec sic excludo plura efticientia, quorum unum est propinquius et alterum remotius in eodem ordine. Sic, cum dico solum "animal", non excludo substantiam uel particularem substantiam aliam. Igitur motus inquantum est unus unicum efficiens est. Sed motus a principio intrinseco, qui naturalis dicitur, reperitur in omni corpore. lgitur et efficiens proportionatum motui simpliciter reperitur in omni corpore. Sed nihil est commune repertum in omni corpore, nisi materia prima et forma prima, et magnitudo, quae necessario consequitur haec duo, et si qua consequuntur magnitudinem simpliciter, ut situs et figura. Sed per magnitudinem, non est corpus receptiuum motus simpliciter, quod satis patet, ubi ostendit Aristoteles, quod omne, quod mouetur, est diuisibile. Non igitur secundum magnitudinem, uel aliquid, quod consequitur magnitudinem, est corpus effectiuum motus simpliciter. Nec materia prima est efficiens motum, quia ipsa est passiua. Solum igitur necesse est, quod motus simpliciter sit a forma prima, sicut ab efficiente.

Ad idem. Si motus appropriatus alicuius speciei est natura propria illius, natura autem propria nihil est, nisi forma ordinata ad motus proprios et ad actiones illius speciei, motus simpliciter communis in omni moto exit ab eo, quod commune est in omni specie propria. Et hoc non est, nisi a forma prima.

Hoc ostenso quaeritur, an hoc sit in omni motu primum mouens non motum, aut sit aliud mouens et remotius a motu, sicut uis apprehensiua? - Quod sic ostenditur: In motu animalium est ordo talis: ultimum est motus; proxime uero rnotui sunt musculi; consequenter uirtus motiua corpora dura, ut nerui in musculis et uillis, siue uirtus illa sit corporalis, ut spiritus motiui, siue calor naturalis; consequenter autem est appetitiua /91/ animae, quae est motiua animae imperando motiuae corporali; et ante hanc est apprehensiua conuenientis uel nociui, quae mouet appetitiuam. Apprehensiuam uero non praecedit alia causa, unde motus fit. Sic ergo apprehensiuum tale est principium efficiens motus talis; simpliciter apprehensiuum autem erit primum efficiens motus sinipliciter.

Sed in ponderosis et leuibus motis naturaliter non est apprehensiuum infra ipsa. Ergo necesse est, quod motus eorum corporalis sit a uirtute corporali caelesti, quae mota est ab apprehensiua motoris caeli. Et ita, si staret caelum, non possent moueri ponderosa et leuia quod concedendum est cum Auicenna.

Ad idem. Si loquamur de motu secundum modum Platonis, uerum est, quod anima est substantia seipsam mouens, et nulla forma corporalis est seipsam mouens, quia hoc est proprium animae, siue uitae. - Sed quod secundum Platonem est seipsum mouens, hoc secundum Aristotelem est primum mouens non motum, ad quod oportet omnes motus resoluere.

Item, cum tam apprehensiua, quam uirtus corporalis ponendae sint in ordine efficientium motum caeli et animalium, necesse est, ut altera ponatur prior et remotior a motu, reliqua posterior et propinquior motui. Illa autem, quae prior est, motiua erit posterioris et non e contrario. Sed dignius est, ut uirtus incorporalis pura sit motiua uirtutis corporalis, quam e contrario. In his ergo est primum motiuum apprehensiua. Ergo et simplicite motus erit apprehensiua primum efficiens.

Sed cum acquisita per motum fuerint in diuersis praedicamentis, et ita non uniuocentur in natura una, sed solum participent aliquo nomine uno intentionis uariae et ambiguae, ut non nominantur haec nomina bonum uel perfectio finis motus, similiter non est una natura, sed plures naturae sub intentione una uaria uel ambigua. Finis enim motus est perfectio uel bonum. Ergo nec motus simpliciter, nec causa efficiens proportionata motui simpliciter erit natura una, sed plures naturae, quod est contra praemissa. /92/

Ad haec respondeo, quod finis motus simpliciter est ordo et situs, et haec est natura una reperta in omni acquisito per motum. Et licet acquisita per motus diuersos non uniuocentur in aliquo praedicamento de illis specialiter, nihil impedit tamen in acquisitis aliquam naturam esse unam acquisitam, quae sit proportionata motui simpliciter. Dico enim, quod forma prima corporalis est primum motiuum corporale. Illa autem est lux, quae cum se multiplicat et expandit absque hoc, quod corpulentiam materiae secum moueat, eius pertransitio per diaphanum fit subito et non est motus, sed mutatio. -- Quando uero est lux expandens se in partes diuersas, ista incorporatur materiae, si corpulentiam materiae secum extendit, et fit rarefactio materiae uel augmentum. - Quando uero congregatur lux in se cum corpulentia materiae, fit condensatio uel diminutio. -- Cum uero lux secundum unam uiam se generat secum trahens materiam, fit motus localis. - Cum uero lux, quae est intra materiam, mittatur foras et quod foris est, immittit intus, fit alteratio. Et in hoc patet, quod motio corporalis est uis multiplicatiua lucis. Et hoc idem est appetitu