Jump to content

De muliere forti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De muliere forti
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91


De muliere forti (Beda), J. P. Migne

ALEPH.

(1039D) Mulierem fortem quis inveniet? Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Mulier fortis Ecclesia catholica vocatur. Mulier videlicet, quia spirituales Deo filios ex aqua et Spiritu sancto gignere consuevit. Fortis, quia cuncta saeculi, adversa simul et prospera, pro (1040D)Conditoris sui fide contemnit. Quoniam ipse in carne apparens infirmam quidem invenit, sed inventione sua, hoc est pia visitatione sua, fortem reddidit. Unde post ejus redemptionem ad coelos rediens, supernis civibus gaudens aiebat: Congratulamini mihi, quia inveni ovem quae perierat (Luc. XV, 6). Videns (1041A)ergo Salomon genus humanum innumeris implicatum erroribus, quodque ad ejus salvationem nullus patriarcha, nullus propheta, nullus omnino electorum, praeter solum Mediatorem Dei et hominum sufficeret, ait: Mulierem fortem quis inveniet? Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Ac si aperte futuram Domini gratiam admirando protestetur, Quis tantae virtutis, quis talis est meriti, qui de tot incredulis ac scelestis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congreget, quam sua gratia fortem atque insuperabilem adversantibus cunctis efficiat? Non hic certe nostri similis, non nostro est tempore venturus; sed in fine saeculorum est de coelo Deus homo descensurus, qui nos sua passione a morte redimat. Hoc est enim quod ait, Procul, et (1041B)de ultimis finibus pretium ejus. Procul, videlicet statu temporis, quod a diebus Salomonis usque ad partum Virginis intereat: de ultimis autem finibus, quia a summo coelo egressio ejus (Psalm. XVIII, 7), qui non aliud pro nostra redemptione pretium quam seipsum obtulit. Unde Apostolus, Qui dilexit nos, inquit, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Quamvis et ita recte possit intelligi pretium sanctae Ecclesiae procul positum fuisse, quando incarnatio Verbi Dei, conversatio inter homines, passio ac resurrectio longe a nostrae esset naturae conditione discreta; quoniam videlicet ille, et quando voluit, et qua voluit matre natus est, et sine peccato vixit in mundo: et quando voluit, et qua voluit morte discessit ex (1041C)mundo, tempusque resurrectionis et ascensionis suae in potestate habuit, et caetera hujusmodi, in quibus tam procul a nobis quam coelum a terra. Quia vero Ecclesiam, quam redimit Dominus, non solum verbum salutis suscipere, sed et constanter pro illo certare, et hoc ipsum per mundum praedicare donavit, merito subditur.

BETH. Confidit in ea cor viri sui, quia spoliis non indigebit. Virum sanctae Ecclesiae, Dominum ac Redemptorem ejus, quod etiam pretium ejus fieri dignatus est, dicit. Unde et Apostolus credentibus ait, Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Quod ergo dicit, Confidit in ea cor viri sui, ab (1041D)humana nimirum consuetudine tractum est. Sicut omnis qui fortem fidelemque et castam habet conjugem, confidit in ea certissime, quia nil contra suam voluntatem agere, nulla adultera saltem cogitatione possit attaminari, cuncta pro suo amore et adversa libenter toleret, et quoscunque valet, ad suam amicitiam convertere, desiderat: sic nimirum Dominus et Redemptor noster in Ecclesia confidit. Novit enim Spiritum gratiae, quem dedit; novit virtutem charitatis, quam in ejus praecordiis infudit. Ideoque non dubitat eam a sua non solum fidei integritate nequaquam posse corrumpi, sed etiam perseveranter insistere, ut plures ad ejusdem fidei congreget unitatem: hoc est enim quod sequitur, Et spoliis non indigebit. Spoliat enim Ecclesia (1042A)diabolum, cum per praedicatores suos, eos quos ipse deceperat ad veritatis revocat iter. Et bene dicitur, Spoliis non indigebit, quia nunquam cessabit Ecclesia liberatas a diabolica fraude animas Christi fidei restituere, donec completo mundi cursu, suorum quoque praefinita compleatur summa membrorum. Verum quia quidquid boni sancta Ecclesia vel anima quaeque fidelis agit, hoc desuper accipit, recte subditur:

GIMEL. Reddet ei bonum, et non malum omnibus diebus vitae suae. Reddet quippe anima Christo bonum, cum perceptis ab eo vitae muneribus recte vivendo respondet, cum ea quae ipsa scire vel facere ab ipso adjuta potuit, etiam aliis intimare satagit. Bene (1042B)autem cum dixisset, Reddet ei bonum, protinus addidit, et non malum; quia sunt profecto qui acceptis a Domino bonis, mala rependunt: vel fidei mysteria quae perceperunt haeretica faece foedando; vel fidem quam professione servant, pravis operibus blasphemando; vel mores bonos, quibus cum fide recta deserviunt, per colloquia mala corrumpendo. Sed nec illi bona, qui acceperunt, Domino reddunt, qui non in his quae bene inchoant, usque ad finem vitae praesentis persistere curant. Unde merito cum dixisset, Reddet ei bonum, et non malum, ut perseverantiam boni necessariam demonstraret, addidit: Omnibus diebus vitae suae. Cui simile est illud evangelicum, Serviamus illi in sanctitate et justitia, coram illo, omnibus diebus nostris (Luc. I, 74-75). Quibus (1042C)sane operibus, quibus justitiae vel sanctitatis fructibus potissimum sit insistendum, ei qui bonum quod et accepit a Domino, gratis rependere satagit, subsequenter insinuatur, cum dicitur:

DALETH. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Hujus principium versiculi fortis mulier, hoc est sancta Ecclesia, et juxta litteram accipere et observare consuevit; juxta illud propheticum, Cum videris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII, 7). Operatur autem, non supervacuo et caeco labore, sed eo utique consilio, ut ab ipso suo viro, Domino videlicet Christo, in judicio mereatur audire, Nudus fui, et operuistis me (1042D)(Matth. XXV, 43): et, quandiu fecistis uni de his minoribus meis, mihi fecistis (Ibid. 45). Operatur autem consilio manuum suarum, hoc est earum personarum per quas eleemosynam pauperibus tribuit; in quorum opere devoto illo saluberrimo utitur consilio, ut cum dispergit et dat pauperibus, non ipsa ab hominibus laudetur ad tempus, sed justitia ejus manet in saeculum saeculi (II Cor. IX, 9), cornu ejus exaltabitur in gloria (Psalm. CXI, 9). Possunt autem mystice in lana, quae ovinus est habitus, omnia pietatis et simplicitatis opera, quae proximis impendimus, accipi. Potest in lino quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorem nativum, atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari: (1043A)cui dum ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam qua Christum induamus, efficimus; juxta illud Apostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operatur consilio manuum suarum, cum Ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo se a carnalibus emundet illecebris: et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit intuitu, cujus retributionis sequens quoque versiculus apertius meminit, dum subditur:

HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. Institorem negotiatorem dicit, qui pro (1043B)eo sic vocatur ab antiquis, quod acquirendis multiplicandisque mercibus sedulus insistat. Facta est ergo fortis mulier quasi navis institoris, quia sicut navis institoris, onusta mercimoniis quae in sua patria magis abundant, porro per mare petit peregrina, ut illic venditis quae attulit, cariora domum reportet; sic nimirum sancta Ecclesia, sic anima quaeque perfecta virtutum divitiis gaudet onustari, quibus majora divinae gratiae dona mercetur. Optimum est namque commercium, cum bona quae valemus operantes, primo hanc a Domino mercedem recipimus, ut ad majora semper agenda proficiamus, dehinc ut vitam percipiamus aeternam. Facta est ergo anima quasi navis institoris, quae transiit desiderio fluctus saeculi praesentis, sola quae se in coelis accipere sperat (1043C)aeterna gaudia meditatur, et pro his abundantius adipiscendis, quidquid valet, instanter agere, quidquid adversum occurrit, fortiter superare contendit. De qua recte dicitur quia de longe portat panem suum, quia in cunctis quae temporaliter bona agit, aeternam solummodo retributionem exspectat, solam vivi panis saturitatem desiderat, ejus nimirum qui suis auditoribus pie potenterque promittit, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 5). At contra in proximo panem suum recipit, et non hunc de longe trans maria portat, qui in quod juste vivere videtur humani tantum favoris praemia expetit, neque ullo vitae permanentis intuitu ea quae in imis labuntur exsuperare et calcare satagit; de qualibus ipse terribiliter (1043D)intonat, Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 5).

VAV. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Sicut totus labentis saeculi cursus perenni diei ac noctis alternatione variatur, et dies quidem ad operandum, nox ad quiescendum naturaliter condita est; sic totum praesentis Ecclesiae tempus gemino quodam quietis et operis statu discernitur. Quasi enim nocte quiescit, cum aliqui fidelium ejus intermissa ad tempus sollicitudine externa sibimet vacare, seque ipsos spiritualiter incipiunt curare, vel lectionibus videlicet sacris, vel orationibus ac lacrymis sese, vel aliis hujusmodi (1044A)studiis secretius exercendo. Surgit autem de nocte, cum in eisdem suis fidelibus ad agendam etiam proximorum curam se sollicita accingit. Quod fraternae administrationis opus duobus modis exercere consuevit: quia et eos qui foris errabant ad fidei gratiam convocat; et illos qui fidei sacramentis jam sunt imbuti, ut bonis operibus amplius insistant, excitare non desinit. Unde bene dicitur, Deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Dat namque praedam domesticis suis, cum eos quos antiquo hosti docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecessere ponit. Dat et ancillis cibaria, cum humiles quosque et debito amore sua jussa servantes, ne sub pio amore lassescant, supernae mercedis memoratione reficit.

ZAIN. (1044B) Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Agrum dicit possessionem supernae haereditatis; de qua benedicens filium suum patriarcha dicit, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII). Odor quippe sanctorum est sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus, quia tota mentis intentione contuentur quae sit plenitudo benedictionis in patria regni coelestis. Consideravit ergo Ecclesia agrum, et emit eum, quia studiose didicit quae sint gaudia vitae perennis, et pro eorum perceptione quidquid potuit, laborare contendit. Quae etiam de fructu manuum suarum plantavit vineam, quia de fructiferis fidelium suorum factis sive verbis, Scripturam sanctam (1044C)condidit, per quam mentes audientium in fide et dilectione debriaret sui Redemptoris. Nec ab re est, si vineae nomine ipsam Ecclesiam, quae per mulierem fortem est designata, sentiamus esse figuratam, et eos esse propagines vineae, qui sunt filii mulieris. Mulier autem vineam plantavit, cum Ecclesia primitiva latius per orbem missis praedicatoribus fidei semina dispersit. Consideravit namque agrum cum orbem universum vitiorum spinetis horrentem, cultura spiritali opus habere perspexit; emit vero eum, cum missis ubique doctoribus talentum verbi audientibus contulit, ut eos credentes felicissimo Christi mancipatui subderet. Plantavit autem in eodem agro vineam, cum in novis credentium populis Ecclesiam plenam evangelicae veritatis (1044D)institutione firmavit. Quam quidem vineam de fructu manuum suarum plantavit, quia non solum verbo instituebant apostoli Apostolorumque successores populos quos erudiebant, verum etiam testimonium bonae operationis miraculorum quoque signa verbis doctrinae jungebant. Sed et usque hodie, imo usque in finem saeculi mulier fortis considerat agrum, et emit eum, ac de fructu manuum suarum plantat vineam; quia sancta Ecclesia semper sollicita perquirit quos ad fidem convertere possit; et quoscunque dociles invenerit, hos data verbi pecunia in servitium Christi emit, atque in eis vineam Christi plantare, vel potius eos vineam Christi facere satagit; et quia quisquis alterum docere desiderat, primo (1045A)ipse et a malis abstinere, et bonis se debet actibus exercere, recte subjungitur.

CHETH Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Accinxit ergo Ecclesia lumbos suos fortitudine, cum supernorum desideriis intenta carnalibus illecebris succumbere despexit; roboravit brachium suum, cum se ad agenda virtutum opera praeparavit. Et bene primo lumbos fortitudine accingere, ac postmodum roborare brachium dicitur, quia nimirum actio boni operis acceptabilis esse Deo minime valet, si non fluxam luxuriem quis prius a carne simul et mente restringat. Unde propheta, Quiescite, inquit, agere perverse, discite bene facere (Isa. I, 16): et Dominus ipse, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae (1045B)ardentes (Luc. XII, 35). Lumbi videlicet praecincti, ne luxuriae subdamini; lucernae vero ardentes, ut bonis fulgeatis operibus.

TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio ejus; non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Quod ait, negotiatio ejus, agri utique illius significat, de quo supra ait, Consideravit agrum, et emit eum. Gustavit igitur Ecclesia sancta, gustavit anima quaeque perfecta; id est, intimo mentis desiderio cognovit quia bona est negotiatio vitae immarcescibilis, quam, relictis illecebris temporalibus, aeternam mercemur in coelis. Gustavit autem, id est, aperte didicit quia bonum est per instantiam praedicandi, quoscunque valet ad viam veritatis adducere; atque ideo nullis tribulationum (1045C)tenebris, nec ipsa morte potest lucerna devotionis ejus exstingui. Eorum namque lucerna nocte exstinguitur, quamvis in die videatur ardere, qui sicut Dominus ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Sed et illorum nocte media exstinguitur lucerna, qui veniente judice oleum charitatis in vasis praecordiorum suorum non habuisse probantur, dum perdito falsarum rumore virtutum, vera tenebrosorum luunt tormenta factorum. Quod si noctem hoc loco volumus accipere, juxta hoc quod supra dicitur, Et de nocte surrexit, id est, ad operandum se post quietem praeparavit, aperte dicitur quod lucerna sanctae Ecclesiae non exstinguatur in nocte, quia et cum a negotio quiescit actionis, vacat liberius luci supernae contemplationis; cumque a (1045D)publicis cessat operibus, curat se ardentius vel auditui sanctae lectionis, vel laudibus mancipare divinis: juxta exemplum videlicet muliebris industriae, quae non solum interdiu necessariis solet instare laboribus, sed et noctu saepius accenso lumine lucernae, parilem rei familiaris agere curam.

IOD. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Fortia dicit perfecta in Christi charitate opera, quibus se gaudens Ecclesia certa supernae retributionis exspectatione subdit. Verbi gratia: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem vobis dico, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt (1046A)vos, etc. (Matth. V, 43, 44), et de virginitate servanda, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); et de contemnendis divitiis, Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, etc. (Ibid. 21). Nam populus synagogae, cui dictum est: Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I, 19), tanto infirmior erat in opere justitiae, quanto minus ipse perpetuae remunerationis erectus. At Ecclesia quae audivit a Domino, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17), merito pro hujus perceptione dura quaeque longanimiter suffert. Unde rursus de ejus fortitudine dicit, Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Et, Digiti, inquit, ejus, apprehenderunt fusum. Solent feminae mentes fusum (1046B)in dextera, colum tenere in sinistra. In colo enim lana involuta est, quae filo ducenda, et nenda transeat in fusum. Saepe autem in Scripturis dextera vitam perpetuam, laeva praesentia Dei dona significat: opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque Scripturarum et coelestium perceptionem sacramentorum. Haec et hujusmodi bona cum Domino largiente percipimus, quasi lanam colo involutam in laeva gestamus; at cum in ea pro amore coelestium salubriter nos exercere incipimus, jam lanam Agni immaculati de colo in fusum, de laeva in dexteram trajicimus; quia de bonis nostri Redemptoris, de exemplis operum ejus, stolam nobis gloriae coelestis, ac vestem charitatis nuptialem facimus. Digitis namque apprehendere (1046C)fusum, ipsam intentionem discretionis qua quisque operatur, insinuat, ea nimirum ratione, quia nulla corporis nostri membra pluribus sunt distincta articulis ac flexibus quam digiti. Quicunque ergo veraciter dicere cum Apostolo potest, Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20), unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum: hujus profecto digiti dextri apprehenderunt fusum, quia discretione sedula pro aeternis bonis laborare didicit; et bene dicitur, Apprehenderunt ut vivacius commendetur quanto studio, quanta festinatione hujus vitae incerta pro certis apud Dominum praemiis agere debeamus. Quid autem mulier fortis, id est, Ecclesia sancta, vel anima quaeque (1046D)perfecta, per fusum intellectualem sit operata, subsequenter aperitur:

CAPH. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Quod et de operibus eleemosynarum quae generaliter fiunt in pauperes accipi potest, sed melius de verbo Dei quod indumentum salutis animabus confert, intelligitur; de quo beatus Job gloriatur dicens, Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo (Job XXIX, 14). Aperuit autem Ecclesia manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelavit. Palmas extendit ad pauperem, cum longe lateque praedicatores ad imbuendas aeternae salutis indigas nationes dispersit.

LAMED. (1047A) Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes domestici ejus vestiti duplicibus. Frigora nivis corda sunt reproborum, perfidiae suae torpore rigentia, de quibus ait Dominus, Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXV, 12). Quae illa utique nive pessime deprimuntur, quae ob primae superbiae meritum de coelo corruens in profunda tenebrarum, nihilominus se velut angelum lucis adhuc stultis ostentare praesumit, habitumque meritorum suorum candore, niveo similem fraudium suarum nesciis praefert. Quod quidem Domini et angelorum ejus est proprium, in habitu niveo claritatem suae designare virtutis. Non timebit autem Ecclesia domui suae a frigoribus nivis memoratae, (1047B)quia Domino pollicente credit quod portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Omnes domestici ejus vestiti duplicibus: et sapientia videlicet ad refellendas haereticas falsorum fratrum doctrinas, et patientia ad tolerandas apertorum hostium pugnas. Vel certe vestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent vitae quae nunc est et futurae. Nunc in peregrinatione temporali divino auxilio ne deficiant adjuti, tunc in patriae perpetis habitatione, divinae gratia visionis, ut felices semper vivant allevati. Item domestici ejus induti veste sunt duplici: una operis, altera mentis fidei, habentes factorum velamina, et sacramentis videlicet sui Redemptoris imbuti, et formati exemplis. Sic enim fit illud Apostoli, Quicunque in Christo baptizati estis, (1047C)Christum induistis. Possunt autem frigora nivis etiam tormenta aeterna intelligi, quae igne et frigore mista esse legimus, cum dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12). Fletum quippe oculis ignis et fumus, stridorem vero dentibus solet frigus gignere; unde et beatus Job de poenis reproborum loquens aeternis, Ad calorem, inquit, nimium transibunt ab aquis nivium (Job XXIV, 19). Sed ab his Ecclesia domui suae non timebit, quia quicunque pereunt, ad domum non pertinebant, nec veste ipsius spirituali erant induti, tametsi mysteriis ejus ad tempus videbantur instituti. Denique legimus in Evangeliis ejectum de domo convivii illius hominem, qui vestibus operum immundis hanc intrare (1047D)praesumpserat, et in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12), esse projectum. Merito itaque in frigora poenae religatum, quia indumentum pietatis habere neglexerat.

MEM. Stragulatam vestem fecit sibi, byssus et purpura indumentum ejus. Stragulata vestis, quae variante textura solet firmissima confici, fortia Ecclesiae opera, et diversa virtutum ejus ornamenta significat. De quibus Propheta in summi regis, viri videlicet illius laude cecinit, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psalm. XLIV, 10). Byssus quoque et purpura indumentum ejus. Byssus in castitate purae conversationis, purpura in effusione pretiosi sanguinis. Byssus namque candidi (1048A)coloris est, purpureus color et de sanguine animantis quod purpura vocatur, conficitur, et ipse sanguinis habet speciem; unde pulchre dictum est a Patribus quia sancta Ecclesia electorum floribus vernans, habet in pace lilia, in bello rosas. Item quia byssus de terra virens oritur, sed per exercitationes longas ac multivarias, amisso humore ac virore nativo ad decorem candidae vestis perducitur; purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subjiciunt; purpura autem cum eamdem continentiam non ob favorem vulgi, sed pro acquirenda beatitudine regni perennis exercent. Sic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus videtur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste (1048B)apparebit. Unde pulchre in Apocalypsi Joannis sanctorum se vocem audisse refert, dicentium: Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni: et uxor ejus praeparavit se, et datum est ei ut cooperiat se byssino splendenti (Apoc. XIX, 7). Byssinum enim justificationes sanctorum sunt.

NUN. Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. Vir sanctae Ecclesiae, vir cujusque animae Dominus est: qui videbatur ignobilis, cum ante tribunal praesidis staret judicandus, cum probra, sputa, flagella, et ipsam crucis mortem susciperet; sed nobilis apparebit, cum venerit judicaturus orbem in aequitate, et omnes angeli ejus cum eo. Tunc sedebit, inquit, in sede majestatis suae, et congregabuntur (1048C)ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, etc. (Matth. XXV, 31, 32). Nobilis, inquit, in portis vir ejus, quia veteres in portis sedere ad judicandum solebant, ut venientes ad civitatem aliunde paratum continuo responsum judicantis acciperent, et ne rusticos vel pastores insolita urbis aedificia stupefacerent, nec rursum pacem urbis intrinsecus frequens litigantium controversia foedaret. Nobilis ergo erit Dominus in portis civitatis, quia qui etiam nunc contemnendus putatur a multis, ubi saeculi finis advenerit, ubi ingressum patriae coelestis aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Sedebit autem cum senatoribus terrae. Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos (1048D)super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28).

SAMECH. Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. In linteo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis, qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. Unde et Petro animalia in linteo monstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit et vendidit, quia fidem quam credendo texuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus vitam rectae conversationis accepit. Quae et Chananaeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae (1049A)fluxa opera gentilitatis exstinxit; ut hoc quod praecipitur vivendo teneatur, Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Bene enim nomine Chanaan, qui et gentilitatis populum procreavit, et interpretatur commutatus, conversa ad fidem gentilitas designatur, quae felicissima commutatione a vitiis ad virtutes, a diabolo ad Christum migravit. Unde in ejus laudem psalmus quadragesimus quartus scribitur, cujus titulus est, In finem pro his qui commutabuntur filiis Core, canticum pro dilecto. Filii autem Core filii Calvariae interpretantur, qui sunt filii dominicae crucis, dicentes: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14). Quomodo autem commutentur sequentia ejusdem Psalmi docent, ubi dilectus ipse, id est Dominus, (1049B)Ecclesiae dicit: Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psalm. XLIV, 11). Commutari namque illam desiderat, quam ut filiam habere valeat, domum patris prioris, id est hostis antiqui, jubet oblivisci.

AIN. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Fortitudo ad tolerandam perversorum improbitatem, decor ad exercendam virtutum gloriam. Decor, quia operatur justitiam; fortitudo, quia patitur, persecutionem propter justitiam: et ideo ridebit in die novissimo, id est, gaudebit in retributionem regni coelestis, quod dolebat in certamine vitae praesentis. Mos etenim Scripturae est pro gaudio risum ponere, sicut Dominus ait, Beati (1049C)qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 21); et beatus Job, Os autem veracium replebitur risu (Job VIII, 21). Similem sane huic sententiam Propheta de Domino ac Salvatore, hujus fortissimae mulieris posuit dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem (Psalm. XCII, 1). Cum enim praedicaret Evangelium regni, aliis placebat: alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat, decorem induit; ad eos quibus displicebat, fortitudinem. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius. Esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores.

PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua (1049D)ejus. Ad hoc tantum loquens os aperuit, ut sapientiam doceret, juxta illud Apostoli, Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. IV, 29); sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Vel certe os cordis aperuit ad discendam ab ipsa interius sapientia veritatem, quam alios foris doceret. Utrique autem sensui, quia utrumque facit Ecclesia, concinit aperte quod sequitur, Et lex clementiae in lingua ejus; illa videlicet, ut non statim more legis Mosaicae peccantes puniret, sed misericorditer ad poenitentiae remedia vocaret. Cujus exemplum clementiae ab ipso Deo et Salvatore nostro manifeste percepit, cum oblata ei peccatrice muliere, Si quis, inquit, sine peccato (1050A)est, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7); et sic eam a crimine quod patrarat, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absolvit.

ZADIC. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Semitas domus suae considerat, quia cunctas suae scientiae cogitationes subtiliter investigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo percepit, ante aeterni judicis oculos exhibendo operibus ostendit. Item domus mulieris habitatio est patriae coelestis; semitae domus illius praecepta justitiae, quibus ad aeternae vitae mansionem pervenitur: quas profecto semitas anima bene considerat, et diligenter quibus actibus ad superna pervenire debeat, inspicit; et quae agenda (1050B)didicit, sedula exercere non desinit. Panem quoque otiosa non comedit, cum sacrificium dominici corporis percipiens, studet imitari actu quod mysterio celebrat: multum sollicita ne indigne panem Domini comedendo, et calicem bibendo, judicium sibi manducet et bibat (I Cor. XI, 29), sed ut patiendo pro Christo, ac lacrymas fundendo, bonis quoque actibus insistendo, passionum ipsius exempla sequatur, quantum valet. Potest et simpliciter accipi quod panem otiosa non comedit mulier fortis, juxta illud Apostoli, Qui non operatur, nec manducet (II Thess. III, 10); et ipse de se, Quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae (Act. XX, 34). Unde merito luxuriantes viduas arguens, adjungit, Simul autem et otiosae discunt (1050C)circuire domos: non solum otiosae, sed verbosae et curiosae (I Tim. V, 13).

COPH. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, vir ejus et laudavit eam. Quod futurum pro certo noverat, more prophetico quasi jam factum refert. Surgent enim filii Ecclesiae, videlicet omnes electi in novissimo, carnis immortalitate donati: et tunc matrem suam, quae eos ex aqua et Spiritu sancto Deo genuit, beatissimam praedicant, quae nunc ab infidelibus quasi misera contemnitur: et revera sicut Apostolus ait, Si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Quia vero pro vita alia in praesenti militamus, merito cum apparuerit quod erimus, matrem nostram (1050D)quae ex omnibus justis collecta, una Christi columba, sponsa et amica vocatur, beatissimam praedicabimus. Surget et vir ejus, et laudabit eam, dicens in judicio: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XV, 34, 35). Qui quidem ipse primitiae dormientium resurrexit a mortuis, sed in die judicii manifestius omnibus quos sua laude dignos judicaverit quanta sit ejusdem suae resurrectionis gloria demonstrabit. Potest hoc quod dicitur, Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, etiam in hoc tempore convenienter accipi, cum quilibet fidelium, transcensis saeculi aerumnis, ad coelestia regna perducuntur Sedere namque ad humiliationem (1051A)aliquoties, surgere ad gloriam pertinet, unde dicitur: Olim in cinere sedentes poeniterent (Luc. X, 13), id est, humiliati, et propheta: A facie manus tuae solus sedebam, quia comminatione replesti me (Jer. XV, 17). Sed et Psalmista: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psalm. CXXVI, 2). Quod est aperte dicere, Quid in praesenti quaeritis gaudere, quod electis in futuro reservatur? Non enim potestis in hac vita, id est, ante lucem supernae retributionis, gloriam verae felicitatis habere: quin potius postquam hic humiliati fueritis ad tempus, illic vos in perpetuum veraciter exaltatos sperate; vos quibus amarum est omne quod saeculi amatoribus jucundum videtur et dulce. Surgunt ergo filii Ecclesiae, et (1051B)beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati, quanta sit illius patriae beatitas, cujus participes esse meruerunt, aspiciunt, et hanc debita laudatione in divina visione concelebrant. Laudat vir ipsius, cum bona quae ipse donavit remunerat. Quibus autem verbis eam laudet, consequenter ostenditur, cum dicitur:

RESC. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Multas filias Ecclesias dicit haereticorum, et malorum turbas catholicorum. Quae filiae dicuntur vel Christi vel Ecclesiae, quia etiam ipsae sunt dominicis renatae sacramentis, et adoptionem filiorum, quam non custodiere, perceperunt; unde et Joannes ait, De nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. (1051C)II, 19). Quae congregaverunt divitias, videlicet bonorum operum, orationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem, et castimoniam carnis: continentiam linguae, meditationem Scripturarum, et caetera hujusmodi, quae verae sunt divitiae spiritus, ubi pura sinceritate mentis geruntur; ubi autem sine fide quae per dilectionem operatur, fiunt, nihil agentibus prosunt. Sed et illae filiae frustra congregaverunt divitias, de quibus Dominus ait, Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos (Matth. VII, 22, 23). Sed omnes istiusmodi filias Ecclesia catholica supergreditur, quae fide casta, et opere perfecta, Redemptoris sui (1051D)vestigia sectatur.

SCHIN. (1052A) Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Deum ipsa laudabitur. Fallax est gratia laudis, quam ab homine accepit; vana pulchritudo charitatis vel operationis bonae, quam hominibus ostentat anima quae timore caret divino. At illa conscientia vere est laude digna, quae timorem Dei in omnibus servat: ipse est enim principium cunctarum custosque virtutum, Scriptura dicente, Timor Domini principium sapientiae (Eccli. II, 16); et iterum, Qui timet Dominum, nihil negligit (Eccle. VII, 19). Hinc est enim quod beatus Job et in prosperitate virtutibus incomparabiliter floruit, et in adversitatibus insuperabilis hosti permansit: quia veraciter dicere potuit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui (1052B)Deum, et pondus ejus ferre non potui (Job, XXXI, 23). Fallax ergo simulatorum gratia, vanus decor operis stultorum. Ecclesia autem quae in timore incolatus sui tempore conversatur, quoniam ardentes virtutum lampadas venienti ad judicium Sponso suo offeret, jure ab eo laudata, januam regni coelestis intrabit. Qualiter autem eam laudet, terminali versu docetur.

TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. Haec sunt enim verba viri illius, de quo dictum est, Vir ejus laudavit eam, id est, Domini et Salvatoris nostri, qui angelis in fine praecepturus est, ut Ecclesiam post hujus vitae certamen, post triturationem afflictionemque terrestrium, (1052C)ad coelestis regni gaudia introducant, ac vitae immortalis sibi sociam aggregent; juxta illud evangelicum, Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. XIII, 30). Date, inquit, ei de fructu manuum suarum; quia fructum spiritus ferre curavit, charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam. Pro hoc illi debitam rependite mercedem, et laudent eam in portis, hoc est in judicio sive in ingressu patriae coelestis, non hominum favores supervacui, sed opera ipsa quae fecit, examinante, probante ac remunerante illo, cujus haec donante gratia perfecit, a quo ut laudari mereamur in futuro, concedat ipse propitius nos eum dignis in praesenti vita collaudare (1052D)servitiis. Amen.

(no ap