De mulieribus claris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT

De mulieribus claris

________________________________________________


Iohannes Boccaccius de Certaldo mulieri clarissime Andree de Acciarolis de Florentia, Alteville comitisse.[recensere]

Pridie, mulierum egregia, paululum ab inerti vulgo semotus et a ceteris fere solutus curis, in eximiam muliebris sexus laudem ac amicorum solatium, potius quam in magnum rei publice commodum, libellum scripsi.

Verum, dum mecum animo versarem cui nam illum primum transmicterem, ne penes me marceret ocio et ut alieno fultus favore securior iret in publicum, adverteremque satis non principi viro, sed potius - cum de mulieribus loqueretur - alicui insigni femine destinandum fore, exquirenti digniorem ante alias venit in mentem italicum iubar illud prefulgidum ac singularis non tantum feminarum sed regum gloria, Iohanna, serenissima Ierusalem et Sicilie regina; cuius pensatis tam inclite prosapie et avorum fulgoribus quam novis a se forti pectore quesitis laudibus, in desiderium mictendi illum humilem devotumque ante solium sue celsitudinis incidi.

Tandem, quia adeo ingens regius fulgor est et opusculi tenuis et fere semisopita favillula, timens ne a potiori lumine minor omnino fugaretur in tenebras, sensim retraxi consilium; et, nova indagine multis aliis perquisitis, ad extremum ab illustri regina in te votum deflexi meum; nec inmerito. Nam, dum mites ac celebres mores tuos, dum honestatem eximiam, summum matronarum decus, dumque verborum elegantiam mente revolverem, et cum his animi tui generositatem et ingenii vires, quibus longe femineas excedis, adverterem, videremque quod sexui infirmiori natura detraxerit id tuo pectori Deus sua liberalitate miris virtutibus superinfuserit atque suppleverit, et eo quo insignita es nomine designari voluerit - cum andres Greci quod latine dicimus "homines" nuncupent - te equiparandam probissimis quibuscunque, etiam vetustissimis, arbitratus sum. Et ideo, cum tempestate nostra multis atque splendidis facinoribus agentibus clarissimum vetustatis specimen sis, tanquam bene merito tuo fulgori huius libelli tituli munus adiecisse velim, existimans non minus apud posteros tuo nomini addidisse decoris quam fecerit olim Montisodorisii et nunc Alteville comitatus, quibus te Fortuna fecit illustrem.

Ad te igitur micto et tuo nomini dedico quod hactenus a me de mulieribus claris scriptum est; precorque, inclita mulier, per sanctum pudicitie nomen, quo inter mortales plurimum emines, grato animo munusculum scolastici hominis suscipias; et si michi aliquid creditura es, aliquando legas suadeo: suis quippe suffragiis tuis blandietur ociis, dum feminea virtute et historiarum lepiditate letaberis. Nec incassum - arbitror - agitabitur lectio, si facinorum preteritarum mulierum emula, egregium animum tuum concitabis in melius. Et esto non nunquam lasciva comperias inmixta sacris - quod ut facerem recitandorum coegit oportunitas - ne omiseris vel horrescas, quin imo perseverans, uti viridarium intrans eburneas manus, semotis spinarum aculeis, extendis in florem, sic, obscenis sepositis, collige laudanda; et quotiens in gentili muliere quid dignum cristianam religionem professa legeris quod in te fore non senseris, ruborem mentis excita, et te ipsam redargue quod, Cristi delinita crismate, honestate aut pudicitia vel virtute supereris ab extera; et, provocato in vires ingenio, quo plurimum vales, non solum ne supereris patiare, sed ut superes quascunque egregia virtute coneris, ut, uti corpore leta iuventute ac florida venustate conspicua es, sic pre ceteris non tantum coevis tuis sed priscis etiam, animi integritate prestantior fias; memor non pigmentis, ut plereque facitis mulieres, decoranda formositas est, sed exornanda honestate sanctitate et primis operibus, ut, dum eidem qui tribuit gratam feceris, non solum hac in peritura mortalitate inter fulgidas una sis, sed ab eodem gratiarum Largitore, hominem exuens, in claritatem suscipiaris perpetuam.

Preterea, si dignum duxeris, mulierum prestantissima, eidem procedendi in medium audaciam prebeas. Ibit quidem - ut reor - tuo emissus auspicio ab insultibus malignantium tutus, nomenque tuum cum ceteris illustrium mulierum per ora virum splendidum deferet, teque tuis cum meritis, cum minime possis ubique efferri presentia, presentibus cognitam faciet, et posteritati servabit eternam. Vale.


Iohannis Boccaccii de Certaldo De mulieribus claris ad Andream de Acciarolis de Florentia, Alteville comitissam, liber incipit feliciter.[recensere]

Scripsere iam dudum non nulli veterum sub compendio de viris illustribus libros, et nostro evo - latiori tamen volumine et accuratiori stilo - vir insignis et poeta egregius Franciscus Petrarca, preceptor noster, scribit; et digne. Nam qui, ut ceteros anteirent claris facinoribus, studium omne substantias sanguinem et animam exigente oportunitate posuere, profecto ut eorum nomen in posteros perpetua deducatur memoria meruere. Sane miratus sum plurimum adeo modicum apud huiusce viros potuisse mulieres, ut nullam memorie gratiam in speciali aliqua descriptione consecute sint, cum liquido ex amplioribus historiis constet quasdam tam strenue quam fortiter egisse non nulla. Et si extollendi sunt homines dum concesso sibi robore magna perfecerint, quanto amplius mulieres, quibus fere omnibus a natura rerum mollities insita et corpus debile ac tardum ingenium datum est, si in virilem evaserint animum et ingenio celebri atque virtute conspicua audeant atque perficiant etiam difficillima viris, extollende sunt? Et ideo, ne merito fraudentur suo, venit in animum ex his quas memoria referet in glorie sue decus in unum deducere; eisque addere ex multis quasdam quas aut audacia seu vires ingenii et industria aut nature munus vel fortune gratia seu iniuria notabiles fecit; hisque paucas adnectere que, etsi non memoratu dignum aliquid fecere, causas tamen maximis facinoribus prebuere. Nec volo legenti videatur incongruum si Penelopi, Lucretie, Sulpitieve pudicissimis matronis inmixtas Medeam Floram Semproniamque compererint vel conformes eisdem, quibus pregrande sed pernitiosum forte fuit ingenium. Non enim est animus michi hoc claritatis nomen adeo strictim summere, ut semper in virtutem videatur exire: quin imo in ampliorem sensum, bona cum pace legentium, trahere et illas intelligere claras quas quocunque ex facinore orbi vulgato sermone notissimas novero; cum et inter Leonidas Scipiones Catonesque atque Fabritios, viros illustres, seditiosissimos Graccos versipellem Hanibalem proditorem Iugurtam cruentos civilis sanguinis Syllam Mariumque et eque divitem et avarum Crassum aliosque tales sepe legisse meminerim. Verum, quoniam extulisse laudibus memoratu digna et depressisse increpationibus infanda non nunquam, non solum erit hinc egisse generosos in gloriam et inde ignavos habenis ab infaustis paululum retraxisse, sed id restaurasse quod quarundam turpitudinibus venustatis opusculo demptum videtur, ratus sum quandoque historiis inserere non nulla lepida blandimenta virtutis, et in fugam atque detestationem scelerum aculeos addere; et sic fiet ut, inmixta hystoriarum delectationi, sacra mentes subintrabit utilitas. Et ne more prisco apices tantum rerum tetigisse videar, ex quibus a fide dignis potuero cognovisse amplius in longiusculam hystoriam protraxisse non solum utile sed oportunum arbitror, existimans harum facinora non minus mulieribus quam viris etiam placitura. Que cum, ut plurimum, hystoriarum ignare sint, sermone prolixiori indigent et letantur.

Attamen visum est, ne omiserim, excepta matre prima, his omnibus fere gentilibus nullas ex sacris mulieribus hebreis cristianisque miscuisse; non enim satis bene conveniunt nec equo incedere videntur gradu. He quippe ob eternam et veram gloriam sese fere in adversam persepe humanitati tolerantiam coegere, sacrosancti preceptoris tam iussa quam vestigia imitantes, ubi ille, seu quodam nature munere vel instinctu, seu potius huius momentanei fulgoris cupiditate percite, non absque tamen acri mentis robore devenere, vel Fortune urgentis inpulsu non nunquam gravissima pertulere. Preterea he, vera et indeficienti luce corusce, in meritam eternitatem non solum clarissime vivunt, sed earum virginitatem castimoniam sanctitatem virtutem, et in superandis tam concupiscentiis carnis quam suppliciis tiramnorum invictam constantiam ipsarum, meritis exigentibus, singulis voluminibus a piis hominibus, sacris literis et veneranda maiestate conspicuis, descriptas esse cognoscimus; ubi illarum merita, nullo in hoc edito volumine speciali - uti iam dictum est - et a nemine demonstrata, describere quasi aliquale reddituri premium inchoamus. Cui quidem pio operi ipse rerum omnium pater Deus assit; et, laboris assumpti fautor, quod scripsero in suam veram laudem scripsisse concedat.


DE EVA, PARENTE PRIMA.[recensere]

Scripturus igitur quibus fulgoribus mulieres claruerint insignes, a matre omnium sumpsisse exordium non apparebit indignum. Ea quippe, vetustissima parens uti prima, sic magnificis fuit insignis splendoribus. Nam, non in hac erumnosa miseriarum valle - in qua ad laborem ceteri mortales nascimur - producta est nec eodem malleo aut incude etiam fabrefacta, seu eiulans nascendi crimen deflens aut invalida ceterorum ritu venit in vitam, quin imo - quod nemini unquam alteri contigisse auditum est - cum iam ex limo terre rerum omnium Faber optimus Adam manu compegisset propria, et ex agro cui postea Damascenus nomen inditum est in orto delitiarum transtulisset eumque in soporem solvisset placidum, artificio sibi tantum cognito ex dormientis latere eduxit eandem, sui compotem et maturam viro, et loci amenitate atque sui Factoris letabundam intuitu, inmortalem et rerum dominam, atque vigilantis iam viri sociam, et ab eodem Evam etiam nominatam.

Quid maius, quid splendidius potuit unquam contigisse nascenti? Preterea hanc arbitrari possumus corporea formositate mirabilem: quid enim Dei digito factum est quod cetera non excedat pulchritudine? Et quamvis formositas hec annositate peritura sit aut medio in etatis flore parvo egritudinis inpulsu lapsura, tamen, quia inter precipuas dotes suas mulieres numerant, et plurimum ex ea glorie mortalium indiscreto iudicio iam consecute sunt, non superflue inter claritates earum tanquam fulgor precipuus et apposita est et in sequentibus apponenda veniet.

Hec insuper tam iure originis quam incolatus paradisi civis facta, et amicta splendore nobis incognito, dum una cum viro loci delitiis frueretur avide, invidus sue felicitatis Hostis nepharia illi suasione ingessit animo, si adversus unicam sibi legem a Deo inpositam iret, in ampliorem gloriam iri posse. Cui dum levitate feminea magis quam illi nobisque oportuerit crederet, seque stolide ad altiora conscensuram arbitraretur, ante alia blanda quadam suggestione virum flexibilem in sententiam suam traxit; et in legem agentes arboris boni et mali poma dum gustassent, temerario ausu seque genusque suum omne futurum ex quiete et eternitate in labores anxios et miseram mortem et ex delectabili patria inter vepres glebas et scopulos deduxere. Nam, cum lux corusca qua incedebant amicti abiisset, a turbato Creatore suo obiurgati, perizomatibus cincti, ex delitiarum loco in agros Hebron pulsi exulesque venere. Ibi egregia mulier, his facinoribus clara, cum prima - ut a non nullis creditum est - vertente terram ligonibus viro colo nere adinvenisset, sepius dolores partus experta est, et quibus ob mortem filiorum atque nepotum angustiis angeretur animus eque misere passa, et - ut algores estusque sinam et incomoda cetera - fessa laboribus moritura devenit in senium.


IX. DE EUROPA, CRETENSIUM REGINA.[recensere]

Europam arbitrantur quidam filiam fuisse Phenicis. Verum longe plures eam Agenoris, Phenicum regis, genitam dicunt, et tam mirabili formositate valuisse, ut amore invise cretensis caperetur Iuppiter. Ad cuius rapinam cum moliretur insidias potens homo, actum volunt, lenocinio verborum cuiusdam, ut ex montibus in litus Phenicum lasciviens virgo armenta patris sequeretur, et, exinde rapta confestim, atque navi cuius albus taurus erat insigne inposita, deferretur in Cretam.

Vagari licentia nimia virginibus et aures faciles cuiuscunque verbis prebere minime laudandum reor, cum contigisse sepe legerim his agentibus honestati non nunquam notas turpes inprimi, quas etiam perpetue demum castitatis decus abstersisse non potuit.

Ex his fabulam, qua legitur Mercurium inpulisse ad litus armenta Phenicum, et Iovem in taurum versum natantemque in Cretam Europam virginem asportasse, causam sumpsisse liquido patet. Verum in tempore rapine huius prisci discrepant. Nam qui antiquiorem ponunt, regnante Argis Danao factam volunt; alii regnante Acrisio; et qui postremi sunt, Pandione rege Atheniensibus imperante. Quod magis Minois, filii Europe, temporibus convenire videtur. Hanc aliqui a Iove oppressam simpliciter volunt, et inde Astero Cretensium nupsisse regi, et ex eo Minoem Radamantum et Sarpedonem filios peperisse; quos plurimi Iovis dicunt fuisse filios, asserentibus non nullis Asterum Iovemque idem. Que disceptatio cum spectet ad alios, claram tanti dei connubio plures Europam volunt; affirmantes insuper aliqui, seu quia nobilitatis fuerit egregie - nam Phenices, multis agentibus meritis, suo evo pre ceteris stematibus claruere maiorum - seu divini coniugis veneratione, seu filiorum regum gratia, vel ipsiusmet Europe virtute precipua, ab eius nomine Europam partem orbis tertiam in perpetuum nuncupatam. Quam profecto ego insignem virtutibus mulierem, non solum ex concesso orbi nomine arbitror, sed a spectabili ex ere statua a Pictagora, illustri philosopho, Tarenti Europe dicata nomini.


XIII. DE TISBE, BABILONIA VIRGINE.[recensere]

Tisbes, babilonia virgo, infelicis amoris exitu magis quam opere alio inter mortales celebris facta est. Huius etsi non a maioribus nostris qui parentes fuerint habuerimus, intra tamen Babiloniam habuisse cum Pyramo, etatis sue puero, contiguas domos satis creditum est. Quorum cum esset iure convicinii quasi convictus assiduus et inde eis adhuc pueris puerilis affectio, egit iniqua sors ut crescentibus annis, cum ambo formosissimi essent, puerilis amor in maximum augeretur incendium, illudque inter se nutibus saltem aperirent aliquando iam in puberem propinquantes etatem. Sane, cum iam grandiuscula fieret Tisbes, a parentibus in futuros hymeneos domi detineri cepta est. Quod cum egerrime ferrent ambo, quererentque solliciti qua via possent saltem aliquando colloqui, nulli adhuc visam comunis parietis invenere in seposito rimulam. Ad quam dum clam convenissent sepius, et consuetudine paululum colloquendo - pariete etiam obice, quo minus erubescebant - ampliassent exprimendi affectiones suas licentiam, sepe suspiria lacrimas fervores desideria et passiones omnes aperiebant suas, non nunquam etiam orare invicem pacem animorum amplexus et oscula pietatem fidem dilectionemque perpetuam. Tandem, excrescente incendio, de fuga inivere consilium, statuentes ut nocte sequenti, quam primum quis posset suos fallere, domos exiret; et se invicem, siquis primus evaderet, in nemus civitati proximum abiens, penes fontem Nini regis bustui proximum tardiorem operiretur. Ardentior forte Tisbes prima suos fefellit, et amicta pallio in tempesta nocte sola patriam domum exivit, et, luna monstrante viam, in nemus intrepida abiit; et dum secus fontem expectaret, et ad quemcunque rei motum sollicita caput extolleret, leenam venientem advertens, relicto inadvertenter pallio, aufugit in bustum. Leena autem pasta, siti posita, comperto pallio, aliquandiu ad illud cruento ore de more exfricato atque exterso, unguibus laceratum liquit et abiit. Interim tardior Pyramus, eque relicta domo, devenit in silvam; dumque per silentia noctis intentus comperisset laceratum cruentumque pallium Tisbis, ratus eam a belua devoratam, plangore plurimo locum complevit, se miserum incusans quoniam dilectissime virgini seve mortis causam ipse dedisset; et aspernans de cetero vitam, exerto quem gesserat gladio, moribundus secus fontem pectori inpegit suo. Nec mora Tisbes, potatam leenam abiisse rata, ne decepisse videretur amantem aut diu expectatione suspensum teneret, pedetentim ad fontem regredi cepit. Cui iam propinqua palpitantem adhuc Pyramum sentiens, pavefacta fere iterum abiit; tandem lune lumine percepit quoniam iacens suus esset Pyramus, et dum eius in amplexus festina iret, eum sanguini per vulnus effuso incubantem atque iam omnem effundentem animam comperit. Que cum aspectu obstupuisset primo, mesta tandem ingenti cum fletu frustra prestare subsidia et animam retinere osculis et amplexu aliquandiu conata est. Verum, cum nec verbum aurire posset sensissetque nil pendi tam ferventi pridie desiderio optata basia et amantem in mortem festinare videret, rata quoniam eam non comperisset occisum, in acerbum fatum cum dilecto a se puero, amore pariter et dolore suadentibus, ire disposuit; et arrepto capulotenus ex vulnere gladio, cum gemitu ploratuque maximo nomen invocavit Pyrami oravitque ut Tisbem suam saltem morientem aspiceret, et exeuntem expectaret animam, ut invicem in quascunque sedes incederent. Mirum dictu! Sensit morientis deficiens intellectus amate virginis nomen, nec extremum negare postulatum passus, oculos in morte gravatos aperuit, et invocantem aspexit. Que confestim pectori adolescentis cultroque superincubuit, et effuso sanguine secuta est animam iam defuncti. Et sic quos amplexui placido invida Fortuna iungi minime passa est, infelicem amborum sanguinem misceri prohibuisse non potuit.

Quis non compatietur iuvenibus? Quis tam infelici exitui lacrimulam saltem unam non concedet? Saxeus erit. Amarunt pueri: non enim ob hoc infortunium meruere cruentum; florentis etatis amor crimen est, nec horrendum solutis: in coniugium ire poterat; peccavit sors pessima, et forsan miseri peccavere parentes. Sensim quippe frenandi sunt iuvenum impetus, ne dum repentino obice illis obsistere volumus, desperantes in precipitium inpellamus. Immoderati vigoris est cupidinis passio et adolescentium fere pestis et comune flagitium; in quibus - edepol! - patienti animo toleranda est, quoniam sic rerum volente natura fit, ut scilicet dum etate valemus ultro inclinemur in prolem, ne humanum genus in defectum corruat, si coitus differantur in senium.


XV. DE NYOBE, REGINA THEBANORUM.[recensere]

Nyobes, fere vulgo inter egregias notissima mulier, cum vetustissimi atque famosissimi Frigiorum regis Tantali nata fuisset, et Pelopis soror, nupsit Anphyoni, Tebarum regi ea tempestate clarissimo, tam quia Iovis proles quam quia precipua valeret facundia, et ex eo, perseverante regni gloria, septem peperit filios et filias totidem. Sane quod sapienti profuisse debuerat, superbienti fuit exitium. Nam tam splendore conspicue prolis quam maiorum suorum fulgore elata, etiam in numina obloqui ausa est. Erant equidem iussu Manthonis, Thyresie vatis filie, solliciti dierum una Thebani circa sacrum Latone matris Apollinis et Dyane, veteri superstitione venerandis numinibus, cum quasi agitata furiis, circumsepta natorum acie et regiis insignita notis, prosiluit in medium Nyobes, clamitans quenam illa esset Thebanorum dementia Latone sacra disponere; et exteram feminam Cey tytanis genitam, duos tantum adulterio conceptos enixam filios, sibi, eorum regine, preponere, rege Tantalo nate, et que XIV eis videntibus illis ex coniuge peperisset genitos; sibique, tanquam digniori, cerimonias illas deberi. Tandem, parvo temporis tractu, factum est ut, ea vidente, letali peste nati omnes, pulchra iuventute florentes, infra breve spatium assummerentur usque ad unum; et Anphyon, quod ex patre XIIII filiorum repente orbus effectus esset, dolore inpellente, manu propria gladio transfoderetur; existimantibus Thebanis hec ira superum ulciscentium numinis iniuriam contigisse. Nyobes autem, tot funeribus superstes, vidua mestaque in tam grandem atque obstinatam taciturnitatem devenit, ut potius inmobile saxum videretur quam femina. Quam ob causam a poetis postmodum fictum est eam apud Sypilum, ubi sepulti fuerant filii, in lapideam statuam fuisse conversam.

Durum est et odiosum plurimum superbos non dicam tolerare, sed spectare homines; mulieres autem fastidiosum et inportabile, cum illos ferventis animi - ut plurimum - natura produxerit, has vero mitis ingenii et remisse virtutis, lautitiis potius quam imperiis aptas, produxit. Quam ob rem mirabile minus si in elatas Dei proclivior ira sit et iudicium sevius, quotiens eas sue debilitatis contingat excedere terminos, ut insipiens Nyobes fecit, Fortune lusa fallacia, et ignara quoniam ample prolis parentem fore, non virtutis parientis sed nature opus esse, in se celi benignitatem flectentis. Satis igitur illi, imo debitum erat Deo ex concessis egisse gratias, quam sibi divinos qualescunque honores quesisse, tanquam sui fuisset operis tam numerosam prolem atque conspicuam peperisse. Que dum superbe potius quam prudenter operata est, egit ut infortunium viva fleret, et post multa secula suum nomen posteritati foret exosum.



XXXII. DE PENTHESILEA, REGINA AMAZONUM.[recensere]

Penthesilea virgo Amazonum regina fuit, et successit Orythie et Anthyopi reginis. Quibus tamen procreata parentibus non legi. Hanc aiunt, oris incliti spreto decore et superata mollicie feminei corporis, arma induere maiorum suarum aggressam; et auream cesariem tegere galea; ac latus munire faretra; et militari, non muliebri ritu currus et equos ascendere; seque pre ceteris preteritis reginis mirabilem exhibere viribus et disciplina ausa est. Cui nec ingenium validum defuisse constat, cum legatur securis usum, in seculum usque suum incognitum, eius fuisse compertum. Hec - ut placet aliquibus - audita troiani Hectoris virtute, invisum ardenter amavit; et cupidine in successionem regni inclite prolis ex eo suscipiendi, in tam grandem oportunitatem cum maxima suarum copia eius in auxilium adversus Graios facile provocata descendit. Nec eam clara grecorum principum perterruit fama, quin Hectori armis et virtute cupiens quam formositate placere, sepissime certamina frequentium armatorum intraret, et non nunquam hasta prosternere, quandoque obsistentes gladio aperire, et persepe arcu versas in fugam turmas pellere, et tot tamque grandia viriliter agere, ut ipsum spectantem aliquando Hectorem in admirationem sui deduceret. Tandem dum in confertissimos hostes virago hec die preliaretur una, seque ultra solitum tanto amasio dignam ostenderet, multis ex suis iam cesis, letali suscepto vulnere, miseranda medios inter Grecos a se stratos occubuit. Alii vero volunt eam Hectore iam mortuo applicuisse Troiam, et ibidem - ut scribitur - acri in pugna cesam.

Essent qui possent mirari mulieres, quantumcunque armatas, in viros unquam incurrere ausas, ni admirationem subtraheret quoniam usus in naturam vertatur alteram, quo hec et huiusmodi longe magis in armis homines facte sunt, quam sint quos sexu masculos natura fecit, et ociositas et voluptas vertit in feminas seu lepores galeatos.


XXXVIII. DE CIRCE, SOLIS FILIA.[recensere]

Circes, cantationibus suis in hodiernum usque famosissima mulier, ut poetarum testantur carmina, filia fuit Solis et Perse nynphe, Occeani filie, sororque Oethe Colcorum regis. Solis, ut arbitror, ideo filia dicta quia singulari floruerit pulchritudine, seu quia circa notitiam herbarum fuerit eruditissima, vel potius quia prudentissima in agendis. Que omnia Solem, variis habitis respectibus, dare nascentibus mathematici arbitrantur. Quo autem pacto, relictis Colcis, Italiam petierit minime legisse memini. Eam Etheum, Volscorum montem, quem de suo nomine dicimus in hodiernum usque Circeum, incoluisse omnes testantur historie; et cum nil preter poeticum legatur ex hac tam celebri muliere, recitatis succincte poeticis, quo prestabitur ingenio mentem excutiemus credentium.

Volunt igitur ante alia quoscunque nautas, seu ex proposito seu tempestatis inpulsu ad dicti montis - olim insule - litora applicantes, huius artibus cantatis carminibus seu infectis veneno poculis, in feras diversarum specierum fuisse conversos; et hos inter vagi Ulixis fuisse sotios, eo Mercurii mediante consilio servato. Qui, cum evaginato gladio mortem minaretur venefice, socios reassumpsisse in formam redactos pristinam, et per annum contubernio usus eiusdem, ex ea Thelegonum suscepisse filium dicunt, et ab ea plenum consilii discessisse. Quo sub cortice hos existimo latere sensus. Sunt qui dicant hanc feminam haud longe a Caieta, Campanie oppido, potentissimam fuisse viribus et sermone, nec magni facientem, dum modo aliquid consequeretur optatum, a nota illesam servasse pudicitiam; et sic multos ex applicantibus litori suo blanditiis et ornatu sermonis non solum in suas illecebras traxisse, verum alios in rapinam et pyrraticam inpulisse, non nullos omni honestate postposita ad exercenda negotia et mercimonia dolis incitasse, et plures ob sui singularem dilectionem in superbiam extulisse. Et sic hi, quibus infauste mulieris opera humana subtracta videbatur ratio, eos ab eadem in sui facinoris feras merito crederetur fuisse conversos. Ex quibus satis comprehendere possumus, hominum mulierumque conspectis moribus, multas ubique Cyrces esse, et longe plures homines lascivia et crimine suo versos in beluas. Ulixes autem, Mercurii consilio predoctus, prudentem virum satis evidenter ostendit, quem adulantium nequeunt laqueare decipule, quin imo et documentis suis laqueatos persepe solvit a vinculo. Reliquum satis patet ad hystoriam pertinere, qua constat Ulixem aliquandiu permansisse cum Circe.

Fertur preterea hanc eandem feminam Pici, Saturni filii, Latinorum regis, fuisse coniugem, eumque augurandi docuisse scientiam, et ob zelum quia Pomonam ninpham adamaret, eum in avem sui transformasse nominis. Erat enim illi domesticus picus avis, ex cantu cuius et motibus summebat de futuris augurium; et quia secundum actus pici vitam duceret, in picum versus dictus est. Quando seu quo mortis genere aut ubi hec defuncta sit Circes, compertum non habeo.




XLVII. DE SAPHO, PUELLA LESBIA ET POETA.[recensere]

Saphos lesbia ex Mitilena urbe puella fuit, nec amplius sue originis posteritati relictum est. Sane, si studium inspexerimus, quod annositas abstulit pro parte restitutum videbimus: eam scilicet ex honestis atque claris parentibus genitam. Non enim illud unquam degener animus potuit desiderasse vel attigisse plebeius. Hec etenim, etsi quibus temporibus claruerit ignoremus, adeo generose fuit mentis, ut, etate florens et forma, non contenta solum literas iungere novisse, ampliori fervore animi et ingenii suasa vivacitate, conscenso studio vigili, per abruta Parnasi vertice celso se felici ausu, Musis non renuentibus, inmiscuit; et laureo pervagato nemore, in antrum usque Apollinis evasit, et castalio proluta latice, Phebi sumpto plectro, sacris nynphis choream traentibus, sonore cithare fides tangere et expromere modulos puella non dubitavit; que quidem etiam studiosissimis viris difficilia plurimum visa sunt.

Quid multa? Eo studio devenit suo, ut usque in hodiernum clarissimum suum carmen, testimonio veterum, lucens sit, et erecta illi fuerit statua enea, et suo dicata nomini, et ipsa inter poetas celebres numerata. Quo splendore profecto non clariora sunt regum dyademata, non pontificum infule, nec etiam triunphantium lauree. Verum - si danda fides est - uti feliciter studuit, sic infelici amore capta est. Nam, seu facetia seu decore seu alia gratia cuiusdam iuvenis dilectione, imo intolerabili occupata peste, cum ille desiderio suo non esset accomodus, ingemiscens in eius obstinatam duritiem dicunt versus flebiles cecinisse. Quos ego elegos fuisse putassem, cum tali sint elegi attributi materie, ni legissem ab ea, quasi preteritorum carminum formis spretis, novum adinventum genus, diversis a ceteris incedens pedibus, quod adhuc ex eius nomine «saphycum» appellatur. Sed quid? Accusande videntur Pyerides que, tangente Anphyone liram, ogygia saxa movisse potuerunt et adolescentis cor, Sapho canente, mollisse noluerunt.


L. DE LEENA, MERETRICE.[recensere]

Leenam grecam arbitror fuisse feminam; quam etsi minus fuerit pudica, bona tamen honestarum matronarum atque reginarum illustrium pace inter claras feminas descripsisse velim. Nam, ut in superioribus dictum est, claras ob quodcunque facinus mulieres non pudicas tantum apponere pollicitus sum. Insuper, adeo virtuti obnoxii sumus, ut non solum quam insigni loco consitam cernimus elevemus, sed et obrutam tegmine turpi in lucem meritam conari debemus educere. Est enim ubique pretiosa, nec aliter fedatur scelerum contagione quam solaris radius ceno inficiatur inmixtus. Si ergo aliquando pectori detestabili offitio dedito eam infixam viderimus, ita detestari debemus officium, ut sue laudes non minuantur virtuti, cum tanto mirabilior digniorque in tali sit quanto ab eadem putabatur remotior. Quam ob rem non semper meretricum aspernanda memoria est; quin imo, dum ob aliquid virtutis meritum se fecerint memoratu dignas, latiori letiorique sunt preconio extollende, cum in eis hoc agat comperta virtus ut lascivientibus reginis ruborem incutiat, cum earum lubricos luxus excuset reginarum ignavia. Preterea, ut appareat non semper ingentes animos solum titulis illustribus connexos esse, et virtutem neminem dedignari volentem se, tam celebri mulierum cetui adnectenda est Leena, ut etiam in ea parte in qua strenue egit tanquam bene merita laudetur. Leena, igitur, turpi meretricio dedita, detestabili obsequio fecit ut eius origo ignoretur et patria. Hec tamen, regnante apud Macedonas Aminta, cum Armonius et Ariston egregii iuvenes seu ob liberandam patriam turpi subiectam tyramnidi seu ob aliam inpulsi causam Hyparcum immanem tyramnum occidissent, inter alios a successore tanquam gestorum conscia, eo quod eorum contubernio uteretur, capta est; et cum ad prodendos coniurationis conscios diris cogeretur suppliciis, secum lubrica mulier quantum esset sanctum ac venerabile nomen amicitie pia volvens consideratione, ne illi, ut sibi parceret, in aliquo violentiam inferret, primo diu ne diceret quod querebatur mira constantia animo imperavit suo. Tandem, convalescentibus cruciatibus et corporeis deficientibus viribus, timens virilis femina ne debilitata virtute corporea etiam enervaretur propositum, in robur maius excessit, egitque ut eque cum viribus et dicendi potestas auferretur, et acri morsu linguam precidit suam et expuit. Et sic, actu unico sed clarissimo, spem omnem a se noscendi quod exquirebatur tortoribus abstulit.

Quis dicet Leenam nisi Fortune crimine fornices inhabitasse? Profecto non eam norat qui feminas dixit id tacere quod nesciunt. Hei michi! Non nunquam lasciviens opulentia domus et parentum indulgentia nimia virgines deduxit in lubricum, quarum petulca facilitas, ni austerulis coherceatur frenis et a matribus potissime observantia retrahatur vigili, aliquando etiam non inpulsa labitur; et si lapsus a desperatione decoris honestatis pristine calcetur, a nullis demum viribus revocatur. Hac ego puto Leenam desidia corruisse, non nature malitia; et potissime dum virile eius robur circa cruciatus intueor. Quo equidem non minus, et muta prius et inde precisa eius lingua, splendoris consecuta est quam florida persepe oratione apud suos valens meruerit forsitan Demosthenes.



LIV. DE MEGULIA «DOTATA».[recensere]

Meguliam, quam Romani veteres cognominavere «Dotatam», romanam fuisse feminam atque nobilem reor, rudi illo atque - ut ita dixerim - sancto evo, quo nondum ex ulnis paupertatis altricis optime Quirites in splendores asyaticos et magnorum regum gazas ea neglecta proruperant, illustrem habitam. Que quidem hoc «Dotate» consecuta cognomen est, ut arbitror, magis maiorum suorum prodigalitate quam aliquo sui operis merito. Nam, datis in dotem viro quingentis milibus eris, adeo monstruosum illo seculo visum est, ut danti sit «Dotate» cognomen inditum, et per multa perseveratum tempora in tantum ut, siquid preter consuetum civium morem doti superadderetur cuiquam virgini, confestim et ipsa «Dotata Megulia» diceretur.

O bona simplicitas! o laudanda paupertas! Quod tu monstruosum - et merito - arbitrari faciebas, ridiculum videretur lascivie hodierne. In tantum enim mensuram undique rerum excessimus, ut vix cerdo, vix lignarius faber, vix mercennarius lixa vel villicus ob tam parvam stipem comperies qui domum velit uxorem inducere. Nec mirum: etiam plebeie muliercule reginarum coronas, aureas fibulas et armillas et insignia reliqua ascripsere sibi; eis non dicam inverecunde, sed superbe utuntur. Hei michi! Nescio utrum dixerim: sic ampliati sunt animi dum nobis invicem nimium cedimus, an potius - quod verissimum arbitror - nostro crimine sic exculta vitia sunt, ambitiones et inexplebilia mortalium vota.


LXII. DE CLAUDIA, VESTALI VIRGINE.[recensere]

Claudiam, vestalem virginem, digne ex Romanorum generoso sanguine procreatam crediderim, dum intueor insignem pietatem eius in patrem. Pompa quippe spectabili pre se ex senatus consulto triunphum pater agebat, frequenti Romanorum spectante plebe, cum se tribunorum plebis unus, ob privatam simultatem in eum non aliter quam in male meritum prorumpens, dedit in medium et insolenti, more tribunitio, audacia violentas manus in triunphantem iniciens, eum de curru evolvere conatus est. Quod cum inter spectantes Claudia virgo conspiceret, illico urgente pietate commota, tristis et oblita sexus honestatisque victarum quibus obtecta erat, pati non potuit; quin imo, repente medias inter catervas inpetuosa prorumpens, et sibi audaci nisu cedere turbam cogens, inter tribuni arrogantiam et patris gloriam se indefesso robore inmiscuit; et quibuscunque ausis factum sit, amoto tribuno, liberum in Capitolium patri concessit ascensum.

O dulcis amor! o infracta pietas! Quid credemus vires imbecilli corpori prestitisse virginis, quid religionis oblivionem iniecisse, preter eum cernere iniuria opprimi quem meminerat infantie sue educatorem, et piis delenitorem blanditiis, votorum in suam salutem exhibitorem, noxiorum amotorem omnium, et provectioris etatis instructorem?

Sed - ut de hoc satis dictum sit - queso: quis ob hoc tumultuantibus hominibus sanctimonialem inmixtam virginem de inhonestate redarguet? Quis temerariam dicet? Quis tanquam in tribunitiam potestatem ausam iure damnabit? Cum adeo pulchrum atque memorabile pietatis opus in tutandum patrium decus egerit, ut etiam robustissimus iuvenis acriori animo fecisse nequiverit? Equidem non inmerito dubitem quis spectabiliorem triunphum: an pater in Capitolium traxerit, an nata in edem reportaverit Veste.


LXXIII. DE CONIUGE ORGIAGONTIS GALLOGRECI.[recensere]

Orgiagontis Gallogrecorum reguli coniugis meritum decus et claritatis precipue premium videbatur posse subtrahere ignoratum nomen, quod barbaries, ydiomatis incogniti invidia, nostris laudibus - reor - inter mediterraneos Asye saltus et speleas obruit Latinisque clausum subtraxit. Sed absit ut hoc infortunii crimen egisse potuerit quin illi, sub mariti titulo, quod nostre possunt literule splendoris meriti inpendatur. Superato igitur a Romanis, sub duce Scipione Asyatico, Anthioco, magno Syrie Asyeque rege, Gneus Manlius Torquatus consul, Asyam sortitus provinciam, ne frustra transtulisse videretur copias seu ociosum haberet militem, purgatis hostium reliquiis circa maritimas oras, suo ex arbitrio in montanas abditasque regiones evectus Asye, adversus Gallogrecos, efferatos barbarie populos, quoniam Anthiocum adversus romana arma subsidiis iuvissent et non nunquam omnem turbarent discursionibus Asyam, acre bellum intulit. Verum cum iam diffiderent Gallogreci, oppidis relictis, in vertices montium natura loci munitos cum coniugibus filiisque et reliquis fortunis suis abiere, et se armis a circumsidentibus hostibus quibus poterant tutabantur et viribus. Attamen, duro militum romanorum robore superati ac per decliva montium deiecti cesique, qui superfuerant, deditione facta, victoriam Manlii confessi sunt. Erat captivorum utriusque sexus et etatis multitudo ingens; custodie quorum prepositus centurio, cum Orgiagontis reguli coniugem vidisset, etate valentem et corporis formositate conspicuam, in eius lapsus concupiscentiam, romane honestatis inmemor, aspernanti quibus poterat viribus stuprum intulit. Quod mulier adeo grandi pertulit indignatione, ut non magis libertatem cuperet quam vindictam; sed cauta in tempus votum silentio texit. Cum autem venisset pro redimendis captivis pecunia pacta, excanduit innovata ira caste sub pectore mulieris, que, premeditata quid sibi faciendum instaret, soluta vinculis, cum suis se traxit in partem iussitque centurioni poscenti ponderari aurum. Cui operi dum centurio intentos animum tenebat et oculos, hec, ydiomate suo Romanis incognito, servis imperavit ut centurionem percuterent et caput evestigio preciderent mortuo; quod sinu servatum illesa remeavit ad suos. Et cum in conspectu pervenisset viri recitassetque quid captive illatum sit, quod detulerat ad pedes eius deiecit, quasi pretium illati dedecoris et ruboris feminei quod potuerat purgamentum tulisset.

Quis hanc, non dicam solum romanam, sed ex acie Lucretie unam, potius quam barbaram mulierem non dicat? Stabant adhuc in conspectu carcer cathene et circumstrepebant victricia arma, et sevi vindicis superinminebant secures, necdum satis erat mulieris libertas reddita, cum labefactati corporis indignatio in tam grandes vires honestum pectus inpelleret, ut nec iterum, si oportuerit, subire cathenas, tetrum intrare carcerem, et cervicem prebere securibus expaverit animosa femina, inclita scelesti facinoris ultrix, quin servorum gladios constanti iussu in caput infausti stupratoris adigeret. Quonam acriorem hominem, animosiorem ducem, severiorem in male meritos imperatorem comperies? Quonam sagaciorem audacioremque mulierem adeas? Aut matronalis honestatis magis pervigilem servatricem? Videbat mirabilis mentis perspicacia femina hec quoniam satius foret in mortem ire certam, quam cum incerto decore domum viri repetere, nec nisi per maximos ausus et discrimen posse testari in corpore violato illibatam fuisse mentem. Sic ergo decus servatur femineum, sic sublatum recuperatur, sic pudici cordis testimonium redditur. Et ideo prospectent quibus inclite pudicitie cura insidet animo, quoniam non satis sit ad cordis sinceritatem testandam lacrimis et querelis se violentiam passam dicere, nisi, dum possit, quis in vindictam egregio processerit opere.


LXXXI. DE IULIA, GAII CESARIS DICTATORIS FILIA.[recensere]

Iulia et genere et coniugio forsan totius orbis fuit clarissima mulierum; sed longe clarior amore sanctissimo et fato repentino. Nam a Gaio Iulio Cesare ex Cornelia coniuge, Cynne quater consulis filia, unica progenita est. Qui Iulius ab Enea, inclito Troianorum duce, per multos reges et alios medios paternam duxit originem; maternam vero ab Anco, quondam Romanorum rege; gloria bellorum atque triunphorum et dictatura perpetua insignis plurimum homo fuit. Nupsit preterea Pompeio Magno, ea tempestate Romanorum clarissimo viro, qui in vincendis regibus, deponendis eisque de novo faciendis, nationibus subigendis, pyrratis extinguendis, favorem romane plebis obtinendo, et regum orbis totius clientelas acquirendo, non terras tantum sed celum omne fatigavit diu. Quem adeo illustris mulier, esto iuvencula et ille provectus etate, ardenter amavit, ut ob id inmaturam mortem quesierit. Nam, cum Pompeius in comitiis edilitiis sacrificaturus ab hostia quam tenebat, ex suscepto vulnere se in varia agitante, plurimo respergeretur sanguine, et ob id vestibus illis exutus domum alias induturus remicteret, contigit ut deferens ante alios Iuliam pregnantem haberet obviam. Que cum vidisset viri cruentas vestes, ante quam causam exquireret, suspicata non forsan Pompeio fuisset violenta manus iniecta, quasi non illi dilectissimo sibi viro occiso super vivendum foret, in sinistrum repente delapsa timorem, oculis in tenebras revolutis, manibus clausis concidit et evestigio expiravit, non solum viri atque civium romanorum sed maximo totius orbis ea etate incomodo.



LXXXVI. DE CORNIFICIA POETA.[recensere]

Cornificia utrum romana fuerit mulier an potius extera comperisse non memini; verum testimonio veterum memoratu fuit dignissima. Imperante autem Octaviano Cesare, tanto poetico effulsit dogmate, ut non ytalico lacte nutrita sed castalio videretur latice, et Cornificio germano fratri, eiusdem evi poete insigni, eque esset illustris in gloria. Nec contenta tantum tam fulgida facultate valuisse, verbis - reor - sacris inpellentibus Musis ad describendum heliconicum carmen sepissime calamo doctas apposuit manus, colo reiecto, et plurima ac insignia scripsit epygramata, que Ieronimi presbiteri, viri sanctissimi, temporibus - ut ipse testatur - stabant in pretio. Nunquid autem in posteriora devenerint secula non satis certum habeo. O femineum decus neglexisse muliebria et studiis maximorum vatum applicuisse ingenium! Verecundentur segnes, et de se ipsis misere diffidentes, que, quasi in ocium et thalamis nate sint, sibi ipsis suadent se nisi ad amplexus hominum et filios concipiendos alendosque utiles esse, cum omnia que gloriosos homines faciunt, si studiis insudare velint, habeant cum eis comunia. Potuit hec, nature non abiectis viribus, ingenio et vigiliis femineum superasse sexum, et sibi honesto labore perpetuum quesisse nomen; nec quippe gregarium, sed quod estat paucis etiam viris rarissimum et excellens.



XCIV. DE POMPEIA PAULINA, SENECE CONIUGE.[recensere]

Pompeia Paulina Lucii Annei Senece, preceptoris Neronis, inclita fuit coniunx; utrum autem romana an alienigena fuerit legisse non recolo. Attamen, dum spiritus eius generositatem intueor, credidisse malim romanam fuisse potius quam forensem. Cuius etsi certa careamus origine, certissimo tamen piissimi eius amoris in virum exemplo illustrium virorum testimonio non caremus. Credidere quidem ex honestissimis illius evi hominibus quam plurimi sevitia Neronis potius quam crimine Senece eum Senecam, senem atque celeberrimum virum, pisoniane coniurationis labe notatum, si labes iure dici potest in tyramnum agere quid adversum. Qua sub umbra ob vetus imo ob innatum in virtutes odium, ab ipso Nerone seviendi in Senecam via comperta est. Esto arbitrati quidam sint inpulsu Poppee atque Tigillini unicum imperatori crudelitatis consilium eo itum sit, ut indiceretur per centurionem Senece ut sibi mortem deligeret. Quem cum se ad executionem accingentem vidisset Paulina, sepositis consolatoriis viri ad vitam blanditiis quibus hortabatur, castissimi amoris inpulsu mortem, et illud idem mortis genus, forti animo capessere una cum coniuge disposuit, ut quos iunctos honesta vita tenuerat iunctos mors una dissolveret. Et cum inpavida tepentem intrasset aquam, et eadem hora cum viro ad effundendum spiritum venas aperuisset, iussu principis, cuius in eam nullum erat particulare odium ad opprimendam, paululum infamiam innate crudelitatis renitens, a servis morti subtracta est. Verum non adeo cito sanguis consistere coactus est, quin pallore perpetuo testaretur mulier optima plurimum vitalis spiritus emisisse cum viro. Tandem, cum paucis annis viri memoriam laudabili viduitate servasset, cum aliter non posset, nomine saltem Senece coniunx clausit diem.

Quid, preter amoris dulcedinem et conspicuum pietatis insigne ac venerabile sacrum coniugii, suasisse potuisset mulieri optime malle honeste si potuisset cum sene coniuge mori, quam vitam - ut plurimum faciunt - femine secundis nuptiis non absque erubescentia ineundis servare? Etenim in maximum matronalis pudicitie dedecus non nullis his diebus non dicam secundum aut tertium, quod omnibus fere comune est, sed sextum septimum et octavum, si casus emerserit, inire connubium adeo familiare est et novorum virorum thalamis inferre faces, ut videantur morem meretriculis abstulisse, quibus consuetudo est noctando novos sepissime mutare concubitus; nec alio subeunt vultu iugalia sepius iterata iura, quam si persanctissimum honestati prestarent obsequium. Equidem non satis certum est an ex lupanari cellula an ex premortui viri thalamo tales exire dicende sint; nec dubitem suspicandum quis agat aut inhonestius intrans aut stultius introducens. Heu miseri, quo nostri corruere mores! Consuevere veteres, quibus erat pronus in sanctitatem animus, ignominiosum arbitrari nedum septimas sed secundas inisse nuptias, nec posse de cetero tales honestis iure miscere matronis. Hodierne longe aliter; nam libidinosam pruriginem reticentes suam, formosiores carioresque se existimant quoniam, crebris sponsalitiis viduitatis superata fortuna, totiens placuerint maritis variis.



XCV. DE SABINA POPPEA, NERONIS CONIUGE.[recensere]

Sabina Poppea romana et illustris fuit femina, T. Ollii, non equidem extreme nobilitatis viri, filia; quanquam non ex eo nomen sumpserit, sed a materno avo Poppeo Sabino, viro inclito atque triunphalis decoris et consulatu insigni. Nec illi cetere muliebres defuissent dotes, si honestus affuisset animus.

Fuit enim formositatis invise, et matri - suis annis ceteras romanas pulchritudine excedenti - persimilis. Preterea erat illi sermo blandus, et laudabili sonorus dulcedine; ingenium egregium atque versatile, si eo honestis artibus fuisset usa. Mosque illi fuit assiduus palam modestiam preferre, clam autem uti lascivia, comune mulierum crimen. Et cum illi rarus esset in publicum egressus, arte tamen non caruit. Nam, cum intellexisset callida mulier intuitu oris sui multitudinem et primores potissime delectari, semper eius parte velata egressa est; non quidem ut absconderet quod concupisci desiderabat, verum ne intuentium oculos liberali nimium demonstratione satiaret, sed potius quod occultaverat velo videndi desiderium linqueret.

Et ne per mores omnes suos discurram, cum nunquam fame parceret, eo libidinem flectebat suam quo paratior ostendebatur utilitas, nullum faciens inter maritos mechosque discrimen. His insignita notis, femina obsequentem satis fortunam habuit. Nam, cum sibi abunde facultates ad gloriam generis sustinendam suppeterent, primo Rufo Crispo romano equiti nupsit. Et cum iam ex eo peperisset filium, suggestu Othonis, iuventute luxuque valentis potentisque Neronis contubernio, eidem adhesit adultera, nec diu et coniunx effecta est. Sane is, seu amoris fervore minus cautus, seu iam nequiens petulce mulieris tolerare mores et ob id eam in Neronis coneupiscentiam trahere conaretur, seu sic exigente fortuna Poppee, e convivio Cesaris surgens, auditus dictitare consueverat se ad illam rediturum cui a superis omnis penitus fuisset concessa nobilitas elegantia morum et divina formositas, in qua consisterent omnium vota mortalium atque gaudia voluptatesque felicium. Quibus facile irritata Neronis libido, adinventa non longa cunctatione per intermedios adeundi via, in amplexus principis volens cupiensque devenit. Nec multum distulit, et artificiosis femine delinimentis adeo irretitus est Nero, ut arbitraretur ea esse verissima que dictitare consueverat Otho. Quod cum nosceret sagacissima mulier, dissimulans quod optabat, captato tempore, fictis perfusa lacrimis, aiebat aliquando se amorem suum omnino quo cupiebat inferre non posse, cum et ipsa Othoni coniugali iure obnoxia esset; et principem teneri gratia Attis, ancillule pelicis, advertebat. Ex quibus secutum est ut Otho, sub specie honoris amotus, prefectus Lusitanie provincie micteretur, et Attis excluderetur omnino. Inde in Agrippinam, principis matrem, invehi cepit Poppea, dicens aliquando principem nedum imperio sed nec libertate gaudere, eum esse pupillum, et tutricis arbitrio trahi. Quibus obstante nemine ob odium fere omnhim in superbiam Agrippine, actum est ut Neronis iussu misera mater violenta morte subtraheretur, et paulatim subtraherentur emuli plures, Tigillino opitulante castrorum prefecto. Tandem cum principem in sui dilectionem ardentissimum cerneret, et obstacula desiderii sui cuncta fore sublata, in coniugium Neronis explicare retia cepit. Et cum illi iam peperisset filiam unicam, Memmio Regulo et Virginio Rufo consulibus, quam summo cum gaudio Nero susceperat, eamque Augustam Poppeam nuncuparat, iam audaci oratione instare cepit, dicens nemini geminam concessisse noctem quin evestigio sequeretur connubium, neque se fore degenerem, et fecunditate uteri atque formositate corporis imperatoris mereri nuptias. Et cum iam flagrantem principem in desiderium traxisset connubii, primo Octavia coniunx, olim Claudii Cesaris filia, in Pandateriam insulam innocua relegata est; et demum, vigesimo etatis sue anno, inpulsu Poppee Nerone mandante occisa, et Poppea Cesari iuncta coniugio. Sed non diu longis artibus quesito atque potito culmine gavisa est. Nam, pregnans iterum facta, fortuita Neronis ira calce percussa, diem obiit. Cuius aboleri corpus igne romano more Nero prohibuit, sed exterorum regum ritu magnifica exequiarum pompa deferri publice iussit, illudque refertum odoribus Iuliorum tumulo condi. Ipse autem pro rostris illam, et potissime formositatis precipue, longa et accurata oratione laudavit, non nulla fortune seu nature dona, quibus insignita erat, loco clarissimarum virtutum illi attribuens.

Erat michi inter has Poppee fortunas quid dicerem in molliciem nimiam, in blanditias, petulantiam, lacrimasque mulierum, certissimum atque perniciosissimum virus credentium animorum, sed ne viderer satyram potius quam hystoriam recitasse omictendum censui.



XCVI. DE TRIARIA, LUCII VITELLII CONIUGE.[recensere]

Triaria, mulier nullo alio sui generis splendore cognita nisi quia Lucii Vitellii, fratris Auli Vitellii Romanorum principis, coniunx fuit. Cuius seu ob fervidum in virum amorem, seu ob insitam animo natura atrocitatem, tanta fuit ferocitas, quod ob adversum muliebribus morem memoratu digna visa sit. Discordantibus igitur ob principatum Vitellio Cesare atque Vespasiano, actum est ut, cum intrassent Tarracinam, Volscorum oppidum, non nulli gladiatores sub Iuliano quodam duce, et remiges etiam plures romane classis haud longe a Circeo monte sub Apollenario prefecto morantis, et ab his cum Vespasiano sentientibus per negligentiam et socordiam teneretur, servi cuiusdam indicio factum est ut nocte illam Lucius intraret. Qui dum in semisopitos arma arripientes hostes atque oppidanos infestos ferro seviret, Triaria, que per noctem secuta virum civitatem intraverat, in coniugis victoriam avida, accinta gladio et vitellianis inmixta militibus, nunc huc nunc illuc per medias noctis tenebras inter clamores dissonos et discurrentia tela sanguinem morientiumque singultus extremos, nil militaris severitatis omictendo, irruebat in miseros adeo ut, recuperato oppido, crudeliter nimium atque superbe in hostes egisse relatum sit. Ingentes insano pectore coniugalis amoris sunt vires. Nulla illis, dum modo viri gloria extollatur, formido; nulla pietatis memoria; nulla feminei sexus erubescentia; nulla temporum qualitatis existimatio. Potuit Triaria in decus viri omnia facili labore subire que nedum feminas, quibus - ut plurimum - mos est etiam diurno muris murmure in sinu coniugis exanimari, sed robustos iuvenes atque bellicosos horrore solent quandoque corripere. Et si tanto cum impetu se tulit hec in arma nocturna mulier, quis credet eam hoc tantum facinore fuisse conspicuam, cum non consueverint, seu exitiose sint seu celebres, sole mortalium pectora subire virtutes? Ego quidem reor, quanquam a memoria sublata sint, longe aliis meritis spectabilem fuisse Triariam.



XCVII. DE PROBA, ADELPHI CONIUGE.


Proba, facto et nomine, literarum notitia memoratu dignissima fuit femina; et cum eius ignoretur nobilitas et origo, placet non nullis - et ex coniectura, credo - eam fuisse romanam. Alii vero clarissimi viri asserunt eam ex oppido Orti oriundam et cuiusdam Adelphi coniugem et cristianam religione.

Hec igitur, sub quocunque preceptore factum sit, liberalibus artibus valuisse liquido potest percipi. Verum, inter alia eius studia, adeo pervigili cura virgiliani carminis docta atque familiaris effecta est, ut, fere omni opere a se confecto teste, in conspectu et memoria semper habuisse videatur. Que dum forsan aliquando perspicaciori animadvertentia legeret in existimationem incidit ex illis omnem Testamenti Veteris hystoriam et Novi seriem placido atque expedito et succipleno versu posse describi. Non equidem admiratione caret tam sublimem considerationem muliebre subintrasse cerebrum, sed longe mirabile fuit executioni mandasse. Operam igitur pio conceptui prestans, nunc huc nunc illuc per buccolicum georgicumque atque eneidum saltim discurrendo carmen, nunc hac ex parte versus integros nunc ex illa metrorum particulas carpens, miro artificio in suum redegit propositum, adeo apte integros collocans et fragmenta connectens, servata lege pedum et carminis dignitate, ut nisi expertissimus compages possit advertere; et his ab orbis exordio principium faciens, quicquid hystorie in Veteribus atque Novis legitur Literis usque ad inmissionem Sacri Spiritus tam compte composuit, ut huius compositi ignarus homo prophetam pariter et evangelistam facile credat fuisse Virgilium. Ex quibus non minus commendabile summitur: huic scilicet mulieri sacrorum voluminum integram seu satis plenam fuisse notitiam; quod quam raris etiam hominibus nostro contingat evo dolentes novimus.

Voluit insuper egregia femina labore suo compositum opus vocari Centonam, quod ipsi persepe vidimus. Et quanto magis illud memoratu perpetuo dignum putamus, tanto minus credimus tam celebre mulieris huius ingenium huic tantum acquievisse labori; quin imo reor, si in annos ampliores vite protracta est, eam alia insuper condidisse laudabilia, que librariorum desidia, nostro tamen incommodo, ad nos usque devenisse nequivere.

Que inter - ut non nullis placet - fuit Omeri centona, eadem arte et ex eadem materia qua ex Virgilio sumpserat ex Omero sumptis carminibus edita. Ex quo, si sic est, summitur, eius cum ampliori laude, eam doctissime grecas novisse literas ut latinas.

Sed queso nunc: quid optabilius audisse feminam Maronis et Homeri scandentem carmina, et apta suo operi seponentem? Selecta artificioso contextu nectentem eruditissimi prospectent viri, quibus, cum sit sacrarum literarum insignis professio, arduum est et difficile ex amplissimo sacri voluminis gremio nunc hinc nunc inde partes elicere et ad seriem vite Cristi passis verbis prosaque cogere, uti hec fecit ex gentilitio carmine.

Erat huic satis - si femineos consideremus mores - colus et acus atque textrina, si more plurium torpere voluisset; sed quantum sedula studiis sacris ab ingenio segniciei rubiginem absterxit omnem, in lumen evasit eternum. Quod utinam bono intuerentur animo voluptatibus obsequentes; et ocio quibus pregrande est cubiculo insidere, fabellis frivolis irreparabile tempus terere, et a summo diei mane in noctem usque totam persepe sermones aut nocuos aut inanes blaterando deducere, seu sibi tantum lasciviendo vacare, adverterent - edepol - quantum differentie sit inter famam laudandis operibus querere, et nomen una cum cadavere sepelire et tanquam non vixerint e vita discedere!


CIV. DE CONSTANTIA, ROMANORUM IMPERATRICE ET REGINA SYCILIE.[recensere]

Constantia e summo orbis cardine terris Romanorum imperatrix effulsit. Verum, quoniam iam multis comune decus admirationem intuentium minuisse videtur, alia claritatis causa nostro evo apparere volentibus querenda est. Que huic non defuit; nam, si ullo alio non detur merito, unico saltem partu undique conspicua facta est. Fuit hec Guilielmi, optimi quondam Syculorum regis, filia. Cuius in ortu cum adesset - ut aiunt plurimi - Ioachin quidam, calaber abbas prophetico dotatus spiritu, Guilielmo dixit natam regni Sycilie desolationem futuram. Qua prefatione stupefactus rex atque perterritus, cum prestitisset vaticinio fidem, secum cepit anxia meditatione revolvere quo pacto posset contingere istud a femina. Nec aliter videns quam a coniuge vel a filio, regno compatiens suo, avertere si posset istud consilio statuit; eamque, ut connubii atque prolis auferretur spes, virgunculam monasticis clausam claustris egit, ut Deo perpetuam virginitatem voto promicteret. Nec aspernandum si profuisset consilium; sed quid adversus Deum iuste mortalium scelesta facinora expiantem stolidi imbecillesque conatus exponimus? minimo equidem et unico frustramur inpulsu. Hec autem cum, sanctissimo patre fratre que extinctis, nemine - se preter - legitimo regni herede superstite iuventutem omnem peregisset iamque facta videretur anus, sumpsissetque post obitum Guilielmi regni dyadema Tancredus regulus, et post eum Guilielmus filius, iuvenculus adhuc, eoque itum esset, seu crebra seu minus digna regum innovatione, ut factionibus procerum undique bellis scaturientibus ferro igneque regnum omnem in exterminium trahi videretur. Quam ob rem quibusdam compatientibus infortunio menti incidit quod postmodum subsecutum est: Constantiam scilicet alicui insigni principi in coniugem dari, ut eius ope et potentia pestiferi sedarentur tumultus. Nec absque dolo atque labore ingenti obtentum est, summo consentiente pontifice, ut in eam Constantia deveniret sententiam: scilicet ut nuberet, cum inmobilis staret in professionis sue proposito, et annosa etiam videretur etas obsistere. Sed cum, ea etiam renuente, res adeo processissent ut commode nequirent retrahi, Henrico Romanorum imperatori, olim Frederici primi filio, desponsata est. Et sic rugosa anus, sacris omissis claustris positisque sanctimonialium victis, cultu ornata regio nuptaque et imperatrix devenit in medium; et que Deo virginitatem dicarat perpetuam, thalamum principis intrans nuptialemque conscendens thorum, eam invita deposuit. Ex quo factum est, non absque audientium admiratione, ut quinquagesimum et quintum etatis sue annum agens annosa conciperet. Et cum tarda penes omnes conceptionis huiusmodi fides esset, dolusque crederetur a pluribus, ad auferendam suspitionem provide actum est ut, propinquante partus tempore, edicto Cesaris matrone regni Sycilie vocarentur omnes volentes futuro partui interesse. Quibus convenientibus etiam ex longinquo, positis in pratis extra civitatem Panormi tentoriis, et secundum alios intra urbem, percipientibus cunctis imperatrix decrepita infantem enixa est, Fredericum scilicet, qui postea in monstruosum evasit hominem et Ytalie totius nedum regni Sycilie pestem, ut non evacuaret calabri abbatis vaticinium. Quis ergo non conceptum partumque Constantie arbitrabitur monstruosum, cum preter hunc nullus sit nostris auditus temporibus? Quid nostris dico temporibus? Non ab adventu Enee ad Ytalos, unum preter, tam annose mulieris compertus: Helisabeth scilicet, coniugis Zacharie, ex qua Dei singulari opere Iohannes natus est, cui inter natos mulierum secundus non erat in posterum surrecturus.


CVI. DE IOHANNA, IERUSALEM ET SYCILIE REGINA.[recensere]

Iohanna, Ierusalem et Sycilie regina, preter ceteras mulieres origine potentia et moribus evo nostro illustris est femina; de qua ni videretur omisisse odium, satius erat tacuisse quam scripsisse pauca.

Fuit ergo hec serenissimi principis Karoli, Calabrie ducis incliti et primogeniti celebris memorie Roberti Ierusalem et Sycilie regis, ac Marie, Phylippi regis Francorum sororis filia prima. Cuius parentum si velimus avos proavosque in finem usque exquirere, non subsistemus ante quam per innumeros ascendentes reges in Dardanum primum Ylionis auctorem venerimus, cuius patrem Iovem dixere veteres. Ex qua tam antiqua tamque generosa prosapia tot hinc inde preclari manavere principes, ut nullus cristianorum regum sit qui huic non veniat consanguineus vel affinis; et sic nulla diebus patrum nostrorum nec nostris orbe effulsit nobilior. Hec etiam, Karolo patre ea adhuc infantula inmatura morte subtracto, cum nulla esset Roberto avo melioris sexus proles altera, iure factum est - eo etiam sic mandante - ut eidem morienti superstes regnorum efficeretur heres. Nec equidem ultra torridam zonam aut inter Sauromatas sub glaciali polo illi pregrandis cessit hereditas, quin imo inter Adriaticum et Tyrrenum mare ab Umbria et Piceno ac vetere Volscorum patria in syculum usque fretum sub miti celo. Quos inter fines, eius parent imperio Campani veteres, Lucani, Brutii, Sallentini, Calabri Daunique et Vestales, ac Samnii, Peligni Marsique, et alii plures, ut maiora sinam: ut, puta, ierosolimitanum regnum, Sycilie insulam, et in Cisalpina Gallia Pedimontis territorium, que illi ab usurpantium quorundam occupantur iniuria. Sic et qui septimanam provinciam inter narbonensem Galliam Rhodanum Alpesque incolunt, et Focalcherii comitatum, suis eque iussis parent, eamque sibi fatentur dominam et reginam.

O quot his in regionibus civitates inclite; quot insignia oppida; quot maris sinus et refugia nautarum; quot navalia; quot lacus; quot medici fontes; quot silve, nemora, saltus, amenique recessus, et pinguia arva! Nec non quot numerosi populi; quot ingentes sunt proceres! Quam grandis insuper opulentia et rerum omnium ad victum spectantium copia, equidem non esset explicare facile.

Quod cum permaximum sit dominium, nec id sit a mulieribus possideri consuetum, non minus miraculi quam claritatis affert si satis inspicimus. Et quod longe mirabilius est, sufficit illi ad imperium animus: tam perlucidam adhuc avorum indolem servat! Ea enim, postquam regio dyademate insignita est, virtute insurgens valida adeo purgavit, nedum civitates et domestica loca, verum alpes, saltus devios, nemora et ferarum lustra scelesta hominum manu, ut aufugeret omnis terrefacta, aut se celsis clauderet arcibus; quos, agmine armatorum emisso sub egregio duce, non ante locorum talium obsidionem solveret, quam captis munitionibus infandos homines affecisset supplicio - quod precedentium regum aliquis aut noluit aut fecisse nequivit -; eoque redegit terras quas possidet, ut non solum inops, sed et opulentus cantando nocte dieque possit quo velit tutus iter arripere. Et - quod non minus salubre - insignes viros Regnique proceres tanta frenavit modestia, et eorum mores solutos retraxit in melius, ut, posita superbia veteri, qui reges olim parvipendebant hodie faciem irate mulieris horrescant. Est insuper oculata femina tantum, ut fraude potius quam ingenio illam decipere queas. Est et magnifica, regio potius quam femineo more; sic et grata, memorque obsequiorum; longanimis est et constans, ut sacrum propositum eius non leviter flectas in vacuum. Quod satis monstravere iandudum in eam Fortune sevientis insultus, quibus persepe acri concussa motu et agitata est, atque turbine circunducta vario. Nam perpessa est intestina regulorum fratrum discordia, et extera bella non nunquam intra regni gremium debachata. Sic et alieno crimine fugam exiliumque, et coniugum austeros mores, livores nobilium, sinistram nec meritam famam, pontificum minas, et alia, que omnia forti pertulit pectore; et tandem erecto invictoque omnia superavit animo. Edepol grandia, nedum mulieri, sed robusto ac prevalido regi!

Est illi preterea spectabile ac letum decus oris, eloquium mite et cunctis grata facundia. Et uti illi regalis et inflexa maiestas est, ubi oportunitas exigit, sic et familiaris humanitas, pietas, mansuetudo atque benignitas, ut non reginam suis dicas esse sed sociam. Que maiora petas in prudentissimo rege? Esset nec non, siquis de integritate mentis sue omnia explicare velit, sermo longissimus. Quibus agentibus, ego non solum illam reor egregiam et splendida claritate conspicuam sed singulare decus ytalicum nullis hactenus nationibus simile visum.