Jump to content

De nativitate infantium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De nativitate infantium
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

De nativitate infantium (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0959A)Qui in septem nascitur mensibus, si sit masculus, triginta diebus formatur, in quadraginta movetur. Femina, in triginta quinque formatur, in septuaginta movetur, ducentis decem diebus completur.

Decem mensium masculus, quadraginta quinque formatur diebus, et nonaginta movetur. Femina, in quinquaginta formatur, in centum movetur, in trecentis nascitur.

Novem mensium masculus in quadraginta formatur, in octoginta movetur. Femina, in quadraginta quinque formam suscipit, in nonaginta motum, ducentis (0959B)septuaginta diebus nascitura. Masculus ideo citius completur, quia sperma unde nascitur, fortius atque calidius est.

De ossibus. Omnia corporis ossa sunt quadraginta unum et ducenta: septem capitis, quatuor paria, quatuordecim maxillaria, dentium sedecim, unum pali, duo menti, dentium suorum sedecim, spondiles viginti quatuor, coxarum tres, ani tres, costae viginti tres, teneritudines octo, spatulae duae, capitum spatularum duo, fercularum duo, armorum duo, cubitorum superiorum duo, inferiorum duo, raschae manuum sedecim, pectinis in manibus octo, digitorum triginta, ancharum duo, calcaneorum duo, navicularum duo, raschae pedum decem, pectinis in pedibus octo, digitorum triginta.

De nervis et dentibus. Omnes nervi pares atque impares sunt triginta. (0960A)Dentes sunt quasi quaedam plantaria, ossibus et mento insita, qui sunt triginta duo, sedecim enim in maxillaribus sunt positi, quorum quatuor in parte anteriori, pares vocantur et quadrupli, lati et acuti, incisores dicti a medicis, sunt enim necessarii ad incisionem cujuslibet cibi. Duo vocantur canini collaterales quadruplis, in summitate acuti, in radice vero lati, duris cibis commolendis apti. Sunt et decem alii utrinque quini collaterales quadruplis, lati atque grossi: hi molares sunt vocati, ad molendum enim et frangendum cibum fuerunt necessarii. Iste idem dentium numerus in mento est intelligendus: (0960B)hi omnes sunt furcati, sed in eis sunt quidam diversi, alii enim quatuor, alii tres, alii duos, alii enim habent furculam, quadrupli atque pares idem molares tres, ulteriores quatuor, primi molares infra positi, duas habent, ultimi tres.

Tres dies et noctes sunt in quibus si vir natus fuerit, corpus ejus sine dubio integrum manet usque in diem judicii: hoc est in VI Kalend. Februarii, et III Kalend. et Idus Febr., et suum mysterium mirabile est valde.

Die Dominica hora diurna, sive nocturna, qui natus fuerit, magnus erit et splendidus. Feria secunda, fortis erit. Feria tertia, cupidus erit, et de ferro moritur. Feria quarta, tractator regni erit. Feria quinta, affabilis erit et honorificus. Feria sexta, rivalis erit et multum luxuriosus. Sabbato, raro utilis erit.