Migne Patrologia Latina Tomus 44
AugHip.DeNaEtG 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De natura et gratia
Principio ponitur quid de natura et gratia exploratum sit: Naturam scilicet ex Adae praevaricatoris carne propagatam, quia jam non qualem Deus primitus condiderat, inculpabilem et sanam, gratiae auxilio, quo et ab ira Dei redimatur, et ad justitiam perficiendam regatur, indigere. Naturae poenale vitium ad vindictam justissimam pertinere: ipsam autem gratiam non meritis reddi, sed gratis dari; et qui non per eam liberantur, juste damnari. Mox Pelagii eidem naturae contra gratiam patrocinantis liber, responsis ad singulos apices redditis confutatur; inter alia praecipue quod posse esse hominem sine peccato, suadere cupiens, naturam per peccatum debilitatam et mutatam non esse contendat; alioquin materiam peccati (quod absurdum putat) vindictam fore, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret. Praeterea quod commemoratis justis cum Veteris tum Novi Testamenti, quos peccato caruisse sentit, dicat possibilitatem non peccandi homini a natura inesse; eamque ideo gratiae Dei tribuendam, quia illius naturae Deus auctor est, cui ea non peccandi possibilitas inseparabiliter insita sit. Veterum denique, quas pro se Pelagius adducit, ac nominatim Hilarii, Ambrosii, ipsius quoque Augustini, sententiae expenduntur.
CAPUT PRIMUM. 1. Occasio edendi hujus opusculi. Justitia Dei quae. Librum quem misistis, charissimi filii, Timasi et Jacobe, intermissis paululum quae in manibus erant, cursim quidem, sed non mediocri intentione perlegi: et vidi hominem zelo ardentissimo accensum adversus eos, qui cum in suis peccatis humanam voluntatem debeant accusare, naturam potius accusantes hominum, per illam se excusare conantur. Nimis exarsit adversus hanc pestilentiam, quam etiam litterarum saecularium auctores graviter arguerunt, exclamantes: « Falso queritur de natura sua genus humanum » ( Sallust. in Prologo Belli Jugurthini ). Hanc prorsus etiam iste sententiam quantis potuit ingenii viribus aggeravit. Verumtamen timeo ne illis potius suffragetur, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam: ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Quae sit autem justitia Dei de qua hic loquitur, consequenter aperit adjungens, Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4)? Hanc itaque justitiam Dei, non in praecepto legis, quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiae Christi, ad quam solam utiliter legis velut paedagogi timor ducit (Galat. III, 24), constitutam esse qui intelligit, ipse intelligit quare sit christianus. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Id. II, 21). Si autem non gratis mortuus est, in illo solo justificatur impius, cui credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. IV, 5). Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per sanguinem ipsius (Id. III, 23, 24). Quicumque autem non putantur pertinere ad hos omnes, qui peccaverunt et egent gloria Dei, profecto nullam necessitatem habent ut christiani fiant; quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus: unde non venit ille vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13).
CAPUT II. 2. Fides in Christum ad salutem necessaria non est, si homo sine illa potest juste vivere. Ac per hoc natura humani generis ex illius unius praevaricatoris carne procreata, si potest sibi sufficere ad implendam legem perficiendamque justitiam, de praemio debet esse secura, hoc est, de vita aeterna, etiamsi in aliqua gente aut aliquo superiore tempore fides eam latuit sanguinis Christi. Non enim injustus Deus, qui justos fraudet mercede justitiae, si eis non est annuntiatum sacramentum divinitatis et humanitatis Christi, quod manifestatum est in carne (I Tim. III, 16). Quomodo enim crederent quod non audierunt? aut quomodo audirent sine praedicante? Fides enim ex auditu, sicut scriptum est; auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 14, 17). Sed dico, inquit, Numquid non audierunt? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Sed antequam hoc inciperet fieri, antequam denique usque ad fines totius orbis terrae praedicatio ipsa perveniat; quoniam non desunt adhuc ultimae gentes, licet ut perhibetur paucissimae, quibus hoc nondum fuerit praedicatum; quid faciet humana natura, vel quid fecit, quae vel ante non audierat hoc futurum, vel adhuc non comperit factum, nisi credendo in Deum, qui fecit coelum et terram, a quo et se factam naturaliter sentit, et recte vivendo ejus impleat voluntatem, nulla fide passionis Christi et resurrectionis imbuta? Quod si fieri potuit aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dixit Apostolus: Ergo Christus gratis mortuus est. Si enim hoc ille dixit de lege quam accepit gens una Judaeorum; quanto justius dicitur de lege naturae, quam accepit universum genus humanum, Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est? Si autem non gratis Christus mortuus est, ergo omnis humana natura justificari et redimi ab ira Dei justissima, hoc est, a vindicta, nullo modo potest, nisi per fidem et sacramentum sanguinis Christi.
CAPUT III. 3. Natura sana condita, peccato est postea corrupta. Natura quippe hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est: natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, jam medico indiget, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione, vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice suo. Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est; sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio. Ac per hoc natura poenalis ad vindictam justissimam pertinet. Si enim jam sumus in Christo nova creatura (II Cor. V, 17), tamen eramus natura filii irae, sicut et caeteri: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui delictis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. II, 3-5).
CAPUT IV. 4. Gratia gratuita. Haec autem Christi gratia, sine qua nec infantes, nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur; propter quod et gratia nominatur. Justificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius. Unde ii qui non per illam liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia obedire noluerunt, sive etiam cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, juste utique damnantur: quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in se ipsis, et egent gloria Dei.
CAPUT V. 5. Justitiae erat damnari omnes. Universa igitur massa poenas debet: et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non injuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur (Rom. IX, 23). Cujus misericordiae, nisi illius qui Christum Jesum misit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15), quos praescivit, et praedestinavit, et vocavit, et justificavit, et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30)? Quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis, qui recte nullo modo posset culpare justitiam universos omnino damnantis?
CAPUT VI. 6. Pelagianorum ingenia fortissima et celerima. Hoc si secundum Scripturas sapiamus; non cogimur contra christianam gratiam disputare, et ea dicere quibus demonstrare conemur, naturam humanam neque in parvulis medico indigere quia sana est, et in majoribus sibi ipsam ad justitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe videntur haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17). Non est ista desursum sapientia descendens (Jacobi III, 15). Nolo quod sequitur dicere, ne amicis nostris quorum fortissima et celerrima ingenia non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur injuriam.
CAPUT VII. 7. Aggreditur libri Pelagii refutationem. Inter esse et posse distinctio Pelagii. Quanto igitur zelo accensus est libri hujus, quem misistis, conditor, adversus eos qui peccatis suis patrocinium de naturae humanae infirmitate perquirunt; tanto et multo ardentiore zelo nos oportet accendi, ne evacuetur crux Christi. Evacuatur autem, si aliquo modo praeter illius Sacramentum ad justitiam vitamque aeternam perveniri posse dicatur: quod in libro isto agitur, nolo dicere ab sciente, ne illum qui eum scripsit, ne christianum quidem habendum judicem; sed quod magis credo, a nesciente: magnis sane viribus; sed eas sanas volo, non quales phrenetici habere consuerunt. 8. Nam prius distinguit, aliud esse quaerere, an possit aliquid esse, quod ad solam possibilitatem pertinet: aliud, utrumne sit. Hanc distinctionem veram esse nemo ambigit: consequens enim est ut quod est, esse potuerit; non est autem consequens ut quod esse potest, etiam sit. Quia enim Dominus Lazarum suscitavit (Joan. XI, 43, 44), sine dubio potuit: quia vero Judam non suscitavit, numquid dicendum est, Non potuit? Potuit ergo, sed noluit. Nam si voluisset, eadem etiam hoc potestate fecisset; quia et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Sed hac distinctione vera atque manifesta quo tendat, et quid efficere conetur, advertite: Nos, inquit, de sola possibilitate tractamus; de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud, gravissimum esse atque extra ordinem ducimus. Hoc versat multis modis et sermone diuturno, ne quis eum aliud, quam de non peccandi possibilitate quaerere existimet. Unde inter multa quibus id agit, etiam hoc dicit: Idem iterum repeto, Ego dico posse esse hominem sine peccato. Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine peccato? Neque ego dico, inquit, hominem esse sine peccato, neque tu dicis non esse hominem sine peccato: de posse et non posse, non de esse et non esse contendimus. Deinde nonnulla eorum quae adversus eos de Scripturis proferri solent, ad istam quaestionem non pertinere, in qua quaeritur, possitne an non possit homo esse sine peccato, ita commemorat: Nam « nullus, » inquit, « mundus est a sorde » (Job XIV, 4, sec. LXX). Et, « Non est homo qui non peccet » (III Reg. VIII, 46); et, « Non est justus in terra » (Eccle. VII, 21); et, « Non est qui faciat bonum » (Psal. XIII, 1); et caetera his similia, inquit, ad non esse, non ad non posse proficiunt. Hujusmodi enim exemplis ostenditur, quales homines quidam tempore aliquo fuerint; non quod aliud esse non potuerint: unde et jure inveniuntur esse culpabiles. Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent.
CAPUT VIII. 9. Damnantur et ii qui justificari non potuerunt. Videte quid dixerit. Ego autem dico, parvulum natum in eo loco ubi ei non potuit per Christi Baptismum subveniri, morte praeventum, idcirco talem fuisse, id est, sine lavacro regenerationis exisse, quia esse aliud non potuit. Absolvat ergo eum, et aperiat ei contra sententiam Domini regnum coelorum (Joan. III, 5). Sed non eum absolvit Apostolus, qui ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Recte ergo ea damnatione, quae per universam massam currit, non admittitur in regnum coelorum, quamvis christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit.
CAPUT IX. 10. Justificari non potuit qui Christi nomen non audivit. Crucem Christi evacuare. Sed, Non damnatur, inquiunt: quia in Adam peccasse omnes, non propter peccatum nascendi origine attractum, sed propter imitationem, dictum est. Si ergo ideo dicitur Adam auctor omnium, qui subsecuti sunt, peccatorum, quia primus peccator in hominibus fuit; cur non potius Abel, quam Christus, ponitur caput omnium justorum, quia primus in hominibus justus fuit? Sed de infante non loquor: juvenis vel senex in ea regione defunctus est, ubi non potuit Christi nomen audire; potuit fieri justus per naturam et liberum arbitrium, an non potuit? Si potuisse dicunt; ecce quod est, crucem Christi evacuare, sine illa quemquam per naturalem legem et voluntatis arbitrium justificari posse contendere. Dicamus et hic, Ergo Christus gratis mortuus est: hoc enim omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset; et si injusti essent, quia vellent, essent, non quia justi esse non possent. Si autem sine Christi gratia justificari omnino non potuit, etiam istum si audet absolvat secundum verba sua: quia si idcirco talis fuit, quod aliud esse omnino non potuit, culpa caruit.
CAPUT X. 11. Versute gratiam confitetur Pelagius. Sed objicit sibi quasi ab alio dictum, et ait: Potest quidem esse, sed per gratiam Dei, inquies. Deinde velut respondendo subjungit: Ago Humanitati tuae gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppugnabas, non modo non oppugnare, aut confiteri solum contentus non es, verum etiam non refugis comprobare. Nam dicere, Potest quidem, sed per illud aut illud: quid aliud est, quam non solum consentire quod possit esse, verum etiam quomodo vel qualiter possit, ostendere? Nullus itaque magis alicujus rei possibilitatem probat, quam qui ejus etiam qualitatem fatetur; quia neque absque re esse qualitas potest. His dictis iterum sibi objicit: Sed tu, inquies, hoc in loco Dei gratiam, quandoquidem eam non commemoras, videris abnuere. Deinde respondet: Egone abnuo, qui rem confitendo, confitear necesse est et per quod res effici potest; an tu, qui rem negando, et quidquid illud est per quod res efficitur procul dubio negas? Oblitus est, jam se illi respondere, qui rem non negat, cujus objectionem paulo ante proposuerat dicentis, Potest quidem esse, sed per gratiam Dei. Quomodo ergo illam, pro qua iste multum laborat, possibilitatem negat, qui ei jam dicit, Potest esse, sed per Dei gratiam? Verumtamen quia isto dimisso qui rem jam confitetur, agit adhuc adversus eos qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad nos? Contra quos vult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato esse non posse. Dicit ergo: Sive per gratiam, sive per adjutorium, sive per misericordiam, et quidquid illud est per quod esse homo absque peccato peccat, confitetur, quisquis rem ipsam fatetur.
CAPUT XI. 12. De gratia cum disputatur, non de ea loquimur quae ad naturae pertinet institutionem, sed reparationem. Fateor Dilectioni vestrae, cum ista legerem, laetitia repente perfusus sum, quod Dei gratiam non negaret, per quam solam homo justificari potest: hoc enim in disputationibus talium maxime detestor, et horreo. Sed pergens legere caetera, primo ex datis similitudinibus coepi habere suspectum. Ait enim: « Nam si dixero, Homo disputare potest, avis volare, lepus currere; et non etiam per quae haec effici possunt commemoravero, id est, linguam, alas, pedes; num ego officiorum qualitates negavi, qui officia ipsa confessus sum? » Videtur certe, haec eum commemorasse, quae natura valent: creata sunt enim haec membra hujusmodi naturis, lingua, alae, pedes: non tale aliquid posuit, quale de gratia intelligi volumus, sine qua homo non justificatur; ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur. Hinc jam ergo sollicitus coepi legere caetera, et me non falso comperi suspicatum.
CAPUT XII. 13. Scopus minarum legis. Perfecti viatores. Quo priusquam veniam, videte quid dixerit. Cum tractaret quaestionem de differentia peccatorum, et objiceret sibi, quod quidam dicunt, « levia quaedam peccata ipsa multitudine, quod saepe irruant, non posse cuncta vitari; » negavit « debere argui ne levi quidem correptione, si vitari omnino non possunt: » scripturas utique non advertens Novi Testamenti, ubi dicimus hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa quae perperam fiunt, confugiatur ad gratiam Domini miserantis; velut paedagogo concludente in eadem fide, quae postea revelata est; ubi et remittantur quae male fiunt, et eadem gratia juvante non fiant. Proficientium est enim via: quamvis bene proficientes dicantur perfecti viatores. Illa est autem summa perfectio cui nihil addatur, cum id quo tenditur, coeperit possideri.
CAPUT XIII. 14. Sequitur Pelagii refutatio. Jam vero illud quod ei dicitur, « Ipse tu sine peccato es? » revera non pertinet ad eam rem de qua vertitur quaestio. Sed quod dicit, « negligentiae suae potius imputari, quod non est sine peccato: » bene quidem dicit; sed dignetur inde et orare Deum, ne illi haec iniqua negligentia dominetur: quem rogabat quidam, quando dicebat, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133): ne dum suae diligentiae quasi propriis viribus fidit, neque hic ad veram justitiam, neque illic, ubi sine dubio perfecta desideranda est et speranda, perveniat.
CAPUT XIV. 15. Non omnia scripta sunt. Et illud quod ei a quibusdam dicitur, « nusquam esse scriptum his omnino verbis, posse esse hominem sine peccato, » facile refellit, « quia non est ibi quaestio, quibus verbis dicatur quaecumque sententia. » Non tamen fortasse sine causa, cum aliquoties in Scripturis inveniatur homines dictos esse sine querela, non invenitur qui sit dictus sine peccato, nisi unus solus de quo aperte dictum est, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 21). Et eo loco ubi de sacerdotibus agebatur, Etenim expertus est omnia, secundum similitudinem absque peccato (Hebr. IV, 15): in illa scilicet carne, quae habebat similitudinem carnis peccati, quamvis non esset caro peccati; quam tamen similitudinem non haberet, nisi caetera omnis esset caro peccati. Jam illud quomodo accipiendum sit, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest peccare, quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9); cum ipse apostolus Joannes, quasi non sit natus ex Deo, aut eis loqueretur qui nondum nati essent ex Deo, aperte posuerit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8); in libris quos de hac re ad Marcellinum scripsi, sicut potui, explicare curavi (De Peccatorum Meritis, lib. 2, n. 8-10). Et illud quod dictum est, non potest peccare, pro eo dictum esse, ac si diceretur, Non debet peccare; non improbanda mihi videtur hujus assertio. Quis enim insanus dicat debere peccari; cum ideo sit peccatum, quia non debet fieri?
CAPUT XV. 16. Corrumpit Pelagius Jacobi apostoli locum addita interrogationis nota. Sane quod apostolus Jacobus ait, Linguam autem nullus hominum domare potest; non mihi videtur ita intelligendum, ut exponere voluit, « quasi per exprobrationem dictum, tanquam diceretur, Ergone linguam nullus hominum domare potest? tanquam objurgans et dicens, Domare feras potestis, linguam non potestis? quasi facilius sit linguam domare, quam feras. » Non puto quod iste sit sensus hoc loco. Si enim hoc sentiri vellet de facilitate domandae linguae, caetera sequerentur in bestiarum comparatione: nunc vero sequitur, Inquietum malum, plena veneno mortifero (Jacobi III, 8); utique nocentiore, quam bestiarum est atque serpentum: nam illud carnem interficit, hoc vero animam. Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Non ergo quasi id esset facilius, quam mansuefactio bestiarum, sanctus Jacobus illam sententiam pronuntiavit, aut ea voce voluit pronuntiari: sed potius ostendens quantum sit in homine linguae malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur et bestiae. Neque hoc ideo dixit, ut hujus in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur: sed ut ad domandam linguam divinae gratiae poscamus auxilium. Non enim ait, Linguam nullus domare potest: sed, nullus hominum; ut cum domatur, Dei misericordia, Dei adjutorio, Dei gratia fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam, et dum conatur, poscat auxilium: et oret lingua, ut dometur lingua, domante illo qui dixit ad suos, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Itaque praecepto facere commonemur, quod conantes et nostris viribus non valentes, adjutorium divinum precemur.
CAPUT XVI. 17. Evolvitur idem Jacobi locus. Proinde et ipse cum exaggerasset linguae malum, inter haec dicens, Non oportet, fratres mei, haec ita fieri: continuo monuit, consummatis his quae hinc dicebat, quo adjutorio ista non fierent, quae dixit fieri non oportere. Quis enim sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione (Jacobi III, 10, 13-17). Haec est sapientia quae linguam domat, desursum descendens, non ab humano corde prosiliens. An et istam quisquam abrogare audet gratiae Dei, et eam superbissima vanitate ponit in hominis potestate? Cur ergo oratur ut accipiatur, si ab homine est ut habeatur? An et huic orationi contradicitur, ne fiat injuria libero arbitrio, quod sibi sufficit possibilitate naturae ad implenda omnia praecepta justitiae? Contradicatur ergo eidem ipsi apostolo Jacobo admonenti et dicenti, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans (Id. I, 5). Haec est fides, ad quam praecepta compellunt, ut lex imperet, et fides impetret. Per linguam enim, quam nullus hominum domare potest, sed sapientia desursum descendens, in multis offendimus omnes (Id. III, 2). Non enim et hoc iste apostolus alio modo pronuntiavit, sicut illud quod ait, Linguam nullus hominum domare potest.
CAPUT XVII. 18. In carne esse qui dicantur. Ignorantiae peccata. Quibus petentibus detur a Dei sapientia. Nec illud quisquam istis pro impossibilitate non peccandi similiter objecerit, quod dictum est: Sapientia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 7, 8). Sapientiam quippe carnis dixit, non sapientiam desursum descendentem: et in carne esse, non eos qui nondum de corpore exierunt, sed eos qui secundum carnem vivunt, significatos esse manifestum est. Non autem ibi est quaestio quae versatur. Illud est quod exspecto ab isto audire si possim, eos qui secundum spiritum vivunt, et ob hoc etiam hic adhuc viventes jam quodam modo in carne non sunt, utrum gratia Dei vivant secundum spiritum; an sibi sufficiant, jam data cum creantur possibilitate naturae, et sua propria voluntate: cum plenitudo legis non sit nisi charitas (Id. XIII, 10), et charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). 19. Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae, et dicit, « hominem praevigilare debere ne ignoret; ideoque esse culpandam ignorantiam, quia id homo nescit negligentia sua, quod adhibita diligentia scire debuisset: » dum tamen omnia potius disputet, quam ut oret et dicat, Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Aliud est enim, non curasse scire, quae negligentiae peccata etiam per sacrificia quaedam legis videbantur expiari: aliud, intelligere velle, nec posse, et facere contra legem, non intelligendo quid fieri velit. Unde admonemur a Deo petere sapientiam, qui dat omnibus affluenter, utique his omnibus qui sic petunt et tantum petunt, quomodo et quantum res tanta petenda est.
CAPUT XVIII. 20. Quam orationem Pelagius necessariam admiserit. « Divinitus tamen esse expianda peccata commissa, et pro eis Dominum exorandum » fatetur, propter veniam scilicet promerendam; « quia id quod factum est, facere infectum, » multum ab isto laudata « potentia » illa « naturae et voluntas hominis, » etiam ipso fatente, « non potest: » quare hac necessitate restat ut oret ignosci. Ut autem adjuvetur ne peccet, nusquam dixit, non hic legi; mirum de hac re omnino silentium: cum oratio dominica utrumque petendum esse commoneat, et ut dimittantur nobis debita nostra, et ut non inferamur in tentationem; illud, ut praeterita expientur; hoc, ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit; tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit: ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius, quam orare ut facias quod in potestate habeas?
CAPUT XIX. 21. Negat Pelagius naturam humanam peccato depravatam aut corruptam. Jam nunc videte, quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam naturam tanquam omnino sine ullo vitio sit, conetur ostendere, et contra apertissimas Scripturas Dei luctetur sapientia verbi, qua evacuetur crux Christi (I Cor. I, 17). Sed plane illa non evacuabitur, ista potius sapientia subvertetur. Nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia Dei, ut et ipsum haec dixisse poeniteat. « Primo, » inquit, « de eo disputandum est, quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. Unde ante omnia quaerendum puto, » inquit, « quid sit peccatum: substantia aliqua, an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur. » Deinde adjungit: « Credo, ita est. Et si ita est, » inquit, « quomodo potuit humanam debilitare vel mutare naturam, quod substantia caret? » Videte, quaeso, quomodo nesciens nitatur evertere medicinalium eloquiorum voces saluberrimas. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Quid sanatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque vitiatum? Porro si est quod sanetur, unde vitiatum est? Audis confitentem: quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam meam. Ab illo quaere, unde vitiatum sit, quod sanari rogat: et audi quod sequitur, Quoniam peccavi tibi. Hunc iste interroget, ab isto quaerat quod quaerendum putat, et dicat: O tu qui clamas, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi, quid est peccatum? « substantia aliqua, an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed tantum perperam facti actus exprimitur? » Respondet ille: Ita est ut dicis; non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur. Et contra iste: Quid ergo clamas, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi? Quomodo potuit vitiare animam tuam quod substantia caret? Nonne ille moerore confectus vulneris sui, ne disputatione ab oratione averteretur, breviter responderet et diceret: Recede a me, obsecro: cum illo potius disputa, si potes, qui dixit, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus: non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13); ubi justos utique sanos, peccatores autem appellavit aegrotos?
CAPUT XX. 22. Peccato, et si substantia non sit, quomodo vitiari natura potuerit. Cernitisne quo tendat, et quo manus porrigat haec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Id. I, 21). Quomodo enim salvum faciet, ubi nulla est aegritudo? Peccata quippe, a quibus dicit Evangelium salvum faciendum populum Christi, substantiae non sunt, et secundum istum vitiare non possunt. O frater, bonum est ut memineris te esse christianum. Credere ista fortasse sufficeret: sed tamen quia disputare vis, nec obest, imo etiam prodest, si firmissima praecedat fides; nec existimemus peccato naturam humanam non posse vitiari, sed divinis credentes Scripturis peccato eam esse vitiatam, quomodo id fieri potuerit inquiramus. Quoniam peccatum jam didicimus non esse substantiam; nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare, non esse substantiam? A substantia quippe receditur; quoniam cibus substantia est. Sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit, ita valetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur viribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut si aliquo modo perduret in vita, vix possit ad eum cibum revocari, unde abstinendo vitiata est. Sic non est substantia peccatum: sed substantia est Deus, summaque substantia, et solus verus rationalis creaturae cibus; a quo per inobedientiam recedendo, et per infirmitatem non valendo capere quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: Percussum est sicut fenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum (Psal. CI, 5)?
CAPUT XXI. 23. Adam Christi misericordia liberatus. Attendite autem quomodo adhuc se urgeat verisimilibus rationibus contra Scripturae sanctae veritatem. Dominus Jesus dicit, qui propterea Jesus vocatur, quia ipse salvum facit populum suum a peccatis eorum: dicit ergo Dominus Jesus, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Unde dicit et Apostolus, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15). Et iste contra fidelem sermonem et omni acceptione dignum, dicit « non debuisse hanc aegritudinem contrahi peccatis, ne ad hoc esset ista poena peccati, ut committerentur plura peccata. » Quaeritur etiam parvulis tantus medicus opitulator: et iste dicit, « Quid quaeritis? Sani sunt propter quos medicum quaeritis. Nec ipse primus homo ideo morte damnatus est: nam postea non peccavit. » Quasi aliquid postea de perfectione justitiae ejus audierit, nisi quod commendat Ecclesia et ipsum Domini Christi misericordia liberatum. « Ejus quoque posteros » iste dicit, « non solum illo non esse infirmiores, sed etiam plura implevisse praecepta, cum ille unum implere neglexerit: » quos posteros videt ita nasci, quomodo certe ille factus non est, non solum praecepti incapaces, quod omnino non sentiunt, sed vix capaces papillae cum esuriunt; eos tamen in matris Ecclesiae gremio cum salvos gratia sua facere velit, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum, contradicunt homines, et quasi creaturam, quae per illum condita est, melius illo inspicere noverint, voce non sana sanos esse pronuntiant.
CAPUT XXII. 24. Idem peccatum et poena peccati. « Materiam peccati » dicit « esse vindictam, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret. » Nec cogitat praevaricatorem legis quam digne lux deserat veritatis; qua desertus utique fit caecus, et plus necesse est offendat, et cadendo vexetur, vexatusque non surgat, ut ideo tantum audiat vocem legis, quo admoneatur implorare gratiam Salvatoris. An nulla poena est eorum, de quibus dicit Apostolus, Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum? Utique ista obscuratio vindicta et poena jam fuit: et tamen per hanc poenam, id est, per cordis caecitatem, quae fit deserente luce sapientiae, in plura et gravia peccata collapsi sunt. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Gravis haec poena est, si quis intelligat, et ex hac poena vide quo ierunt: Et immutaverunt, inquit, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Ista fecerunt ex peccati poena, qua obscuratum est insipiens cor eorum. Et propter haec tamen, quia licet poenalia, etiam ipsa peccata sunt, adjungit et dicit: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam. Ecce quemadmodum Deus gravius condemnavit, tradens illos in desideria cordis illorum, in immunditiam. Videte etiam ex hac poena quae faciant: Ut contumeliis, inquit, afficiant corpora sua in semetipsis. Et quia poena est ista iniquitatis, cum sit et iniquitas, evidentius commendat dicens: Qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propter hoc, inquit, tradidit Deus illos in passiones ignominiae. Ecce quoties vindicat Deus, et ex eadem vindicta plura et graviora peccata consurgunt. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam: similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes. Atque ut ostenderet sic esse ista peccata, ut etiam poenae sint peccatorum, etiam his adjunxit: Et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Videte quoties vindicet, eademque vindicta quae pariat pulluletque peccata. Adhuc attendite: Et sicut non probaverunt, inquit, Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, cum circumventione, malitia, avaritia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos; inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectu, sine misericordia (Rom. I, 21-31). Hic nunc iste dicat, « Non debuit sic vindicari peccatum, ut peccator per vindictam plura committeret. »
CAPUT XXIII. 25. Non deserit Deus nisi dignos deseri. Ad peccandum nobis ipsi sufficimus; ad justitiam vero ut redeamus, non item. Mors poena est, non causa peccati. Fortasse respondeat, Deum ad ista non cogere, sed dignos deseri tantum deserere. Si hoc dicit, verissime dicit: deserti quippe, ut dixi, luce justitiae et per hoc contenebrati quid pariant aliud, quam haec omnia, quae commemoravi opera tenebrarum, donec dicatur eis, si dicto obaudiant, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14)? Mortuos Veritas dicit, unde est et illud, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22): mortuos ergo Veritas dicit, quos iste dicit laedi et vitiari non potuisse peccato, quia videlicet didicit peccatum non esse substantiam. Nemo ei dicit, sic hominem factum, ut de justitia quidem posset in peccatum ire, et de peccato ad justitiam redire non posset: sed ut in peccatum iret, suffecit ei liberum arbitrium, quo se ipse vitiavit; ut autem redeat ad justitiam, opus habet medico, quoniam sanus non est; opus habet vivificatore, quia mortuus est. De qua gratia omnino nihil iste dicit, quasi sola sua voluntate se possit sanare, quia eum potuit sola vitiare. Non ei dicimus, mortem corporis ad peccatum valere, ubi sola vindicta est; nemo enim peccat corpore moriendo: sed ad peccatum valet mors amimae, quam deseruit vita sua, hoc est, Deus ejus, quae necesse est mortua opera faciat, donec Christi gratia reviviscat. Famem et sitim et caeteras molestias corporales, absit ut dicamus necessitatem habere peccandi, quibus molestiis exercitata vita justorum splendidius enituit, et eas per patientiam superando majorem gloriam comparavit; sed adjuta gratia Dei, adjuta spiritu Dei, adjuta misericordia Dei; non superba voluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens. Noverat enim Deo dicere, Quoniam tu es patientia mea (Psal. LXX, 5). De qua gratia et adjutorio et misericordia, sine qua bene non possumus vivere, nescio quare iste omnino nihil dicit: imo etiam velut sibi ad justitiam sufficientem, si sola voluntas adsit, defendendo naturam, gratiae Christi, qua justificamur, apertissime contradicit. Cur autem soluto per gratiam peccati reatu ad exercitationem fidei mors corporis maneat, quamvis venerit de peccato, jam et hoc in illis ad sanctae memoriae Marcellinum libris, ut valui, disserui (De Peccatorum Meritis et Remissione, lib. 2, n. 49-56).
CAPUT XXIV. 26. Christus mortuus potestate. Etiam mala Dei misericordia prosunt. Quod vero Dominum dicit sine peccato mori potuisse: illi etiam nasci, potestas misericordiae, non conditio naturae fuit; sic etiam mortuus est potestate; et hoc est pretium nostrum, quo nos a morte redimeret. Et hoc istorum disputatio evacuare contendit, cum ab eis ita natura humana defenditur, ut possit liberum arbitrium isto pretio non egere, ut a potestate tenebrarum et praepositi mortis in regnum Christi Domini transferantur. Et tamen quando Dominus ad passionem perrexit, Ecce, inquit, veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet: et utique nihil peccati, unde praepositus mortis jure suo ageret, ut perimeret. Sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31): id est, quia non morior necessitate peccati, sed obedientiae voluntate. 27. Dicit nullum malum boni alicujus esse causam. Quasi poena bonum sit, qua tamen multi emendati sunt. Sunt ergo mala quae prosunt mirabili misericordia Dei. Numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus? Non utique: et tamen haec ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodam modo. Dixerat enim in abundantia sua, Non movebor in aeternum: et sibi tribuebat quod a Domine habebat. Quid enim habebat quod non acceperat (I Cor. IV, 7)? Quare ostendendum ei fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod superbus amiserat. Ideo, Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. In qua ego abundantia mea dicebam, Non movebor, cum hoc mihi esset abs te, non a me. Denique avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8).
CAPUT XXV. 28. Errantium ingenium. Cum haereticis quibusdam non tam disputationibus quam orationibus agendum. Hoc superbus animus omnino non sapit: sed magnus est Dominus, qui id persuadeat quomodo ipse novit. Nam procliviores sumus quaerere potius quid contra ea respondeamus, quae nostro objiciuntur errori, quam intendere quam sint salubria, ut careamus errore. Unde cum istis non tam disputationibus, quam pro eis, sicut pro nobis, orationibus est agendum. Non enim hoc eis dicimus, quod sibi iste opposuit, ut esset causa misericordiae Dei, necessarium fuisse peccatum. Utinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria. Sed iniquitatem peccati tanto graviorem, quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat infirmitas, poena justissima subsecuta est: ut mercedem mutuam peccati sui in semetipso reciperet, amittens sub se positam sui corporis quodam modo obedientiam, quam praecipuam sub Domino suo ipse contempserat. Et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris repugnat legi mentis (Rom. VII, 23); neque adversus Deum murmurare, neque contra rem manifestissimam disputare, sed pro poena nostra illius misericordiam quaerere et orare debemus.
CAPUT XXVI. 29. Similitudo qua intelligitur Dei gratiam faciendo cuivis operi bono necessariam. Attendite sane vigilanter quomodo dixerit: Adhibet quidem huic etiam parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam suam Deus; quia homini post peccatum ita subveniri necessum est, non quia Deus causam hujusce necessitatis optaverit. Videtisne quemadmodum non dicat necessariam misericordiam Dei ut non peccemus, sed quia peccavimus? Deinde subjungit: Sed et medicus ad curandum jam vulneratum paratus esse debet; non debet autem ut sanus vulneretur optare. Si ista similitudo rebus de quibus agimus congruit, certe vulnerari non potest natura humana peccato, quoniam peccatum nulla substantia est. Sicut ergo vulnere, verbi gratia, claudicans ideo curatur, ut sanato malo praeterito, futurus dirigatur incessus: sic mala nostra non ad hoc solum supernus medicus sanat, ut illa jam non sint, sed ut de caetero recte ambulare possimus; quod quidem etiam sani nonnisi illo adjuvante poterimus. Nam medicus homo cum sanaverit hominem, jam de caetero sustentandum elementis et alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat atque persistat, Deo dimittit; qui praebet ista in carne viventibus, cujus erant etiam illa quae, dum curaret, adhibebat. Non enim quemquam medicus ex his rebus quas ipse creaverit sanat; sed ex illius opibus, qui creat omnia necessaria sanis atque vitiosis. Ipse autem Deus, cum per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum (I Tim. II, 5), spiritualiter sanat aegrum vel vivificat mortuum, id est, justificat impium, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad perfectam vitam justitiamque perduxerit, non deserit si non deseratur, ut pie semper justeque vivatur. Sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adjutus non potest cernere: sic et homo etiam perfectissime justificatus, nisi aeterna luce justitiae divinitus adjuvetur, recte non potest vivere. Sanat ergo Deus, non solum ut deleat quod peccavimus, sed ut praestet etiam ne peccemus.
CAPUT XXVII. 30. Peccatum peccato tollitur. Sanandi ordinem coelestis medicus non ab aegroto accipit, sed a se ipso. Justis quae causa timendi. Acute sane tractat et versat, et quantum sibi videtur redarguit atque convincit quod eis dicitur, etiam necessarium fuisse homini ad auferendam superbiae vel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset. Absurdissimum quippe et stultissimum putat, peccatum fuisse ne peccatum esset, quoniam et ipsa superbia utique peccatum est: quasi non et ulcus in dolore est, et sectio dolorem operatur, ut dolor dolore tollatur. Hoc si experti non essemus, et in aliquibus terris ubi ista nunquam contigerant, audiremus, sine dubio utique deridentes, fortassis etiam verbis hujus uteremur et diceremus, Absurdissimum est dolorem necessarium fuisse, ne ulceris dolor esset. 31. Sed Deus, inquiunt, potest omnia sanare. Hoc utique agit, ut sanet omnia: sed agit judicio suo, nec ordinem sanandi accipit ab aegroto. Procul dubio quippe firmissimum Apostolum volebat efficere, cui tamen dixit, Virtus in infirmitate perficitur: et non ei toties oranti aufert nescio quem stimulum carnis, quem sibi dicit datum, ne magnitudine revelationum extolleretur (II Cor. XII, 7-9). Caetera enim vitia tantum in malefactis valent, sola autem superbia etiam in recte factis cavenda est. Unde admonentur illi, ne dona Dei suae potestati tribuendo seseque extollendo gravius pereant, quam si nil operarentur boni, quibus dicitur, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Quare ergo cum timore et tremore, et non potius cum securitate, si Deus operatur; nisi quia propter voluntatem nostram, sine qua bene non possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene operatur, suum tantummodo existimet, et dicat in abundantia sua, Non movebor in aeternum? Ideo qui in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit paululum faciem suam, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus: quoniam ipsis est ille tumor sanandus doloribus.
CAPUT XXVIII. 32. Deserit aliquantum Deus, ne superbiamus. Non itaque dicitur homini, Necesse est peccare, ne pecces: sed dicitur homini, Deserit aliquantum Deus unde superbis, ut scias non tuum, sed ejus esse, et discas superbus non esse. Nam illud etiam Apostoli quale est, nonne ita mirabile, ut nisi quia ipse dicit, cui vera dicenti contradicere nefas est, non sit credibile? Quis enim nesciat fidelium, a satana venisse primam peccati suasionem (Gen. III, 1-6), et quod ille primus auctor sit omnium peccatorum? Et tamen quidam traduntur satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Quomodo igitur opus satanae excluditur opere satanae? Haec atque hujusmodi intueatur, ne videantur ei nimis acuta, quae acutule sonant, et discussa inveniuntur obtusa. Quid quod etiam similitudines adhibet, quibus magis admoneat quid ei debeat responderi? Quid amplius dicam, inquit, nisi quia potest credi quod ignes ignibus exstinguuntur, si credi potest quod peccatis peccata curentur? Quid si ignes exstinguere quisquam non potest ignibus, sed tamen possunt, ut docui, dolores curari doloribus? Possunt etiam, si quaerat et discat, venenis venena depelli. Nam, si et advertit aliquando calores febrium quibusdam caloribus medicinalibus frangi, etiam ignes ignibus fortasse concedet exstingui.
CAPUT XXIX. 33. Non omne peccatum superbia est. Superbia quomodo omnis peccati initium. Quonam modo, inquit, superbiam ipsam a peccato separabimus? Quid enim hoc urget, cum manifestum sit etiam ipsam esse peccatum? Tam peccare, inquit, superbire est, quam superbire peccare. Nam quaere quid sit quodcumque peccatum, et vide si invenies aliquod sine superbiae appellatione peccatum. Hanc autem sententiam sic exsequitur, et sic probare conatur: Omne, inquit, peccatum, nisi fallor, Dei contemptus est: et omnis Dei contemptus superbia est. Quid enim tam superbum, quam Deum contemnere? Omne ergo peccatum et superbia est, etiam Scriptura dicente, « Initium omnis peccati superbia est. » Quaerat diligenter, et inveniet in lege multum discretum esse a caeteris peccatis peccatum superbiae. Multa enim peccata per superbiam committuntur, sed neque omnia superbe fiunt, quae perperam fiunt; certe a nescientibus, certe ab infirmis, certe plerumque a flentibus et gementibus. Et quidem superbia, cum magnum sit ipsa peccatum, ita sine aliis per se ipsa est, ut etiam plerumque, ut dixi, non in peccatis, sed in ipsis recte factis pede celeriore superveniat et obrepat. Sed ideo verissime dictum est, quod iste aliter intellexit, Initium omnis peccati superbia: quoniam diabolum, a quo exstitit origo peccati, ipsa dejecit, et subsequente invidentia hominem stantem, unde ipse cecidit, inde subvertit. Nam utique jactantiae januam, qua intraret, serpens ille quaesivit, quando ait, Eritis sicut dii (Gen. III, 5). Ideo dictum est, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14).
CAPUT XXX. 34. Quomodo suum est hominis peccatum, licet gratia indigeat ut sanetur ejus infirmitas. Quid autem sibi vult, quod dicit: Deinde quomodo Deo pro illius peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognoverit? Suum enim non est, inquit, si necessarium est. Aut si suum est, voluntarium est: et si voluntarium est, vitari potest. Nos respondemus: Suum est omnino; sed vitium quo committitur, nondum omni ex parte sanatum est: quod quidem ut inolesceret, de non recte usa sanitate descendit: ex quo vitio jam male valens, vel infirmitate, vel caecitate plura committit: pro quo supplicandum est, ut sanetur, et deinceps in perpetua sanitate vivatur; non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur, qua potestate vitiatus est.
CAPUT XXXI. 35. Superbiam ipsam cur Deus non cito sanet. Quam occulte insidietur superbia. Et haec quidem ita dixerim, ut altius Dei consilium me fatear ignorare, cur etiam ipsam superbiam, quae et in recte factis animo insidiatur humano, non cito Deus sanet; pro qua sananda illi piae animae cum lacrymis et magnis gemitibus supplicant, ut ad eam superandam et quodam modo calcandam et obterendam, dexteram conantibus porrigat. Ubi enim laetatus homo fuerit, in aliquo bono opere se etiam superasse superbiam, ex ipsa laetitia caput erigit, et dicit: Ecce ego vivo, quid triumphas? et ideo vivo, quia triumphas. Ante tempus enim fortasse de illa quasi victa triumphare delectat, cum extrema ejus umbra illo meridie, quantum arbitror, absorbebitur: qui meridies Scriptura dicente promittitur, Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem: si fiat quod supra scriptum est, Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum; et ipse faciet (Psal. XXXVI, 6, 5): non sicut quidam putant, quod ipsi faciant. Nullos enim videtur attendisse, cum dixit, Et ipse faciet; nisi eos qui dicunt, Nos facimus, id est, nos ipsi nos ipsos justificamus. Ubi quidem operamur et nos: sed illo operante cooperamur, quia misericordia ejus praevenit nos. Praevenit autem ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur: praevenit ut vocemur, subsequetur ut glorificemur: praevenit ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus: quiae sine illo nihil possumus facere (Joan. XV, 5). Utrumque enim scriptum est: et, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et Misericordia tua subsequetur me per omnes dies vitae meae (Psal. XXII, 6). Revelemus ergo ad eum viam nostram confessione, non defensione laudemus. Si enim non est ipsius via, sed nostra, procul dubio non est recta. Revelemus eam confitendo; quia non eum latet, etiamsi operire conemur. Bonum est autem confiteri Domino (Psal. XCI, 2).
CAPUT XXXII. 36. Superbia etiam in recte factis cavenda. Liberum arbitrium non tollitur cum gratia praedicatur. Ita enim quod ei placet dabit nobis, si quod ei displicet in nobis, displiceat et nobis. Avertet, sicut scriptum est, semitas nostras a via sua (Psal. XLIII, 19), et nostram faciet esse quae sua est; quoniam ab ipso praebetur credentibus in eum, et sperantibus in eum ut ipse faciat. Ipsa est enim via justa, quam ignorantes qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; et suam volentes constituere justitiam, justitiae Dei non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4), qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6). In qua jam ambulantes tamen terruit vox divina, ne quasi de propriis in ea viribus extollantur. Nam quibus propter hoc ait Apostolus, Cum timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem; Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13): eis propter hoc ipsum dicit etiam Psalmus, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa, cum exarserit in brevi ira ejus super vos. Non ait, ne quando irascatur Dominus, et non vobis ostendat viam justam, aut, non vos introducat in viam justam: sed jam illic ambulantes sic terrere potuit ut diceret, ne pereatis de via justa. Unde, nisi quia superbia, quod toties dixi, et saepe dicendum est, etiam in ipsis recte factis cavenda est, id est, in ipsa via justa; ne homo dum quod Dei est deputat suum, amittat quod Dei est, et redeat ad suum? Ideo, quo psalmus iste concluditur, faciamus: Beati omnes qui confidunt in eo (Psal. II, 11-13): utique ut ipse faciat, ipse ostendat viam suam, cui dicitur, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et ipse det salutem, ut ambulare possimus, cui dicitur, Et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8): ipse in eadem via deducat, cui dicitur, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11): ipse ad illa, quo via ducit, promissa perducat, cui dicitur, Etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 10): ipse ibi pascat recumbentes cum Abraham, Isaac, et Jacob, de quo dictum est, Faciet eos recumbere, et transibit, et ministrabit eis (Luc XII, 37). Non enim, cum ista commemoramus, arbitrium voluntatis tollimus, sed Dei gratiam praedicamus. Cui enim prosunt ista nisi volenti, sed humiliter volenti, non se de voluntatis viribus, tanquam ad perfectionem justitiae sola sufficiat, extollenti?
CAPUT XXXIII. 37. Esse sine ullo omnino peccato nondum aequat hominem Deo. Absit autem ut ei dicamus, quod a quibusdam contra se dici ait, « comparari hominem Deo, si absque peccato esse asseratur »: quasi vero angelus, quia absque peccato est, comparetur Deo. Ego quidem hoc sentio, quia etiam cum fuerit in nobis tanta justitia, ut ei addi omnino nihil possit, non aequabitur creatura Creatori. Si autem aliqui putant tantum nostrum futurum esse provectum, ut in Dei substantiam convertamur, et hoc efficiamur prorsus quod ille est: viderint quemadmodum astruant sententiam suam; mihi hoc fateor non esse persuasum.
CAPUT XXXIV. 38. Verissime dicimus nos non esse sine peccato. Nec modestiae causa mentiendum. Laus humilitatis in parte non est ponenda falsitatis. Jam sane hoc multum faveo libri hujus auctori, quod adversus eos qui dicunt, « Rationabile quidem videtur esse quod asseris, sed superbum est dici hominem absque peccato esse posse; » ita respondet, ut omnino si verum est, nullo modo superbum esse dicendum sit. Ait enim acutissime atque verissime: « In qua magis parte humilitas collocanda est? Sine dubio, falsitatis, si in ea quae veritatis probatur esse superbia est. » Ac per hoc placet illi, et recte placet, ut in parte veritatis, non in parte falsitatis magis humilitas collocetur. Ex quo est consequens ut ille qui dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); verum dixisse minime dubitetur, ne causa humilitatis hoc falsum dixisse videatur. Propterea enim addidit, Et veritas in nobis non est: cum forte sufficeret dicere, Nos ipsos decipimus; nisi attenderet quosdam putare posse, ideo dictum, nos ipsos decipimus, quia etiam de vero bono qui se laudat extollitur. Addendo itaque, Et veritas in nobis non est, manifeste ostendit, sicut etiam huic rectissime placet, hoc omnino verum non esse, si dixerimus quia peccatum non habemus: ne humilitas constituta in parte falsitatis, perdat praemium veritatis. 39. Porro autem quod Dei causam sibi agere videtur, defendendo naturam; non attendit quod eamdem naturam sanam esse dicendo, medici repellit misericordiam. Ipse est autem creator ejus, qui salvator ejus. Non ergo debemus sic laudare creatorem, ut cogamur, imo vere convincamur dicere superfluum salvatorem. Naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus, easque laudes ad creatoris gloriam referamus: sed quia nos creavit, ita simus grati, ut non simus, quia sanat, ingrati. Vitia sane nostra quae sanat, non divino operi, sed humanae voluntati justaeque illius vindictae tribuamus: sed ut in nostra potestate fuisse ne acciderent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia quam in nostra potestate fateamur. Hanc iste misericordiam et medicinale Salvatoris auxilium tantum in hoc ponit, ut ignoscat commissa praeterita, non ut adjuvet ad futura vitanda. Hic perniciosissime fallitur: hic, etsi nesciens, prohibet nos vigilare et orare ne intremus in tentationem, cum hoc ne nobis accidat, in nostra tantum potestate esse contendit.
CAPUT XXXV. 40. Quorumdam cur scripta peccata. Desperatio in peccatis perdere se putat si quid non fecerit quo instigat libido. An sancti mortui sint sine peccato. « Quorumdam » sane « exempla, quos peccasse legimus, » non « ideo scripta » dicit, qui sanum sapit, « ut ad desperationem non peccandi valeant, et securitatem peccandi nobis quodam modo praebere videantur: » sed ut disceremus, vel poenitendi humilitatem, vel etiam in talibus lapsibus non desperandam salutem. Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt, nec solum poenitendi negligunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et nefaria desideria servi libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt; quasi perdant, si non fecerint, quod instigat libido, cum eos jam maneat certa damnatio. Adversus hunc morbum nimium periculosum et exitiabilem, valet commemoratio peccatorum etiam in quae justi sanctique prolapsi sunt. 41. Sed acute videtur interrogare, « quomodo istos sanctos de hac vita abiisse credendum sit, cum peccato, an sine peccato. » Ut si responsum fuerit, Cum peccato, putetur eos secuta damnatio, quod nefas est credere; si autem sine peccato dictum fuerit eos exisse de hac vita, probet hominem saltem propinquante morte fuisse sine peccato in hac vita. Ubi parum attendit, cum sit acutissimus, non frustra etiam justos in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Dominumque Christum, cum eamdem orationem docendo explicuisset, veracissime subdidisse, Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis Pater vester peccata vestra. Per hoc enim quotidianum spirituale quodam modo incensum, quod ante Deum in altare cordis, quod sursum habere admonemur, infertur, etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde venia deletur, quod subinde ignorantia vel infirmitate committitur.
CAPUT XXXVI. 42. Sancta virgo Maria sine ullo vixit peccato. Nullus praeterea sanctorum absque peccato. Deinde commemorat eos, « qui non modo non peccasse, verum etiam juste vixisse referuntur, Abel, Enoch, Melchisedech, Abraham, Isaac, Jacob, Jesu Nave, Phinees, Samuel, Nathan, Elias, Joseph, Elisaeus, Micheas, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, Ezechiel, Mardochaeus, Simeon, Joseph cui desponsata erat virgo Maria, Joannes. » Adjungit etiam feminas, « Debboram, Annam Samuelis matrem, Judith, Esther, alteram Annam filiam Phanuel, Elisabeth, ipsam etiam Domini ac Salvatoris nostri Matrem, quam » dicit « sine peccato confiteri necesse esse pietati. » Excepta itaque sancta virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem: unde enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum? hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? utrum hoc quod iste dicit, an quod Joannes apostolus? Rogo vos, quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc interrogari potuissent, nonne una voce clamassent, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est? An illud humilius responderent fortasse, quam verius? Sed huic jam placet, et recte placet, « laudem humilitatis in parte non ponere falsitatis. » Itaque hoc si verum dicerent, haberent peccatum; quod humiliter quia faterentur, veritas in eis esset: si autem hoc mentirentur, nihilominus haberent peccatum, quia veritas in eis non esset. CAPUT XXXVII. 43. Cur non omnium peccata Scriptura commemoraverit. « Dicent forsitan, » inquit, « Numquid omnium potuit Scriptura commemorare peccata? » Et verum ei dicent, quicumque dicent: nec eum contra hoc aliquid validum video respondisse; quamvis videam tacere noluisse. Quid enim dixerit, quaeso, attendite. « Hoc, » inquit, « recte potest dici de his quorum neque bonorum neque malorum Scriptura sit memor: de illis vero quorum justitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. » Dicat ergo non pertinuisse ad justitiam tantam illorum fidem, qui magna multitudine praecedentes et consequentes cum laudibus Domini asellum, etiam inter frementes quare hoc facerent inimicos, clamabant dicentes, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Audeat ergo dicere iste, si potest, neminem fuisse in tanta illa multitudine, qui ullum haberet omnino peccatum. Quod si absurdissimum est dicere, cur nulla peccata eorum Scriptura commemoravit, quae tantum bonum fidei ipsorum commemorare curavit? 44. Sed hoc etiam forsitan ipse vidit, et ideo subjecit atque ait: « Sed esto, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere: in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quatuor homines erant, quid, » inquit, « dicimus, cur non omnium voluerit delicta memorare? Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? an quia illorum tantum qui commiserant meminit, illius vero qui nulla commiserat meminisse non potuit? » Adhuc adjungit verba, quibus ista sententia uberius et planius astruatur: « Certe, » inquit, « primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quatuor tantum homines fuisse referuntur: peccavit Eva, Scriptura hoc prodidit, Adam quoque deliquit, eadem Scriptura non tacuit (Gen. III): sed et Cain peccasse, ipsa aeque Scriptura testata est (Id. IV): quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset, et hoc sine dubio Scriptura dixisset: sed non dixit; ergo nec ille peccavit; quin etiam justum ostendit. Credamus igitur quod legimus, et quod non legimus, nefas credamus astruere. »
CAPUT XXXVIII. 45. Cain ex Eva matre genuisse cur putatum a quibusdam fuerit. Peccata justorum; et justus quis esse et sine peccato non esse potest. Si quid minus est charitatis, ex vitio est. Haec dicens, parum attendit quod paulo ante ipse dixerat, « jam exorta multitudine generis humani, turbae numerositate potuisse Scripturam dissimulare omnium peccata contexere. » Hoc enim si satis attendisset, videret etiam in uno homine turbam et multitudinem peccatorum levium, vel non potuisse, vel si etiam potuit, non debuisse conscribi. Ea quippe scripta sunt, quibus et modus adhibendus fuit, et paucis exemplis ad multa necessaria lector instruendus. Nam cum ipsos tunc homines, licet adhuc paucos, quot vel qui fuerint, id est, Adam et Eva quot filios et filias procreaverint, et quae illis nomina imposuerint Scriptura commemorare noluerit (unde nonnulli parum considerantes quam multa Scriptura tacite praetereat, ipsum Cain cum matre concubuisse putaverunt, unde prolem quae commemorata est procrearet, putantes illis filiis Adam sorores non fuisse, quia eas Scriptura tunc tacuit, postea recapitulando inferens quod praetermiserat, Adam filios et filias procreasse (Gen. V, 4), nec tempus quo nati sunt, nec numerum, nec vocabula ostendens): ita nec commemorandum fuit, si Abel, quamvis merito justus appellatus est, paulo immoderatius aliquando risit, vel animi remissione jocatus est, vel vidit aliquid ad concupiscendum, vel aliquanto immoderatius poma decerpsit, vel plusculo cibo crudior fuit, vel cum oraret cogitavit aliquid unde ejus in aliud avocaretur intentio, et quoties illi ista ac similia multa subrepserint. An forte peccata non sunt, de quibus generaliter cavendis atque cohibendis admonemur praecepto apostolico, ubi dicit, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12)? His quippe ne obediamus ad ea quae non licent, vel minus decent, quotidiana et perpetua conflictatione certandum est. Nam utique ex hoc vitio mittitur, vel dimittitur oculus, quo non oportet: quod vitium si convaluerit et praevaluerit, etiam adulterium perpetratur in corpore, quod in corde tanto fit citius, quanto est cogitatio celerior, et nullum impedimentum morarum. Hoc peccatum, id est, hunc vitiosae affectionis appetitum qui magna ex parte frenarunt, ut non obedirent desideriis ejus, nec exhiberent ei membra sua arma iniquitatis, etiam justi appellari meruerunt; et hoc, adjutorio gratiae Dei. Verum quia saepe in levissimis et aliquando incautis obrepit peccatum; et justi fuerunt, et sine peccato non fuerunt. Postremo si in Abel justo charitas Dei, qua una vere justus est quicumque justus est, adhuc erat quo posset et deberet augeri, quidquid minus erat, ex vitio erat. Et cui non minus sit, donec ad illam ejus fortitudinem veniatur, ubi tota hominis absorbeatur infirmitas?
CAPUT XXXIX. 46. Idem tractatur argumentum. Magna plane sententia conclusit hunc locum cum ait: Credamus igitur quod legimus, et quod non legimus, nefas credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse sufficiat. Contra ego dico, nec omne quod legimus credere nos debere, propter illud quod Apostolus ait, Omnia legite, quae bona sunt tenete (I Thess. V, 21); et astruere aliquid etiam quod non legimus, nefas non esse. Possumus enim aliquid bona fide testes astruere quod experti sumus, etiam si forte non legimus. Hic fortasse respondet, Ego cum hoc dicerem, de Scripturis sanctis agebam. O utinam, non dico aliud quam in illis Litteris legit, verum contra id quod legit, nihil vellet astruere! fideliter et obedienter audiret quod scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): et non infirmaret tanti medici gratiam, dum fateri non vult naturam humanam esse vitiatam. O utinam sicut christianus legeret, praeter Jesum Christum nullum esse nomen sub coelo, in quo oportet salvos fieri nos (Act. IV, 12): et non possibilitatem naturae humanae ita defenderet, ut homo per liberum arbitrium etiam sine isto nomine salvus esse posse credatur!
CAPUT XL. 47. Christum ad quid necessarium nobis fuisse putavit Pelagius. Sed putat fortasse ideo necessarium esse Christi nomen, ut per ejus Evangelium discamus quemadmodum vivere debeamus, non etiam ut ejus adjuvemur gratia, quo bene vivamus. Vel hinc saltem confiteatur esse miserabiles tenebras in animo humano, qui scit quemadmodum debeat leonem domare, et nescit quemadmodum vivere. An et hoc ut sciat sufficit ei liberum arbitrium lexque naturalis? Haec est sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi. Sed qui dixit, Perdam sapientiam sapientum; quia ista crux non potest evacuari, profecto istam sapientiam per stultitiam praedicationis, qua credentes sanantur, evertit (I Cor. I, 17, 19, 21). Si enim possibilitas naturalis per liberum arbitrium, et ad cognoscendum quomodo vivere debeat, et ad bene vivendum sufficit sibi; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21); ergo evacuatum est scandalum crucis. Cur non etiam ego hic exclamem? imo exclamabo, et istis increpitabo dolore christiano: Evacuati estis a Christo, qui in natura justificamini, a gratia excidistis (Id. V, 11, 4): ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti. Sicut enim finis legis, ita etiam naturae humanae vitiosae salvator Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 3 et 4).
CAPUT XLI. 48. Omnes quomodo accipiendum, in verbis Apostoli, de quibus movetur quaestio. Quod autem sibi opposuit ab eis dici, contra quos loquitur, Omnes enim peccaverunt (Id., III, 23): manifestum est quod de his dicebat Apostolus qui tunc erant, hoc est, de Judaeis et Gentibus. Sed plane illud quod commemoravi, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; et antiquos et recentiores, et nos et posteros nostros sententia ista complectitur. Ponit etiam illud testimonium, unde probet cum dicuntur omnes, non semper omnes omnino nullo praetermisso intelligi oportere. « Sicut per unius, » inquit, « delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. » Cum per Christi, inquit, justitiam, non omnes, sed eos tantum qui illi obedire voluerunt, et Baptismi ejus ablutione purgati sunt, sanctificatos esse non dubium sit. Non plane isto testimonio probat quod vult. Nam sicut dictum est, Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ut nullus praetermitteretur: sic et in eo quod dictum est, per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Id. V, 18), nullus praetermissus est: non quia omnes in eum credunt et Baptismo ejus abluuntur, sed quia nemo justificatur nisi in eum credat et Baptismo ejus abluatur. Itaque omnes dictum est, ne aliquo modo alio praeter ipsum quisquam salvus fieri posse credatur. Sicut enim uno litterarum magistro in civitate constituto, rectissime dicimus, Omnes iste hic litteras docet; non quia omnes cives litteras diseunt, sed quia nemo discit, nisi quem ille docuerit: sic nemo justificatur, nisi quem justificaverit Christus.
CAPUT XLII. 49. Potest homo sine peccato esse, sed auxiliante gratia. Possibilitas in sanctis simul cum effectu provenit.--Sed esto, inquit, consentiam quia omnes peccatores fuisse testatur. Dicit enim quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint. Quamobrem et si omnes homines peccatores, inquit, possent probari, definitioni tamen nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines sint, quam quid possent esse defendimus. Hic recte facit, aliquando consentire, quia non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa non peccandi possibilitate contendit, in qua nec nos adversus eum certare opus est. Nam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui, vel sint, vel esse possint, qui perfectam, cui nihil addendum esset, habuerint, vel habeant, vel habituri sint charitatem Dei (ipsa est enim verissima, plenissima, perfectissimaque justitia); quoniam id, quod voluntate hominis adjuta per Dei gratiam fieri posse confiteor et defendo, quando vel ubi vel in quo fiat, nimium certare non debeo. Neque de ipsa possibilitate contendo, cum sanata et adjuta hominis voluntate possibilitas ipsa simul cum effectu in sanctis proveniat, dum charitas Dei, quantum plenissime natura nostra sana atque purgata capere potest, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Melius itaque Dei causa agitur (quam se iste agendo dicit defensare naturam), cum et creator et salvator agnoscitur, quam cum defensa velut sana viribusque integris creatura opitulatio salvatoris inanitur.
CAPUT XLIII. 50. Deus non jubet impossibilia. Verum est autem quod ait, Quod Deus tam bonus quam justus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si voluisset. Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum, et libero arbitrio atque ad juste vivendum potestate libera constitutum? Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt, qui gravibus saucius confossusque vulneribus non ita potest ad justitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere: qui etiam si jam in stabulo est, adhuc curatur (Luc. X, 30, 34). Non igitur Deus impossibilia jubet: sed jubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis. Jam nunc videamus unde possit, unde non possit. Iste dicit: Voluntate non est, quod natura potest. Ego dico: Voluntate quidem non est homo justus, si natura potest: sed medicina poterit, quod vitio non potest.
CAPUT XLIV. 51. Status quaestionis inter Pelagianos et Catholicos. Antiqui justi eadem qua nos Christi fide salvati. Quid ergo jam opus est in pluribus immorari? Veniamus interius ad causam, quam in hac duntaxat quaestione vel solam, vel pene solam cum istis habemus. Sicut enim ipse dicit, « ad quod nunc agit non pertinere ut quaeratur, utrum fuerint, vel sint aliqui homines in hac vita sine peccato, sed utrum esse potuerint, sive possint: » ita ego etiamsi fuisse vel esse consentiam, nullo modo tamen potuisse vel posse confirmo, nisi justificatos gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum et hunc crucifixum. Ea quippe fides justos sanavit antiquos, quae sanat et nos, id est, mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi; fides sanguinis ejus, fides crucis ejus, fides mortis et resurrectionis ejus. Habentes ergo eumdem spiritum fidei, et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). 52. Iste vero objecta sibi quaestione, in qua revera intolerabilis videtur cordibus christianis, quid respondeat attendamus. Ait enim: « Sed hoc est quod multos movet, inquies, quod non per Dei gratiam hominem sine peccato esse posse defendis. » Prorsus hoc est quod movet, hoc est quod objicimus. Rem ipsam dicit; hoc omnino aegerrime sustinemus: hinc a Christianis talia disputari, ea quam in alios et in ipsos habemus, dilectione non ferimus. Audiamus igitur quomodo se ab objectione quaestionis hujus expediat. « O ignorantiae caecitas, » inquit, « o imperitae mentis ignavia, quae id sine Dei gratia defensari existimat, quod Deo tantum audiat debere reputari! » Si nesciremus quae sequantur, his tantummodo auditis, falsa nos de illis, jactante fama et quibusdam fratribus idoneis testibus asseverantibus, credidisse putaremus. Quid enim dici brevius potuit et verius, quam possibilitatem non peccandi, quantacumque est vel erit in homine, nonnisi Deo debere reputari? Hoc et nos dicimus, jungamus dexteras.
CAPUT XLV. 53. Alias expendit similitudines et ratiocinationes Pelagii. An audienda sunt caetera? Audienda plane, et corrigenda utique vel cavenda. « Nam cum dicitur, » inquit, « ipsum posse, arbitrii humani omnino non esse, sed auctoris naturae, Dei scilicet; ecqui fieri potest ut absque Dei gratia intelligatur, quod ad Deum proprie pertinere censetur? » Jam coepit apparere quid dicat: sed ne forte fallamur, latius id explanat et clarius. « Sed ut hoc manifestius, » inquit, « fiat, paulo latius disputandum est. Dicimus enim cujusque rei possibilitatem, non tam in arbitrii humani potestate, quam in naturae necessitate consistere. » Exemplis etiam vel similitudinibus quid dicat illustrat: « Ut puta » inquit, « loqui possum: quod loqui possum, meum non est; quod loquor, meum est, id est, propriae voluntatis: et quia quod loquor, meum est, utrumque facere possum, id est, et loqui et non loqui: quia vero quod loqui possum, meum non est, id est, arbitrii mei atque voluntatis, necesse est me semper loqui posse; et si voluero non posse loqui, non possum tamen non posse loqui, nisi forte membrum illud adimam, quo loquendi impleri officium potest. » Multa quidem dici possent, quibus, si velit, homo adimat sibi possibilitatem loquendi, non adempto illo membro quo loquimur. Velut si aliquid fiat unde vox ipsa tollatur, loqui nemo poterit manentibus membris: non enim vox hominis membrum est: vexato sane aliquo interiore membro fieri potest, non adempto. Sed ne verbo premere videar, mihique contentiose dicatur, Etiam vexare adimere est: possumus quidem id efficere et ore aliquibus vinculis sic clauso atque obserato, ut id aperire minime valeamus, neque ut aperiatur in nostra sit potestate, cum in potestate fuerit ut clauderetur manente integritate et sanitate membrorum.
CAPUT XLVI. 54. Necessitas non pugnat cum arbitrio voluntatis. Sed quid ad nos? Videamus quid exinde contexat: « Voluntatis enim arbitrio, » inquit, « ac deliberatione privatur, quidquid naturali necessitate constringitur. » Et hic nonnulla quaestio est. Per enim absurdum est, ut ideo dicamus non pertinere ad voluntatem nostram quod beati esse volumus, quia id omnino nolle non possumus, nescio qua et bona constrictione naturae: nec dicere audemus, ideo Deum non voluntatem, sed necessitatem habere justitiae, quia non potest velle peccare.
CAPUT XLVII. 55. Idem tractatur argumentum. Attendite etiam quae sequuntur: « Hoc, » inquit, « et de auditu, odoratu, vel visu sentiri possibile est, quod audire, odorari, videre potestatis nostrae sit; posse vero audire, vel odorari, vel videre potestatis nostrae non sit, sed in naturali necessitate consistat. » Aut ego non intelligo quid dicat, aut ipse. Quomodo enim in potestate nostra non est videndi possibilitas, si in potestate nostra est non videndi necessitas, quia in potestate est caecitas, qua id ipsum videre posse nobis, si volumus, adimamus? Quomodo autem in potestate nostra est videre, si velimus, cum etiam salva integritate naturae corporis oculorumque nostrorum, nec volentes videre possimus, sive per noctem luminibus quae forinsecus adhibentur ademptis, sive nos quisquam in tenebroso loco aliquo includat? Item si quod audire possumus vel non possumus, in nostra potestate non est, sed in naturae constrictione; quod vero audimus vel non audimus, hoc est propriae voluntatis: cur non attendit, quanta audiamus inviti, quae penetrant in sensum nostrum etiam auribus obturatis, sicuti est de proximo serrae stridor, vel grunnitus suis? Quanquam obturatio aurium ostendit, non in potestate nostra esse, apertis auribus non audire: facit etiam fortasse talis obturatio quae ipsum sensum nostrum adimat, ut in nostra potestate sit etiam audire non posse. De odoratu autem quod dicit, nonne parum attendit, « non esse in nostra potestate posse odorari vel non posse, sed in nostra potestate esse, » hoc est, in libera voluntate, « odorari vel non odorari: » cum inter odores graves et molestos quando constituti fuerimus, si quis nos illic manibus ligatis constituat, servata prorsus integritate ac salute membrorum velimus non odorari, nec omnino possimus; quia cum spiritum ducere cogimur; simul et odorem quem nolumus, trahimus?
CAPUT XLVIII. 56. Gratiae adjutorium in natura integra. Sicut ergo istae similitudines falsae sunt, ita et illud propter quod eas voluit adhibere. Sequitur enim et dicit: « Simili ergo modo de non peccandi possibilitate intelligendum est, quod non peccare nostrum sit, posse vero non peccare non nostrum. » Si de integra et sana hominis natura loqueretur, quam modo non habemus ( Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25] ), nec sic recte diceret, quod non peccare nostrum tantummodo sit, quamvis peccare nostrum esset: nam et tunc esset adjutorium Dei, et tanquam lumen sanis oculis quo adjuti videant, se praeberet volentibus. Quia vero de hac vita disputat, ubi corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); miror quo corde, etiam sine adjutorio medicinae Salvatoris nostri, nostrum putet esse non peccare, posse vero non peccare naturae esse contendat, quam sic apparet esse vitiatam, ut hoc majoris vitii sit non videre.
CAPUT XLIX. 57. Omnipotentiae Dei nihil adimit quod nec peccare, nec mori, nec seipsum occidere potest. « Quia non peccare, » inquit, « nostrum est, possumus peccare et non peccare. » Quid, si alius dicat, Quia nolle infelicitatem, nostrum est, possumus eam et nolle et velle? Et tamen eam velle omnino non possumus. Quis enim ullo modo velle esse possit infelix, etiamsi aliud vult ubi eum et nolentem infelicitas consequatur? Deinde, quia Dei multo magis est non peccare, num audebimus cum dicere et peccare posse et non peccare? Absit a nobis ut Deum peccare posse dicamus. Non enim, ut stulti putant, ideo non erit omnipotens, quia nec mori potest, et negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13). Quid est ergo quod loquitur, et quibus locutionum regulis conatur persuadere, quod non vult considerare? Adhuc addit et dicit: « Quia vero posse non peccare, nostrum non est; et si voluerimus non posse non peccare, non possumus non posse non peccare. » Intorte hoc dixit, et ideo subobscure. Sed ita posset dici planius: Quia posse non peccare, nostrum non est; seu velimus, seu nolimus, possumus non peccare. Non enim ait, Seu velimus, seu nolimus. non peccamus; sine dubio enim peccamus, si volumus: sed tamen velimus nolimus, habere nos asserit non peccandi possibilitatem, quam naturae insitam dicit. Sed de homine sanis pedibus tolerabiliter dici potest, velit nolit habet ambulandi possibilitatem: confractis vero, et si velit, non habet. Vitiata est natura de qua loquitur. Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Vitiata est, medicum implorat: Salvum me fac, Domine, clamat (Psal. XI, 2): Sana animam meam, clamat (Psal. XL, 5). Quid intercludit has voces, ut defendendo quasi praesentem possibilitatem, futuram impediat sanitatem?
CAPUT L. 58. Etiam a piis ac Deum timentibus gratia impugnatur. Et videte quid adjungat, unde illud confirmari existimat. « Quia nulla, » inquit, « adimere voluntas potest, quod inseparabiliter insitum probatur esse naturae. » Unde ergo illa vox: Ut non quae vultis illa faciatis (Galat. V, 17)? Unde etiam illa: Non enim quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago? Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? Ecce homines non ea quae volunt faciunt: et de non peccando utique agebat, non de volando, quia homines, non alites erant. Ecce homo quod vult bonum non agit; sed quod non vult malum, hoc agit: velle illi adjacet, perficere autem bonum non adjacet (Rom. VII, 15, 18). Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? Quemlibet enim in se transfiguret, si de se ipso ista non dicit Apostolus, hominem certe in se transfigurat. Ab isto autem ipsa humana natura inseparabilem nihil peccandi possibilitatem habere defenditur. Sed his verbis id agitur, etiam a nesciente qui loquitur, non autem nesciente illo qui haec loquenda incautis etiam Deum timentibus suggerit, ut evacuetur Christigratia, humana sibi ad justitiam suam quasi sufficiente natura.
CAPUT LI. 59. Possibilitatem non peccandi quo sensu Pelagius Dei gratiae tribuerit. Ut autem declinetur invidia, qua Christiani pro salute sua clamant et dicunt, Quare sine adjutorio gratiae Dei dicis hominem posse non peccare? Ipsa, inquit, non peccandi possibilitas non tam in arbitrii potestate, quam in naturae necessitate est. Quidquid in naturae necessitate positum est, ad naturae pertinere non dubitatur auctorem, utique Deum. Quomodo ergo, inquit, absque Dei gratia dici existimatur, quod ad Deum proprie pertinere monstratur? Expressa est sententia quae latebat, non est quemadmodum possit abscondi. Ideo Dei gratiae tribuit non peccandi possibilitatem, quia ejus naturae Deus auctor est, cui possibilitatem non peccandi inseparabiliter insitam dicit. Cum vult ergo facit, quia non vult non facit. Ubi enim est inseparabilis possibilitas, ei accidere non potest voluntatis infirmitas, vel potius voluntatis adjacentia et perfectionis indigentia. Si ergo ita est, unde venit, Velle adjacet, perficere autem bonum non adjacet? Si enim iste qui hunc librum scripsit, de illa hominis natura loqueretur, quae primo inculpata et sana condita est, utcumque acceptaretur hoc dictum: quanquam inseparabilem habere possibilitatem, id est, ut ita dicam, inamissibilem, non debuit illa natura dici, quae vitiari posset, et medicum quaerere, qui caeci oculos sanaret, et videndi possibilitatem restitueret, quae fuerat amissa per caecitatem: quoniam caecus puto quod velit videre, sed non potest; si autem vult et non potest, inest voluntas, sed amissa est possibilitas.
CAPUT LII. 60. Idem tractatur argumentum. Adhuc videte quas moles conetur, qua suam sententiam ducat, irrumpere, si valeret. Objicit enim sibi quaestionem, dicens: « Sed caro nobis secundum Apostolum contraria est (Galat. V, 17), inquies » . Deinde respondet: « Qui fieri potest, ut cuicumque baptizato sit caro contraria, cum secundum eumdem Apostolum in carne non esse intelligatur? Ita enim ait: Vos autem in carne non estis » (Rom. VIII, 9). Bene, quod baptizatis dicit carnem contrariam esse non posse; quod utrum verum sit, post videbimus ( Capite proximo ): nunc vero quia non potuit penitus se oblivisci esse christianum, sed id licet tenuiter recordatus est, recessit a defensione naturae. Ubi est ergo inseparabilitas possibilitatis? An forte nondum baptizati in natura hominum non sunt? Hic prorsus, hic posset evigilare, et si advertat potest. Qui fieri potest, inquit, ut cuicumque baptizato sit caro contraria? Ergo non baptizatis potest caro esse contraria. Exponat quemadmodum; cum sit etiam in ipsis illa ab eo multum defensa natura: certe vel in eis concedit esse vitiatam, si jam in baptizatis ille saucius sanus de stabulo egressus est, aut sanus in stabulo est, quo eum curandum misericors Samaritanus advexit (Luc. X, 30-35). Porro si vel istis concedit carnem esse contrariam, dicat quid contigerit, cum sit utrumque, hoc est, et caro et spiritus creatura unius ejusdemque creatoris, procul dubio bona, quia boni: nisi quia hoc est vitium, quod propria inflictum est voluntate; et hoc ut in natura sanetur, eo ipso opus est salvatore, quo instituta est natura creatore. Hoc salvatore, eaque illius medicina, qua Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14), si opus esse fateamur parvis et magnis, id est, a vagitibus infantum usque ad canos senum; tota quae inter nos est, hujus quaestionis controversia dissoluta est.
CAPUT LIII. 61. De qua hic gratia Dei disseratur. Moriens impius a concupiscentia non liberatur. Nunc jam videamus, utrum et baptizatis legatur caro esse contraria. Ubi quaero, quibus dicebat Apostolus, « Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17)? Ad Galatas, ut opinor, id scripsit: quibus dicit, Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et virtutes operatur in vobis; ex operibus legis, an ex auditu fidei (Galat. III, 5)? Unde apparet eum Christianis loqui, et quibus Deus tribuerat Spiritum: ergo etiam baptizatis. Ecce et baptizatis caro invenitur esse contraria, et non adesse possibilitas illa, quam inseparabiliter insitam dicit esse naturae. Ubi est quod ait, « Qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria? » Quomodolibet intelligat carnem, quia revera non natura ejus quae bona est, sed vitia carnalia carnis hoc loco nomine nuncupantur; ecce tamen etiam baptizatis caro contraria est: et quomodo contraria? Ut non quod volunt faciant. Ecce adest voluntas in homine; ubi est possibilitas illa naturae? Fateamur gratiam necessariam, clamemus, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et respondeatur nobis, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). 62. Quando enim istis rectissime dicitur, Quare sine adjutorio gratiae Dei dicitis hominem posse esse sine peccato? non tunc de illa gratia quaestio est, qua est homo conditus; sed de ista, qua fit salvus per Jesum Christum Dominum nostrum. Fideles enim orantes dicunt, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo (Matth. VI, 13). Si adest possibilitas, utquid orant? Aut a quo malo se liberari orant, nisi maxime de corpore mortis hujus? unde non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non utique de substantia corporis, quae bona est; sed de vitiis carnalibus, unde non liberatur homo sine gratia Salvatoris, nec quando per mortem corporis discedit a corpore. Et hoc ut diceret Apostolus, quid supra dixerat? « Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis » (Rom. VII, 23). Ecce quod vitium naturae humanae inobedientia voluntatis inflixit. Orare sinatur, ut sanetur. Quid tantum de naturae possibilitate praesumitur? Vulnerata, sauciata, vexata, perdita est: vera confessione, non falsa defensione opus habet. Gratia ergo Dei, non qua instituatur, sed qua restituatur, quaeratur; quae ab isto sola clamatur non esse necessaria, cum tacetur. Qui si omnino nihil de gratia Dei diceret, nec eam quaestionem solvendam sibi proponeret, ut a se de hac re invidiam removeret, posset putari hoc quidem sentire, quod veritas habet; sed non dixisse, quia non ubique omnia dicenda sunt: proposuit de gratia quaestionem, id respondit quod habebat in corde; definita quaestio est, non quam volebamus, sed ubi quid sentiret, dubitabamus.
CAPUT LIV. 63. Dialogismus. Deinde multis verbis Apostoli conatur ostendere, unde non est controversia, « quod caro ab illo ita saepe « nominetur, ut velit intelligi, non substantiam, sed opera carnis. » Quid hoc ad rem? Vitia carnis contraria sunt voluntati hominis: non natura accusatur; sed vitiis medicus quaeritur. Quid est quod interrogat, « Quis fecit homini spiritum? » et respondet sibi, « Sine dubio Deus. » Et item interrogat, « Carnem quis creavit? » itemque respondet, « Idem, credo, Deus. » Interrogat tertio, « Bonus est qui utrumque creavit Deus? » respondet, « Nulli dubium est. » Adhuc interrogat, « Et utrumque quod bonus auctor creavit, bonum est? » et ad hoc respondet, « Confitendum est. » Deinde concludit, « Si igitur et spiritus bonus est, et caro bona, ut a bono auctore condita; qui fieri potest ut duo bona possint sibi esse contraria? » Omitto dicere quia tota hujus ratiocinatio turbaretur, si quis ab eo quaereret, Aestum et frigus quis fecit? responderet enim, Sine dubio Deus. Non ego multa interrogo: ipse concludat, utrum aut ista possint dici non bona, aut non appareant inter se esse contraria. Hic forte dicit, « Qualitates sunt istae substantiarum, non substantiae. » Ita est, verum est; sed qualitates naturales, et ad Dei creaturam sine dubio pertinentes: substantiae quippe non per se ipsas, sed per suas qualitates, sicut aqua et ignis, dicuntur sibi esse contrariae. Quid, si ita sunt caro et spiritus? quod quidem non affirmamus; sed ut ratiocinationem ejus non necessaria illatione conclusam ostenderemus, hoc diximus. Possunt enim et contraria non invicem adversari, sed ex alterutro temperari et bonam valetudinem reddere: sicut in corpore siccitas et humiditas, frigus et calor, quorum omnium temperatione bona corporalis valetudo consistit. Sed quod contraria est caro spiritui, ut non ea quae volumus faciamus; vitium est, non natura: gratia medicinalis quaeratur, et controversia finiatur. 64. Duo quippe ista bona, a bono Deo condita, quomodo contra hujus ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse contraria? An et hoc eum dixisse poenitebit, quod affectu aliquo fidei christianae locutus est? Cum enim dixit, « Qui fieri potest ut cuicumque jam baptizato sit caro contraria; » significavit non baptizatis carnem posse esse contrariam. Nam cur addidit, « jam baptizato; » cum posset etiam hoc non addito dicere, « Qui fieri potest ut cuicumque sit caro contraria: » atque ad hoc probandum subjicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est a bono conditum, et ideo non potest inter se esse contrarium? Si ergo non baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum interrogationibus urgeant et dicant, Quis fecit homini spiritum? iste respondebit Deus. Itemque illi, Carnem quis creavit? respondet iste, Idem, credo, Deus. Illi tertio, Bonus est qui utrumque creavit Deus? et iste, Nulli dubium est. Atque illi unum quod restat inquirant, Et utrumque quod bonus auctor creavit bonum est? iste fatebitur. Tunc illi eum suo gladio jugulabunt inferentes conclusionem ejus et dicentes: Si igitur spiritus bonus, et caro bona, ut a bono auctore condita, qui fieri potest ut duo bona sibi possint esse contraria? Hic forte ille respondebit: Date veniam, quia non debui dicere, cuicumque baptizato carnem non posse esse contrariam, ut hoc modo vobis non baptizatis contrariam confiterer; sed sine ulla exceptione dicere debui, carnem nulli esse contrariam. Ecce quo se ipse compingit; ecce quae loquitur, qui non vult clamare cum Apostolo, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. « Sed cur, » inquit, « clamem, jam baptizatus in Christo? Illi hoc clament, qui nondum tale beneficium perceperunt, quorum in se voces figurabat Apostolus: si tamen vel hoc dicunt. » Sed naturae ista defensio, nec illos hac voce exclamare permittit. Neque enim in baptizatis natura est, et in non baptizatis natura non est. Aut si vel in illis vitiata esse conceditur, ut non sine causa clament, Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? eisque subveniatur in eo quod sequitur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: concedatur jam tandem aliquando humanam medico Christo indigere naturam.
CAPUT LV. 65. Corpus mortis de vitio, non de substantia dictum. Quaero autem, ubi natura istam perdiderit libertatem, quam sibi dari exoptat, cum dicit, quis me liberabit? non enim et ille substantiam carnis accusat, cum dicit liberari se cupere de corpore mortis hujus, cum etiam corporis, sicut animae, natura Deo bono auctori tribuenda sit: sed utique de vitiis corporis dicit. Nam de corpore mors corporis separat: sed contracta ex illo vitia cohaerent, quibus justa poena debetur, quam etiam in inferno ille dives invenit (Luc. XVI, 22-26). Hinc se non poterat utique liberare qui dicit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Ubicumque autem istam perdiderit libertatem, certe inseparabilis est possibilitas illa naturae, habet posse per naturale subsidium, habet velle per liberum arbitrium; cur quaerit Baptismatis sacramentum? An propter commissa praeterita, ut ea tantum ignoscantur, quae fieri infecta non possunt? Dimitte hominem, clamet quod clamabat. Non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis impunitus, sed etiam ut sit de caetero ad non peccandum fortis et validus. Condelectatur enim legi Dei secundum interiorem hominem, videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae: videt esse, non recolit fuisse; praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. Nec tantum repugnantem videt, verum etiam captivantem se in lege peccati, quae est in membris ejus, non quae fuit. Hinc est quod clamat: Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sinatur orare, sinatur adjutorium medici potentissimi flagitare. Quid contradicitur? Quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur, et hoc a Christianis? Nam et illi cum Christo ambulabant, qui caecum lumen clamando petere prohibebant: sed etiam inter tumultum contradicentium audit ille clamantem (Marc. X, 46-52): unde huic responsum est, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. 66. Porro si ab istis vel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent auxilium gratiae Salvatoris, non est hoc quidem parum adversus illam falsam defensionem tanquam sibi sufficientis naturae et potestatis liberi arbitrii: neque enim sibi sufficit qui dicit, Infelix homo, quis me liberabit? aut plenam libertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari.
CAPUT LVI. Idem tractatur argumentum. Verumtamen etiam illud videamus, utrum illi qui baptizati sunt faciant bona quae volunt, nulla carnis concupiscentia repugnante. Sed quid hinc dicamus, ipse commemorat, ubi concludens hunc locum, Ut diximus, inquit, illud quo continetur, « Caro concupiscit adversus spiritum, » non de carnis substantia, sed de operibus sentire necesse est. Hoc et nos dicimus, non de carnis substantia, sed de operibus dictum, quae veniunt de carnali concupiscentia, de peccato scilicet, de quo praecepit ut non regnet in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12).
CAPUT LVII. 67. Sub lege quis esse dicatur. Sed attendat etiam ipse, jam baptizatis fuisse dictum, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis faciatis. Et ne ab ipsa pugna desides faceret, et per hanc sententiam laxamentum peccandi dedisse videretur, adjungit, Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege (Galat. V, 17, 18). Sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore justitiae, se sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus a voluntate peccandi. In ipsa enim voluntate reus est, qua mallet, si fieri posset, non esse quod timeat, ut libere faciat quod occulte desiderat. Ergo si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estio sub lege: utique lege quae timorem incutit, non tribuit charitatem; quae charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per legis litteram, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Haec est lex libertatis, non servitutis; quia charitatis utique, non timoris: de qua et Jacobus apostolus ait, Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis (Jacobi I, 25). Unde et ille, non quidem jam lege Dei terrebatur ut servus, sed condelectabatur ei secundum interiorem hominem: videt tamen adhuc aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Ita et hic, Si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. In quantum quisque spiritu ducitur, non est sub lege: quia in quantum condelectatur legi Dei, non est sub legis timore: quia timor tormentum habet (I Joan. IV, 18), non delectationem.
CAPUT LVIII. 68. Idem tractatur argumentum. Proinde si recte sentimus, sicut pro membris sanatis gratias agere, ita pro sanandis orare debemus, ut absolutissima cui nihil addi possit sanitate, perfecta Dei suavitate, plena libertate perfruamur. Non enim abnuimus humanam naturam posse esse sine peccato, aut ullo modo negare debemus perfici posse, quam proficere non negamus, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: eo adjuvante fieri dicimus, ut justa et beata sit, a quo creata est ut sit. Facile itaque refellitur, quod a quibusdam sibi dicit opponi, « Diabolus nobis adversatur. » Prorsus huic objectioni et eadem verba respondemus, quae ipse respondit: « Resistamus illi, et fugiet. Resistite, inquit beatus apostolus, diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7). Unde animadvertendum est quid possit his nocere quos fugit, vel quam virtutem habere intelligendus sit, qui solis praevalere non resistentibus potest. » Haec et mea verba sunt: verius enim dici non potest. Sed hoc interest inter nos et istos, quod nos etiam cum diabolo resistitur, poscendum Dei adjutorium, non solum non negamus, verum etiam praedicamus: isti autem tantam tribuunt potestatem voluntati, ut pietati auferant orationem. Nam utique ut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13): ideo et admoniti sumus tanquam ab imperatore milites exhortante et dicente, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38).
CAPUT LIX. 69. Idem tractatur argumentum. Quod vero contra eos disputat, qui dicunt, « Et quis nolit sine peccato esse, si hoc in hominis esset positum potestate? » Recte quidem disputat, « hoc ipso eos confiteri non esse impossibile, quia hoc vel multi, vel omnes volunt: » sed hoc unde sit possibile confiteatur, et pax est. Ipsa est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, qua omnino iste nos orantes adjuvari ut non peccemus, nusquam dicere voluit. Quod si forte latenter sentit, ignoscat aliter suspicantibus. Ipse enim hoc facit, qui cum tantam de hac re patiatur invidiam, sentire id vult, et confiteri vel profiteri non vult. Quid erat magnum ut hoc diceret, cum praesertim sibi hoc tanquam ex persona adversariorum oppositum tractare et aperire susceperit? Cur illic solam naturam defendere voluit, et quia homo ita creatus est, ut non peccare posset, si peccare noluisset, asseruit, ac per hoc quod ita creatus est, eam possibilitatem ad gratiam Dei pertinere definivit, qua possibilitate si noluerit peccare, non peccat; et noluit aliquid dicere de eo, quod ipsa natura gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum vel sanatur quia vitiata est, vel quia sibi non sufficit adjuvatur?
CAPUT LX. 70. An aliquis hac in vita sine peccato. Utrum enim in hoc saeculo fuerit, vel sit, vel possit esse aliquis ita juste vivens, ut nullum habeat omnino peccatum, potest esse aliqua quaestio inter veros piosque Christianos: posse tamen esse certe post hanc vitam quisquis ambigit, desipit. Sed ego nec de ista vita volo contendere. Quanquam enim mihi non videatur aliter intelligendum quod scriptum est, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2), et si qua similia: utinam tamen possit ostendi, vel haec testimonia melius aliter intelligi posse, vel perfectam plenamque justitiam cui prorsus nihil addendum sit, et heri fuisse in aliquo, dum in isto corpore viveret, et hodie esse, et cras futuram; dum tamen longe plures sint, qui cum sibi usque ad ultimum vitae hujus diem necessarium esse non dubitent, ut veraciter dicant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); spem suam tamen in Christo atque in ejus promissionibus veram, certam, firmam esse confidant. Nullo tamen modo nisi adjuvante gratia salvatoris Christi crucifixi, et dono Spiritus ejus, vel quoslibet ad plenissimam perfectionem, vel quemquam ad qualemcumque provectum verae piaeque justitiae pervenire, qui negaverint, nescio utrum recte possint in qualiumcumque Christianorum numero deputari.
CAPUT LXI. 71. Respondet ad catholicorum scriptorum testimonia quae Pelagius pro se protulerat: Lactantii, Hilarii, Ambrosii et Hieronymi. Ac per hoc et ea testimonia, quae non quidem de Scripturis canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis posuit, volens occurrere iis qui eum solum dicerent ista defendere, ita sunt media, ut neque contra nostram sententiam sint, neque contra ipsius. In quibus etiam nonnihil de libris meis interponere voluit, me quoque aliquem deputans, qui cum illis commemorari dignus viderer. Unde ingratus esse non debeo, et familiariore affectu nolim ut erret, qui hunc mihi detulit honorem. Prima enim quae posuit, quia nomen ejus qui ea dixit, non ibi legi, sive quia ille non scripsit, sive quia codex quem misistis, id aliqua forte mendositate non habuit, pertractare quid opus est? Maxime quoniam me, in hujusmodi quorumlibet hominum scriptis liberum (quia solis canonicis debeo sine ulla recusatione consensum), nihil movet quod de illius scriptis, cujus nomen non ibi inveni, ille posuit: « Oportuit magistrum doctoremque virtutis homini simillimum fieri, ut vincendo peccatum doceat hominem vincere posse peccatum » (Lactantius Institutionum lib. 4, capp. 24, 25). Quomodo enim dictum sit, auctor hujus sententiae viderit qualiter possit exponere: dum tamen nos minime dubitemus, peccatum Christum in se non habuisse quod vinceret, qui natus est in similitudine carnis peccati, non in carne peccati. Aliud ejusdem ita posuit: « Et iterum, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis. » Ego desideria carnis (si non illicitarum concupiscentiarum hic dicuntur) accipio, sicuti est fames, sitis, refectio lassitudinis, et si quid hujusmodi est. Per haec enim quidam, quamvis ea sint inculpabilia, in culpas decidunt; quod ab illo Salvatore abfuit, etiamsi haec in eo fuisse propter similitudinem carnis peccati, Evangelio teste videamus. CAPUT LXII. 72. Facere et perficere justitiam. Beatus vero Hilarius, cujus verba haec posuit, « Non enim nisi spiritu perfecti et immortalitate mutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortale cernemus » (Hilarius in illud Matth. V, Beati mundo corde); quid dixerit contra id quod dicimus, vel quid istum adjuvet, nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. Quod quis negat? sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non sola arbitrii libertate. Item quod eum dixisse commemorat, « Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna; quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur, Deum autem colere justitiae proprium officium est: » quid fecisset Job dixit, non quid in hoc saeculo perfecisset, aut sine gratia Salvatoris, quem etiam prophetavit, vel fecisset vel perfecisset. Abstinet enim se ab omni re mala, etiam qui habet peccatum, quod in se regnare non sinit, cui subrepit improbanda cogitatio, quam pervenire ad finem operis non permittit. Sed aliud est non habere peccatum, aliud non obedire desideriis ejus. Aliud est implere quod praeceptum est, Non concupisces (Exod. XX, 16); et aliud est per quemdam abstinentiae conatum saltem id agere quod item scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): nihil horum tamen scire se recte posse sine gratia Salvatoris. Facere est ergo justitiam, in vero Dei cultu cum interno concupiscentiae malo interna conflictatione pugnare: perficere autem, omnino adversarium non habere. Nam qui pugnat, et adhuc periclitatur, et aliquando percutitur, etiam si non sternitur: qui autem non habet adversarium, plena pace laetatur. Et ipse esse sine peccato verissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum; non qui per abstinentiam mali operis dicit, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 20). 73. Nam et ipse Job de peccatis suis non tacet, et utique huic amico vestro merito placet, humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam: unde id quod Job confitetur, quia verax Dei cultor est, procul dubio veraciter confitetur. Et ipse Hilarius cum locum Psalmi exponeret, ubi scriptum est, Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis, ait: « Si enim Deus peccatores sperneret, omnes utique sperneret; quia sine peccato nemo est. Sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocant » (Hilarius, in Psal. CXVIII, 118). Videtis quemadmodum non dixerit, quia sine peccato nemo fuerit, tanquam de praeteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit; unde quidem, ut dixi, non contendo. Quisquis enim non cedit Joanni apostolo, qui nec ipse ait, Si dixerimus quia peccatum non habuimus; sed non habemus (I Joan. I, 8): episcopo Hilario quomodo cessurus est? Pro gratia Christi clamo, sine qua nemo justificatur, tanquam sufficiente naturae libero arbitrio. Imo ipse pro ea clamat: ei cedatur dicenti, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
CAPUT LXIII. 74. Opponit alia Ambrosii testimonia. Sanctus autem Ambrosius revera in eo loco quem iste commemorat, illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato in hac vita. Ut enim ea diceret, accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth, quod in Evangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus justificationibus legis sine querela: numquid tamen negat gratia Dei fieri per Jesum Christum Dominum nostrum? Ex qua fide etiam ante ejus passionem justos vixisse non dubium est, qui praestat Spiritum sanctum qui datus est nobis, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, qua una justi sunt quicumque justi sunt. Quem Spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum admonet (ita illi voluntas divinitus non adjuta non sufficit), ubi in hymno suo dicit, Votisque praestat sedulis, Sanctum mereri Spiritum. 75. Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemoravit quod commemorandum putavit. « Visum est, » inquit, « mihi. Potest non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus, qui ut id quod bonum est, nobis quoque bonum videri possit operatur. Quem enim miseratur, et vocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit christianus, respondere, Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum: ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est. » Ecce quid iste sapiat, si verbis Ambrosii delectatur, quod a Deo praeparatur voluntas hominum, et nulla, vel non magna quaestio est, quis vel quando perficiatur, dum tamen sine gratia Christi idipsum fieri posse minime dubitetur. Deinde quantum erat, ut attenderet iste unum versum de Ambrosii verbis quae posuit. Cum enim ille dixisset, « Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam, quod abluta delicto sit; deinde, quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis? » Ille addidit, quod iste apparet cur addere noluerit: ait namque ille, « Nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile naturae: sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia jam non peccat, fit ut immaculata videatur » (Ambrosius, in Lucae caput 1). Haec verba, iste cur non addiderit, quis non intelligat? Hoc agitur utique nunc in hoc saeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt, immaculatissimam puritatem Ecclesia sancta perveniat, quae in futuro saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto, neque aliqua in se lege peccati resistente legi mentis, ducat mundissimam vitam in aeternitate divina. Tamen attendat iste quid secundum Scripturas Ambrosius episcopus dixerit, « Nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile naturae. » Utique enim ab initio dicit, quo ex Adam nascimur. Nam et ipse Adam immaculatus procul dubio factus est: sed in eis qui sunt natura filii irae, ducentes ex illo quod vitiatum est in illo, ab initio esse immaculatos, humanae naturae impossibile definivit.
CAPUT LXIV. 76. Idem tractatur argumentum. Item Joannes Constantinopolitanus episcopus cujus posuit sententiam, dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum: quis hoc negat? Et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit: etiam hoc quis negat? Sed nunc agitur de humana natura quae vitiata est; agitur et de gratia Dei qua sanatur per medicum Christum, quo non indigeret si sana esset, quae ab isto tanquam sana, vel tanquam sibi sufficiente voluntatis arbitrio, posse non peccare defenditur. 77. Quis item christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae Ecclesiae episcopum et Domini martyrem dixisse commemorat, Quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus Deus, ut pure et sine peccato viventes similes fiant Deo? Sed ad ipsum arbitrium pertinet vocantem audire et credere, et ab eo in quem credit non peccandi adjutorium postulare. Nam utique eum dicit, similes fiant Deo; per charitatem Dei futuri sunt similes Deo, quae diffusa est in cordibus nostris, non naturae possibilitate, nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et quod dicit idem martyr, Templum sanctum est Deo mens pura, et altare optimum est ei cor mundum et sine peccato; quis nescit ad istam perfectionem perducendum cor mundum, dum interior homo renovatur de die in diem; non tamen sine gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Item quod ait ipse, Vir castus et sine peccato potestatem accepit a Deo esse filius Dei; utique admonuit, ne cum quisque factus fuerit ita castus et sine peccato (quod ubi et quando in eo perficiatur nonnulla quaestio est, sed inter pios bene quaeritur, inter quos tamen constat fieri posse, et sine mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu fieri non posse): tamen, ut dicere coeperam, prudenter Xystus admonuit, ne cum fuerit quisque talis factus, et per hoc recte inter filios Dei deputatus, putetur ipsius fuisse potestatis, quam per gratiam accepit a Deo, cum eam non haberet in natura jam vitiata atque depravata, sicut in Evangelio legitur, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12): quod utique non erant per naturam, nec omnino essent, nisi eum recipiendo accepissent per ejus gratiam hujusmodi potestatem. Haec est potestas, quam sibi vindicat fortitudo charitatis, quae non est in nobis, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis. CAPUT LXV. 78. Idem tractatur argumentum. Quod vero presbyter venerabilis Hieronymus dixit, in iis quae illum dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: « Quos non arguit conscientia ulla peccati; » et adjecit: « Mundus mundo corde conspicitur, templum Dei non potest esse pollutum » (Hieronymus, in caput V Matthaei): hoc utique agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem, in qua possimus Deum mundo corde conspicere, ejus gratia perducamur per Jesum Christum Dominum nostrum. Item quod ait a memorato dictum esse presbytero, Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur; alioquin ubi necessitas, nec corona est (Id. contra Jovinianum, lib. 2), quis non agnoscat? quis non toto corde suscipiat? quis aliter conditam humanam neget esse naturam? Sed in recte faciendo ideo nullum est vinculum necessitatis, quia libertas est charitatis.
CAPUT LXVI. 79. Quaedam peccandi necessitas. Redi ergo ad apostolicam sententiam: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). A quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8)? Quod autem ex vitiis naturae, non ex conditione naturae, sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo, atque ut eadem necessitas non sit, discat Deo dicere, De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17). Quia et in hujusmodi oratione certamen est adversus tentatorem de ipsa contra nos necessitate pugnantem; ac per hoc opitulante gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, et mala necessitas removebitur, et libertas plena tribuetur.
CAPUT LXVII. 80. Duobus modis ut morbi, ita et peccata caventur. Veniamus ad nos: Item, inquit, Augustinus episcopus in libris de Libero Arbitrio, Quaecumque ista causa est voluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? ergo caveat, ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla ergo peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod caveri nullo modo potest? Peccatur autem: caveri igitur potest. Agnosco, verba mea sunt: sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta sunt. De gratia quippe Dei agitur, quae nobis per Mediatorem medicina opitulatur, non de impossibilitate justitiae. Potest ergo ei causae, quaecumque illa est, resisti: potest plane. Nam in Possidius in hoc adjutorium postulamus, dicentes, Ne nos inferas in tentationem: quod adjutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatum caveri, sed opitulante illo, qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 13, 12). Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum; et ut non accidat, et ut si acciderit, cito sanetur: ut non accidat, caveamus dicendo, Ne nos inferas in tentationem; ut cito sanetur, caveamus dicendo, Dimitte nobis debita nostra. Sive ergo immineat, sive insit, caveri potest. 81. Sed ut non tantum illi, verum etiam iis qui eosdem libros meos, quos iste legit, de Libero Arbitrio non legerunt, atque illis non lectis, hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret, nulla inter nos de hac re controversia remaneret. Continuo quippe post verba mea quae iste commemoravit, quod occurrere poterat ipse subjeci, et quantum potui pertractavi, dicens: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus. Atque hinc adhibitis exemplis, etiam de infirmitate locutus sum, dicens: Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest. Nam unde sunt illae voces, « Non enim quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago? » Atque aliis in hanc sententiam commemoratis testimoniis divinorum eloquiorum: « Sed haec, » inquam, « omnia hominum sunt voces ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. » Deinde paulo post: « Relinquitur ergo, » inquam, « ut haec poena justa de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet liberum arbitrium voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati poena justissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet: id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est, loquimur. » Hinc jam hominibus de ipsius ignorantiae difficultatisque in prolem primi hominis trajectis vitiis atque transfusis, velut justam querelam deponentibus ita responsum est. « Quibus breviter, » inquam, « respondetur, ut quiescant, et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret: cum vero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem, aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras; sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. » Ita et exhortatus sum, quantum potui, ad recte vivendum; et gratiam Dei non evacuavi, sine qua natura humana jam contenebrata atque vitiata illuminari non potest et sanari: de qua re cum istis tota vertitur quaestio, ne gratiam Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro, perversa naturae defensione frustremus. De qua natura item paulo post dixi (De Libero Arbitrio, lib. 3; n. 50-54): « Etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter istam, in qua ex illius damnati poena et ignari et carni subditi nascimur; juxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3).
CAPUT LXVIII. 82. Quomodo adhortandi ad fidem, ad poenitentiam, ad profectum. Si ergo volumus animos ad recte vivendum frigidos et pigros christianis exhortationibus excitare et accendere; primitus exhortemur ad fidem, qua christiani fiant, et ejus nomini subjiciantur, sine quo salvi esse non possunt. Si autem jam christiani sunt, et recte vivere negligunt; verberentur terroribus, et praemiorum laudibus erigantur: ita sane, ut non solum ad bonas actiones, verum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus, atque hac instruere sanitate doctrinae, ut et illinc gratias agant, cum instituerint bene vivere, quod aliquid sine difficultate fecerint; et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis precibus et misericordiae promptis operibus facilitatem a Domino impetrare persistant. Sic autem proficientes, ubi et quando plenissima justitia perficiantur, non nimis curo: ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint, nonnisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum perfici posse confirmo. Sane quando liquido cognoverint nullum peccatum se habere, non se dicant habere peccatum, ne veritas in eis non sit: sicut in eis veritas non est, qui cum habeant, non habere se dicunt.
CAPUT LXIX. 83. Nihil impossibile Deus praecipit, quia omnia facilia charitati. Valde autem bona sunt praecepta, si legitime his utamur (I Tim. I, 8). Eo quippe ipso quo firmissime creditur, Deum justum et bonum impossibilia non potuisse praecipere; hinc admonemur, et in facilibus quid agamus, et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia charitati: cui uni Christi sarcina levis est (Matth. XI, 30), aut ea una est sarcina ipsa quae levis est. Secundum hoc dictum est, Et praecepta ejus gravia non sunt (I Joan. V, 3): ut cui gravia sunt, consideret non potuisse divinitus dici, gravia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sunt, et petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. Et quod dicitur ad Israel in Deuteronomio, si pie, si sancte, si spiritualiter intelligatur, hoc idem significat: quia utique cum hoc testimonium commemorasset Apostolus, Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo (quod hic habet, in manibus tuis; in corde enim sunt spirituales manus); hoc est, inquit, verbum fidei quod praedicamus (Deut. XXX, 14; Rom. X, 8). Conversus ergo quisque, sicut ibi praecipitur, ad Dominum Deum suum ex toto corde suo, et ex tota anima sua, mandatum Dei non habebit grave. Quomodo est enim grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim quisque non diligit, et ideo grave est: aut diligit, et grave esse non potest. Diligit autem, si quod illic admonetur Israel, conversus fuerit ad Dominum Deum suum ex toto corde suo, et ex tota anima sua. Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34): et, Qui diligit proximum, legem implevit: et, Plenitudo legis, charitas (Rom. XIII, 8 et 10). Secundum hoc et illud dictum est, Si ambularent semitas bonas, invenis, sent utique semitas justitiae leves (Prov. II, 20, sec. LXX). Quomodo ergo dicitur, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4); nisi quia utrumque verum est? Durae sunt timori, leves amori.
CAPUT LXX. 84. Charitatis gradus faciunt et justitiae gradus. Charitas ergo inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est: sed charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita: sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesserit vita. Ubicumque autem et quandocumque ita plena sit, ut ei non sit quod adjiciatur; non tamen diffunditur in cordibus nostris, vel naturae, vel voluntatis opibus quae sunt in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, qui et infirmitati nostrae opitulatur, et sanitati cooperatur. Ipsa est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est cum Patre et Spiritu sancto aeternitas, bonitas, in saecula saeculorum. Amen.