Migne Patrologia Latina Tomus 13
LucCal.DeNoCoC 13 Lucifer Calaritanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De non conveniendo cum haereticis
Cum omnibus perniciosis tuis conatibus advertisses itum obviam, cumque omnia machinamenta contra Dei Ecclesiam tua, reperisses cuncto Dei populo revelata, dixisti nos fuisse atque esse inimicos pacis, hostes unitatis, adversarios etiam fraternae charitatis. Si inter Dei cultores et ejus religionis inimicos nihil esse debet inter, cur Moyses tempore quo vidit populum illum carnalem Judaicum, cujus tu sapientiam tenes, idololatriae incurrisse reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit, etiam stationem suam segregatam esse voluit? quae ita esse, accipe scriptum. Et dixit Dominus ad Moysen: Dic filiis Israel, Vos populus durae cervicis, videte ne aliam plagam inducens super vos, deleam vos. Nunc ergo deponite stolas gloriae vestrae et ornamentum, et ostendam quae facturus sum vobis. Et abstulerunt filii Israel ornatum suum, et stolas a monte Choreb, et sumens tabernaculum Moyses, fixit illud extra castra, longe a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat ut omnis, quicumque quaerebat Dominum, ibat ad tabernaculum testimonii foras extra castra. Cum autem egrediebatur foras de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus speculantes unusquisque ad ostium tabernaculi sui. Considerabant euntem Moysen usque dum introiret tabernaculum: mox autem cum introiisset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis, et stabat in janua tabernaculi, et loquebatur Moysi, et videbat omnis populus columnam nubis stantem in janua tabernaculi, et stans totus populus adoraverunt unusquisque ad ostium tabernaculi, et locutus est Dominus ad Moysen palam in palam, quemadmodum quis loquitur ad amicum suum. Minister autem Hiesus filius Navae junior non exibat de tabernaculo (Ex. XXXIII, 5). Per quod factum, ostensum est vos in Deum peccantes vitandos, secedendumque esse a vobis. Sed inquit: Ecce Moyses, licet alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit populum, sed hortatus est eos corrigere vias errorum suorum Deo propitio; nec hi, qui tuo sacrilegio misceri recusaverunt, desunt ab his officiis: dici etenim tibi cognoscis, nisi vias correxeris tuas, quod sis in aeternum periturus. Id quod ergo intendere coeperamus, quo penitus possumus perducere ad probationem? quotiens murmuravit populus contra Deum, et insurrexerunt in Moysen, legisti Deum dixisse ad Moysen et Aaron: Secedite e medio populi hujus indisciplinati et contumacis, et disperdam eos ego (Num. XVI, 21). Quid igitur nos vult facere, nisi ut vos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul vobiscum, sicut illi qui cum Chore, Dathan et Abiron fuerant coadunati, pereamus? Aut negabis te indisciplinatum atque contumacem? respice actus tuos circa Domini exhibitos ecclesiam, et invenies quam sis indisciplinatus atque contumax. In Deuteronomio dicit Moyses: Non ponetis ad eos testamentum, neque misereamini eorum, neque tradetis eis filias vestras nuptum, neque dabis filio tuo filiam illius: seducet enim filium tuum a me, et serviet diis alienis, et irascetur ira Dominus in vos, et exterminabit te cito (Deut. VII, 2). Cum haec mandet fieri, quomodo possumus vobiscum convenire, vobiscum pacem habere, cum negatoribus unici Dei Filii? quomodo potueramus istam tuam implere voluntatem? cum Deum videas dixisse per Moyen de Moabitis, Ammonitis, Non salutabitis eos pacifice omnibus diebus vitae tuae usque in aeternum (Ibid. XXIII, 6). Quomodo simul esse Ariani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere: Non erit adultera ex filiabus Israel (Ibid. 17); et omni commoneat loco ut omnis adulter interficiatur, productus ad portam, lapidibus: Et tolletis, inquit, iniquum a vobismetipsis (Ibid. XXIV, 7). Si carnale adulterium dicit ita exsecrari Deum ut jusserit omnes puniri adulteros, quanto magis adulterium vestrum spiritale exsecretur Dominus necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi: cum apostaticis non potueramus convenire Christiani, quando dixisse inveniamus Spiritum sanctum per Moysen: Aperiet tibi Deus thesaurum coelestem optimum, dare tibi pluviam terrae tuae, in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis gentes multas, tu autem non feneraberis, et praeliabis gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te Dominus Deus tuus in caput, et non in cauda, et eris supra et non subtus, si audieris mandatis Domini Dei tui, quodcumque ego mandabo tibi hodie custodire et facere, et non discedere ab omni sermone quem ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra (Ibid. XXVIII, 12). Quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arianis nobis poterat convenire, quando videas non nos benedictos esse potuisse, nisi quia non abierimus post idololatriam tuam? nisi quia exsecrati fuerimus haeresim vestram Arianorum, sicuti et omnium exsecramur haereticorum? nisi quia tales vos judicaverimus, atque habeamus, quales et ethnicos, cultores videlicet omnium daemonum? nisi quia sic te fuerimus abominantes, quomodo et Judaeos, qui inveniuntur esse sine Deo, ex quo unicum negaverint Filium Dei? Apud Hiesum Nave: At ubi audivit, inquit, populus vocem tubarum, jubilavit universus populus jubilo magno, et ceciderunt universi muri civitatis in circuitu, et ascendit universus populus in civitatem unusquisque coram adversariis suis, et invaserunt civitatem et anathematizaverunt eam, et quaecumque erant in civitate, a viro usque ad mulierem, a juvene usque ad senem, et usque ad vitulum et usque ad subjunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus juvenibus qui exploraverant, dixit Hiesus: Introite in domum mulieris et producite eam, et quaecumque sunt ejus: et introierunt duo juvenes qui exploraverant civitatem in domum mulieris, et eduxerunt Rahab meretricem, et patrem ejus, et matrem, et fratres ejus, et quaecumque erant illius, et omnem cognationem ejus, et deduxerunt eam foras extra castra Israel, et civitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea (Jos. VI, 20) Et infra: Raab meretricem et omnem domum patris ejus vivificavit Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem (Ibid., 25). Quando igitur videas omnes in civitate Hiericho inhabitantes ore punitos gladii, omnem incensam civitatem, quomodo putasti nos potuisse tecum convenire cum haeretico, quando quidem plus te atque tuos dignos esse anathema, quam illi fuerant, adverteremus? Quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae tuae convenire Arianis, quando videas nullum ad vitam reservatum in civitate, in qua idololatrae morabantur, nisi tantum Raab, propterea quod crederet esse Dominum nostrum totum potentem; idololatriam vero in qua confidedat populus in Hiericho constitutus, quod fuisset errore inventa humano? Quomodo potueramus vobiscum convenire, quando in Regnorum tertio scriptum sit libro, nec domos vestras esse calcandas, nec cibos vobiscum sumendos, neque aquam accipiendam a vobis? Haec ita esse aperit sacra Scriptura: Et factum est, dicit de illo coapostata tuo, verbum hominis Dei (III Reg. XIII, 4): et infra: Et extendit manum suam ad aram dicens: Apprehendite eum, et arida facta est manus regis, quam extendit in eum, et non potuit reducere eam ad se, et sacrarium ruptum est, et effusa est pinguedo ejus a sacrario secundum quod dixit homo Dei in verbo Domini. Et respondit rex et dixit homini Dei: Roga a facie Domini Dei tui, ut revertatur manus mea ad me. Et rogavit homo Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum, et locutus est rex ad hominem Dei et dixit: Intra mecum in domum et prande, et dabo tibi munera. Et dixit homo Dei ad regem: Nec si mihi dimidiam dares domum tuam, non intrabo tecum, nec manducabo panem, nec bibam aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi Dominus in verbo dicens: Non manducabis panem et non bibes aquam, et non reverteris in via qua ibis in ea (Ibid.). Quomodo vobiscum potueramus convenire ad Deum adorandum? cum iste homo Dei qui a Deo objurgandum Hieroboam regem fuerat missus, quoniam per illum qui dictus est Propheta, circumscriptus fuerit, tam gravis circa illum vindicta processerit. Et abiit, inquit post haec Scriptura de illo homine Dei, per aliam viam, et non est reversus per viam qua venerat in Bethel, et Propheta alius habitabat in Bethel, et venerunt filii ejus, et nuntiaverunt ei omnia opera quae fecerat homo Dei die illo in Bethel, et verba quae locutus est regi, et averterunt faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens: Qua via abiit? Et demonstraverunt filii ejus viam per quam ierat homo Dei qui venerat ex Juda, et dixit filiis suis: Sternite mihi asinam; et straverunt ei, et ascendit super illam, et abiit post hominem Dei, et invenit eum sedentem sub arbore ilicis, et dixit ei: Si tu es homo Dei qui venisti ex Juda? et dixit: Ego sum. Et dixit ei: Veni mecum, et manduca panem; et dixit: Non possum reverti tecum, neque manducare panem, neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi in verbo Dominus dicens: Non manducabis panem ibi, et non bibes aquam ibi, et non reverteris inde per viam quam ieris. Et dixit ad eum: Et ego Prophetes sum sicut et tu, et Angelus locutus est ad me in verbo Domini dicens: Reduc eum ad te in domum tuam, et manducet panem, et bibat aquam. Et mentitus est illi, et reduxit eum, et manducavit panem in domo ejus, et bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam verbum Domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit ad hominem Dei, qui venerat ex Juda, dicens: Haec dicit Dominus propter quod exacerbasti verbum Domini, et non custodisti praeceptum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et redisti et manducasti panem, et bibisti aquam in hoc loco, de quo locutus est ad te dicens: Non manducabis panem neque bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum patrum tuorum. Et factum est postquam manducavit panem et bibit aquam, et straverunt ei asinam, et reversus est, et abiit, et invenit eum leo in via, et occidit eum, et erat corpus ejus projectum in via, et asina stabat ad eum, et leo stabat ad corpus ipsius, et venerunt viri civitatis illius, et locuti sunt in civitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum audissent qui reduxerant eum de via, dixit: Hic est homo Dei qui exacerbavit verbum Domini; et abiit, et invenit corpus ejus projectum in via: et asina, et leo stabat super corpus ejus, et leo non edit corpus illius, neque insilivit in asinam (Ibid. 10). Si illi hoc repraesentatum est, cur manducasset panem et potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas, quid nobis repraesentatum fuisset, si tecum, quem scimus haereticum, quem novimus esse negatorem unici Filii Dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias? si vobiscum Arianis precem fudissemus? si denique passos nos fuissemus, omnia, quae celebramus Domini sacerdotes, cum pseudoepiscopis Arianis tuis celebrare? Interea sic te fuisse ad nos circumscribendos immissum, ut ad illum Dei hominem fuerit ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam se esse dicebat ad circumveniendum innocentem, ita et tu cum non sis Christianus, sed sis Arianus, finxisti te Christianum ad nos irretiendos. Deinde cum pacem semper habuerit Domini ecclesia, et vos atque omnium sectarum haereticos foras abjecerit, dixisti: Pacem volo firmari in meo imperio, cupiens violare in nobis pacem dominicam, scindere desiderans Dei populum, procurans haeresi tuae ad quam nos omnes facere sis optans transitum: sic mentitus es Dei te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae causa dixisti; quomodo et ille pseudoprohetes, qui dicebat: Redi mecum quia et ego prophetes sum Domini, et dixit mihi Angelus (III Reg. XIII, 18). Sic, inquam, mentitus es, quando dixisti, quo potuisses Deo placere, hoc te aggressum facere; siquidem tu singulos catholicos Episcopos communioni jungere fueris laborans Arianorum. Quomodo tecum ac cum tuis coarianis potuit convenire Christianis, quando ad Josaphat regem Dominum haec dixisse cernas, cur Achab idololatram in amicitias acceperit, cur ad bellum cum Domini processerit inimico? posteaquam etenim ille Achab, consacrilegus tuus, secundum verbum Dei fuisset in bello letali percussus plaga, et Josaphat, quia ex toto corde ad Deum proclamaverat, fuisset domui suae repraesentatus, loquitur Scriptura sancta exiisse ante faciem ejus Jeu filium Anani, qui fuerit videns, atque dixisse talia: Si peccatorem illum adjuvas, et eorum, qui oderunt Dominum, amicus es, in hoc super te irae a facie Domini, sed sermones boni inventi sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra, et parasti cor tuum ad requirendum Dominum (II Paral. XIX, 2). Si illi haec dicuntur, quae nobis dicerentur, si tecum haeretico Dei adversario amici esse maluissemus? aut numquid dicere audebis: Ego non sum Dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel? Quomodo non es inimicus, qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis impugnans religionem Dei, sicut ille impugnaverit; sic persequaris domum ejus, sicut ille persecutus sit. Quomodo tecum ac cum tuis potuit nobis convenire, cum isti Deo devoto regi, cur Ochoziae regi Israel junctus fuisset in amicitiis, fuerit per Prophetam increpatum a Deo? Et junxit, inquit, amicitiam Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israel, ipse inique coepit facere, et communicavit secum ut faceret naves, quibus iret in Tharsis, et fecit naves, in Asion Gabar, et prophetavit Eliezer filius Oziae ex Marea super Josaphat dicens: In eo quod communicasti Ochoziae, confregit Dominus operam tuam, et contritae sunt naves tuae, et non poterunt ire Tharsis (Ibid. XX, 35). Si illi illa dicuntur a Domino quod ad fabricam navium socium habuisset viae perditionis regem, quid nobis dici posset, si te destructorem domus ejus, te catholicae fidei persecutorem amicum Dei sacerdotes haberemus? Si illius operam confregit, cur iniquo fuisset junctus, vero nos jam ipsi fulmine fuissemus, credo, dissipati, cur tibi blasphemo nosmet junxissemus. Quomodo potueramus nos, cum simus servi Dei, vos vero servi diaboli, in unum convenire, quando sic inter nos et vos separatum esse voluerit Deus, quomodo inter lumen et tenebras, inter vitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter sanctos angelos Dei qui sunt semper clementiam ejus magnificantes, et inter illos apostatas quos in aeternum tecum visurus eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis? Quomodo, inquam, nos vobiscum esse potueramus Dei servi cum servis Antichristi? quando Amasiae regi fuerat dictum a Deo in secundo Subrelictorum libro: Non ibit tecum exercitus Israel, quia non Deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaveris praevalere in istis, in fugam convertet te Dominus ante inimicos, quia est virtus a Domino (Ibid., XXV, 7). Quomodo resisteremus contra diabolum, si in tanto scelere vestro curreremus vobiscum, cum hostibus Dei, cum hominibus inventis sine notitia Dei, cum Deum non habentibus, in quos catervam sciamus esse daemonum? Neque enim potestis vos esse negatores unici filii Dei sine daemoniis, cum blasphemare vos non faciant, nisi illi qui vestra caecaverint corda, ne videlicet possit a nobis veritas comprehendi. Numquid nam potueramus in vestra demorari parte, consentire vestris flagitiosissimis meditationibus, cum per David gloriosum dicat Spiritus sanctus, non esse beatos, nisi eos, qui se abstraxerint a vobis unici filii Dei negatoribus, eos, qui serpentinis cogitationibus vestris non se miscuerint, beatos tantum mansuros? Beatus qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Quomodo esset vobis et nobis unius loci conventiculum? cum audias item David dicere in Psalmo sexto: Discedite a me, qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9). Si non operamini Ariani iniquitatem, judica tu princeps in sacrilegio Arianorum, qui, cum dicamus nos Christianos, horribili animositate persequeris. Recte igitur scias nos fecisse, recedendo a vobis Deo odibilibus. Quomodo etenim nos in coetu vestro omnibus facinoribus infecto manere, et non vos pestes ac lues fugere decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in vicesimo quinto Psalmo: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo, odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 3). Si non est consilium vestrum vanitatis, convince me. Non est vanum concilium in quo omne consilium non est, nisi ut Dei negetur Filius, ut Deus pater non esse verus pater defendatur, ut Spiritus sanctus paracletus non esse verus Dei spiritus asseveretur, ut apostolica et evangelica traditio destruatur, traditio Arii firmetur? in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus haereticis et ethnicis atque Judaeis possit laetitiam conquirere magnam? Gaudent cuncti Dei religionis exsecratores, quod enim te videant imperatorem voti sui rem exsequentem, quod enim te exstitisse unici Filii Dei negatorem, et ejus servorum advertant persecutorem; hoc est concilium, quod magnopere omnibus viribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc utique ut omnis auctoritas Scripturarum sacrarum tui imperii auctoritate solvatur, ut omnis sepeliri possit veritas, ut mendacia detestandae commentationis vestrae possit videri vera. Haec sunt meditationis vestrae in illo egregio concilio per tuam adunato potentiam. Propterea odis nos, quia concilium vestrum malignantium exsecremur, propterea in exsilio sumus, propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur conspectus; idcirco reclusi in tenebras custodimur ingenti custodia. Hujus rei causa nullus ad nos visendos admittitur hominum, quia videlicet noluerimus vobiscum impiis sacrilegis ullam scelerum vestrorum habere societatem, de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad Deum, ne scilicet vobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus segregati de vestro nefario concilio, de vestra iniqua conspiratione. Ait enim in vicesimo septimo Psalmo: Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae cum oro ad te, cum extollo manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Cum his, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Da illis secundum opera illorum, et secundum nequitiam studiorum ipsorum, secundum operationem ipsorum manuum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis (Psal. XXVII, 2). Propterea odimur a te, Constanti, quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore Prophetae de te ac tuis propter nequam vestram operam, quae dicantur de Judaeis, quorum imitator exstiteris. Si non es tu Constantius Imperator, qui finxeris pacem te facere, ut fuerunt mala cogitamenta, nisi ut Dei negatus fuisset filius, nisi ut apostolica atque evangelica fides fuisset destructa, aedificata vero fuisset Ariana haeresis vestra, nisi ut omnes tibi non acquiescentes fuissent deportati, proscripti, varie excarnificati, ad ultimum interfecti? et idcirco Spiritus sanctus te ac tuos designans pariter ac percutiens dicit ex persona populi nostri: Cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in corde eorum (Ibid. 3). Nobis dicebas: Pacem volo fieri; et in corde tuo manens adversarius religionis nostrae cogitabat per te facere nos idololatras: unde et vere recepturus eris secundum operam tuam, secundum nequitiam studiorum vestrorum, nisi tibi feceris esse prospectum. Vitavimus ac sumus vitantes consilium vestrum, quod contra Deum factum est ac fit; quorum tunc jam videns meditationes Spiritus sanctus dixerit ore David in trigesimo secundo Psalmo: Dominus dissipavit consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum (Psal. XXXII, 10). Consilia vero vestra contra suam prolata ecclesiam reprobat Deus: nec enim potest odire populum suum, haereditatem suam, et amare vos filios pestilentiae, vos persecutores servorum suorum. Dixisti: Facite pacem cum Episcopis sectae meae Arianis, et estote in unum; et dicit Dei spiritus per Salomonem in Proverbiis: Vias impiorum noli, noli exsequi, neque aemuleris viam iniquorum, in quocumque loco exercitum constituerint, ne supervenias illuc: declina autem ab ea, et devita; non enim dormient, nisi male fecerint: ablatus est enim somnus ab eis, et non dormiunt. Hi enim cibantur cibis impietatis: vino autem iniquo inebriantur. Nam viae justorum similiter ut lux fulgebunt, procedunt et illuminant, donec corrigat dies. Viae autem impiorum tenebrosae, nesciunt quomodo offendunt (Prov. IV, 14). Quomodo vobiscum Arianis societatem poteramus habere, cum adulteris spiritualibus? qui scriptum retineamus: Nolite intendere fallaci mulieri: mel enim distillat a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces tuas, novissime autem amarius felle invenies, et acutius magis quam gladius ex utraque parte acutus: insipientes autem pedes deducunt utentes ea cum morte ad inferos (Ibid., V, 2). Sed quid dicis haec propter carnis adulteria dicta? Si propter carnis adulteria esse astruis haec dicta, quanto magis fugiendi vos estis spiritales adulteri, ne per Arianam haeresim vestram meretricem spiritalem haec super nos quae dicuntur veniant? Dulce etenim quibusdam videtur quod tibi regi in amicitias jungantur suscipiendo haeresim tuam, sed amarius felle sensuri, cum tecum torqueri in perpetuum coeperint in perpetua gehenna sentire, qui tecum esse delegerunt, tunc dicturi: Vae nobis qui Constantium imperatorem Deo praeposuerimus. Convenire nobis et vobis quo modo potuerat? cum infra dicat adhuc Salomon: Ejice de consilio pestilentem, et exiet cum illo contentio (Prov., XXII, 10); et: Ne imitatus fueris malos viros, neque desideres esse cum illis; falsa enim meditatur cor eorum, et dolores labia eorum loquuntur (Ibid., XXIV, 1). Tum, Noli applicare impium ad pascua justi, neque seducaris saturitate ventris. Septies enim cadit justus et resurget, impii autem infirmabuntur in malis (Ibid. 15). Cum superbis et praevaricatoribus, cum eis qui volueritis cum Juda Scarioth inveniri, quam cum beatissimis prophetis, apostolis, atque martyribus, quomodo esse possumus? cum audiam in centesimo Psalmo: Deambulabam in innocentia cordis mei in media domo tua. Non proponebam ante oculos meos rem malam facientes, praevaricationes odivi, non adhaesit mihi cor pravum, declinantes a me malignos non agnoscebam: detrahentem adversus proximos suos occulte, eum persequebar, superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul non edebam (Psal. C, 2). Et in Psalmo centesimo octavo decimo: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi (Psal. CXVIII, 13). Cum sitis iniqui, quippe negatores unici filii Dei, cum odiri vos oporteat a nobis, propterea quod viam veritatis relinquentes comprehenderitis omnium errorum, propterea quod relinquentes lumen, ire delegeritis in exteriores tenebras, quomodo tibi capiti nefando, tibi Dei domus destructori, omnium iniquitatem operantium fomiti, potueramus esse carissimi? quomodo familiares amici, ut sunt Valens, Ursaceus, Epictetus, Saturninus, et caeteri? e quo numero tamen etsi viderint in quam inciderint foveam, certi tamen tecum diligerent interire, dummodo regni tui inanem pulchritudinem una perfruantur tecum. Nos quomodo tecum esse potuemus, qui ista, quae illi tecum frui elegerunt habearamus exosa? homines qui ad illa consequenda tendant, quae sunt in perpetuum mansura: qua de re nobis ac vobis non convenit, nempe quia noluerimus suscipere haeresim tuam, nempe quia Christiani noluerimus effici Ariani. Quis est autem, nisi qui sicut vos estis Ariani, impos mentis qui derelinquat domum Dei, et eam dat diaboli monumentum? Idcirco autem apud te odio laboramus quia fuerimus metuentes atque sumus, ne illa fuissent dicta de nobis, quae sunt dicta de illis desertoribus, hoc est Judaeis, quos incusat Hieremias, dicens: Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnis domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt in me patres vestri contumaciae, quod recesserunt longe a me, et abierunt post supervacua, et frustrati sunt, et non dixerunt: Ubi est Deus, qui liberavit nos de terra Aegypti, qui eduxit nos ducatum praebens in deserto in terra inculta, et ignota, et in terra sine aqua, et sine fructu, in terra in quam nemo commeavit vir, neque commoratus est ibi filius hominis, et induxit vos in Carmelum ut manducaretis fructum ejus et bona ejus, et intrastis, et coinquinastis terram, et haereditatem meam posuistis in exterminationem; sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus, et seniores legis meae nescierunt me, et pastores impie egerunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et post inutilia abierunt (Jerem. XI, 4). Noluimus haec audire opprobria; unde et fugiendum diximus te ac tuos. Neque enim convenire poterat Dei domesticis vobiscum alienigenis, cum videamus dictum a Deo cum perfido tuo illo populo carnali: Averte pedem tuum ab aspera via, et faucem tuam a siti (Ibid., 25). Quae autem dixit: Confortabor, quia dilexit exteros et post illos abibat, post vos ergo exteros, post vos allophilos non solum non ire voluimus, sed et anathema vobis filiis pestilentiae ac tenebrarum diximus, ne si recessissemus ab apostolica atque evangelica fide, derelinqueremusque viam quam tenuerunt Abraham, Isaac et Jacob beatissimi, Abel, Enoch, Noe, et cuncti prophetae, apostoli, atque martyres, haec etiam dicta fuissent a Deo de nobis, quae dicta sunt de comblasphemis tuis Judaeis. Quemadmodum confunditur fur, cum comprehensus fuerit, sic confundentur filii Israel ipsi, et reges eorum, et principes ipsorum, et sacerdotes ipsorum, et prophetae (Ibid. 26). Noluimus esse inter vos, ne etiam illa increpatio vocis divinae nos cum Judaeis, et vobiscum haereticis argueret; Ut quid loquimini ad me? omnes vos impie egistis, et omnes vos deliquistis in me, dicit Dominus (Ibid., 29). Quomodo vobiscum nobis convenire poterat? cum legeris scriptum in libro Machabaeorum primo: Tunc congregati sunt ad eos conventus fortis in viribus ab Israel omnis voluntarius in lege, et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos, et facti sunt illis firmamentum, et constituerunt virtutem, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione, et caeteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent, et circuivit Matathias et amici ejus, et destruxerunt aras, et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae, et prosperavit opus in manus eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cor peccatori (I Mach. II, 42). Vobiscum ne esse potueramus, cum videatis quid illi fecerint, ex toto corde qui Deum inveniuntur timuisse? Tu dicis membrum jam tunc exsectum de corpore beatae ecclesiae, quando Arianus factus es ex Christiano, Estote nobiscum. Et Dominus dicit in Evangelio: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue illum, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam: et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde illam et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. V, 29). Secuisse se Arium, atque projecisse secundum Domini praecepta damnat ecclesia; et tu dicis: Suscipite compestilentes ac lues suos; tu dicis: Sinite vos eodem interire morbo, quo ego perierim. Sic est de corpore ecclesiae excisus Sabellius, ut est et condetestabilis tuus excisus Arius iste, cujus sermo ut cancer in te fortissime adeo serpserit, ut totus jam cancer esse cernaris: nec poteris dicere, te non Arii cancerasse sermonem, cum foetor cancerationis tuae ad omnem pervenerit regni tui locum, et cuncti te vitare statuerimus, ne et ipsi peste tua Ariana canceraremur. Sic, inquam, sectus est, atque projectus tuus magister Arius, ut est sectus et rejectus Sabellius, qui fuerit ausus unam esse personam Patrem et Filium et Spiritum sanctum defendere; quia fuerit ausus dicere ipsum sibi et Patrem esse, et Filium, et Spiritum sanctum; excisus est quia dicere non dubitarit, quod etiam ipse Pater in utero Virginis incarnatus sit, et fuerit passus. Sic Marcionem excisum projecit, qui noluerit Dei Filium hominem suscepisse confiteri de utero Virginis, et per hoc hominem factum. Sic excisus est atque abjectus Paullus Samosatenus Photini magister e corpore ecclesiae, quia fuerit dicere dignatus, hominem tantum Dei Filium. Sic et cunctarum sectarum haeretici sunt praecisi, ut est Arius praecisus, utque tu, qui propterea quod dicas de Dei Filio, factus est ex nihilo, et non est verus Filius, erat quando non erat, exscindi merueris. Exscissi igitur estis cuncti blasphemi, atque rejecti virtute Dei de ecclesia ejus clementiae, quia non fueritis in ea manentes fide, in qua manserint patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres. Homo excisus cum omnibus comblasphemis tuis e corpore sanctae ecclesiae, jacens in diaboli sentina, audes dicere ad eam: Esto talis ut sum ego, quo possis tali confici morbo, quo sum et ipse consumptus. Sic existimaveras nos potuisse vobiscum convenire, tamquam non retineremus dixisse beatum Paullum: Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thessal. III, 6). Quae efficere potuerat ratio, ut deserentes viam, quae ducit ad coelorum regna, comprehenderemus vestram quae praecipitet ad gehennam? Circumscribere nos te potuisse arbitratus es subtilitate, qua serpens circumscripserit Adam et Evam, eximiis verbis pulcherrimisque sensibus conscribens edictum, in quo omnia venena tuae haeresis continentur. Sed unde istud potueras efficere? cum nos contra tua, atque patris tui venena armaverit beatus Paullus, dicens: Hoc itaque dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate verborum (Coloss. II, 4). Et iterum: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Ibid. 8). Quomodo potueramus illis Arianis tuis sacrilegis sensibus. verbis sublimibus licet seduci, cum inanem te philosophiam cognoverimus habere? unde etiam dulces tui possent esse sermones, quem viderimus tenentem traditionem Arii, non beatorum Apostolorum? ad quos dixerit iste, quem negas, quod verus sit Dei Filius: Euntes baptizate credentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Quomodo tibi discipulo Arii acquiesceremus Christiani, deserentes apostolicam traditionem, cum te inveniamus dicere, Patrem non esse verum patrem, sed appellari patrem? cum dicas, non illum verum habere Filium, sed factum esse ex nihilo? sanctum paracletum Spiritum, cum dicas totidem constare ex nihilo? e contra videamus Apostolos credidisse in unum Deum Patrem omnipotentem verum patrem, propterea verum patrem, quod vere, non putative habeat filium, et in unicum filium ejus Jesum Christum, hoc est in verum Dei Filium, et in sanctum paraclitum Spiritum, in verum Dei Spiritum. Quomodo potuerat quis ita credentium supplantari a diabolo per te Arii blasphemiae fundatorem, cum fides apostolica et Trinitatem confiteatur perfectam, et unicam deitatem fateatur Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et Arii, hoc est tua blasphemia non teneat, nisi id quod placuerit caro tuo diabolo? cum tantum intersit inter beatae Ecclesiae fidem et inter baeresim tuam, quantum inter lucem atque tenebras? Recte vos interea dixi ita separatos a nobis, ut tenebrae sunt separatae a lumine, quia sitis tenebrarum filii: unde et tenebras de vipereis cordibus evomueritis vestris. Sperasti nos deflectere a via veritatis, tamquam non sciremus praemonuisse Spiritum sanctum per beatum Paullum dicentem: Nemo vos convincat volens in humilitate sensus et religione angelorum, quae videtur ambulans sine causa inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput ex quo omne corpus per connexum et conjunctionem productum crescit in augmentum fidei (Coloss. II, 18). Quomodo te ambulantem sine causa, alitum serpentis ore, Arii inflatum sensu carnis tuae apostata factum sequeremur, cum apostoli praeceptum cogeret temet vitari? Dixisti, quod enim pacis causa conjungi desiderans fueris pseudoepiscopos sectae tuae nobis: sed quomodo istud facere potueramus, ut non Deum, sed te ejus audiremus inimicum? non sumus ut vos excordes, ut Dei Deum negemus Filium, sicut negant Judaei caecitatis vestrae participes, ac duces vestrae incredulitatis: quorum reprobationis exemplum beatus ostendens Paullus dicit ad Hebraeos (Hebr. III, 5): Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus tamquam servus in testimonio loquens, Christus autem tamquam filius in domo ejus, quae domus nos sumus, si tamen liberalitatem et exultationem spei tenuerimus, propter quod dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite praedurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt patres tui in experimento, et viderunt opera mea quadraginta annis, ideoque perosa mihi gens est, et dixi, semper errant corde. Isti autem non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea si intrabunt in requiem meam. Videte, fratres, ne casu sit in aliquo vestrum cor malignum incredulitatis discedendo a Deo vivente, sed consolamini vosmetipsos quotidie donec hodie vocatur, ne praeduretur aliquis ex vobis in errore peccati. Participes enim Christi facti sumus, si quidem principium substantiae usque ad finem firmum tenuerimus. Dum dicitur: Hodie si vocem meam audieritis, nolite praedurare corda vestra, sicut in exacerbatione. Quidam enim audito hoc non crediderunt, sed non omnes qui exierunt de Aegypto per Moysen. Qui autem perosi ei fuerunt quadraginta annis? non hi qui peccaverunt, quorum cadavera jacuerunt in solitudine. Quibus autem juravit non intraturos in requiem suam, nisi contumacibus? et videmus quia non potuerunt intrare propter incredulitatem. Timeamus itaque ne casu derelicto mandato intrare quidam vestrum in requiem ejus non posse videantur. Nam et annuntiatum est nobis, quemadmodum et illis, et non profuit illis verbum auditus, non temperatus fidei auditorum. Intrabimus enim in requiem ejus qui credidimus, ut dixit: Sicut juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam. Et cum opera ab origine mundi facta sunt, dixit tamen alicubi de die septimo: Sic et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis. Et in hoc iterum, si intrabunt in requiem meam. Ergo quia superest reliquorum intrare in illam, et hi quibus prius praedicatum est non intraverunt propter contumaciam. Rursus aliam praefiniit diem hodie, in David dicendo, post tantum temporis sicut antea dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite praedurare corda vestra, quoniam si Jesus illis requiem dedisset, non de alia dixisset, postera die ergo restat requies populo Dei. Etenim qui intravit in requiem ejus, et ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus (Hebr. IV, 1). Quis tam stultus, ut cum haec legerit, haec acceperit a beato Apostolo, deserens fidem apostolicam, suscipere tentet haeresim? Quis eum negare audebit, quem videat aeternam requiem tribuere potentem credentibus se, et velit in illum credere cum quo incipiat in aeternum puniri? Quis est talis nisi tu Constantius Imperator, qui dereliquisti Domini castra, et transitum fecisti ad diaboli domum? Non delegimus ardere, sicuti tu delegisti cum amatore tuo diabolo, sed in requiem perpetuam intrare festinamus, quam tua astutia potueramus capi, et a via flecti veritatis, quando adhuc hortetur Apostolus ad requiem comprehendendam aeternam dicens: Festinemus igitur intrare in illam requiem, ne aliqui in eodem exemplo contumaciae cadant. Vividum enim verbum Dei, et validum, et acutum omni gladio acutissimo, et penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum, et scrutator animi et cogitationis cordis, et non est ulla creatio quae non pareat ante illum: omnia autem nuda et aperta oculis ejus, ad quem nobis ratio est (Ibid. II). Cum haec ita sint, quomodo potuerat quis nostrum transire ad vos in perfidia manentes Judaeorum? quae rerum ratio nos vobis possit jungere Christianos Arianis, cum videremus vos esse illius gentis imitationis perfidiae? de qua quomodo possent emergere confugientes ad domum Dei? in Actibus apostolorum locutus ita sit Petrus beatissimus dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est haec promissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus vester: aliis etiam verbis plurimis contestabatur et exhortabatur eos dicens: Eripite vos a generatione ista prava (Act. II, 38). Nec poteris dicere, non vos esse Arianos generationem pravam, sicuti fuerint ac sint Judaei, quando cernas tunc scribas, pharisaeos, et principes Judaeorum idcirco esse dictos prava generatio, quod enim et Dei negabant Filium, et omnes in ejus credentes divinam majestatem persequerentur: non, inquam, poteris dicere te atque cunctos Arianos non esse generationem pravam et perversam, quando haec sitis gerentes, quae et illi: si illi fuerunt unicum negantes Dei Filium, ita facitis et vos: si illi persecuti sunt servos aeternae clementiae ejus, persequimini etiam vos. Quid igitur oportuerat nos facere, nisi secundum Petri beati praeceptum recederemus a vobis sacrilegis? Unde enim vobiscum poterat convenire? cum dixerit Dominus in Evangelio: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis (Luc. XII, 1). Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis scribens dixerit beatus Apostolus: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat, et vos inflati estis, et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio vestrum, qui hoc opus fecit (II Cor. V. 1). Si igitur Apostolus hujusmodi opus operantem jusserit tolli e medio, ne videlicet per illius societatem omnis corrumperetur ecclesia, quanto magis dignum fuerat, vos fugeremus blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto magis tunc vos jam traditos esse scire debetis, quando Dei coeperitis negare Filium? Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est in nomine Domini Jesu, congregatis vobis et spiritu meo, cum virtute Domini nostri Jesu tradere hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Bona gloriatio vestra, nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, ut estis azymi (Ibid. 3). Haec cum sit increpatio Apostoli, poterant Christiani Antichristi conjungi servis? Quomodo enim non fuisset corruptus tantae blasphemiae vestrae venenis, quandoquidem sive in hypocrisi, sive ex vero quis communicet vobis, sit in ingenti periculo, cum propter haeresim vestram secerneremur a vobis? Quomodo iterum adhaerere potueramus? cum vox sit dicentis Apostoli: Scripsi vobis in epistola non misceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idololatris, alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si quis frater nominatur fornicator aut avarus, aut idolorum cultor, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (Ibid. 9). Si cibum vobiscum jubemur non sumere, credideras potuisse Catholicos convenire cum haereticis ad solemnia cuncta celebranda? vobiscum erraticis, vobiscum per diaboli venenum ad omnem deductis ebrietatem esse potueramus Dei cultores? Quomodo fieri istud potuerat, ut inter mortuos vivi staremus? cum dignum esset magis vos filii adversarii nostri congregatos in unum videri, et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla dubitatione ab omnibus Deum diligentibus membra ac corpus meretricis vocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari, si nosmet traderemus vobis: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit. Aut nescitis, quia qui se jungit meretrici unum corpus est. Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem jungit se Domino, unus spiritus est; fugite fornicationem (Ibid. VI, 15). Cujusmodi vis fugere nos debere fornicationem? Qui enim praeter uxorem, aliam petere voluerit, fornicarius dicitur. Item qui idolis servierit, fornicatus dicitur: quoniam quidem Deum derelinquens idola adoraverit: similiter qui haereticus est, fornicarius vocatur. Quodvis de his cognosce gravius esse crimen, haereticum fieri, idolis servire, an committere secundum carnem adulterium? Quia ergo sive gentiles, sive vos haeretici idololatres dicimini, utraque pars idololatriam sit gerens, necesse est: et tamen quia a carnali fornicatione, quantum dici non potest, quod vastiora sint illa duo crimina intelliges. Conspice quibus te jugulaveris malis. Clamat adhuc dicens sanctissimus Apostolus: Omne peccatum quod fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (Ibid. 18). Et: Non estis vestri. Empti enim estis pretio. Glorificate et portate Dominum in corpore vestro (Ibid. 19). Quomodo poteris portare Deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem rejiciendo, haereticamque suscipiendo, non te illius esse dixeris, cujus se dixerunt patres nostri, Abraham, Isaac, et Jacob, sed et cuncti prophetae, apostoli, ac martyres? Deinde si qui fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu qui sis non per carnem tantum illud perficiens serpentis opus, sed et per ipsam animam? Nescitis quia qui se jungit meretrici unum corpus est, qui autem jungit se Domino unus spiritus est (Ibid. 16). Cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis, non mereremur esse Domini famuli, sed jam ut vos servi diaboli, censuimus recedendum fuisse a vobis. Vae tibi qui nolueris Domino conjungi, sed volueris diabolo. Sed et cum dicit: Nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos colloquia prava (Ibid. XV, 33); quid me jubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum peream? Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus? cum Apostolum beatum Timotheo inveniamus dixisse: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Te ipsum castum serva (II Tim. V, 22). Sed quomodo essemus casti, qui vobis haerendo, ut vos disrupti fuissemus per illos carissimos vestros, immundos videlicet spiritus a castitate fidei? quomodo non communicassemus alienis peccatis? Quod si vobiscum manendum censuissemus, hoc essemus futuri, quod estis vos, hoc est membra meretricis. Quomodo nos Christiani esse potueramus vobiscum haereticis? cui item scripsisse Apostolum Timotheo sciremus, ut nosmet abstraheremus vobis haereticis: Haec doce et exhortare, si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed aegrotat circa quaestiones et verborum rixas, ex quibus nascuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones, conflictationes malae hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum (II Tim. VI, 2). A te itaque non ita credenti, ut credit populus Dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici filii Dei apostoli, a te non acquiescente sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi voluimus vivere segregati, a te expugnatore doctrinae quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos per inimicum nostrum, a te nihil veri scienti sed aegrotanti circa quaestiones, a te per cujus nefandos conatus natae esse specialiter nostris diebus inveniantur rixae verborum, mortiferae contentiones, malignae conflictationes, per te videlicet hominem mente corruptum, veritatis interpolatorem. Recedendum censuimus a te atque a conviperinis tuis, secundum Apostoli praeceptum. Dicit enim infra: Hominum mente corruptorum et a veritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem: discede ab hujusmodi (Ibid. 5). Unde tecum esse potueramus? cum etiam in clausula hujus epistolae hortetur te fugiendum esse, te qui excideris a fide: O Timothee depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones scientiae falsi nominis, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt (Ibid. 20). Oportuerat nos vitare te profanas vocum novitates proferentem, siquidem cognosceremus te illam sacrilegam vocem instinctu protulisse diaboli, illam, inquam, vocem, per quam expresseris venena dogmatis tui dicens: Erat quando non erat, et factus est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii. Haec non Spiritus sanctus per te protulit, sed immundus ille diabolicus. Quomodo itaque secundum Apostoli mandatum custodire depositum potueramus, si tecum in concilio maledicto vestro mansissemus? cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum apostolicam tenere fidem, istam scilicet quam apud Nicaeam retinemus scriptam contra tuam blasphemiam, et contra omnium haereticorum tuorum exsecrabiles conatus. Quomodo in concilio vestro Ariani esse nos potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praedecessores conservos nostros segregatos fuisse ab illis qui juxta edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicaverant: Judas autem Machabaeus qui decimus fuerat, et secesserat in desertum, ibique cum feris vitam in montibus cum suis agebat, feni cibo vescentes morabantur, ne essent participes coinquinationis (II Mach. V, 27). Cognoscis hoc in uno testimonio nos recedere oportuisse a vobis, ne et nos participes fuissemus coinquinationis. Quomodo vobis jungeremur? cum item dicat Dominus ad apostolos: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Matth. XVI, 6); et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam, quam videlicet aut tunc illi Pharisaei, aut Sadducaei, aut nunc vos omnium sectarum proferetis haeretici, nobis manifestaret, sequitur scriptura dicens: Tunc cogitabant inter se dicentes, quia panem non habemus. quibus cogitantibus dixit Jesus: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panem non habetis? nondum intelligitis neque meministis quinque panum, et quinque millium hominum, et quot cophinos sumpseritis, neque septem panum, et septem millia hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non intelligitis, quia non de pane dixi, Attendite de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Tunc intellexerunt, quia non dixit a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum intenderent sibi. Item ad Corinthios scribens cum dignetur Apostolus instruere, recedendum a vobis haereticis, et omnibus alienigenis, quomodo praesumpserat cor tuum in omnibus varium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae ingenti stabilitum robore, nos potuisse tecum pacem vel cum tuis habere? Nolite jugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infidele? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi: scriptum est enim: Quoniam inhabitabo in illis, et inter illos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos mihi eritis in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 14). Quomodo cum tua praecepta orta videantur esse contra has Domini promissiones, demorari vobiscum fideles potueramus cum infidelibus? currentes in via lucis vobiscum possemus stare hominibus iter conficientibus in via tenebris errorum repleta omnium? Quis enim tam stultus est, ut cum audierit Deum dicere: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos mihi eritis in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 16); quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se Deum inhabitare? qui nolit se receptum a Deo reputari inter eos quos filios appellare dignatus est? ut non fugiat te immundum per haeresim tuam effectum? Non aequum nobis visum est, ut vobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit aequum homines morari cum serpentibus. Aut negabis unici Filii Dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes? Si negare non potes, adverte recte nos egisse fugere vos serpentes. Legisti Apostolum Timotheo dicentem: Profanas novitates vocum devita: multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. XI, 16). Existimasti tecum, cujus sermo ut cancer est, esse Dei homines potuisse. Item beatus cum praecipiat Joannes vos fugiendos dicens: Gavisus sum valde quod inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicuti mandatum accepimus a Patre. Oro te domina non sicut mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos alterutrum: et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est mandatum sicut audistis ab initio ut in eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: isti sunt fallaces et Antichristi. Videte eos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem plenam recipiatis. Omnis qui recedit, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium habet. Si quis venerit ad vos, et hanc doctrinam nam non affert, nolite accipere eum in domum, et Ave nolite dicere ei: qui enim dicit ei Ave, communicat operibus ejus malignis (II Joan. 4). Quomodo fieri potuerat, ut nos tecum atque cum tuis essemus Dei milites cum militibus Antichristi? quandoquidem nec salutari vos permiserit Spiritus sanctus, dans haec praecepta per beatum Apostolum. Sed fortassis dicere audebis: Numquid ego in carne venisse nego Dei Filium, ut unus nuncuper ex Antichristis? Non quidem tu, Constanti Imperator, venisse in carne negas Dei Filium, sed dicis illum, quem nos confitemur in carne venisse, esse creaturam: dicis factum illum ex nihilo, non illum esse verum Dei Filium affirmans. Nos contra qui istius beati Apostoli tenemus traditionem, credimus verum Dei Filium, credimus unam habere deitatem Patrem et hunc unicum ejus Filium; quod ita esse Dominus in sacris suis Evangeliis manifestat, dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9, 10): et, Ego in Patre et Pater in me: et, Ego et Pater unum sumus (ibid., X, 30). Saepe diximus, quia cum sint duae personae Pater et Filius, et tamen dicat: Ego et Pater unum sumus (Ibid.): et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid. XIV, 9) et, Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 10); nihil aliud nos illum voluisse assequi, nisi quia una sit aeternitas Patris et Filii, una sit claritas, una potentia unave magnitudo. Idcirco etenim etiam Apostolus in hac dicit secunda epistola: Omnis qui recedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium habet (II Joan. 9): ut per doctrinam colligentes sacrorum Evangeliorum Dei Patris et unici Filii ejus unam crederemus deitatem: hunc habere Deum, qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina (hoc est, et ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), utique cum sit plurale, et duas ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum, hoc est Patris et Filii), ergo dicit Apostolus: Qui recedit, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium habet (II Joan. 9): ut crederemus Filio dicenti Dei: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); quod utique una sit deitas Patris et Filii. Constat itaque te qui ita non teneas quomodo tradiderit apostolis Dominus, et apostoli episcopis, te non habere Deum: quia et Apostolus volens et Patris et Filii unicam divinitatem manifestare, dicebat: Qui recedit a doctrina ejus, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille Patrem et Filium habet (II Joan. 9). Te inquam constitutum sine Deo, te neque Filium habentem neque Patrem rectissime fugisse cognoscimus, siquidem non fuisset dignum habentes Deum cum inimicis ejus demorare divinae magnitudinis. Sed quam sis Deo odibilis cognosce, ut nec Ave tibi dicere fuerimus permissi. Quomodo vobiscum Arianis Christiani esse potueramus? cum dicat Apostolus Paullus: Stultas quaestiones, et genealogias, et contentiones, et lites legis devita: sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est et peccat, cum sit a semetipso damnatus (Tit. III, 9). Cum haereticis a semetipsis damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa vox percuteret, sicut Galatas beati Paulli percutit: Currebatis bene: quis vobis impedivit veritati non obedire (Gal. V, 7)? Cognoscentes vos esse unici Dei Filii hostes, fugimus nefaria consilia vestra, temperantes voci Apostoli: Qui nemini, inquit, consenseritis, suasio, vestra ex Deo est, qui vocat vos. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. V, 9). Noluimus vos vermes Arii recipere nos servi Christi in societatem, ne fuissemus eo veneno diaboli quo vos estis consumpti. Noluimus vobiscum ire, cum hominibus videlicet, qui adhuc videamini esse extra Dei notitiam, qui adhuc sub diaboli sitis constituti potestate: noluimus mortuis conjungi vivi, quia tales vos esse cognoscamini, quales fuerimus ipsi antequam credidissemus in unicum Dei Filium. Haec ita se habere manifestat Apostolus Ephesiis scribens: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus ët nos omnes conversati sumus aliquando in concupiscentia carnis nostrae, facientes voluntates et consiliorum: et eramus naturales filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 1). Cum adhuc vos tales sitis quales nos fuisse antequam credidissemus refert sanctissimus Apostolus, utique fueratis vitandi homines, in quibus operentur, et per quos gerant principes potestatis, aeris hujus spiritus, omne desiderium suum: eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne vobis haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur. Noluimus esse vobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam Dei adepti, quam jam nos sumus consecuti. Noluimus societatem habere vobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur iste beatissimus Paullus priusquam credidisset, quem meminimus dicere: Nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite itaque fieri participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate et justitia, et veritate, probantes quid sit acceptandum, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem redarguite (Ibid., 5, 6). Noluimus, quia haec mandata acceperimus, vobiscum demorari ducti inanibus vestris verbis, ne scilicet veniret super nos ira, sicuti etiam venit, et ventura est in vos, in te atque tuos, in vos filios diffidentiae. Noluimus effici participes tenebrarum; siquidem jam credentes in unicum Dei Filium mandatis ejus majestatis parere cupiendo ex illis evadentes tenebris lux facti fuerimus in Domino: unde nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset sceleratum filios lucis tuum facere opus tenebrosi: quia et fructus luminis sit ambulare in justitia et veritate, et in omni bonitate. Dicis nos facere inique, quod noluimus haeresim suscipere tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae amicitiae. Accipe quod Moses fecerit de alienigenis, tempore quo jubere ei dignatus est Deus, ut mittens certum numerum Israelitarum, ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et Moab; qui destinati ad praelium interfectis omnibus maribus, quod sexui perpercerint femineo occurrenti, increpat Moses Israel filios, cur non etiam sexum femineum delevissent, et jubet coram se easdem interfici, affirmans, quod enim ad idola adoranda possent populi illicere mentes. Si itaque et nos sic exsecramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si sic et quidem Dei gladio interfici cupiamus haereses omnium vestrorum errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas, si ita vos fugiamus religionis Dei adversarios, ut ille fugit idolorum cultores, existimas nos non facere recte abstrahendo nosmet a vobis? Quomodo etenim convenire nobis vobiscum potuerat? cum ad Philippenses dixerit: Videtê canes, videte malos operarios (Phil. III, 2). Vos canes, malos operarios quis Dei servorum non fugeret, nisi qui se non meminisset Christianum? Vobis adversarii Dei religionis servi Christi potueramus esse conjuncti, cum exhortetur Judas gloriosus Apostolus frater Jacobi Apostoli, ut te atque similes tibi vitaremus, et in suscepta fide usque ad mortis exitum maneremus? Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui in Deo Patre dilectis, et in Jesu Christo conservatis vocatis, misericordia vobis et pax et caritas multiplicetur. Charissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, deprecor, ut perlaboretis semel traditae societati. Subintraverunt enim quidam homines, olim quidem praescripti ad hoc judicium, impii, qui Dei gratiam transferunt ad impudicitiam, et qui est dominator noster et Dominus Jesus Christus, eum negantes (Judae I, 1). Cum negatoribus vobis blasphemis fuerit nefas convenire; cum adhuc eorum, qui transgressi sunt mandata Domini, praeponens exempla, urgeat corda nostra manere in ea fide, in qua ipse videatur mansisse. Admonere itaque vos volo, dicens, scientes omnia, quoniam Deus populum suum de terra Aegypti salvum fecit: secundum autem non credentes perdidit: angelos quoque qui non servaverunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum suum in judicium magni Dei, vinculis eos sanctorum angelorum sub tenebris servavit. Sodoma autem et Gomorrha, et quae circa eas erant civitates his simili modo cum adulterium fecissent, et carnem secutae essent, cinis propositae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. Similiter itaque et isti somniantes, carnem quidem coinquinant, dominationem autem spernunt (Ibid., 5). Et infra: Vae illis, quoniam in viam Cain abierunt, et in seductionem Baal mercede effusi sunt, et in contradictionem Choreb perierunt. Hi sunt in charitatibus vestris maculae sine timore semetipsos regentes, nubes sine aqua, omni vento circumferendae, arbores autumnales sine fructu mortuae, a radicibus evulsae, fluctus ferocës maris despumantis turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus tenebrarum in aeternum servatum est (Judae. I, 11). Et infra: Vos autem, fratres, mementote praedictorum sermonum ab apostolis Jesu Christi, quoniam dicebant: In novissimis diebus erunt irrisores, euntes secundum voluntates suas impias: hi sunt secernentes animales spiritum non habentes (Ibid., 17). In his omnibus malis quia esse conspectus es, Constanti, vitatae sunt a nobis tuae interficere laborantes amicitiae: ne videlicet tecum ad illa fuissemus praecipitati loca tormentorum, ad quae omnes illos, quorum tenens es iter, narrat praecipites d