De non parcendo in Deum delinquentibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De non parcendo in Deum delinquentibus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


LucCal.DeNoPaI 13 Lucifer Calaritanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De non parcendo in Deum delinquentibus

Superatum te, Imperator, a Dei servis ex omni cum conspexisses parte, dixisti passum te ac pati a nobis contra monita sacrarum scripturarum contumeliam: dicis nos insolentes exstitisse circa te, quem honorari decuerit. Si quisquam Dei cultorum pepercit apostatis, sint vera quae dicis de nobis. Unde ordiamur, ut tu nunc a nobis corriperis, ita esse correptos omnes erraticos per Dei cultores, quo probare possimus? unde? nisi a Mosis Dei servi actibus. Legimus in Exodo, ascendisse montem Mosen post testamentum sibi traditum, et plurimos interfecisse eorum propter idololatriae reatum. Stetit, inquit, Moses ad portas castrorum, et dixit: Quis ad Dominum paratus veniat ad me? Et convenerunt ad eum omnes filii Levi, et dixit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponite unusquisque gladium suum in femore suo, et pertransite, et revertimini a porta usque ad portam per castra, et occidite unusquisque fratrem suum, et unusquisque propinquum suum, et unusquisque proximum suum. Et fecerunt filii Levi, sicut dixit eis Moses. Et ceciderunt de populo in illa die quasi tria millia hominum. Et dixit eis Moses: Implestis hodie manus Domino unusquisque in filio aut in fratre dari in vobis benedictionem (Ex. XXXVI, 26). Sumus tibi contumeliosi ut fuit Moses populo insulso illi: neque illis placebant illa quae dicebantur, aut fiebant a Mose, quando jam delegissent non servire Deo, qui eos eripuisset de potestate Pharaonis, sed illi vitulo quem illis fuderat ignis: ita et tu jam non Deo mancipatus, sed Arii idololatriae, qui errasse arguaris, indigne fers, contumaces nos clamitas, dicis indignum nos circa te facinus perpetratos, ut imperatori Romani regni dicere auderemus: Male, Constanti, facis idololatriam introducere in ecclesiam. Moses primus prophetarum ille Deo amantissimus gladio est persecutus eos, quorum te instituisti imitatorem, et ego contumax esse notor a te, quia dixerim Deum te dereliquisse, et idololatriae temet mancipasse? Adhuc filios Israel fornicatos clamat sacra scriptura in filias Moabitarum, et quod vocati ab eis manducaverint immolata idolis, et eadam adorasse idola; contra quos quia ita exarserit zelo devotionis incensus Phinees sacerdos, propterea vel maxime quod gladio idololatres media in synagoga interemerit, adeo placuit Deo, ut sit scriptum ad hoc factum Domini indignantis quievisse iram, et ipsum nimio praecipuum apud Dominum effectum: Et locutus est Dominus ad Mosen dicens: Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis compescuit iram meam a filiis Israel, in eo quod zelatus est zelo in eis, ut non occiderem filios Israel in zelo meo: et ecce dabo ei testamentum meum, testamentum pacis ei et semini ejus cum ipso in testamentum sacerdotii aeternum, quoniam zelatus est Deo suo, et exoravit pro filiis Israel (Num. XXV, 10). Et tu nos arbitraris contumaces quia tibi erranti vera dicamus? existimas cum tibi displicemus non nos tunc Deo placere? Sed oro te dicas, Constanti, qua auctoritate viam justorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum ac martyrum nos volueris deserere, et comprehendere istam tuam novam, quam per Arium instituerat diabolus. Numquidnam somnio es admonitus et dictum est ad te, ne patiaris Christi nos tenere viam, quam tenuerunt Abel, Enoc, Noe, Melchisedech, Abraham, Isaac, et Jacob, Joseph, Moses, Aaron, Jesus Nave, Job, Judices, et caeteri reges, hoc est, David, Josaphat, Ezechias, Josias, quam tenuerunt cuncti prophetae, apostoli, ac martyres, quam tenuerunt omnes qui Deo inveniuntur placuisse? Si hoc tibi a daemonum dictum est principe, audi quid fieri Deus statuerit de te per gloriosum prophetam Mosen: Si autem surrexerit in te propheta, aut somnium somnians, et dederit signum aut prodigium, et venerit signa faciens aut prodigia, et dixerit ad te, dicens: Eamus et serviamus diis alienis, quos nescitis; non audietis verbum prophetae illius, aut somniantis, quoniam tentat Dominus Deus vos videre, si diligatis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, et ex tota anima vestra: post Dominum Deum vestrum abibitis, et ipsum timebitis, et mandata ejus custodietis, et vocem ejus audietis, et illi apponemini: et propheta ille, aut somnium somnians illi moriantur. Locuti sunt enim seducere vos a Domino Deo vestro (Deut. XIII, 1). Cognoscis quid pati jussus sis? sive etenim te somnio dicas admonitum; sive te prophetam velis astruere nobis, inimicus Dei es, qui velis nos fidem apostolicam derelinquere, atque suscipere eam, quae negat unicum Dei Filium. Illos etenim cunctos, quos recitavi, propterea quod credentes fuerint in unicum Dei Filium, tantos ac tales effectos est clarum: siquidem qui non crediderit in Filium, nec Patrem habeat: qui vero credit in Filium, et Patrem et Filium habeat (I Joan.). Haec cum vox sit beati Joannis, cum quo quia sit faciens chorus sanctorum apostolorum, omnes utique debes intelligere, sicut crediderunt apostoli, quod sic ante fuissent credentes patriarchae atque prophetae, sic cuncti qui fidei merito honorati esse noscantur. Neque enim poteris mihi probare, quia aliter crediderunt Abraham, Isaac, et Jacob, et aliter Joannes vel omnes coapostoli ejus. Si enim non ita crediderunt apostoli, ut crediderunt patriarchae, cur beatus Paulus omnes ad Abrahae comprehendendam provocat fidem? Sed inquis: Ego te arguo cur insolens sis, cur contumeliosus imperatori exstiteris; et tu fidei causam retexis. Fidei itaque; ut probem te esse sacrilegum, ut probem te a via deorbitasse veritatis; hinc contumeliosus tibi videor, quia dicam tibi deseruisse te iter omnium Dei cultorum, atque comprehendisse illam quam tenuerunt ac sunt tenentes hi, qui non Deo, sed phantasiae servierunt ac sunt servientes. De te itaque a Deo me recedere suadenti accipe quid sanxerit fieri Deus per Mosen: Si autem rogaverit te frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut mulier, quae in gremio tuo est, aut amicus qui animae tuae par est, clam dicens: Eamus et serviamus diis alienis, quos nescis, nec patres tui, ex diis nationum quae circa te aut proxime aut longe, ne velis ire cum illo, et ne audieris eum, non parcet oculus tuus super eum, nec salutabis eum, nec celabis eum: annuntians annuntiabis de eo: manus tuae erunt in eum in primis ad occidendum eum, et manus populi tui in novissimo. Et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesiit absistere a Domino Deo tuo (Deut XIII, 6). Praeceptum te interfici, quippe Deum me derelinquere invitantem, ignorans dicis, Contumeliam mihi facit Lucifer. Aut negabis te ad idololatriam invitasse nos suscipiendam? Si censes negandum, convincent te expositiones sectae tuae episcoporum, comblasphemorum videlicet tuorum; convincent te libelli recitati a te, ac dati Romae episcopis etiam catholicis, ad hoc videlicet, ut omni in loco tua roborari posset blasphemia. Quas incurreris errorum tenebras non sentis? non conspicis quo possis perire modo? quando videas cur contra divina fecerit monita Achar unus e populo, cur furto abstulisset ab Hiericho certam partem vestis, argenti, aurique, sic fuerit multatus morte. Quid tibi sit futurum conspice, qui sis negans aeternam unici Filii Dei divinam majestatem, accipe quid circa Achar fuerit celebratum; et tandem consule tuae saluti, redi ad Dei ecclesiam, a qua te per Arianos abigavit coluber ille refuga, qui verterit Adam quoque et Evam: Et erat, inquit, Dominus cum Jesu, et erat nomen ejus super universum terram (Jos. VI, 27.) Et neglexerunt filii Israel negligentia, et fraudaverunt fraude de anathemate, et indignatus est ira Dominus filiis Israel. Et misit Jesus viros in Ge, quae est conjuncta Bethel, dicens: Considerate Ge. Et ascenderunt viri, et consideraverunt Ge: et reversi sunt ad Jesum, et dixerunt ad eum: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum ascendant, et devastent civitatem, ne inducas illos universum populum: pauci enim sunt. Et ascenderunt cum illo fere tria millia virorum, et fugerunt a facie virorum qui erant in Ge: et occiderunt ex ipsis viri Ge triginta sex viros, et persecuti sunt illos a porta, et contribulaverunt illos in proclivo, et expavit cor populi, et factum est ut aqua. Et conscidit Jesus vestimenta sua, et procidit Jesus in faciem ante Deum usque ad vesperum, ipse et seniores Israel, et miserunt pulverem super capita sua, et dixit Jesus: Precor, Domine, ut quid transjecit puer tuus populum istum Jordanem tradere eum Amorrhaeo, perdere nos? si mansimus in terra, commorati sumus apud Jordanem. Et quid dicam, quod convertit Israel dorsum contra inimicum suum? et audiet Chananaeus, et omnes qui commorantur terram, et circumibunt nos, et contribulabunt nos a terra: et quid facias, nomen tuum magnum? Et dixit Dominus ad Jesum: Surge, ut quid tu procidisti in faciem tuam? Peccavit populus, et transgressus est testamentum meum quod disposui ad eos, et furati sunt de anathemate, et miserunt in vasa sua. Non poterunt filii Israel resistere contra faciem inimicorum suorum, dorsa convertent in conspectu inimicorum, quia facti sunt anathema. Non ero ultra vobiscum, nisi abstuleritis anathema ex vobis ipsis. Surge, sanctifica populum, et dic: Sanctificetur in crastinum. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema est inter vos, non poteritis resistere contra inimicos vestros usque dum auferatis anathema ex vobis ipsis. Et convenite mane omnes per tribus, et erit tribus quae ostensa fuerit mane per Deum, adducite per plebes, plebem quam ostenderit Dominus offerte per virum, et quisquis ostensus fuerit per Dominum, cremabitur igni, et omnia quae sunt ejus, quia transgressus est testamentum Domini, et fecit iniquitatem in Israel. Et vigilavit Jesus mane, et obtulit populum per tribus, et ostensa est tribus Juda: et oblati sunt per plebes, et ostensa est plebs Zara: et obtulit plebem Zarae per domus, et ostensa est Domus Jambri: et oblata est domus per viros, et ostensus est Achar filius Charmi filii Jambri. Et dixit Jesus ad Achar: Da honorem hodie Domino Deo Israel, et da confessionem, et indica mihi quid feceris, et ne celaveris me. Et respondit Achar ad Jesum, et dixit: Vere peccavi ante conspectum Domini Dei Israel, taliter et taliter feci: vidi in praeda vestem variam optimam, et ducentos siclos argenti, didragmam, et ligulam unam auream quinquaginta didragmarum; et concupivi eam, et sustuli, et ecce haec abscondita sunt in tabernaculo meo, et argentum absconsum est sub ipsis. Et misit Jesus nuncios, et cucurrerunt in tabernaculum, et haec erant abscondita in tabernaculo, et argentum sub ipsis: et tulerunt ea de tabernaculo, et attulerunt ad Jesum, et ad seniores Israel, et posuerunt ea ante Deum. Et apprehenderunt Achar filium Charmi, et perduxerunt in vallem Achar, et filios ejus et filias, et vitulos ejus, et subjunctoria ejus, et oves ejus, et tabernaculum ejus, et omnia quae erant ejus: et omnis Israel cum eo erat, et perduxerunt eos in Mecachor. Et dixit Jesus ad Achar: Quid exterminasti nos? Disperdat te Dominus sicut hodierna die. Et lapidaverunt eum omnis Israel lapidibus, et imposuerunt super illum congestum lapidum magnum. Et cessavit Dominus ab indignatione irae suae (Jos. VII, 1). Considera, Constanti, quali sis periturus exemplo, nisi tibi provideris tu, quas sis in aeternum daturus poenas. Achar propter praevaricationem mandatorum talia est consecutus; tu qualia mereris hinc intelligi datur, quod sis apostata. Si ille etenim quia habuerit de anathemate, tanto est punitus exitio, quanto magis tu sine dubio punieris gravius, qui fueris factus anathema negando Dei Filium! In eo nos scelesti apud te, in eo superbi ac pervicaces, in eo petulantes, quia dicamus tibi, Sacrilegium fecisti, unici filii Dei existendo negator; quia dicamus, Consule tibi, eripe animam tuam de laqueis diaboli. Quid novi facimus episcopi, si tibi ea dicamus, quae tu mereris audire? cum inveniamus illum sanctissimum Samuel Dei sacerdotem haec dixisse ad Saul regem, quae infra lecturus es: Dolores et gemitus ad te adducentur. Pro quibus nullius momenti fecisti verbum Domini, nullius momenti te faciet Dominus ne regnes (I Reg. XV, 23). Et iterum: Quoniam nullius momenti fecisti verbum Domini, et ad nihilum rediget te Deus, ne sis rex super Israel (Ibid. 26). Et infra: Disrumpet Dominus regnum tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te (Ibid. 28). Si haec ille dixit ad Saul, propterea quod Domini praecepta praeterierit, cur nos putas non libera voce dicere potuisse te esse sacrilegum, qui nisi converteris temet ad Deum, quod sit te ad nihilum redacturus? Si non te fuissemus hortati, si non ad satisfactionem provocaremus, merito diceres odiri te a nobis. Aut cum audias nos dicere, Poenitere, imperator, corrige vias tuas, ut misericordiae invenias locum, arbitror considerare te oportuisse, quod enim diligaris a nobis, amaris a nobis; et tu in eo nos exsecraris; cur maneamus in fide apostolica, reddis mala pro bonis. Non miramur, si vos, ex quo receditis a Dei voluntate, et facere non desinitis desiderium diaboli, bene vobis fieri poscentibus Deum atque cupientibus repraesentetis mala; quandoquidem sit vobis insitum male agere, quippe qui a bono ad malum feceritis transitum, hoc est ad diabolum. Si nos tu persequeris diligentes te, omnia tibi summa cupientes provenire, non magnum nec novum, quando et istum Samuel prophetam atque sacerdotem Domini Saul fuerit persecutus. Persequebatur eum, per quem et in regem unctus fuerat, et cujus preces ad Dominum jugi obsecratione dirigebantur pro incolumitate utique istius persecutoris. Si nobis non credis dolere nobis sacerdotibus Dei pro te, propterea quod tantas hauseris errorum tenebras, quod sic temet sis mactans, Deo dicenti crede ad Samuel propter Saul: Usquequo luges tu in Saul? Ecce ego expello illum ne regnet super Israel (I Reg. XVI, 1). Et supra: Et factum est verbum Domini ad Samuel, dicens: Poenitet me quod constituerim regem Saul, quoniam aversus est a me, et verba mea non statuit. Et contristatus est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte et ante lucem (Ibid. XV, 10). Cum haec propter Saul regis incolumitatem Samuel sacerdos egerit, tamen Saul postea persequebatur Samuelem, nec cognoscens miser, quod prophetam atque sacerdotem persequeretur Domini: ita et tu ignorans quid faciens sis, persequeris nos, qui te placere Deo cupiamus, et amas eos qui secum te ad aeternam mortem trahant, ad perpetuam Domini offensam: indignaris cur vera audias, cum videas Samuel sacerdotem Domini non adulatum regi animum. Quid decuerat aliud praecessores nostros, aliud nos agere? Cur tibi vera dicamus, superbi tibi videmur. Quid a nobis audisti? nempe quod homicida sis: si mentimur, tunc contumeliosi, tunc superbi recte dicimur a te: si vero rem dicamus veram, non sumus contumeliosi, sed hi, qui imitemur illos, qui commissis sibi non adulando, sed eos salubriter praemonendo, Dei effici meruerint dilectissimi. Ad Heliseum interficiendum prophetam ut rex misit Israel, si minime legisses dixisse Heliseum ad eos, qui secum fuissent, Si vidistis, quoniam filius homicidae illius misit ad auferendum caput meum (IV Reg. VI, 32), merito ut reum me injuriarum peteres. Spiritu sancto plenus propheta homicidae filium vocavit regem Israel, hoc est filium diaboli, non quia patrem illius carnalem dixisset homicidam, sed diabolum, cujus se filium esse, ut tu nunc te actibus tuis aperis, et ille se esse monstrabat Dei persequendo servos, prophetas illius clementiae interficere audendo. Omnia haec ut faciatis, diabolus vestra instigat corda. Quod ita esse accipe Dominum dicentem Judaeis in Evangelio: Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias Patris vestri facere vultis: ille enim homicida fuit ab initio (Joan. VIII, 44). Propheta inquam Domini plenus Spiritu sancto regem Israel homicidae filium vocat, hoc est diaboli, et nos arbitraris contumeliam tibi facere, quia dicamus te esse interfectorem servorum Dei, esse carnificem corporum nostrorum, esse te totius cogitationis virum injustitiae, destructorem religionis, negatorem unici Filii Dei? Quae te facere cernimus, haec dicimus; quod es, hoc te esse clamamus. Dicis nos petulantes, quoniam quidem quod est tibi dicamus. Dicas velim, unde meruerit a Domino talia audire rex Israel? Eapropter quod fecisti bona coram me, et fecisti secundum cor meum, et secundum animam meam, domui Achab: filii tui quarta progenie sedebunt tibi in throno Israel (IV Reg. X, 30). Dic, inquam, cur haec audire a Deo meruerit? quia pepercerit Dei inimicis? an quia eos quam acerrime fuerit etiam gladio persecutus? an quia interfecerit filium Achab idololatram et quadraginta ejus filios? Jezabelem quoque reginam quod exstinctam projecerit canibus, omnesque servos Baal cum omnibus sacerdotibus et prophetis confusionis ore exstinxerit gladii, quod simulacra destruxerit, placet Deo. Nos quid agere circa te decuerat, ne nos contumeliae designares reos te circa, quem Achab et Jezabel vias tenentem videmus? non est novum quod agis facere contra Deum, impugnare ejus domum, persequi ejus antistites eos, per quos te monet ut tibi consulas, ut dum est locus poenitentiae, temet trahas a malo. Fuerunt tibi ante te in sacrilegio similes sic idolis servientes derelicto Deo patrum suorum. In libro secundo Paralipomenon Amasiam regem Judae commonitum a Deo per prophetam, ne ex filiis Israel, quos centum millibus talentis argenti conduxerat, secum fuissent profecti ad bellum, propterea videlicet quod Deus dereliquisset Israel, quoniam quidem dereliquissent Deum, et idolis serviissent: obtemperavit rex prophetae verbis, credidit Dei fuisse comminationem.

Quid hic facit? Posteaquam adversarios suos subigit, eorumdem idola tollenda, atque ad regnum suum transferenda putavit, et ipsa adoranda; cui quia dixerit ille Dei homo, non bene illum egisse, ut Deum derelinquens idola coleret gentium, fortiter est Domini prophetam iste rex persecutus. Conspicis, quod in vobis conversis in apostasiam semper unus fuerit animus ad persequendos eos, qui vobis bene velint. Et factum est, dicit scriptura sancta, posteaquam venit Amasias percutere Idumaeam, et attulit inde deos montis Seir, et statuit eos sibi in deos, et in conspectu eorum adorabat, et ipse eis immolabat. Et facta est super eum ira Domini in Amasiam, et misit ad eum prophetam Baneam, dixitque ei Baneas: Quid quaesisti deos populi, qui non liberaverunt populum suum de manu tua? Et factum est, ut loqueretur ei, dixit ad eum: Numquid consiliarium regis dedi te? cave tibi ne flagelleris (II Paralip. XXV, 14, seq.). Vides, Constanti, quam amentes efficiamini, postea quam placuerit vobis diabolo vivere servientes, posteaquam placuerit vobis nescire Deum totum potentem, posteaquam elegeritis vobis in contumeliam Dei vos oportere statuere idololatriam. Ut enim ille dixit: Numquid in consiliarium regis dedi te? cave tibi ne flagelleris (Ib. 16); ita et tu: Numquid vos mihi consiliarios elegi, dicis, utnon prout mihi placitum est geram, ut non hanc teneam viam quam tenuerit Arius? Nec conspicis quo exemplo interierit Arius? quomodo in eum fuit vindicatum divinitus? Interea, quia dicis nos tibi esse contumeliosos, vide hunc Dei hominem non pepercisse consacrilego tuo illi regi, sed posteaquam dictum est ei, Tace ne flagelleris (Ib.), dixisse ad illum: Scio ego quoniam Dominus Deus disperdet te, qui fecisti istud, et non obaudisti consilium meum. In qua re nos sentis contumeliosos? nempe quia dicimus tibi: Nos scimus, quod enim, nisi tibi provideris ut convertaris ad Deum, sit te Dominus ad aeternam poenam damnaturus (Ibid.). Haec est contumelia, haec omnis injuria, quia tibi dicatur per Dei antistites, in aeternum te interiturum, nisi correxeris vias tuas. Non credidit ille rex homini Dei. Quid statim ei acciderit, dicit sancta scriptura sic: Et in tempore, quo discessit Amasias a Domino, insurrexerunt ad eum insurrectione. Et fugit ab Hierusalem in Lachis, et interfecerunt eum in Lachis (Ibid. 27). Sic et te malorum tuorum facta potuerunt conservare, tueri, ac defendere, quomodo et illum, qui dixit homini Dei pro salute ipsius loquenti: Numquid consiliarium te regi constitui ? lace ne flagelleris. Non est a nobis primum factum, si dicamus tibi erranti, ordinationi Dei resistenti, novas vias constituere laboranti: Male facis non ire per viam, per quam omnes Dei cultores ad coelestia regna pervenerunt. Legisti Oziam regem jurgatum a sacerdotibus Domini, cur illicita fuisset ausus gerere: Et intravit, inquit Scriptura, in templum Domini incensum ponere super altare: et intravit post eum Ozias sacerdos, et cum ipso sacerdotes Domini triginta filii virtutis, et surrexerunt super Odiam regem: et dixerunt ei: Non licet tibi Odia incendere Domino, sed sacerdotibus filiis Aaron, qui sanctificat; sunt ut incendant. Exi de sanctis, quoniam recessisti a Domino, et non erit tibi istud in honore a Domino Deo (Ib. XXVI, 16, seq.). Dicis contumeliosos illi fuisse regi Domini sacerdotes, necne? Si nec dum fuerunt contumeliosi, nec nos tibi videamur, quandoquidem similia audias a nobis quae audierit et ille: Non licet tibi, Constanti: Ariano cum Dei convenire populo. Non licet tibi idololatriae Arianae haeresis auctori, negatori unici Filii Dei de Dei sacerdotibus judicare, sacrilego fingens te Christianum cum sis Antichristi praecursor. Non erit tibi bonum, ut Dei tollens sacerdotes ordines adversarios ejus, collegas scilicet sacrilegii tui. Cum haec audis, irasceris nobis: iratus est et illis tunc sacerdotibus Domini Odias rex: sed adverte illos Deo dicatos perpetuum status sui tenuisse honorem, Odiam vero ad opprobrium sempiternum leprae confestim varietate maculatum. Et iratus est, inquit, Odias, et in manu ejus erat altare, ut incenderet in ara: et lepra apparuit in fronte ejus in conspectu sacerdotum in domo Domini (Ibid. 19). Haec ita sunt, et arbitraris te contumacem praevaricatorem non trahere offensam apud eum, qui nos suae claritudini perpetuo praeceperit sacerdoti repraesentare officia? Quae ista nostra, Constanti, superbia est, quaeve arrogantia? si, quia te videamus morbidum esse, pestiferum, quippe Arianum, elephantiam in te esse, quia istam consideremus illam quam Arius habuerit, quod urgeamus te secedere e populo Dei, sicut illi sacerdotes Domini Odiam de templo compulerint egredi, quia te ita cogamus dare Deo honorem. Si enim Odiam Dei sacerdotes idcirco pellebant ex aula Dei, quia meminissent divinitus praeceptum, leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos, quanto magis nos digne te, conspice, ex ecclesia pellere Christi, de domo Domini, quia non sit licitum haereticum convenire cum catholicis, insanum cum sanis, plenum immundis spiritibus cum eis, in quibus inhabitat spiritus Dei! Quae haec contumelia est, si sacerdotes Domini zelo eo accensi, quo sunt semper praedecessores nostri, tibi dicimus quae nostrae conducant ac tuae saluti? Petulans est, inquis, Lucifer. Hinc petulans, quia te urgeam elephantiam rejicere Arii, atque per hanc, quam praedicaverunt apostoli beatissimi fidem, quamque nos sumus (ut cernis) tenentes, tuae menti es adeptus sospitatem, teque totum ereptum e laqueis diaboli temet in aeternum gaudeas Deo quaesitum. Tu, qui nos ingentis supercilii esse flagitas, invenisti scriptum, quod Josias rex Judae de consacrilegis fecerit tuis, de talibus qualis tu esse hodie conspiceris, quomodo eorum quamplurimos etiam post mortem fuerit persecutus, ossa eorumdem ignibus consumens. Sed illum decuit regem tanto zelo persequi Dei hostes; nos episcopos, nos Dei sacerdotes indignum fuerat tibi resistere, idololatriam introducenti in ecclesiam; ille gladio interfecit consacrilegos tuos, reliquias etiam olim sepultas est persecutus, cupiens cultor inveniri Dei fidelissimus; nos contra nec verbo tibi resistere oportuerat, tibi Dei inimici amico, tibi omnium carissimo in apostasiam conversorum angelorum, tibi qui factus es per hanc blasphemiam tuam Deo inimicus. Accipe igitur in quarto Regnorum libro, quae propter illa, quae circa coimmundos tuos gesserit Josias servus Domini rex Judaeae, adeptus fuerit; et tandem desine de nobis dicere, Superbi sunt atque contumeliosi. Fecit, inquit, quod rectum est ante conspectum Domini, et ambulavit in via patris sui David, et non declinavit dextra aut sinistra (IV Reg. XXII, 2). Item infra, posteaquam domos reaedificavit Domini, et sacerdos misisset legis librum ad regem: Et factum est, cum audisset rex verba libri legis, conscidit vestimenta sua (Ib. 11): et mandavit rex Helchiae sacerdoti, et Alchinae filio Josaphat, et Achiliae filio Melchiae, et Sapham scribae, et Joas filio regis, dicens: Quaerite a Domino pro me et pro omnibus Juda de verbis libri hujus inventi, quoniam magna ira Domini accensa est in nobis, quoniam non audierunt patres nostri verba libri hujus secundum omnia scripta ut facerent. Et abiit Elchias sacerdos et Acicam, et Saphan. et Joas ad Oldam prophetissam, uxorem Sellae filii Tacuellarum, vestis custodem, et ipsa habitabat in Jerusalem: et locuti sunt ad eam secundum haec. Et dixit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel, viro qui misit vos ad me, dicit Dominus: Ecce adducam mala super hunc locum, et super inhabitantes in eum; secundum omnia verba libri hujus quae legit rex Juda; pro quibus dereliquerunt me, et intenderunt diis olienis, et exacerbaverunt me in operibus manuum suarum: et incensa est ira mea in hoc loco, et non exstinguetur. Et ad regem Juda qui misit vos, ut quaereretis a Domino, haec dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Verba mea quae audisti et reveritus es a facie mea, quia audisti quae loquutus sum in locum istum, et inhabitantes in illum. fieri in eremo, et in maledictionem; et scidisti vestimenta tua, et plorasti ante conspectum meum, et ego audivi, dixit Dominus virtutum: propter hoc ego abduco te apud patres tuos, et adaugeris in pace, et videbunt oculi tui omnia mala quae ego induco in locum istum, et super inhabitantes in illo. Et respondit regi verbum, et misit rex Josias, et collegit ad se omnes presbyteros Juda in Jerusalem (Ib. XXIII, 1) et ascendit rex ad Dominum, et omnes viri Juda, et sacerdotes, et levitae, et omnis populus a pusillo usque ad majorem: et legit rex in auribus populi omnia verba libri testamenti, qui inventus est in domo Domini. Et stetit rex ad columnam, et disposuit testamentum quod inventum in domo Domini ante conspectum Domini, ire post Dominum, et observare mandata ejus, et testificationes, et praecepta ejus in toto corde ejus, et tota anima, statuere omnia verba testamenti istius scripta in libro isto. Et transivit omnis populus in testamentum, quod disposuit rex ex libro. Et mandavit rex Helchiae sacerdoti magno, et sacerdotibus secundariis, et custodientibus ephod, ut ejicerent de domo Domini omnia vasa quae fecit ad Baal et Asera, et omni militiae coeli: et combussit illa foras extra Jerusalem in incendio rivi Cedron. Et sumpsit cineres illorum, et sparsit in rivum, et abiit in Bethel. Et combussit sacerdotes quos constituerant reges Judae, ut incenderent excelsis civitatum Juda, et circa Jerusalem, incendebant Baali, et soli, et lunae, et omni militiae coeli. Et extulerunt de domo Domini foras extra Jerusalem in rivum Cedron, et extenuavit cinerem, et projecit in monumentum filiorum plebis: et extraxit filios illorum, qui erant in domo Domini, quorum mulieres officiabantur ibi ad stolas: et introduxit omnes sacerdotes ex civitatibus Juda, et coinquinavit sancta, ubi incendebant sacerdotes Agabae usque de Rasabae; et detraxit excelsos illorum. Et infra: Et coinquinavit Phem quod erat in Cepenam (IV Reg. XXIII, 10), quoniam perduxerunt quisque filium suum et filiam suam in igne Moloch: posuerant reges Juda soli ab introitu domus Domini ad pastorium, quos posuit tres equos, qui in Faradin et fontem solis combussit in igne in domo domus, quam aedificaverant reges Israel excelso illi Baal, et omni militiae coeli: et sacraria erant supra aedificia superiorum, Achas quae fecerit rex Juda, et sacraria quae fecit Manasses in duobus aedificiis domus Domini, detraxit rex, et expulit illa inde, et projecit cineres illorum in rivo Cedron: et excelsos quae fecerant a facie Jerusalem, quod erat in dextro montis Amissa, quod aedificavit Salomon rex Astarte simulacro Sidoniorum, et Camos idolum, et Mulcro, simulacro filiorum Ammon polluit rex. Et contribulavit titulos et implebat loca illorum ossibus hominum: et sacrarium quod in Bethel excelsum quod fecit Hieroboam filius Natae, in quo fecit peccare Israel, et sacrarium illud excelsum detraxit, et contribulavit lapides illius, et attenuavit in pulverem, et accendit lucos eorum. Et reversus est Josias rex, et vidit monumenta quae erant ibi in monte. Et sumpsit ossa de monumento, et combussit super sacrarium, et polluit illud secundum verbum quod locutus est homo Dei, cum staret Hieroboam in die festo ad aram. Quid cognoscis, Constanti, factum esse a rege cultore Dei? et nos te idololatriam introducentem in ecclesiam quia verbo percutimus, Contumeliam, inquis, mihi facit Lucifer? cum, si illius fuisses temporis homo, gladio possis exstingui, aut, si jam fuisses defunctus, etiam ossa tua, quippe sacrilegi, fuissent igni perducta ad nihilum. Ille gladio reos tanti sceleris percutit, nos te nec verbo vulnerare decuerat? Conspicis interea hoc etiam loco in civitatem Dei, in Domini domum, et in templum ejus introduxisse consacrilegos tuos illos reges idololatriam, quam iste exterminarit Josias rex Deo dicatissimus; nec existimes te tantum hoc opus implere contra Deum fuisse aggressum? Noli itaque dicere: Si male agerem, jam in me Deus dedisset vindictam; sed potius obsecro videas captum te detineri a diabolo, in ejus te degere potestate, sicuti et illi reges, quorum operam Josias persecutus est rex. Cur blasphemias exsecremur tuas, cur resistamus iniquis conspirationibus tuis, videmur tibi esse injuriosi: sic et Judaeis, quorum imitatores estis, videbantur contumeliosi, superbi sanctissimi prophetae, beatissimique apostoli. In libro Amos prophetae: Et misit, inquit (Amos. VII, 10), Amasias sacerdos in Bethel ad Hieroboam regem Israel, dicens: Conventum facit adversum me Amos in media domo Israel: non poterit terra sufferre verba ejus. Propter quod haec dicit Amos: In gladio morietur Hieroboam, Israel autem captivus ducetur a terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Vade, discede in terram Juda, et ibi commorare, et ibi prophetabis. In Bethel autem jam non adjicies prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni erit. Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non eram propheta, neque filius prophetae sum ego, sed pastor eram caprarum vellicans, et assumpsit me Dominus de ovibus: et dixit ad me: Vade prophetare in plebem meam Israel. Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis in Israel, et non congregabitur in domo Jacob. Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Uxor tua in civitate prostabit, et filii tui et filiae tuae gladio decident, terra tua funiculo metebitur, et tu in terra immunda morieris, Israel autem captivus ducetur a terra sua. Cum haec esse facta videris ab eo, qui veritatem et correptionem populo suo erranti voluerat nuntiari, cur dicas nos insolentes, cur contumeliosos, quia quae sunt erratico tibi vera dicamus? quia non tuam audiamus vocem dicentem, Nolite credere sicuti crediderunt patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres, sed credite quomodo tradiderit Arius? In quibus rebus apud te superbi invenimur? nisi in hoc quod sacrilegia tua exsecremur, praeceptaque tua ut gladios atque venena vitemus. Non hoc factum a nobis est primum: omnes illi, qui jam Deo placuerunt hanc tenentes fidem, quam nos praedicamus, istud fecerunt; nemo mortem timuit suscipere pro Deo ex ejus servis, nemo famulorum ejus cogitavit tormentorum genera quae a vobis inferuntur tyrannis, sed illius praecepta ante oculos habuit. Sic Tobias gloriosus praecipuus invenitur factus apud Dominum, dum non comperditi tui regis timet edictum, sed solum totum potentem Deum. Haec ita esse ipsi crede Tobiae dicenti: Ubi venit Sennacherim rex, de Judaea fugiens (Tob. I, 21) propter defensionem quam fecit ex illis Dominus, propter blasphemias illius quae blasphemavit, et occidit in ira sua multos ex filiis Israel: ego autem corpora illorum involabam, et sepeliebam: et renuntiatum est regi, quoniam sepelio, et quaerebat ut occideret me. Ego autem fugi, et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi remansit plus quam uxor mea Anna, Tobias filius meus. Et contigit post dies quadraginta quinque, occiderunt regem illum filii ejus, et regnavit Arcedonossar filius ejus pro eo illic. Et cum venissem in domo mea, et reddita est mihi uxor mea Anna, et filius meus Tobias. In Pentecoste die festo nostro, qui est sanctus ex septimanis, factum est mihiprandium bonum (Tob. II, 1), et discubui ut pranderem, et posita est mihi mensa, et vidi pulmentaria quamplurima, et dixi Tobiae filio meo: Vade et adduc quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris qui sunt captivi in Ninive, qui tamen in mente habent Deum in toto corde suo; hunc adduc; et manducet pariter mecum hoc prandium: ecce sustineo te, fili, donec venias. Et exiit Tobias inquirere aliquem pauperem captivum ex fratribus nostris, et reversus dixit mihi: Pater. Et dixi: Quid est, fili? Et dixit mihi: Ecce unus de natione nostra occisus laqueo circumdato, projectus est. Et exii relicto prandio meo, antequam aliquid ex illo gustarem; et tollo illum de platea in unum locum apud me, donec sol occiderét, ut illum sepelirem: et revérsus lavi, et manducavi prandium meum cum luctu, et rememoratus sum sermonum prophetae Amos, quos locutus est in Bethel, dicens: Converténtur dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem: et lacrymatus sum. Et postquam sol occidit, abii et fodi, et sepelivi illum: et omnes proximi mei deridebant me dicentes: Quomodo non timet hic homo? jam enim inquisitus est hujus rei caussa ut interficeretur, et fugit, et iterum sepelire coepit mortuos. Cum conspicias itaque Dei servos non vestram crudelitatem tyrannorum semper timuisse, ac nunc timere posse, sed praecepta cogitasse Domini ac cogitare, quomodo tu nos dignaris petulantes judicare? nempe quia faciente Deo tuam calcemus ut lutum potentiam: hoc non faciunt vires nostrae, sed tribuit illius misericordia quem exsecrari dignaris in nobis. Dicit Deus ad Ezechielem prophetam (Ezech. II, 3): Fili hominis, mitto te ad domum Israel, quia amaricaverunt me ipsi, et patres eorum usque in hodiernum diem. Et dices ad illos: Haec dicit Dominus: Si audierint aut trepidaverint quoniam domus amaricans est, et cognoscent quoniam propheta es tu in medio eorum: et tu, fili hominis, ne timueris eos, neque trepidaveris a facie eorum, quoniame ffuriabuntur, et concurrent super te in circuitu, et in medio scorpionum tu inhabitas; sermones eorum ne timueris, et a facie eorum ne trepidaveris, quoniam domus amaricans est: et loquéris verba mea ad eos, si forte audierint vel expaverint quoniam domus amaricans est. Contumaces videmur tibi, ut iste Deo soli dicatus videbatur propheta illis, quorum tu tenebras sequeris; nempe hinc Ezechiel propheta apud Judaeos coapostatas tuos contumax, hinc superbus regibus videbatur Israel, quia Domini impleret mandata, qui eisdem loqueretur quae praecepisset eum loqui Deus. Recte nos superbos appellas, nos, per quos omnia praecepta sua voluit ad populorum credentium perferri notitiam: recte, inquam, insolentes designas nos Dei antistites, si nos ea tibi dicamus, quae voluerit Deus dici ad vos. Odis amantes te, persequeris bene tibi cupientes, sed non metuere possumus frendores carnificinae tuae. Audis etenim Dominum dicere: Et tu, fili hominis, ne timueris eos, neque trepidaveris a facie eorum, quoniam effuriabuntur, et concurrent super te, et in medio scorpionum tu habitas: sermones eorum ne timueris, a facie eorum ne trepidaveris, quoniam domus amaricans est (Ibid. 6). Non, inquam, possumus metuere minas imperii tui, quia nullae sunt vires tuae scorpiaces adversum nos, quos Dei virtute tegi cernas, quorum esse defensorem ac protectorem Deum advertas. Non itaque cessabimus tibi Domini ingerendo praecepta, illi solimet uni servantes timores, qui dicit: Fili hominis (Ib. III, 4), ingredere ad domum Israel, et loquere sermones meos ad eos, quoniam non ad populum alti sermonis tu mitteris ad Israel, neque ad populos multos aliae vocis aut aliae linguae, neque graves qui sint in lingua, quorum non audies sermonem: et si ad tales misissem te, illi forsitan audissent sermones tuos: domus autem Israel nolent audire te, quoniam nolunt audire me, quoniam tota domus Israel contentiosi sunt, et duri corde. Et ecce dedi faciem tuam potentem adversus facies eorum, et constantiam tuam confortabo adversus contentionem eorum, et eris semper firmior petra, ne timueris ab eis, neque expaveris a facie eorum, quoniam domus amaricans est. Metuere te quis poterit nostrum, quos videas potentia Dei solidatos atque firmatos ad tuam contumaciam retundendam fixo gradu stare contra tuam rabiem, immobiles ut saxa mole solent robusta aequor contra tumidum? Hinc nos judicas hostes tuos, quia te urgeamus Dei fieri servum ex scorpione. Nunc etenim unum te esse ex scorpionibus non poterit dubitari ex illis, dictum de quibus audisti prophetae a Domino: Et tu, fili hominis, ne timueris neque trepidaveris a facie eorum, quoniam effuriabuntur, et concurrent super te in circuitu, et in medio scorpionum tu habitas (Ib. II, 6). Hinc tibi injuriosi sumus, quia videas te a nobis scorpium vocari. Si non te esse scorpium dixisset Deus, merito me diceres contumeliosum: nunc vero actibus te tuis manifestas esse scorpium, et es frustra clamitans contumeliam te pati a nobis, Deus te scorpium esse dicit, et mihi irasceris cur te eo vocem nomine? Quae haec contumelia est, si dicatur tibi: Nisi te verteris ad Deum, eris semper unus ut nunc es ex scorpionibus, ex vastissimis unus inimicis Dei? Percurre reliqua Ezechiel prophetae, et aude me dicere insolentem, superbum, contumeliosum, contumacem: Et factum est (Ib. III, 16) verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, ecce dedi te speculatorem domus Israel, et audies de ore meo sermonem, et comminaberis eis a me in eo quod dicam ad sceleratum: morte morieris: et non distinxisti illi, neque locutus es, ut distingueres scelerato avertere a viis suis, ut vivat, ille sceleratus in injustitia sua morietur, et sanguinem ejus de manu tua inquiram: et tu si distinxeris scelerato, et non aversatus fuerit ab scelere suo, et via sua, sceleratus ille in injustitia sua morietur, et tu animam tuam liberabis: et in eo, in quo adversatur justus a justitiis suis, et faciet delictum: et dabo tormentum in facie ejus, ipse morietur, quoniam non distinxisti illi, et in peccatis suis morietur, eo quod non sint in memoriam justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram: tu autem si distinxeris justo ne derelinquat, et ipse non derelinquat, justus ille vivens vivet, quoniam distinxisti illi, et tu animam tuam salvabis. Quid, Constanti, dicis ad haec? tacendumne sacerdotibus Dei erit, et mandata celare divina eis? An dignum est aperire tibi cuncta praecepta Domini? omnem voluntatem perferemus ne Dei ad vos nobis commissos? an eam ad nosmet jugulandos vobis fraudabimur? Sanguinem etenim tuum dicit Dominus requisiturum a me: quinimmo si non obedieris Deo, cujus nos tibi ingerimus divina monita, tu in tuo morieris sceleratus scelere, et a nobis jam non requiretur salus animae tuae; quoniam quidem minis tuis non fuerimus territi, sed solum timuerimus eum, qui praeter se neminem mandarit timendum; quoniam quidem ut temet eriperes a nefandis semitis tuis, in nomine Domini Dei conveniremus. Ne tibi imperatori viderer facere contumeliam, quid me agere oportuit tempore, quo te judico natum ad nos Dei servos a via vertendos veritatis? Cum in Nabuchodonosor Holofernem virtutis suae principem misisset, et Jerusalem obsideret, quid orat Judith Deum? nempe ut destrueret inimicos Israel. Numquid dixit: Custodi insurgentes adversus domum tuam? Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti gladium in ultione alienigenarum, qui violaverunt vulvam virginis in coinquinationem, et denudaverunt femur in consummationem, et coinquinaverunt matricem in improperium: dixisti enim: Non sic erit, et fecisti; propter quod dedisti principes eorum in occisionem, et torum eorum qui accepit dilectam in sanguinem, et percussisti servos super potentes, super thronos eorum: et dedisti mulieres eorum in praedam, et filias in captivitatem, et omnem praedam in divisionem filiorum dilectorum, qui zelaverunt zelum tuum, et abominaverunt coinquinationem generis tui, et invocaverunt te in adjutorium tuum: Deus meus exaudiet me viduam. Tu enim fecisti priora eorum cum illis, et illa postea, et nunc, et quae supervenientia. Omnes enim viae tuae paratae, creatura tua in providentia. Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua, et exaltati sunt in equo et ascensore, et gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clypeis, et tenso arcu, et fundibulis, et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteres bella, Dominus nomen est tibi. Tu projice illorum vires, aeterne, contere illorum plenitudinem virtute tua, et deduc eorum tenacitatem in ira tua: cogitaverunt enim frustrare sancta tua, coinquinare tabernaculum requietionis tuae, nominis honorifici tui, apprehendere ferro cornu altaris tui. Respice in fastigio eorum: da in manu mea viduae quam cogitavi virtutem, et percute os eorum labiis persuasionis meae in principe, et principem super servum suum: quassa substantiam ejus in manu viduae. Non enim in multitudine virtus tua, sed nec potentia, neque datum tuum in fortibus: sed humilium es Deus, infirmorum adjutorium, infirmorum susceptor, desperatorum salvator, etiam Deus patris mei, et Deus haereditatis Israel. Domine dominator coelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae, exaudi obsecrationem meam, da versutiam et suasionem in vulnere, et in livorem eorum, qui adversus testamentum et domum sanctam tuam, et vertices Sion, et domui retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura facta super omnem gentem et tribum omnem. Sciant quia tu es Deus universae potestatis et virtutis, et non est altus defensor generis Israel praeter te (Judith. IX, 2 et seq.). Quid ad haec prudens mens tua sentire dignabitur? Numquidnam poteris dicere post hanc Deo fusam contra religionis hostes obsecrationem, quod enim nos malo ordine te contra nitamur, quia dicamus tibi, Aut corrige vias tuas pravas, et noli tibi in imperii tui placere potentia, aut cognosce ad nihilum te perventurum? Quid aliud nos hodie facimus Dei servi, ejus divinae magnitudinis sacerdotes, nisi quae fecerunt illi, quorum cupimus inveniri imitatores? Puto etenim dignum esse non derelinquere populos nobis commissos in tanta hac a te illata persecutione, sed eos hortari, quod enim potens sit cujus sumus nos eripere de inimicorum suorum manibus, non esse te metuendum hostem Dei domus; advertendum quod sis nihil, quia videlicet noster Deus ac Dominus omnia potens ad nihilum redacturus sit omnia contra ejus domum instituta impia tua conamina. Quae hic tibi injuria fit a nobis? quae ingeritur Imperatori Romano contumelia ab antistitibus Dei vivi, si ut aut vitam aeternam habeas rogaris aut dicatur tibi propterea quod contra Dei susceperis arma domum, nisi te correxeris, ingenti exitio sis interiturus? Qua etenim de re tibi cunctorum Dei domus inimicorum proferimus interitum? nisi ut aut metu Dei territus temet mutes, aut cum temet in aeternum esse feceris punitum, nos securi ex omni triumphemus parte; quia et tuus sanguis a nobis non possit a Deo requiri, et quia interitum adversariorum ecclesiae ejus viderimus. Persevera denique in hac tua injustitia, et invenies quae te pro tantis consequitur meritis. Superbia inflatus est, inquis, Lucifer; quia vera tibi dicat. Quid me jubebas facere tempore isto, quo tu antichristi praecursor ad nos interficiendos arma contra Dei levasti domum? tempore quo exstitisti unici Filii Dei negator? Taceremne? et te lupum venientem ad Dei vastandum gregem sinerem? An dignum fuisse censes obviam pastores tibi iremus siccis parato faucibus ad nosmet nobiscum commissos transvorandos? Magnalium fuerat satis, ut mulier ista Deo cupiens placere Judith manu interimeret sua hostem, et nos ne quidem verbo tibi a Domino restitissemus instituti pastores? Dicit Dominus in Evangelio (Joan. X, 11): Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus: qui mercenarius est, et non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et relinquit oves, et fugit; et lupus rapit illas et dispergit, quoniam est, et non pertinet ad eum de ovibus. Quid itaque nobis erat gerendum, ne tibi contumeliosi exstitisse videremur? Cognovimus te lupum, vidimus ad oves te tetendisse Domini manus, conspeximus te uno tempore conatum laniare cunctos Domini invocantes nomen. Numquidnam fuerat dignum non pastores, sed mercenarios exhibere nos? Petro dicit beato: Pasce agnos meos (Ib. XXI, 16). Et iterum: Pasce oviculas meas (Ibid. 17). Et tu veniens lupus vis eos, qui successores exstitisse inveniuntur beato Petro, vicem gerere mercenariorum? eos quos jampridem per Jeremiam promiserat populo suo dicens: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina: et non dixit: Dabo vobis Constantium imperatorem, qui vos possit in diaboli vertere praedam (Jer. III, 15). Dicas nos male agere, quia sacrilegio tuo resistamus virtute protecti Dei. Videamus quid etiam tempore, quo contyrannus tuus Antiochus persecutor nostrae religionis exstitit quid fecerint hi, qui meminerant praeter Deum neminem timendum. Sed prius est cognoscas, quae ille, cui tu similis es, scripserit; sic etenim poteris intelligere illos Dei servos, quoniam nos cupimus inveniri participes, restitisse Antiochi sacrilegio, sicut et nos tibi Deo propitio resistamus. Loquitur sancta scriptura dicens in Machabaeorum primo libro: Et scripsit rex omni regno suo, ut esset universus populus unus, et relinquerent unusquisque legitima sua. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis, et multi ex Israel consenserunt simul cum illis, et polluerunt sabbatum. Et misit rex libros in manu nuntiorum Jerusalem, et civitates Judae, ut irent post legitima exterae terrae, et prohibere holocausta, et sacrificium, et libationem de sanctificatione, contaminare sabbata et dies solemnes, et polluere sanctificationem, et statuere delubra et idola, et immolare porcinam, et pecora communia, et relinquere filios suos incircumcisos, et polluere animas eorum in omni immunditia et abominatione, ita ut obliviscerentur legem, et mutarent justificationes: et quicumque non fecisset secundum verbum regis moreretur. Secundum omnia verba haec misit scripta universo regno suo, et fecit consideratores super populum: et mandavit civitatibus Juda immolare per civitatem et civitatem: et congregati sunt multi de populo ad eos omnes derelinquentes legem, et fecerunt mala in terra (I Machab. I, 43, seq.). Et infra (Ib. 57): Et aedificaverunt abominationem desolationis super altare, et in civitatibus Juda in circuitu struxerunt aras; et in ostiis domorum, et in plateis incendebant: et libros legis invenerunt, et succenderunt igne conscissos, et apud quem inveniebatur liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. In virtute sua faciebant ad Israel, his qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus; et quarta et vicesima mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare: et mulieres quae circumciderant natos suos, interficiebant secundum praeceptum: suspendebant infantes a cervicibus eorum, et in domos eorum, et eos qui circumciderant eos: et multi in Israel obtinuerunt, et confirmati sunt in eis, ut non manducarent communia, et susceperunt mori, ut non polluerentur escis, et non profanarent testamentum sanctum. Et facta est ira magna super Israel nimis in diebus illis. Et (Ibid. II, I) surrexit Matathias filius Joannis Simeonis, sacerdos filiorum Joarib ab Jerusalem, et huic filii quinque. Et infra (Ibid. 6): Et viderunt blasphemias quas faciebant in Juda et in Israel, et dixit: Heu me, ut quid istud factus sum videre contritionem populi mei, contritionem sanctae civitatis, et sederunt illic cum daretur in manu inimicorum sanctificatio in manu exterorum? Et infra (Ibid. 11): Omnis ornatus ejus ablatus est: ex libera facta est ancilla. Ecce sancta nostra, et speciositas nostra, et gloria nostra desolata est, et polluerunt eam gentes. Ut quid nobis adhuc vita? Et conscidit Matathias et filii ejus vestimenta sua, et percooperuerunt se ciliciis, et luctum habuerunt valde. Et venerunt qui erant a rege, et compellebant discessionem in Modiin civitatem ut sacrificarent: et multi Israel accesserunt ad eos. Et Matathias et filii ejus congregati sunt: Et responderunt qui a rege missi fuerant, et aiunt Matathiae dicentes: Princeps et nobilis et magnus es in civitate ista, et confirmatus filiis: nunc accede primus, et fac imperium regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda et qui derelicti sunt in Israel; et eris tu et filii tui amici regis et tu et filii tui gloriamini argento et auro, et muneribus multis. Respondit Matathias voce magna, et dixit: Si omnes gentes quae in domo regis audiunt eum, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et elegerunt in mandata ejus, et ego et filii mei ibimus in testamentum patrum nostrorum. Dominus propitius nobis sit, non derelinquemus legem et justificationes: verbum regis non audiemus, non declinabimus officium deservitionis nostrae dextra vel sinistra. Ut cessavit loqui sermones istos, accessit vir Judaeus in oculis omnium sacrificare in Modiin secundum praeceptum regis: et vidit Matathias, et zelatus est, et contremuerunt renes ejus, et attulit iram secundum judicium: et accurrens ad aram interfecit eum, et virum regis qui cogebat immolare, occidit in illo tempore, et aram destruxit, et aemulatus est in lege, sicut fecit Phinees Jambrim filio Salom. Et exclamavit Matathias in civitate voce magna dicens: Omnis aemulus statuens testamentum exeat post me. Et fugit et ipse et filii ejus in montem, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate. Quid tale a nobis factum conspexisti, ut digneris dicere: Contumeliam mihi fecit Lucifer? Ille gladio occidit regis ministrum, sed et eum quem viderat de populo suo regis edicto quam Dei temperasse; ego, quia tibi ac tuis verbo resisto et dico, Non derelinquo apostolicam atque evangelicam fidem, sic credo quomodo crediderunt Abraham, Isaac, et Jacob patres nostri; inde apud te reus contumeliarum sum. Si fuisses inter manus Matathiae istius zelantis Deum, aut in manu Phinees, cui testimonium in Numeris apud Moysen perhibet Deus, et alienigenarum more vivere tentares, sine dubio te gladio interficerent, illi te gladio fuerant interfecturi: ego, quia verbo animum illum tuum cruore Christianorum madidatum vulnero, reus judicor contumeliarum a te. Cur, imperator, non ulcisceris te de me? cur contumelias tuas non digneris defendere, vindicare te de homine mendico? cur non satis agens? non quia nolis, sed quia tibi adhuc non fuerit data potestas ab eo, cujus me esse confidens tibi haec libera dico voce, quae quidem juxta tuos nefandos actus prava mihi videantur. Tibi omnibusque divitiis regni tui, patri quoque tuo renuntiasse nos cum videris, et a fide nullo pacto recessuros, pollicitus inspexeris, multum misereri nos scias, quod cum ore gladii soleas displicentes tibi devorare, nobis parcas. Credo pietatis causa, et possumus istud sentire de tua lenitate. Nullum etenim te interfecisse, ex nimia tua benignitate potui colligere. Dicis, superbus est. Unde tibi superbus esse videor? nempe quia audis a me ea te gerere, quae semper fecerint hostes Dei religionis. Est officii mei, ut haec ingeram tibi haeretico. Aut non es haereticus? Si autem haereticus es, cur me incusas, quod enim sim tibi injuriosus, qui id facio te contra, quod me voluerit facere Deus? Loquitur sanctissimus propheta Jeremias dixisse ad se Deum: Et tu accinge lumbos tuos, et surge, et dic omnia quaecumque mandavi tibi, et ne timeas a facie eorum, nec formides in conspectu eorum (Jer. I, 17). Cum haec ita sint, et nos urgeat necessitas officii nobis a Deo impositi, ut vobis agentibus dicamus, quaecumque vobis dici jusserit Deus, superest aut ut obedias Dei mandatis, conventus a me ipsius clementiae servo ac sacerdote, aut probes de Scripturis sacris, fortassis quia rex sis, quod enim non liceat mihi te in nomine Domini convenire ut temet corrigas. Si probare non potes mihi prohibitum, sed invenire magis incipies mihi praeceptum, ut te arguam, et increpem, et exhorter, et deprecer, et admoneam, atque provocem ad Deo placendum, cur me dicis tibi facere contumeliam? Eo etenim usque nobis antistitibus suis dedit potestatem ad vos nobis commissos increpandos, docendos, ut dixerit: Ne timeas a facie eorum, ne formides in conspectu eorum. Ecce posui te in hodierna die sicut civitatem firmatam, et sicut murum aereum, firmum, omnibus regibus Juda, et principibus ejus, et plebi terrae: et pugnabunt ad te, et non poterunt adversum te, quia ego tecum sum, ut liberem te, dicit Dominus. Quae sunt quae dicebat Jeremias regibus Juda, et principibus ejus, et plebibus terrae? nempe haec quia dereliquerunt Dominum, et immolaverunt diis alienis. Haec et tu fecisti ac facis: dereliquisti apostolicam atque evangelicam fidem, suscepisti haeresim Arianam, et cogis omnes idololatras fieri Dei servos: quia haec audes, vocas superbos saluti tuae cupientes consultum. Dicit Deus Jeremiae: Et tu accinge lumbos tuos, et exsurge, et dic omnia quaecumque dico tibi. Ne timeas a facie eorum, nec formides in conspectu eorum (Ibid.). Et Constantius imperator indignaris cur tibi erranti dicamus: Redi ad viam salutiferam, derelinque errorem per Arium instinctu diaboli inventum? Deus se solum timendum mandat; praeter se esse neminem formidandum praecepit; et tu ea statuisti implenda, quae Domini auferant metum, et te faciant formidandum? Deus dicit Jeremiae: Ecce posui te in hodierna die sicut civitatem firmam, et sicut murum aereum, firmum, omnibus regibus Juda, et principibus ejus, et plebi terrae: et pugnabunt ad te, et non poterunt adversum te, quia ego tecum sum, ut liberem te, dicit Dominus (Ibid. 18); et tu existimas te timeri posse a quoquam servorum Dei? Cur me dicis arrogantem, superbum? cur contumeliosum vocas? nempe quia te repererim operibus tuis esse unum ex illis de quibus beatus Joannes: Audistis quia antichristus venit: nunc autem antichristi multi sunt (I Joan. II, 18). Sic nos injuriarum reos designas, tamquam primi restiterimus ne idololatriam tuam in Dei introduceres Ecclesiam. Legisti in Machabaeorum libro primo: Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicuti et fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro anima nostra, et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. Et cogitaverunt in die illa dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bellum die sabbatorum, pugnemus adversum eum, et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. Tunc congregati sunt ad eos conventus fortis in viribus ab Israel, omnis voluntarius in lege, et omnes qui fugiebant a malis ad eos, et facti sunt illis in firmamentum, et constituerunt virtutem, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione, et caeteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent, et circumivit Matathias et amici ejus, et destruxerunt aras, et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae, et prosperavit opus in manu eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cornu peccatori (I Mach. II, 40, seq.). Quid sentire dignatur venenis Arii sauciata mens tua? Quid poterit excogitari contra hanc nostram defensionem morsibus serpentis concisum cor tuum? Illos cum illa advertas egisse; nobis quiescendum fuerat ore tuo prolatis blasphemiis ad populum nobis divinitus commissum sauciandum? Et circumivit, inquit, Matathias et amici ejus (Ib. 45), et destruxerunt aras, et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae, et prosperavit opus in manu eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cornu peccatori. Cum illi, haec qui ita egerint, fuerint facti Deo amantissimi, nos tibi adulando, tecumque in tuo currendo scelere, fuerat dignum, ut tu es, efficeremur Deo inimicissimi? Si nos tibi hinc videmur injuriosi, quia idololatriam tuam suscipere nequiverimus, des unum, quaeso, qui pepercerit ex Dei cultoribus adversariis ejus religionis. In secundo libro Esdrae, contradicentibus, ne domum, et templum, et civitatem in Hierosolymis Domino instaurarent, Deus, inquit, coeli ipse prosperavit nobis, et nos servi ejus surgemus et aedificabimus, vobis autem non est portio, neque mentio in Jerusalem (II Esd. II, 20). Et infra dicentibus adversariis: Numquid sacrificabunt? an manducabunt in loco suo? nonne ascendet vulpes, et demoliet muros lapidum eorum (Ibid. IV, 3)? Et haec dicit ad Deum servus ejus Esdra: Exaudi, Deus noster, quia facti sumus contemptibiles, et converte convitia ipsorum in capita ipsorum, et da illos ut sint in derisu, et in terra captivitatis; et ne operias iniquitatem ipsorum, et peccata eorum a facie tua non deleantur (Ibid. 4). Quid tale nos circa te locuti sumus? est testis quem oravit Esdras, quemque et ego oro, et omnis per totum mundum constituta ejus orat beata ecclesia, mea circa te haec esse vota, ut corrigas errores, sisque unus ex nobis. Conspice interea quomodo Dei homines neque adversarios timuerint, neque contra inimicos Dei domus precem fundendo desiverint, ut videlicet vires Dei religionis adversariorum fuissent deductae ad nihilum. Sic etenim etiam sanctissimus Moyses dicit in cantico Exodi ad Deum: Decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui; fiant tamquam lapides donec transeat populus tuus hic quem acquisisti (Ex. XV, 16). Talia illi ad Deum verba fecerunt sibi traditis: nos quia tibi dicimus, Aut convertere ad Deum, aut habe certum quod Deus ad nihilum sit deducturus omnem inanem superbiam tuam, videmur tibi petulantes. Conspice adhuc quid fecerit Matathias sanctissimus ille vir devotus Deo post tam illustria illa quae egerit, quae etiam in fine exitus sui dixerit ad filios, et vide an recto contra te ordine Dei haec agamus sacerdotes. Loquitur Scriptura sancta dicens: Appropiaverunt dies Matathiae moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis: nunc, filii, aemuli estote legis, et date animas vestras ad testamentum patrum nostrorum, et mementote operum patrum, quae fecerunt in saeculis suis, et accipietis gloriam magnam, et nomen aeternum. Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? Joseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum, et factus est dominus Aegypti. Phinees pater noster in zelando zelum accepit testamentum sacerdotii aeterni. Jesus dum impleret verbum, factus est dux in Israel. Chaleb dum testificatur in Ecclesia, accepit haereditatem. David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula. Helias dum zelat zelum legis, raptus est ad coelum. Ananias, Azarias, et Misahel credentes liberati sunt de flamma. Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes qui sperant in eum non infirmabuntur. Et a verbis viri peccatoris non timueritis, quia gloria ejus in stercore, et vermes: hodie extollitur, cras non invenietur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus peribit. Filii, confortamini, et praevalete in lege, quia in ipsa gloriosi eritis. Et ecce Simeon frater vester, scio quod vir consilii est; illum audite, ipse vobis pater erit. Et Judas Machabaeus fortis viribus a juventute sua, sit vobis principalis militiae, et expugnabit bellum: et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri, retribuite retributionem gentibus, et intendite in praeceptum legis (I Mach. II, 49, seq.). Quando itaque videas talia praecepta dedisse filiis, et ea mandasse fieri quae etiam fecerit ipse, cum doceat sic patriarchas, prophetas et cunctos justos Deo placuisse, quid nos, tu tenebrose, ne tibi contumaces videremur, volueras facere? Cessissemusne tibi mortuo vivi, Dei servi satelliti diaboli? cum cernas istum Matathiam dicere ad filios: Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes qui sperant in eum non infirmabuntur. Et a verbis viri peccatoris non timueritis, quia gloria ejus in stercore, et vermes: hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus peribit (Ibid. 61). Ne tibi injuriosi videamur, parcamus tibi Dei domum destruenti, tibi qui hodie sis, et cras eris in vermes et stercore, et hanc trahamus apud Deum offensam, quo tecum mereamur redigi ad nihilum. Cognosce post haec, quid etiam filii Matathiae istius religiosissimi fecerint, si timuerint concarnificis tui manum, si exercitum illius ante oculos habuerint, et non Dominum nostrum, quem omnia potentem, ut nos credimus, credentes contra hostem omnibus suis viribus semet erexerint. Et surrexit Judas qui vocabatur Machabaeus filius ejus pro eo: et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus; et praeliabatur praelium Israel cum laetitia: et dilatavit gloriam populo suo, et induit se lorica sicut gigas, et succinxit vasa bellica sua, et praelia constituit, protegens castra gladio: et similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venationem: et persecutus est iniquos, et perscrutans, et hos qui perturbabant populum suum, succendit: et subducti sunt iniqui prae timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt, et prospera facta est salus in manu ejus. Et exacerbabat reges multos, et delectabat Jacob in operibus suis, et usque in saecula memoria ejus in benedictione: et perambulavit in civitatibus Juda, et disperdidit impios omnes ex ea, et avertit iram ab Israel: et nominatus est usque ad novissimum terrae, et congregavit pereuntes (Ib. III, 1, seq.). Illi tali zelo accensi contra Dei domus fecerunt inimicos; nobis te contra non fuerat surgendum, ne dicti fuissemus petulantes? Sed bene me petulantem diceres, si non recte contempsissemus sacrilegum edictum tuum. Respice etenim comperditi tui quid praeceperint duces Judaeorum apostolis, et contra quid fecerit beatorum chorus apostolorum, et invenies nos non esse petulantes, sed et tibi et nobis consultum esse cupientes. Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et quidam vir claudus ex utero matris suae portabatur, quem quotidie ponebant ad januam templi quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Hic cum vidisset Petrum et Joannem introeuntes in templum, rogabat eleemosynam. Intendens autem in illum Petrus cum Joanne dixit: Aspice in nos. At ille respexit in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Ait autem illi Petrus: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa dextra manu ejus erexit eum, confestimque confirmati sunt pedes ejus et plantae, et exsiliens stetit et ambulabat, et intravit cum illis in templum ambulans ac saliens, laudans Deum. Et vidit eum omnis populus ambulantem et laudantem Deum, et cognoscebant quia ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et repleti sunt pavore et admiratione in eo quod acciderat ei (Act. III, 1, seq.). Et infra (Ib. IV, 1): Loquentibus autem illis ad populum haec verba, insurrexerunt sacerdotes et pontifex templi, et Sadducaei, dolentes quod docerent plebem, et annuntiarent in Jesum resurrectionem mortuorum, et injecerunt in eos manus, et posuerunt in custodia. Et infra (Ib., 13): Videntes Petri constantiam et Joannis, et comperto quod homines imperiti sint et sine litteris mirabantur: cognoscentes etiam illos, quia cum Jesu erant: hominem etiam videntes cum ipsis stantem qui curatus erat, nihil poterant contradicere. Cum jussissent autem illos foras extra concilium discedere, conferebant ad invicem, dicentes: Quid faciemus hominibus his? Nam quia notum factum est signum per ipsos omnibus habitantibus Jerusalem, manifestum est, et non possumus negare: sed ne amplius innotescant in populum verba haec, comminemur illis ne amplius loquantur in nomine hoc ulli hominum. Consentientibus autem omnibus, accersientes eos, praeceperunt illis ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. Respondentes autem Petrus et Joannes dixerunt: Si justum est coram Deo vos audire potius quam Deum, judicate; non enim possumus nos quae vidimus et audivimus, non loqui. At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum. Omnes enim honorificabant Deum in facto. Annorum erat plus quadraginta homo, in quo factum est signum sanitatis. Dimissi autem venerunt ad suos, et retulerunt quanta ad illos principes sacerdotum et seniores dixerunt. At illi cum audissent, uno animo levaverunt vocem ad Dominum et dixerunt: Domine tu Deus qui fecisti coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, qui per Spiritum sanctum, et os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus? Convenerunt enim vere in hac civitate adversus sanctum Filium tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel, facere quae manus tua et consilium praefiniit. Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, dum extendis manus ad sanitates, ac signa et prodigia facienda per nomen sancti filii tui Jesu. Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum omni fiducia. Si collegisti jam, cuncta cur haec protulerimus, si imbibisti omne penitus praescriptionis nostrae desiderium, dicere audebis ulterius nos esse petulantes? quandoquidem videas nec apostolos beatos temperasse ducibus Judaeorum, nec minis succubuisse eorum, sed magis intrepide semper duxisse ad effectum, sibi delegatum totidem etiam Dei populum non solum non fuisse perterritum comminationibus incredulorum, sed etiam fuisse obsecratum, ut fiduciam loquendi, constantiamque defendendi veritatem fuisset apostolis suis dignatus tribuere Deus. Si igitur hoc et ab apostolis factum est beatis et populis Deo dicatis, et non sunt neque contumaces neque petulantes dicti a Deo, quod restiterint inimicis ejus, quomodo nos dicimur a te superbi, petulantes, contumeliosi, qui, licet peccatores, tamen sanctam teneamus fidem apostolorum, atque illorum populorum, qui credentes fuerant in unicum Dei Filium? cum apostolis idcirco superbi, quia vocem tuam apostatae, quia terrores tuos sacrilegi Christi milites ducamus pro nihilo, quia Dei Filium, verum Dei praedicemus Filium, sicut praedicaverint beatissimi apostoli. Sic nos tibi protervi, petulantes, superbi videmur, ut Judaeis videbantur sanctissimi apostoli, quibus, si hodie fuissent in corporibus, potueras haec dicere quae dignaris dicere ad nos. Invenimus etenim semper praeceptum eis ore comblasphemorum tuorum Scribarum, Pharisaeorum, principum, atque pontificis Judaeorum, ne docerent, neve praedicarent unicum Dei Filium: tamen quid illi fecerint, accipe adhuc quae scripta sunt, ne forte possit tenebris saginatum cor tuum ad videndam adduci veritatem: Per manus apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe: et erant uno animo omnes in porticu Salomonis; caeterorum autem nemo audebat ad illos accedere, sed magnificabat illos plebs: magisque addebantur credentes Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateis ejicerent infirmos, et imponerent in lectulis et grabatis, ut veniente Petro vel umbra inumbraret aliquem eorum: et liberabantur ab infirmitate sua. Concurrebat autem multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, portantes infirmos, et eos qui a spiritibus immundis vexabantur, et omnes sanabantur. Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant haeresis Sadducaeorum, repleti sunt invidia, et injecerunt manus apostolis, et posuerunt illos in custodiam. Angelus autem Domini aperuit januas carceris, et eduxit illos, dicens: Ite, et stantes in templo loquimini omnia verba vitae hujus. Cum haec itaque audissent, introierunt sub luce in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnem congregationem filiorum Israel, et miserunt in carcerem ut eos adducerent. Venerunt autem ministri, et non invenerunt illos in carcere, et regressi renuntiaverunt dicentes: Quoniam carcerem quidem clausum invenimus in omni diligentia, et custodes stantes in janua: cum aperuissemus autem, neminem intus invenimus. Ut autem audierunt hos sermones principes et pontifex sacerdotum, haesitabant de illis, quid illud esset. Adveniens autem quidam renuntiavit illis, dicens: Ecce viri quos posuistis in custodia, in templo sunt stantes et docentes populum. Tunc abiit princeps cum ministris et adduxit illos, non cum vi: timebant etenim populum ne lapidarentur. Cum autem adduxissent eos, statuerunt eos in concilium: et interrogavit eos sacerdos dicens: Denuntiatione denuntiavimus vobis ne doceretis in hoc nomine, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra, et vultis inducere super nos sanguinem hominis illius. Respondens autem Petrus et apostoli dicentes: Utrum obedire oportet Deo an hominibus (Ibid. v. 12)? Si igitur Deo est obediendum et non hominibus, cur nos contumaces, cur nos injuriosos vocas, quos videas Dei obedire praeceptis? Audientes autem haec fremebant, dicit scriptura (Ibid. 33), et cogitabant eos occidere. Ita et tu retines nos in custodias, minitaris interficere, quia sis eo obsessus spiritu, quo capti detinebantur Judaei atque detinentur. Si non eo captus immundo spiritu detineris, cur nos prohibes confiteri ac praedicare unicum Dei Filium? Angelus Dei producens apostolos ex Judaeorum condesperatorum tuorum carcere: Ite, docete in templo verba vitae hujus (Ibid. 20): et tu tollens sacerdotes de ecclesia Dei in carcerem conjiciendos putasti, ne praedicaremus verbum vitae. Interea oro te respondeas, quid sit inter te et conscotinum tuum, quem verso ordine Sirmienses vocant Photinum? Quid intersit, quid distet rogaris distinguas. Ecce si tunc dixerint ad apostolos principes et pontifex et omne concilium Judaeorum, Vultis introducere super nos sanguinem hominis illius (Ibid. 28); etiam Photinus hominem tantum profitetur Dei Filium, dicit illum non fuisse ante beatam Mariam: tua quoque haec est professio, quod enim ante omnia quidem, hoc est, ante coelos, terram, mare, et omnia quae in eis sunt, Dei sit Filius, sed quod constiterit ex nihilo, sed quod creatura sit. Quid interesse arbitraris inter te et Paulum Samosatenum, vel eum tum ejus discipulum tuum conscotinum, nisi quia tu ante omnia dicas, ille vero post omnia? Caeterum una vobis crudelitatis atque incredulitatis mens est, ut diceretis, non habere Deum verum Filium. Contra videte, quomodo sit credens sancta ecclesia. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium, factorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei natum de Patre, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra sunt, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, venturus judicare vivos et mortuos: Credimus et in Spiritum sanctum. Conspicis fidem apostolicam, evangelicamque esse hanc, quae semper Filium cum Patre regnasse et regnare defendat, quae fateatur et perfectam esse divinam Trinitatem, et unam habere substantiam. Caeterum quid inter ecclesiam et vos haereticos vel Judaeos erat inter, si non sic crederet beata ecclesia? quae sancta fides, ut sciretis quid in vobis punit Domini ecclesia, dixit atque dicit de vobis: Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, vel ex alia substantia, dicentes mutabilem et convertibilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica ecclesia. Propter hanc sanctam fidem recludebantur apostoli in carcerem, vincula accipiebant, verberibus per horarum momenta vexabantur, ne mundo revelarent veritatem, et tamen praedicare eo voluerunt usque quo etiam mactati fuissent. Et dicis nos maximae esse homines contumaciae, quia videlicet viam teneamus apostolorum? quia tibi dicamus, erraticum te factum? Quid fecerit Herodi beatus Baptista Joannes? Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo propter Herodiadem uxorem fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes, adjecit hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere (Luc. III, 19). Qua de re inclusit Joannem Herodes? certe quia arguebantur opera ejus: ita et tu cum servis Dei agis, quia dicamus tibi: Noli gerere quae geris, noli esse homicida, noli persequi ecclesiam Domini, noli apostolicam reprobare fidem, probare vero haereticam, noli idololatriam introducere in ecclesiam. Nos arbitramur haec propter tuam specialiter dicere salutem: qui si nolueris temperare, sine dubio sic tibi sis aeternam quaesiturus mortem, quomodo quaesierit et Herodes. Joanni etenim nocere non potuit, sive quod eum in carcerem conjecerit, sive quod interfecerit, quandoquidem videas Joannem Dei amicum, Herodem vero esse Dei inimicum. Quaerens nocitum nobis, qui tibi aeternam sospitatem tribui desideramus, omnibus nos persequeris modis: sed valere non poterunt vires auctoritatis tuae ad Dei unici Filii servis nocendum, quia tu unus esse ex illis inveniris, quos nobis credentibus subjecit dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici: et nihil vos nocebit (Ibid. X, 19). Tu qui dicis, quia vera tibi dicam, superbum quem me vis inveniri? illum ne servum qui acceperit unum talentum et absconderit, atque ipsum solum domino repraesentaverit; propterea quod non per fenus eumdem multiplicatum, sicuti conservi ejus, domino repraesentaverit, meruit etiam ipsum talentum amittere, et audire: Serve nequam et piger (Matth. XXV, 26)? an illum qui acceptam quantitatem decies multiplicatam repraesentaverit, cuique fuerit dictum: Euge, serve bone et fidelis, quia in modico fuisti fidelis, et in plurimis te constituam; intra in gaudium domini tui (Ibid. 21)? Sed istud unde audire potero, si te metuens, quae tibi fuerint placita fecero? Intuere in evangelio quid nos facere voluerit Dominus, et desine nos dicere arrogantes. Homo quidam erat dives: is abiit in regionem longe accipere regnum et reverti. Et vocavit decem servos, et dedit illis decem talenta et ait ad illos: Negotiamini dum venio. Cives autem oderant illum, et miserunt legationem post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Et factum est dum reverteretur accepto regno, et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Venit autem primus dicens: Domine, talentum tuum decem talenta acquisivit. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem civitates. Et alter venit dicens: Domine, mina tua fecit quinque talenta. Ait et huic: Et tu esto supra quinque civitates. Et alter venit dicens: Ecce talentum tuum quem habui repositum in sudario, quia timui te, quod homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis, quod non seminasti. Et dixit ei dominus: De ore tuo te judico, infidelis serve; sciebas quod homo austerus ego sum, et tollo quod non posui, et meto quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exegissem illam? Et astantibus dixit: Auferte ab illo talentum, et date illi, qui decem talenta habet. Dico autem vobis, omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et quod habet auferetur. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. (Luc. XIX, 12). Nempe si non te mutaberis, unus eris ex his, qui interfici fuerunt jussi. Hinc superbus videor tibi, quia te cupiam non interfici, quia sim exoptans illa quantitate mihi commissa, quam cupio multiplicari, te quoque inveniri. Quia tali modo tecum geramus luctam, videmur tibi inimici, hi qui praeceptum retinentes beati apostoli indesinenter propter tuam incolumitatem fundamus precem. Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut tranquillam et quietam vitam agamus, cum pietate et gravitate. Hoc enim bonum et acceptum coram salutari nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 1). Videmur tibi inimici hi qui te agnitionem veritatis cupimus consequi; contumeliosum me dicis, quia dicam quae tuae et meae conducant saluti. Sed haec quoque asseveratio tua, quae astruit me tibi facere injuriam, ostendit te imprudentem. Si etenim fuisses prudens, primo numquam sacrilegus repertus fuisses, deinde correptus sacrarum litterarum auctoritate temet jam hominem praebuisses: at nunc, quia sis imprudens, dicenti tibi episcopo: Imperator, provide saluti tuae, es enim ingentibus sarcinis scelerum tuorum praegravatus, dicis, Contumeliam mihi facis. Testor coram Deo, dicit apostolus Timotheo, et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine discrimine, nihil faciens in aliam partem, sed aequitatem custodire (Ibid. V, 21); et tu contumeliosum appellas eum, qui te in tantis sceleribus deprehensum nunc increpet, cur illa fueris perpetratus, nunc deprecetur ut temet dum facultas est malis eripias tuis, sisque talis, quem non Deus puniat inter illos quos nequam esse ac perfidos designat dicens: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Isai. I, 2)? Hinc tibi superbus videor, quia cupiam te inveniri inter eos, quos unicus Dei Filius ad regnum suum invitat dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Tu tibi arbitraris contumeliam te pati, quia dicantur tibi quae vera sunt; apostolus gloriosus contra mandat dicens: Peccantes coram omnibus argue, et ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Cui auscultare me oportet, tibi ne, qui dicas: Sine me destruere Dei religionem, servos ejus convertere ad antichristum, sine me in sacrilegio hoc meo cunctos statuere; an beato apostolo, qui mihi praecipit ut te peccantem arguam coram cunctis? Sed si existimas parcere me tibi debuisse, propterea quod sis imperator, et in hoc inveniris imprudens. Audis enim dicere apostolum: Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant (Ibid.): et tu, Debueras, inquis, mihi specialiter parcere, quia fuissem rex Romani imperii? Et ubi istam testificationem praetermittebam? Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine discrimine, nihil faciens in aliam partem declinando (Ibid. 21). Hinc certe tibi videor esse contumeliosus, quia praecepta tua Dei praeceptis non anteposuerim. In Actibus apostolorum lego beatos apostolos raptos ab eis, quorum es particeps non solum in incredulitate, sed et crudelitate, et praeceptum fuisse illis ne docerent in nomine Domini nostri Jesu Christi. Sed videamus pariter ipsam sacrae scripturae partem, si apostoli praeceptis Dei unici Filii inimicorum temperaverint, an ea quae implenda susceperant, instantissime fuerint praefinientes. Vocantes, inquit, apostolos, caesos eos dimiserunt, praecipientes ne loquerentur in nomine Jesu ulli hominum. Illi ergo ibant gaudentes a conspectu concilii, quod pro nomine digni habiti sunt contumeliam pati. Omni autem die in templo et domi non cessabant, docentes et evangelizantes Dominum nostrum Jesum Christum (Act. V, 40). Cum haec referat apostolos beatos egisse sacra scriptura, te ad negandum Dei Filium omnium invitantem corda, et haeresim tuam firmare satis agentem, nobis erit tacendum praepositis Dei ecclesiarum, ne videlicet tibi blasphemo, homicidae, destructori Dei religionis inveniamur contumeliosi exstitisse? Apostolos loquitur sacra scriptura nec verbera, nec minas filiorum pestilentiae, timuisse, sed semper docuisse; nos caduci regni tui docuerat frangi vigore, quo tu omnes iniquos posses tuos implere conatus? Contumaces aestimamur a te, quia vera tibi dicantur a nobis. Sic et comblasphemi tui Stephanum beatissimum judicaverunt, quia eis diceret: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri, et vos. Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui annuntiabant de adventu justi cujus nunc vos proditores et interfectores fuistis, quia cepistis legem in ordinationem angelorum et non custodistis (Ibid. VII, 51). Haec cum audissent Judaei, digne sunt commoti contra sanctissimum martyrem Stephanum, an indigne? Si indigne, utique et te indigne inspice moveri contra eos, qui te salvum velint. Adverte in ea te parte stare contra Dei ecclesiam, in qua et tunc steterint, et nunc sunt Judaei stantes, sic te esse durae cervicis, sic incircumcisum corde et auribus: inde est quod, sicut illi audientes vera non sustinuerint, sed ad necem Dei cultoris prosilierint, sis etiam tu prosiliens ad nostram integra et manifesta tibi dicentium necem. Cum autem haec audissent, inquit divina scriptura, fremebant in cordibus suis, et stridebant dentibus in eum (Ibid. 54). Et infra: Clamantes autem voce magna, compresserunt aures suas, et impetum fecerunt uno animo in eum: et ejectum extra civitatem lapidabant (Ibid., 56). Sic tu corde fremens, dentibus stridens sis adversum nos nulla alia de re, nisi quia te persecutorem dicamus Dei domus, nisi quia destructorem Dei religionis, quia fusorem sanguinis servorum Christi, quia sacrilegum vocemus juste, quippe blasphemum, haereticum, quippe fidem apostolicam evangelicamque expugnantem. Non facimus rem Deo odibilem si tibi isto modo, quo tecum conlido, agentes, quod te esse intelligimus, dicamus. Invenimus etenim sic egisse tales, qualis sis tu, contra gloriosum. Deservientibus autem illis (Ibid. XIII, 2), dicit sacra scriptura, et jejunantibus Domino, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos. Tunc jejunantes et orantes imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos. Et illi quidem dimissi a sancto Spiritu, descenderunt Seleuciam, et illic navigaverunt Cyprum: et cum venissent Salamina, praedicabant verbum Domini in synagogis Judaeorum: habebant autem Joannem ministrum: et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum pseudoprophetam Judaeum, cui nomen erat Bariesuban, quod interpretatur Paratus, qui erat cum proconsule sergio Paullo viro prudente: qui cum advocasset Barnabam et Saulum, quaerebat audire verbum Dei. Resistebat autem illi Etaemus magnus (sic enim interpretatum dicitur nomen ejus), qui quaerebat avertere proconsulem a fide. Saulus autem, qui Paullus, repletus Spiritu sancto intendens in eum ait: O plene omni dolo et fallacia, filius diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis pervertere vias Domini rectas. Et nunc ecce manus Domini adversum te, et eris caecus non videns solem usque ad tempus. Et protinus cecidit super eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui se ad manum deduceret. Videns autem proconsul quod erat factum, credidit cum admiratione stupens in doctrina Domini. Credimus hoc instructum testimonio non te dicturum: Contumeliam mihi Lucifer facit imperatori. Quid mea interest quid sis, cum ego ei haec dicam, quae audivit ab apostolo ille qui agnitus est pseudopropheta fuisse? Talem etenim ego habeo te Constantium imperatorem, qualem habuerint gloriosi Paullus et Barnabas Bariesuban Judaeum? Sic etenim tu contrarius inveniris esse nomini Domini, quomodo et ille fuerit: sic tu resistis veritati, ut ille restitit; sic tu non vis credere homines in Dei unicum Filium, tibi atque illi Judaeo pseudoprophetae, nisi quia sic tu adverso spiritu agaris, quomodo et ille ageretur. Cum enim audis proconsulem virum fuisse prudentem et cupientem ab apostolis beatis se instrui, quo posset viam comprehendere veritatis, et illum, cujus tu imitator es, restitisse apostolis, ne proconsulem ad credendum in Dei Filium perduxissent, manifestum est talem te esse, qualis iste fuerit Judaeus pseudopropheta. Item cum Paullum dicat scriptura sancta repletum Spiritu sancto illam dixisse invectionem, debes intelligere Judaeum illum pseudoprophetam immundo fuisse spiritu plenum. Sicut ergo ille adverso actus spiritu contradicebat, quia et tu ita instinctu adversarii resistere inveniris, non te alium esse debes judicare, nisi Bariesuban Judaeum pseudoprophetam. Igitur quia te alterum Bariesuban Judaeum pseudoprophetam esse intelligis, quotiens fuerit dictum ore tuo sacrilego, Deus non habet verum Filium, ne moleste feras, si dicantur tibi a nobis illa, quae sunt dicta ab apostolo praedecessori tuo Judaeo pseudoprophetae: Plenus omni dolo et fallacia, filius diaboli, inimicus omnis justitiae, qui non desinis pervertere vias Domini rectas (Ibid. 10). Si fueris motus cur haec tibi dicantur quae fuerint dicta illi, cujus sis tenens iter mortis, multum te insulsum ostendis, qui velis hoc esse quod fuit ille Judaeus pseudopropheta, et nolis te illis nominari vocabulis nominum, quibus fuerit et ille vocatus. Iterum et hortor et deprecor, ut et moneo, ut tibi velis consulere, ne aeterna te accipiat poena. Si enim ille ita meruit excaecari, quia tentarit resistere, conspice quae tibi homicidae, quae sacrilego, destructori Dei religionis possint mala repraesentari et in hac vita et in perpetuum. Accipe adhuc ea quae te formare possunt, non esse contumeliosos nos, sed veraces. Antiocho septem illi gloriosissimi fratres restiterunt, nempe ut nunc tibi nos restitimus. Legisti quartus quid responderit compestilenti tuo, qui me contumeliosum dignaris clamitare, quia dicam tibi, quod nisi conversus fueris ad Deum, in aeternum sis interiturus; nempe dicit: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitari: tibi enim resurrectio ad vitam non erit (II Mach. VII, 14). Si a nobis tu tyrannus audis quod ad vitam sis resurrectionem non accepturus, si in hac incredulitate manseris, quod non ad requiem, sed ad poenam sis resurrecturus sempiternam, quae contumelia est? Quintus quoque cum admotus fuisset et vexatus, dixisse loquitur scriptura regi: Potestatem inter homines habes cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; patienter sustine, et vide, magna potestas illius qualiter te et semen tuum torquebit (Ibid. 16). Quid tibi videtur, quia tali constantia Dei servus invectus fuerit in contyrannum tuum? Numquidnam injuriosum fuisse cultorem Dei diaboli judicabis cultor? Illum vera dicentem negabis superbum? nec me debes judicare insolentem, quia dicam tibi, non derelinqui nos a Deo, propter quem haec sustineam, te contra, nisi fueris correctus, cum corruptibili gloria tua ad nihilum venturus. Quid etiam sextus dixerit inspice, et invenies nos eo cuneo reniti tibi turbido procellae, quo illi fuerunt renitentes: Noli frustra errare (Ibid. 18); nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admonitione facta sunt: tu autem ne te existimes impune futurum, cum contra Deum pugnare tentaveris. Probant epistolae meae mediocritatis, et libri rustico licet sermone descripti, me saepe dixisse, quod peccata quidem fecerint nostra, ut in tuas antichristi praecursoris veniremus manus, te tamen pugnare contra Deum, et idcirco nisi tibi prospexeris, te quidem ut istum Antiochum in aeternam poenam futurum, nobis vero propitiaturum Dominum. Dolens es, cur commissis nobis te, et quisnam sis revelemus, et quod sit dignum antichristi umbram te calcari a cunctis Christi militibus: qui me, inquis, calcare potuerunt? illi, quos, cur se Christianos fateantur, carceribus retines reclusos, patrimonio privas, facis extorres, torques, interficis. Hinc nos insolentes esse censes, quod cunctos nobis creditos deprecemur diaboli calcare caput, sacrilegos conatus tuos virtute passionum suarum illatarum pro Christo Dei unico Filio deducere ad nihilum. Sit tibi et illa gloriosissima mater septem horum filiorum insolens, quia ad coamentem tuum vincendum Antiochum suos illicere dignata filios dicens: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque ego spiritum donavi vobis et vitam, et singulorum membraturam non ipsa compegi: sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium scrutator originum, et spiritum vobis cum misericordia iterum reddet et vitam, sicut nunc vos ipsos despicitis propter leges ejus (Ibid. 22). Haec dicere non destitit filiis religiosa mater, fortiter filios diligens, quoad usque cunctos advertisset interfectos. Nos contra, quos praedixerat ore prophetae futuros pastores gregi suo dicens. Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Jer. III, 15), tacere decuerat, ne tibi ad mactandas venienti rabido lupo Dei oves fuissemus visi insolentes? Mulier eo usque corda incendit Dei amore filiorum, ut eorum interitu gladii fuisset potita victoriarum: et nos Christi dicere militibus fuisse congruum arbitratus es: Nolite arma sumere contra Constantium diaboli satellitem, nolite resistere templo omnium daemonum: magis autem facite quaecumque fieri praeceperit. Quae haec est nostra contumacia, si officium nobis delegatum a Deo nitamur implere, si denique istius mulieris imitatores fuerimus inventi? Tu vis diabolo placere, cujus opus inveniris celebrare, nos minime; vis Deo haec te gerendo contra fieri acceptissimos. Si te adhuc movet, cur, quod es, voceris a nobis, accipe etiam ab illo septimo hujus mulieris sic clamitatum contra Antiochum filio: Antiochus autem contemni arbitratus (II Mach. VII, 24), et ejus quae increpabat vocem despiciens, cum adhuc adolescentior superesset, non verbis hortabatur tantum, sed etiam cum juramento affirmabat divitem et beatum facturum, translaturum a patriis, et hospitem habiturum, et res necessarias crediturum. Sed ad ista adolescentem non intendentem vocavit matrem, et suadebat ut adolescenti fieret in salutem. Cum autem multis esset hortatus, suscepit suadere se filium. Itaque inclinata ad illum derisit crudelem tyrannum, et ait patria voce: Fili, miserere mei, quae te in utero mensibus decem portavi, et lac triennio dedi, et alui, et in aetatem istam perduxi. Peto, nate, aspicias in coelum et in terram, et omnibus quae in eis sunt inspectis, intelligere quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratrum effectus, suscipias mortem, ut in illa misericordia cum fratribus te recipiam. Cum haec illa dixisset, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio regis imperio, sed praecepto legis obedio, quae data est nobis per Moysen: tu vero, qui inventor omnis malitiae factus és in Hebraeos, non effugies manum Dei. Si enim propter increpationem et correptionem Dominus noster nobis vivis modice iratus est (Ibid. 33), sed iterum reconciliabitur servis suis; tuque, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis speciebus in servos ejus: nondum enim omnipotentis, omnia conspicientis Dei judicium effugisti. Nam patres nostri, modico nunc doloré sustentato, sub testamento Dei aeternae vitae reciderunt: tu vero judicio Dei justas superbiae poenas exsolves: ego autem sicut et fratres, et animam et corpus trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae fieri propitium, teque cum tormentis ac verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. In me vero et in fratribus meis statuere omnipotens iram, quae super omne genus nostrum juste superducta est. Quid, Constanti, a nobis plus audisti quam ea, quae ab hoc Dei sunt dicta fideli servo? Si ille dixit ad Antiochi satellites: Quem sustinetis? non obedio regis imperio, sed praecepto le gis obedio, quae data est nobis per Moysen (Ibid. 30): et nos tuis dicimus: Quid est quod nos ad Constantii antichristi praecursoris voluntatem posse existimatis facere Arianos? ut sumus Christiani, semper erimus (Ibid. 31). Si ille Antiocho dixit: Tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei; et tibi nos diximus atque sumus dicentes, quod enim, quia te potior nullus umquam fuerit persecutor sacrae legis Dei, quia sis non effugiturus Dei manum. Si audit Antiochus, quod arguendi gratia suis tunc Dominus fuerit iratus, et quod iterum esset reconciliaturus se servis suis, haec et tu nos dicere audis. Si illi dictum est regi: Tuque, o scelerate, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vana spe in servos ejus inflatus: nondum enim omnipotentis Dei judicium effugisti (Ibid. 34): haec et tu audis a nobis, quod enim sis sceleratus omnium hominum flagitiosissimus, qui iccirco haec geras ut nos coapostatas facias tuos, sed tamen frustra te elatum, vana instinctu diaboli in nos Dei servos spe inflatum: quia neque tuos possis implere conatus malignos, neque Dei omnia conspicientis, omniaque potentis evadere judicium. Audis a nobis, sicut et per illum illustrem adolescentem audit Antiochus: Quod enim fratres nostri pauca perpessi sub testamentum Dei aeternae vitae reciderunt, tu vero quod sis judicio Dei justas superbiae poenas persoluturus (Ibid. 36). Audis et a nobis nos ita esse paratos interfici a te carnifice pro Deo, sicuti jam fratres nostros interfecisti, animas et corpora nostra tradere nos paratos pro Jesu Christo Dei vero unico Filio, confidere praeterea nos de ejus infatigabili pietate, quod enim omnem quidem gregem suum sit maturius erepturus ex te rapace lupo, ex te cane rabido; tu vero quod sis, nisi tibi consulueris, semper in tormenta abiturus. Quid ego plus sive per scripturam, sive in praesenti tibi dixerim, volo revincas tu nostri temporis tyrannus. Si te ego carnificem dixi, dixit non solum iste adolescens justissimus, sed et ejus mater Antiocho coamenti tuo: si inventor omnis malitiae dictus es a me si quod non sis effugiturus manum Dei, si sceleratus et omnium hominum flagitiosissimus, quia non sis omnia potentis, omnia conspicientis judicium effugiturus, sed in judicio Dei tu justas poenas sis exsoluturus, haec omnia jam ab isto religioso adolescente dicta fuerant collegae tuo Antiocho. Contumeliosum me clamitas, quia videas digna tuis factis nomina tibi imposita, illa quae jam contyrannis tuis imposuerunt nostri praedecessores, cultores Dei vivi. Petrus beatus apostolus, Sobrii, inquit, estote, vigilate, adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circumit, quaerens, quem transvoret, cui resistite firmi in fide, scientes has easdem passiones in omni hoc saeculo fraternitatem vestram perpeti (I Petr. V, 8). Si putas, quia contumeliosus sum, propterea quod audias mala esse quae geris, in quo invenior diabolo resistere secundum apostoli praeceptum? Ecce enim vino suo hic draco ad omnem te perducens ebrietatem, immisit in omnem Dei gregem, ut cunctos, tuo regali usus adminiculo, sicut ipse es, efficias ebrios: hoc est, insanos, vecordes dementesque. Te etenim quis de Sodomorum vite, de vinea Gomorrhae sic efficit ebrium, ut temet fornicatum, sicuti sunt fornicati Judaei, non videres? In quo, inquam, resistemus diabolo, si tibi, per quem ad nos transvorandos semet armarit, non itum fuerit obviam? si non tibi fuerit dictum a sobriis ebrio, a sospitibus aegro, ab integris vulnerato, a videntibus caeco, a stantibus eliso, a piis impio, ab ovibus Dei rapaci lupo, a benignissimis misericordiamque diligentibus crudeli carnifici, saevo homicidae, a Deum clarificantibus blasphemo, a cultoribus Dei sacrilego, a Christianis haeretico Ariano, si non tibi fuerit dictum a nobis: Discede, minister adversarii nostri, da honorem Deo? In quo resistemus diabolo, si tibi voluntatis illius sagenae pepercerimus, si non universis ebrietas tua, hoc est insania, fuerit declarata, si denique non per id quod saevis adversum nos fueris omni orbi manifestatus? ex eo quod gerens sis haec, non te Christi servum posse sentiri, sed plane mancipium illius, qui sit tamquam leo rugiens adversum nos. Hinc tibi videmur esse petulantes, quia dicimus tibi, vino illo te factum ebrium, de quo fuerint et illi ad omnem perducti ebrietatis dementiam; illi, ad quos vel propter quos dicitur: Peccaverunt non ei filii maculati, natio prava et perversa. Haec domino retribuistis, sic plebs fatua, et non sapiens (Deuteron. XXXII, 5). Et infra: Bibit vinum, et manducavit Jacob et satiatus est, et calcitravit dilectus: pinguis factus est, et incrassatus est, dilatatus est, et dereliquit Deum qui fecit eum, et recessit a Deo salvatore suo (Ibid. 14). Exacerbaverunt me in alienis, in abominationibus suis concitaverunt me, et sacrificaverunt daemoniis et non Deo, deos quos non noverant, novi ad praesens venerunt, quos nesciebant patres ipsorum. Deum qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Deum alentem te. Sic te ut Judaeos dereliquisse Deum, et idololatriam secutum probat quidem perfidia tua quam praedicas. Sed nunc ad hoc te solum arbitratus sum perducendum, ut videres non esse nos, quia quod sis tibi dicam, injuriosos petulantes atque superbos, sed veraces, sed praeter Deum timentes neminem. Joannes beatissimus apostolus, Charissimi nolite, cum dicit, omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt (I Jo. IV, 1): tu mihi unus esse ex his pseudoprophetis manifeste videris, siquidem negando Dei unicum Filium, non te habere nisi antichristi spiritum in ore tuo sacrilego declares: hinc efficitur, ut nec audire possis nos loquentes de divina aeternitate unici Filii Dei, siquidem spiritus ille qui in te manet antichristi non possit sustinere, et nolit se ex te pelli, sed sit cupiens eo usque in te mansitare, donec te videat ad illa raptum loca, in quibus ipse sit in perpetuum futurus: dolet enim te tam fidelissimum delicium suum, te omnibus desideriis suis parentem ex se eripi. Charissimi, inquit, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in saeculo. Ex hoc intelligite spiritum Dei. Omnis spiritus, qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus, qui destruit Jesum, ex Deo non est, et hoc est quod est antichristi (Ibid.). Et infra: Isti de saeculo sunt, propterea de saeculo loquuntur, et saeculum audit eos: nos autem ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui autem non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc intelligimus spiritum veritatis, et spiritum erroris (Ibid. 5). Clarum est, Constanti, te esse antichristi portantem spiritum, te spiritu agi erroris. Sicut enim qui dixerunt, non suscepisse hominem de utero beatae Virginis unicum Filium Dei qui non illum crediderunt incarnatum, hominem factum, habere erroris astruantur spiritum, et antichristi nuncupantur, sic et vos Ariani cum unicum Dei Filium natum vere de Patre negatis, hoc est, de substantia Patris, verum illum esse Filium cum despuitis et semper illum cum Patre regnasse, numquam Filium fuisse sine Patre, neque Patrem sine Filio cum credere detrectatis, cum unam habere Patrem et unicum Filium ejus deitatem negatis, cujus vos spiritu esse plenos manifestatis, nisi antichristi? Non etenim potest dicere Dei habens spiritum, Erat quando non erat, et factus est ex nihilo, de unico Dei Filio, cum illum sine initio credat cum Patre regnasse, et regnaturum sine fine. Itaque cum non esse illum verum Dei Filium dicitis, cum denique ὁμοούσιον τῷ πατρὶ, quod dicunt Graeci, nos vero Romani dicimus unius substantiae cum Patre, illum esse destruere tentatis, utique et vos de illis esse pseudoprophetis, et inter antichristos pronuntiatis. Non me debes contumeliosum judicare, quia dicam te immundo spiritu agi, qui dicam te antichristi praecursorem; os etenim tuum te hoc esse revelat, neque enim habens spiritum Dei poterit talia adstruere quae vos asseritis Ariani, aut cuncti variarum sectarum vestri quoque haeretici. Negas Deum verum habere Filium, dicis illum esse adoptivum, et judicas ne non intellectum, quod enim unus sis ex illis antichristis ore pronuntiantis Joannis: revelatus es inquam te spiritu adverso duci. Inde est denique quod nec crediderimus tibi dicenti de Filio, Factus est ex nihilo. Cognovimus etenim haec non posse dicere, nisi pseudoprophetae spiritum, nisi antichristi praecursorem, nisi satellitem atque mancipium daemonum. Non tibi haec dicenti potuimus credidisse, quandoquidem Spiritus sanctus et per prophetas fuerit locutus de unico Dei Filio, illum esse verum Filium Dei, illum aeternum esse, et coaeternum Patri, numquam neque Filium sine Patre, neque Patrem fuisse aut esse sine Filio, et beati haec eadem apostoli retulerint: siquidem sanctus Spiritus paracletus, qui fuerit in prophetis, etiam in apostolis manserit, qui sanctus paracletus Spiritus, quia in Dei sit ecclesia, et vos sitis constituti extra ecclesiam Dei, cum non manens sit in vobis, utique probamini antichristi vos habere spiritum; qui immundus spiritus, ne haec quae ingerimus videatis, corda haeretica vestra tenebris offundit errorum caligine caeca, ne scilicet ex ejus possetis emergere laqueis. Judicas nos esse contumeliosos, quia te qualem esse videmus pronuntiemus. Ecce etiam cum in evangelio κατὰ Matthaeum dixisse Dominum invenio: Ecce ego mitto vos, sicut oves inter lupos (Matth. X, 16); tu mihi esse unus ex illis lupis videris, et quidem omnium luporum contra Dei gregem rugientium rabiem in quem videam congestam. Quis etenim Dei unici Filii negator non gaudeat, non prae se ferat, cum videat sic te Christi depopulatum gregem? Ex illis quoque unum te accipio incredulis, ex illis perfidis, ad quos dicitur: Progenies viperarum, quomodo potestis quae bona sunt loqui, cum sitis mali? nam ex abundanti corde unusquisque loquitur de ore suo. Bonus homo de bono thesauro emittit bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Ibid., XII, 34). Si bona sunt, Constanti, quae loqueris, bonum pote, habere thesaurum. Petulans sum, quia dicam tibi, tenebras tuo habitare in corde; inde ex tenebrosissimis sensibus tuis, ut es, immunda tenebrosaque audes proferre. Ecce, etiam illud quod dictum est beato Petro a Domino si audias, dicturus sine dubio me contumeliosum. Matthaeus sanctissimus, Adhuc, inquit, ipso loquente, ecce Judas unus de duodecim, et cum eo turbae multae cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus plebis: qui autem tradidit eum, dedit eis signum dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim accedens ad Jesum ait: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. Dixit autem Jesus: Ad quid venisti amice? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percussit servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus. Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui accipiunt gladium, gladio peribunt (Ibid. XXVI, 47). Contumeliosum me dicas necesse est, cum audieris, quia, si gladio utaris, sis periturus gladio. Aut numquid non es usus gladio Christianorum? Si nullum gladio interemisti, si nullum ad mortem usque persecutus es, cur Dei unicum Filium verum Filium fuerit esse confessus, cur apostolicam atque evangelicam tenuerit fidem, cur non esse Arianus voluerit, poteris non perire gladio? Audis enim dictum beato Petro et utique a Deo Dei unico Filio, omnis, qui gladio utitur, quod gladio sit periturus. Contumeliosus sum quia dixerim tibi: Christianis non licet interficere, quia pati, non facere dignum sit injuriam Christianos, interfici: debes etenim pro Christo non Christianos se clamitantes interficere. Haec nobis dedit mandata Dominus; si custodita fuerint, tunc Christiani esse perseverabimus. Contra tu cum gladio digneris ejus persequi servos, non te utique jam Christianum poterimus nuncupare, sed plane latronem vel gladiatorem. Interea, quoniam recitavimus, quomodo coamens tuus Scarioth Judas tradiderit Dominum, isto in loco ejus penitus retractemus sacrilegii causas et tuas, et invenies unum vos esse te et Judam Scariotham. Ille tradidit Dominum Judaeis, quia non fuerat credens, nisi quomodo sit nunc credens conscotinus tuus Sirmiensium, qui dicebatur ac dicitur indigne Photinus. Tu tradidisti eum, et quidem toti orbi, ut cuncti ejus possint negare divinitatem. Quis vestrum in scelere major est? Ego arbitror quia tu. Omnis enim qui peccaverit in Filium hominis, dimittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non dimittetur ei, neque hic neque in futuro (Ibid. XII, 32). Et tu deitatis illius, quo cuncti possunt negare, exstitisti traditor. Quantum enim apud te est, tradidisti eum, de quo et libros scriptos dedisti, et praedicatores benigni voti tui omni in loco constituisti. Quem quo possent omnes negare verum illum esse Dei Filium, apostolicam atque evangelicam contra vos haereticos apud Niciam descriptam fidem fecisti judicare haereticam, et blasphemiam tuam fecisti dici catholicam. Et tamen iste Judas, qui eum tradiderat, videns in suae salutis se operatum necem, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: Peccavi, quod tradiderim sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, secessit; et abiit, et laqueo se suspendit (Ibid. XXVII, 3). Ille licet uno momento poenituit, et pretium quod acceperat reddidit; tu quid tale? qui conventus piaculum te facere ab ejus servis non solum non poenitueris, sed et magis in contumaciam creveris; tu quid tale? qui sis dans omnes copias regni tui, ut possis sacrilegium tuum firmare, qui, quos alio modo corrumpere non potueris a veritate, nonnullos ingenti praemio facultatum tuarum corruperis, qui certum numerum egenorum ita locupletaveris, ut comitibus tuis de divitiarum magnitudine possint aequari. Judas posteaquam facinus suum advertit, laqueo finivit vitam: tu qui pro magnitudine maleficii tui majori mereris plecti supplicio, quid eris acturus, cum male te fecisse sero licet cognoveris? cum ea, quae nunc possunt conspicere, minime suppurati veneno haeretico oculi tui videre coeperint? et tamen, si velis credere, dimittatur tibi necesse est id quod ex ignorantia geris, sicuti dimissum beato Paullo apostolo advertis: sin vero, sic eris ut Judas descensurus ad infernam noctem, tunc dicturus eis, qui te nunc haec facere compulerunt, hoc est coarianis tuis: Peccavi vobiscum, negans unicum Dei Filium; peccavi tribuendo vobis auctoritatem ad ejus aeternam negandam clementiam. Tunc cum cognoscere coeperis Patris et Filii et Spiritus sancti unam nos recte confiteri aeternitatem, cum videre coeperis quod una sit magnitudo unaque potentia in Patre, et in unico Filio ejus, et in sancto paracleto Spiritu, ubi tunc erunt qui te impulerunt ad hoc perpetrandum sacrilegium, ut dicas ad eos: Poeniteor, quia vobiscum Dei inimicis cucurrerim, quia vobiscum fuerim persecutus Dei domum? tecum erunt sine dubio in gehenna. Ubi tunc erunt divitiae regni tui, quae tibi non ad salutem, sed proficiunt ad aeternum tuum interitum? Optamus quidem, ut tibi salutis tuae inimico dignetur revelare Deus veritatem, emergasque e tantis periculis. Caeterum quantum in scelere sis eminentior ab Scarioth Juda, non est laboris aestimare; quandoquidem tu ad ejus divinitatem negandam omnem convocaveris orbem; Judas vero solis illis Dominum tradiderit, qui in eum nec dum crediderant; tu contra etiam eos provocare dignatus es ad negandam ejus deitatem, qui jam crediderant. Judas nulli vim intulit ut secum periret, tu contra cum militari manu sis pugnans contra nos, quos cognoscis credere, quomodo patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres crediderunt; utique quantum distet inter te atque Judam non est magni laboris perpendere. Dicis me contumeliosum, qui et me et mihi commissos sim cupiens non tua pestifera doctrina vulnerari, quia dicam tibi morbo te plenum, et iccirco esse a Dei vitandum servis, ne jam ipsi morbidi effecti una hac tua pereamus peste. Utinam, inquit Corinthiis apostolus, sustineretis pusillum insipientiae meae, sed et supportate me. Aemulans enim vos Deo aemulor. Statui enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, corrumpantur sensus vestri a castitate quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 1). Iccirco tibi videor esse contumeliosus, quia sim timens, ne per blasphemias tuas corrumpas castitatem quam habemus in Christo Jesu, quia sumus metuentes ne sicut serpens charissimus tuus Evam seduxit astutia sua, seducas nos a Deo, et facias reos mortis. Dicis me contumacem, quia dicam te operarium dolosum pseudochristianum. Non sunt primum per me adversum te prolata. Audis etenim beatum apostolum operarium te designasse dolosum pseudoapostolum: nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. Nec mirum: ipse enim satanas transfigurat se sicut angelus lucis: non magnum si ministri ejus transfigurantur, sicut ministri justitiae, quorum finis est secundum operationem ipsorum. Hinc tibi videor esse superbus, quia dicam te cognoscens ex actibus tuis ex illis esse, quos tales futuros Spiritus sanctus per apostolum praeostenderit. Si non es tu operarius dolosus, revince me. Ego enim scio quod fingis te Christianum, cum Arianus sis, omnes nos volueris servos cujus tu satellis es facere. Nisi non es operarius dolosus, tu proba nos. Etenim videmus in quibusdam pium te fingere, cum omnem exerceas in nos Christianos impietatem tuam. Si non es tu operarius dolosus, quomodo fingens pacem te firmare, conatus fueras ad omnem Dei ecclesiam destruendam, ad pacem ei per unicum Filium traditam dissolvendam? neque enim pacem Domini habere possim exinde, ex quo fecissem id quod mihi jubebas contra Domini praeceptum, ex quo ipsum denique unicum Dei Filium, ut tu negas, coepissem negare. Si non transfiguratus es in apostolos Christi, qui, tamquam vere ad te omnis cura ecclesiae pertineat, sic sis sollicitus videlicet, ne quis alicubi catholicus praesit ecclesiae episcopus, ne quis relinquatur, qui se possit fateri Christianum. Tollis episcopos catholicos, ordinas haereticos, scribis horrendas comminationes, ne forte oriatur seditio: utique qui ignorat, arbitratur te, dum haec agere conspicit, esse Christianum: nos contra, qui instruente apostolo beato cognoscimus transfigurasse sicut angelum lucis satanam, qui haec cuncta adversum ecclesiam sanctam per te gerit, mirari non possumus si te ministrum ejus conspiciamus, si velut justitiae transfiguratum ministrum, justitiae hortatamur. Utinam temet convertas ad hoc, quo possis credi Dei servus, quo possis judicari et intelligi Christianus. Quotiens dicitur a nobis tibi, non te potuisse Dei unici Filii negatorem existere, nisi quia sis adverso plenus spiritu, dicere es solitus, quod enim tibi injuriam faciamus: et quamvis rem hanc plurimis in locis jam probaverim, immundis spiritibus instigantibus corda vestra, vos venire contra Dei familiam, adhuc in Actibus apostolorum sume quae acciderint. Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonis occurrere nobis, quae reditum multum praestabat dominis suis divinando. Haec subsecuta Paullum et nos, clamavit dicens: Hi servi Dei excelsi sunt, qui praedicant nobis viam salutis. Hoc autem faciebat per multos dies: quod cum indoluisset Paullo, conversus ad Spiritum ait Praecipio tibi in nomine Jesu Christi, ut exeas ab ea. Et exiit eadem hora. Videntes autem domini ejus quia exiit spes: reditus eorum, apprehensum Paullum et Sileam, extraxerunt ad forum ad magistratus, et obtulerunt eos dicentes: Homines hi conturbant civitatem nostram cum sint Judai, et praedicant sectam quam non licet nobis recipere nec facere, cum simus Romani. Et consurrexit universa turba adversus eos, et magistratus, destitutis tunicis eorum jusserunt eos virgis caedi. Et cum multas eis imposuissent plagas, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi carceris diligenter servare eos: qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in imam carceris, et pedes eorum in nervo conclusit. Circa mediam autem noctem, Paullo et Silea orantibus, et hymnum canentibus Deo, audiebant eos caeteri vincti. Repente autem terrae motus factus est magnus, ita ut concuterentur fundamenta carceris: et ostia aperta sunt, et omnia vincula soluta sunt. Expergefactus est custos carceris, et cum vidisset ostia carceris aperta, exemit gladium ut se interficeret, et existimans fugisse vinctos. Exclamavit autem Paullus voce magna dicens: Nil tibi mali feceris: omnes enim hic sunt. Quo audito custos carceris petit lumen, et ingressus est, et tremens procidit ad pedes Paulli et Sileae: et cum produxisset eos foras, ait: Domini quid me oportet facere ut salvus sim? At illi dixerunt: Crede in Deum Jesum, et salvus eris tu et domus tua. Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. Et sumens eos ipsa hora noctis lavit a plagis: et baptizatus est ipse cum omnibus suis: et ducens eos in domum apposuit mensam, et epulabantur cum universa domo sua, credens in Domino. Igitur ut ille spiritus pythonis audiens nomen Domini Jesu Christi, mox effugatus est de domo sua, concitavit universum populum civitatis adversus unici Filii Dei majestatis praedicatores, ita et te cum tuis contra nos ejus servos illi impuri spiritus concitaverunt. Nec dubites te iisdem agi spiritibus, quibus fuerint acti contra Paullum et Sileam surgentes, quando te sic Dei religionis factum videas persecutorem, ut illud vulgus fuerit, quod nec dum credidisset in Dei unicum Filium, quod non aliunde tales, nisi quia sine spiritu fuerint Dei, ut tu quoque esse probaris. Spiritum etenim te habere sanctum non posse, nisi credideris in Dei unicum Filium, custodis istius carceris factum manifestat, qui cum utique unus fuerit e populo illo resistenti, tamen est, posteaquam credidit, quia jam sancto regeretur Spiritu, quo regerentur Paullus et Sileas, nonnisi viam tenere amplexus fuerit eorum, propter quos viderat januas sponte carceris reseratas. Ita tu qui nunc diverso ageris spiritu, nisi credideris in unicum Dei Filium, sicut etiam nos credimus, habere in te non poteris nisi adversarii nostri spiritum. Ait etenim ille custos ad gloriosos Paullum et Sileam: Domini quid me oportet facere ut salvus sim? At illi dixerunt: Crede in Dominum nostrum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua (Ibid. 30). Constat igitur non te esse salvum, quia adhuc non credideris in Dominum Jesum. Nec enim poteris te asseverare credidisse in eum, cum sis eum persequens. Aut numquid arbitraris, non te ipsum persequi in nobis? si non ipsum persequeris in nobis, quomodo ipse dicit ad Saulum: Quid me persequeris? Durum est tibi calcem mittere contra stimulum (Ib. IX, 4). Quid agebat Saulus ut haec audiret a Domino? nempe haec quae tu: sic etenim ille negabat unicum Dei Filium, ut sis negans tu. Non enim Paullus tunc persecutor, postea vero qui perpeti coeperit persecutionem, iccirco Christianos persequebatur, quia credidissent, sicuti tu credis, quod fuisset quando non fuerit, quod factus fuerit ex nihilo, et quod verus sit Filius: sed utique quod auderent unicum Dei Filium confiteri, quod credere se astruerent Christiani, quia aeternitas una sit Patris et Filii, quia una sit dealitas, quia una sit potentia in Patre et Filio. Haec exsecrabatur Paullus, existimans errare Christianos: at ubi illustratus est per eum, quem negabat, ubi cognovit de libris Moysis, et de omnibus prophetarum voluminibus, confestim haec coepit, quae impugnabat, defendere, quae scilicet ante defenderent illi quos persequebatur quam credidisset. Caeterum quis tam vecors erat, ut estis vos Ariani, aut est Photinus Sirmiensium, qui vere dicitur Scotinus, ut crederet in creaturam, in eum qui fuerit quando non fuerit, in eum qui creatus sit ex nihilo? Apparet igitur cunctos vos non credentes, sicut credit ecclesia gloriosa, spiritu duci adverso; de quo adverso spiritu liberari non poteris, nisi credideris verum illum esse Filium Dei. Contumeliam, inquis, faciunt mihi episcopi. Cur tibi videmur contumeliosi? nempe quia dicamus: Quid te Christianum fingis? Videris etenim esse Arianus, videris esse Dei religionis hostis. Hinc apud te ac tuos esse injuriosi videmur. Sed conspice quae, ut ageremus episcopi contra vos lupos, fuerit locutus beatissimus apostolus: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum Asiam, quemadmodum vobiscum fui per omne tempus serviens Domino in omni humilitate et lacrymis et tentationibus, quae mihi acciderunt ab insidiis Judaeorum, quomodo nihil subtraxerim ab eis quae utilia essent, quomodo renuntiarem vobis, et docerem publice, et per domos, testificando Judaeis et Graecis in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum. Et nunc ecce vinctus spiritu vado Jerusalem, quae in ea mihi eventura sunt ignorans, nisi Spiritus sanctus per omnem civitatem protestatur mihi dicens: Quia vincula et tribulationes me manent in Hierosolymis. Sed pro nihilo aestimo animam meam caram esse mihi, quam consummare cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino, testari Judaeis et Graecis evangelium gratiae Dei. Et nunc ego scio quod amplius non videbitis faciem meam vos omnes, inter quos perambulavi in praedicando regnum Domini Jesu. Propter quod contestor vobis hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium, et non praetermisi praedicando omnem voluntatem Dei. Attendite vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo. Ego scio quia intrabunt post discessum meum lupi graves in vos, non parcentes gregi: ex vobis ipsis exsurgent homines, et loquentur perversa, ut adducant discipulos post se. Propter quod vigilate, memoriam tenentes, quia per triennium nocte ac die non cessavi cum lacrymis monendo unumquemque vestrum (Ib. XX, 18). Cum haec mandata videas esse apostoli, quid me jubes facere, ne contumeliosus esse videar tibi? nempe tacere me, et sinere jubes, ut tu unus ex illis lupis designatis gravibus quovis modo grasseris in Dei gregem. Videmus vos lupos, quos praeostendere est dignatus Spiritus sanctus per vas electionis apostolum, omnem comprehendere conatos Dei gregem; et nos, episcopos quos Spiritus sanctus ad gerendam Dei ecclesiam constituerit, dicit beatus apostolus, debemus tibi lupo parcere, debemus vereri regni tui diadema, inaurem etiam et dextrocheria, debemus insignes quas esse censes vestes tuas honorare, et despicere rerum creatorem atque rectorem? Quis te imprudentior est, ut dicas: Injuriam patior a Lucifero, imperator ab homine egeno? nec dignaris dicere ab episcopo, quia esse lupus fueris agnitus, et merueris repulsam. Tali putasti me onerandum invidia, ut assereres Dei servum tibi imperatori exstitisse contumeliosum. Si putas nos injuriosos, accipe quid responderit principi sacerdotum prohibenti praedicare unicum Dei Filium beatus Paullus. Intendens, dicit scriptura, in concilium Paullus, dixit: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum coram Deo usque in hunc diem. Princeps autem sacerdotum Ananias circumstantibus se praecepit percuti os Paulli. Tunc Paullus ad eum dixit: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate: et tu sedes judicare de me secundum legem, et contra legem jubes me percuti (Ib. XXIII, 1). Igitur si non potest sacra lex beatum Paullum contumeliosum judicare, quia hoc dixit injusto judici, nec tu me vera tibi, et quod es dicentem juste poteris dicere superbum. Reum me contumeliarum designas, sed quaeso te dicas, cui de me possis conqueri? Si Deo, quomodo ei quereris quem sis ignorans? quomodo cum alienus sis ab ejus domo? Si vero tibimet ipsi conqueraris, quid facturus homo, qui nocere Dei servis ex nulla possis parte? Si torqueas, magis curamur: si crucias, magis reficimur: si interficis, magis vivemus. Cur audeam te dicere antichristi praecursorem, dicis me injuriosum. Si non te actus tui hoc esse ostendunt, consideras cum ingenti sollicitudine sanctissimi etiam prophetae Danielis librum, et invenies te unum ex illis praeostensis persecutoribus Dei religionis. In primo anno Balthasar regis Chaldaeorum, Daniel somnium vidit, et visus capitis ejus in cubili ejus, et somnium suum scripsit: Ego Daniel videbam, et ecce quator venti coeli immittebant in mare magnum: et quatuor bestiae de mari, altera alteram magnitudine antecedens. Prima ut leo et pinnae ejus. Et surrexit a terra et super hominis pedes stetit, et cor hominis datum est ei. Et ecce alia bestia similis urso, et in una parte stetit: et tria latera in ore ejus in medio dentium ejus, et sic dixit ei: Surge et manduca carnes multas. Post hanc bestiam videbam, et ecce alia bestia ut leopardus, et ei alae quatuor volucris super eam, et quatuor capita bestiae, et potestas data est ei. Post hanc videbam, et ecce bestia quarta horribilis, admirabilis, et fortis vehementer: dentes ejus ferrei manducabant et comminuebant, et reliqua pedibus suis conculcabant: et haec bestia major caeteris bestiis quae antea visae sunt, et cornua decem ei. Et intendebam in cornua ejus, et ecce cornu aliud minus ascendit in medio eorum, et tria cornua, quae erant ante illum, eradicata sunt a facie ejus: et ecce oculi hominis in cornu hoc, et os loquens magna. Videbam quoadusque sedes positae sunt, et vetustus dierum sedebat: vestitus ejus albus ut nix, et capillus capitis ejus ut lana munda, et sedes ejus flamma ignis, rotae ejus ignis ardens: fluvius ignis lucebat ante eum, millia millium serviebant ei, et dena millia denum millium astabant ante eum: in judicium sedit, et libri aperti sunt. Videbam tunc a voce sermonum magnorum, quos cornu illud loquebatur, quoadusque interiit bestia, et periit, et corpus ejus datum est ut comburatur: et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et longitudo vitae data est eis usque ad tempus. Videbam in visum noctis, et ecce cum nubibus coeli ut filius hominis veniens venit usque ad vetustum dierum: anticipavit et oblatus est ei: et datum est ei regnum, et honor, et imperium, et omnes populi, tribus, linguae serviunt ei, et potestas ejus potestas perpetua, quae numquam transibit, et imperium ejus numquam corrumpetur. Horruit spiritus meus in habitu meo, et ego Daniel, et visus capitis mei conturbabat me: et accessi ad unum circumstantium, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Et dixit mihi veritatem, et interpretationem sermonum declaravit mihi: Hae bestiae quatuor magnae quatuor regna surgent in terra, et accipient regnum sancti altissimi Dei, et obtinebunt illud usque in saeculum. Et quaerebam diligenter de bestia quarta, quod erat praeter caeteras bestias horribilis valde: dentes ei ferrei, et ungues ejus aerei: manducabat et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat: et de cornu ejus decimo, quod erat in capite ejus, et de altero cornu quod ascendit, et priora tria cornua excussit, cujus oculi et os loquens magna, et visus ejus major caeteris videbatur, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis, et valebat adversus eos, quoadusque advenit vetustus dierum, et judicium dedit sanctis altissimi Dei, et anticipavit tempus, et regnum obtinuerunt sancti. Et dixit: Bestia quarta, quartum regnum erit in terra, quod eminebit omnia regna, et manducabit omnem terram, et conculcabit eam, et concident decem cornua ejus. Decem reges exsurgent, et post eos exsurget alius qui superabit malis omnes qui ante eum fuerunt, et tres humiles faciet, et verba adversus altissimum Deum loquetur, et sanctos altissimi Dei inveterabit, et excogitabit mutare tempora et legem, et dabitur in manu ejus usque ad tempus temporum, et dimidium temporis; et judicium sedebit, et regnum transferet ut exterminet et perdat usque ad finem: et regnum, et potestas, et magnitudo regum data est sanctis altissimi Dei, et regnum ejus sempiternum, et omnes ei servient et obedient (Dan. VII, 1). Debueram quidem tantum illam partem indere, quae te declarat per actus tuos, cuinam sis similis bestiarum: sed ut scires te in illa gehenna futurum, in qua bestiam illam missam refert gloriosus Daniel, nisi te correxeris, et, quomodo quos persequeris in aeternum sint regnaturi in regno collocati Domini, quo advertere posses haec omnia annectimus: item ad hoc universam revelationem censui applicandam, quo tu tibimet et saltem legens satisfacere posses, quod enim vos tyranni persecutores Dei religionis bestiae fueritis dicti; cupiens etenim sum me purgare apud tuam infectam venenis Ariani dogmatis conscientiam, apud te non religiosum, sed religionis destructorem, non me ut astruis esse contumeliosum, quia dicam te feram bestiam, vel immanem belluam, cum videas sic vos vocitari, juxta facta vestra vobis etiam nomina applicata. Caeterum quartae illius bestiae te gerere similitudinem, te haec implere esse cupientem, quae illa praedictum est quod esset impletura, manifestum est. Scriptum est de antichristo, cui tu similaris, aut ipse esse judicaris: Verba adversus Altissimum Domini loquetur, et sanctos altissimi Dei inveterabit, et excogitabit mutare tempora et legem, et dabitur in manu ejus (Dan. VII, 25). Haec tu jam fecisti atque es faciens. Cum enim dicis: Non est verus Deus Filius Dei, sed factus est ex nihilo, verba loqueris adversus Deum. Christiani etenim cum unam vindicemus divinitatem Patri et unico Filio ejus, et tu sis hanc nostram impugnans defensionem, sis astruens de Filio quod fuerit quando non fuerit, et quod factus sit ex nihilo, utique probas te aut esse antichristum, aut certe ejus praecursorem. Neque enim poteris alius esse intelligi, nisi aut praecursor antichristi aut antichristus, qui audeas apostolicam evangelicamque haereticam dicere fidem, et tuam tentes blasphemiam catholicam fidem vindicare. Injuriam te pati sentis, quia bestia esse dicaris a nobis: inveniris excogitare fidem mutare, hoc est ut non ita credamus, quomodo patriarchae, prophetae, apostoli ac martyres crediderint, sed institueris sic credendum, quomodo comperditus tuus Arius: et dicis non te recte dici bestiam, cum, quia haec esses acturus, bestiam te esse dixerit sanctissimus propheta? Non minor es, Constanti, incredulitate ab antichristo: nam dentibus ferreis Dei servos devorando non desinis. Quid pluribus? nil antichristus acturus est, nisi ut negetur unicus Dei Filius: hoc agit stultitia saginatus immundissimus animus tuus. Sed quantumvis saevias, transient, transient tempora tua, et venient illa, in quibus visurus es te, nisi tibi consulueris, in illo igneo fluvio constitutum, visurus tunc eos, quos infeste persequeris, propterea quod nolint perire tecum, non in illo in quo tu futurus es loco tormentorum, sed cum angelis sanctis gratias et laudes referentes semper Deo, te vero in illo liquore flammeo. Nolo mireris, si Daniel gloriosus te bestiam esse designarit, quando et Paulus beatus de collectis tuis dixerit Cretensibus: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12). Et infra: Quamobrem increpa illos acriter, ut sani sintin fide, non intendentes Judaicis fabulis et mendaciis hominum aversantium se a veritate (Ibid. 13). Hinc tibi episcopi sumus injuriosi, quia te increpemus atque objurgemus, cur fueris ausus avertere temet a veritate, cur volueris Dei mandatis derelictis hominum haerere blasphemiis atque mandatis, cur denique derelicto Deo idololatriam susceperis. Hinc tuus tibi inimicus esse videor, quia velim te gradi secundum apostoli praeceptum, et non secundum Arii atque Judaeorum mandata. Contra has nostras justissimas allegationes videns te veritate superatum dicere es solitus: Sacrae scripturae praecipiunt regibus et omnibus degentibus in sublimitate debere te esse subditum; et audes tanta ac talia mihi ingerere, Lucifer? Haec conspicis, hujusmodi quae te jubent honorari intelligis; quae vero te jubent facere, illa fingis non nosse, illa quae te moneat Dominus sacerdotibus obedire, illa quae urgeant unum te exhibere ex omnibus conservis tuis oportere, nec cuiquam te, si velis Dei inveniri servus, superiorem dicere. Haec, inquit Tito beatus apostolus, loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio: nemo te contemnat (Ib. II, 15). Si Christianus es, quia et tu unus sis de illis, propter quos dixerit: Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio: nemo te contemnat (Ibid.); utique me cum omni te corripientem imperio audire debes, non contemnere. Tunc eris Christianus, si me non contempseris hortantem te, ut perseveres Christianus: si vero contempseris, jam non de Christianis esse inveneris; quia si fuisses Christianus, non contempsisses eum quem Deus ordinaverit ad instruendam plebem suam, et eum, cui apostolus dixerit: Haec loquere, et exhortare; et argue cum omni imperio: nemo te contemnat (Ibid.). Quid enim te hortor? nisi ut non sis homicida, ut Dei non persequaris domum; ut desinas torquere, proscribere, deportare, recludere carcere, trucidare, varie disperdere, interficere eos quos cernas Christianos; ut desinas denique blasphemare unicum Dei Filium; ut apostolicam suscipias, quam haereticam dicis fidem, hanc scilicet nostram, quam apud Nicaeam te contra et cunctos haereticos episcopi descripserunt; ut sis credens sicuti nos, dignerisque respuere idololatriam per Arium magistrum tuum institutam; ut Christianum te clamites, non Arianum; ut desinas crimina falsa Dei mittere sacerdotibus: haec est correptio mea, haec objurgatio. Apostolus mihi dicit ut te arguam cum omni imperio, et tu dicis: Facit mihi injuriam Lucifer; et non dicis: Dei sacerdos commonet atque hortatur secundum sacrae legis praecepta, ut possim ducere vitam Deo acceptissimam. Nam quia dicas debere nos tibi obsequia, scito quia non tibi soli, sed et omnibus nos in sublimitate degentibus in obsequiis repraesentantibus esse novimus debitores. Dicit enim apostolus: Admone illos principibus et magistratibus subditos esse, obedientes, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Fuimus enim et nos aliquando stulti et incredibiles, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes, alterutrum: sed cum benignitas et humanitas illuxit salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis, per Spiritum sanctum, quem effudit in nobis honeste per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius haeredes efficiamur secundum spem vitae (Tit. III, 1). Admonet ergo subditos nos debere esse in bonis operibus, non in malis. Si bonum est opus, ut absentem interimamus, ut inauditum purgare se proclamantem necemus, ut eum, quem innocentem scimus, omittentes omnem respectum misericordiae tecum puniamus, si opus bonum est negare Dei unicum Filium, si opus Deo acceptum est apostolicam deserere fidem, suscipere haereticam, merito diceres contra sacrarum facere me scripturarum monita. Addo illud, quod illorum principum et magistratuum apostolus fecerit mentionem, qui nec dum credidissent in unicum Dei Filium; utique humilitate nostra et mansuetudine, et longa in adversis patientia, et maxima in rebus congruis obedientia fuissent provocati ad credendum. Caeterum si tu, quia imperator sis, fingens te unum e nobis cogas nos Deum derelinquere, et idololatriam suscipere, numquid acquiescendum tibi erit, ne apostoli praetermissa fuisse videantur praecepta? Et tamen tu, qui te fingis Christianum, Christianos tentaris quod ipse sis facere, hoc est apostatas, tu qui adhuc stultus sis, et incredibilis permanens in malitia tua, in qua et nos fuisse ante agnitionem, ante susceptam sacram fidem apostolus dicit. In quibus tibi temperaturi eramus, nisi ut quae licita essent impleremus? Aut cum dicas tu blaspheme homicida: Necate credentes in unicum Dei Filium, estote mecum persecutores domus ejus, mecum negate eum, apostolicam respuite fidem, suscipite haeresim meam, cujus ego omnibus viribus cordis mei exstiti amator; quis te infelicior est, ut non te vitet? Nonne te haec facere suadentem daemonum templum esse cognoscens fugiat? Quia haec audis, dicis: Injuriam patior a Lucifero homine misero, et utique imperator; non subsequitur sermo ille tuus blasphemus conspurcatus: Audio quae mereor a Lucifero Domini sacerdote. Galatis vas electionis, Miror, inquit, quod sic tam cito transferamini, qui vos vocavit in gratia, in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium Christi. Sed licet nos aut angelus de coelo evangelizaverit praeterquam evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico; si quis vobis aliud annuntiaverit quam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 6). Et tu arbitraris aliud posse te judicari a me nisi anathema esse? cum inveniam te aliter evangelizare quam tradiderunt beati apostoli. Cum itaque audis a me quod anathema habeam te evangelizantem aliter quam evangelizarunt apostoli, si dicas me injuriosum, mentiri te cognoscere, aliquid hominis gestans, poteris; si quidem videas tibi me idcirco dicere anathema, quia jam beatus apostolus te anathematizaverit. Injuriosum me judicas, quia dicam te stultum: sed quomodo potero recte a te injuriosus vocari, quando constet me verum dicere, quod enim sis stultus? Si enim Galatae audiant, O stulti Galatae (Ib. III, 1), a beate apostolo, cur putes tu non stulti debere te nomine vocitari? Illi etenim si propterea quod falsis fratribus obtemperassent, quia ad illorum conserpentinorum tuorum suggestiones intendentes, et sabbata servare se oportuisse, et circumcisionem fuisse custodiendam censuerant, sunt stulti dicti, quanto magis tu digne diceris stultus, qui unici Dei Filii negator exstiteris! Quia dicam tibi, Eripe te a canibus rabidis Arianis, dole tibi quod illorum maligno haerendo concilio et ipse canis factus sis, contumacem me dicis; sed fortassis ignoras unici Dei Filii negatores dictos canes, dictos tauros pingues, dictos filios iniquitatis, semen adulterum et meretricis, filios perditionis, et semen iniquum. Si fugitis ita vocitatos vos a Deo, audi per Esaiam ipsum dicentem ad comblasphemos tuos Judaeos: Accedite huc, Filii iniquitatis, semen adulterum et meretricis. In quo delectati estis, et in quem aperuistis os vestrum, et adversus quem immisistis linguam vestram? nonne vos estis filii perditionis, semen iniquum (Is. LVII, 3)? Et alio loco: Videte quia omnia excaecata sunt, non cognoverunt sapere, omnes canes muti, qui non potuerunt latrare, somniantes in cubile, amantes dormitare: et canes improbi animae nescientes satietatem, et sunt nequam nescientes intellectum, omnes vias suas secuti sunt (Ib. LVI, 10). Qui hi sunt ad quos haec, vel propter quos dicantur? nempe illi quos in vicesimo primo psalmo incusat unicus Dei Filius ore David dicens: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens (Ps. XXI, 13). Et infra: Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me: foderunt manus meas et pedes (Ib. 17). Quando itaque illos in sacrilegio magistros tuos dictos vitulos, tauros pingues atque canes advertes, non poteris tu unus ex malignantium concilio contumeliosum me judicare, quia illis te nuncupem nominibus, quibus compestilentes tui vocati sunt ac vocantur: neque enim tu minor es in nequitia, qui audeas dicere: Erat quando non erat, et factus est ex nihilo, ut non illis aptis tibi nominibus nuncuperis. Sed vis his non nuncupari nominibus? muta vias tuas, corrige errores tuos, ut correxerunt Paulus beatissimus, et caeteri ex illo perfido populo. Quia dicam tibi: Eripete a malignantium concilio, videor esse tibi contumeliosus. Qua de re? nempe quia profitear me Christianum, quia noluerim derelinquere Deum, et abire post idololatriam tuam. Non nos primum contumeliosi ac superbi a vobis dicti sumus sacrilegis; dicti sunt enim etiam illi cuncti, qui restiterunt funestis edictis contyrannorum tuorum. Ut et caeteros praeteream in clausula orationis, ad solum iterum me vertam Antiochum regem. Judicabatne resistentes sibi contumeliosos superbos necne? Sine dubio, quia contumeliosos superbos illos existimarit fuisse, tali est crudelitate Deo dicatos ad mortem usque persecutus. Restat ergo ut videas quae adhuc super illa, quem jam cognovisti, gesserit Antiochus; et si illos recte poteris dicere superbos fuisse Antiocho contumeliosos, poteris et nos. Haec etenim et nos patimur a te, quae sunt et illi perpessi ab Antiocho; sic nos sumus proclamantes pro fide, pro religione, sicut fuerunt proclamantes et illi; sic nos Deo Abrahae, Deo Isaac, Deo Jacob servire profitemur, quomodo et illi sunt confessi. Misit, inquit Scriptura, rex senem Atheniensem qui compelleret Judaeos, ut se transferrent a patriis, et Dei legibus ne uterentur, contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii, et Margarizin, pro ut erant, qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis. Pessima autem et universis gravis malorum erat seditio. Nam quia templum comessationibus gentium erat plenum, scortantibus cum meretricibus, et in sanctis tectis mulieribus se appropiantibus, insuper intro inferentes ea quae non oportebat: altare etiam plenum erat illicitis quae legibus prohibebantur. Neque autem sabbata agebantur, neque dies solemnes patricii custodiebantur (II Mach. VI, 1). Et infra; Ducebantur autem amara necessitate per singulos menses, in diem regis natalis, miseratio erat; et cum sacra Liberi celebrarentur, cogebantur enim hederas habentes Libero circumire. Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerentibus Ptolomaeis, id ipsum institutum adversus Judaeos agere et misereri: eos vero qui nolint transire ad instituta Graecorum, interficere. Advenit ergo videre miseriam. Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse, quarum infantes ad ubera suspenderunt, et cum publice per civitatem illas circumduxissent, per murum illas praecipitaverunt. Alii vero in proximo concurrerunt in speculas, et latenter septimum diem celebrabant. Quod cum indicatum esset, sufflammati sunt, eo quod metuerent in die solemni gloriosa ferre sibi auxilia (II Machab. VI, 7). Quid censes oportuisse facere tunc cultores Dei? Deo oportuerat an Antiocho placendum? Si illos non censes Antiocho placere oportuisse, nec nos utique tibi, quia et tu alio licet modo, tamen nos sis cupiens tollere a Deo, et jungere diabolo, ut ille voluerit illos: ipsa per te crudelitas geritur, sic saevus atque iniquus in eos, qui tuo lunesto edicto resistunt. Superest igitur, ut est saepe dictum, doleas te errasse, agnoscensque te esse homicidam atque blasphemum, temet, desertor Dei, repraesentes domui, alioquin tu tibi imputaturus, cum te videre coeperis illic esse, ubi nunc sunt cuncti illi contyranni tui.