Jump to content

De nostri temporis studiorum ratione/Oratio

Checked
E Wikisource

Oratio
1708

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I, Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Ad Vincentium Grimanum dedicatio Animadversiones 

DE NOSTRI TEMPORIS

STUDIORUM RATIONE

ORATIO

Franciscus Argumentum. Baco in aureo de Augumentis Scientiarum libello novas artes, scientiasque, praeter quas hactenus habemus, et quas habemus, quatenus oporteret, perduci, indicat, ut Humana Sapientia omnino perficeretur. Sed dum novum Scientiarum retegit Orbem, novo magis, quam nostro terrarum Orbe se dignum probat. Etenim ejus vasta desideria adeo humanam industriam exsuperant, ut potius quid nobis ad absolutissimam Sapientiam necessario desit, quam quod suppleri possit, ostendisse videatur. Idque puto factum, ut solet, quod qui summa tenent, ingentia atque infinita desiderent. Itaque talis in re literaria Verulamius egit, quales in rebus publicis maximorum potentes Imperiorum, qui summam in humanum genus potentiam adepti, ingentes suas opes in ipsam rerum natura vexanda profundentes, et sternere saxis maria, velificare montes, aliaque per naturam vetita frustra tamen conati sunt. Enimvero omne, quod homini scire datur, ut et ipse homo, finitum et imperfectum. Quod si nostra cum antiquis tempora comparemus, reique litterariae utrinque pensemus utilitates et damna; eadem nobis ratio cum priscis fortasse constiterit. Multa enim nobis detecta, antiquis penitus ignorata: et multa antiquis gnara, nobis prorsus incognita: complures nobis sunt facultates, ut in alio literarum genere proficiamus; complures illis, ut in alio fuere: toti in aliquibus artibus excolendis, quas nos fere negligimus; nos in quibusdam, quas illi plane contempserunt: multae illis commode unitae doctrinae, quas nos discerpsimus; et aliquot nobis, quas illi incommode divisas tractarunt; tandem non paucae duntaxat speciem mutarunt, et nomen. Quae mihi res argumentum apud vos, ingenui Adolescentes, disserendum praebuerunt: Utra Studiorum Ratio rectior, meliorque; nostrane, an antiquorum? in quo edissertando commoda, incommodaque utriusque ad exemplum conferemus: et quae nostra incommoda vitari, et qua ratione possint: quae autem non possint, cum quibus antiquorum incommodis compensentur. Res nova est, ni fallor; sed tam scitu necessaria, ut mirum, quod nova sit. Invidiam declinaverim, si me non tam nostra, vel antiquorum incommoda reprebendere, quam utriusque aetatis commoda componere velle existimetis. Vestra caussa est: ne si plus quam antiqui aliis in partibus scitis, aliis minus sciatis: sed habeatis rationem, qua plus quam antiqui in ipsa summa scire possitis: et quae nostrae Studiorum Rationis incommoda vitari non possunt, incommodorum antiquae memores aequo animo perferatis.

Et quo rem facilius intelligere totam possitis, illud internoscatis oportet, me non heic scientias scientiis, artesque artibus nostras, et antiquorum comparare: sed quid nostra Studiorum Ratio antiquam vincit; ecquid ab ea vincitur, et quo pacto, ne vincatur, disserere. Quare novae artes, scientiaeque, et nova inventa a novis sciendi instrumentis, adjumentisque, si non separanda, distinguenda sunt tamen: illa namque studiorum materies est; haec via et ratio, proprium nostrae Orationis argumentum.

Argumenti partes.Studiorum enim ratio tribus omnino rebus omnis contineri videtur: instrumentis, adjumentis, et fine. Instrumenta enim ordinem complectuntur: nam qui instructus ad aliquam artem, scientiamque addiscendam accedit, rite et ordine accedit. Instrumenta autem praeeunt: adjumenta comitantur: finis vero, quanquam sequitur, ad eum tamen studiosi et a principio, et per omnem studiorum rationem spectare debent. Pro hoc item ordine nostram Orationem dispensemus, ut primo de instrumentis, tum de adjumentis nostrae Studiorum Rationis disseramus. De Fine autem, quia per eam, uti sanguis per totum corpus, diffunditur; quemadmodum sanguinis motus, ubi sensibiliores arteriae sunt, observatur; ita, inquam, de nostrae Studiorum Rationis Fine, ubi is magis emineat, disputabimus.

Nova autem scientiarum Instrumenta alia et ipsa scientiae sunt, alia artes, alia mera artis opera, vel Naturae. Omnium scientiarum, artiumque commune Instrumentum est nova Critica; Geometriae Analysis; Physicae haec ipsa Geometria, ejusque Methodus, ex nova fortasse Mechanica: Medicinae Instrumentum est Chemica, et ex ea nata Spargirica; Anatomiae Microscopium; Telescopium Astronomiae; Geographiae denique polaris lapidis urna. In novis autem Adjumentis enumero Artes de compluribus rerum argumentis, quae antiquitus prudentiae committebantur, redactas; optimorum Copiam exemplorum, Typos litterarios, et studiorum Universitates constitutas. Finis autem omnium studiorum unus hodie spectatur, unus colitur, unus ab omnibus celebratur, Veritas. Quarum rerum omnium sive facilitatem, sive utilitatem, dignitatemque spectetis; nostra Studiorum Ratio omni procul dubio antiqua rectior esse, meliorque videatur.

Etenim Critica id nobis dat primum verum, de quo, vel cum dubitas, certus fias; et quo omnem prorsus Academiam Novam profligasse existimatur. Analysis autem mira methodi facilitate problemata geometrica antiquis insoluta dissolvit. Et antiqui geometria et mechanica, tanquam physicae instrumentis usi sunt; non perpetuo tamen: nostri iisdem et perpetuo, et melioribus. Nam geometriam analysi explicatiorem, et mechanicam, novamne, nostrae disputationis non est; novis certe et ingeniosissimis inventis auctam adhibent Duces: et, ne ab iis unquam in tenebricoso Naturae itinere deserantur, methodum geometricam in physicam importarunt, qua veluti Ariadneo aliquo filo alligati, institutum peragunt iter, et caussas, quibus haec admirabilis Mundi machina a Deo Opt. Max. constructa est, non jam tentabundi physici, sed velut immensi alicujus operis architecti describunt. Chemica antiquis prorsus incognita, quibus adjuimentis instruit Medicinam? quae chemicorum phaenomenon similitudine apposita, quemplurimas humani corporis functiones, et morbos nedum conjicit, oculis plane cernit. Certe Spargirica, ejus soboles, desiderabatur antiquis: nos eorum voti compotes facti sumus. Et Chemica a quibusdam in Physicam invecta est: uti et a quibusdam Mechanica in Medicinam. Et Chemico-physica nonnulla meteora, aliaque Naturae opera manu pene facit: Mechanica autem Medicina per machinae momenta humani corporis describit morbos, et curat. At Anatome praeter sanguinis circumitum, nervorum originem, et innumeros succos, vasa, ductusque humani corporis, per quae jam praestabat antiquae, microscopii praesidio glandium miliarium, minutorumque viscerum, plantarum, bombicis, insectorumque , et praecipue ad generationem planissime perspiciendam, ovi incubati descriptionem; quae omnia antiquorum oculos effugerunt, luculenter illustrat. Et Astronomia, telescopio adjuta, nova sydera, multas Solis, easqne variantes maculas, et erronum phases observat: quae res detectae complura Ptolemaici de Universo systematis vitia detexerunt. Antiqui ultra Oceanum alias esse terras tamquam vates per incerta divinabant; nos vero nauticae urnae usu reteximus: et geographi mirum quantum illustrarunt. Quis credat, homines hodie non solum cum Sole universum terrarum Orbem ambire, sed ultra Solis vias egredi posse, minori temporis spatio, quam quo Sol ipse intra eas suum conficiat cursum! a Geometria et Physica, qua metodo hodie docentur, aucta Mechanica, quot, quantis, et quam miris inventis humanam auxisse Societatem videtur. Certe ex iis nostri temporis Bellicam natam dixeris: quae tantum antiquos est praetergressa, ut prae nostra muniendarum expugnandarumque urbium ratione, Minerva suam Athenarum contemneret arcem; et trisulcum fulmen Jupiter obtusum brutumque increparet. Tanta sunt nostra scientiarum instrumenta, quanta nunc studiorum adjumenta videamus. De multis enim rerum argumentis, quae olim uni prudentiae relinquebantur, artes redactae sunt: quod in specie de Jurisprudentia opus antiqui efficere difficultate deterriti desperarunt. Praeterea in re Poëtica, Oratoria, Pictura, Sculptura, aliisque artibus, quae imitatione constant, ingenti optimorum copia exemplorum abundamus; quibus nostri commonefacti et rectius, et facilius ipsam possunt optimam imitari Naturam. Atque adeo Typorum beneficio omnia libris scatent: quere apud nostros tam multi sunt non unum et item alterum Scriptorem docti; sed multa, varia, ac pene infinita lectione eruditi. Denique Universitates studiorum institutas habemus, omnique scientiarum et artium genere instructas, quibus hominum mens, animus et lingua perficiatur. Atque in his ferme omnibus litterarum studiis ad unum hodie spectatur finem, veritatem: quam si laudare institutam, illa dignus sim admiratione: quis umquam vituperavit!

Haec nostrae Studiorum Rationis commoda ad examen revocemus: et an ullis expertia bonis, quae antiquis erant, vel malis admixta, quae non erant, videamus: et an nostrae mala vitare, et antiquae bona quoque consequi, et quo pacto possimus: quae autem non possimus, cum quibus antiquae malis pensentur, disseramus.

Et Instrumenta scientiarum.Vitia novae methodiprincipio, quod ad Scientiarum attinet instrumenta, a Critica hodie studia inauguramur: quae, quo suum primum verum ab omni, non solum falso, sed falsi quoque suspicione expurget; vera secunda, et verisimilia omnia, acque ac falsa mente exigi jubet. Incommode quidem: nam adolescentibus quamprimum sensus communis est conformandus; ne in vita agenda aetate firmati in mira erumpant, et insolentia. Ut autem scientia a veris oritur, error a falsis; ita a verisimilibus gignitur sensus communis. Verisimilia namque vera inter et falsa sunt quasi media: ut quae fere plerumque vera, perraro falsa. Itaque cum maxime adolescentibus sensus communis educi deberet, verendum ne iis nostra Critica praefocetur. Praeteren sensus communis, ut omnis prudentiae, ita eloquentiae regula est: nam saepe Oratores magis caussa laborant vera, quae nihil verisimile habeat, quam falsa, quae credibili ductu constet. Quare periculum subest, ne nostra Critica adolescentes reddat eloquentiae ineptiores. Denique nostri Critici ante, extra, supra omnes corporum imagines suum primum elocant verum. Sed id adolescentibus immature atque acerbe praecipiunt. Nam ut senectus ratione, ita adolescentia phantasia pollet: neque sane pueris, quae beatissimum futurae indolis specimen semper habita est, excaecari ullo modo oportet. Et memoriam, quae cum phantasia, nisi eadem, certe pene eadem est, in pueris, qui nulla alia mentis facultate praestant, excoli impense necesse est: neque ingenia ad artes, quae phantasia, vel memoria, vel utraque valent, ut Pictura, Poëtica, Oratoria, Jurisprudentia, quidquam sunt hebetanda: neque Critica, quae omnium artium, scientiarumque instrumentum nostris commune est, ulli debet esse impedimento. Haec incommoda declinabant antiqui, quibus Geometria ferme omnibus erat Logica puerorum. Nam Medicos imitati, qui, quo Natura vergit, incumbunt; scientiam iis, quae sine acri imagines conformandi vi haud recte percipi potest, tradebant; ut nulla vi naturae facta, sed sensim, et placide pro aetatis ingenio consuefierent rationi. Deinde sola hodie Critica celebratur, Topica nedum non praemissa, sed omnino posthabita. Incommode iterum: nam ut argumentorum inventio prior Natura est, quam de eorum veritate dijudicatio; ita Topica prior Critica debet esse doctrina. At enim eam nostri facessunt, et nullius usus putant: nam sat est, inquiunt, homines modo critici sint, rem doceri; ut quid in ea veri inest inveniant: et quae circumstant verisimilia, eadem ipsa veri regula nullam Topicam docti vident. Sed qui certi esse possunt vidisse omnia? unde illa summa et rara orationis virtus exsistit, quae plena dicitur, quae nihil intactum, nihil non in medium adductum, nihil auditoribus desiderandum relinquit. Natura enim incerta est, et praecipuus, imo unus artium finis, ut nos certos reddat, recte fecisse: et Critica est ars verae orationis; Topica autem copiosae. Deinde in Topica, sive medii inveniendi doctrina exerciti (medium Scholastici dicunt, quod Latini argumentum appellant) cum jam norint omnes argumentorum locos in disserendo, ut scribendi elementa percurrere; jam facultatem habent ex tempore videndi, quidquid in quaque caussa insit persuadibile. Qui vero eam facultatem adepti non sunt, Oratoris nomen vix merent: quorum munus id est praecipuum, ut in rebus fervidis, quae cunctationem, vel comperendinationem non patiuntur; ut in nostro Foro, in caussis, quae crimine constant, et vere oratoriae sunt, saepissime usuvenit; reis, quibus paucae horae ad dicendam caussam sunt praestitutae, praesentem opem afferre possint. At nostri Critici, cum quid dubii iis oblatum est, illud respondent: ista de re sine, cogitem. Ad haec, tota eloquentiae res nobis cum auditoribus est: et pro eorum opinionibus nos nostrae orationi moderari debemus: et natura ita comparatum est, ut saepe qui pollentissimis rationibus non moventur, iidem aliquo levi argumento de sententia dejiciantur. Quare, ut Orator omnium animos pertigisse certus sit, omnes argumentorum lotos percurrisse necesse est. Quapropter non recte notant Ciceronem multa levia dixisse: nam et levibus illis in foro, in senatu, et potissimum in concione regnavit: et Orator extitit Imperii Romani majestate dignissimus. Quid illud, quod in quibus caussis haerebit Orator, qui unum verum curat, in iisdem sese expediet, qui verisimilia praeterea consectatur? M. Brutus hac nostra, aut ferme nostra Critica instructus (Stoicus enim erat), Milonem deprecativo statu defendendum putabat; eumque contendere absolvi oportere, cum ob ejus maxima in Rempublicam merita, tum quod pessimam de ea pestem, Clodium sustulisset. At Cicero in Topica versatus, intutum existimavit, talem reum eo rerum statu judicum clementiae committere; et conjectura eam caussam duxit: quam si egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo judicio evasisset absolutus. Atqui Arnoldus, vir usquequaque doctissimus, eam contemnit, et pullius frugis existimat. Utri credendum, Arnoldune, qui negat; an Ciceroni, qui se a Topica potissimum eloquentem factum affirmat et profitetur; aliorum esto judicium: nos autem, ut ne quo alteri donemus, alteri rapiamus, dicimus, ut Critica veraces, ita Topica nos fieri copiosos: quod quemadmodum olim Stoici in Critica, Academici in Topica arte toti fuere; ita hodie ratio disserendi Stoicorum arida, et deducta apud recentiores, varia autem et multiplex Academicorum apud Aristotelicos in usu est: quodque a Pico Mirandulano propositum doctissimus quis recentior uno sorite perstringeret, Cajetanus centum numero syllogismis oppugnat. Et perpetuo animadvertere licet, antiquas Philosophorum sectas, quo longius ub hac Critica recesserunt, eo copiosiores fuisse. Stoici, quibus aeque ac nostris mentem veri regulam esse placuit, omnium maxime minuti et exiles: Epicurei, qui sensum esse voluerunt, puri, et aliquanto amplius explicati. At Academici antiqui, Socratem secuti, qui nihil se scire, praeterquam nescire affirmabant, abundantes et ornatissimi. Academici vero novi, qui hoc ipsum nescire se nescire profitebantur, torrentium more exundabant, et nivis ritu spissi. Et Stoici atque Epicurei unam dumtaxat disputationis partem propugnabant. Plato in alterutram, quae verosimilior videretur, inclinare: Carneades autem utrumque complectebatur oppositum; et uno die justitiam esse, altero non esse aequis rerum momentis, et incredibili disserendi vi disputabat. Atque haec omnia inde orta, quia verum unum, verisimilia multa, falsa infinita. Quare utraque disserendi ratio vitiosa; Topicorum, quia saepe falsa arripiunt; Criticorum, quia verisimilia quoque non assumunt. Igitur, ut utrumque vitetur vitium, existimem, adolescentes scientias, artesque omnes integro judicio doceri, quo Topicae ditent locos: ac interea sensu communi ad prudentiam et eloquentiam invalescant; phantasia et memoria ad artes, quae iis praestant mentis facultatibus, confirmentur: deinde discere Criticam: tum de integro de iis quae edocti sunt suo ipsorum judicio judicent; et in iisdem in utramque partem disserendis sese exerceant. Ita namque evaderent in scientiis veri, ad rerum prudentiam sollertes, ad eloquentiam copiosi, ad poësim, picturamve phantastici, ad Jurisprudentiam memoriosi: et cautum praeterea esset, ne fierent temerarii, ut qui de rebus inter discendum disputant; neve prave religiosi, ut qui nihil, nisi a Doctore dictatum, verum putant. Qua mihi in re antiqui nobis praestare videntur: Pythagorei namque universum silebant quinquennium: per quod tempus audita solo Doctoris testimonio, ipse dixit, propugnabant: et generatim Tyronum philosophiae proprium munus erat audire: unde proprio vocabulo dicebantur Auditores. Atque hanc Studiorum Rationem Arnoldus ipse, quamquam verbis negat, re tamen ipsa mihi confirmat et profitetur: qui abditissimis cujusvis generis disciplinarum exemplis suam Logicam refercit[1]: quae nisi artes, scientiaeque, unde depromuntur, antea perceptae sint, sine summa eloquentia, et labore summo praeceptoris, intelligi ab auditore aliquo pacto vix possunt. Itaque si Logica postrema discatur, praeter quae supra memoravimus, haec etiam vitantur incommoda; nempe et quod fert Arnoldus, qui, ut exempla utilia afferat, vix intelligitur: et quod ferunt Aristotelici, quorum exempla, ut intelligantur, inutilissima sunt.

MethodusDe methodo geometrica in physicam inducta autem geometrica in Physicam a nostris inducta videndum, ne illud incommodum secum importet, quod cum ex ea nihil negare possis, nisi caput ipsum aggrediaris, horum alterum fieri necesse sit, aut Physicam hujusmodi dediscere, ut mentem ad Universi contemplationem adjungas; aut, si eam profiteri velis, nihil restare, nisi eamdem nova aliqua methodo disponas; aut aliquod novum phaenomenon explices, tamquam ejusdem Physicae corollarium. Itaque recentiores physici eorum similes esse videntur, quibus aedes a parentibus relictae sunt, ubi nihil ad magnificentiam et usum desideretur, ut iis tantum amplam suppellectilem mutare loco, aut aliquo tenui opere ad seculi morem exornare relinquatur. At inquiunt docti homines, hanc eamdem Physicam, qua ipsi methodo docent, ipsam esse Naturam: et quoquo te ad Universi contemplationem convertas, hanc Physicam intueri. Quare gratias agendas auctoribus putant, qui nos tanto negotio Naturae ultra contemplandae liberarunt: et has aedes amplissimas instructissimasque reliquerunt. Quando ita se habere Naturam necesse est, agant quammaximas: sed si ea aliter sit comparata; si una de motu regula falsa sit; ut ne dicam non unam tantum jam falsi compertam esse; videant, etiam atque etiam videant, ne non tuto jam Naturae securi agant: et dum aedium fastigia curant, fundamenta cum periculo negligant. Ab ne fallamus, neque fallamur, Auditores: istas methodos, sive soritas istos, ut in geometricis verissimae demonstrandi viae et rationes sunt, ita, ubi res demonstrationem non patitur, tamquam vitiosum captiosumque argumentandi genus priscae philosophorum sectae Stoicis, qui eo disserendi telo utebantur, objectabant. Et Chrysippi logicam, ut insidiosissimam antiquos reformidasse, etiamnum fama constat. Quare ista Physicae, quae vi methodi geometricae obtenduntur vera, nonnisi verisimilia sunt: et a geometria methodum quidem habent, non demonstrationem: geometrica demonstramus, quia facimus; si physica demonstrare possemus, faceremus[2]. In uno enim Deo Opt. Max., sunt verae rerum formae, quibus earumdem est conformata natura. Demus igitur Physicae operam, ut philosophi, nempe ut animum componamus: et in eo praestemus antiquis, quod illi haec studia excolebant, ut impie cum Diis de felicitate contenderent; nos autem, ut humanus spiritus deprimamus: iis quidem vestigemus verum, cujus sumus tantopere studiosi: sed ubi non invenimus, hoc ipsum veri desiderium nos ad Deum Opt. Max., qui unus via et veritas est, manuducat. Deinde geometrica methodus physicas dissertationes, juxta ac geometricas apodixes, tamquam contentas doceri tantum, ornari vetat. Itaque recentiores physicos omnes genere disserendi contento, ac severo uti animadvertas: cumque haec physica et quum discitur, et quum percepta est, perpetuo ex proximis proxima inferat; eam auditoribus facultatem occludit, quae philosophorum propria est; ut in rebus longe dissitis ac diversis similes videant rationes: quod omnis acutae ornataeque dicendi formae fons et caput existimatur. Neque enim tenue idem est, atque acutum: tenue enim una linea, acutum duabus constat. In acutis autem dictis principem obtinet locum metaphora, quae est omnis ornatae orationis maxime insigne decus, et luculentissimum ornamentum. Sed et alia de caussa ad id disserendi genus consuefacti, ii ad Eloquentiam sunt minus idonei. Eloquentia enim imperitae multitudini est potissimum comparata: et rudes homines longas istas rationum catenas, maxime ubi
....volat irrevocabile verbum,
difficillime tenent: et ut teneant, tanta animorum contentione fatigandi non sunt. Quapropter illa libera et ampla dicendi forma apud eos uti necesse est, qua Orator modo probet, modo divertat, modo ad propositum redeat: et quod rudius dixit, expoliat; quod brevius, amplificet; quod levius, asseveret: et in eadem re aliis, atque aliis orationis figuris immoretur, ut eam quam altissime animo impressam auditor afferat domum. Denique physici suas methodos a primis veris ordiuntur. At quae in confesso apud omnes sunt, bonus orator praeterit: et secunda vera eloquendo, de primis auditores tacitus admonet: ut quas ipse argumentationes re vera conficit, eas auditores conficere sibi videautur. Atque ea ratione prius mentes movet, ut porro commoveat animos. Quod in caussa ejus est, ut unam vel pulcherrimam formam non omnes probent; omnes autem uno oratore optimo delectentur. Haec methodi geometricae in physicas dissertationes inductae incommoda qua ratione vitentur, et supra, ubi de declinandis Criticae incommodis verba fecimus, aliqua dicta sunt, et reliqua paullo inferius dicemus.

De Quid analysis ad mechanicam conferatAnalysi vero, ut illud fatendum, quod ad quae Geometriae aenigmata doctissimi antiquorum Davi erant; ejus methodi facilitate nostri Œdipi facti sunt: ita hoc ipso quod facilitas dissolvat, difficultas vero acuat ingenia; subsistendum in eo, an novissima mechanicae inventa ei quidquam sint accepta referenda. Nam nova invenire unius ingenii virtus est[3]: ingenium vero geometria exercet. Ea enim, ut equorum agitatores, acres equos aliquantisper refrenant, quo fugam celeriorem effundant; ita cohibet ingenia dum discitur; quo, dum ad usum revocetur, peracuat. Nam ingentem formarum vim iis objicit, ut mira mentis celeritate tamquam scribendi elementa percurrant; eaque legant, atque componant, quibus proposita dissolvant problemata. Analysis autem, ut

Phoebi nondum patiens immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse Deum
ita suas rationes subducit, expectans, an forte sibi dentur, quas quaerit aequationes. Deinde Archimedem in Syracusarum obsidione miras belli machinas excogitasse memoriae proditum est. Heic respondent, Archimedem eam nosse, et invidia dissimulasse. Sed qui haec dicunt, nescio an id dicant, quo hoc suum litterarum reipublicae emissum donum, quod re ipsa magnum est, verbis magis adornent. Nam certe a nostris inventa, quibus potissimum longe praestamus antiquis, aeneum iguitae pilae tormentum, navis unis instructa velis, horologium, et pensilia hemisphaeria templorum ante omnem vulgatam analysim prodiere. Et de horologio quidem nemo est, qui tanta ex fide antiquorum susceperit patrocininm, quin eos a nostris longe ingenio victos esse fateatur. Illae autem vel sexdecim remorum ordinibus constructae antiquorum naves magnificentiam potius nauticae ostentabant: at nostrae unis instructae velis vim ipsam tenent. Neque nihil diceret, qui novum terrarum Orbem antiquis non tam nauticae urnae inopia, quam quod eorum naves Oceani impotentes essent, incognitum fuisse affirmaret. Idemque judicium de ingenti illa Demetrii Poliorcetis Halepoli, aliisque bellicis antiquorum machinis, quod de eorumdem navibus fieri potest. Et Memphytica, aliaque antiquitatis miracula magis eorum potentiae, quam artis opera, qua nobis quidquam praestarent, contendere audacter possis. At hemisphaeria templorum pensilia antequam extruerentur, Architectura ipsa extrui posse denegabat. Quot enim aerumnas Philippus Brunelleschius, qui Florentiae omnium primus in Templo Divae Mariae Florum dictae audax incoepit, perfecitque facinus, a sui temporis architectis pertulit, contendentibus, numquam fieri posse, ut super quatuor pendentibus punctis tantillum, nedum ingens aedificii moles in immensum pertinentis educeretur? Quid, si qui nova ac mira post Analysim editam in mechanica excogitarunt, eam plane contempserint? et qui una Analysi freti aliquod opus invenire conati sunt, id iis haudquaquam successerit? P. Perotus pro analyticis regulis navim omni commensu construxit, sperans eam omnium agilissimam fore, in mare deducta, in scopulum conversa est. An id eo fiat, quia ut acroamata ad mathesim exacta non delectant; ita machinae ad Analysim sint inutiles; nostrae disputationis non est. Sed illud ambigere per haec, quae diximus, licet, qui novissime mechanicam adauxerunt, ne non id ipsa geometriae vi, et sua ingeniorum felicitate magis, quam ulla Analysis ope praestiterint. Quare ut ingenia ad mechanicam excolantur, cauto opus est, ne per species, quas dicunt, sed per formas in mathesi adolescentes instituantur: et quando Analysis ars divinandi quaedam videtur; ad eam, tamquam ad machinam confugiamus:
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit.
InSystematura incommoda in re Medica. re autem Medica illa subsunt incommoda; quod cum morborum caussas non satis certo scire putemus; parum attendamus signa, facessamus ferme judicia; quibus rebus, cum antiqui nostris praecellerent, eorum via et ratio medendi erat procul dubio certior. Cum enim fortasse iis caussae satis occultae incertaeque viderentur, de eo dumtaxat erant usque ad religionem solliciti et curiosi, quod unum in se recipere, et longa observatione freti praestare poterant; ex signis non tam de morborum caussis, quam de gravitate, et progressu ad certum curationis ductum judicare. Qua in re corporis, animique morbi aptissime sibi respondent, et congruunt. Aulici non solum irae naturam, sed saepe etiam caussas, quibus Princeps irascatur, ignorant: et tamen usu docti praesentiscunt, quam mox in iram erumpat, ne adversentur; quo irae gradu, ne incendant magis; quando ira defervescat, ut deprecando ad clementiam reducant; quando restincta omnino sit, ut molles aditus tentent. Igitur quando hodie illud in ore Medicorum omnium celebratur: Cunctemur, et quo aegra natura evadat opperiamur: antiqui rati corporis salutem, ut bona cetera, facilius conservari, quam corruptam restitui; ad illa sedulo attendebant, quid futuri morbi natura valens innueret, quo provideri et vitari posset. Quae erat illa Tiberii Caes. Medicina Ars, quam omnes, ut trigesimum aetatis annum attingerent, novisse oportere existimabat: eaque una sapientissimi Romani tot, quot omnes norunt, seculis usi sunt. Neque sane ulli natura cujusquam sua insidiosa est: cum tanta fide et diligentia cujusque tutelam gerat. Semper enim antequam in morbum corruat, aliquo futuram ruinam signo portendit: nos vero, qui ad eam in nobis attendendi artem negligimus, animum non advertimus; ut dicere audeam; cum nihil repente maximum fiat, vel repentina morte sublatum neminem. Haec rei medicae incommoda ut vitentur, eorum caussas jam levius indicatas apertius demonstremus. Hodie ab uno aliquo explorato vero nostras de physicis argumentis dissertationes deducimus: signa vero et judicia verisimilia sunt, quae longa observatione colliguntur. Quare ut Galenicos non recte morborum caussas syllogismo conjicere Verulamius notabat; ita ego recentiores non recte id ipsum sorite praestare dixerim. Nam ut qui syllogismo contendit, nihil novi affert, quia in propositione, vel assumptione complexio continetur; ita qui sorite confirmat, nihil aliud facit, quam explicat verum secundum, quod in primo latebat involutum. Atqui morbi semper novi sunt, et alii; ut semper alii sunt aegrotantes. Neque enim ego idem nunc sum, qui modo fui, dum aegrotantes proloquerer: innumera namque temporis momenta jam aetatis meae praeterierunt: et innumeri motus, quibus ad summum diem impellor, jam facti sunt. Atque indidem, cum in quoque, ut ita dicam, genere (nam verum genus species omnes complectitur) morbi sint infiniti; una forma omnes finiri non possunt. Cumque haec ita sint, uti syllogismo, cujus amplior pars genere constat, et hae res vero genere non continentur; ita et sorite nihil quidquam veri de iisdem rebus conficere possumus. Quare tutius consilium, ut particularia consectemur; et sorite, non supra ejus in hac re meritum, utamur quidem; sed potissimum insistamus Inductione: caussas cum Recentioribus, quia explicatiores sunt, explicemus; magni tamen signa et judicia faciamus: et Conservatricem antiquorum, sub qua Exercitatricem et Dietariam comprehendo, aeque ac nostram Curatricem excolamus.

SedPrudentiae civilis conditio si veritas veluti unus studiorum finis statuatur. illud incommodum nostrae Studiorum Rationis maximum est, quod cum naturalibus doctrinis impensissime studeamus, Moralem non tanti facimus, et eam potissimam partem, quae de humani animi ingenio, ejusque affectibus ad vitam civilem, et ad eloquentiam accommodate, de propriis virtutum ac vitiorum notis, de bonis malisque artibus, de morum characteribus pro cujusque aetate, sexu, conditione, fortuna, gente, republica; et de illa decori arte omnium difficillima disserit: atque adeo amplissima praestantissimaque de Republica doctrina nobis deserta ferme et inculta jacet. Quia unus hodie studiorum finis veritas: vestigamus naturam rerum, quia certa videtur: hominum naturam non vestigamus, quia est ab arbitrio incertissima. Sed haec Ratio Studiorum adolescentibus illa parit incommoda, ut porro nec satis vitam civilem prudenter agant; nec orationem moribus tingere, et affectibus inflammare satis sciant. Et, quod ad prudentiam civilis vitae attinet, cum rerum humanarum dominae sint Occasio et Electio, quae incertissimae sunt; easque ut plurimum Simulatio et Dissimulatio, res fallacissimae ducant; qui unum verum curant, difficile media, difficilius fines earum assequuntur; et suis consiliis frustrati, alienis decepti, quam saepissime abeunt. Quando igitur vitae agenda ex rerum momentis; et appendicibus, quae circumstantiae dicuntur, aestimantur: et earum multae fortasse alienae ac ineptae, nonnullae saepe perversae, et quandoque etiam adversae suo fini sunt; non ex ista recta mentis regula, quae rigida est, hominum facta aestimari possunt: sed illa Lesbiorum flexili, quae non ad se corpora dirigit, sed se ad corpora inflectit, spectari debent. Atque adeo hoc scientia a prudentia distat, quod scientia excellunt, qui unam caussam, per quam plurima naturae effecta perducunt: prudentia vero praestant, qui unius facti quamplurimas caussas vestigant, ut quae sit vera, conjiciant. Idque adeo fit, quia scientia ad summa, sapientia ad infima vera spectat: unde stulti, illiterati astuti, docti imprudentis, et viri sapientis distinguuntur characteres et notae: nam in vita agenda stulti neque summa, neque infima vera attendunt: illiterati astuti infima animadvertunt, prima non vident; imprudentes docti ex summis infima; sapientes vero ex infimis summa dirigunt. At ex genere vera aeterna sunt: particularia autem quoque temporis momento in falsa mutantur, aeterna supra naturam extant: in natura enim nihil, nisi mobile, nihil nisi mutabile continetur. Tum autem bonum cum vero congruit: et eandem cum eo vim habet, easdem dotes. Proin stultus, qui nec ex genere, nec in specie vera norit, semper praesentem suae temeritatis fert poenam. Indocto autem astuto, qui vera peculiaria captat, nec ex genere verum tenet, quae astutiae hodie prosunt, eae ipsae cras nocebunt. Docti vero imprudentes, qui ad peculiaria a vero ex genere recta pergunt, per amfractuosa vitae perrumpunt. At sapientes, qui per agendorum obliqua et incerta ad aeternum verum collimant, quia recta non possunt, circumducunt iter: et consilia expediunt in temporis longitudinem, quantum natura fieri potest, profutura. Non recte igitur, per haec, quae diximus, ii faciunt, qui judicandi rationem , qua utitur scientia, in prudentiae usum transferunt: nam ii res recta ratione aestimant: et homines, cum bona ex parte stulti sint, non consilio, sed libidine, vel fortuna reguntur: ipsi de rebus judicant, quales esse oportuerit; et res ut plurimum temere gestae sunt. Et cum sensum communem non excoluerint, nec verisimilia unquam secuti sint, uno vero contenti; quid porro de eo homines communiter sentiant, et an iis quoque vera videantur, nequicquam pendunt: quae res non solum privatis hominibus, sed principibus viris, et summis regibus et summo vitio datum est, et quandoque maximo damno, maloque fuit. Cum Henricus III Rex Galliarum Henricum Guisium Ducem, popularissimum pricipem, sub publica commeatus fide, et in mediis Galliarum conventibus morti dari mandasset; quanquam facto justae subessent caussae, quia tamen non videbantur; re Romam perlata, Ludovicus Cardinalis Mandrutius, rerum publicarum prudentissimus, factum in ea verba notavit: Principes non solum, ut res verae et justae sint, sed ut tales quoque videantur, curare oportere. Quod sapiens dictum mala inde in Galliae Regno orta quam verissimum esse comprobarunt. Recte igitur sapientissimi Romani in prudentiae rebus, quid videretur, spectabant: et cum Judices, tum Senatores per verbum videri suas sententias concipiebant. Ut haec igitur omnia complectamur, Philosophi, qui propter eximiam rerum maximarum scientiam politici olim universarum rerum publicarum nomine vocabantur; postea ex parva urbis Athenarum particula, et loco ubi docebant, nomen habuerunt, ac Peripatetici, et Academici dicti sunt; tum rationalem, tum naturalem moralemque doctrinam ad civilem prudentiam apposite tradebant; hodie res nobis ad antiquos physicos reciderunt. Et quando olim triplex philosophia ab iisdem tradebatur ad eloquentiam accommodate: unde a Lyceo Demosthenes, ab Academia Cicero luculentissimarum maximi oratores linguarum prodiere: hodie ea ratione docetur, ut in ea fontes omnis verisimilis, copiosae, acutae, ornatae, explicatae, amplae, moratae inflammataeque orationis sint exiccati: et auditorum mentes conformant similes

....Virginum nostrarum, quas matres student
Demissis humeris esse, et vincto pectore, ut graciles sient:
Si qua est habitior paulo, pugilem esse ajunt, deducunt cibum:
Tametsi bona est natura, reddunt curatura junceas.

HeicDe nostra studiorum ratione quatenus ad eloquentiam refertur. doctissimi homines ad illud de civili prudentia fortasse respondeant, me eos velle Aulicos, non Philosophos: vera negligere, apparentia sequi: virtutem opprimere, et virtutis simulacra praeseferre. Nullus equidem: sed eos vellem Aulae quoque philosophos: verum curare, quod videatur: honestum sequi, quod omnes probent. At enim de Eloquentia iidem ipsi suam studiorum rationem nedum nullum ei incommodum, sed maximam contendunt afferre utilitatem. Quanto enim, inquiunt, praestat, veris rerum argumentis eam menti vim facere, quae cum ratione coalescat, nec unquam ab ea resolvi possit; quam istis orationis illecebris, et dicendi facibus animum flectere, quae ubi restinctae sunt, rursus ad ingenium redeat. Sed quid facias, si non cum mente, sed cum animo tota eloquentiae res est: mens quidem tenuibus istis veri retibus capitur; sed animus non nisi bis corpulentioribus machinis contorquetur et expugnatur. Eloquentia enim est officii persuadendi facultas. Is autem persuadet, qui talem in auditorem animum, qualem velit, inducat. Hunc animum sapientes sibi inducunt voluntate, quae mentis placidissima pedissequa est: quare eos sat est, doceas officium, ut faciant. At multitudo et vulgus appetitu rapitur et abripitur: appetitus autem est tumultuosus et turbulentus: cum enim sit labes, corporis contagione contracta, corporis naturam sequens, non movetur, nisi per corpora. Itaque per corporeas imagines est alliciendus ut amet: nam ubi semel amat, facile docetur, ut credat: et ubi credit, et amat, est inflammandus, ut supra solita impotentia velit: quae tria nisi qui fecerit, haud persuasionis opus effecit. Atque adeo animi perturbationes, quae interioris hominis mala ab appetitu omnia, tanquam ab uno fonte, proveniunt; duae solae res ad bonos usus traducunt: Philosophia, quae eas sapientibus temperat, quo virtutes evadant; Eloquentia, quae eas in vulgo incendit, ut faciant officia virtutis. Sed eam hodie Rerumpublicarum formam esse replicabunt, ut eloquentia in liberis populis non ultra regnet. Principibus quidem grates, qui nos legibus, non lingua regunt: sed in his ipsis Rebuspublicis Oratores amplo, verso, inflammato dicendi genere eximii, cum in Foro, tum in Senatu, et in sacris concionibus cum summa Reipublicae utilitate, et maxima linguae gloria claruerunt. Sed dicamus quid fortasse rei sit: Galli substantiae vocabulis abundant: substantia autem a se bruta et immobilis, nec comparationis est patiens. Quare nec sententias inflammare, quod sine motu, et quidem vehementi non fit; nec amplificare et exaggerare quicquam possunt. Indidem verba invertere nequeunt: quia, cum substantia summum sit genus rerum, nihil medium substernit, in quo similitudinum extrema conveniant et uniantur. Quamobrem metaphorae in ejus generis nominibus uno vocabulo fieri non possunt; et quae duobus fiunt, ut plurimum durae sunt. Ad haec, orationis ambitum conati, nihil ultra membra praestiterunt: nec ampliores versus, quam, quos dicunt Alexandrinos, fundunt: qui et ipsi, praeterquamquod distrophi sunt, cum praeterea singuli sententias claudant, et bini similiter desinant; quarum rerum altera omnem minuit amplitudinem, altera allevat gravitatem; sunt inertiores, tenuioresque elegiacis. Duas duntaxat voculationum sedes, ultimam et penultimam habent: et ubi nos ab ultima tertiam acuimus, ii accentum in penultimam transferunt: quod nescio quid tenue et subtile sonat: quibus rebus ii nec amplis periodis, nec grandibus numeris apti sunt. Sed ut eadem lingua omnis sublimis, ornatique dicendi characteris impos, sic tenuis patientissima est. Cum enim substantiae vocabulis scateat, atque iis ipsis, quae substantias, ut Scholae dicunt, abstractas significant, rerum semper summa perstringit. Quare didascalico dicendi generi aptissima est: quia artes scientiaeque summa rerum genera persequuntur. Atque hinc factum, ut ubi nos nostros Oratores laudamus, quod diserte, explicate, eloquenter dicant; ii laudent suos, quod vera cogitarint. Et quum hanc mentis virtutem distracta celeriter, apte et feliciter uniendi, quae nobis ingenium dicitur, appellare volunt, Spiritum dicunt: et mentis vim, quae compositione existit, re simplicissima notant: quod subtilissimae eorum mentes non compositione, sed tenuitate cogitationum excellant. Quare si ejus disputationis, summis dignae philosophis, illa pars vera est: linguis ingenia, non linguas ingeniis formari; hanc novam Criticam, quae tota spiritualis videtur, et Analysim, quae Matheseos subjectum, quantum ex se est, omni prorsus corpulentia exuit, uni in Orbe terrarum Galli vi suae subtilissimae linguae excogitare potuerunt. Cum haec igitur omnia ita sint; eloquentiam suae linguae parem ab una sententiarum veritate, tenuitateque, et deducta ordinis virtute commendant. Nos vero lingua praediti , quae imagines semper excitat: unde uni Itali pictura, sculptura, architectura, musica omnibus Orbis terrarum nationibus praestiterunt: quae actuose semper, auditorum mentes in res longe dissitas et remotas vi similitudinum transfert: unde Itali post Hispanos acutissimi nationum: quae in genere dicendi ornato et amplo, nempe Herodoteo, Liviano, Ciceronianoque Guicciardinios, in grandi ac vehementi, sive Thucydideo, Demosthenico ac Sallustiano alios, in Attica elegantia Buccacios; in novo Lyricorum genere Petrarchas; qui fabularum granditate, et locutionis facilitate Homerum referunt, Ariostos; qui majestate sententiarum, et divinis numeris Virgilium exprimunt, Torquatos numerat, et recenset; linguam, quibus partibus potissimum beatissima est, non excolemus? Igitur qui neque in Physicum, neque in Mechanicum eruditur; sed ad Rempublicam, vel Foro, vel Senatui, vel sacris concionibus instituitur; in hisce studiis, qua methodo traduntur, nec puer, nec diu immoretur: Geometriam per formas ad ingeniosam rationem addiscat: Topicam excolat: et de natura, de homine, de republica libero ac nitidiori disserendi genere in utranque disputet partem; ut quod probabilius, verisimiliusque in rebus sit, amplectatur: ut ne in summa nostri sint scientiores antiquis, et nobis sapientiores antiqui: nostri veriores antiquis, et nobis eloquentiores antiqui: sed ita sapientia, eloquentia aequemus, ut scientia superamus antiquos.

DeDe relatione poësis cum methodo geometrica, philosophia et nova physicae scientia re autem Poëtica nihil singillatim disserui: quia poëticus instinctus Dei Optimi Maximi donum est, nec ullis instrumentis parari potest: quia tamen, qui ea facultate divinitus afflati sunt, si eam ipsam literarum studiis exornare velint, ut omnium studiorum florem quendam excolant, necesse est; de eadem extra ordinem quidem, non tamen sine omni ordine, quae nostri argumenti sunt, disseramus. Criticam nostri temporis Poëticae obesse diximus, sub eo temperamento, si pueris tradatur: nam iis et phantasiam obcoecat, et memoriam obruit.: et Poëtae optimi phantastici sunt; et peculiare eorum numen Memoria, ejusque soboles Musae. Sed si adolescentes, utraque mentis facultate firmati, eam artem edoceantur, eam Poëticae rei conferre putem: quia Poëtae ad verum in idea, sive ex genere, ut paullo inferius dicemus, spectant. Et methodus geometrica quamplurimum ad contingenda mendacia poëtica conducit: nempe ut tales per omnem fabulae tractum perpetuo gerantur personae, quales semel principio inductae sunt: quam artem Homerus omnium princeps, ut tradit Aristoteles, docuit: et, ut idem philosophus animadvertit, sunt quidam a consequente paralogismi: ut, Deadalus volat, si alatus est. Quare ea recte confingere nequeunt, nisi qui satis recte norint alia aliis attexere, ut a primis secunda, a secundis porro tertia consequi natura videantur. Quamobrem acute, neque citra verum quis dixerit: ejusmodi mendacia eos invenire tantum posse, qui vera philosophiae optime sciunt. Id egregie praestant Geometrae, qui ex falsis praemissis et datis suae vi methodi a consequenti vera conficiunt. Et finem quoque, qui hodie maxime celebratur, nempe verum in idea, sive ex genere, in re Poëtica adprime utilem arbitror. Neque enim in ea sum sententia, Poëtas falsis praecipue delectari: quin affirmare audeam, eos aeque ac philosophos ex instituto vera sequi. Nam Poëta delectando docet, quae severe Philosophus: uterque docet officia: uterque mores hominum describit: uterque ad virtutes excitat, et a vitiis abducit: sed Philosophus, quia cum eruditis rem habet, id disserit ex genere; Poëta vero, quia cum vulgo agit, sublimibus personarum, quas fingit, factis, dictisque, tanquam exemplis quodammodo excogitatis persuadet. Quamobrem Poëtae recedunt a formis veri quotidianis, ut excellentiorem quandam veri speciem affingant; et naturam incertam deserunt, ut natura constantem sequantur; atque adeo falsa sequuntur, ut sint quodammodo veriores. Rigor hic humanarum actionum, ut quis in omnibus, et per omnia sibi constet, optime a Stoicis, quibus Recentiores respondere videntur, docebatur. Unde ii merito suae Stoicae sectae principem asserebant Homerum, qui Aristoteli princeps poëticorum mendaciorum est artifex. Quapropter per quas ipsas caussas nostrum studiorum finem prudentiae civili obesse docui; eum Poëticae conducere judicarim. Nam prudentia in humanis actionibus vestigat verum uti est, etiam ab imprudentia, ignorantia, libidine, necessitate, fortuna: Poësis tantum ad id verum spectat, uti natura et consilio esse debet. Et recentiorem Physicam rei Poëticae commodam esse existimarem: nam Poëtae phrases bona ex parte usurpant, quibus naturales rerum caussas explicant; sive in dictionis poëticae admirationem, sive in antiquae possessionis argumentum: quod antiquissimi Poëtarum physici fuerint. Unde illa sanguine cretus, pro genito: abire in auras, pro mori: ignis circa praecordia fervens, pro febri: concretus in aëre vapor, pro nube: excussus nubibus ignis, pro fulmine: terrae umbrae, pro nocte; omnes temporis partes Astronomorum definitionibus descriptae; et metonymia caussae pro effectu apud easdem tantopere celebrata. Igitur quando recentior Physica sensibiliores caussarum imagines a Mechanica potissimum, qua utitur, tanquam instrumento, describit; ea commodius Poëtas novarum genere locutionum instrueret.

CredoCharacteres Ethicae et Christianae Religionis. equidem, vos haudquaquam miratos esse, quod instrumenta scientiarum omnia persecutus, nulla de Christiana Theologia verba fecerim: neque enim existimavi, vos expectaturos, ut ego deterrimo comparationis genere vera cum falsis, divina cum humanis, Christum cum Lycurgo, vel Numa compararem. Sed ut breviter, quantum ab Ethnicis in hac studiorum parte peccatum sit, accipiatis; illud animadvertere licet, apud eos multas, varias incertissimasque fuisse de Deorum natura opiniones: et qui Rebuspublicis praeerant, philosophos de rebus divinis opposita disserere aequo animo patiebantur: et tantum impietatis animadvertebant in eos, qui Deos esse negarent: fortasse rati, cetera philosophorum placita vulgi captum, in quod potissimum religio erat inculcanda, superare. Et Poëtas quoque de Deorum natura, eorumque potestate in fabularum admirationem nova comminisci sinebant: nam id ipsum ad religionem pertinere arbitrabantur; quo major de suorum Numinum potentia in vulgi animos opinio induceretur. In sacrificiis vero, auguriis, auspiciisque, quia iis rebus maxime publicum religionis usum posuerunt; quo augustiora et venerabiliora essent, coeremonias Deorum quammaxime certas solemnesque esse voluerunt. Quare solas coeremonias pollutas, et spretas auspiciorum religiones, et novas divinandi artes vindicarunt, ac ulti sunt. Neque Christianos, quod suos Deos non crederent, sed ni non adorarent, persequebantur. Sed quid stultius, quid ineptius, quam jubere per coeremonias certas incerta adorare Numina? At Christiana Religio dogmata de Dei Optimi Maximi natura, divinisque mysteriis, quamcertissima docet: unde ritus et coeremoniae sunt merito certae. Quare nova scientia apud nos divinitus nata est, quae divinos ejus veri fontes aperit, sacros libros, et traditionem, et Theologia Dogmatica nuncupatur. Itaque ubi olim lex XII Tabularum a coeremoniarum capite incipiebat: Deos caste adeunto; Justinianeus Codex a Titulo de Summa Trinitate et Fide Catholica inauspicatur. Ejus autem doctrinae optima methodo, quasi rivulus effluit alia Theologia, quae Moralis dicitur, et de finibus bonorum, de virtutibus, officiisque ad Christianam religionem accommodate praecepta consignat. Quae de Deo scientia, quae coeremoniarum castitas, quae morum doctrina tanta veritate, tanta dignitate, tanta virtute praestant: ut Christiana Religio, non ut aliae vi et armis, quibus gentes delerent; sed virtutibus, et cruciatuum constantia in duas saeculi sagientissimas gentes, Graecos, Romanosque, et in potentissimum Orbis terrarum Imperium sese insinuarit: atque eae cum suo imperio, cum sua doctrina in Christianum nomen sponte sua concesserunt; nec tamen eorum religionis ac philosophiae monumenta deleta sunt: divino certe consilio, ut in omne aevum utraque ad exemplum collata, illa humana, nostra prorsus divina videretur.

HactenusScientiarum adjumenta. de scientiarum instrumentis; nunc de nostrae Studiorum Rationis adjumentis disseramus. Et quod de multis rerum argumentis, quae a prudentia sunt, artes redactas habeamus, vereor, ne damno potius nostrae Studiorum Rationis, quam lucro apponi necesse sit.De Artibus quas componi sudent res quibus prudentia moderatur. Nam de iis rebus, quibus prudentia moderatur, artes, si multae, nullae; sin modicae, multae sunt. Qui enim omnia prudentiae in artem redigere conantur, principio inanem insumunt operam: quia prudentia ex rerum circumstantiis, quae infinitae sunt, sua capit consilia: quare omnis earum comprehensio, quam amplissima nunquam est satis. Deinde consuefaciunt auditores, ut communibus praeceptis adhaerescant: quo nihil in actu rerum inutilius experimur. Quamobrem ut usui sint artes, quae prudentia constant, uti Oratoria, Poëtica, Historica, Deorum Compitalium instar sint; et tantum demonstrent, quo, et qua sit eundum: nempe per philosophiam ad ipsius optimae contemplationem Naturae. Quum enim una excolebatur Philosophia, sive adeo una optima spectabatur natura; maximi in quoque istarum artium genere scriptores apud Graecos, Latinos et nostros floruerunt: artibus autem apud quosque eorum excultis, non perinde clari extiterunt. Exequamini, quaeso, de singulis rationem; et me nihil falsi dixisse invenietis. Quapropter qui artes ac disciplinas, quae nedum omnes, sed cunctae in philosophiae gremio continebantur, et ab ea, et inter se ipsas diviserunt; mihi Tyrannorum similes fuisse videntur, qui amplissima opulentissimaque ac frequentissima hostium urbe potiti, quo tuti porro ab ea sint, urbem delent, et cives per pagos longe dissitos dissipant: ut ne ultra suae urbis magnificentia et opibus, suorumque numero freti spiritus, animosque efferre, neve conspirare, et alii aliis auxilio esse possint.

IdAnimadversiones in interiorem Historiam Jurisprudentiae latine. ipsum speciatim nostra Jurisprudentia confirmemus, quae, quia Graecis ignota et priscis Romanis prorsus alia fuit; quaedam praecipua, quae hac in re insunt, et nostri argumenti sunt, dicere necesse est. Quatuor priores tituli primi Pandectarum libri, quibus, quae dicunt Graeci Priora, absolvuntur, sive doctrina de Jurisprudentiae natura, ejusque fine, justitia, argumento nempe jure, seu justo, de legum caussis virtutibusque, et de earum interpretandarum ratione, quantula ejus ingentis operis pars est? et tamen omnem Jurisprudentiae Artem expediunt. Quamquam quid hoc verbi est Ars prudentiae, cujus una ars est Philosophia? Nam si cum auctore Methodi Juris Civilis satis docto eleganter loqui velimus, Priora philosophiam Juris continent; reliquum totum corpus historiam; ego vero praeterea et ingentem generis judicialis Topicam continere affirmarim. Nam quid est, quod immensa librorum de Jure mole cum nobis sit, tum post Edictum Perpetuum Romanis fuerit, de quo Romanis antea admodum pauci, Graecis omnino nulli? Quia apud Graecos Philosophi Juris philosophiam, nempe doctrinam de Republica, de justitia, legibusque tradebant: qui Pragmatici dicebantur, leges Oratoribus ministrabant: Oratores autem in caussis ex facto ipso aequi argumenta inveniebant. Quare, cum apud Graecos Jurisprudentia, et Philosophorum scientia, et Pragmaticorum de legibus historia, et Oratorum facultate contineretur; apud eosdem de philosophia innumeri, orationum quamplurimi, nulli autem de jure libri erant. Philosophi autem Romanorum ipsi erant Juriscunsulti, ut qui in una legum peritia omnem sapientiam posuerunt, sive sapientiam, heroicorum temporum meram conservarunt: etenim

....Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, et legea incidere ligno.

Quare eadem definitione Romani Jurisprudentiam, qua Graeci Sapientiam divinarum, humanarumque rerum notitiam definiebant. Cum autem ea sapientia justitia et civili prudentia tota ferme constet; doctrinam de Republica et de justitia multo rectius, quam Graeci, non disserendo, sed ipso usu Reipublicae perdiscebant. Itaque veram, non simulatam philosophiam sectantes (nam de his temporibus verba Jurisconsalti verius dici possunt), in iis virtutibus prius publica persancte obeundo munia, magistratas nempe, et imperia se firmabant: senes tandem aetate earundem virtutum compote ad Jurisprudentiam animum, tanquam ad honestissimum vitae portum appellebant. Sed et ipsa Jurisprudentia Patricii, tanquam arcano potentiae utebantur. Cum enim tres essent Romanorum civium ordines, Plebs, Eques, Senatus; nec Patricii ullum in ea ordinem facerent: nulla certa eorum ratio habebatur, nisi arte aliqua ullum sibi in Republica potentiae gradum adstruerent. Igitur cum jus triplex, sacrum, publicum, privatumque; et in sacro jus augurium, in publico foeciale, in privato autem actionum formulae continerentur; ut Patricii comitia, quae auspicato haberi necesse erat, ut bella, paces, foedera, et, ut judicia in partem aliquam sua haberent in manu, eo consilio usi sunt: ut nemo Jurisconsultus haberetur, quin haec tria nosset jura: unde Jurisprudentiam, divinarum, humanarumque rerum notitiam definierunt. Ea autem tria jura non norant, nisi qui ex Pontificum, Augurumve Collegiis essent: cumque in ea nisi nobilissimi viri cooptarentur; uni Patricii Jurisprudentiam, veluti mysteria quaedam custodiebant. Neque post Tiberium Coruncanium, qui omnium primus jus Romae professus est, ea, nisi nobilissimorum filiis virorum, tanquam sacra, tradebatur. Et quo hoc suum potentiae arcanum legum sanctitate sanctius facerent; verba legum sanctissime custodiebant: quo autem magis venerandam speciem praeseferrent, actionum formulas quam maxime certas, solemnesque esse accurabant: et quo denique plebem magis celatam haberent, per notas scribebant, non perscribebant. Et sapientissimi Romanorum id iis arcanum aequo animo dissimulabant: qui e Republica censebant, ut nobiles, qui in Republica ad bellicam virtutem sunt necessari; justitiae studiis magis, quam injuriis et insolentia possent: et una opera populus juris religiosissimus esset. Nam illa Respublica beatissima, in qua legum, tanquam ignoti Numinis religio cives teneat. Ita namque disciplina urbana non minori aequabilitate et constantia custoditur, quam militaris: per quam nefas militi caussam imperii requirere: et unae ejus partes id alacrem expectare, impigrum exequi. Hinc jus in Republica libera rigidissimum erat: Praetor merus juris civilis custos: omnes contractus stipulationibus firmabantur: numerationes omnes sive ad obligandum, sive ad solvendum, apud mensas argentarias nominibus fiebant: ubi actiones deerant, sponsionibus in judicio certabatur: si qui ex bona fide boni cum bonis bene agere, et aequum facere vellent, non judiciis, sed arbitriis disceptabant: in quibus non juris regnabat necessitas, sed officii pudor obsequebatur: et si quos ob meritum lege eximi, vel ob crimen nova poena puniri oportebat; lex XII Tabb., quam hoc merito Tacitus, ut conjicio, finem aequi juris laudat; nihil erescebat, decrescebatve: sed singulares leges, seu privilegia in eos irrogabantur: nisi res tam calida et subita nimis foret, ut extra ordinem de ea decerni necesse esset. Ita leges ubique rigebant; adeo ut, si nedum privatorum utilitas, sed ipsa Respublica aliquid contra leges recipi suaderet; id Jurisconsulti fictionibus et commentis quibusdam juris expediebant; ne jus quicquam demutaretur. Ex quo genere sunt postiliminii, legisque Corneliae, aliaeque fictiones, et imaginariae in emancipationibus testamentisque venditiones. Ad quae si quis animum recte advertat, juris fictiones nihil aliud, nisi priscae Jurisprudentiae productiones, et exceptiones legum fuisse comperiat: quibus prisci Jurisconsulti, non, ut nostri, leges ad facta, sed ad leges facta accommodabant. Atque in eo omnis priscae Jurisprudentiae laus posita erat, nempe aliquod ejusmodi consilium comminisci; quo et leges integrae essent, et publicae utilitati consuleretur. Cum igitur per ea, quae memoravimus, soli Patricii Jurisprudentiam, Oratoriam autem novi quoque homines, et obscuro loco nati profiterentur; iidem Juriscunsulti et juris philosophiam docti erant, et legum tenebant historiam; et, nisi ipsimet caussas legitimas susciperent defendendas, consulentibus de jure reddebant, quae porro deferrent ad Oratores, oracula: ubi vero ipsi quoque ad caussas legitimas agendas in Forum Oratores descenderent; quia verba ad jus, voluntas ad aequum spectat; in caussis legitimis, quae ex scripto et voluntate constarent; utrique pro suo instituto, Jurisconsulti jus, summi Oratores aequum defendebant: nam quia juris summa sanctitas erat, aequum in judiciis, nisi summa eloquentia obtineri non poterat: atque his de caussis in Republica libera triplicis juris una Prudentia: quae definiebatur divinarum, humanarumque rerum notitia; justi et injusti scientia; ut humanis rebus publicae et privatae continerentur; et appellatione justi, quicquid legibus diserte cautum esset, acciperetur. Jurisprudentia et Oratoria ex Reipublicae instituto divisae: et Jurisconsulti, si Oratoriam quoque profiterentur, ipsi verba legum; Oratores modo verba, modo mentem; sed verba etiam mediocres, mentem nonnisi eloquentissimi defendebant; et pauci admodum de jure libri: nec quis unus, nisi furtim, in publicum editus. At, commutata in Principatum Republica, Romani Principes uti principio jus Comitiorum a Populo ad Senatum transtulerant; ita mox omnes de bello, pace, foederibus, aliasque de republica deliberationes, et militiae, potentiaeque arcana intra sacra domus coërcuerunt. Eam enim esse imperandi conditionem Liviae, Crispus dicebat, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur: quae Jurisconsulti illa lex Regia est, quam non Populi Romani voluntas jussit, sed ab eo Reipublicae necessitas expressit; ut cuncta discordiis civilibus fessa Augustus, nomine Principis sub imperium acciperet; manu vero Regia gubernaret. Sed, ut idem Romani Principes nobilibus aliquo pacto, et Senatui satisfacerent; et memores, Optimatium factionem firmando Principatui fuisse adversatam; haec iis potentiae simulacra objecerunt. Senatui quidem concesserunt, ut de privatis rebus, ad Principum tamen orationes conderent jura. At eae orationes in speciem Consulum relationes videbantur: re quidem ipsa, sententiae Principum erant, cum praerogativa suffragii; ut ne quid Senatus de jure privato, nisi quod Princeps vellet, et in quam sententiam vellet, consuleret. Quamobrem dum firmaretur Principatus, ipsi; constabilitis autem rebus, per Quaestores Candidatos recitarunt. Nobilibus vero non promiscue quibusvis, sed tantum obsequii explorati jus dederunt publice respondendi, multo in speciem majori, quam antea auctoritate; sed ita tamen, ut in ea duntaxat caussa, de qua consulerentur, jus facerent. Et ut id ipsum quoque potentiae simulacrum iis attenuarent; ipsi autem vera potentia, nempe plebis studiis, et favore multitudinis firmarentur; Praetoribus permiserunt, ut, ubi leges asperiores cum privatis essent, aequitate lenirent; ubi deessent, per benignitatem supplerent: non tamen ita, ut leges ipsas immutarent, sed sub quadam religionis specie eas, sua virtute, sive effectu per aliquam fictionem, ad liberae Jurisprudentiae exemplum, ut in bonorum possessionibus, et actionibus rescissoriis factum videmus, frustrarentur. Atque ita Praetores, et juris civili et aequitatis naturalis ministri facti sunt: nam in caussis, in quas diserta legum verba dirigebantur, directas; iis vero, in quibus legum verba vel dubia essent, vel deessent, utiles accommodabant actiones. Eoque pacto sub Principatu, ante tamen Edictum Perpetuum, jam non omnino eadem Jurisprudentia: nam humanarum rerum acceptione solae res privatae continebantur: quia jus publicum a privato secretum est; unde philosophia juris infirmari coepit: adhuc tamen erat Scientia justi: sed quae aequitate praetoria sensim elidebatur: et adhuc pauci de jure libri, quia adhuc Jurisprudentes ex instituto juris rigorem profitebantur: et ad solos Oratores aequum defendendum deferebatur. Sed postquam sub Hadriano Edictum Perpetuum omnis aequitatis plenissimum prodiit; et publice cautum, ut quemadmodum prius a XII Tabb., ita deinde ab Edicto Perpetuo in Jurisprudentia istituerentur; lex XII Tabb. non ultra fuit norma Romani juris: Senatui, Praetoribus ac Jurisconsultis condendi juris potestas attenuata. Nam non ultra Senatusconsulta accommodata ad legem Xll Tabb. celebrari nec Praetores ultra ad eandem apposite Edicta perpetuae jurisdictionis caussa proponere: Romani Principes suis Rescriptis, naturalem sequuti aequitatem, nova jura constituere, et juris dubia decidere. Unde chronologia Constitutionum Principalium ab eodem Hadriano sumit initium. Atque his de caussis Jurisprudentia ex Scientia justi, Ars aequi facta est: et Jurisconsulti ex istituto aequi momenta in caussis invenire, et de jure privato innumeros libros scribere. Sed quia formulae adhuc vigebant, adhuc Oratores ad aequum defendendum in Foro versabantur: sed ita, ut quantum aequitas naturalis invalescebat, tantum Forensis eloquentia silesceret. Sed postquam Constantinus, formulis actionum sublatis, omnia judicia extraordinaria esse jussit; Jurisprudentiae arcanum omnibus vulgatum est: et haec quoque potentiae persona Patriciis detracta: et ignobiles quoque Jurisprudentiam vulgo profiteri; publicaeque de Jurisprudentia Academiae Romae, Constantinopoli, ac Beryti fundatae: ac Theodosius et Valentinianus e Republica constituerunt, ut ne quis vel publicus Antecessor jura privatim profiteretur; et jus civile non ultra religione aliqua, nec ullis commentis, sed aperte, ubi aequitas aliud suaderet, non tantum a Principibus, sed a Judicibus quoque perruptum est: et aequitas in omnibus et per omnia in judiciis regnare: et Praetor viva juris civilis vox, omnis privati juris, uti hodie quivis noster judex, absolutissimus arbiter. Quare quando olim multa judicia, pauca arbitria; quia multi injusti, pauci homines aequi; hodie omnia sunt arbitria: in quibus tamen aequitatis officium abiit in juris necessitatem. Ad haec cum idem Constantinus in Christianam Religionem venisset, in qua divinarum rerum scientia penes Ecclesiae Patres est; Jurisprudentia privatarum duntaxat rerum notitia evasit: nec ulterius scientia justi; ut hodie verba legum tenere Jurisprudentis non sit. Et quia aequitas naturalis in judiciis potentissima facta est, eloquentia Forensis prorsus obmutuit; ac Jurisprudentia sua librorum mole coepit laborare. Itaque eleganter dicere possis, et vere, Jurisconsultos nostros in caussis veris Oratorum, in fictis Declamatorum invasisse possessiones: uti Jacobus Cujacius de se diserte profitetur: quod, si quando ei caussae deessent verae, in quaestionibus scholasticis Declamatorum exercebatur. Quam caussam inter alias corruptae eloquentiae gravissimus quisquis ejus libelli sit Author, non numerat: fortasse, quia hoc malum sub ea tempora oriri incipiebat: et mala sub ipsis nascendi initiis difficillime sentiuntur, et vel prudentissimos fallunt. Sed, ut ad rem, eo, quo marravimus pacto res Jurisprudentiae Romanae commutatae. Jurisprudentia prius rigida, arcanum erat potentiae Patriciorum adversum Plebem: deinde benigna arcanum fuit Romanorum Principum adversus Patricios. Quare Reipublicae liberae interfuit, eam non vulgari: postea interfuit Principum, non esse celatam. PriusComparatio antiquae et novae Jurisprudentiae. publici juris privatum arcanum erat: deinde publicum arcanum; privatum omnibus palam factum. Olim docebantur prius juris publici prudentiam; deinde transibant ad respondendum de privato: hodie in privata jurisprudentia spectati ad consulendum de republica transeunt. Triplicis juris una olim prudentia; nunc triplex, sacra, publica et privata. Et haec ipsa privata olim ad genera, hodie ad species magis spectat. Quare leges olim de iis quae ut plurimum accidunt; nunc de minutissimis factis conceptae sunt: ac proinde olim paucae leges, innumera privilegia; hodie leges ita minutae, ut innumera privilegia esse videantur. Igitur merito prius erat Scientia Justi; hodie est Ars aequi: hoc est prius universalis et rigida; hodie particularis et flexilis: nam scientiae severae, nec quicquam declinant; artes autem commodae et morigerae sunt. Indidem prius facta aequa injusta erant, nisi ad jus fictionibus traherentur: hodie jura injusta sunt, nisi benigna interpretatione ad facta accommodentur. Itaque olim tota Jurisprudentiae laus erat, ut commentis quibusdam facta aequa evaderent legibus quoque justa: hodie, ut leges justae benignis interpretationibus sint, etiam factis aequae. Unde Jurisprudentes olim ex instituto tuebantur verba; hodie ex instituto defendunt mentem: et in quaestionibus legitimis Jurisconsulti olim verba, Oratores mentem legum patrocinabantur: hodie Jurisconsulti Oratorum funguntur munere. Et quia leges certae, facta infinita; et jus ad leges, facta ad aequum spectant; olim pauci, hodie innumeri de jure libri. Et in summa mutato Jurisprudentiae arcano cum mutata Republica, mutatae leges, mutata Jurisprudentia, Jurisconsulti alii, alii Oratores, alii Magistratus, alia Judicia: et nos nova arte, et novo librorum genere supra Graecos et priscos Romanos aucti sumus. Atque ex hac arcana Jurisprudentiae Romanorum historia, quam Arnoldum Clapmarium in lib. de Arcanis Rerumpublicarum, diligentissimum alioqui ejusmodi rerum in Romana Republica observatorem, effugisse miror; et ex iis, quae de antiquorum Jurisprudentia memoravimus,Commoda incommodaque nostrae Jurisprudentiae. haec nostrae Jurisprudentiae addiscendae rationem commoda, incommodaque sequuntur. Commodum quidem est, quod Jurisprudentia, quae apud Graecos in Philosophorum scientiam, Pragmaticorum de legibus historiam, et Oratorum facultatem dividebatur; et Romanis, ante Edictum Perpetuum, inter Jurisconsultos et Oratores partita erat; hodie in unam doctrinam coaluerit. Quare nostra Studiorum Ratio Graecae et priscae Romanae praestat: tum, quod plus vident, quae jura pro caussa, et ad caussam faciant, qui in Juris Topica sunt exerciti, quam qui, ut Pragmatici Graeci, solam legum historiam tenent; tum, quod acrius factorum circumstantias utiles ad vincendum advertunt, qui Jurisprudentiae gnari sunt, ac proinde rectius caussas constituunt, quam qui sunt meri Oratores. Sed hoc commodum illud incommodi habet admixtum; quod, ut hodie Jurisprudentia ab Eloquentia integrior est, ita a Philosophia infirmior. Nam ut Jurisconsulti hodie leges tragica oratione non vincunt, ut saepe Oratores vincebant, ita scientiam rerumpublicarum legibus ordinandarum, conservandarumque, quae doctrina, ut mater omnis Jurisprudentiae est, ita prior tradi deberet, non docent, uti docebant philosophi, et ipso usu reipublicae perdiscebant Romani. Deinde commodo dandum, non multa hodie eloquentia opus esse, ut in juris quaestionibus aequum obtineatur: nam sat est, simplici via in caussis argumenta aequi ex facto invenisse, ut leges non pro verbis, sed ex mente ad facta accommodentur. Quare ubi olim M. Crassum Oratorem summum adire opus fuit, qui patrocinium aequitatis, et defensionem voluntatis mortuorum in caussa M. Curii adversus Mucium Scaevolam, qui jus propugnabat, susciperet; hodie quivis rusticus, momentis aequi indiserte et incondite demonstratis, obtineret. Sed minor sanctitas legum: nam qui quid lege excipere studet, et legem vitii notat; et legislatorem imprudentiae coarguit; et legum tandem auctoritatem affligit: nam saepe leges vitiis, seu exceptionibus labefactatae, vix tandem inveniunt, ubi vindicentur. Quare sapientissimo consilio Agesilaus Spartanam juventutem, Reipublicae florem et robur, in summa militum egestate, ne lege quidem alia lata, servare voluit; ut ne lex, quae eos damnabat, quicquam relaxaretur: sed eam ex die postero ejus, quo ea caussa agebatur, valere jussit. Cui Spartani Regis commento priscae Romanorum Jurisprudentiae fictiones perquam apte respondent. Et commodis rescribendum, nostros Jurisconsultos magis aequitati studere, quam stricto juri: quo benignius agatur cum privatis. At prisci Romani erant juris rigidiores cum majori utilitate Reipublicae. Nam juris rigorem in uno experiri, id est caeteris legum reverentiam incutere. Itaque M. Attilius Regulus, quanquam in caussa de permutandis captivis is unus pro omnibus maximum esset aequitatis momentum; ne tamen juri quicquam derogaretur; illa, quae omnes norunt, et fidei in hostes, et pietatis in patriam, et constantiae rara ac praeclara dedit per summam, nec unquam interituram sapientiae gloriam, exempla. Commode quoque a jure privato hodie ad publicum tractandum transeunt; ut spectentur in re, ubi si quid peccant, minimum laedatur Respublica. At enim apud priscos Romanos, quia legum omnium regina Salus Publica est, et mater omnis aequi boni Utilitas Communis agnoscitur; jus publicum magistratibus et imperiis educebantur prius, deinde Jurisprudentiam privatam profitebantur. Tandem commodo verti debet, Jurisconsulti et Oratoris munia apud nostros etiam in caussis, quae facto constant, unita, quae Romanis priscis divisa erant. Quare et in caussis facti graviores, et in illis juris possumus esse copiosiores. Sed huic commodo illud incommodum referatur: quod triplicis juris una olim prudentia, in tres nunc distracta: et sacrum privatumque, quae olim jura ex publico defluebant, et a jure publico, et inter se scissa sunt: ut Theologi, at Canonistae Sacrum, qui sunt a sanctioribus Principum consiliis jus publicum; Jurisconsulti solum privatum tractent. Sed illud incommodum, nescio, an ullo commodo rependi possit: quod cum aequitas ex factis spectetur, et facta infinita, et in iis quamplurima levissima sint; leges quoque innumeras, et levissimis de rebus maxima ex parte conceptas habeamus. Atqui nec innumerae servari omnes possunt: et de levibus rebus jussae, facile, ut fit, contemnuntur: et leves contemptae gravissimis quoque detrahunt sanctitatem. Quare Alphonsus Congi Rex, cum ingens Lusitanarum legum volumen legisset, quanquam barbarus, sapienter tamen eam minutam diligentiam irridens, quosdam Lusitanos, qui apud eum peregre erant, quaenam poena apud eos domi in eum sancita esset, qui pede terram tetigisset, interrogavit. Sed priscis Romanis leges admodum paucae, et gravissimis duntaxat de rebus rogatae erant: ut capita legis XII Tabb., quae fons omnis Romani juris dicta est, omnia exiguo libello continerentur; et a Romanis pueris, ad morum institutionem memoriae mandarentur. Nisi quis hoc incommodum privilegiis, seu legibus singularibus Romanorum compensare velit: quae, ut Tacitus graviter advertit, etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen ex dissentione ordinum, et apiscendi inclytos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava per vim latae sunt. Sed id me vetat, hanc compensationis conditionem accipere: quia privilegia ab aliis contemni nedum poterant, sed debebant: nam in exemplum non trahebantur; at nostrae minutae leges in consequentiam producuntur. HisQuid spectare debeant Jurisprudentes., quae enumeravimus, commodis quidem fruimur: incommoda nondum vitavimus. Nam Accursius, et qui acutissimi homines, et solertissimi aequitatis indagatores eum secuti sunt, leges Romanas pro nostris temporibus sapientissime sunt quidem interpretati: nam ex minutissimis, et omni nostrae rei privatae inutilissimis legibus, quaedam justi genera in respondendo et judicando apprime necessaria confecerunt; ut eorum, quae dicuntur legum summae, generales de jure privato leges sapientissime conceptae videantur. Quare elogium et verum et grave ab Hugone Grotio meruerunt: ut saepe optimi sint condendi juris auctores, etiam tunc, cum mali sunt interpretes. Sed hoc Decemvirorum dissimiles, quod illi Graecorum leges ad Romanam Rempublicam praecipue, Accursiani Romanas ad nostras res privatas accommodarunt. Praeterea cum iidem in legum commentariis iterum innumeras factorum species confingant; Jurisprudentiam iterum in minutae diligentiae, quae diximus, mala conjiciunt. Extitit deinde in Italia Andreas Alciatus, quem deinde Galli summa cum laude sectati sunt; qui, sicut antiquae Jurisconsultorum sectae ab ipsis auctoribus habuere vocabula; ii itidem Alciatiani appellari deberent; et Latina Graecaeque linguae peritia, historiarumque Romanarum eruditione suam Romano Juri luculentiam restituerunt. At ii potius leges Romanis suas reddiderunt, quam ad nos nostris Rebuspublicis aptas apportaverunt. Quare in hac ipsa sua de jure privato prudentia, ut de privatis nostri temporis controversiis respondeant, vel decidant, Accursianos evolvunt, et ab iis aequi argumenta mutuantur. Igitur quando leges pro Reipublicae institutis condere et interpretari necesse est; principio Regni constitutionem, seu legem illam Regiam, quae lata quidem non est, sed cum Romano Principatu nata, spectari, et doctrinam de Republica Monarchia optime Jurisprudentem tenere oportet. Deinde omnia pro Regni natura ad civilem ordinare aequitatem, quae Italis giusta ragione di Stato appellatur; et unis Rerumpublicarum prudentibus gnara: quae et ipsa aequitas naturalis, et quidem amplior est; utpote quam non privata utilitas, sed commune bonum suadeat: sed quia id nec praesens, nec peculiare est; vulgus qui non videt, nisi ante pedes posita, et particularium duntaxat intelligens, ignorat. Ad haec statuat, ea aequitatis civilis consilia optima esse, quae aequitatem naturalem quoque praeseferant: his illa proxima, quae etsi, uti a Justiniano usucapio dicitur, impia praesidia videantur; tamen privato damno utilitatem publicam longe afferant ampliorem: postrema esse quae et civibus bono sint, neque Reipublicae obsint. Nam quae civibus prosunt, Reipublicae nocent, aequitatis naturalis, non civilis consilia sunt: quae vero et cives, et Rempublicam damno afficiunt, non consilia Principatus, sed dominationis flagitia dicuntur, quibus mali Principes jus, fasque proculcant: et prius Regnum, tandem seipsos perdunt. Denique Principatus Romani originem, stabilimen, formam, auctum, statum, interitum contempletur, et ea omnia cum nostri temporis Regno componat; ut, an eaedem publicae utilitates consequantur, dispiciat. Tum, quanque definitionem ad Regni vim et naturam referat; et cujusque Romani juris publicam aliquam caussam, quae necessario omnibus subest, vestiget; et quae jura privata ex caussa condita sunt, quae nostro Regno prosit, producat; quae non obsit, permittat; quae noceat, coarctet. Quid est Justitia? constans communis utilitatis cura. Quid Jurisprudentia ? optimi Regni notitia. Quid Jus? Ars tuendae publicae utilitatis. Quid Jus, sive Justum? utile. Quid Jus Naturale? utile cujusque. Quid Jus gentium? utile Nationum. Quid Jus Civile? utile Civitatis. Qui fontes juris? et cur jus naturae natum? ut homo quoquo modo vivat. Cur jus gentium introductum? ut homo tuto et facile vivat. Cur jus civile constitutum? ut homo feliciter, beateque vivat. Quae summa lex, quam semper in aliis interpretandis sequi debemus? Regni amplitudo, Principis salus, gloria utriusque. Cur leges Furia Caninia, Ælia abrogatae? Cur sublatum jus Latinae et dedititiae libertatis? Cur omnes manumissi liberti Romani facti? ut Romani ingenui obsequio Principis firmarentur. Cur dominorum saevitia in servos coërcita? ut ne porro foras erumpant, et audeant Principis potentiam attentare. Cur peculia filiisfamilias patrimonii jure permissa? ut mulcta quoque a delinquendo deterreantur. Cur legitimationes institutae? ut Patriciorum ferocia mansuesceret. Cur dominium ex jure Quiritium, et jus bonorum; usucapio in Italia, et longi temporis possessio in Provinciis olim distincta, nunc confusa? Cur omnes Imperio Romano subjecti Civitate Romana donati? An quo sanctius fieret arcanum, posse a Provinciis Imperatorem Romanum eligi? An, quod verius, ut omnium aeque interesset, Imperium Romanum stare? Cur donationes insinuandae? ne quis largitionibus turbida agitet. Cur aucta militum privilegia? quo studeant magis potentiae Principis. Cur fideicommissorum pudor abiit in juris necessitatem? ut socii Populi Romani, successionibus Romanorum antea prohibiti, Romano Principe laetarentur. Cur adgnatorum et cognatorum in successionibus sublata discrimina? ne qui antiqua et perpetua potentiae, opumque laude ferocirent. Cur poenae exasperatae? quia, cum Princeps mortalis sit, acriori leges custodia indigent. Haec ego innatantia animadverti, ut hujus Jurisprudentiae usus, et commoda digitum ostendens demonstrarem: et ne per exempla utilitates hujus rationis singulas explicem, quod nostrae Dissertationis institatam non patitur; per transennam, ut ajunt, indicaverim cunctas. Videtis Jurisprudentiam rigidam crescentis Reipublicae, mitem et laxam decrescentis Imperii fuisse. Haec enim principio consilium fuit, quo Principatus Romanus invalesceret: deinde remedium, ut labascens consisteret: tandem malum, quo rueret. Nam sublato adgnatorum, cognatorumque discrimine, et jure gentilitatis extincto; e familiis patriciis et res effugit, et nomen evanuit, et virtus est resoluta. Tot in servos beneficiis collatis, ingenuus Romanorum sanguis sensim labefactatus, tandem corruptus est. Omnibus imperio Romano subjectis Civitate Romana donatis, amor in patriam, et studium Romani nominis in civibus indigenis extincta sunt. Jure privato tantopere promoto, cives nihil jus esse dein putarunt, nisi suam ipsorum utilitatem; nec ultra publici commodi studiosi. Romanorum et Provinciarum jure confuso, Provincia in propria Regna, jam ante quam re ipsa invaderentur, abjere: et dissoluto tandem illo nexu, quo maxime Romanum Imperium auctum est; ut socii Populi Romani solam fidei laudem, Romanus autem Populus et nominis gloriam, et Imperii vim haberet; Romana Monarchia sensim debilitata, tandem distracta et deleta est. Ita ut haec laxior Jurisprudentia et eloquentiae et potentiae Romanae corruptae fuerit caussa potissima. Quare Princeps, si Regnum augeri velit, Leges Romanas ex doctrina civili jubeat interpretari: et Judices ex ea lites judicent: atque optimorum arte illa Oratorum, qua semper curant, ut possint; semper ac possunt, praestant; ut privatis caussis publicam agglutinent; Judices, inquam, in partem maxime adversam utantur: illi namque id faciunt, ut privatum jus vincat publicum: at ipsi faciant, ut publicum vincat privatum. Ita namque cum maximo Reipublicae bono philosophia juris, nempe doctrina civilis, iterum cum Jurisprudentia conjungetur: major et gravitas et sanctitas legum erit: eloquentia regno accommodata florebit: quae quantum publicum jus privato dignitate, amplitudine et gravitate praestat; tantum eloquentiae, quae nunc in usu est, antecellet. Nam Oratores, quo caussas obtineant, in eo totos fore necesse est, ut eas jure publico probatas esse confirment: et ita spectati in doctrina civili, politici ad ipsam Rempublicam gubernandam accedent. Scio equidem in nostro Sacro Consilio Neapolitano saepe lites contra Romanas leges, EX CERTIS CAUSSIS, ut eleganter habent in formulis, judicari: et in summo Regni Senatu aequum civile naturali saepe in decernendo Praeferri: sed id fit peculiari prudentissimorum sapientia Oratorum et Judicum, qui sane immortales non sunt. At si id ex instituto Regni fiat, cum summa Reipublicae utilitate perenne erit. Atque haec de Jurisprudentia in artem redacta, aliisque ejus generis mihi in proposito argumento dicenda visa sunt.

OptimorumDe copia exemplorum in nostra studiorum ratione. autem copia exemplorum potissimum videtur esse studiorum, quae imitatione constant, adjumentum. Neque enim, inquiunt, esset Virgilius, nisi ante fuisset Homerus; neque apud nostros Torquatus, nisi ante Virgilius. Et vulgo ferunt, facile inventis addere. Sed altrinsecus et id maximum est commodum, inventionum praerogativa: et Jurisconsulti in definitionibus habent: occupantium conditionem esse meliorem. Nam quid aliud est, quod quamplurimis in rebus earum Inventores et tempore et dignitate primi, atque adeo saepe soli extiterunt? Quid si optima artificum exempla dixerim, obesse potius, quam prodesse omni ejus generis studiorum rationi? Mirum fortasse: sed certe verum. Nam qui optima nobis artium reliquerunt exempla, nullum exemplar ipsi antea, nisi naturam optimam habuerunt. Qui vero optima opificum, ut pictorum, exemplaria sibi imitanda proponunt; meliora efficere nequeunt: nam quantum in natura boni erat, a prioribus in suo cujusque genere exhaustum est; alioqui non essent optimi: aequare, tantundem; cum nec phantasiae vim, nec spirituum mobilitatem et copiam, neque nervorum structuram, quibus a cerebro ad manum ferantur, neque tantundem exercitationis, unde eandem facilitatem habeant. Cum igitur nec superare, nec aequare possint: necesse est, ut in deterius vergant. Quod sane verum agnovit, et professus est Titianus, qui, dum Venetiis pingeret, a Francisco Varga, a Carolo V Imp. ad eam Rempublicam Legato interrogatus: cur tam pingui pingendi genere delectaretur, ut ejus penicilli scopae ferme viderentur: respondit: quemque in arte, quam profitetur, aliquam excellentiae laudem spectare oportere: et illam imitatorum mediocri minorem esse. Itaque, quando Bonarota, et Urbinas, ille grandi, hic tenui picturae genere summam quisque occuparunt, se ab iis longe aliam iniisse viam, qua sibi aliquam nominis celebritatem compararet. Atque inde illud ego suspicor factum, quod, cum Hercules Pharnesianus, aliaque optima antiquorum opera sculptorum, non item Jalysus Protogenis, nec Apellis Venus ad nos pervenerint; in Sculptura multum desideretur; Pictura ad summum usque perducta est. Quod si haec non ita se habent, ut dixi; quid est, quod apud Graecos, Latinos, ac nostros (ut taceam de Historica et Oratoria, quae ad Rerumpublicaram momenta convertuntur) in re Poëtica eadem lingua, religione, et studiorum ratione vigente, optimis minores fere semper successerint? Quamobrem optima artium eremplaria prorsus deleri necesse esset, ut optimos auctores haberemus. Sed quando id barbarum et nefarium est, et paucis datum ad summa eniti; ea minoribus ingeniis serventur: qui vero beatissima indole praediti sunt, ea aspectu amittant suo, ut optimam naturam cum optimis imitari contendant.

TypiDe typis in nostra studiorum ratione. autem non dubium est, quin nostrae Studiorum Rationi magno sint adjumento: eorum enim beneficio jam illa declinavimus, quae antiqui perferebant, incommoda; ut ingenti aere, longisque itineribus manuscriptos codices perquirerent, exquirerentque; et tamen saepe iis eorum copia non fiebat; quod domini invidiosa illa frui laude vellent, ut apud ipsos unos autographa asservarentur. Jam ingenti copia et varietate, ubique locorum, non Ptolemaeis Regibus tantum, sed cuivis privato homini, commodis pretiis dictis, prostant. Sed vereor, ne abundantia et vilitate nimia, ut fieri solet, minus simus industrii: neve convivas imitemur, qui in lautis opiparisque coenis cibos suetos, et boni succi amoveri jubent; et excuratis, ac minus utilibus se ingurgitant. At vero quum libri manu scribebantur librarii, ut operae precium facerent, auctores constantis famae exscribebant: eosque saepe quum caro venderent, studiosi sua ipsorum manu exscribere adigebantur: quo exercitationis genere mirum quantum proficitur! quia rectius meditamur, quod scribimus: atque adeo, quod nec perturbate, neque raptim, neque intercisim, sed placide et perpetuo ordine scribimus. Ita namque non perfunctoria notitia, sed longa nobis consuetudo cum ipsis auctoribus intercedit: et per eam in ipsos puros putos transformamur. Atque hac de caussa pravi auctores scriptura frigebant: boni vero tanta cum utilitate celebrabantur. Nam magis argute, quam vere illud a Verulamio dicitur: barbarorum inundatione, graves Scriptores pessundatos; leves innatasse. Etenim in omni doctrinae genere principes ad nos, optimique, Scripturae beneficio, pervenerunt, et si unus, et item alter exciderit, id fortunae imputandum. At mea quidem memoria, necdum etiam senex haec scribo, Scriptores vivos hac frui laude vidi, ut eorum opera duodecim, et fortasse plus eo typis mandata sint: nunc vero non tantum contemni, sed sperni quoque: alios diu incultos et desolatos, tandem, aliqua ex obliquo occasione data, nunc a doctissimo quoque celebrari. Quin eruditissimos viros memini, quaedam literarum prorsus dammare studia: nunc, mutato judicio, in iisdem totos versari video. Ejus rei multae sunt caussae. Nam suus cuique aetati genius est: novitas, ut pulchritudo, commendat vitia, quae, exoleta aetate, insignia fiunt: Scriptores; qui repraesentatum studiorum fructum capere volunt, stylum tempori servant: et literae suas habent partes, obsequia, simultates: ac in literaria quoque Republica sunt, qui sua callent arcana potentiae: et adolescentes, quo magis modesti ac ingenui, eo magis creduli, et gravibus doctrina viris obsequentes. Quare lectionem cum saeculorum judicio instituamus, et nostram Studiorum Rationem sub quadam regamus tutela, legamus antiquos prius: nam ii et fidei, et industriae, et auctoritatis sunt jam spectatae: atque ipsimet nobis sint normae, quos porro ex recentioribus praelegamus.

QuodDe Universitatibus Studiorum. reliquum erat de Universitatibus Studiorum, mirum sane videatur, cur antiqui corporibus ut ita dicam, studiorum Universitates fundarint, thermas, et campum; ubi adolescentes cursu, saltu, pugilatu, pali jactu, disci, pilaeque ludo, natatione, et balneis robusti agilesque fierent: nec ullam, quibus animos excolerent, firmarentque, instituere cogitarunt? Si de Graecis sermo sit, id in caussa fuit, quia unus Philosophus absolutissima studiorum Universitas erat. Graeci namque sua utebantur lingua; et ea sane, quae propagines tam beatas habebat, ut non solum ad omnia in medio civilis vitae posita, sed abditissima scientiarum et artium elegantissimis vocabulis significanda aequa venere et felicitate perduceret. Leges autem ipsi magis aliis nationibus dono dare, quam ullas peregre accipere solebant. Quibus rebus tantum caeteris se gentibus praestare existimabant; ut illa fastus plena interrogatione uterentor: Graecus es, an barbarus? quasi omnium Orbis terrarum gentium ipsi dimidiam et meliorem partem valerent. Quumque haec ita essent; et praeterea unam philosophiam, omnium scientiarum et artium parentem, obstetricem, alumnam excolerent; et de ea, non tam aliorum auctoritatibus, quam ipsis rerum argumentis dissererent: commode unusquisque Philosophus res divinas atque humanas omnes sibi subjiciebat: atque ab eo uno auditores, quicquid in Republica sciri oportebat, perdiscebant. Romani autem, quanquam lingua praediti, quae externas haberet origines; eas tamen tam superbe fastidiebant, ut vocabulorum,
...Quae graeco fonte cadunt, parce detorta,
quasvis leves, falsas, ineptas, quam externas historias narrare mallent. Et quanquam Leges bona ex parte a Graecis accepissent; quia tamen ad suae Reipublicae formam sapientissime accommodarunt; eo pacto proprias effecerunt. Effectu itaque Romani, quod ad linguam et Leges attinet, Graecis exaequabantur. Sed hoc Graecis minus Universitatibus egebant, quia in una Jurisprudentia Sapientiam, ut diximus, collocarunt: eamque ipsam usu Reipublicae edocebantur: et Patricii, ut potentiae arcanum, occultabant. Quare tantum abest, ut Romanis ulla Studiorum Universitate opus esset; ut nullam prorsus fundari interesset. At verso in Principatum statu, quia Romanorum Principum interfuit, Jurisprudentiae mysteria vulgari; et scriptorum multitudine, sectarum divisione, opinionum varietate ejus doctrina amplior facta est; ad eam denique profitendam Academiae Romae, Constantinopoli ac Beryti fundatae sunt. Quanto igitur magis Universitatum nos indigi, quibus Sacri Libri, et cum iis Orientales linguae, Canones Conciliorum, quae in aliis, atque aliis Asiae, Europae, Africaeque nationibus, et urbibus ab Apostolis ad nos usque sunt habita; Romanorum, Langobardorumque leges, de Feudis Consuetudines, Doctrinae Graecae, Latinae, Arabicae in nostrarum usus Rerumpublicarum importatae, sunt pernoscendae! Ad haec addas librariorum menda, librorum plagia, et imposturas, alienae manus irreptiones: quibus legitimos Auctorum partus vix agnoscimus, vix germanos sensus assequimur. Ita ut quum, quod nos scire oportet, tot libris contineatur, quorum linguae intermortuae, Respublicae deletae, mores ignorati, codices corrupti; una quaevis ars, scientiaque adeo difficilis facta est, ut vix singuli, ad singulas profitendas sufficiant. Itaque Studiorum Universitates nobis institutae sunt, et omni disciplinarum genere instructae, in quibus aliis alias doctrinas, sue quisque scientissimus, tradunt. Sed huic commodo illud incommodum objicitur, quod artes, scientiaeque, quas sola Philosophia uno tanquam spiritu continebat, hodie divisae et distractae sunt. Antiquitus ita constabant Philosophi, ut non solum mores suae cujusque doctrinae convenientes, sed ipsum disserendi genus accommodatum haberent. Socrates, quia nihil se scire profitebatur, nihil quicquam ipse afferebat in medium, sed minutis interrogationibus, se a Sophistis velle discere simulabat: quibus datis suas conficiebat inductiones. Stoici, quibus mentem veri regulam esse, et sapientem nihil opinari placebat; ipsi indubie vera pro suo jure sumebant: et ea, per vera secunda, tanquam per annulos, ad dubia usque catenabant: et sorite, suo telo utebantur. Aristoteles, qui, et sensu, et mente verum dijudicari volebat, syllogismo utebatur: quo communiter vera dabat, ut in specie dubia sibi certa redderentur. Epicurus vero, qui sensibus notionem veri demandabat; nec dabat quicquam; nec accipiebat ab adversariis; sed res nuda, et simplici oratione explicabat. Hodie autem auditores, forte ducti ab Aristotelico in dissertatrice, ab Epicureo in physica, a Carthesiano in metaphysica erudiuntur: a Galenico discunt Medicinae theoriam, e Chemico praxim, ab Accursiano Jurisprudentiae Institutiones, a Fabrista Pandectarum, ab Alciatiano Codicis libros praelegit. Et ita incondita, ac saepe perversa eorum institutio est; ut quanquam partibus doctissimi sint, in summa tamen, qui sapientiae flos esset, non constent. Quare, ut id vitetur incommodum, vellem, ut Universitatum Antecessores unum omnium Disciplinarum systema ad Religionem et Rempublicam accommodatum componerent, quod doctrinam usquequaque conformem obtineret; idque ex publico instituto profiterentur.

Conclusio.

AtqueDe eloquentiae commodis quatenus sapientiae prodest. haec habui, quae de nostrae Studiorum Rationis cum antiqua comparatae, commodis, incommodisque dissererem, ut nostra antiqua rectior, meliorque usquequaque esse possit. Quae meditata si vera erunt, jam meae fructum vitae omnem intercepero: qua semper studui, ut pro mea tenuissimi hominis virili parte humanam societatem adjuvarem: sin falsa, aut vana arguantur; honestum certe votum, et magnanimus conatus, veniam promeruerint. Sed quis dixerit: magna subire pericula quum necesse est, magnanimitati ducitur; quem non oportet, temeritati. Quid tua, inquiet, ejusmodi argumenta, quae omuia sapiunt, disserenda suscipere? Nihil mea Joh. Baptistae Vici; at mea multum eloquentiae Professoris: quando sapientissimi Majores nostri, qui hanc Studiorum Universitatem fundarunt, Eloquentiae Professorem omnes scientias, artesque doctum esse oportere, satis suo instituto significarunt; ut is anniversaria Oratione studiosam Juventutem ad omnia scientiarum et artium genera capessenda exhortaretur. Nec temere ter maximus ille vir Franciscus Verulamius illud Jacobo Angliae Regi dat de ordinanda Studiorum Universitate consilium; ut adolescentes, non omni doctrinarum orbe circumacto, ab Eloquentiae studiis probibeantur. Nam quid aliud est Eloquentia, nisi sapientia, quae ornate, copioseque, et ad sensum communem accommodate loquatur? Igitur ad quem Professorem auditores, nisi omnes scientias, artesque docti accedere non possunt; is ex sui vi muneris ignorabit? et qui adolescentes ad omnia disciplinarum genera exhortari debet; earum commoda, ut sequantur; incommoda, ut vitent, disserere non decet? Quare qui pro dignitate hoc gravissimum, et quod sentio meis humeris longe majus, sustinent onus mihi C. Clinii Maecenatis, Crispique Sallustii, aliorumque deinceps, qui equites illustres dicti sunt, similes esse videntur: qui quanquam censum Senatorio longe ampliorem haberent, in equestri tamen ordine modestia consistere voluerunt. Igitur pro meo Eloquentiae Professoris jure, nedum officio, hoc tractandum sumpsi argumentum: neque ad id ulla alios obtrectandi, vel me ostentandi prava abduxit libido. Etenim, ut, Æquanime Lector, vidisti, ubi incommoda censui, Auctores praecidi: et sicubi eos appellare necesse fuerit, eos non sine summa honoris significatione, uti et me homuncionem, et illos tales, tantosque viros decuit, nominavi. Ipsa autem incommoda, per sedulitater, quanto potui majorem, attenuata, modestissime exposui. Nam ab ineunte pueritia eam mihi legem, quam imbecillitas humano generi sanxit, irrogavi; uti alios mea vellem, ita aliena me peccata aequi bonique consulere: maxime ubi alii innumera, ex maxima recte fecerint; et in minimis prave pauca: ego in nugis innumera fortasse peccaverim. Me vero in hac Dissertatione nihil omnino jactavi: idque adeo cavi sedulo, ut quanquam ea speciosum Titulum praeseferre posset: De Recentiori, et Antiqua Studiorum Ratione conciliata; nihilominus maxime vulgarem concepi; nam
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
velim. Mea autem circa id argumentum excogitata nullis magnificis ornavi verbis: ne injuriam facere viderer tibi, Erudite Lector, qui tuo judicio duceris: et jus esse tuum intelligis, de Scriptore in alterutram partem judicare. Sed nonne replicaverit, id gloriosi est, quod dixerim, me novam rem in literarum Rempublicam apportare? Minime vero: nam novitas proprium laudis argumeutum non est: ridicula enim, et monstra novitate censentur. Iilud vero laude dignum, recte nova dixisse: quod ego tibi, Lector, communique eruditorum judicio virorum permitto; a quibus profiteor, me nunquam esse dissensurum. Nam id in omni vita unum maxime formidavi; ne ego solus saperem: quae res plenissima discriminis semper mihi visa est; ne aut Deus fierem, aut stultus. Sed idem objecerit, me satis rebus ipsis ostentasse magnificum, qui omnia sapientiae studia mihi subjecerim: et de iis, tanquam in omnibus versatissimus, judicia rotundo ore protulerim. Sed qui id objicit, quae haec sint judicia, quaeso, animadvertat: nempe, ut doctrina alia alii prosit, vel obsit; et qua ratione obesse non possit: quod judiciorum genus, nisi qui
horum.... nihil egregie, praeter caetera ....et tamen omnia haec mediocriter
studuerit, nemo recte praeterea proferre potest. Nam ita comparatum animadvertimus, ut qui in uno doctrinae genere omnem adjunxerit animum, omnemque vitam collocarit; eam artem scientiamque caeteris praestare omnibus, et cuique rei optimam esse existimet; et in quosvis alienissimos usus traducat: nostrae forsan imbecillitate naturae, qua ex nobis, nostrisque rebus delicias facimus. Quare ne falsa judicia protulerim, si de omnibus, de Eloquentia vereor maxime; quia profiteor. Haec dixi ad obtinendam mei muneris, morumque meorum dignitatem. Si quis vero ipsis rerum momentis res ipsas reprehendat, gratias ei habuero maximas, si me ab aliquo errore deduxerit; aeque tantas, vel si voluerit.



_________
 Ad Vincentium Grimanum dedicatio Animadversiones 
  1. Vide Cap. XVII III Part. suae ipsius Logicae sive Artis cogitandi.
  2. Vide Lib De Metaph. Cap. III.
  3. Vide Lib. De Metaph. cap. III, § 4 prope ad dimidium.