1. FRAGMENTUM EX PRAEFATIONE CAECILII BALBI.
J. Sar. Pol. III. 14. Adulatores puniendos esse, tamquam hostes Deorum et hominum, et veritatem gratanter amplectendam, et patientiam custodiendam, tam rationibus quam exemplis maiorum.
1. Sed, ut vulgari proverbio dicitur, Deus ille prae ceteris colendus creditur, qui subvenit in praesenti. Ideoque non curant quomodo, dum tamen hoc quod expetunt faciant. Egregie quidem Caecilius Balbus, Imperator, inquit, Auguste, tum in multis, tum in eo maxime elucet prudentia tua, quod isti nondum te omnino insanum reddiderunt, qui ut tibi applaudant, non modo Diis, sed tibi ipsi et populo iniuriam faciunt. Deorum siquidem minuunt reverentiam, quo parificant tibi. Te arguunt insipientiae, dum conditionis tuae repugnante natura, te parem numinibus esse persuadere praesumunt. Nota superstitionis inurunt populum, cui mortales Deos pro immortalibus persuadent esse colendos. 2. Sane in eo aliquid divinum tibi inesse monstrabis, si omnes istos, qui divinitati tuae fraudulenter applaudunt, rapi feceris ad tormenta. Quis enim Deorum ei parcat, a quo se deceptum iri intelligit? Quis non irruat in eum, qui aureos Jovis oculos eruit, aut argento gemmisque sublatis Vestam nititur excaecare? Quis de Martis capite adamantinum lumen impune temerariis effodit unguibus? 3. Nempe Deos invisibiles et immortales circumvenire, et eis fallaciae parare insidias, gravioris culpae est, eo quod ab his visibilium Deorum fabrica sustentatur et regitur, et honorem aut contemptum qui istis exhibetur, illi remunerant. Si sapis ergo, Auguste, in Deorum hostes insurges, et te, si non Deum, quod nequaquam es, vel Deorum te docebis esse cultorem, si deceptores istos exterminaveris, excaecatores tuos, Deorum contemptores, et utrorumque iniuniam punias. Haec Caecilius.
2. CODEX HAMBURGENSIS.
Latrocinium Cecilius halbus l. 3 de nugis philosophorum: cum pirata deprehensus ad alexandrum ductus ab ipso interrogaretur, propter quod mare haberet infestum, Respondit libera continencia, propter quod tu orbem terrarum. sed quia id uno facio nauigio, latro vocor, tu quia facis magna classe, vocaris imperator. si solus captus fuerit alexander, latus erit; si ad nutum dionidis familiarentur populi, erit dionides imperator. vocabatur enim pirata dionides. nam quoniam ad causam non differunt nisi quia deterior est, qui rapit improbius, qui iusticiam abiectis decuit, quam qui manifestius impugnat leges. quas ego fugio, tu persequeris, ego veneror, tu contempnis. hoc mee fortunae iniquitas et familiaris rei angustia facit. si fortuna mea succresceret, fierem fortasse melior; ac tu, quo fortunacior, nequior eris. miratus alexander constanciam hominis eum merito arguentis, experiar, inquit, si futurus sis melior fortunamque mutabo; non ei ammodo, quod delinquis, sed tuca moribus ascribetur, cumque fecit ascribi milicie, ut possit exin salvis legibus militare.
J. Sar. Pol. III. c. 14. med. Eidem (Alexandro) quoque eleganter et vere comprehensus pirata scribitur respondisse. Cum enim Alexander interrogaret, quid ei videretur quod mare haberet infestum, ille libera contumacia, Quid tibi, inquit, ut tu orbem terrarum. Sed quia id ego uno navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, diceris imperator. Si solus et captus sit Alexander, latro erit; si ad nutum Dionidi populi famulentur, erit Dionides imperator. Nam quoad causam non differunt, nisi quia deterior est, qui rapit improbius, qui iusticiam abiectius deserit, qui manifestius impugnat leges. Quas enim ego fugio, tu persequeris, ego utcunque veneror, tu contemnis. Me fortunae iniquitas et rei familiaris augustia, te fastus intolerabilis et inexplebilis avaritia furem facit. Si fortuna mansuesceret, fierem forte melior. At tu, quo fortunacior, eo nequior eris. Miratus Alexander constanciam hominis eum merito arguentis, Experiar, inquit, an futurus sis melior fortunamque mutabo, ut non ei a modo, quod deliqueris, sed tuis moribus adscribatur, eumque itaque iussit conscribi militiae, ut posset exinde salvis legibus militare.
3. JOA. SARESBER. POLICR. III. 14.
4. Factio tamen adulatorum praevaluit, quod et praesentium rerum declarat status. Adeo quidem, ut si quis popularium modestiae conscius, assentationis et scurrilitatis vitio crediderit temperandum, hostis felicium censeatur aut invidus. Eorum siquidem aures tenerae sunt, et iam obsurduerunt vero, et linguam severiorem sine offensione gravissima non admittunt. In quo quantum a virtute maiorum aetas nostra degeneraverit, perspicuum est, cum sine patientia aut nullum aut rarum esse opus virtutis verbis docuerint et exemplis. 5. Unde et Aristippus a maledicente se discedens, dixisse legitur: ut tu linguae tuae, sic et ego mearum aurium dominus sum. 6. Antisthenes quoque cuidam dicenti, Maledixit tibi ille, Non mihi, inquit, sed illi, qui in se, quod ille culpat, agnoscit. 6b. Sed etsi mihi maledicere curet, non curo, quia auditus lingua debet esse robustior, cum singulis hominibus linguae sint singulae, sed aures binae. Aliquatenus tamen curo, quia eo ipso me fatetur esse superiorem, quoniam 6c. superioris personae usus est, detractionibus subiacere, inferioris inferre. Gauderem itaque, nisi urgente humanitate compaterer infelici. 7. Item T. Tatius maledicenti sibi Metello, Facile, inquit, est in me dicere, cum nec sim responsurus. 8. Quid Xenophon? Tu, inquit cuidam, maledicere didicisti, et ego, conscientia teste, didici maledicta contemnere. 9. Sed et Diogenes, cum ei nunciasset amicus, Te [amici] cuncti vituperant, Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri; esse enim meliorem indicat mala lingua quem carpit. 10. Quid Plato? totius philosophiae robur patientia est. 11. Cum et Socrates non modo verbo negat sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suae manere immobilem. Et ne philosophis solum patientiam sic placuisse credas, ipsorum imperatorum ad eam publicandam exempla occurrunt. 12. In Graecia quis maior aut clarior Alexandro? Ei Antigonus paedagogus citharam fregit abiecitque dicens: Aetati tuae iam regnare convenit, pudeatque in corpore regni voluptatem luxuriae dominari. Quod et ille patientissime tulit, licet plerumque impatientissimus fuerit, et patrem sicut virtute, ita vitiis superaret. 13. Eidem quoque eleganter et vere comprehensus pirata scribitur respondisse ä salvis legibus militare. 14. Sed ne a solis Graecis mutuemur instrumenta virtutum. Scipio Africanus, cum eum parum pugnacem quidam argueret, Imperatorem, inquit, me mater peperit, non bellatorem. 15. Marius quoque, cum eum Teutonus quidam ad pugnae certamen provocaret, respondit, si cupidus mortis esset, se vitam laqueo posse finisse, et sapientem non tam pugnam quam victoriam quaerere. 16. Primus Romanorum imperator Iulius Caesar quam patientissime multa sustinuit. Cum enim calvitium iniquissime ferret, et deficientem capillum a cervice convocaret ad frontem, ab irato milite ei dictum est: Facilius est, Caesar, te calvum non esse, quam me in exercitu Romano quicquam egisse vel acturum esse timidius. 17. Idem lato clavo usque ad manus fimbriato utens laxius cingebatur. Unde Sylla optimates saepius admonens dicebat, ut puerum male praecinctum caverent. 18. Praeterea margaritarum cupidissimus erat, quas, pondus earum interdum manu conferens, discernebat. Cum ergo Caecilio invito, rem ut faceret senatus auctoritate denunciasset, ut ei videbatur, iniustam, Ante, inquit, satiaberis margaritis. At haec forte aut aliena videbuntur, et quae viri fortis animus honestius dissimularet. 19. Verum et famosi libelli de eo scripti sunt, et iocularia carmina in eum publice divulgata, ut est illud militum in triumpho Gallico celebratum: Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem; Nicomedes non triumphat, qui subegit Caesarem. eo quod Nicomedes rex Bithyniae Caesarem ferebatur stupro subegisse, in ulteriorem familiaritatem, dum iunior esset, admissum. 20. Facilitatem quoque Caesaris in augendo senatu Cicero nimis acriter et palam irrisit. Nam cum ab hospite suo P. Manlio rogaretur, ut privigno suo decurionatum expediret, ait assistente frequentia: Romae si vis habebit, Pompeiis difficile est. 21. Sed et in epistola ad C. Cassium violatorem dictatoris mordacius scripsit: Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset; nunc me reliquiae vestrae exercent. 22. Sed Augustus fortunae favor et Romani decus imperii avunculo suo Iulio longe patientior exstitit. Cum enim Antonius maternam eius originem despiciens eum Afrum genere et natura panificum diceret, hoc ridens pertulit, et eundem sorore tradita in affinitatis gratiam admisit. 23. Cum vero idem adversus privatum quendam gravius excandesceret, Loquere, inquit, Auguste, quod placet, quia diligentiam auribus, linguae taciturnitatem indixi, quietem manibus, et in omnibus his potentiam tuam accusa, quia nihil aliud argui potest in patientia mea. 24. Ad haec non modo in se servabat patientiam, sed eandem aliis indicebat. Unde cum Tiberius quereretur per epistolam [suam], quod multi de illo perperam loquerentur, ita rescripsit: Mi Tiberi, noli nimis indignari. quemquam esse, qui de me male loquatur. Satis enim est, si hoc habemus, ne quis nobis male facere possit. 25. Idem tanta comitate quoslibet se adeuntes excipiebat, ut quendam Romanum ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere vereretur, quasi elephanto stipem. 25b. Et quantum Nero adulationibus captus est, tantum iste ab eis aversus est. Unde appellationem domini, ut maledictum et opprobrium semper exhorruit. 26. Denique cum eidem descendenti per sacram viam desperatus quidam diceret, O tyranne; Si essem, inquit, non diceres. Observatum etenim est, quotiens ingrediebatur urbem, ne supplicium de quoquam sumeretur. 27. Curtius eques Romanus deliciis affluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit an mittere liceret. Respondit princeps, Quidni liceat? Ille statim per fenestram misit. 28. Miles peritus aucupii noctuam, quae Caesaris noctes inquietaverat, spe ingentis praemii captam tulit ad Caesarem. Laudato imperator mille nummos dari iussit. At ille ausus est dicere, Malo vivat, avemque dimisit. Abiitque contumax miles non sine admiratione multorum, Caesare non offenso. 29. Veteranus cum sibi die dicto periclitaretur, Caesarem rogavit in publico ut adesset: ille praestantissimum advocatum, quem elegerat, sine mora dedit, commendavitque ei litigatorem. Veteranus autem exclamavit voce magna: At non ego, Caesar, periclitante te bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque impressas cicatrices. Erubuit Caesar venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum, sed etiam ingratus videri. 30. Intraverat urbem adolescens simillimus Caesari, perductumque ad Caesarem interrogavit Augustus: Dic mihi adolescens, fuit umquam mater tua Romae? Negavit ille, nec contentus adiecit, Sed pater meus saepe. Ioci itaque asperitate urbana notitiam omnium et familiaritatem imperatoris sibi conciliavit. 31. Augustus in Pollionem scripserat fescenninos. At ego, inquit Pollio, taceo. Non est leve in eum scribere, qui potest proscribere. Sicut autem non facile concipiebat iram, ita nec facile admittebat ad amicitiam; et quem semel admiserat, constantissime retinebat. 32. Eidem inter varia dedecora a quodam probrose obiectum est, quod adoptionem avunculi stupro meruerit, quia eum Iulius arctius admisisse dictus est, non sine rumore prostratae pudicitiae. 33. Alius quoque eidem iratus obiecit, quod solitus esset crura ardenti face suburere, quo mollior surgeret pilus. 34. Sed et eo tympanizante, ut in primo libro dixisse me memini: Videsne, inquit plebeius quidam, ut cinaedus orbem digito temperat? 35. Et cum nanus ob corporis brevitatem conviciantis cuiusdam impetu diceretur, sibi calciamentis grandiusculis utendum esse respondit. 36. Tiberius quoque, cum in multis legatur fuisse culpabilis, tamen adversus convicia satis firmus ac patiens exstitit, dicens, quia in civitate libera linguas liberas esse oportebat. 37. Et, ut ad peiores transeam, Domitianus verborum satis patiens fuit, in quo sic lusisse fertur orator Licinius: Non esse mirandum, quod aeneam haberet barbam, cui os ferreum, cor plumbeum esset, eo quod dura duntaxat loquebatur, quae ex iniquitatis adipe, quam corde conceperat, procedebant. Iniquitas enim sedere describitur super talentum plumbi. 38. Vespasianus quoque, de quo in libro secundo, dum Hierosolymorum destructio describeretur, fecimus mentionem, etiam infimorum convicia patienter tulit; adeo ut sene bubulco proclamante in improperium eius, Vulpem pilum posse mutare, non animum, eo quod natura cupidissimus esset pecuniae nec avaritiam minueret processus aetatis, respondisse dicatur: Huiusmodi hominibus debemus risum, nobis correctionem, sed poenam criminosis. 39. Nam de Tito filio eius quid dicam? qui patris avaritiam tanta liberalitate purgavit, ut amor et deliciae humani generis ab omnibus diceretur, constantissime tenens in moribus, ne quem postulandi gratia ad se accedentem sine spe quocunque modo dimitteret. 40. Unde interrogantibus domesticis, cur plura polliceretur, quam praestare posset, respondit: Non oportet quemquam a sermone principis tristem discedere. 41. Idem quoque recordatus super coenam, quod nihil tota die cuiquam praestitisset, dolens et gemens dixit: O amici, hunc diem perdidi. Quem in vita offenderit, ab Hierosolymorum reversus excidio, nondum legi: et forte illum vindicem innocentiae et crucifixi redemptoris elegit Dominus, qui populum excaecatum incolumi conscientia non modo innocenter, sed et religiose deprimeret et deleret. 42. Nactus etenim horam, qua moriendum erat, cum lectica veheretur, suspexisse dicitur coelum, multumque conquestus est, eripi sibi vitam immerenti: neque enim exstare ullum factum suum, quod sibi poenitendum esset excepto uno duntaxat. Id quale fuerit nec ipse tunc prodidit, neque cuiquam notum fuit. 43. Quid de patientia huius loquar, cuius tanta benignitas erat, ut sua iniuria, dum a concivibus abstineret, vix crederet quemquam posse moveri. Tantae siquidem civilitatis et humanitatis in imperio fuit, ut omnibus prodesse nullumque punire studuerit; convictos coniurationis contra se dimisit illaesos et in pristinam familiaritatem admisit. 44. Sed et Domitianus, qui gravissimam theomachiam exercuit post Neronem, huius virtutis aliquid plerumque indulsit civibus, licet in eos gratis quandoque insaniret, homo quidem usquequaque inutilis, et qui nihil aliud habebat virile, nisi nomen imperii. 45. Ut tamen ignaviam mentis et inertiam corporis sub praetextu principatas occuleret, quotidie sibi secretum horarum spatium vindicabat, nec quicquam interdum facere consueverat, nisi captare muscas, et easdem stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, ne quis intus esset cum Caesare, non absurde sibi responsum sit a Metello, Ne musca quidem: quod licet impiissimo principi innotuerit, dissimulare maluit quam punire. 46. Sed cur patientiae exempla propono, cum omnibus liqueat etc.
4. CODEX LINDENBROGII.
FRAGMENTA CAECILI BALBI DE NVGIS PHILOSOPHORVM.
1. Cum quidam fur nocte Diogeni de capite pecuniam auferre conaretur, ille sentiens ait: Tolle, infelix, et permitte utrumque dormire. 2. Cum quidam veteranus quadam die coram iudicibus periclitaretur, rogavit Caesarem, ut adesset in publico ad eum iuvandum: cui Caesar dedit bonum advocatum. Cui ille: O Caesar, te periclitante bello Actiaco non vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque cicatrices vulnerum, quae susceperat, erubuitque Caesar: venit in advocationem; verebatur enim non tantum superbus, sed ingratus videri. 3. Cum cuiusdam mulieris viro, Duellio nomine, exprobratum esset, quod oris vitio foedaretur, malum scilicet anhelitum habens et ipse conquereretur uxori suae, quod non de hoc monuerat eum, respondit illa: Fecissem; sed omnium hominum ora ita olere putabam. 4. Cato senex ait, maximum maioribus nostris telum fuisse fidem, ex qua plures pace susceptae, quam bello gentes fuerunt devictae. 5. Epaminondas cum illi quidam ex patricio genere factus inferior ignobilitatem generis obiiceret: Gaudeo, inquit, quod ego ex me surrexi, tu ex te cecidisti generisque nostri uterque sumus decus et dedecus. 6. Zenon cuidam inerti ait: Indignareris, si aliquis optaret tibi, ut mutilas manus vel pedes haberes; nunc autem integra sunt: cur eis uti non vis? 7. Caecilius Balbus lib. IIII. de nug. Philosophor. Agathocles rex dicere solitus, auro tanquam fictilibus et fictilibus tanquam auro utendum est. Longe enim praestantius est moribus splendescere, quam rebus. Cum enim in vasis fictilibus caenasset, quaerentibus causam huius dixisse fertur:
Rex ego cum sim Siciliae, figulo sum genitore satus. Fortunam reverenter habe, quicunque repente Dives ab exili progrediere domo. Considerans enim humilem ortum suum vasis fictilibus contentus erat.
Libr. 3.
8. Socrates negat sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suae manere immobilem: hoc enim est praecipuum, erigere animum super minas et promissa et fortuita. 9. Cum Tiberius Augusto Caesari conquereretur, quod multi de eo male loquerentur, rescripsit: Noli nimis indignari cuiquam, qui de me mala loquitur. Satis enim est, si habemus, ne quis nobis male facere possit. 10. Diogenes ait: Sapienti tam expedit tacere pro se, quam loqui contra se: neminem tacendo, multos loquendo circumventos. 11. Solon cum aliis loquentibus taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam verborum, aut quod stultus esset taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest. 12. Lysander interrogatus, cur magnam barbam libenter haberet, respondit: Ut solum tangendo eam virum me esse meminerim.
Ex lib. III.
13. Cum Iulius Caesar calvitium graviter ferret et capillum defluentem a cervice ad frontem convocaret, milite sibi dicente, Facilius est te, Caesar, calvum non esse, quam me in Romano exercitu timidius quicquam egisse vel acturum esse: quod tamen patienter sustinuit. Inde cum de eo essent famosi libelli et ioculatoria carmina publice divulgata ad suum improperium, patienter sustinuit; et cum quidam maternam eius originem despiciens panificum eum vocaret, ridendo pertulit. 14. Aristippus cuidam maledicenti sibi respondit: Ut tu linguae tuae, sic et ego aurium mearum dominus sum. 15. Titus in senatu Lucio Metello maledicenti sibi respondit: Facile est, in me maledicere, cum non sim responsurus. 16. Xenophon cuidam maledicenti sibi respondisse fertur: Tu didicisti maledicere, et ego teste conscientia didici maledicta contemnere. 17. Legitur de Diogene: cui cum amicus nuntiasset, Cuncti te vituperant, respondit: Oportet sapientiam ab insipientibus feriri, et meliorem se indicat lingua mala illum, quem carpit.
5. CODEX MONACENSIS.
[I]
1. Cum quidam stolidus audiente Pythagora diceret, malle se cum mulieribus esse, quam cum philosophis conversari, Et sues, inquit, libentius in coeno quam in aqua versantur. 2. Socrates dixit: Quae facere turpe est, haec ne dicere honestum puta. 3. Lucrum turpe ut dispendium fugito. 4. Alteri saepe ignoscito, tibi numquam. 5. Diu deliberato, cito facito. 6. Minus dicito, quam facias. 7. Non vivit, cui nihil in mente est, nisi ut vivat. 8. Ingloria vita mortis est socia. 9. Nihil posse hoc est mortuum vivere. 10. Nihil curare hoc est insanum esse. 11. Bibe et ede, ut bene vivas: non vivas, ut tantum edas et bibas. 12. Compendiosa eos via ad gloriam pervenire, Demenander dixit: qui darent operam, ut quales videri vellent, tales essent. 13. Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit. Socrates dixit. 14. Praesumenti auctoritas datur, cum credit dominum posse praestare quod petitur. 15. Cupiditati ipsa etiam tarda est celeritas. 16. Malum alienum tuum ne feceris gaudium. 17. Damnum nisi ex habundantia raro evenit. 18. Hoc est melius quod honestius. 19. Non convenit ridiculum esse ita, ut ridendus ipse videaris. Heraclitus dixit. 20. Nulli imponas, quod ipse pati non possis. 21. hoc exhibe, quod tibi optaveris exhiberi. 22. Praesentibus pro solatio esto. 23. exhibe tolerantiam. 24. malis loquere quod gratum sit, facito quod expedit. 25. Praesentem et laudare et laedere minime decet. 26. Morbum et pauperiem celare noli. 27. Melius prius facere quod convenit, quam mali facti penitearis. 28. Poenam a quo merueris frustra petis praesidium. 29. Ab alio expecta, alteri quod feceris. 30. Victoria sine adversario brevis est laus. 31. Oculos et aures vulgi malos testes esse.
[II] De sapientia Socrates dixit.
1. Sapientis est, ne quem in casum incidat, cavere et si quid forte acciderit fortiter ferre. 2. Fortis non potest iudicari, nisi et sapiens fuerit. Virtus enim sine sapientia periculosa est temeritas imputanda. 3. Cum illi quidam diceret, homines te contempnunt, Et illos asini, inquit; sed nec illi asinos, nec ego illos curo. ARISTIPPVS DIXIT.
[III] De doctrina Pythagoras dixit.
1. Debere homines viaticum senectuti litterarum eruditionem parare. 2. Bias Prieneus dixit: Discendo non defeceris. 3. Plato dixit: Litteras insipienti animo tanquam baculum infirmo corpori repertas esse. 4. Salon dixit: Eundem debere finem discendi quem vivendi esse. 5. Democrates cum interrogaretur, quid inter homines pecoraque distaret, Sapienter sentire, respondit. 6. SOCRATES DIXIT: Si nihil discis, dediscis.
[IV] De fide Socrates dixit.
1. Viri boni est, et non pollicitam fidem servare. 2. Cato senex dixit, Maximum maioribus nostris telum fidem fuisse, ex quo plures pace susceptae, quam bello gentes fuerint devictae. 3. Nocens fit, ubi succumbit fides.
[V] De patientia Socrates dixit.
1. Patientia miseriarum portus est. 2. Diogenes dixit: Ad emendationem sui unumquemque nostrum habere debere aut valde amicum aut valde inimicum.
[VI] De innocentia Plato dixit:
Triumphum innocentiae solum esse non peccare ubi liceat posse.
[VII] De ira.
1. De ira Pythagoras dixit iracundo cuidam: quo minus presseris iram, hoc ab ira magis premeris; tunc enim nos incipimus nobis irasci, cum aliis desinamus; finem namque irae initium esse poenitentiae. 2. Liber non est, quem superbus inflammat animus. 3. Iracundus cum irasci desierit, tunc irascitur sibi. 4. Respicere nil consuevit iracundia. Socrates dixit.
[VIII] De timore Demogenes dixit.
1. Cum timidis etiam somnia bellum gerere. 2. Aristoteles dixit. Desiderio melius vitam quam timore custodiri. Eum enim, qui timore turpi vitae prospiciat, plus magis vita quam morte torqueri. 3. Socrates dixit: Audendo virtus crescit, tardando timor.
[IX] De dolore Socrates dixit.
Dolore vincitur, qui dolorem dolendo non patitur.
[X] De invidia.
1. Simonides interrogatus a quodam, quemadmodum invidos non haberet, Si nihil, inquit, ex magnis rebus habueris aut nihil feliciter gesseris. 2. Socrates dixit: Dignos esse invidos, qui, si fieri posset, in omnibus civitatibus aures vel oculos haberent, ut de omnium profectibus torquerentur. 3. Quanta felicium hominum gaudia sunt, tantos invidorum gemitus esse. 4. Idem. Felicitas subiecta est semper invidiae.
[XI] De parcitate Epamïn dixit.
1. Cum rex Persarum magnam illi pecuniam temptans eius animum in proditionem dirigeret, admitti legatos iussit, cum forte olivas et caseum comederet: admissis, Audite, inquit, numquid hoc prandium proditorem facit? 2. Socrates cum hospites suos satis tenui caena suscipere pararet, et amicus eius vituperaret, respondit: Si boni viri sunt, aequanimiter ferent; si mali, non curabimus. 3. Si res tua tibi non sufficit, tu parcendo fac, rei ut sufficias tuae. 4. Pythagoras dixit: Convenit parcitatem sequi in tuo, quam luxum in alieno suscipias damno. 5. Parcitas necessitatum remedium est et medicina damnorum.
[XII] De avaritia.
1. Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori. 2. Tiberius Coruncanius avidissimum quemque egestosissimum dicebat. 3. Avaros homines pupillos brevis aetatis esse; nihil enim de suo uti licere Pythagoras dixit. 4. Idem avaro cuidam locupleti dixit: Stulte, divitiae tuae in te pereunt, paupertatique tibi sunt similes, cum in his esuris, sitis, alges. 5. Theocritus obiurgatus a quibusdam, quod multum cum luxuriosis moraretur, respondit, aegris medicum magis necessarium quam sanis esse. 6. Avarus egens damnum, et si non lucretur, patitur. Socrates dixit. 7. Nihil amittit, qui nihil habet. 8. Minimum eget mortalis, qui minimum cupit.
[XIII] (De fortuna.)
1. Hieremias cum senem nudum videret, interrogavit eum, utrum tunicam an verecundiam non haberet: ille respondit, fortunam. 2. Quae fortuna concesserit, temperet iustitia: Socrates dixit. Quod iustitia invenerit, temperet patientia. 3. Si enim fortunae auxeris licentiam, minuis gloriam. Chilo Lacedaemonius dixit. Fortuna, ut medicus ignarus, multos caecat.
[XIV] (De beneficiis.)
1. Plus gaude datis beneficiis, quam acceptis. Illa enim felicitatis, haec necessitatis videtur esse substantia. 2. Diogenes cum quandam statuam panem posceret, et hoc circumstantes mirarentur, Condisco, inquit, repulsam ferre. 3. Hermogenes Rhodius cum beneficium quemlibet peteret, in principio orationis solitus dicere fertur: Quid eligitis, utrum concedendo hominem an negando statuam iudicem? 4. Epaminondas dixit: Diem perisse, hoc est nihil praestitisse. 5. Celeritas beneficium gratius facit. Socrates dixit.
[XV] De amicitia Bias Prieneus dixit.
1. Diu deliberando amicos elige, et de electis qui fideles esse potuerunt, iudica. Eosque uno affectu, non uno habeas merito. 2. Amicos sequere quos non pudeat elegisse. 3. Amici vitam tuam imputa famam. Amici famam tuam imputa gloriam. Xistus dixit. 4. Nihil est, quod non toleret, qui perfecte diligit. 5. MENEFRANES cum illi quidam diceret, ille illius amicus est, Cur, inquit, illo divite ille pauper est? Amicus non est, qui fortunae particeps non est. 6. Aristoteles dixit Difficile esse in re prospera amicos probare, in adversa semper facile. 7. THEOPHRASTVS DIXIT: Expedire iam probatos amicos amari, quam amatos probari. 8. Quanti est sine anima corpus, tanti est sine amicis homo. Pythagoras dixit. 9. Amicitias immortales esse oportet. 10. Cum amicis rationes breves, amicitias longas esse oportet. 11. Ita amicus esto, ut inimicus esse non timeas. 12. Amicum blandum cave, cuius amarum est semper, quod fuerit dulce. 13. Principium amicitiae est bene loqui. 14. Fortunato amico vocatus, infortunato invocatus praesto [esto]. 15. Bonus amicus laesus gravius irascitur. 16. Nunquam fidelem tibi, quem ex amico inimicum habueris: et si in gratiam reverti quaesierit, ne credas illi: captatus enim utilitate, non amica revertitur voluntate, ut fingendo decipiat, quem non potuit persequendo. 17. Amicum laedere ne ioco quidem oportet. 18. Amico ea exhibere decet, quae tibi velis. 19. Amico fides coagulum est amicitiae, sapientia firmamentum, contentio discidium; perfidia, nodosa materies, suis in damnum crescit augmentis. 20. De amico et inimico Socrates dixit: Pro amico occidi expedit, quam cum inimico vivere.
[XVI] De homine foedo Diogenes.
Cum illi domum suam homo formae turpis sculptam ostenderet, omnibus in ea locis lapidibus et auro nitentibus, in faciem domini expuit, dixitque se aliud vilius in illa domo non respexisse.
[XVII] De mulieribus.
1. Zenon, cum filiorum causa uxorem ducendam ei amici suasissent, domus suae cameram tesselari praecepit; et cum ab eo amici quaesissent, cur non magis solvi iuberet, Uxor huc introducenda est, inquit, quae cum domum converterit, in tesselato ambulabit. 2. Nulla tam bona est uxor, in qua non invenias quod queraris. Idem 3. Animo virum pudica, non oculis eligit: 3b. pudica spem quaerit, non rem. 4. Mulier speciosa templum est aedificatum super cloacam. 5. Pythagoras dix. Duo genera habent in oculis feminarum lacrimae; certi doloris unum, insidiarum aliud.
[XVII, b] De regenda domo Socrates
cum quidam ex eius doctrina bene meriti discipuli recederent rogantes eum, ut aliquod praeceptum ordinandae ex eo perciperent vitae, in suum eos deversorium secum venire fecit, venientibusque Xanthippen uxorem suam in superioribus constitutam vocavit iussitque vasa, melle vel oleo plena quae essent, ceteraque desuper ut eiecisset. Quod cum illa parens praecepto confestim faceret, admirantibus discipulis ait: Si hanc in domibus vestris rerum potestatem habueritis, beatam vitam disponetis.
[XVIII] De obedientia.
Parere scire cum imperante aequalis est gloria.
[XIX] De barba Lysander
1. interrogatus, cur maiorem barbam libenter habuisset, respondit: Ut subinde eam tangendo virum me esse meminerim. 2. Diogenes interrogatus, cur maiorem barbam haberet, respondit: Si mulier barbata ex alieno sexu portenti est signum, cur vir accusatur ex eo, cum barba naturae nomen videatar et gloriae.
[XX] De nuptiis Chilo Lacedaemonius dixit.
Nuptias sumptuosas facere vita.
[XXI] De modo pecuniae Aristippus
Modus pecuniae quaerendus est qui nec maior necessitate praesenti possit esse, nec minor.
[XXII] De modo bonitatis Pythagoras
1. Bonitas est, quae rationem propriam ponit atque praesumentem iuvat, non quae nocendo alteri auxilium praestat. 2. Bonus vir, si optimus est, suis se actibus probat: aliis enim non potest esse bonus, qui suis in se moribus fuerit malus. 3. Socrates dixit: Si bene egeris, ipse tibi personae auctoritatem dabis. 4. Viri boni est nescire pati vel facere iniuriam. 5. Auctor malus bonam rem turpem facit.
[XXIII] De secretis Diogenes dixit:
1. Consistit verbo non prodito inaestimabile pretium. 2. Hermogenes dixit: Verbi non proditi inmanis mensura. 3. Socrates dixit: Sepultus apud te sit semper sermo, quem solus audieris.
[XXIV] De maliloquio
1. ZENON DIXIT: Malum hominem blande loquentem innocentum laqueum esse.
2. Simonides dicente quodam, multos sibi de eo loqui, Non desinis mihi, inquit, auribus tuis maledicere? 3. Diogenes cum quidam ei perferret aliqua maledicta ab amico eius de eodem dicta, An haec amicus dixerit, dubium est, inquit; id quidem mihi de te manifestum est.
[XXV] De spe Pythagoras dixit
1. Spe bonorum quicquid indignitatis imponitur, ferre convenit. 2. Salon dixit. Remedium malorum futura spes est; nec innocentem debilitat conscientiam causa, cui in adversis solatium est, non sua meruisse, quae patitur, culpa. 3. Pythagoras dixit: Fortuna innocentem deserit saepe, at bona spes numquam.
[XXVI] De taciturnitate Xenocrates, cum
1. inter malos taceret, interrogatus, cur hoc faceret, respondit: Quia locutum me aliquando penituit, tacuisse numquam. 2. Diogenes dixit: Sapienti expedit tacere pro se, quam loqui contra se. 3. Neminem tacendo, multos loquendo circumventos. 4. Salon cum aliis loquentibus taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam verborum, an quod stultus esset, taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest. 5. Theocritus in convivio rustico tacenti: Ex doctis, inquit, hoc solum habes. 6. Idem dicebat veritatem brevem esse, mendacium longum.
[XXVII] (De 1oquacitate.)
1. Xenocrates loquaci cuidam, Stulte, inquit, audi melius: os unum a natura, aures duas accepimus. 2. Antisthenes dixit: Inscitiae esse multa dicere, et qui hoc faceret, quid esset satis, nescire. 3. Socrates Cleonam garrulum discere volentem sapientiae praecepta duas mercedes poposcit; unam, ut tacere, alteram, ut loqui disceret. 4. Cicero cum ei Damasippa garrulus homo dixisset, aprum a se esse interfectum, quaesivit, utrum eum venabulo an verbis confecerit. 5. ZENO uxori et viro garrulis Cum duo, inquit, soli estis, quemadmodum vos loquentes auditis? 6. Idem in eum, qui multo sermone negotium contereret, Si nostris, inquit, te auribus audires, taceres.
[XXVIII] De consiliis.
1. Quod diu tractaveris, id puta rectissimum. 2. Recta consilia capere possumus, si, quae nos laedere potuerunt, agnoscamus. 3. Si sollicitus fueris, iudicium praevenies alienum. 4. Omnia consuli, sed non ab omnibus debere. 5. Duo maxime contraria esse consilio, festinationem et iram.
[XXIX] De occasione.
1. Occasionem gubernaculum mentis esse, si in bono utaris, si in malo, caliginem. 2. Occasionem non accipi, sed rapi oportere, si rationem, non eventum applices causae.
[XXX] De cautela
1. Epaminondas interrogatus, cur nec festo quidem die aliis dormientibus requiesceret, dixit: Securitas militum est imperantis labor. 2. cum Poeni rogarent, ne eis bellum indiceretur, Minus, inquit, respublica decipi potest, si ut aruspices cor rogantium potius, quam linguam inspexerimus. 3. Scipio Africanus quaerenti cuidam, unde sibi melior factus videretur in senectute, respondit: Quo cautior.
[XXXI] De his qui aut proficiunt aut degenerant.
1. Epaminondas cum illi quidam ex patricio genere factus inferior ignobilitatem generis obiecisset, Gaudeo, inquit, quod ego ex me surrexi, tu ex te cecidisti, generisque nostri uterque sumus decus et dedecus. 2. Demosthenes similiter, cum alius Demosthenen talibus obiurgaret, respondit: Mihi obicis profecisse; crimen meum imputa gloriae, dum tuum agnoscas ignaviae.
[XXXII] De contumeliis ab indignis
1. Duplicat dolorem sustinentis indignitas inferentis, intolerandumque fit malum, cuius auctorem turpe sit confiteri. 2. Solatium mali est dignitas adversantis. 3. Duplicatur dolor, cum ab eo, a quo non merueris venit. 4. Tanto maior iniuria est, quanto affectior proximus est, qui facit.
[XXXIII] De petulantia Demosthenes
1. Cum quidam speciosus iuvenis Demostheni dixisset, si me sic odissent homines tanquam te, suspendio perissem, Et ego, inquit, si me quemadmodum te amarent. 1b. Eum enim qui corporis curam agit, et non animi, similem esse his, qui pretiosam vestem sordido corpori induunt. 2. Xenocrates cum quidam ex populo unguenti odore fragrasset, In quo, inquit, viro mulier olet. 3. Cato cum quendam odoribus redolentem vidisset, Pudet me, inquit, virum te dicere falsumque me in te odore cognovi.
[XXXIV] De his qui in aliis puniunt, quod committunt.
1. Democrates, cum magistratus Atheniensium furem quendam ad poenam raperent, Magni, inquit, fures minorem puniunt. 2. Iniuriam inrogatam eius infamiam esse, qui facit.
[XXXV] De male dicentibus.
1. Aristippus discedens a maledicente sibi dixit: Ut tu linguae tuae, sic ego mearum aurium dominus sum. 2. ANTISTHENES cuidam dicenti, maledixit tibi ille: Non mihi, inquit, sed illi, qui in se quod hic dicit agnoscit. 3. Idem dicenti cuidam, homines de te male loquuntur: Superioris est, inquit, usus hoc pati personae, inferioris facere. 4. AVGVSTVS CAESAR cum descendenti illi per sacram viam quidam desperatus dixisset tyranne, Si essem, inquit, non diceres. 5. TACIVS in senatu Lucio Metello maledicenti sibi Facile est, inquit, in me dicere, quia ego responsurus non sum. Potentia ergo tua, non mea accusanda est patientia. 6. Xenophon maledicenti cuidam Tu, inquit, maledicere didicisti; ego conscientia teste didici maledicta contemnere.
[XXXVI] De dand' mer [= De danda mercede?]
Megmas cuidam solito apud se frequenter cenare, petenti mutuam pecuniam Si dedero, inquit, ecce te et pecuniam perdo.
[XXXVII] De qualitate naturae
Epaminondas cuidam, cum ei diceret, ignosce mihi, quod ausus sum te homo novus petere, Nemo, inquit, homo novus est homini, cum natura commendatus est.
[XXXVIII] (De religione?)
1. Quaerere an deus sit, poena dignum est, quem colere magis quam discutere convenit sapienti. 2. Eum qui adiuratus deos imprecatur miam eorum in semet oblivisci. 3. Mulieribus quibusdam in templo caenantibus invitatus rogatusque, ut pro illis precaretur, precatus est, ne contingerent eis, quae peterent, sed quae dii utilia iudicarent. Plerumque enim contrarios votis votorum eventus esse. 4. Cuius dictum non habeat iurisiurandi pondus, eius iusiurandum quoque vile esse.
[XXXIX] (De imperio.)
1. Ita numquam expetendum imperium est, ut in eo timori servias. 2. Eum qui nimis astringat imperium, nimis solvere. 3. Blandam enim et servientis et imperantis debere esse. 4. Eum firmum regem, qui, quae imperat, novit vel praeceptis quod contrarium possit esse, agnoscit. 5. Plato dixit, cum vidisset Dionysium tyrannum corporis sui custodibus septum, Quid tantum mali fecisti, ut a multis custodiaris?
[XL] (De re militari?)
1. Ducem, qui non laborat, ut carus militibus sit, nescire militem armare. 2. Humanitatem ducis in exercitu flumen adversus hostes esse. 3. Numquam se militibus iussisse, Ite illuc, sed Venite huc. Participatus enim cum duce labor persuadetur militibus minor. 4. In bello corpora hominum gladiis, in pace voluptatibus vulnerari.
[XLI] De malis filiis
1. Gaius interrogatus, cum plures filios habuisset, quis ex his in se nequior esset, Qui primus tibi fuerit obvius, inquit. 2. Ipse te coerce, pater. 3. Bocchoris iussit filium cuiusdam denegantem se posse matrem alere decem mensibus eam ferre nec deponere. 4. Qui non corripit peccantem, peccare imperat.
[XLII] De pigro
Zeno Citieus cuidam inerti Indignareris, inquit, si aliquis optaret, ut mutilas manus vel pedes habuisses: nunc integra sunt; cur uti eis non vis?
[XLIII] De temperantia
1. Agesilaus interrogatus, quemadmodum quis hominibus placere posset, Si gesserit, inquit, optima et locutus fuerit pauca. 2. Socrates inquirenti cuidam, quomodo posset optime dicere, respondit: Nihil dixeris, nisi quod bene scieris. 3. Demades non scolam, sed assiduitatem legendi doctrinam vocabat. 4. Phocion optimum oratorem esse dicebat, qui plurima paucis diceret. 5. Erasistratus medicus cum ad dormientem aegrum intrare noluisset, Meliorem, inquit, intus medicum audio.
[XLIV] De disciplina
Antigonus Alexandri paedagogus citharam eius fregit abiecitque dicens: Aetati tuae iam regnare convenit, pudeatque in corpore regni voluptatem luxuriae dominari.
[XLIVb] De censura
Pyrrus rex cum citharoedus in convivio molliter cantaret, iussit citharae chordas incidi, interrogatusque cur imperasset, Satius est, inquit, citharae nervos incidi quam solvi.
[XLV] De detractione Diogenes
Cynicus cum illi dixisset quidam, vituperant te cuncti, Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri. Esse enim meliorem iudicat mala lingua, quem carpit.
[XLVI] De contemptu pecuniae
Diogenes cum illi a capite nocte fur sacculum cum nummis subtrahere conaretur, et ille sentiret, Tolle, inquit, infelix, ut facias utrosque dormire.
[XLVII] Quid populum domat Pythagoras dixit
1. Populi licentiam aut luxus aut fames domat, aut bellum. 2. Vulgi imperitiam ad res iustas sola constringit necessitas.
[XLVIII]
1. Iudex iustus erit nemo, nisi qui de se cogitaverit alterum iudicare. 2. Qui innocentem damnat sua sententia, semper est reus, cum se cottidie puniat conscientia. 3. Verbosa lingua malitiae indicium est. 4. Si alien temere protuleris vitia, tua intempestive audies crimina. 5. Crimen sagittae est simile: facile infigitur, difficile expellitur. 6. Cave, ne armarium quam pectus habeas doctum. 7. Clementia perpetuo vincit qui utitur. 8. Magnum iniuriae remedium est oblivio. 9. In quem plus potes peccare. 10. Qui metuit contumeliam, raro accipit iniuriam. 11. Discordia interdum fit carior concordia. 12. Possis vincere audire oportet in eo quod pecunia. 13. Necesse est, ut te ipsum aut pecuniam vilem habeas.
[. . .]
Excerptio Proverbiorum de libro Persii.
6. CODICES PARISINI.
INCIPIUNT SENTENTIAE PHILOSOPHORUM.
1. Definitio Ciceronis. Nullae sunt occultiores insidiae, quam eae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarium facile cavendo vitare possis; et Troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minervae mentitus est. 2. alia. Omnium est communis inimicus, qui est hostis suorum. 3. alia. Nullus umquam sapientum proditori credendum putabit. 4. Xenocrates dixit *** quia locutum me aliquando poenituit, tacuisse numquam. 5. Phocion dixit: Duo maxime contraria esse consilio, festinationem et iram. 6. Menefranes dixit: Occasionem non accipi, sed rapi debere, si rationem, non eventum applices causae. 7. Hermogenes dixit: Plerosque homines in suis domibus saevissimos tyrannos, in alienis humillimos servos esse. 8. Euclides dixit: Plerosque hominum stultos serviles cibos et servilem vestem fugere, serviles mores non fugere. 9. Demosthenes dixit: Liberi servique personam veritas separat, servi liberique mendacium miscet. 10. Aristoteles dixit: Adversus inimicos intra parietes nostros victoria quaerenda est. 11. Idem dixit, Iniuriam iniuste irrogatam eius infamiam esse, qui facit. 12. Idem: Viri boni est nescire pati vel facere iniuriam. 13. Idem dixit, Solum se incommodum paupertatis pati, quod non posset egentibus subvenire. 14. Plato dixit, Eam verissimam iustitiam esse, quae erga inferiores servatur. 15. Triumphum innocentiae esse non peccare, ubi liceat posse. 16. Idem praecepit: In quem plus potes peccare, desine. 17. Diogenes dixit: Superat conscientia, quicquid mali confinxerit lingua. 18. Xenophon maledicenti sibi cuidam, Tu, inquid, maledicere didicisti: ego conscientia teste didici maledicta contempnere. 19. Demades dixit: Amico mutuam me roganti pecuniam si dedero, et ipsum et pecuniam perdo. 20. Speusippus laudanti se cuidam dixit: Adulator, desine utrosque fallere: nihil proficis, cum te intelligam. 21. Epaminondas dixit Beatam civitatem, quae in pace bellum timet. 22. Idem dixit: Inimicos meos praestando beneficium torqueo. 23. Bias Prieneus dixit, Molestius esse inter duos amicos, quam duos inimicos iudicare. 24. Solon dixit, Convivium coagulum amicitiae esse cum bonis; convivium cum malis convivium imputandum. 25. Cleobulus dixit, Cavere nos amicorum magis invidiam quam inimicorum insidias debere; illud enim apertum, hoc celatum est malum, nocendique fraus quo non speratur potentior. 26. Theophrastus dixit, Expedire iam probatos amicos amari quam amatos probari. 27. Idem dixit: Ex inimico vindictam, si te inimicum senserit, perdidisti. 28. Idem: Gravius adversarium securitate decipies. 29. Nocere nescit, qui se velle nocere prodiderit. 30. Doloris ultionem ab inimicis exigit, qui patientiam dolendo custodit. 31. Demetrius Non opto, inquid, ut eos, qui divites sunt, amicos habeam. 32. Iulius Caesar dixit: Acceptum beneficium aeternae memoriae infigendum. 33. Simonides cum interrogaretur, quid inter homines celerrime consenesceret, Beneficium, inquit. 34. Socrates dixit: Qui multarum habet potestatem rerum, primum purgare conscientiam debet, ut quae delicta corrigit, non admittat vitetque quod vindicat. 35. Stultum est, ut velit quis aliis imperare, cum sibi ipse imperare non possit. 36. Idem, Eum firmum regem, qui quae imperat novit, vel praeceptis, quid contrarium esse potest, agnoscit. 37. Idem, Lucrum ingrate praestanti damnum pudoris esse. 38. Si quid dubitas, ne feceris. 39. Animi iudicio quod negatum, fugito. 40. Oriente sole consilium, occidente convivium cogitato. 41. Si pacem vis, belli mentionem ne feceris. 42. Melius est cavere, quam pavere. 43. Utilius erubescere, quam pallescere. 44. Turpis est inopia, quae ex copia nascitur. 45. Age sic alienum, ut tuum non obliviscaris negotium. 46. Amico ita prodesto, ne tibi noceas. 47. Quod habes ita utere, ut alienum non egeas. 48. Plurimi sua amittunt, cum aliena appetunt. 49. Vigila, cum usus exegerit. 50. Honestam artem, quam bene didiceris, sequere. 51. In tuo quam in alieno labore sarcinam suscipe. 52. Gravius labor est, ubi nullus est effectus. 53. Pecuniae quaerendae et tuendae modum habere oportet. 54. Iracundiae infelicitas geminatur. 55. Velox consilium sequitur poenitentia. 55b. [alia. Maxime contraria esse consilio festinationem et iram.] 56. Idem dixit: Cum amicis breves rationes, amicitias longas esse oportet. 57. Iratus filio ipse te coerce, pater. 58. Filio modesto numquam grave est, quod pietas iubet parentis. 59. Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit. 60. Malum alienum tuum ne feceris gaudium. 61. Principium amicitiae est bene loqui; male dicere exordium inimicitiarum. 62. Amicus raro adquiritur, cito amittitur. 63. Multo turpius damnatur, cuius delicto ignoscitur. 64. Graviter irascitur, qui quod dolet deo commendat. 65. Conscientiam quam famam intende: famam enim saepe poteris fallere, conscientiam numquam. 66. Felicitas subiecta est semper adversis. 67. Damnum nisi ex abundantia raro evenit. 68. Cave, ne ob libidinem severitatem relinquas. 69. Discute, quod audias, et proba, quod credas. 70. Iniustae defensionis confidentiam vita. 71. Nec te imprudentia decipi nec cupiditate circumveniri permittas. 72. Nulli imponas, quod ipse pati non possis. 73. Hoc exhibe, quod tibi optaveris exhiberi. 74. Quod promiseris, indubitanter facito. 75. Loquere, quod gratum est; facito, quod expedit. 76. Praesentem laudare minime decet. 77. Morbum et pauperiem celare noli. 78. Sepultus aput te sermo sit semper, quem solus audieris. 79. Si bene egeris, ipse tibi personae auctoritatem dabis. 80. Cui omnes benedicunt, possidet populi bona. 81. Geminat peccatum, quem delicti non pudet. 82. Difficile est iniuriae convenire cum patientia. 83. Actus praeteriti temporis in famam migrat. 84. Seneca dixit: Non est unus, quamvis praecipuus sit, imitandus in omnibus, quia numquam par fit auctori. 85. Idem: Nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est.