Migne Patrologia Latina Tomus 83
De numeris
1. (1293C)Domino nostro altissimo adjuvante, et Salvatore nostro Jesu Christo clementissimo concedente, de numero et ejus mystico mysterio pauca breviter, (1293D)tamen utiliter, volo scribere. Quid I, quid II et III dicunt, quid IV, quid V et VI asserunt, quid VII, quid VIII, quid IX et X referunt, et usque ad XXIV, si possumus pervenire, dicere volumus quid ostendunt.
2. Unum itaque tantum Deo pertinet, quia in omnibus, et ante omnia, et super omnia, in omnipotentia, et magnificentia, et incomprehensibilitate sua unus est, sicut et in capite, et in principio sacrae Scripturae vox divina spiritualiter affirmat, dicens: Audi, Israel, Dominus Deus unus est. Quis enim in coelo aut in terra, aut subtus terram in aeternitate, in potestate, in trinitate, in unitate, in divinitate, in humanitate Deo soli similis esse potest? Ideo itaque unus idem solus Deus dicitur, quia nec antea, nec postea, nec tunc [ nec ] nunc ei alter esse similis in coelo, aut in terra invenitur, aut legitur, quia qui ei superbiendo in coelo similis esse voluit, mox lassus et lapsus periit, et daemon, et Satan, et daemonum in inferno princeps esse meruit. Multa itaque in Dei creaturis, et in sacris Scripturis, quae (1294C)multipliciter esse videntur, tamen uno nomine unum appellantur; ut homo, anima, fides, 398 baptisma, charitas, spes, pax, panis, Ecclesia catholica, et (1294D)alia multa, quae modo causa brevitatis praetermitto. In his tamen, quae praediximus, id est, homine, et anima, et caeteris quae sequuntur, etsi non est secundum ordinem, tamen in suis locis, ut donaverit Deus, narrabimus.
3. Unde factus sit homo? Unum itaque hominem a Deo factum in principio invenimus. De cujus costa unam feminam factam legimus, unam linguam loquendam, id est, Hebraeam usque ad aedificationem turris Nembroth fuisse testatur. Quae turris in campo Diram aedificabatur. Unus Abraham fuisse testatur, qui et caput fidei fuisse dicitur, quia ab Adam usque ad nativitatem Christi ullum hominem Abraham vocatum non invenitur; de quo Abraham dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Nonne Abel credidit, et coronari primus martyrio meruit? Nonne Enoch credidit, qui adhuc in corpore vivit? Nonne Noe justificatus credidit, quem Dominus cum arca et omnibus quae in ea fuerunt liberavit? et nec Abel, nec Henoch, nec Noe caput (1295A)fidei vocati sunt. Quare hoc? id est, etsi in istorum tempore justorum fides apparuit, tamen rara et semper defuit. Abraham autem usque adhuc, et usque in finem fides nec defuit, nec deest, nec deerit. Ideo caput fidei Abraham appellatus est. Unus Noe fuit, qui arcam fabricavit, et si alius inde, Scriptura tacuit. Idem vero Noe primus post diluvium in montibus Armeniae altare Domino construxit, quia ibi inter montes aqua diluvii arcam dereliquit. Unam feminam, id est, Lot uxorem in statuam salis litterae tradunt conversam. Quae statua usque hodie stat, ut omnis qui eam videat, Deum timeat, et omnipotentem eum credat. Una femina in mundo apparuit, cui altera talis nunquam nata fuit, quae solem et ignem novem mensibus in vulva portavit, nec ei aliquatenus ullo modo nocuit. Unam virginem legi leonem lactare, credere non dubito, et non cesso mirari. Unus mediator maximus inter homines, et Deum, qui ex parte hominum verus factus est homo. (1295B)Ideo veraciter mediator dici potest, et potuit, quia nec divinitas humanitati nocuit, nec humanitas divinitati contraria fuit. Una civitas in coelo, quae est omnium sanctorum mater, quae Jerusalem appellatur, et visio pacis interpretatur. In quam civitatem nullus intravit, nec intrat, nec intraturus omnis qui est indignus, et superbus, et impurus. Hucusque de uno diximus, modo de duobus dicturi sumus.
4. Quot substantiis constat homo? Duabus substantiis constat homo, imagine et similitudine Dei factus, id est, anima tantum et corpore, sed in his duabus substantiis in unum inter se conjunctis, multae videntur esse species. In corpore etenim humano novem sunt mensurae sine dubio compositae: id est quatuor principales, quae sunt terra, aqua, aer, ignis, et aliae quinque subsequenter species, id est, sal, fenum, flores, lapides, nubes, et ut in melius de his omnibus intelligas, lege sic: terra in homine est crassitudo, et gravitas carnis, aqua autem sudor, et salivae. Aer vero ipsa anhelatio humida, frigida, atque (1295C)calida, spirans per os et nares. Ignis in homine, qui in stomacho coquit cibos, et in calore 399 sanguinis, sal in salsitate sanguinis, et sudoris, et lacrymarum, et urinae, quia haec omnia in homine salsa sunt. Fenum autem in capillis et pilis, flores in varietate oculorum, lapides in gravitate et duritia, quia lapides ossa terrae dicuntur. Nubes instabilitas mentis et cogitationum. Et de his novem mensuris compositum corpus, et compaginatum ossibus majoribus et minoribus constitutum, conjuncturis principalibus numero CCCLXV. Aliis vero minoribus vix invenitur numerus. Similiter et venis principalibus CCCLXV, minores vero venae innumerabiles sunt. Nervis quoque et sanguine, carne et cute, medullis, cartilaginibus, capite et cerebris tribus, primum vocatur memoria, secundum sensus, tertium appellatur motus. Sensibus V, id est, visus, auditus, odoratus, gustus, tactus. Aetatibus vero VI, id est, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, senium, senectus: (1295D)infantia, quae VII annis finitur; pueritia, quae XIV annis terminatur; adolescentia, quae XXVIII annis protenditur; juventus, quae L annis finitur, senium, quae septuagesimo anno concluditur; senectus vero, quae annorum temporibus et numero non expletur, sed labore, et dolore, et morte. In homine itaque X sunt fenestrae fabrefactae. In prima fenestra verba profert, aerem suscipit et spirat, cibos sumit et gustat. In duabus fenestris videt procul et prope, in duabus aliis odorat et spirat. In duabus aliis inferioribus necessaria corporis foris ministrat. In decima fenestra umbilicus nominata ventrem ornat. Homo vero habet in corde intellectum et cogitatum, consilium et timorem, in splene risum, in felle iram, in jecore amorem, et flatum, et levitatem in cursu, et natando. Naturaliter his omnibus, et aliis multis, quae causa brevitatis praetermitto, hominis corpus constat. Natura vero ejusdem corporis IV in se gerit diversitates. Id est, esurit, sitit, concupiscit, soporat. (1296A)Usus ergo hujus naturae IV rebus expletur, id est, manducando, bibendo, generando, dormiendo. Haec corporis ratio breviter dicta; nunc autem animae origo dicatur.
5. Anima quid est? et si est aliqua res, unde animae fiant? Quid ipsa est, quod nomen ejus, quem usum in rebus conditis. Vivit, an non? si vivit, quid confert universitatis affectibus? beatamne vitam ducit, an miseram? Quid ergo anima est? Coelum non est, neque terra, neque aer, neque ignis, non aqua, non Deus, non sidera, non de anima patris neque matris venit, ut multi aestimant. Non visus, non auditus, non odoratus, non gustus, vel alia caetera, quae memorare longum est, quae sunt in coelo, sive in terra, quod anima non est. Unde ergo anima ex Deo data est, ex nihilo facta, et a Deo creata, ut ipse Dominus per Isaiam dicit: Omnem flatum ego feci, id est, omnem animam; et in Psalmo similiter ait: Qui finxit sigillatim corda eorum, id est, animas, quia corda hominum (1296B)candelabra animarum sunt. Quid itaque est anima, breviter dicendum est, quod Deus tacuit in suis Scripturis. Anima vero est vita rationabilis, et sensibilis, vivificans spiritualiter, et invisibiliter, et mirabiliter omnia viscera ac membra totius corporis intus et foris, jussu sui Creatoris, et miro modo ministrans quinque corporis sensibus, quia 400 per oculos videt, per aures audit, per nares odorat, per gustum discernit sapores, per tactum tota membra regit; quae quadrimoda ratione spiritualiter subsistit, id est, sensu, sapientia, cogitatione, voluntate. Sensus pertinet ad vitam, sapientia ad intelligendum, cogitatio ad consilium, voluntas ad defensionem. Anima etenim dum una res est, multas species et ornamenta ita in se habet. Quae dum spirat spiritus est, dum sentit sensus est, dum sapit animus est, dum intelligit mens est, dum recte discernit ratio est, dum consentit voluntas est, dum recordatur memoria est, dum membra vegetat anima est, dum bene vivit imaginem Dei habet, dum bene ornata Deo et angelis placita, (1296C)dum virtutibus bonis plena Trinitatis est cathedra. Ornamenta vero animae haec sunt. Per auditum credit, per desiderium quaerit, per sapientiam invenit, per orationem petit, per gratiam accipit, per humilitatem custodit, per misericordiam occurrit, per benignitatem indulget, per doctrinam acquirit, per poenitentiam componit, per exemplum pulchra, per scientiam lucida, per zelum bonum libera, per mansuetudinem plana, per prudentiam cauta, et clara, per simplicitatem sincera, per stabilitatem sobria, per justitiam recta, per patientiam longanima, per obedientiam parata, per actionem munda, per spem tensa, per abstinentiam temperata, per castitatem sancta, per gaudium spirituale laeta, per confessionem aperta, per martyrium ornata, per unitatem catholica, per concordiam pacifica, per dilectionem proximi larga, per charitatem Dei perfecta. Haec sunt ornamenta animae. Necessitates corporis istae sunt: in fame cibus, in siti potus, in labore requies, in fatigatione somnus, in delectatione, (1296D)et taedio carmen, in dolore salus, in imbecillitate virtus, in tunore refugium, in tenebris lumen, in bello pax, et alia multa, quae modo causa brevitatis longum est dicere. Sicut sine his itaque necessitatibus caro humana non potest feliciter vivere, ita anima sine suo necessario non potest in corpore perfecte stare. Cibus namque animae est praeceptum divinum, potus ejus oratio pura, balneum ejus jejunium legitimum, vestimentum ejus eleemosyna de propria substantia, organum ejus laudatio Dei assidua, requies ejus perfecta paupertas, salus ejus corporis infirmitas, refugium ejus pura poenitentia, pax ejus charitas plena. O homo, quicunque es, his duabus substantiis, ut praediximus, constitutus, id est, corpore et anima, imitare Christum et sanctos Patres, qui te praecesserunt; disce humilitatem a Christo, devotionem ex Petro, charitatem ex Joanne, obedientiam de Abraham, hospitalitatem de Lot, longanimitatem de Isaac, tolerantiam de Jacob, patientiam de Job, castimoniam (1297A)de Joseph, mansuetudinem de Moyse, constantiam de Josue, benignitatem de Samuel, misericordiam de David, abstinentiam de Daniel, eleemosynam de Tobia, theoricam ex Heli, actualem ex Paulo, poenitentiam lacrymosam ex Maria Magdalene, puram confessionem ex latrone, martyrium de Stephano, largitatem de Laurentio.
6. De superbia et invidia. Duas esse radices pestiferas et mortiferas omnibus viventibus, dubium non est. A quibus omnis iniquitas, et 401 omnis impietas, et omnis calamitas, et omnis crudelitas, et omnis tempestas, et omnis dolor, et omnis plaga, et omnis poena, et omnis morbus, et omnis mortalitas, et omnis tribulatio, et omne malum, quodcunque et in coelo, et in terra, et in inferno inveniris, et sentiri potest, ortae sunt, una radix vocatur superbia, altera appellatur invidia. Quis enim de sapientibus et Scripturas intelligentibus ignorat superbiam esse radicem et reginam omnium malorum, Scriptura attestante, (1297B)et dicente: Initium omnis peccati superbia? Per ipsam enim primitus angelorum princeps per Deum, qui Lucifer tunc vocabatur, et quasi signaculum Dei vivi videbatur, de throno Altissimi, et de altitudine coeli, et de illa magna et sancta civitate, quae vocatur visio pacis, in qua sunt novem ordines angelorum, ipse cum decima angelorum parte in inferni tartara profectus est. O tam crudele et tam malum incredibile! Ipse durissimus draco sui deceptor, et mortis inventor, in ipsa sua invenit projectione mortis omnium secundam radicem, quae appellatur invidia. Sic enim sacra Scriptura ait: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Hoc ergo modo per invidiam primum intravit peccatum, et per peccatum mors originem traxit, id est, suggestione iniqua crudelissimi inimici orta fuit. Ex iniqua suggestione prava cogitatio intus erupit, prava autem cogitatio delectationem peperit, delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem, necessitas malam mortem, mala mors perditionem. Suggestione (1297C)itaque diaboli per serpentem Eva seducta est, et sic primus homo Adam per Evam seductus praeceptum Creatoris sui transgressus est, et in ipsa transgressione laborem et mortem invenit, et semini suo post se ipsa dereliquit, Ire quo labore et morte sic Deus ad Adam dixit: In sudore vultus tui manducabis panem tuum; et iterum ait: Terra es, et in terram ibis. Et Scriptura hoc affirmans ait: Sicut mors in Adam data est, ita dominabitur in omnibus filiis ejus. Labore ergo, et morte, et miseria, et corruptione, et maledictione inventis, et aliis innumerabilibus progeniei suae derelictis, ipse cum semine in tenebris et cruciatibus a die mortis suae in prima aetate mundi usque ad resurrectionem Christi detentus est.
7. Duas vias vitae et mortis in hoc saeculo esse dubium non est, una per quam feliciter pergunt sancti, altera per quam peccatores se ipsos perdunt, de quibus viis in primo psalmo Spiritus sanctus sic ait: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. (1297D)Via sanctorum Dominus ipse, sicut ipse dixit: Ego sum via, et veritas, et vita; via autem peccatorum tenebrae mortis, ut in Psalmo legitur: Fiat via illorum, id est, peccatorum, tenebrae, et lubricum. Via sanctorum fides catholica, via peccatorum infidelitas prava; via sanctorum spes recta, via peccatorum arida desperatio; via sanctorum charitas perfecta, via peccatorum iniquitas odiosa; via sanctorum diligentia mentis, via peccatorum negligentia cordis; via sanctorum timor Dei, via peccatorum transgressio mandati; via sanctorum voluntas bona, via peccatorum cupiditas mala; via sanctorum oratio assidua, via peccatorum verbositas mala; via sanctorum 402 confessio fragilitatis, via peccatorum excusatio iniquitatis; via sanctorum simplicitas pura, via peccatorum obscuritas tenebrosa; via sanctorum patientia stabilis, via peccatorum instabilitas temporalis; via sanctorum humilitas vera, via peccatorum elatio inquinata; via sanctorum abstinentia temperata, via peccatorum nimietas dissoluta; (1298A)via sanctorum castitas sancta, via peccatorum luxuria immunda; via sanctorum sobrietas formosa, via peccatorum ebrietas crapulosa; via sanctorum largitas dandi, via peccatorum avaritia servandi; via sanctorum taciturnitas silendi, via peccatorum loquacitas vapulandi ( sic ); via sanctorum commemoratio boni, via peccatorum oblivio Dei; via sanctorum lectio sancta, via peccatorum murmuratio praesumptiosa ( sic ); via sanctorum justitia et veritas, via peccatorum mendacium et pravitas; via sanctorum concordia pacis, via peccatorum discordia dissensionis, via sanctorum in omnibus gratias agere, via peccatorum semper despicere; via sanctorum zelus bonus in amore Dei, via peccatorum zelus malus et amor mundi; via sanctorum monstratio bona, via peccatorum ostensio mala; via sanctorum thesaurizare in coelo, via peccatorum absconsio in imo; via sanctorum humilitas Christi, via peccatorum superbia diaboli; via sanctorum amor vitae futurae, via peccatorum amor vitae periturae; in una tollitur quod hic diligitur, (1298B)in altera quod amatur semper habetur.
8. Duos etiam infernos in Scripturis legimus: unus in terra, in quo probantur sancti, alius sub terra, in quo damnantur daemones et impii: etsi uno nomine nominati sunt, multum inter se distant; in uno namque labor et requies, in altero semper miseria, cui non est finis. In inferno sanctorum compunctio salutaris, in inferno peccatorum cruciatus poenalis; in inferno sanctorum poenitentia vera, in inferno peccatorum poenitentia sera; in inferno sanctorum abremissio pia, in inferno peccatorum damnatio justa; in inferno sanctorum probatio cum consolatione, in inferno peccatorum poena sine intermissione; in inferno sanctorum afflictio, et refectio, in inferno peccatorum semper cruciatio; in inferno sanctorum spes muneris accipiendi, in inferno peccatorum desperatio poenae finiendae; in inferno sanctorum suavitas jugis, in inferno peccatorum gravitas sustinendi; in inferno sanctorum timor offensionis, in inferno peccatorum (1298C)vindicta transgressionis; in inferno sanctorum labor, et requies, in inferno peccatorum injuria semper poenalis; in inferno sanctorum visitatio infirmi, in inferno peccatorum oblivio visitationis; in inferno sanctorum fletus poenitentium, in inferno peccatorum lacrymae et stridor dentium; in inferno sanctorum nox et dies, in inferno peccatorum tenebrae exteriores; in inferno sanctorum probantur boni, in inferno peccatorum puniuntur pravi; in inferno sanctorum ignis videtur et ministrat, in inferno peccatorum habetur et cruciat; in inferno sanctorum custodiunt angeli, in inferno peccatorum cruciantur adversarii; in inferno sanctorum gratia, benignitas et misericordia, in inferno peccatorum amaritudo, ira et indignatio, in inferno sanctorum adjuvantur sancti, in inferno peccatorum damnantur daemones et impii; in inferno sanctorum 403 boni et mali ( sic ), in inferno peccatorum nihil habetur boni; in inferno pravorum non est finis malorum, in inferno (1298D)sanctorum spes est regni coelorum.
9. De ebrietate. Duas res reperi, et eas multum novi in humana misera vita multum sibi contrarias: una vocatur ebrietas, altera appellatur sobrietas, de quarum contrarietate pauca breviter dicam: ebrietas satis inutilis est, indigna res in viris, impudica in feminis, contumeliosa in servis, reprehensibilis in sacerdotibus, dignitatem perdit in regibus, veritatem obliviscitur in judicibus, misericordiam delet in divitibus, malos mores motat, hominem totum conturbat, inimicitias memorat, caedes et clades concitat, patricidia inter parentes praeparat, rixas suscitat, sanos amentes facit, sapientes stultos facit, sobrios insensatos reddit, abluit memoriam, desecat sensum, negligit mentem, confundit intellectum, concitat libidinem, implicat sermonem, corrumpit sanguinem, violat visum, obdurat aures, strepitat risum, turbat viscera, clamat inhoneste, non loquitur recte, humidat [ Vel humectat] cerebrum, flagitat somnum, debilitat (1299A)membra, impedit mysteria, siccat gulam, dissipat medullam, promittit vespere, et mentitur mane, maculat corpus et animam, et omnem exterminat salutem. 10. De sobrietate. Sobrietas vero in omnibus utilis est; bona est in coelo et in terra, bona est in via simul et in patria, continet juvenem, honorat senem, longevit ( sic ) vitam, ditat haeredem, fecundat prolem, auget honorem, dignitas est in viris, pudicitia in feminis, gratia in servis, decor et laus in sacerdotibus, gloria et victoria in regibus; veritatem ostendit in judice, patientiam in paupere, largitatem in divite, bonos mores admovet, hominem totum conservat, amicitias innovat, rixas mitigat, discordantes concordat, sanos serenat, sapientes ornat, stultum erudit, sobrium custodit, retinet memoriam, illuminat corda, sincerat mentem, acutat intellectum, hilarat faciem, continet vultum, contemnit libidinem, superat vitium, aures aperit, exonerat cerebrum, (1299B)tacet tempore, loquitur recte, curat venas, confirmat sanguinem, irrigat ossa, nutrit medullam, roborat membra, fruitur somno, aperit visum, reprimit risum, ostendit mysteria per pauca verba, rarus sermone, fidelis opere; mundat corpus simul et animam, et omnem custodit salutem.
11. De pace et discordia. Duas alias vidi veraciter, quae multum inter se distant sibi, quarum una si sola regnasset, et alia opportune non venisset, nullus hominum feliciter vixisset; de quibus pauca dicere volo, quia ad alia festino modo. Discordia vocatur una, et pax vocatur altera. Discordia multum timenda, et omni Christiano valde fugienda, quae haec facit: de filiis Dei filios diaboli, de amicis inimicos, de fratribus adversarios; ex qua susurratio, querela, furor et ira, controversia, et mendacium, juramentum, et perjurium, laesio, et scandalum, dolus et invidia, livor et homicidium. Nihil aliud est discordia, nisi separatio pacis, et disruptio unitatis, disciplina diaboli, via mortis, perditio vitae, confractio mandatorum, (1299C)mutatio sensus, dispersio intellectus, domus diaboli, 404 semita inferni, exspectatio poenae, expulsio indulgentiae, subversio disciplinae, despectio charitatis, suppressio humilitatis, motatio animi, conturbatio membrorum, malum lethale, venenum serpentis, morsus viperae, flatus basilisci, vomitus reguli, conclusio regni, apertio inferni, inimica Dei, amica diaboli:
12. Pax vero non sic agit, quia Deum homini et hominem Deo proximum facit; ideo pax vera tenenda est, et omnibus Christianis corde et corpore conservanda est. Dulcis namque et nimis valde diligenda talis magistra, quae facit miracula multa, et miranda est quae facit de filiis diaboli filios Dei, et de inimicis amicos, de adversariis fratres, de extraneis propinquos, de alienis domesticos; ex qua sinceritas et simplicitas, mitigatio et lenitas, mansuetudo et indulgentia, planities et veritas, taciturnitas et justitia, stabilitas et patientia, dilectio et tutio ( sic ), (1299D)auxilium et curatio. Nihil aliud est pax, nisi domus Dei; sic enim ipse Deus dixit discipulis suis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Quid aliud pax, nisi propinquitas Dei, gratia Dei, et conjunctio Dei, valetudo sensus, acies intellectus, domus Dei, semita regni, praemiorum exspectatio, diligentiae collectatio, rigor disciplinae, perfectio charitatis, circulus humilitatis, clypeus tranquillitatis, continentia principatus, membrorum serenitas? O si me licuisset plene et plane pacem pronuntiare! multas lineas debui digitis scribere; superat enim omnem sensum. Cujus vitalis dulcedo melliflua apertio regni, conclusio inferni, amica Dei, inimica diaboli, felicitas est in vita praesenti, gaudium et laetitia in vita perenni.
13. Duobus modis vera poenitentia dignoscitur: primus modus est commissa devotissime et largissimis lacrymis deflere, et poenitere. Secundus modus est deflenda et poenitenda iterum non admittere. Poenitentia dicta est quasi punitentia, quia homo in (1300A)se punit quod male commisit. Servo Dei tanta recordatio esse debet peccati, ut ea quae gessit semper lacrymis defleat. Nihil autem pejus quam culpam cognoscere, nec deflere; duplicem enim habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecerit, seu quia malum per audaciam perpetraverit. Quod enim oportuit non fecit; et quod agere non oportuit, id gessit. Ille poenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando scilicet ac deflendo quae gessit, tanto profundius, quanto exstitit in peccando proclivior. Magna enim est virtus lacrymarum, quae sine voce et verborum sonitu impetrant veniam, quam pro culpis postulant. Petrus namque lacrymas prorupit, nihil voce precatus est. Invenio enim quod fleverit, non invenio quid dixerit; lacrymas ejus lego, satisfactionem ejus non lego. Recte plane Petrus flevit, quia quod defleri solet potest excusari; quod defendi non potest, ablui potest. Lavant enim (1300B)lacrymae delictum quod pudor est voce confiteri; lacrymae ergo verecundiae consulunt in flendo et saluti, non erubescunt impetrando, et impetrant quod recte postulant in rogando.
14. Lacrymae, inquam, tacite quodammodo procedunt, veniam postulant 405 et merentur; causam non dicunt, et misericordiam sequuntur: lacrymarum utique utiliores sunt preces quam sermonum, quia sermo in precando fortasse fallit, lacrymae omnino non fallunt. Sermo enim interdum non totum profert negotium, lacrymae semper produnt affectum. O lacrymae, quam dulces, quam fortes, quam pretiosae, quam suaves estis in uberibus matris poenitentiae? Sicut enim pia mater ministrat de pectore lac infanti, sic pia poenitentia de cordis compunctione lacrymas porrigit poenitenti. Mater lactat infantem, ut crescat, poenitentia lacrymat poenitentem, ut reviviscat; mater optat infanti ut vita veterescat, [poenitentia] poenitenti, ut nullo malo senescat. Mater non omnibus optat vitam, poenitentia omnibus optat salutem. (1300C)O poenitentia, magna sunt ubera tua, vino compunctionis plena, quibus reos recreas, lapsos relevas, fugientes revocas, confractos confirmas, morbidos mundas, leprosos lavas, infirmos roboras, tristes laetificas, desperantes confortas, vulneratos sanas, laceratos ligas, perditos reparas, in peccatis mortuos suscitas. O poenitentia! quid dicam de te? laudare enim non valeo ut volo, quia pretiosior es auro obryzo. Per te enim mors destruitur, et diabolus fugatur; per te vita invenitur, et Deus reperitur; per te infernus clauditur, et regnum invenitur. Ille itaque poenitentiam dignam agit, qui sic praeterita deplorat, ut futura iterum non admittat; vulnus enim iteratum tardius sanatur. Iteratio peccati grave malum, sicut morbus super morbum veniat, sicut imber super imbrem occurrat; nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum, quem quanto magis laverit, tanto amplius lutum facit. Nullus itaque de Dei bonitate (1300D)dubitet, nullus de Dei misericordia desperet, veniam corde quaerat, et recipiet. Corpore et mente poeniteat, et Deum ad misericordiam provocet. David post culpam psalmum cantavit, et regnum non perdidit, et veniam invenit. Manasses rex impius coram Domino flevit, et sibi et populo pacem acquisivit. Zachaeus in arborem ascendit, et salutem invenit. Maria lacrymavit, et veniam meruit; Petrus amare flevit, et gratiam non perdidit, et veniam impetravit. Latro in uno sermone cum Christo paradisum intravit. Longinus lancea latus Salvatoris aperuit, et non tantum veniam invenit, sed episcopatus honorem et martyrii gloriam et coronam habere meruit.
15. Duobus mandatis tota lex pendet, et prophetae, id est, dilectio Dei totis viribus corporis et animae, et dilectio proximi sicut semetipsum. Duobus modis creditur, id est, perfecta fide et perfecta operatione. Duobus modis crux portatur, id est, cum per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem (1301A)proximi affligitur animus. Duobus modis locutio divina distinguitur, id est, aut per semetipsum Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam verba formantur.
16. Duo in hac vita sunt genera justorum: unum videlicet bene viventium, sed nulla docentium; aliud vero recte viventium, et eadem recta docentium. Duobus modis percussio divina intelligitur, id est, in bonam 406 partem, qua percutimur carne, ut emendemur anima et mente; altera, qua vulneramur conscientia ex charitate, ut Deum ardentius diligamus. Duobus modis Deus respicit in homines, id est, vel ad veniam, vel ad vindictam: ad veniam, sicut respexit Petrum; ad vindictam, sicut in Sodomam et Gomorrham.
17. Duo latrones cum Christo crucifixi sunt, id est, Dismas a dextris, Gestas a sinistris. Alia nomina latronum Chacham et Chamna. Duas filias Lot habuit, filius fratris Abrahae, quarum una vocabatur (1301B)Adach, quae peperit patri filium nomine Moab, de quo Moabitae orti sunt. Altera vero, quae vocabatur Moach, quae et similiter patri suo peperit filium nomine Ammon, de quo Ammonitae exierunt. Hi duo filii non sine culpa nati sunt, quia pater filias uxores habuit, et hoc non voluntas, sed ebrietas fecit; et ita culpa miro modo est facta, ut pater filias uxores haberet, et sorores matres fratribus factae sunt, et filii matribus fratres fuerunt, quia de semine patris filiae natae sunt, et de semine iterum patris in filiabus filii sunt procreati; et ideo haec progenies magnam maledictionem meruit, quae usque ad decimam generationem in Ecclesiam Dei non intravit. Et tamen Ruth Moabitida bona femina fuit, quae in generationem Christi partem habere meruit. Ipsa enim mater avi David fuit; David namque filius Jesse, Jesse filius Obeth, Obeth filius Booz, et mater ejus Ruth. Avus enim pater patris est.
18. Duos filios Isaac habuit, unus Deo reprobus, et alter electus fuit. Sic enim Scriptura ait: Jacob (1301C)dilexi, et Esau odio habui; et hoc non sine causa, quia ambo filii boni patris, et ambo uterini in utero bonae matris, et tamen electus supplantavit reprobum in utero matris, et primogenita ei rapuit, et benedictionem patris; sed ideo hoc voluit Deus ita, quia omnes electi de Jacob sunt orti, et de semine ejus, et tamen reprobum non dereliquit Deus, quia Job et Dei servus, et rex ortus est ex genere ejus. Et ideo hoc breviter memoravi, quia mali de bonis, (1302A)et boni de malis oriuntur. Mali de bonis, daemones de angelis; boni de malis, sancti de gentibus. Mali de bonis, Ismael de Abraham, Moab et Ammon de Lot; boni de malis, Abraham de Chaldaeis. Mali de bonis, Dathan et Abiron de Levi, Ophni et Phinees de Heli. Boni de malis, Ruth ac Moab et Raab de Chanaan. Mali de bonis, quod ante debui dicere, Cain de Adam, et de Noe Cham. Bonus de malo, Jonathan de Saul. Malus de bono, Absalon de David. Quid plura dicam? Sic enim erit usque in finem, et de bonis mali, et de malis boni; cum autem venerit, qui solus bonus est bonos a malis segregabit.
19. Duos viros adhuc vivos legimus; sed ubi sunt vivi et absconditi, nescimus. Unus ab Adam septimus, et Enoch nominatus, alter vero Elias, qui usque ad coelum in curru igneo est raptus; de duobus breviter diximus, tamen satis, quia ad tres festinamus.
20. Tres personae Trinitatis, in una potestate et (1302B)majestate, Pater, Filius et Spiritus sanctus, quae tres personae apud Hebraeos sic vocantur Abba, Ben, Ruba. Apud vero Graecos Pater, Bar, quomodo autem Graece 407 Spiritus dicitur, adhuc non inveni. Illi tamen dicunt ageos quod Latine sonat sanctus. Abba pater, Ben filius, Ruba Spiritus sanctus. Pater tamen Graecum est, et Latine sonat genitor. Bar Graece, filius Latine. Trinitas itaque dicitur propter personarum diversitatem, unitas vero propter inseparabilem deitatis substantiam. Pater dicitur, eo quod habeat Filium, et omnis paternitas, quae in coelo, et in terra est, in eo et ex eo nominatur. Filius dicitur, eo quod habeat Patrem, Spiritus vero sanctus, eo quod a Patre et Filio procedit. Deus dicitur propter potestatem, et dilectionem; Dominus dicitur propter dominationem; omnipotens dicitur, quia omnia potest, cui nihil impossibile est. Et si Deus omnipotens est, quid est quod non potest? Id est, non potest falli, non potest mori, non potest peccare. Per Patrem vivimus, movemur et sumus; per (1302C)Filium rationem, et scientiam, et intellectum habemus; per Spiritum sanctum donis bonis omnibus illustramur. Tribus modis Deus dicitur, id est, essentialiter, ut Paulus dicit: Qui est benedictus in saecula. Nuncupative, ut Dominus Moysi dicit: Constitui te in Deum Pharaonis. False, ut dicitur: Dii qui non fecerunt coelum et terram pereant. Tres res in principio creavit Deus, id est, angelos, et . . . et informem materiam. ( Desunt alia. )