Jump to content

De nuptiis et concupiscentia (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De nuptiis et concupiscentia
(ed. Migne) XLIV
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44

AugHip.DeNuEtC 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Nuptiarum propria et naturalia bona exponit. In illis bonis non computandam carnis concupiscentiam probat: hanc enim omnino esse malum, quod non de nuptiarum natura venit, sed ex antiquo peccato nuptiis accidit: quo tamen malo nuptiae bene utuntur ad liberorum procreationem. Propter hanc vero concupiscentiam fieri, ut etiam de legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi nascantur, qui peccati vinculo, licet ab eo per gratiam liberatis parentibus, obstricti sunt, atque sub diaboli potestate captivi, nisi eadem similiter Christi gratia liberentur. Explicat quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, non reatu. Baptismi sanctitate non hunc tantummodo originalem reatum, sed peccata alia et omnia prorsus hominum mala auferenda esse docet. Tandem concupiscentiae malum a nuptiarum bonitate distinguendum esse, Ambrosii auctoritate confirmat.

CAPUT PRIMUM.

1. De hujus operis argumento. Haeretici novi, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter natis parvulis necessariam non esse, contendunt, damnatores nos esse nuptiarum, operisque divini quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum, de quo Apostolus ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; et per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur (Coloss. I, 13). Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dei, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. Intentio igitur hujus libri haec est, ut quantum nos Dominus adjuvare dignatur, carnalis concupiscentiae malum, propter quod homo, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. Haec enim, quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus (Rom. VII, 24).

CAPUT II.

2. Cur opus ad Valerium scripserit. Cur autem ad te potissimum de hac re scribere voluerim, tres maximae causae sunt, quas breviter intimabo. Una est, quia donante Christo, magna tibi est observantia pudicitiae conjugalis. Altera, quia profanis istis novitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti. Tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus venisse cognovi: quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noverimus defendendo adjuvare quod credimus. Apostolus enim Petrus, paratos nos esse praecipit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra (I Petr. III, 15). Et apostolus Paulus: Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Coloss. IV, 6). Ista sunt quae me praecipue compulerunt, ut in hoc volumine tecum haberem, qualem Dominus dignaretur donare, sermonem. Nam mihi nunquam placuit cuiquam illustri viro, et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, praesertim non otiosa dignitate jam fruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter, quam impudenter impingere. Si quid ergo tale nunc feci propter eas quas commemoravi causas, dignanter ignosce, et benevolum animum ad ea quae sequuntur intende.

CAPUT III.

3. Pudicitia conjugalis donum Dei. De infidelium pudicitia difficultas. Pudicus verus nonnisi fidelis. Donum Dei esse etiam pudicitiam conjugalem, beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7). Ecce et hoc donum esse dixit a Deo; etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat esse sicut se ipsum, tamen, donum a Deo. Unde intelligimus, cum haec praecipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi, quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero Dei dona esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur; et cui sint agendae gratiae, si habentur; nostrasque voluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum valere, nisi divinitus adjuventur. 4. Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum ejus a quo acceperunt? an forte nec dona Dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23)? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim, et corpus, et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. Cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae videntur ad conjugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quaerentes, vel sibi vel aliis, sive in his rebus quas vitiose concupiscunt, humanas molestias devitantes, sive daemonibus servientes; non peccata coercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori. CAPUT IV. 5. Nuptiarum bonum naturale. Omnis societas naturaliter fraudulentum socium refugit. Conjugalis pudicitia quae vera. Virginitas et pudicitia non vera, nisi quae verae fidei mancipatur. Copulatio itaque maris et feminae generandi causa, bonum est naturale nuptiarum: sed isto bono male utitur, qui bestialiter utitur, ut sit ejus intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis. Quanquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et conjugiorum quaedam quasi confoederatio custoditur, et socialis nidificandi solertia, vicissimque ovorum dispertita tempora fovendorum, et nutriendorum opera alterna pullorum, magis eas videri faciunt agere, cum coeunt, negotium substituendi generis, quam explendae libidinis. Quorum duorum illud est in pecore simile hominis, hoc in homine simile pecoris. Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi societate jungantur, et ita invicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non vult; hoc tam evidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque convertunt. Eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), in usum justitiae convertunt fidelium nuptiae. Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis saeculi filii nascuntur, in Dei filios renascantur. Quapropter qui non hac intentione, hac voluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole glorientur; etiamsi tanta sit observantia, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia conjugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. (Psal. LXXII, 27). Vera igitur pudicitia, sive conjugalis, sive vidualis, sive virginalis dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur. Cum enim recto judicio praeferatur nuptiis sacrata virginitas; quis non sobria mente christianus etiam non univiras christianas catholicas nuptas, non solum vestalibus, sed etiam haereticis virginibus anteponat? Tantum valet fides, de qua dicit Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23): et de qua item scriptum est ad Hebraeos, Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6).

CAPUT V.

6. Libidinis vituperatio non est damnatio nuptiarum. Pudor in corpore humano unde. Adam et Eva non sunt caeci creati. Apertio oculorum in primis parentibus quid. Quae cum ita sint, profecto errant, qui cum vituperatur libido carnalis, damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de connubio sit, non de peccato. Nonne illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus dicens, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28), nudi erant, et non confundebantur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent? An forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter advertunt, caeci creati erant prius homines, sicut canes; et quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt visum? Absit hoc credere. Sed unde moventur qui hoc putant, illud est quod legitur, Sumens de fructu ejus, edit, et dedit viro suo secum, et ederunt; et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant. (Gen. III, 6 et 7). Hinc est quod parum intelligentes, opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos divina Scriptura testatur. Sed numquid et Agar ancilla Sarae, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos, et vidit puteum (Id. XXI, 19), clausos prius oculos habuit? Aut illi duo discipuli post resurrectionem Domini in via cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus Evangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et agnoverunt eum (Luc. XXIV, 31, 35)? Quod ergo scriptum est de hominibus primis, Aperti sunt oculi amborum; intelligere debemus, attentos factos ad intuendum et agnoscendum, quod novum in eorum corpore acciderat: quod utique corpus patentibus eorum oculis et nudum quotidie subjacebat, et notum. Alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et volatilibus omnibus, Adam clausis oculis nomina posset imponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi videndo non posset? Quomodo denique ipsa mulier ei demonstrata est, quando ait, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23)? Postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut haec cum dicat non cernendo, sed palpando potuisse; quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum, de quo fuerat cibum sumptura prohibitum, vidisse quam esset speciosum oculis ad videndum. (Id. III, 6)? Erant itaque nudi, et non confundebantur (Id. II, 25); non quia non videbant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quae videbant. Non enim dictum est, Erant ambo nudi, et ignorabant; sed, non confundebantur. Quia enim nihil praecesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet.


CAPUT VI.

7. Carnis suae inobedientia homini juste retributa. Erubescentia de inobedientibus membris. Ibi homo primitus Dei lege transgressa, aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris, et inobedientiae suae malum sensit, quando sibi dignissime retributam inobedientiam suae carnis invenit. Talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid videlicet sciendum, quod melius nesciretur. Tunc in se quippe sensit homo quid fecit: tunc a bono malum, non carendo, sed perpetiendo discrevit. Injustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, cervicis et laterum, ut ad opera sibi congrua moveantur, positum in potestate est, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi autem ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis nutum membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commoveat, et aliquando non facit animo volente, cum aliquando faciat et nolente? Hincne non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem Deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium? Ubi autem convenientius monstraretur inobedientiae merito depravatam esse humanam naturam, quam in his inobedientibus locis, unde per successionem substitit ipsa natura? Nam ideo proprie istae corporis partes naturae nomine nuncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem quia inobedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt (Gen. III, 7): ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.


CAPUT VII.

8. Libidinis malum non tollit nuptiarum bonum. Quia ergo nec isto adjuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant imprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. Discernitur autem non solum ratione subtili, verum etiam vulgatissimo judicio naturali, quod et in illis apparuit hominibus primis, hodieque tenetur ab hominibus conjugatis. Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum: quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod vitat ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum. Proinde nuptiae quia etiam de illo malo aliquid boni faciunt, gloriantur: quia sine illo fieri non potest, erubescunt. Tanquam si quispiam pede vitiato, ad aliquod bonum etiam claudicando perveniat, nec propter claudicationis malum mala est illa perventio, nec propter illius perventionis bonum bona est claudicatio: ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare, nec propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus.


CAPUT VIII.

9. Morbus concupiscentiae in nuptiis, non sit voluntatis, sed necessitatis. Quae fidelium in usu matrimonii debeat esse voluntas. Concupiscientiae malo quis uti, et non vinci existimandus. Sancti Patres quomodo olim conjugibus usi. Iste quippe est morbus, de quo Apostolus etiam conjugatis fidelibus loquens ait: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et Gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 3-5). Non solum igitur conjugatus fidelis vase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores alienae appetuntur: sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tanquam prohibuerit Apostolus conjugalem, hoc est, licitum honestumque concubitum: sed ut iste concubitus,qui nihil morbidae libidinis haberet adjunctum, si non praecedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet adjunctum, non sit voluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis. Quae voluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit de conjugio plenae felicitatis: si autem non provenerit, pax erit conjugibus bonae voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est, conjugem suam; procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum; sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem fraenat et cohibet; neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subjiciat. Sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse conjugibus neminem oportet dubitare christianum; quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandae, non variandae appetitio voluptatis.


CAPUT IX.


10. Cur viro plures aliquando uxores, nunquam autem feminae plures viros habere permissum. Natura principiorum singularitatem amat. Nam si Deo patrum nostrorum, qui etiam noster est, illa numerositas conjugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido jactaret, ita etiam sanctae feminae servissent pluribus singulae: quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiae turpitudo compelleret, ut plures viros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet? Verumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas, sed unum et unam, satis indicat ipsa prima divinitus facta conjugum copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur exemplum. Progrediente autem genere humano, junctae sunt quibusdam bonis viris bonae feminae, singulis plures. Unde apparet et illud dignitatis magis appetisse modestiam, et hoc fecunditatis permisisse naturam. Nam et principatus magis naturaliter unius in multos, quam in unum potest esse multorum. Nec dubitari potest naturali ordine viros potius feminis, quam viris feminas principari. Quod servans Apostolus ait, Caput mulieris vir (I Cor. XI, 3); et, Mulieres, subditae estote viris vestris (Coloss. III, 18): et apostolus Petrus, Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahae, dominum illum vocans (I Petr. III, 6). Quod licet ita sese habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem pluralitatem videamus in subditis: tamen plures feminae uni viro nunquam licite jungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, conjux non potest esse, sed meretrix.


CAPUT X.

11. Sacramentum nuptiarum. Matrimonium indissolubile. Lex saeculi quoad divortium alia a lege Evangelii. Quoniam sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est; nec tantum pudicitia, cujus vinculum est fides; verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25): hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge conjugem dirimi (Matth. V, 32). Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur. Cujus sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2), hoc est, in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus conjugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminae, vel ducantur uxores, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege hujus saeculi, ubi interveniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia; quod etiam sanctum Moysen Dominus, propter duritiam cordis illorum, Israelitis permisisse testatur: sed lege Evangelii reus est adulterii; sicut etiam illa si alteri nupserit (Matth. XIX, 8, 9). Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter viventes quiddam conjugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis: sicut apostatae anima velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita Sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii.


CAPUT XI.

12. Mutuum continentiae votum conjugium non dirimit. Verum conjugium inter Mariam et Joseph. Joseph quomodo pater Christi. In matrimonio Mariae et Joseph omnia fuere conjugii bona. Quibus vero placuerit ex consensu, ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut inter illos vinculum conjugale rumpatur: imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius concordiusque servanda sunt, non voluptariis nexibus corporum, sed voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. I, 20). Conjux vocatur ex prima fide desponsationis, quam concubitu nec cognoverat, nec fuerat cogniturus: nec perierat, nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo et sanctius et mirabilius jucunda suo viro, quia etiam fecunda sine viro, prole dispar, fide compar. Propter quod fidele conjugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus, utrumque mente, non carne. Sive tamen ille pater sola mente, sive illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis ejus, non sublimitatis; infirmitatis, non divinitatis. Neque enim mentitur Evangelium, ubi legitur: Et erant pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et alio loco: Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem. Item paulo post: Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. At ille ut ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum genuit praeter matrem, respondit eis: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et rursum, ne hoc dicto parentes illos negasse putaretur, Evangelista secutus adjunxit: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis (Luc. II, 33, 41, 48-51). Quibus subditus, nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Cur ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7), cujus formae parentes erant? Sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formae servi parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione conjuges essent. Unde et series generationum, cum parentes Christi connexione successionis commemorantur, usque ad Joseph potius sicut factum est, fuerat perducenda (Matth. I, 16, et Luc. III, 23); ne in illo conjugio, virili sexui utique potiori fieret injuria, cum veritati nihil periret quia ex semine David, ex quo venturus praedictus est Christus, et Joseph erat et Maria. 13. Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum: fidem, quia nullum adulterium: sacramentum quia nullum divortium.


CAPUT XII.

Omnis quae de concubitu nascitur, caro peccati est. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis pudenda concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3): ut hinc etiam doceret, omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola quae non inde nata est, non fuit caro peccati. Quamvis conjugalis concubitus qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum: quia bona voluntas animi, sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis voluptatem; nec humanum arbitrium trahitur subjugante peccato, cum juste redigitur in usum generandi plaga peccati. Hujus plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque immunditiarum foeditatibus regnat; in connubiorum vero necessitudinibus servit. Ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedissequo tali honestas verecundatur. Non est igitur haec libido nuptiarum bonum, sed obscoenitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo non conjuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt; si manserunt conjuges Joseph et Maria, qui concumbere nec coeperunt?

CAPUT XIII.

14. Ante Christum tempus nubendi, post Christum continendi tempus est. Haec enim propagatio filiorum, quae in sanctis patribus propter generandum et conservandum populum Dei, in quo prophetiam Christi praecedere oportuit, officiosissima fuit, nunc jam non habet illam necessitatem. Patet quippe jam ex omnibus gentibus spiritualiter gignendorum, undecumque carnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est, Tempus amplectendi, et tempus continendi ab amplexu (Eccle. III, 5); per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum. Illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu. 15. Itaque et Apostolus cum hinc loqueretur, ait: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est et ut qui habent uxores tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breviter dicam, sic existimo intelligenda. Hoc, inquit, dico, fratres: tempus breve est: non adhuc populus Dei propagandus est generatione carnaliter, sed jam regeneratione spiritualiter colligendus. Reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subjugentur; et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni; et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum judicium; et qui emunt, sic habendo possideant, ut amando non haereant; et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere. Praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos, inquit, sine sollicitudine esse: hoc est, volo sursum cor in his quae non praetereunt, vos habere. Deinde subjungit et dicit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino: qui autem matrimonio junctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 29-33). Atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat, Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino, nec in his quae sunt mundi, cogitent placere uxoribus, tanquam non habentes sunt. Quod facilius fit, quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia divites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles: sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia viri boni sunt. CAPUT XIV. 16. Intemperantia quaedam in conjugibus toleranda. Usus matrimonii ob solam libidinis voluptatem non caret culpa, sed propter nuptias veniali. Verum in conjugatis, ut haec optanda atque laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est, in fornicationes vel adulteria corruatur. Propter quod vitandum malum, etiam illi concubitus conjugum, qui non fiunt causa generandi, sed victrici concupiscentiae serviunt, in quibus jubentur non fraudare invicem, ne tentet eos satanas propter intemperantiam suam; non quidem secundum imperium praecipiuntur, tamen secundum veniam conceduntur. Sic enim scriptum est: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote: ne tentet vos satanas propter intemperantiam vestram. Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. VII, 3-6). Ubi ergo venia danda est, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia et illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim etiam iste concubitus quo servitur concupiscentiae, sic agitur, ut impediatur fetus, quem postulant nuptiae.


CAPUT XV.

17. In usu conjugis quid sine culpa, quid cum veniali culpa, quid cum mortali. Sed tamen aliud est, non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam; aliud, carnis concumbendo appetere voluptatem, sed non praeter conjugem, quod venialem habet culpam. Quia etsi non causa propagandae prolis concumbitur, non tamen hujus libidinis causa propagationi prolis obsistitur, sive voto malo, sive opere malo. Nam qui hoc faciunt quamvis vocentur conjuges, non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem, sed honestum nomen velandae turpitudini obtendunt. Produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur invitis. Oderunt enim nutrire vel habere, quos gignere metuebant. Itaque cum in suos saevit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur, et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret; et si nihil valuerit, conceptos fetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere; aut si in utero jam vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, conjuges non sunt: et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere, aut illa est quodammodo meretrix mariti, aut ille adulter uxoris.

CAPUT XVI.


18. Infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quia igitur nuptiae tales esse non possunt quales primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse potuerunt; sint tales quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum fuit, nec post peccatum esse permissa est; quia necesse est in corpore mortis hujus ut sit, non ei serviatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem servire cogatur. Aut quia hoc tempus, quod jam esse diximus continendi ab amplexu, non habet hujus officii necessitatem, adjacente undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritualiter filiorum; illud potius excellentis continentiae bonum, qui potest capere, capiat. Qui vero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat: et femina si se non continet, nubat. Bonum est enim homini mulierem non tangere. Verum quia non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 12, 11); restat ut propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque virum suum habeat (I Cor. VII, 28, 1, 2): ac sic infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quod enim ait Apostolus de feminis, Volo igitur juniores nubere; hoc et de maribus dici potest, Volo juniores uxores ducere: ut ad utrumque sexum pertineat, filios procreare, patres et matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (I Tim. V, 14).


CAPUT XVII.


19. Nuptialia bona. In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur, proles, fides, sacramentum. Sed proles, non ut nascatur tantum, verum etiam ut renascatur: nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem. Quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut quae mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi conjugis adulterium conjugi debet timere, non sibi; et a Christo sperare fidei praemium, quam exhibet conjugi. Sacramentum vero, quod nec separati nec adulterati amittunt, conjuges concorditer casteque custodiant. Solum est enim quod etiam sterile conjugium tenet jure pietatis, jam spe fecunditatis amissa propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis, qui laudare vult nuptias. Carnis autem concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non est enim ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. CAPUT XVIII. 20. Cur e sancto conjugio nascantur filii irae. Propter hanc ergo fit ut etiam de justis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et ii qui generant, si jam regenerati sunt, non ex hoc generant ex quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est, Filii hujus saeculi generant, et generantur (Luc. XX, 34). Ex quo itaque sumus adhuc filii hujus saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et hujus saeculi filii generantur, nec filii Dei nisi regenerentur fiunt: sed ex quo sumus filii Dei, interior de die in diem renovatur (II Cor. IV, 16). Quamvis et ipse exterior per lavacrum regenerationis sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur: Corpora vestra, inquit Apostolus, templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo: et non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Hoc totum non solum propter praesentem sanctificationem, sed maxime propter illam spem dictum est, de qua idem alio loco dicit: Sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Si ergo redemptio corporis nostri, secundum Apostolum, exspectatur; profecto quod exspectatur, adhuc speratur, nondum tenetur. Unde adjungit et dicit: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Non itaque per hoc quod exspectamus, sed per hoc quod toleramus, carnales filii propagantur. Absit ergo ut fidelis homo (Coloss. III, 19), cum audit ab Apostolo, Diligite uxores vestras, concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso debet diligere, audiens alterum apostolum, Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt: quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transibit et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17).


CAPUT XIX.


21. Ita ex justis nascuntur peccatores, ut oleastri ex oleis. Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non Deo nascitur: Deo autem nascitur, cum ex aqua et Spiritu renascitur. Hujus concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit: ac per hoc generatio trahit. Ergo quod generatum est, regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur. Ut enim quod dimissum est in parente, trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit. Haec invisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen vera, ut haberent aliquod visibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis divina providentia procuravit. Cur enim non credamus, propter hoc esse institutum, ut ex oliva nascatur oleaster? An credendum non est, in aliqua re quae creata est ad usus hominum, Creatorem providisse et instituisse, quod ad generis humani valeret exemplum? Mirum est ergo quemadmodum a peccati vinculo per gratiam liberati, gignant tamen eodem vinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari: fatemur, mirum est. Sed quod lateret fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia probaretur? Proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster, et ex oleae semine nonnisi oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet: ita gignitur et de carne peccatoris et de carne justi uterque peccator, quamvis inter peccatorem et justum plurimum distet. Gignitur autem peccator actu adhuc nullus, et ortu novus, sed reatu vetus: homo a creatore, captivus a deceptore, indigens redemptore. Sed quaeritur quomodo trahi possit captivitas prolis, etiam de parentibus jam redemptis. Et quia non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur: quasi et illud quod de oleastro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua invenit ratio vel explicat sermo. Sed hoc ab eo qui experiri voluerit, cerni potest: sit ergo in exemplo, unde et illud credatur quod cerni non potest.


CAPUT XX.

22. Etiam infantes non baptizatos esse in diaboli potestate. Exorcismus in parvulis, et renuntiatio diabolo. Non enim fides dubitat christiana, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum sub ejusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. Ad omnes namque pertinere non dubitamus aetates, illud de quo Apostolus loquitur beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. 1, 13). Ab hac igitur potestate tenebrarum, quarum est diabolus princeps, id est a potestate diaboli et angelorum ejus, quisquis erui cum baptizantur negaverit parvulos, ipsorum Ecclesiae Sacramentorum veritate convincitur, quae nulla haeretica novitas in Ecclesia Christi auferre vel mutare permittitur, regente atque adjuvante capite totum corpus suum, pusillos cum magnis. In veritate itaque, non in falsitate, potestas diabolica exorcizatur in parvulis: eique renuntiant, quia per sua non possunt, per corda et ora gestantium; ut eruti a potestate tenebrarum in regnum sui Domini transferantur. Quid ergo in eis est, per quod in potestate diaboli teneantur, donec eruantur inde per sacramentum Baptismatis Christi? Quid est, nisi peccatum? Non enim aliud invenit diabolus, unde posset humanam suo juri mancipare naturam, quam bonam bonus auctor instituit. Nullum autem peccatum parvuli in sua vita proprium commiserunt. Remanet igitur originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi inde lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, et transeant in regnum redemptoris sui, frustrata potestate captivatoris sui, et data potestate qua fiant ex filiis hujus saeculi filii Dei (Joan. 1, 12).


CAPUT XXI. 23. Ex bonis conjugii non esse ortum peccatum. Connubii sacramentum in Christo et Ecclesia magnum, in viro et uxore minimum. Jam nunc si quodam modo interrogemus bona illa nuptialia, unde ab eis potuerit peccatum in parvulos propagari; respondebit nobis operatio propagandae prolis: Ego in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. Ad me namque pertinet illa benedictio Dei, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28). Ad hoc opus bonum diversi sexus diversa membra sunt condita, quae quidem ante peccatum jam erant, sed pudenda non erant. Respondebit pudicitiae fides: Si peccatum non fuisset, quid me in paradiso securius esse potuisset, ubi nec stimularet mea, nec alterius me libido tentaret. Respondebit etiam connubii Sacramentum: De me ante peccatum dictum est in paradiso, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Id. II, 24). Quod magnum Sacramentum dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Quod ergo est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabilis Sacramentum. Quid horum est in nuptiis, unde peccati vinculum transiret in posteros? Nempe nihil: et certe his tribus bonis perfecte se haberet bonitas nuptiarum, quibus bonis etiam nunc bonae sunt nuptiae.


CAPUT XXII. 24. Libido et pudor ex peccato. Lex peccati. Impudentia cynicorum. Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia, qua pudenda facta sunt, quae prius pudenda non fuerant; nonne respondebit, se in membris hominis post peccatum esse coepisse? Et ideo legem peccati verbis apostolicis nuncupatam (Rom. VII, 23), quod hominem sibi subditum fecerit, quia Deo suo subditus esse noluit: seque esse de qua et primi conjugati tunc erubuerunt, quando pudenda texerunt (Gen. III, 7), et nunc omnes erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt, neque hujus operis testes audent habere vel filios, quos inde genuerunt. Cui verecundiae naturali Cynicorum error philosophorum mirabili impudentia reluctatus est: quandoquidem hoc, quoniam licitum esset honestumque, cum conjuge palam faciendum esse censebant. Unde merito immunditia hujus impudentiae caninum nomen accepit: ex hoc quippe Cynici nuncupati sunt.


CAPUT XXIII. 25. Concupiscentia in regeneratis sine consensu non est peccatum. Peccatum quo sensu concupiscentia vocetur. Quidquid per concupiscentiam nascitur, non immerito subjugari diabolo propter peccatum. Diabolus gravius quam homines puniendus. Haec omnino concupiscentia, haec lex peccati habitans in membris, cui lex justitiae vetat obedire, dicente Apostolo, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13), haec, inquam, concupiscentia, quae solo Sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati vinculum regeneratione trajicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione solvantur. Nam ipsa quidem concupiscentia jam non est peccatum in regeneratis, quando illi ad illicita opera non consentitur, atque ut ea perpetrent, a regina mente membra non dantur: ut si non fit quod scriptum est, Non concupiscas (Exod. XX, 17), fiat saltem quod alibi legitur, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Sed quia modo quodam loquendi peccatum vocatur, quod et peccato facta est, et peccatum, si vicerit, facit; reatus ejus valet in generato: quem reatum Christi gratia per remissionem omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo jubenti non obediat, valere non sinit. Sic autem vocatur peccatum, quia peccato facta est, cum jam in regeneratis non sit ipsa peccatum: sicut vocatur lingua locutio, quam facit lingua; et manus vocatur scriptura, quam facit manus. Itemque sic vocatur peccatum, quia peccatum, si vincit, facit: sicut vocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat. 26. Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum jure decerpat: non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi ex Deo, sed vitium quod non est ex Deo. Non enim propter se ipsam, quae laudabilis est, quia opus Dei est; sed propter damnabile vitium, quo vitiata est, natura humana damnatur. Et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subjugatur: quia et ipse diabolus spiritus immundus est, et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines, sive majoris, sive infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod immundi sunt. Qui ergo miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur: subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor majori, quia homo angelo; nec tamen propter naturam, sed propter vitium, quia immundus immundo. Hic est fructus ejus ex antiqua immunditiae stirpe, quam plantavit in homine, majores quidem poenas ultimo judicio, quanto est immundior, ipse passurus: verumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi velut principi auctorique peccati; quia nulla erit damnationis causa, nisi peccatum.


CAPUT XXIV. 27. Per libidinem traducitur peccatum originale. Peccata venialia in conjugibus. Concupiscentia carnis, peccati filia et mater. Quapropter natos non ex bono quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene quidem utuntur nuptiae, de quo tamen erubescunt et nuptiae, reos diabolus parvulos tenet. Quia cum sint ipsae honorabiles in omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis, etiamsi thorum habeant immaculatum (Hebr. XIII, 4), non solum a fornicationibus et adulteriis, quae sunt flagitia damnabilia, verum etiam ab illis excessibus concumbendi, qui non fiunt causa prolis voluntate dominante, sed causa voluptatis vincente libidine, quae sunt in conjugibus peccata venialia: tamen cum venturum fuerit ad opus generandi, ipse ille licitus honestusque concubitus, non potest esse sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis. Qui certe ardor, sive sequatur, sive praeveniat voluntatem, non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio movet membra, quae moveri voluntate non possunt: atque ita se indicat non imperantis famulum, sed inobedientis supplicium voluntatis, nec libero arbitrio, sed illecebroso aliquo stimulo commovendum, et ideo pudendum. Ex hac carnis concupiscentia, quae licet in regeneratis jam non deputetur in peccatum, tamen naturae non accidit nisi de peccato: ex hac, inquam, concupiscentia carnis, tanquam filia peccati, et quando illi ad turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum, quaecumque nascitur proles, originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem sine ista concupiscentia Virgo concepit: propterea quando nasci est in carne dignatus, sine peccato solus est natus.


CAPUT XXV. 28. Concupiscentia remanet post Baptismum velut languor post sanatum morbum. Concupiscentia in proficientibus minuitur, in incontinentibus augetur. Si autem quaeritur, quomodo ista concupiscentia carnis maneat in regenerato, in quo universorum facta est remissio peccatorum; quandoquidem per ipsam seminatur, et cum ipsa carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati; aut certe si in parente baptizato potest esse et peccatum non esse, cur eadem ipsa in prole peccatum sit: ad haec respondetur, dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur. Quamvis autem reatu suo jam soluto, manet tamen, donec sanetur omnis infirmitas nostra proficiente renovatione interioris hominis de die in diem, cum exterior induerit incorruptionem. Non enim substantialiter manet, sicut aliquod corpus, aut spiritus: sed affectio est quaedam malae qualitatis, sicut languor. Non ergo aliquid remanet, quod non remittatur; cum fit, sicut scriptum est, propitius Dominus omnibus iniquitatibus nostris: sed donec fiat et quod sequitur, Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam (Psal. CII, 3, 4); manet in corpore mortis hujus carnalis concupiscentia. Cujus vitiosis desideriis ad illicita perpetranda non obedire praecipimur, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore. Quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, accedente etiam senectute multo maxime. Qui vero ei nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plerumque jam aetate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus moveri minus valentibus, turpius et procacius insanire non desinat. CAPUT XXVI. 29. Quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, praetereat reatu. In eis ergo qui regenerantur in Christo cum remissionem accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique necesse est ut reatus etiam hujus licet adhuc manentis concupiscentiae remittatur, ut in peccatum, sicut dixi, non imputetur. Nam sicut eorum peccatorum quae manere non possunt, quoniam cum fiunt praetereunt, reatus tamen manet, et nisi remittatur, in aeternum manebit: sic illius, quando remittitur, reatus aufertur. Hoc est enim, non habere peccatum, reum non esse peccati. Nam si quisquam, verbi gratia, fecerit adulterium, etiamsi nunquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius indulgentia remittatur. Habet ergo peccatum, quamvis illud quod admisit jam non sit; quia cum tempore quo factum est praeteriit. Nam si a peccando desistere, hoc esset non habere peccata, sufficeret ut hoc nos moneret Scriptura, Fili, peccasti? non adjicias iterum. Non autem sufficit, sed addidit, Et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur (Eccli. XXI, 1). Manent ergo, nisi remittantur. Sed quomodo manent, si praeterita sunt; nisi quia praeterierunt actu, manent reatu? Sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam illud maneat actu, praetereat reatu. CAPUT XXVII. 30. Concupiscentiae desideria mala. Ut non sint velle debemus. Agit enim aliquid concupiscentia carnis, et quando ei non exhibetur vel cordis assensus ubi regnet, vel membra velut arma quibus impleatur quod jubet. Agit autem, quid, nisi ipsa desideria mala et turpia? Non enim si bona et licita essent, eis obedire prohiberet Apostolus dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Non enim ait, Ad habenda desideria ejus; sed, ad obediendum desideriis ejus: ut quoniam sunt in aliis majora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris novitate profecerit, in hoc agonem justitiae pudicitiaeque servemus, ne illis obediamus. Ut tamen nec ipsa sint desideria, velle debemus, etiam si in corpore mortis hujus id obtinere non possumus. Hinc enim et alio loco idem apostolus loquens velut ex suae personae introductione nos instruit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio; id est, concupisco: quia et hoc nollet facere, ut esset omni ex parte perfectus. Si autem quod nolo, inquit, hoc facio, consentio legi quoniam bona: quia hoc et illa non vult, quod et ego nolo. Non vult enim ut concupiscam, quae dicit, Non concupisces: et ego nolo concupiscere. In hoc itaque consentiunt, voluntas legis, et mea. Verum quia concupiscere nolebat, et tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo serviebat, adjunxit atque ait: Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. CAPUT XXVIII. 31. Quis dicere possit, jam non ego operor illud. --Multum autem fallitur homo, qui consentiens concupiscentiae carnis suae, et quod illa desiderat decernens facere et statuens, putat sibi adhuc esse dicendum, Non ego operor illud: etiamsi oderit quia consentit. Simul enim est utrumque, et ipse odit, quia malum esse novit; et ipse facit, quia facere statuit. Jam vero si et illud addat, quod Scriptura prohibet, dicens, Neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13), ut quod facere statuit in corde, etiam corpore compleat; et ideo dicat, Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, quia cum id decernit et facit, displicet sibi; tantum errat, ut nec se ipsum agnoscat; quando cum ex toto ipse sit, et corde statuente et corpore implente, adhuc se ipsum esse non putat. CAPUT XXIX. Bonum quando perficiatur. Qui ergo dicit, Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: si tantummodo concupiscit, verum dicit; non si cordis consensione decernit, aut etiam corporis ministerio perficit.

32. Deinde adjungit Apostolus: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum, quando desideria mala nulla sunt: sicut tunc perficitur malum, quando malis desideriis obeditur. Quando autem sunt quidem, sed non eis obeditur; nec malum perficitur, quia non eis obeditur; nec bonum, quia sunt: sed fit ex aliqua parte bonum, quia concupiscentiae malae non consentitur; et ex aliqua parte remanet malum, quia vel concupiscitur. Ideo ergo Apostolus non ait facere bonum sibi non adjacere, sed perficere. Multum enim boni facit, qui facit quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): sed non perficit, quia non implet quod scriptum est, Non concupisces (Exod. XX, 17). Ad hoc ergo dixit lex, Non concupisces, ut nos in hoc morbo invenientes jacere, medicinam gratiae quaereremus; et in eo praecepto sciremus et quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari, et quo possit a nobis in illa immortalitate beatissima perveniri: nisi enim quandoque perficiendum esset, nunquam jubendum esset. CAPUT XXX. 33. Concupiscentia quomodo captivabat Apostolum. Lex peccati Apostolo quid. Deinde repetens Apostolus, ut amplius commendet sententiam superiorem: Non enim quod volo, inquit, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et sequitur: Invenio ergo legem mihi, volenti facere, bonum; quoniam malum mihi adjacet: hoc est, invenio legem mihi esse bonum volenti facere quod lex vult; quoniam non ipsi legi quae dicit, Non concupisces, sed mihi adjacet malum quod nolo, quia et nolens concupisco. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Ista condelectatio legi Dei secundum interiorem hominem, de magna nobis venit gratia Dei. In ea quippe interior homo noster renovatur de die in diem, cum in ea proficit perseveranter. Non enim timor est torquens, sed amor libens. Ibi sumus veraciter liberi, ubi non delectamur inviti. 34. Verum illud quod ait, Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae; ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. Quod autem dixit, et captivantem me sub lege peccati; hoc est, sub se ipsa, quae est in membris meis. Aut captivantem dixit, captivare conantem, id est, ad consentiendum implendumque cogentem: aut potius, quod non habet controversiam, captivantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati vocat, non utique in ea ullum illicitum desiderium, cui mens obedire non debeat, commoveret. Quod autem non ait, Captivantem carnem meam; sed, captivantem me: hinc factum est ut sensus hic alius quaereretur, et acciperemus captivantem, velut dixisset, Captivare conantem. Sed cur non diceret, captivantem me, ubi vellet intelligi carnem suam? Annon dictum est de Jesu, cum in monumento non fuisset caro ejus inventa, Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX, 2)? Num ideo non recte dictum est, quia non dictum est, Carnem, vel, Corpus Domini mei; sed, Dominum meum? CAPUT XXXI. 35. Caro, carnis affectus. Quanquam paulo superius, et ipse Apostolus quomodo recte potuerit de carne sua dicere, captivantem me, satis evidenter aperuit. Cum enim dixisset, Scio enim quia non habitat in me; idipsum exponens adjunxit, et ait, hoc est in carne mea, bonum. Haec ergo captivatur sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est, caro. Carnem autem nunc appellavit, ubi est morbidus quidam carnis affectus; non ipsam corporis conformationem, cujus membra non adhibenda sunt arma peccato, id est, eidem ipsi concupiscentiae, quae hoc carnale nostrum captivum tenet. Nam quantum attinet ad ipsam corporalem substantiam atque naturam, in viris fidelibus, sive conjugatis, sive continentibus, jam templum Dei est. Attamen si omnino nihil carnis nostrae captivum teneretur, non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non imputetur, quod proprie lex peccati vocatur; tamen sub ipsa lege peccati, hoc est, sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiva, quomodo esset verum quod ait idem apostolus, Adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23)? In tantum igitur adhuc exspectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captivum est sub lege peccati. Unde et hic exclamans ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15)? Cum ergo idipsum corpus jam incorruptibile recipietur, plena erit liberatio a corpore mortis hujus: a quo non liberantur, qui sunt ad poenam resurrecturi. Ad corpus ergo mortis hujus intelligitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit adversus spiritum; etsi mentem non subjuget, quia et spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. V, 17): atque ita quamvis lex ipsa peccati captivum teneat aliquid carnis, unde resistat legi mentis; non tamen regnat in nostro licet mortali corpore, si non obeditur desideriis ejus. Solent enim et hostes adversus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine, et victi aliquid tenere captivum: quod in nostra carne quamvis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est; quia ipsa vitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata, et tota immortalitate vestita, in aeterna beatitudine permanebit. 36. Subjungit autem Apostolus, et dicit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod sic intelligendum est: mente servio legi Dei, non consentiendo legi peccati; carne autem servio legi peccati, habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. Denique quid post haec intulerit, attendamus: Nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis, et captivum aliquid tenet in corpore mortis hujus, nulla condemnatio est iis qui sunt in Christo Jesu. Audi quare: Lex enim spiritus vitae, inquit, in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VII, 15-VIII, 2). Liberavit, quomodo, nisi quia ejus reatum peccatorum omnium remissione dissolvit, ut quamvis adhuc maneat, et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non imputetur? CAPUT XXXII. 37. Lex peccati cum reatu in parvulis non baptizatis. Peccato Adae humanum genus oleastrum factum est. Haec itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum imputetur, id est, ut etiam reatus ejus cum illa sit, qui teneat aeterni supplicii debitorem. Hoc enim trajicit parens in prolem carnalem, quod est ipse carnaliter natus, non quod spiritualiter est renatus. Quia idipsum quod carnaliter natus est, quamvis reatu soluto non impediat fructum ejus, tamen tanquam in semine olivae latet, etiamsi propter remissionem peccatorum nihil oleo nocet, ei scilicet vitae, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est, a chrismate, justus ex fide vivit (Id. I, 17). Hoc autem quod in parente regenerato, tanquam in oleae semine, sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur; profecto in prole nondum regenerata, velut in oleastro, cum reatu habetur, donec etiam illic eadem gratia remittatur. Ex quo enim Adam ex olea tali, in qua nec semen erat hujusmodi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccando conversus est; quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio naturae; totum genus humanum fecit oleastrum: ita ut (quemadmodum nunc in ipsis videmus arboribus) si quid inde in oleam gratia divina convertit, ibi vitium primae nativitatis, quod erat originale peccatum de carnali concupiscentia traductum et attractum, remittatur, tegatur, non imputetur; insit tamen, unde oleaster nascatur, nisi et ipse in oleam eadem gratia renascatur. CAPUT XXXIII. 38. Baptismo omnis peccatorum remissio, plenaque in resurrectione sanatio, accepta referri debet. Quotidiana mundatio. Beata itaque olea, cujus remissae sunt iniquitates, et cujus tecta sunt peccata: beata, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2). Sed illud quod remissum et tectum est et non imputatur, donec fiat in aeternam immortalitatem plena mutatio, habet vim quamdam occultam, unde seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem Dei agricultura remittatur, tegatur, non imputetur. Non erit autem omnino aliquid vel in carnali semine vitiosum, cum eadem regeneratione, quae nunc fit per sacrum lavacrum, usque in finem cuncta mala hominis purgante atque sanante, eadem caro per quam facta est anima carnalis, fiet spiritualis etiam ipsa, nullam legi mentis resistentem concupiscentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. Sic enim accipiendum est quod ait idem apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. V, 25-27). Sic, inquam, hoc accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis et verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur; non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in Baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur: non ut Baptisma quoties peccatur, toties repetatur; sed quia ipso quod semel datur, fit ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodesset vel ante Baptismum poenitentia, nisi Baptismus sequeretur; vel postea, nisi praecederet? In ipsa quoque oratione dominica, quae quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), nisi ab eis qui baptizati sunt, diceretur? Itemque eleemosynarum largitas et beneficentia quantalibet, cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni coelorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum erit, nisi baptizatorum? CAPUT XXXIV. 39. Baptismi sanctitate non solum peccata, sed mala prorsus omnia tollenda. Ecclesia nondum caret omni macula. Ac per hoc non solum omnia peccata, sed omnia prorsus hominum mala, christiani lavacri sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi, non in isto saeculo, sed in futuro, non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi. Nam qui modo eam talem esse dicunt, et tamen in illa sunt; quoniam et ipsi fatentur se habere peccata, si verum dicunt, profecto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis Ecclesia maculam: si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habet in eis Ecclesia rugam. Si autem se dicunt habere ista, non ipsam: ergo se non esse membra ejus, nec se ad corpus ejus pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur. CAPUT XXXV. 40. Carnis concupiscentiam, velut naturale bonum laudantes Pelagiani, refelluntur auctoritate B. Ambrosii. De hac autem concupiscentia carnis, quam curavimus a nuptialibus bonis tam prolixa disputatione distinguere, propter novos haereticos, qui cum haec reprehenditur calumniantur, quasi nuptiae reprehendantur; ut scilicet eam tanquam bonum naturale laudando, suum pestiferum dogma confirment, quo asserunt prolem quae per illam nascitur, nullum trahere originale peccatum: de hac ergo carnis concupiscentia, beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cujus sacerdotali ministerio lavacrum regenerationis accepi, sic breviter est locutus, cum exponens Isaiam prophetam, carnalem Christi nativitatem insinuaret. « Ideo, » inquit, « et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus, abstinuit a peccato (Hebr. IV, 15). Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2), et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis. » Numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum bonitatem, ac non potius istorum haereticorum, quamvis tunc nondum apparentium vanitatem, hujus suae sententiae veritate damnavit? Quod ideo commemorandum putavi, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat: « Beatus Ambrosius episcopus, in cujus praecipue libris Romana elucet fides; qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere » (Lib. 3 pro Libero Arbitrio). Poeniteat ergo eum, quod sensit adversus Ambrosium, ne poeniteat eum, quod sic laudavit Ambrosium. Habes librum et molestia longitudinis, et difficultate quaestionis, quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, quibus particulis temporum te invenire potuit aut potuerit otiosum. Quem profecto, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas, non tibi ingererem inter publicas tuas, nisi ab homine Dei qui te familiarius novit, audissem quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni vigilanter impendas. In subsequentem librum Augustinus in praefatione Operis Imperfecti contra Julianum.

Scripsi librum ad comitem Valerium, cujus libri titulus est, De Nuptiis et Concupiscentia: eo quod ad illum pervenisse cognoveram, dicere Pelagianos, damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a concupiscentiae carnalis malo, quo bene utitur pudicitia conjugalis, quali potui disputatione discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in chartula nonnullas sententias decerptas ex opere Juliani haeretici Pelagiani (in quo opere libris quatuor respondisse sibi visus est illi uni meo, quem de Nuptiis et Concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui eas, ut voluit, ex primo Juliani libro decerpendas curavit: quibus ut quantocius responderem, idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub eodem titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Julianus alios octo nimia loquacitate conscripsit.

Idem in epistola CCVII, ad Claudium.

Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium, sicut primum, conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius, qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret, quae aliena esse constaret.

LIBER SECUNDUS. Sententias Juliani, ex primo librorum quatuor, quos ille contra librum de Nuptiis et Concupiscentia priorem ediderat, incerti auctoris manu decerptas, et sibi comite Valerio curante allatas, refellit Augustinus posteriore hoc libro: catholicum dogma de originali malo vindicat ab adversarii calumniis et argutiis, atque in primis id a Manichaeorum nefaria haeresi procul abesse demonstrat.

CAPUT PRIMUM. 1. Inter militiae tuae curas et illustris personae quam pro meritis gestas, actusque reipublicae necessarios, fili dilectissime et honorande Valeri, tanto studio te adversus haereticos in eloquia divina flagrare, satis dici non potest, quanta mentis jucunditate delecter. Itaque posteaquam legi litteras Sublimitatis tuae, quibus de libro quem ad te scripsi gratias agis; sed et admones, ut per fratrem et coepiscopum meum Alypium audiam, quid de quibusdam locis ejusdem libri haeretici disputationis assumant; ad hoc scribendum excitatus sum. Et quia non tantum relatu memorati mei fratris id didici, verum etiam prolatas ab eo chartulas legi, quas post ejus de Ravenna profectionem Romam mittere ipse curasti: ubi adversariorum potui vaniloquia reperire, ad ea respondere, adjuvante Domino, quanta possum veritate et Scripturarum divinarum auctoritate, proposui. CAPUT II. 2. Chartula cui nunc respondeo, hoc titulo praenotatur: « Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi. » Hic video, eum qui tuae Praestantiae ista scripta direxit, de nescio quibus ea libris, causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Julianus facit in epistola quam Romam misit, cujus exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: « Dicunt etiam istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libellis respondi. » Credo, ex his libellis ista decerpta sunt: unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi ejus, quod quatuor voluminibus explicavit, redarguendo et refellendo nostra laboraret intentio; nisi et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti. 3. Verba ergo de libro meo tibi a me misso tibique notissimo ista posuit, quae refutare conatus est. « Damnatores nos esse nuptiarum operisque divini, quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo » (De Nuptiis et Concup., lib. 1, n. 1). In his verbis meis testimonium Apostoli quod interposui praetermisit, cujus se premi magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines natos trahere originale peccatum; mox adjunxi: « De quo Apostolus ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt » (Rom. V, 12): quo testimonio, ut diximus, praetermisso caetera ille contexuit, quae supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant haec verba apostolica, quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium: quae verba tam recta et tanta luce fulgentia tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi haeretici obscurare et depravare moliuntur. 4. Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: « Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc sive inde trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei » (De Nuptiis et Concup., lib. 1, n. 1). Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam ut ad haec verba veniretur, supra dictum erat a nobis: « Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dei, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. » His ergo nostris praetermissis, sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est. In his itaque quae praetermisit, hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit, fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus, « quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur. » Omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis attractum, regeneratione secundae nativitatis expietur. 5. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat: « Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. » Haec verba nostra et paulo ante jam dixerat. Deinde subjungit quod de Christo diximus, « Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit. » Sed etiam hic praetermisit quod ego posui, « Ut per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur. » Vide, obsecro te, quae nostra verba vitavit, tanquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit per Jesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), improbissime et impiissime parvulos separari: ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit. 6. Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus: « Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. » Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adjunxi, « In corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus. » Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim erat corpus mortis hujus in paradiso ante peccatum, propter quod diximus, « in corpore vitae illius, » quae ibi erat, « sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo nunc in corpore mortis hujus fieri non potest. » Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et divinae gratiae veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Post haec autem verba exclamavit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). In corpore igitur mortis hujus, quale in paradiso ante peccatum fuit, profecto non erat alia lex in membris nostris repugnans legi mentis nostrae: quia et quando nolumus, et quando non consentimus, nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus, habitat tamen in eis, et mentem resistentem repugnantemque sollicitat: ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem; sit tamen miserabilis, quia non habet pacem. Satis igitur admonuerim, sic istum verba mea velut refellenda sibi proponere voluisse, ut alicubi mediis detractis, sententias interrumperet; alicubi extremis non additis decurtaret: et cur hoc fecerit, sufficienter ostenderim. CAPUT III. 7. Nunc ad ea quae sicut voluit, nostra proposuit, quae sua opposuerit, videamus. Sequuntur enim jam verba ejus; et sicut iste insinuavit qui tibi chartulam misit, prius aliquid de praefatione conscripsit, procul dubio librorum illorum de quibus pauca decerpsit. Id autem ita sese habet: « Doctores, » inquit, « nostri temporis, frater beatissime, et nefariae quae adhuc fervet seditionis auctores, ad hominum, quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire; non intelligentes quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam nisi cum catholica religione non potuisse convelli. Nam si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Coelestianus et Pelagianus vocatur. Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei; et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt: instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia; quibus quoniam deest ratio, in verum exitium vana formidine contruduntur ». 8. Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti; non est ita: multum falleris, vel fallere meditaris: non liberum negamus arbitrium; sed, Si vos Filius liberaverit, ait Veritas, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Hunc vos invidetis liberatorem, quibus captivis vanam tribuitis libertatem. A quo enim quis devictus est, sicut dicit Scriptura, huic servus addictus est (II Petr. II, 19): nec quisquam nisi per gratiam liberatoris isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus immunis. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Sic est ergo Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est figulus, ex eadem massa faciens aliud vas in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum judicium (Id. IX, 21): cui cantat Ecclesia, Misericordiam et judicium (Psal. C, 1). Non itaque sicut te atque alios fallens loqueris, « Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Coelestianus et Pelagianus vocatur: » ista quippe catholica fides dicit. Sed si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adjutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium; et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Pelagianus et Coelestianus vocatur. Liberum itaque in hominibus esse arbitrium, et Deum esse nascentium conditorem, utrique dicimus; non hinc estis Coelestiani et Pelagiani: liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adjutorio Dei, et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei (Coloss. I, 13), hoc vos dicitis; hinc estis Coelestiani et Pelagiani. Quid obtendis ad fallendum communis dogmatis tegmen, ut operias proprium crimen, unde vobis inditum est nomen; atque ut nefario vocabulo terreas imperitos, dicis, « Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei? » 9. Audi ergo breviter, quid in ista quaestione versetur. Catholici dicunt humanam naturam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato vitiatam medico Christo indigere. Manichaei dicunt humanam naturam, non a Deo conditam bonam peccatoque vitiatam, sed ab aeternarum principe tenebrarum de commixtione duarum naturarum, quae semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum. Pelagiani et Coelestiani dicunt humanam naturam a bono Deo conditam bonam, sed ita esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum, et Catholicis a quibus confutaris, desine objicere et dogma et nomen alienum. Nam Veritas utrosque redarguit; et Manichaeos, et vos. Manichaeis enim dicit: Non legistis quia qui ab initio fecit hominem, masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una: itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 4-6). Ita quippe ostendit et hominum conditorem, et conjugum copulatorem Deum, adversus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit: Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Sed vos, egregii christiani, respondete Christo: Si quod perierat quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant, et salvi nati sunt: vade ad majores, de verbis tuis tibi praescribimus: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Ita fit ut Manichaeus qui homini commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a Christo animam bonam: tu vero in parvulis, cum salvi sint corpore, nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus quidem naturam humanam detestabiliter vituperat; sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerrent Salvatori. Tam scelerata sentienti, quid tibi prodest non metuere quod tibi fit ut salubriter metuas, et te hominem facit esse, non bestiam, quae circumdatur pinnis, ut cogatur in retia? Opus erat ut veritatem teneres, ejusque studio non timeres: nunc vero ita non times, ut si timeres, evaderes potius retia maligni, quam incurreres. Mater Catholica te ideo terret, quia et tibi et aliis a te timet: et si per filios suos in aliqua potestate positos agit ut timeas, non id agit crudelitate, sed charitate. Tu autem vir fortissimus timere homines, ignavum putas. Deum ergo time, et noli antiqua fidei catholicae fundamenta conari tanta obstinatione subvertere. Quanquam iste tuus animus animosus, utinam saltem in hac causa homines timeret: utinam, inquam, saltem paveret ignavia, quam periret audacia. CAPUT IV. 10. Videamus et caetera quae connectit. Sed quid faciam? utrum singula ejus proponam, quibus respondeam; an eis praetermissis quae catholica fides continet, ea sola pertractem atque confutem, in quibus a tramite veritatis exorbitat, et haeresim Pelagianam, tanquam venenosa virgulta, fruticibus catholicis conatur inserere? Hoc quidem certe brevius est: sed prospiciendum arbitror, ne quisquam libro meo lecto, et non lectis omnibus quae ab illo dicta sunt, existimet ea me proponere noluisse, ex quibus ista ejus pendent, et ex quibus quasi consequenter vera esse monstrantur, quae falsa redarguo. Non itaque pigeat utraque huic opusculo nostro indita, et ea scilicet quae ille dixit, et ea quae ipse respondeo, universa attendere et considerare lectorem. 11. Quae sequuntur ergo, ita praenotavit, qui tuae Dilectioni chartulam misit: « Contra eos, » inquit, « qui nuptias damnant, et fructus earum diabolo assignant. » Non igitur contra nos, qui neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita praedicatione laudamus: nec earum fructus diabolo assignamus: fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde generantur, non peccata cum quibus nascuntur: nec ideo sunt homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus nuptiarum; sed quia peccatores sunt, ubi est propago vitiorum. Diabolus enim culpae auctor est, non naturae. 12. Attende et caetera, quibus se existimat adversus nos huic praemisso titulo consonare. « Deus, » inquit, « qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa (Gen. II, 22), et dixit: Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium. » Non quidem ita scriptum est: sed quid ad nos? solet enim accidere ut memoria fallat in verbis, dum tamen sententia teneatur. Nec Evae nomen, ut appellaretur Vita, Deus imposuit, sed maritus. Sic enim legitur: Et vocavit Adam nomen uxoris suae Vita, quoniam ipsa mater est omnium viventium (Gen. III, 20). Sed hoc fortassis ita intellexerit, ut Deus per Adam nomen illud Evae imposuisse credatur, tanquam per prophetam. Nam in hoc quod appellata est Vita materque viventium, magnum est Ecclesiae sacramentum, unde nunc disserere longum est, et suscepto operi non necessarium. Nam et illud quod dicit Apostolus, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia; ipse Adam dixit, Propter hoc relinquet homo matrem et patrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Quod tamen Dominus Jesus in Evangelio Deum dixisse commemorat (Ephes. V, 31, 32; Gen. II, 24, et Matth. XIX, 4, 5): quia Deus utique per hominem dixit, quod homo prophetando praedixit. Ergo quae sequuntur intuere: « Prima, » inquit, « appellatione, cui operi parata esset, ostendit, et dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram » (Gen. I, 28). Quis enim nostrum negat ad opus pariendi a Domino Deo creatore omnium bonorum bono praeparatam fuisse mulierem? Adhuc vide quid adjungat: « Deus igitur, » inquit, « maris creator et feminae convenientia generationibus membra formavit, et gigni corpora de corporibus ordinavit; quorum tamen efficientiae potentia operationis intervenit, omne quod est ea administrans virtute qua condidit. » Etiam hoc esse catholicum confitemur. Et quod deinde subjungit: « Si igitur, » inquit, « nonnisi per sexum fetus, nonnisi per corpus sexus, nonnisi per Deum corpus, quis ambigat fecunditatem Deo jure reputari? » 13. Post haec quae veraciter et catholice dicta sunt, imo in divinis libris veraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; jam propter quod ea dixit, Pelagiana et Coelestiana haeresis incipit introduci. Namque attende quod sequitur: « Tu vero, » inquit, « qui dicis, Eosque de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo: ostende ergo nunc, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum, ut dicis, jure possideat. Diversitatem sexuum? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis privilegio vindicatur. Vox enim Dei est: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Vox Dei est: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii. » CAPUT V. 14. Vides igitur quemadmodum nos interroget, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod sub illo sint, qui de parentibus qualibuscumque nascuntur, nisi renascantur in Christo: utrum diversitatem sexuum dicamus ad diabolum pertinere, an commixtionem, an ipsam fecunditatem. Respondemus itaque, nihil horum: quia et diversitas sexuum pertinet ad vasa gignentium, et utriusque commixtio ad seminationem pertinet filiorum, et ipsa fecunditas ad benedictionem pertinet nuptiarum. Haec autem omnia ex Deo: sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16); cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit: unde dicit etiam ipse, Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit (Joan. XIV, 30): nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemoravit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his bonis omnibus gloriantur. Nam quare illud opus conjugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione, sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt (Gen. III, 7), quae prius pudenda non fuerunt, sed tanquam Dei opera praedicanda atque glorianda. Tunc ergo texerunt, quando erubuerunt: tunc autem erubuerunt, quando post inobedientiam suam inobedientia membra senserunt. De hac erubuit etiam iste laudator: commemoravit enim sexuum diversitatem, commemoravit commixtionem, commemoravit fecunditatem; illam vero commemorare verecundatus est. Nec mirum si pudet laudantes, quod videmus ipsos pudere generantes. 15. Sed adjungit, et dicit: « Per quid igitur sub diabolo sunt, quos Deus fecit? » Sibique veluti ex nostra voce respondet: « Per peccatum, » inquit, « non per naturam. » Deinde nostrae responsioni suam referens: « Sed ut non potest, » inquit, « sine sexibus esse fetus, ita nec sine voluntate delictum. » Ita vero, ita est. Sic enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt. « Dicis enim, » inquit, « ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur. » Dico plane, propter delictum eos esse sub diabolo: ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius Ecclesiae Mediolanensis episcopus, cum Christi carnalem nativitatem ideo diceret expertem esse delicti, quia conceptus ejus utriusque sexus commixtionis est expers; nullum autem hominum esse sine delicto, qui de illa commixtione conceptus sit. Nam ejus verba ista sunt: « Ideo, » inquit, « et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de spiritu natus, abstinuit a peccato (Hebr. IV, 15). Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2), et nemo sine peccato, nisi unus Deus. Servatum est igitur, » inquit, « ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis. » Numquid etiam istum, o Pelagiani et Coelestiani, audebitis dicere Manichaeum? quod eum dicebat esse Jovinianus haereticus, contra cujus impietatem vir ille sanctus etiam post partum permanentem virginitatem sanctae Mariae defendebat. Si ergo illum Manichaeum dicere non audetis; nos cum in eadem causa, eadem sententia fidem catholicam defendamus, cur dicitis Manichaeos? Aut si et illum fidelissimum virum hoc secundum Manichaeos sapuisse jactatis, jactate, jactate, ut mensuram Joviniani perfectius impleatis: nos cum illo homine Dei patienter vestra maledicta et convicia sustinemus. Et tamen haeresiarches vester Pelagius fidem et purissimum in Scripturis sensum sic laudat Ambrosii, ut dicat, ne inimicum quidem ausum esse reprehendere. Quo ergo progressi fueritis attendite, et vos ab ausibus Joviniani tandem aliquando cohibete. Quamvis ille nimis laudando nuptias, sanctae illas virginitati adaequavit; et tamen nuptiarum fructibus ab utero etiam recentibus Christum salvatorem et de potestate diaboli redemptorem necessarium non negavit: quod vos negatis; et quia vobis pro eorum salute, qui nondum pro se loqui possunt, et pro fidei catholicae fundamentis resistimus, Manichaeos nos esse jactatis. Sed jam sequentia videamus. CAPUT VI. 16. Rursus quippe interrogans dicit: « Quem igitur parvulorum confiteris auctorem? Deum verum? » Respondeo, « Deum verum. » Deinde subjungit: « Sed malum ille non fecit. » Ac rursus interrogat, « utrum diabolum parvulorum confiteamur auctorem. » Rursusque respondet, « Sed naturam hominis ipse non condidit. » Deinde quasi concludit atque infert: « Si mala commixtio, deformis et conditio corporum, et ideo corpora quoque malo a te deputantur auctori. » Cui respondeo: Malo auctori non deputo corpora, sed delicta, quorum causa factum est ut cum in corporibus, hoc est, in Dei operibus, totum placeret, accideret tamen masculo et feminae quod puderet; ut non esset commixtio qualis esse potuit in corpore vitae illius, sed qualem videmus erubescentes in corpore mortis hujus. « Deus vero, » inquit, « divisit in sexu, quod in operatione conjungeret. Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum. » Jam supra respondimus, haec ex Deo esse; sed non delictum, non membrorum inobedientiam per carnis concupiscentiam, quae non est a Patre. Deinde dicit: « Tot ergo rerum bonarum, id est, corporum, sexuum, conjunctionum malos fructus esse non posse, nec homines ob hoc a Deo fieri, ut a diabolo, sicut dicis, » inquit, « legitimo jure teneantur. » Jam dictum est, non eos ideo teneri, quia homines sunt, quod naturae nomen est, cujus auctor diabolus non est; sed quia peccatores sunt, quod culpae nomen est, cujus diabolus auctor est. CAPUT VII. 17. Sed inter tot nomina bonarum rerum, id est, corporum, sexuum, conjunctionum, libidinem vel concupiscentiam carnis iste non nominat. Tacet, quia pudet: et mira (si dici potest) pudoris impudentia, quod nominare pudet, laudare non pudet. Denique vide, quemadmodum magis eam circumloquendo maluerit significare, quam dicere. « Postquam autem vir, » inquit, « naturali appetitu cognovit uxorem. » Ecce iterum dicere noluit, Carnis concupiscentia cognovit uxorem; sed, « naturali, » inquit, « appetitu: » ubi adhuc possumus intelligere ipsam voluntatem justam et honestam, qua voluit filios procreare; non illam libidinem, de qua iste sic erubescit, ut ambigue nobis loqui malit, quam perspicue quod sentit exprimere. Quid est « naturali appetitu? » Annon et velle esse salvum, et velle ipsos suscipere, nutrire, erudire filios, naturalis est appetitus, idemque rationis est, non libidinis? Sed quia hujus novimus intentionem, ideo non eum putamus his verbis, nisi libidinem membrorum genitalium significare voluisse. Nonne tibi videntur haec verba folia esse ficulnea, sub quibus latet, quid aliud, quam id quod pudet? Ita quippe iste sibi circumlocutionis hujus obstacula, sicut illi succinctoria consuerunt. Contexat et dicat: « Postquam autem vir naturali appetitu cognovit uxorem, dicit Scriptura divina: Concepit Eva, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Cain. Sed quid, » inquit, « dicit Adam, audiamus: Acquisivi hominem per Deum (Gen. IV, 1). Unde constat opus Dei esse, quem per Deum acquisitum Scriptura divina testatur. » Quis hinc dubitet? quis hoc neget, maxime catholicus christianus? Opus Dei est homo: sed carnis concupiscentia, sine qua, si peccatum non praecessisset, tranquillae voluntati obedientibus sicuti caetera membra genitalibus, seminaretur homo, non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16). 18. Verum nunc, obsecro te, paulo attentius intuere, quod nomen invenerit, quo rursus operiret quod erubescit aperire. « Genuerat enim eum, » inquit, « Adam potentia membrorum, non diversitate meritorum. » Quid dixerit, « diversitate meritorum, » fateor non intelligo: sed, « potentia membrorum, » credo, illud voluit dicere, quod pudet evidenter dicere. Maluit enim dicere, « membrorum potentia, » quam, carnis concupiscentia. Plane, etiamsi non cogitavit, significavit aliquid, quod ad rem pertinere videatur. Quid enim potentius membris hominis, quando non serviunt voluntati hominis? Quae tamen etsi frenentur temperantia vel continentia, usus eorum aliquantum, motus tamen eorum non est in hominis potestate. Genuit ergo Adam filios hac, ut iste dicit, « membrorum » suorum « potentia, » de qua priusquam illos gigneret, erubuit post peccatum. Si autem non peccasset, non eos genuisset membrorum potentia, sed membrorum obedientia. Ipse quippe esset potens, ut eis subjectis voluntate imperaret, si potentiori et ipse subjectus eadem voluntate serviret. CAPUT VIII. 19. « Post aliquanta iterum dicit Scriptura divina, » inquit: « Cognovit Adam Evam uxorem suam, et concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Seth, dicens: Suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain » (Gen. IV, 25). Deinde addit, et dicit: « Ad documentum instituti coitus, ipsum semen divinitas dicitur excitasse. » Non intellexit homo iste quod scriptum est: putavit enim ad hoc esse dictum, Suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel, ut crederetur Deus illi excitasse libidinem coeundi, cujus motu excitaretur semen, ut gremio feminae posset infundi. Nescit non esse dictum, Excitavit mihi semen; nisi, Dedit mihi filium. Denique hoc Adam non dixit post coitum suum, quo semen emisit, sed post conjugis partum, quo filium Deo donante suscepit. Nam quae gratulatio est, nisi forte libidinosorum et suum vas in morbo concupiscentiae, quod vetat Apostolus, possidentium (I Thess. IV, 5), si semen extrema coeundi voluptate fundatur, nec sequatur conceptus aut partus, ubi nuptiarum verus est fructus? 20. Neque hoc ideo dixerim, quod alius putandus sit praeter summum et verum Deum, vel humani seminis, vel ipsius hominis creator ex semine: sed hoc tranquilla de homine obedientia membrorum ad nutum voluntatis exisset, si peccatum non praecessisset. Neque nunc agitur de natura seminis, sed de vitio. Illa quippe habet auctorem Deum; ex isto autem trahitur originale peccatum. Nam si semen ipsum nullum habet vitium, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae: Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim erat maledictum ab initio (Sap. XII, 10, 11)? Nempe de quibuscumque dicat ista, de hominibus dicit. Quomodo est ergo cujuslibet hominis malitia naturalis et semen maledictum ab initio, nisi ad illud respiciatur, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12)? Cujus autem hominis mala cogitatio non potest in perpetuum mutari, nisi quia per se ipsam non potest, sed si gratia divina subveniat; qua non subveniente quid sunt homines, nisi quod ait apostolus Petrus, Velut muta animalia procreata naturaliter in captivitatem et interitum (II Petr. II, 12)? Unde uno loco Paulus apostolus utrumque commemorans, et iram Dei cum qua nascimur, et gratiam qua liberamur: Et nos omnes, inquit, aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum; et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. II, 3). Quid est ergo malitia naturalis hominis, et semen maledictum ab initio, et procreati naturaliter in captivitatem et interitum, et natura filii irae? Numquid in Adam natura ista sic condita est? Absit: sed quia in illo vitiata, sic per omnes jam naturaliter cucurrit et currit, ut ab hac perditione non liberet, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. CAPUT IX. 21. Quid est ergo quod iste adjungit et dicit de Noe et filiis ejus, quod « similiter benedicti sint ut Adam et Eva, dicente Deo, Crescite, et multiplicamini; et replete terram, et dominamini ejus (Gen. IX, 1, 2)? » Quibus Dei verbis addit sua, dicens: « Voluptas ergo ista, quam tu diabolicam vis videri, jam in supradictis conjugibus habebatur, quae ut institutione bona, ita etiam benedictione permansit. Non enim dubitatur, de hac ad Noe et ad filios ejus corporum commixtione dictum, cujus jam usus inoleverat: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. » Non opus est eadem multis verbis repetere. De vitio hic agitur, quo est depravata natura bona, cujus vitii auctor est diabolus; non de naturae ipsius bonitate, cujus auctor est Deus: qui neque ab ipsa vitiata depravataque natura suam abstinuit bonitatem, ut auferret ab homine fecunditatem, vivacitatem, sanitatem, ipsamque substantiam animi et corporis, sensus atque rationem, alimenta, nutrimenta, incrementa; qui etiam facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45), et quidquid boni est naturae humanae a Deo bono, etiam in illis hominibus qui non liberabuntur a malo. 22. Voluptatem tamen iste et hic dixit, quia potest voluptas et honesta esse; non dixit carnis concupiscentiam, vel libidinem, quae pudenda est: sed in consequentibus aperuit verecundiam suam, nec dissimulare potuit ab eo, quod violenter ipsa natura praescripsit. « Et illud, » inquit, « Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una » (Gen. II, 24). Et post haec Dei verba, sua ipse subjungens: « Ut exprimeret, » inquit, « fidem operum, propheta prope periculum pudoris accessit. » O aperta prorsus et vi veritatis extorta confessio! Propheta ergo, ut exprimeret fidem operum, prope periculum pudoris accessit, quia dixit, Erunt duo in carne una, ubi commixtionem maris et feminae intelligi voluit. Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei, propheta prope periculum pudoris accesserit. Itane vero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et divina pudenda sunt? Itane vero in eloquendis et exprimendis operibus Dei, non honoratur prophetae vel amor vel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim potuit Deus facere, quod ejus praedicatorem pudeat dicere? Et, quod est gravius, pudeat hominem alicujus operis, quod non homo, sed Deus fecit in homine: cum omnes opifices quanto possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt. Illa est poena peccati, illa plaga vestigiumque peccati; illa illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis, illa ex nobis ipsis adversus nos ipsos inobedientia, justissimo reciprocatu inobedientibus reddita. Hujus nos pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris, non de vitio vel de poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus? CAPUT X. 23. Dicit etiam iste multa frustra de Abraham et Sara, quomodo ex repromissione acceperint filium; et tandem concupiscentiam nominat: non tamen addit carnis, quia ipsa pudenda est. In concupiscentiae autem nomine aliquando gloriandum est: quia est et concupiscentia spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), est et concupiscentia sapientiae (Sap. VI, 21). Ait ergo: « Certe hanc concupiscentiam sine qua nulla fecunditas est, malam naturaliter definisti: unde ergo per donum coeleste in senibus excitatur? Astrue jam hoc, si potes, ad opus diaboli pertinere, quod Deum vides conferre pro munere. » Ita hoc dicit, quasi concupiscentia carnis illis ante defuerit, et hanc eis donaverit Deus: quae procul dubio inerat in corpore mortis hujus; sed fecunditas defuit, cujus auctor est Deus, et ipsa donata est quando voluit Deus. Absit autem ut dicamus, quod nos putavit esse dicturos, Isaac sine concubitus calore generatum. CAPUT XI. 24. Sed ipse jam dicat, quare interiret anima ejus de genere suo, si circumcisus die non esset octavo: quid ipse peccasset, quid offendisset Deum, ut de aliena in se negligentia tam severa sententia puniretur, si nullum esset originale peccatum? De circumcidendis enim Deus sic mandavit infantibus: Masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octavo die, disperiet anima ejus de genere suo, quia testamentum meum dissipavit (Gen. XVII, 14). Dicat iste, si potest, quomodo puer ille testamentum Dei dissipavit, octo dierum, quantum ad ipsum proprie attinet, innocens infans: et tamen nullo modo Deus vel sancta Scriptura id mendaciter diceret. Tunc ergo dissipavit testamentum Dei, non hoc de imperata circumcisione, sed illud de ligni prohibitione, quando per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et hoc in illo significabatur expiari circumcisione octavi diei, hoc est, sacramento Mediatoris in carne venturi: quia per eamdem fidem venturi in carne Christi, et morituri pro nobis, et tertio die, qui post septimum sabbati fuerat futurus octavus, resurrecturi, etiam justi salvabantur antiqui. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ex quo enim instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat tunc signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 25, 11), ita ad significationem purgationis valebat et in parvulis originalis veterisque peccati, sicut et Baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus. Non quod ante circumcisionem justitia fidei nulla erat; nam cum adhuc esset in praeputio, ex fide justificatus est ipse Abraham, pater gentium quae fidem ipsius fuerant sectaturae: sed superioribus temporibus omni modo latuit sacramentum justificationis ex fide. Eadem tamen fides Mediatoris salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis; non vetus Testamentum quod in servitutem generat (Galat. IV, 24), non lex quae non sic est data, quae posset vivificare (Id. III, 21), sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25). Quia sicut credimus nos Christum in carne venisse, sic illi venturum: sicut nos mortuum, ita illi moriturum: sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum: et nos vero et illi, ad judicium mortuorum vivorumque venturum. Non ergo iste humanam male defendendo impediat a salute naturam: quia omnes sub peccato nascimur, et per unum solum, qui sine peccato natus est, liberamur. CAPUT XII. 25. « Ista, » inquit, « corporum, commixtio, cum calore, cum voluptate, cum semine, a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur, quae aliquando etiam amplum efficitur munus piorum. » Dixit, « cum calore; » dixit, « cum voluptate; » dixit, « cum semine: » non tamen dicere ausus est, Cum libidine; quare, nisi quia nominare erubescit, quam laudare non erubescit? Munus autem piorum propagatio est fecunda filiorum, non commotio pudenda membrorum: quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eam natura vitiata. Ac per hoc et qui inde nascitur indiget renasci, ut sit membrum Christi; et de quo nascitur, si jam renatus est, indiget liberari ab ea quae in corpore mortis hujus est lege peccati. Quae cum ita sint, quomodo adjungit et dicit, « Confitearis ergo necesse est, originale quod finxeras, interiisse peccatum? » Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus: sed tu, qui hoc negas, sine dubio es novus haereticus. Sub diabolo autem sunt, judicio Dei, omnes cum peccato generati, si non fuerint in Christo regenerati. CAPUT XIII. 26. Sed quia de Abraham loquebatur et Sara, subjunxit atque ait: « Quod si dixeris, Usus in eis vigebat, et fetus non erat: respondebo, Quem conditor promisit, conditor dedit, non concubitus, sed Dei opus est qui nascitur. Qui enim, primum hominem fecit ex pulvere (Gen. II, 7), omnes fabricatur ex semine. Sicut ergo tunc limus, qui assumptus est materia, non auctor hominis fuit: ita nunc vis illa voluptatis, confectrix commixtrixque seminum, non explet operationis vicem; sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari. » Haec omnia quae dixit, excepto quod ait, a voluptate semina confici atque misceri, recte diceret, si in eis catholicum sensum defendere niteretur. Quia vero scimus quid ex his moliatur efficere, profecto dicit etiam recta perverse. Illud itaque, quo excepto caetera vera esse non abnuo, ideo non est verum, quia voluptas illa concupiscentiae carnalis non conficit semina; sed ea quae jam sunt in corporibus a vero Deo condita, a quo et ipsa conduntur corpora, non fiunt a voluptate, sed excitantur et emittuntur cum voluptate. Utrum autem utriusque sexus semina in muliebri utero cum voluptate misceantur, viderint feminae quid in secretis visceribus sentiant: nos non decet inaniter usque ad ista esse curiosos. Libido tamen illa erubescenda, unde pudenda ipsa appellata sunt membra, non fuit in corpore vitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum, sed coepit esse in corpore mortis hujus retributa inobedientia inobedientiae post peccatum. Sine qua libidine poterat opus fieri conjugum in generatione filiorum, sicut multa opera fiunt obedientia caeterorum sine illo ardore membrorum, quae voluntatis nutu moventur, non aestu libidinis concitantur. 27. Attende caetera « Hoc etiam, » inquit, « Apostoli confirmat auctoritas. Cum enim beatus Paulus de mortuorum resurrectione loqueretur, ait: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur. Et infra: Deus autem dat illi corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36-38). Si ergo Deus, » inquit, « humano semini, quod nemo negat vel prudentium vel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus attribuit, unde quemquam reum natum probabis? Tandem oro respicias, quibus laqueis peccati naturalis suffocetur assertio. Verum age, » inquit, « tecum, precor, mitius. Mihi crede, etiam te Deus fecit: sed, quod fatendum est, gravis error infecit. Quid enim potest profanius dici, quam quod Deus hominem aut non fecerit, aut, ut dicis, diabolo fecerit, aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est, hominem fabricatus; quod non minus stultum dignoscitur esse, quam impium? Ergo tam inops, » inquit, « tam inverecundus Deus est, ut non habuerit quod in praemium sanctis hominibus daret, nisi quod deceptis diabolus infudit in vitio? Vis autem scire, quod etiam in his qui sancti non sunt, hanc generationum potentiam Deus tribuisse probetur? Eo igitur tempore cum Abraham metu perculsus gentis barbarae, Saram quae uxor erat, sororem suam dixit, refertur Abimelech rex illius provinciae abduxisse eam in noctis usum. Sed Deus cui curae erat honor sanctae mulieris, in somnis Abimelech veniens regiam frenavit audaciam, comminatus interitum, si pergeret violare conjugium. Tunc Abimelech ait: Numquid, Domine, gentem ignorantem et justam perdes? Nonne ipsi dixerunt se germanitate conjunctos? Surrexit ergo mane Abimelech, et accepit mille didrachmas argenti, et oves, et vitulos, et pueros, et ancillas, et dedit Abrahae, atque a se mulierem remisit intactam. Oravit vero Deum Abraham pro Abimelech: et sanavit Deus Abimelech, et uxorem, et ancillas ejus. » Cur autem haec tanta prolixitate narraverit, accipe breviter in his quae secutus adjunxit: « Deus, » inquit, « orante Abraham curavit potentia dispensationis secreta, quae amota est verendis vilium feminarum; quia clauserat Deus aforis omnem vulvam in domum Abimelech. » (Gen. XX). « Vide ergo, » inquit, « utrum naturaliter malum dici debet, quod interdum aufert exasperatus Deus, redditque placatus. Ipse, » inquit, « facit et piorum filios et impiorum: quoniam quod fiunt parentes, ad naturam pertinet, quae Deo gaudet auctore; quod autem impii sunt, ad studiorum pravitatem, quae unicuique de libera voluntate contingit. » CAPUT XIV. 28. His omnibus quae tam multa dixit, respondemus, nihil divinis testimoniis, quae interposuit, esse dictum de pudenda libidine, quam dicimus non fuisse in corpore beatorum, quando nudi erant, et non confundebantur (Id. II, 25). Nam primum illud Apostoli de seminibus dictum est frumentorum, quae prius moriuntur ut vivificentur. Quam sententiam scilicet apostolicam, quo consilio nescio, noluit iste complere; nam eam huc usque commemoravit: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur. Apostolus autem addit: nisi moriatur. Sed iste quantum existimo, quod de frumentis dictum est, de humano semine accipi voluit ab eis qui haec legunt, et Scripturas sanctas vel nesciunt, vel non recordantur. Denique non solum istam sententiam decurtavit, ut non adderet, nisi moriatur: verum etiam sequentia praetermisit, ubi aperuit Apostolus de quibus seminibus loqueretur. Ait enim Apostolus: Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, fere tritici, aut alicujus caeterorum. His praetermissis, iste contexuit quod deinde dicit Apostolus, Deus autem illi dat corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36-38); tanquam de concumbente homine dixerit Apostolus, Insipiens, tu quod seminas non vivificatur: ut intelligeremus non ab homine concubitu filios seminante, sed a Deo vivificari semen humanum. Sic enim fuerat praelocutus, quia « voluptas illa non explet operationis vicem, sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari. » Et subjunxit testimonium, quasi hoc dixerit Apostolus: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur; hoc est, non a te vivificatur, sed hominem de tuo semine Deus operatur: tanquam ab Apostolo media illa quae praetermisit iste, non dicta sint; atque ita se habeat ejus sententia, velut de humano semine loqueretur: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, Deus autem illi dat corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus. Denique post haec Apostoli verba sic infert sua, « Si ergo Deus, » inquit, « humano semini, quod nemo negat vel prudentium vel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus attribuit: » quasi Apostolus de humano semine in illo testimonio sit locutus. 29. De qua fraude quid adjuvaretur ejus intentio, cum aliquanto attentius cogitarem, nihil potui reperire, nisi quia testem voluit adhibere Apostolum, quo probaret Deum, quod et nos dicimus, de humanis seminibus hominem operari. Et cum ei testimonium nullum occurreret, isto abusus est fraudulenter, timens utique, ne forte si appareret Apostolum non de humanis seminibus, sed de frumentis illa dixisse, hinc admoneremur, unde refutaretur, non religiosae voluntatis, sed libidinosae voluptatis pudens nominator, et impudens praedicator. De ipsis quippe seminibus, quae in agris agricolae seminant, potest ipse redargui. Cur enim non credamus, Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine; ut eo modo illud sereretur sine ulla pudenda libidine, ad voluntatis nutum membris obsequentibus genitalibus; sicut hoc seritur sine ulla pudenda libidine, ad voluntatis nutum agricolarum obsequentibus manibus; honestiore in parentibus gignendorum desiderio filiorum, quam est implendorum in arantibus horreorum: ac deinde Creator omnipotens incontaminabili ubique praesentia et creatrice potentia de seminibus hominum prout vellet, quod et nunc facit, operaretur in femina, sicut de seminibus frumentorum prout vult operatur in terra, beatis matribus sine libidinosa voluptate concipientibus, sine aerumnoso gemitu parientibus; quandoquidem in illa felicitate et in corpore nondum mortis hujus, sed vitae illius, non esset feminis in excipiendis seminibus quod puderet, sicut non esset in edendis fetibus quod doleret? Quisquis non credit, vel credi non vult, hominibus ante omne peccatum in illa paradisi felicitate versantibus hoc potuisse Dei voluntate et benignitate concedi, non optandae fecunditatis laudator, sed pudendae voluptatis amator est. CAPUT XV. 30. Item aliud ex libro divino testimonium quod posuit de Abimelech, et Deo volente clausa omni vulva in domo ejus ne mulieres ejus parerent, atque aperta rursus ut parerent, quid ad rem pertinet? quid habet de illa pudenda libidine, de qua nunc quaestio est? Numquid ipsam Deus detraxit illis feminis, reddiditque cum voluit? Sed poena fuit ut parere non possent, beneficium vero ut parere possent more hujus corruptibilis carnis. Non enim tale beneficium Deus conferret corpori mortis hujus, quale non haberet nisi corpus vitae illius in paradiso ante peccatum, ut et conceptus proveniret sine libidine pruriente, et partus sine dolore cruciante. Cur autem non intelligamus, quandoquidem dicit Scriptura, aforis omnem vulvam fuisse conclusam, aliquo dolore factum esse, ut non possent feminae concubitum perpeti, qui dolor Deo succensente fuisset inflictus, miserante detractus? Nam si ad impedimentum serendae prolis esset libido detrahenda, viris esset detrahenda, non feminis. Femina enim posset voluntate concumbere, etiam desistente libidine qua stimularetur; si viro non deesset, qua excitaretur. Nisi forte, quia scriptum est, et ipsum Abimelech fuisse sanatum, virilem dicturus est ei libidinem redditam. Quam profecto si amiserat, quid opus fuit eum divinitus admoneri, ut Abrahae non misceretur uxori? Sed sanatum dicit, quia domus ejus ab illa peste sanata est. CAPUT XVI. 31. Jam nunc illa tria videamus, quorum trium quodlibet dixerimus, nihil ait dici posse profanius: quod hominem Deus aut non fecerit, aut diabolo fecerit, aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est, hominem fabricatus. Horum trium primum et novissimum non dici a nobis, etiam ipse, si non sit excors aut nimium pervicax, confitetur. De illo quaestio est, quod secundo medioque loco posuit, ubi sic fallitur, ut a nobis hoc existimet dici, quod diabolo Deus hominem fecerit, tanquam in hominibus quos Deus ex hominibus parentibus creat, hoc intendat, hoc curet, hoc sui operis ratione provideat, ut habeat diabolus servos, quos ipse sibi facere non potest. Absit ut hoc qualiscumque vel puerilis pietas suspicetur. Bonitate sua Deus facit homines, et primos sine peccato, et caeteros sub peccato, in usus profundarum cogitationum suarum. Sicut enim de ipsius diaboli malitia novit ille quid agat, et quod agit justum est et bonum, quamvis sit de quo agit injustus et malus, nec eum propterea creare noluit, quia malum futurum esse praescivit: ita de universo genere humano, quamvis nullus hominum sine peccati sorde nascatur, bonum ille qui summe bonus est operatur; alios faciens tanquam vasa misericordiae, quos gratia discernat ab eis qui vasa sunt irae; alios tanquam vasa irae, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Eat iste nunc, et adversus Apostolum, cujus ista sententia est, argumentetur; imo adversus ipsum figulum, cui respondere prohibet Apostolus, dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20-23)? Numquid ergo vasa irae negat iste esse sub diabolo? aut quia sub diabolo sunt, alius ea quam ipse facit, qui vasa misericordiae facit? aut aliunde et non ex eadem massa facit? Hic itaque dicat, Ergo Deus vasa diabolo facit: quasi nesciat Deus sic eis uti ad opera sua justa et bona, sicut ipso utitur diabolo. CAPUT XVII. 32. An vero filios perditionis haedos sinistrae partis (Matth. XXV, 33) diabolo pascit, et diabolo nutrit, et vestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 45)? Sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos: quia quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet bonitatem; et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae eorum, sed eidem bonae naturae quam creavit bonus, bonum tribuit adjumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cujus auctor est Deus: in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri si non renascuntur, ad semen pertinent maledictum ab initio (Sap. XII, 11), illius antiquae inobedientiae vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae; ne meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). CAPUT XVIII. 33. Ab hac fide apostolica atque catholica veracissima et fundatissima, cum Pelagianis iste discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et in regnum ipsius transferantur (Coloss. I, 13). Ac sic accusat Ecclesiam toto orbe diffusam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras (Joan. XII, 31): a quo necesse est vasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo renascantur, et in ejus regnum per gratiam facta vasa misericordiae transferantur. Contra istam fundatissimam veniens veritatem, ne universam Christi Ecclesiam oppugnare videatur, quasi me unum alloquitur, et velut corripiens atque admonens dicit: Etiam te Deus fecit; sed, quod est fatendum, gravis error infecit. Sane quod me Deus fecerit agnosco, et gratias ago: qui tamen cum irae vasis perissem, si tantum ex Adam me fecisset, et in Christo non refecisset. Quod cum possessus Pelagiana impietate non credit, si in tanto malo in finem usque perdurat, non ipse, sed Catholici videant, qualis et quantus eum error, non infecerit, sed plane interfecerit. CAPUT XIX. 34. Attende sequentia: « Quod autem, » inquit, « filii ex conjugio suscepti naturaliter boni sunt, Apostolo dicente discamus, qui ait de improbis: Relicto naturali usu feminae, exarserunt in de sideria sua, invicem masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. I, 27). Ostendit ergo, » inquit, « usum feminae et naturalem esse, et pro suo modo laudabilem: flagitium autem ex voluntate propria exerceri contra institutionis pudorem. Merito itaque, » inquit, « et in bene utentibus genus concupiscentiae modusque laudatur, et in turpibus excessus ejus punitur. Denique eodem tempore Deus Abrahae et Sarae marcentia aevo membra vegetavit » (Gen. XXI, 1), « quo in Sodomis ipsa igneo imbre punivit » (Id. XIX, 24, 25). « Si igitur putas, » inquit, « accusandum membrorum vigorem, quoniam per ipsum Sodomitae flagitiis obliti sunt; accusabis etiam creaturam panis et vini, quoniam hinc quoque eos peccasse Scriptura divina significavit. Dicit enim Dominus per Ezechielem prophetam: Verumtamen hae iniquitates Sodomae sororis tuae, superbia, in saturitate panum et abundantio vini fluebant ipsa et filii ejus, et manum pauperis et egentis non adjuvabant » (Ezech. XVI, 49). « Elige jam, » inquit, « utrum mavis: aut reputa divino operi commixtionem corporum, aut creaturam panis et vini similiter malam esse defini. Quod si feceris, aperte Manichaeus esse convinceris. Concupiscentiae autem naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur. Quid dicis ergo, » inquit: « Ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari » (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 1)? « His sermonibus, » inquit, « quod negaveras concessisti, quod concesseras sustulisti: et nihil magis laboras, quam ut parum intelligaris. Ostende sine commixtione nuptias corporales: aut unum aliquod huic operi nomen imponito, et vel bonum, vel malum conjugium nuncupato. Spopondisti utique bona te definire conjugia: si conjugium bonum, si homo fructus conjugii bonus, si hic fructus opus Dei malus esse non potest, qui per bonum ex bono nascitur; ubi igitur originale malum, quod tot praejudiciis interemptum est? » CAPUT XX. 35. Ad haec respondeo, non solum filios ex conjugio, verum etiam ex adulterio bonum aliquod esse, secundum opus Dei quo creati sunt: secundum autem originale peccatum, in damnatione nasci ex Adam primo, non solum si de adulterio, verum etiam si de conjugio generentur, nisi in Adam secundo, qui est Christus, regenerentur. Quod autem ait Apostolus de improbis, Relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideria sua in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes: non dixit usum conjugalem, sed naturalem, eum volens intelligi, qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri. Ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Ab ea vero parte corporis, quae non ad generandum est instituta, si et conjuge quisque utatur, contra naturam est et flagitiosum. Denique prius idem apostolus de feminis dixit, Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Rom. I, 27, 26): deinde, de masculis in masculos turpitudinem operantibus, relicto usu femineo naturali. Non ergo isto nomine, id est, usu naturali, conjugalis est laudata commixtio, sed immundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si illicite et feminis, sed tamen naturaliter uterentur. CAPUT XXI. 36. Panem vero et vinum sic non reprehendimus propter luxuriosos et ebriosos, quomodo nec aurum propter cupidos et avaros. Quocirca commixtionem quoque honestam conjugum non reprehendimus propter pudendam corporum libidinem. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent conjugati: haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi (Gen. III, 7). Unde remansit posterioribus conjugatis, quamvis hoc malo bene et licite utentibus, in ejusmodi opere humanum vitare conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum debeat neminem pudere quod bonum est. Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae conjunctionis, unde filii generentur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur, regenerandi sunt ne damnentur. Proinde pudenda libidine qui licite concumbit, malo bene utitur: qui autem illicite, malo male utitur. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde erubescunt et mali et boni: meliusque credimus ei qui dicit, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18); quam huic qui dicit hoc bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiam, pejus malum. Recte igitur diximus, « Ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari: » quoniam natura humana quae nascitur vel de conjugio, vel de adulterio, Dei opus est. Quae si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda: atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem: qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet salvatorem. Quapropter in hominibus nascentibus neque excusanda sunt adulteria per bonum quod inde a conditore bono creatum est, nec accusanda conjugia per malum quod ibi a misericorde salvatore sanandum est. CAPUT XXII. 37. « Ostende, » inquit, « sine commixtione nuptias corporales. » Non ostendo ego nuptias corporales sine commixtione; sed nec ipse ostendit eamdem commixtionem sine confusione. In paradiso autem si peccatum non praecessisset, non esset quidem sine utriusque sexus commixtione generatio, sed esset sine confusione commixtio. Esset quippe in coeundo tranquilla membrorum obedientia, non pudenda carnis concupiscentia. Proinde conjugium bonum est, unde ordinate seminatus nascitur homo; et fructus conjugii bonus, quod est ipse qui ita nascitur homo: sed peccatum malum est, cum quo nascitur omnis homo. Deus quippe fecit et facit hominem: sed per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). CAPUT XXIII. 38. « Novo, » inquit, « genere disserendi, et catholicum profiteris, et Manichaeo patrocinaris, dicendo nuptias et magnum bonum, et magnum malum. » Prorsus quid loquatur, ignorat, sive ignorare se simulat. Aut enim non intelligit, aut non vult intelligi quid dicamus. Sed si non intelligit, praeoccupatione impeditur erroris: si autem non vult quid dicamus intelligi, pervicaciae vitium est, quo suum defendit errorem. Et Jovinianus, qui paucos ante annos novellam conatus est haeresim condere, Manichaeis patrocinari dicebat Catholicos, quod adversus eum sanctam virginitatem nuptiis praeferebant. Sed responsurus est iste, non se quod Jovinianus de indifferentia nuptiarum virginumque sentire. Nec ego dico quod isti hoc sentiant: verumtamen per Jovinianum Catholicis Manichaeos objicientem, non esse hoc novum, novi haeretici recognoscant. Nos itaque nuptias bonum dicimus esse, non malum. Sed sicuti Ariani Sabellianos nos esse criminantur, quamvis non dicamus unum eumdemque esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quod Sabelliani dicunt; sed dicamus unam eamdemque esse naturam Patris et Filii et Spiritus sancti, quod Catholici dicunt: ita Pelagiani nobis Manichaeos objiciunt, quamvis non dicamus esse malum nuptias, quod dicunt Manichaei; sed dicamus malum primis hominibus, id est, primis conjugibus accidisse, et inde in omnes homines pertransisse, quod dicunt Catholici. Sed sicut Ariani dum Sabellianos fugiunt, in pejus aliquid inciderunt; quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas: ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in perversum vitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis convincuntur perniciosiora sentire, credendo parvulos Christo medico non egere. CAPUT XXIV. 39. « Definis, » inquit, « hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de conjugio, innocentem non esse. Huc enim pervenit quod dixisti, bonum naturale de adulteriis posse subsistere, malum originale etiam de conjugio trahi. » Frustra omnino conatur apud intelligentem lectorem, quae sunt recta pervertere. Absit enim ut dicamus, hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse. Sed dicimus, hominem, sive de conjugio, sive de fornicatione nascatur, bonum aliquid esse, propter auctorem naturae Deum; malum aliquid trahere, propter originale peccatum. Quod ergo dicimus, « bonum naturale etiam de adulteriis posse subsistere, malum autem originale etiam de conjugio trahi, » non huc pervenit, quo ille conatur adducere, non nasci reum de adulteriis, nec innocentem de nuptiis: sed ex utroque reum generatione factum, propter originale delictum; et utrumque regeneratione absolvendum, propter naturae bonum. CAPUT XXV. 40. « Unum ex his, » inquit, « verum est, alterum falsum. » Huic eadem brevitate respondeo: Imo utrumque verum est, neutrum falsum. « Verum est, » inquit, « quod adulteriorum culpam homo qui inde nascitur, non potest excusare: quia quod adulteri fecerunt, ad vitium pertinet voluntatis; quod autem genuerunt, ad laudem spectat fecunditatis: quia si quis furtivum triticum serat, non nascitur messis obnoxia. Vitupero itaque, » inquit, « furem, sed laudo segetem. Innocentem pronuntio qui nascitur ex generositate seminum, dicente Apostolo, Deus illi dat corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus » (I Cor. XV, 38): « condemno vero flagitiosum, qui ex propositi perversitate peccavit. » CAPUT XXVI. 41. Ad haec adjungit, et dicit: « Prorsus autem si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt; et in diaboli jure opus earum fructumque constituis: quia omnis causa mali, expers boni est. Homo autem, » inquit, « qui de nuptiis nascitur, non criminibus, sed seminibus imputatur. Seminum vero causa in conditione corporum est: quibus corporibus qui male utitur, boni meritum, non genus sauciat. Liquido igitur, » inquit, « claret, bonum non esse causam mali. Si ergo, » inquit, « trahitur et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum: et necesse est malum esse, per quod et ex quo malus fructus apparuit, dicente Domino in Evangelio, Ex fructibus suis arbor agnoscitur » (Matth. VII, 16). « Quomodo » inquit, « tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse conjugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? Constat igitur rea esse conjugia, si peccatum inde originale deducitur; nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens approbetur. Defenduntur autem, et bona pronuntiantur: fructus ergo approbatur innocuus. » 42. Ad haec responsurus, prius volo esse intentum lectorem, nihil agere istos, nisi ut salvator non sit parvulis necessarius, quos peccata prorsus a quibus salventur negant habere. Haec tanta perversitas et tantae inimica gratiae Dei, quae data est per Jesum Christum Dominum nostrum, qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), insinuare se nititur cordibus parum intelligentium, laude operum divinorum, hoc est, laude naturae humanae, laude seminis, laude nuptiarum, laude utriusque sexus commixtionis, laude fecunditatis: quae omnia bona sunt. Nolo enim dicere, laude libidinis: quia eam et ipse nominare confunditur, ut aliud aliquid, non ipsam, laudare videatur. Ac per hoc mala quae acciderunt naturae, non discernendo ab ipsius bonitate naturae, non eam (quia falsum est) ostendit sanam, sed sanari non permittit aegrotam. Et ideo illud quod diximus, quod « adulteriorum culpam, bonum quod inde nascitur, » id est, « homo non potest excusare, » verum esse concedit: et hoc, unde nulla inter nos quaestio est, etiam similitudine furis furtivum triticum seminantis, de quo bona utique messis nascitur, astruit et confirmat ut potest. Illud autem alterum quod diximus, « Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, » non vult consentire quod verum sit: quia si consenserit, non Pelagianus haereticus, sed Christianus catholicus erit. « Prorsus, » inquit, « si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt; et in diaboli jure opus earum fructumque constituis: quia omnis causa mali, expers boni est. » Et ad hoc caetera attexit, ut probet causam mali bonum esse non posse; et ideo nuptias, quia bonum sunt, causam mali non esse; ac per hoc de illis peccatorem, qui necessarium habeat salvatorem, nasci omnino non posse: quasi nos nuptias causam dicamus esse peccati; quamvis homo qui ex illis nascitur, non nascatur sine peccato. Nuptiae institutae sunt causa generandi, non peccandi: propter quod illa est a Domino benedictio nuptiarum, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Peccatum autem quod inde a nascentibus trahitur, non ad nuptias pertinet, sed ad malum quod accidit hominibus, quorum conjunctione sunt nuptiae. Nam malum pudendae libidinis et potest esse sine nuptiis, et potuerunt esse nuptiae sine illo: ad conditionem autem pertinet corporis, non vitae illius, sed mortis hujus, ut nunc non possint esse nuptiae sine illo, quamvis ipsum possit esse sine illis. Nam utique sine nuptiis est pudenda carnis concupiscentia, quando adulteria et quaeque stupra atque immunda committit, longe contraria pudicitiae nuptiarum; aut quando nulla ista committit, quia homo nulla consensione permittit, et tamen surgit et movetur et movet, et plerumque in somnis ad ipsius operis similitudinem et suae motionis pervenit finem. Hoc ergo malum nec in ipsis nuptiis malum est nuptiarum: sed habent illud in corpore mortis hujus paratum, etiamsi nolunt, sine quo non possunt implere quod volunt. Non igitur ab earum institutione, quae benedicta est, ad eas venit: sed ab eo quod ex uno homine peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 43. Quid est ergo quod ait, « Ex fructibus suis arbor agnoscitur, » quia hoc in Evangelio dixisse Dominum legimus? Numquid inde Dominus loquebatur, et non potius de duabus voluntatibus hominum, bona scilicet et mala, istam bonam, illam malam arborem dicens; quia de bona voluntate opera bona nascuntur, et mala de mala, nec possunt bona de mala, et mala de bona? Quod si nuptias tanquam arborem bonam, secundum istam quam commemoravit evangelicam similitudinem posuerimus; profecto e contrario fornicationem posituri sumus arborem malam. Quamobrem si homo ita dicitur fructus nuptiarum, tanquam bonus ex arbore bona, procul dubio nasci homo de fornicatione non debuit. Mala quippe arbor bonos fructus non facit (Matth. VII, 18). Porro si dixerit, non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam potius humanam, de qua nascitur homo: ita etiam hic non erit arbor connubium, sed natura humana, de qua nascitur homo. Nihil proinde valet ad istam quaestionem similitudo illa evangelica: quia non sunt nuptiae causa peccati, quod trahitur a nascente, et expiatur in renascente; sed voluntarium peccatum hominis primi, originalis est causa peccati. « Dicis iterum, » inquit, « Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. » Et dixi hoc, et verissime dixi: et si non Pelagianus, sed Catholicus esset, nihil aliud et ipse in Catholica diceret. CAPUT XXVII. 44. Quid est ergo quod quaerit a nobis, « Per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem, an per nuptias, an per parentes? » Sic enim loquitur, et tanquam ad omnia ista respondet, et a peccato quasi cuncta ista purgando, nihil vult remanere unde peccatum inveniatur in parvulo. Verba denique jam ipsa ejus attende. « Per quid igitur, » inquit, « peccatum invenitur in parvulo? Per voluntatem? Nulla in eo fuit. Per nuptias? Sed hae pertinent ad opus parentum, quos in hoc actu non peccasse praemiseras; sed quantum ex consequentibus apparet, non hoc vere concesseras. Ipsae sunt igitur exsecrandae, » inquit, « quae causam fecerunt mali: sed illae solae opus indicant personarum. Parentes igitur qui conventu suo causam fecere peccato, jure damnabiles sunt. Ambigi ergo, » inquit, « jam non potest, si tuam sequamur sententiam, conjuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret. Et ubi est quod paulo ante hominem opus Dei dixeras? quia si per originem malum in hominibus, per malum jus diaboli in homines; diabolum esse dicis auctorem hominum, a quo est origo nascentium. Si autem credis a Deo hominem fieri, et esse conjuges innocentes; vide quam stare non possit trahi ex his originale peccatum. » 45. Ad omnia ista huic respondet Apostolus, qui neque voluntatem arguit parvuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum; neque nuptias in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, verum etiam benedictionem; neque parentes, in quantum parentes sunt, invicem licite atque legitime ad procreandos filios conjugati: sed, Per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quod isti si catholicis auribus mentibusque perciperent, adversus fidem gratiamque Christi rebelles animos non haberent, neque conarentur inaniter, ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica verba tam dilucida et tam manifesta convertere, asserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccaverit primum, in quo de caetero quisquis peccare voluit, peccandi invenit exemplum; ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed illius unius imitatione transiret. Cum profecto, si Apostolus imitationem hic intelligi voluisset, non per unum hominem, sed per diabolum potius in hunc mundum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est, Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25). Sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio utique, hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum. 46. Quid autem aliud indicant etiam sequentia verba apostolica? Cum enim hoc dixisset, adjunxit, Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit: id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem, inquit, non deputabatur, cum lex non esset. Erat ergo, sed non deputabatur; quia non ostendebatur, quod deputaretur. Sicut enim alibi dicit, Per legem cognitio peccati (Rom. III, 20). Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen; hoc est quod supra dixerat, usque ad legem; non ut a Moyse deinceps non esset peccatum, sed quia nec per Moysen lex data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. Regnum porro ejus est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. Regnavit autem: in quibus? Et in his, inquit, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Cujus futuri, nisi Christi? Et qualis forma, nisi a contrario? Quod alibi etiam breviter dicit: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Sicut in illo illud, ita in isto istud: ipsa est forma. Sed haec forma non omni ex parte conformis est: unde hinc Apostolus secutus adjunxit, Sed non sicut delictum, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit. Quid est, multo magis, abundavit, nisi quia omnes qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt? Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Ex uno ergo, quid, nisi delicto? quia sequitur, gratia autem ex multis delictis. Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit? Gratia vero ideo ex multis delictis in justificationem, quia non solum illud unum solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam caetera, quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Adhuc permaneant in vanitate mentis suae, et dicant unum hominem non propaginem trajecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et non potius per multa sua cujusque delicta: nisi quia etiam si illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem, etiam nullis additis caeteris; sicut perducit parvulos morientes qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste, quod non vult ad Apostolo audire, « per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem, an per nuptias, an per parentes? » Ecce audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inveniatur in parvulo: Per unius delictum, inquit Apostolus, in omnes homines ad condemnationem. Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam, et omnes ad justificationem per Christum; cum utique non omnes eos qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad vitam: sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad vitam. Sicut dicimus de litterarum magistro, si in civitate solus est, Omnes iste hic litteras docet: non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Denique quos ante omnes dixerat, multos postea dixit, eosdem ipsos tamen omnes multosque significans. Sicut enim, inquit, per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 12-19). 47. Adhuc quaerat, « per quid peccatum inveniatur in parvulo. » Respondeant ei paginae sanctae: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ob unius delictum multi mortui sunt: Judicium ex uno in condemnationem: Ob unius delictum mors regnavit per unum: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem: Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi. Ecce per quid delictum invenitur in parvulo. Jam credat originale peccatum: sinat venire parvulos, ut salventur, ad Christum. CAPUT XXVIII. Quid est quod dicit, « Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit: per quas rimas inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? » Quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam januam? Per unum hominem, ait Apostolus; per unius delictum, ait Apostolus; per inobedientiam unius hominis, ait Apostolus. Quid quaerit amplius? quid quaerit apertius? quid quaerit inculcatius?

48. « Si peccatum, » inquit, « ex voluntate est, mala voluntas quae peccatum facit: si ex natura, mala natura. » Cito respondeo, Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte, utrum et originale peccatum. Respondeo, Prorsus et originale peccatum: quia et hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset, et in omnes transiret. Sed quod secutus adjunxit, « Si ex natura, mala natura: » quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, Sicut manifestum est, ex voluntate mala tanquam ex arbore mala, fructus ejus fieri omnia opera mala; sic ipsam voluntatem malam, id est, ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo; quid erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine; quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Imo quia voluntas mala angelo ex angelo, ex homine homini orta est; quid erant haec duo antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei, et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono: ipsam dico voluntatem malam, quam nullum praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala, tanquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri voluntas mala quia bonum factum est a bono Deo; sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Quid ergo est quod dicit, « Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? » Nonne opus diaboli, quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum quod omnino nusquam erat, in Dei opere oriri potuit; cur malum quod alicubi jam erat, per opus Dei transire non potuit, praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus, dicens, Et ita in omnes homines pertransiit? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei: atque ut alio modo idipsum dicam, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus est solus immutabilis et potentissimae bonitatis: qui et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia, et de malis quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia. CAPUT XXIX. 49. « In uno, » inquit, « homine jure vituperatur intentio, et origo laudatur, quia duo sunt quae contrariis applicentur: in parvulo autem unum est, natura tantum, quia voluntas non est. Illud ergo unum, » inquit, « aut Deo adscribetur, aut daemoni. Si natura » , inquit, « per Deum est, non potest in ea esse originale malum. Si a diabolo, nihil erit per quod homo divino operi vindicetur. Perfecte itaque Manichaeus est, qui malum originale defendit. » Audiat potius adversum ista quod verum est. In uno homine jure vituperatur intentio, et natura laudatur, quia duo sunt quae contrariis applicentur: sed etiam in parvulo, non unum est tantum, id est, natura, in qua creatus est homo a Deo bono; habet enim et vitium, quod per unum in omnes homines pertransiit, sicut sapit Apostolus, non sicut desipit Pelagius, vel Coelestius, vel eorum quicumque discipulus. Horum itaque duorum, quae in parvulo esse diximus, unum adscribitur Deo, alterum diabolo. Et quod utrumque propter unum horum, id est, propter vitium, subjicitur potestati diaboli, ideo non est incongruum, quia non fit ipsius diaboli potestate, sed Dei. Subjicitur autem vitium vitio, natura naturae; quia et in diabolo utrumque est: ut cum dilecti et electi de potestate tenebrarum eruuntur, cui jure subduntur, appareat quid donetur justificatis bonis a Deo bono, bene operante et de malis. 50. Quod autem iste sibi quasi religiose dicere visus est, « Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum: » nonne religiosius sibi alius videtur dicere, Si natura per Deum est, non potest in ea oriri ullum malum? Et tamen falsum est: hoc enim Manichaei asserere voluerunt, et non creaturam Dei factam de nihilo, sed ipsam naturam Dei malis omnibus implere conati sunt. Non enim ortum est malum nisi in bono, nec tamen summo et immutabili, quod est natura Dei, sed facto de nihilo per sapientiam Dei. Est itaque per quod homo divino operi vindicetur; quia non esset homo, nisi divino opere crearetur: malum autem non esset in parvulis, nisi voluntate primi hominis peccaretur, et origine vitiata peccatum originale traheretur. Non ergo sicut iste ait, « perfecte Manichaeus est, qui malum originale defendit: » sed perfecte Pelagianus est, qui malum originale non credit. Neque enim ex quo esse coepit Manichaei pestilentiosa doctrina, ex illo coeperunt in Ecclesia Dei parvuli baptizandi exorcizari et exsufflari, ut ipsis mysteriis ostenderetur non eos in regnum Christi, nisi erutos a tenebrarum potestate, transferri (Coloss. I, 13): aut in libris Manichaei legitur, quod venerit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10): aut quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit (Rom. V, 12); et caetera ad eamdem sententiam pertinentia, quae supra commemoravimus: aut quod reddit Deus peccata patrum in filios (Exod. XX, 5): aut quod in Psalmo scriptum est, Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7): aut, Homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4): aut, Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea quasi nihilum ante te; verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6): aut quod Apostolus dicit, Omnis creatura vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20): aut in libro Ecclesiastae, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas: quae abundantia est homini in omni labore suo quem ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? aut in libro Ecclesiastico, Jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1): aut quod dicit Apostolus, In Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22): aut quod dicit sanctus Job, ubi de peccatis suis loquitur, Homo enim natus ex muliere, brevis vitae et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit; fugit autem sicut umbra, et non stabit: nonne et hujus curam fecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in judicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram (Job. XIV, 1-5, sec LXX). Quas enim dixerit sordes, quia peccata intelligi voluit, ipsa lectio indicat, ubi prorsus unde loquatur apparet: unde est et illud apud prophetam Zachariam, ubi aufertur a sacerdote vestis sordida, et dicitur ei, Ecce abstuli peccata tua (Zach. III, 4). Puto quod ista omnia, et caetera hujusmodi, quae indicant omnem hominem sub peccato et maledicto nasci, non leguntur in tenebris Manichaeorum, sed in luce Catholicorum. 51. Quid autem dicam de ipsis divinarum Scripturarum tractatoribus, qui in catholica Ecclesia floruerunt, quomodo haec non in alios sensus conati sunt vertere, quoniam stabiles erant in antiquissima et robustissima fide, non autem novitio movebantur errore? Quos si colligere et eorum testimoniis uti velim, et nimis longum erit, et de canonicis auctoritatibus, a quibus non debemus averti, minus fortasse videbor praesumpsisse quam debui. Verumtamen ut omittam beatissimum Ambrosium, cui Pelagius, sicut jam commemoravi, tam magnum integritatis in fide perhibuit testimonium (Supra, lib. 1, n. 40); qui tamen Ambrosius nihil aliud defendit in parvulis, ut haberent necessarium medicum Christum, nisi originale peccatum (Ambrosius in Isaiam, citatus supra, lib. 1, n. 40): numquid et gloriosissimae coronae Cyprianus dicetur ab aliquo, non solum fuisse, sed vel esse potuisse Manichaeus, cum prius iste sit passus, quam illa in orbe Romano pestis apparuit? Et tamen in libro de Baptismate parvulorum, ita defendit originale peccatum, ut propterea dicat, et ante octavum diem, si necesse sit, parvulum baptizari oportere, ne pereat anima ejus. Quem tanto vult intelligi ad indulgentiam Baptismi facilius pervenire, quanto magis ei dimittuntur non propria, sed aliena peccata (Cyprianus, epistola olim 59, nunc 64, ad Fidum). Hos iste audeat dicere Manichaeos, et antiquissimam Ecclesiae traditionem isto nefario crimine aspergat, qua exorcizantur, ut dixi, et exsufflantur parvuli, ut in regnum Christi a potestate tenebrarum, hoc est diaboli et angelorum ejus, eruti transferantur. Nos autem paratiores sumus cum istis viris, et cum Ecclesia Christi in hujus fidei antiquitate firmata, quaelibet maledicta et contumelias perpeti, quam cum Pelagianis cujuslibet eloquii praedicatione laudari. CAPUT XXX. 52. « Ais iterum, » inquit, « et dicis: Nulla esset concupiscentia, nisi homo ante peccasset; nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset. » Non dixi, « Nulla esset concupiscentia; » quia est et glorianda concupiscentia spiritualis, qua concupiscitur sapientia (Sap. VI, 21): sed dixi, « Nulla esset pudenda concupiscentia » (Supra, lib. 1, n. 1). Relegantur verba mea, quae etiam ipse posuit, ut quanta ab illo fraude commemorentur appareat. Sed quo voluerit eam nomine appellet. Illa dixi quod non esset, nisi homo ante peccasset, de qua erubuerunt in paradiso, qui pudenda texerunt, quam nemo negat, quoniam peccatum inobedientiae praecesserat, ideo subsecutam. Qui autem vult intelligere quid senserint, debet considerare quid texerint. Succinctoria quippe sibi de foliis ficulneis, non vestimenta fecerunt (Gen. III, 7); quae succinctoria graece περιζώματα nuncupantur. Quid autem cooperiant perizomata, omnibus notum est: quae nonnulli Latini campestria sunt interpretati. Quis autem ignorat qui campestrantur, quas partes corporis contegant? Has enim tegebant Romani juvenes, quando nudi exercebantur in campo, unde hoc genus tegminis tale nomen accepit. CAPUT XXXI. 53. « Illae ergo nuptiae, » inquit, « quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum, ut dicis, esse potuerunt, a te pronuntiantur laudabiles: ista vero conjugia quae nunc aguntur, a diabolo inventa definis. Illa itaque, » inquit, « quae institui potuisse somnias, bona deliberas: ista vero de quibus dicit Scriptura divina, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); profiteris mala diabolica, morbum postremo debere, non conjugium nuncupari. » Non est mirum si Pelagiani dicta nostra in sensus quos volunt detorquere conantur; quando et de Scripturis sanctis, non ubi obscure aliquid dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueverunt, more quidem haereticorum etiam caeterorum. Quis enim diceret, « sine motu corporum, sine necessitate sexuum nuptias esse potuisse? » Deus enim fecit sexus, quia masculum et feminam fecit eos (Id. I, 27), sicut scriptum est. Unde autem fieri posset ut qui fuerant conjungendi, et ipsa conjunctione generaturi, sua corpora non moverent; quandoquidem nullus fit hominis ad hominem corporalis accessus, si desit corporis motus? Non ergo hic quaestio est de motu corporum, sine quo non possent omnino misceri; sed de pudendo motu genitalium, qui profecto non esset, et tamen seminatrix commixtio non deesset, si genitalia non libidini, sed voluntati sicut caetera membra servirent. Annon etiam nunc in corpore mortis hujus imperatur pedi, brachio, digito, labro, linguae, et ad nutum nostrum continuo porriguntur? Humori denique, quod est mirabilius, in vesica intus posito cum libet, et quando ejus copia non urgemur, imperatur ut profluat, et obtemperat: imo ipsis abditis visceribus et nervis, quibus idem humor continetur, imperatur ut eum propellant, exprimant, ejiciant, et si sanitas adest, sine difficultate serviunt voluntati. Quanto ergo facilius atque tranquillius, obedientibus genitalibus corporis partibus, et ipsum membrum porrigeretur, et homo seminaretur, nisi hominibus illis inobedientibus membrorum istorum inobedientia justo supplicio redderetur? Quod supplicium casti sentiunt, qui procul dubio mallent, si possent, jubente voluntate quam pruriente voluptate filios seminare. Immundi autem qui propter istum morbum, non solum meretrices, verum etiam conjuges amant, de hoc supplicio carnis graviore supplicio mentis exsultant. CAPUT XXXII. 54. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere iste confingit, « ista conjugia quae nunc aguntur, a diabolo inventa. » Prorsus ipsae sunt nuptiae, quas ab initio Deus instituit. Hoc enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamvis jam debita damnatione moritura. Istae, inquam, sunt nuptiae, de quibus dictum est (excepto, quod hic figuratum est, magno illo Christi et Ecclesiae sacramento), Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Hoc enim ante peccatum dictum est: et si nemo peccasset, sine pudenda libidine posset fieri. Et nunc quamvis sine illa non fiat in corpore mortis hujus, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhaereat homo uxori suae, et sint duo in carne una. Quamobrem etsi dicitur, nunc alias esse nuptias, alias vero si nemo peccasset esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum quamdam in deterius mutatam dicitur qualitatem. Sicut alius dicitur, quamvis idem ipse sit homo, qui mutaverit vitam sive in melius, sive in deterius: aliud est enim justus, aliud peccator; quamvis idem ipse sit homo. Sic aliae nuptiae sine pudenda libidine, aliae cum pudenda libidine: cum tamen secundum constitutionem suam, qua legitime conjungitur mulier viro, et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato servatur immunis, et hoc more legitimo filii seminantur, eaedem ipsae sunt nuptiae, quas Deus instituit, quamvis diabolus non ipsas, sed homines ex quibus nuptiae fiunt, antiqua peccati persuasione sauciaverit, inobedientiae persuadendo peccatum, cui per divinum judicium inobedientia membrorum reciproca redderetur; in qua conjugati, quamvis erubuerint nuditatem suam, nuptiarum tamen a Deo institutam non omnimodo potuerunt amittere bonitatem. CAPUT XXXIII. 55. Hinc iste pergit ab eis qui conjunguntur, ad eos qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis adversus novos haereticos disputationibus laboramus: et occulto Dei compulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissolvit. Volens enim nobis majorem invidiam commovere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato parvulos nasci: « Illos ergo, » inquit, « qui nunquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis: istos vero qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos, et ab exordio reos definis. Probavi itaque, » inquit, « nihil te aliud agere, quam ut Deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem. » Ego quidem conditorem hominum omnium, quamvis omnes sub peccato nascantur, et pereant nisi renascantur, non dico nisi Deum. Vitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. Libido autem pudenda non moveat membra, nisi quando volumus, et non est morbus. Non de illa erubescat etiam licitus et honestus conjugatorum concubitus, vitando conspectum et appetendo secretum, et non est morbus. Non prohibeat Apostolus in hoc morbo possideri uxores, et non est morbus. Quod enim graecus habet, ἐν πάθει ἐπιθυμίας, alii latine interpretati sunt, in morbo desiderii, vel concupiscentiae; alii vero, in passione concupiscentiae (I Thess. IV, 5), vel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus invenitur: sed passio in lingua latina, maxime usu loquendi ecclesiastico, non nisi ad vituperationem consuevit intelligi. 56. Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste sentiat, de parvulis, pro quibus laboramus, ut salvatore indigere credantur, ne sine salute moriantur, attende quid dixerit: verba ejus repeto. Illos ergo, inquit, qui nunquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis: istos vero qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definis. O si nodum solvat etiam contentionis, quomodo nodum solvit istius quaestionis! Numquid enim se modo de majoribus ista locutum esse dicturus est? De parvulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo invidia commovetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. Cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? Inde prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putavit invidiam. Ipse dicit, Quomodo rei sunt parvuli, pro quibus Christus mortuus est? Nos respondemus: Imo parvuli quomodo rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? Ista controversia judicem quaerit. Judicet ergo Christus, et cui rei mors ejus profecerit, ipse dicat. Hic est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Judicet cum illo et Apostolus, quia et in Apostolo ipse loquitur Christus. Clamat et dicit de Deo Patre, Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Puto quod ita dicat Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa parvuli non separentur a nobis. Sed quid opus est hinc satagere, unde jam nec iste contendit: quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro parvulis Christum, verum etiam inde nos arguit, quod eosdem parvulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? Jam itaque Apostolus qui dixit, pro nobis omnibus traditum Christum, dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. Traditus est, inquit, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Id. IV, 25). Si igitur, sicut iste et confitetur, et profitetur, et dicit, et objicit, in eis sunt et parvuli pro quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra traditus est Christus; habent profecto et parvuli delicta originalia, pro quibus traditus est Christus: habet quod in eis sanet, qui, sicut ipse ait, non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): habet cur eos salvos faciat, qui venit in mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores salvos facere (I Tim. I, 15): habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in remissionem peccatorum: habet propter quod eos quaerat, qui venit, ut dicit, quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): habet quod in eis solvat Filius Dei, qui propterea venit, sicut dicit apostolus Joannes, ut solvat opera diaboli (I Joan. III, 8). Huic ergo parvulorum saluti inimicus est, qui eorum sic asserit innocentiam, ut sauciatis et vulneratis neget necessariam medicinam. CAPUT XXXIV. 57. Jam quod sequitur et adjungit, attende. Si ante peccatum, inquit, per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur, adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. Quod quia manifestissime nuptias damnat, amoveto hunc sensum, precor, de Ecclesiarum medio, et vere credito quia per Jesum Christum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Ita hoc dicit, quasi nos dicamus, per diabolum aliquid substantiae creatum in hominibus. Persuasit malum diabolus tanquam peccatum, non creavit tanquam naturam. Sed plane naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo vitiavit. Qui enim vulnerat, non creat membra, sed vexat. Sed vulnera quae corporibus infliguntur , membra faciunt claudicare, vel aegre moveri, non eam virtutem qua justus est homo: vulnus autem, quod peccatum vocatur, ipsam vitam vulnerat, qua recte vivebatur. Hoc autem valde tunc majus atque altius diabolus inflixit, quam sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis peccato, natura ibi nostra in deterius commutata, non solum facta est peccatrix, verum etiam generat peccatores; et tamen ipse languor quo bene vivendi virtus periit, non est utique natura, sed vitium: sicut certe mala in corpore valetudo, non est ulla substantia vel natura, sed vitium; et licet non semper, tamen plerumque malae valetudines parentum ingenerantur quodammodo, et apparent in corporibus filiorum. 58. Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso in pejus mutavit, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur, nec nisi in renascente remittitur; ita ut etiam de parentibus jam renatis, in quibus remissum atque tectum est, trahatur in reatum nascentium filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis nativitas obligavit, secunda spiritualis absolvat. Cujus rei mirabilis, mirabile Creator in oliva et oleastro produxit exemplum, ubi non solum ex oleastri, verum etiam ex olivae semine nonnisi oleaster exoritur. Quapropter quamvis et in hominibus natura generatis, gratia regeneratis, sit ista carnalis concupiscentia repugnans legi mentis: tamen quia remissa est in remissione peccatorum, non jam illis in peccatum reputatur, nec nocet aliquid, nisi ejus motibus ad illicita consentiatur. Proles vero eorum, quia non per spiritualem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, velut ex illa oliva quidam nostri generis oleaster, sic inde reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa peste non possit. Quomodo ergo affirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus, et culpam generantibus; cum potius veritas monstret, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur nisi in renascentibus? CAPUT XXXV. 59. Quae cum ita sint, de ista carnis concupiscentia et de libidine imperiosa impudicis, domanda pudicis, pudenda tamen et pudicis et impudicis, sentiat iste quod libet; quia ei, sicut video, multum placet: non eam laudare cunctetur, quam nominare confunditur; appellet eam, sicut appellavit, membrorum vigorem, nec castarum aurium revereatur horrorem; appellet membrorum potentiam, nec caveat impudentiam. Dicat, si non erubescit, in paradiso si nemo peccasset, hunc ibi vigorem velut florem virere potuisse; nec opus fuisse ut tegeretur, quod ita moveretur, ut inde nemo confunderetur; sed parata conjuge semper exerceretur, nunquam reprimeretur, ne aliquando voluptas tanta tantae felicitati negaretur. Absit enim ut illa beatitudo posset aut in loco illo non habere quod vellet, aut in suo corpore vel animo sentire quod nollet: ac per hoc si motus libidinis voluntatem hominum praeveniret, voluntas continuo sequeretur; uxor, quae propter hoc nunquam absens esse debebat, sive conceptura, sive jam gravida, illico admoveretur; et aut proles seminaretur, aut voluptas naturalis et laudabilis expleretur; et periret semen hominis, ne appetitus tam bonae concupiscentiae fraudaretur: tantum non se converterent conjuges in eum usum, qui est contra naturam, sed quoties delectaret, membris ad hoc creatis et genitalibus uterentur. Verumtamen quid si et ille usus contra naturam forsitan delectaret, quid si et in hanc voluptatem laudabilis illa libido adhinniret? utrum sequerentur eam, quoniam suavis esset; an repugnarent, quoniam turpis esset? Si sequerentur, ubi est cogitatio qualiscumque honestatis? Si repugnarent, ubi est pax tantae felicitatis? Hic si forte erubuerit, et dixerit tantam pacem felicitatis illius, tantumque ordinem in his rebus esse potuisse, ut nunquam carnis concupiscentia voluntatem illorum hominum praeveniret; sed cum ipsi vellent, tunc illa consurgeret: tunc autem vellent, quando ad seminandos filios opus esset; ita ut nullus seminis esset irritus jactus, nullus fieret concubitus quem non sequeretur conceptus et partus, ad nutum serviente carne, ad nutum serviente libidine: hoc si dicit, saltem consideret nunc in hominibus non esse quod dicit. Et si non vult concedere vitium esse libidinem: dicat saltem per illorum hominum inobedientiam etiam ipsam vitiatam esse carnis concupiscentiam; ut illa quae obedienter et ordinate moveretur, nunc inobedienter inordinateque moveatur: ita ut ipsis quoque pudicis ad nutum non obtemperet conjugatis, sed et quando non est necessaria moveatur, et quando necessaria est, aliquando citius, aliquando tardius, non eorum sequatur nutus, sed suos exserat motus. Hanc ergo ejus inobedientiam inobedientes illi tunc homines receperunt, et in nos propagine transfuderunt. Neque enim ad eorum nutum, sed utique inordinate movebatur, quando membra prius glorianda, tunc jam pudenda texerunt. 60. Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quod libet, praedicet ut libet, laudet quantum libet (sicut enim multis locis significat, multum libet), ut ejus si non usibus, saltem laudibus Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentiae carnali conjugio non fruuntur: tantum parvulis parcat, ut non eos laudet inutiliter, defendatque crudeliter; salvos esse non dicat; non ad laudatorem Pelagium, sed ad salvatorem Christum venire permittat. Nam ut jam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti, scriptus est, ut diceret, Vere credito quia per Jesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil; concedat Jesum etiam parvulis esse Jesum: et ut per eum facta omnia fatetur per id quod est Verbum Deus; ita etiam parvulos ab eo salvos fieri fateatur per id quod est Jesus, si vult catholicus esse Christianus. Sic enim scriptum est in Evangelio, Et vocabunt nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Ideo ergo Jesum, quoniam Jesus latine Salvator est. Ipse enim salvum faciet populum suum, in quo populo sunt utique et parvuli. Salvum autem faciet a peccatis eorum: sunt ergo et in parvulis peccata originalia, propter quae Jesus, id est, Salvator possit esse et ipsorum.