Jump to content

De nuptu illicito cujusdam (Ratherius Veronensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De nuptu illicito cujusdam
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


De nuptu illicito cujusdam

De nuptu illicito cujusdam (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0572C

De nuptu illicito cujusdam

136.0567C| 423 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 3), cum Psalmista proclamet; Apostolus quoque: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32): mea mihi oneratissimo cum superabundent, alienis supra 136.0568C| modum ponderibus infelicissimus gravor. Hac itaque duplici anxietate constrictus, Joannem nostrae Ecclesiae doleo filium, quamdam, ut fertur Quadragesima suo despondi fecisse filio 424 puellam nocte duxisse Dominica: illegalitate scilicet, 136.0569A| ut et Pedrevertus noster antea fecerat, duplici. Cum quilibet filium suum ad clericatum adducit, videtur quod, uti et facit, illum saeculo auferat, et Domino tradat. Unde cum antea lege ipsa deberet vivere qua vivit respublica, postea vivere lege incipit canonica; et uti primitus ad reipublicae pertinebat praefectum, ita post ad Ecclesiae attinet praelatum, hoc est, episcopum legaliter institutum. Quod cum ita sit, qui filium suum Ecclesiae mancipat canonice Domino militaturum, et postea saeculare illi 425 acquirit conjugium, perspicue cernitur, quod eadem manu eum Domino auferat, qua illum Deo ipse tradiderat, et ablatum Ecclesiae, reddat, proh nefas! curiae. Non succenseat igitur qui hoc facit, suggero, Deo, si ille ei ex his, quae misericorditer 136.0569B| illi concessit, aut vi tempestatis, aut importunitate cujuslibet potestatis, vel in hoc saeculo, vel in futuro aliquid aufert; cum si aliter, loquar ut ita, Deus hoc facere nesciret, exemplo ipsius discere posset, quasi utique diceret: Tu mihi abstulisti quod dederas, ego tuo exemplo tibi quod dederam tollo.

2.

O vero insatiabilis, quanta tibi non pudet, quam illegalia, quam turpia, quam inhonesta contra Deum quoque committere, generis humani cupiditas! Cum enim clericus quilibet ideo vocetur, quod de sorte sit Domini, id est, ad partem pertineat Dei; 136.0570A| quam bonus ille pater est, quam filii dilector, qui pro tribus vineae campis eum de sorte auterens Dei, reddit hujus saeculi potestati, consequenter et diaboli: ille enim a Domino princeps hujus mundi (Joan. XVI, 11) vocatur; non vero coeli et terrae, maris et omnium quae in eis sunt, sed malignorum hominum, qui diligentes utique mundum magis quam Deum, fruuntur temporaliter eo, perdituri quod aeternaliter debuerant possidere in coelo, servientes utique diabolo, magis quam Christo. Esto vero uterque illorum hoc ideo fecerit, quod in comparatione mali melius fore percensuit, ut uni 426 conjungeretur, quam perplures magis mortifere vagaretur. Sed in hoc iste, de quo lugubris noster est sermo, alterum praecedit in scelere, quod 136.0570B| hoc in diebus sanctae inchoavit Quadragesimae, perfecit in Dominica nocte: quod ille hoc elaboravit ut illud patraret occulto, iste vero quod tam manifeste hoc, proh nefas! fecit, ut neminem istius civitatis latere valuerit. Ideo igitur hoc nobis silentio supprimi non debere videtur, quia si irreprehensum relinquitur, jure factum omnino videbitur. Nullus enim non dubitabit exemplum inde capere, quod compererit neminem vituperasse.

3.

Fecisse hoc, mirum dictu! et alius quidam, qui in alio nostro opere, suo proprio vocabulo 136.0571A| verborum contortor, legum vocatur distortor, narratur; dum cum caeteris utique legumlatoribus sibi dictum audire potuerit saepe: Diligite justitiam, qui judicatis terram (Sap. I, 1); et lex, ut remur, contineat nulla, quod res semel alicui legaliter data, auferri ab eo debeat aliqua, sine justa querela. Querelam vero ipsam cum aut culpam fore, aut necessitatem ratio innuat aliquam: versantibus et reversantibus omnia nobis, Deus esse probatur, illata cui injuria cernitur ista, in quo utique nec culpa inveniri, nec valet necessitas comprobari. Pascit enim omnia, nedum sors sibi specialius delegata perire possit inedia. Melius profecto fecisset, si ad Domino famulandum de sua facultatula opem illi, ut 427 filio pater debitor erat tulisset. Pepulisse tamen 136.0571B| post fertur idem, eamdem nolens ei tribuere stipem .

4.

Et heu quam grave crimen, quod etiam criminoso moriente non potest finem accipere! Verbi gratia, si alterius agrum quilibet invadit injuste, sicut saepe solet, illum eadem injustitia relinquat filio suo, suus iterum qui sequitur suo, ita usque in finem saeculi omnes faciant qui ab illo primo invasore fuerint per successionem alterutram deducti; quando finem accipit illius, qui prius agrum illum seminavit, injustitia, nisi tunc primum quando finem omnis accipiet creatura? Hoc eodem modo cum omnes noverint, quia omnis, qui praeter uxorem legitimam coit, aut fornicationem, aut adulterium facit; presbyter vero aut diaconus uxorem legitimam 136.0571C| non possit habere; si filium de ipsa fornicatione, vel, quod pejus est, adulterio genitum facit presbyterum, ille alterum de se similiter genitum facit presbyterum, ille iterum suum, suum alter iterum; paululans illud usque in finem saeculi taliter adulterium cujus est, nisi illius, qui illud primitus seminavit? Quocirca monendi et obsecrandi 136.0572A| fratres, ut quia prohiberi, proh dolor! a mulieribus valetis nullo modo, filios de vobis generatos dimitteretis saltem esse laicos, filias laicis jungeretis, ut vel in fine saltem vestro terminaretur, et nusquam in finem saeculi duraret adulterium vestrum.

5.

Dices econtra: Filius non portabit iniquitatem patris (Ezech. XVIII, 20), etc. Nos e diverso: Ego sum, ait, Deus fortis, zelotes, qui visito iniquitatem patrum in filios (Exod. XX, 5), etc. Duas enim has quasi discordantes Domini sententias tractans beatus Gregorius, in quarum una continetur: Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater filii; alteram ubi habetur: Ego sum fortis Deus zelotes, qui visito iniquitatem patrum in filios usque in quartam et quintam 136.0572B| generationem, ex hoc quod sequitur, id est, 428 In his qui me oderunt, ita eas ad concordiam ducit (Moral. lib. XV, c. 31); asserens utique quia si non concordat mala voluntas filiorum malae voluntati patrum suorum, sicut non concordavit utique voluntas apostolorum voluntati parentum suorum; nihil obest malignitas malorum patrum benignae voluntati bonorum filiorum. Si vero eadem faciunt filii, quae patres Deum odio habentes fecerunt, non solum pro sua, sed etiam pro patrum nequitia damnabuntur: et patres ipsorum non solum pro suo peccato, sed etiam pro filiorum, qui patrum secuti exemplum eadem, quae patres fecerunt, agere non destiterunt, habent, reor, juste puniri. O utinam itaque tu domina, cui tam bonus frater tanta bona dimisit, 136.0572C| hoc antea cogitasses, et filiam ipsius, illius bonis benedictam tamen, uni bono dedisses laico, et finem ipsius imposuisses peccato; quod quo usque durabit, infinitissimis eleemosynis vix poterit, sapias, expiari. Dicente autem quibusdam Domino: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis 136.0573A| quae graviora sunt legis, judicium et misericordiam et fidem (Matth. XXIII, 23). Utinam super corpus fratris tui die noctuque pluvia caderet, quod tu studiosisissime procurasti ne fieret; et iste humor tam noxius, tam sordidus, tam foedus animam illius non tam graviter affligeret, sordidaret, inquinaret atque torqueret.

6.

Praescriptos igitur, et omnes, qui in tali scelere aut Quadragesimam, aut jejunium praecipuum aliquod, aut noctem Dominicam, aut festivitatem ullam praeclaram se recognoscunt violasse, mecum, qui utique hactenus dum non restiti consentiens fui, quadraginta diebus moneo poenitentiam agere; ita videlicet, ut si caeteri fideles reficiuntur tertia hora, nos sexta; si illi sexta, nos nona; si illi nona, 136.0574A| nos usque ad vesperam jejunemus. Ab eleemosynis vero secundum posse faciendis minime cessemus; nec tamen 429 propter hoc nos justificatos inde saltem credamus. Non est enim tale facinus, quod leviter possit emendari. De Dei tamen misericordia minime desperemus: Nescit enim, ait quidem, homo, utrum odio, an amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta (Eccle. IX, 1). Quod si hoc, ut suspicor, imo certificor, respuitis, et mecum jejunare 430 non vultis; et aut ego vos excommunico temporaliter, aut Deus vos damnat aeternaliter; intersit vestra, nec ulla mea sit culpa. Inde similiter ad poenitentiam te paulo superius allocutam invito; expedit enim tibi, et forsitan proderit fratri.