Jump to content

De obitu Valentiniani consolatio

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De obitu Valentiniani consolatio
saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16


De obitu Valentiniani consolatio

(PL 16 1357) 1. Etsi incrementum doloris sit, id quod doleas, scribere; quoniam tamen plerumque in eius, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus; eo quod in scribendo dum in eum mentem dirigimus, intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone reviviscere: signare aliquid de Valentiniani iunioris ultimis cordi fuit; ne aut obliterasse silentio bene meriti de nobis pignoris memoriam videremur, atque inhonoratam reliquisse, aut refugisse incentivum dolendi, cum doluisse plerumque solatium sit dolentis: simul cum de ipso aut ad ipsum loquor, tamquam de praesente vel ad praesentem mihi sermo sit.

2. Quid igitur primum defleam? Quid primum amara conquestione deplorem? (1357B) Conversi sunt dies nobis votorum nostrorum in lacrymas; siquidem Valentinianus nobis, sed non talis qualis sperabatur, advenit. Et iste tamen vel morte sua voluit implere promissum; sed nobis acerbissima est facta eius, quae exoptabatur, praesentia. Utinam adhuc nobis abesset, ut sibi viveret! Sed ille non passus, cum audiret Alpes Italiae hoste infestari barbaro, maluit periclitari se, si Gallias derelinqueret, quam nostro deesse periculo. Magnum crimen agnoscimus imperatoris, quod Romano voluit subvenire imperio! Haec causa mortis, quae plena laudis. Solvamus bono principi stipendiarias lacrymas; quia ille nobis solvit etiam mortis suae stipendium.

3. Nec tamen flendi admonitio necessaria. Flent omnes, flent et ignoti, flent et timentes, flent et inviti, flent et barbari, flent et qui videbantur inimici. (1358B) Quantos iste de Galliis usque huc totius tractu itineris populorum egit gemitus? (1359A) Omnes enim non tamquam imperatorem sibi, sed tamquam parentem publicum obisse domestico fletu doloris illacrymant, suaque omnes funera dolent. Amisimus enim imperatorem in quo duo pariter acerbant dolorem, annorum immaturitas, et consiliorum senectus. In his ego fleo, sicut dixit Propheta: Oculi mei caligaverunt a fletu; quia elongavit a me, qui consolabatur me (Thren. I, 16) . Oculi mei non solum corporis, sed etiam mentis hebetati sunt, et quadam caecitate omnis sensus obductus est; quoniam ereptus est mihi, qui convertit animam meam, et ad spem maximam de summa rerum desperatione revocavit.

4. Audite, omnes populi, et videte dolorem meum. (1359B) Virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem (Ibid., 18): sed cognito quod de Valentiniani essent partibus, liberi reverterunt. Militavit hostis barbarus imperatori adolescenti, et suae oblitus victoriae, memor fuit imperialis reverentiae. Laxavit sponte quos ceperat, excusans quod ignorasset Italo. Nos adhuc murum Alpibus addere parabamus: Valentiniani gratia non exspectavit Alpium vallum, fluenta amnium, aggeres nivium, sed Alpes et fluvios supergressa, muro nos sui imperii protexit. Unde prophetici Threni mihi utendum videtur exordio: Quomodo moeret Italia, quae abundabat gaudiis? Plorans ploravit in nocte, et lacrymae illius in maxillis eius. Non est qui eam consoletur ab omnibus qui diligunt eam. Omnes qui amant illam, despexerunt eam. (1359C) Omnis populus eius ingemiscentes (Ibid., II) .

5. Et quia de Hierusalem dictum est: Plorans ploravit in nocte; et nostra Hierusalem, id est, Ecclesia, ploravit in nocte; quoniam qui eam splendidiorem fide sua et devotione faciebat, occubuit. Merito ergo plorans ploravit, et adhuc lacrymae eius in maxillis eius. (1360A) Ubertatem quidem fletuum solet vultus humescentis declarare infusio, cum lacrymis genae rorant; sed quia scriptum est: Genae eius sicut phialae aromatis gignentes unguentaria, labia eius lilia distillantia myrrham plenam (Cant. V, 13) ; mystica Ecclesiae gratia deflentis accipitur, quae in obitu Valentiniani bonum doloris sui effudit unguentum, et vitam eius praedicando concelebrat. Cui mors obesse non potuit, eo quod odor praedicationis universorum ore celebrabilis fetorem omnem mortis abolevit.

6. Flet igitur Ecclesia pignus suum, et lacrymae eius in maxillis eius. Quae sit maxilla audi: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Luc. VI, 29) ; eo quod in doloresit patiens, ut poeniteat verberantem. Percussa eras, Ecclesia, in maxilla tua; cum amitteres Gratianum: praebuisti et alteram, quando tibi Valentinianus ereptus est. Merito tibi non in una maxilla, sed in utraque sunt lacrymae; quia pie germanum utrumque deploras. (1360B) Ploras igitur, Ecclesia, et fletu genae tuae velut fluentibus quibusdam stillicidiis pietatis exundant. Quae sunt istae genae Ecclesiae? De quibus alibi ait Scriptura: Ut corium malorum granatorum genae tuae (Cant. VI, 6) . Istae sunt genae in quibus solet nitere verecundia, pulchritudo fulgere: in quibus aut flos iuventae, aut perfect e aetatis insigne est. In obitu igitur fidelium imperatorum quidam fidei pudor, quaedam Ecclesiae verecundia est: et in tam immatura morte piorum principum omnis Ecclesiae moestior pulchritudo est. (1360C)

7. Plorat Ecclesia in sapientibus suis, qui velut caput Ecclesiae sunt: oculi enim sapientis in capite eius (Eccl. II, 14) . Plorat in oculis, hoc est, in suis fidelibus; quia scriptum est: Oculi tui sicut columbae, extra taciturnitatem tuam (Cant. IV, 1) ; eo quod videant spiritaliter, et noverint ea, quae viderint, tacere mysteria. Plorat in sacerdotibus suis, qui sunt sicut genae Ecclesiae, in quibus est barba Aaron (Psal. CXXXII, 2) , hoc est, barba sacerdotalis, in quam de capite descendit unguentum. (1361A) Isti sunt in quibus est pulchritudo Ecclesiae, in quibus flos eius gratior, in quibus aetas perfectior: qui velut cortices malorum punicorum decorem foris praeferant abstinentia corporali, intus autem commissam sibi plebem diversae aetatis et sexus foveant sapientia spiritali, obiecti quidem saeculo ad iniurias, sed interna mysteria dividentes. Plorat in virginibus suis, quae sunt sicut lilia, et lilia myrrha plena, candorem integritatis, et mortificatae corporalis illecebrae gloriam praeferentes.

8. In his ergo flet, sicut scriptum est: Viae Sion lugent, sacerdotes eius ingemiscunt, virgines eius abductae, et ipsa indignatur intra se (Thren. I, 4) . Et intra se quidem indignatur, ad Valentinianum autem dicit: Assumam te, et inducam in domum matris meae et in secretum eius quae concepit me. (1361B) Potum tibi dabo a vino operosi unguenti (Cant. VIII, 2) , hoc est, multi operis, multi odoris unguento a fluxu malorum granatorum meorum; ut bibat vinum quod laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15) , et defluat in eum malorum granatorum fluxus, in quibus multus et diversus est fructus. Sermo enim multorum sensuum, et de diversis Scripturis abundans, sermo angelorum, sermo apostolorum ac prophetorum, quos uno velut corio Ecclesia sancta complectitur, malorum fluxus est granatorum.

9. Videns haec Valentinianus integrae plena gratiae, respondet: Misericordiae Domini quod non defecimus; quia non sunt consummatae miserationes eius. Renovabit illas sicut lux matutina (Thren. III, 12) . Multi sunt gemitus mei, et cor meum defecit. Sors mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum. Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. (1361C) Bonum est sperare in salutare Domini Bonum est viro cum portaverit iugum grave in iuventute sua: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit iugum grave (Ibid., 24 et seq.) . Et ille quidem se suarum virtutum remuneratione solatur; eo quod in iuventute sua labores absorbuit, pericula multa toleravit; iugum maluit grave emendatioris propositi, quam molle illud ac plenum deliciarum, vivida mentis cervice portare. (1361D)

10. Beatus plane qui vel in senectute correxit errorem, beatus qui vel sub ictu mortis animum avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1); quia scriptum est: Desine a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi (Psal. XXXIII, 15) . Quicumque ergo desierit a peccatis, et fuerit ad meliora in quacumque conversus aetate, habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quae fuerit vel poenitendi confessus affectu, vel corrigendi aversatus ingenio. Sed huic cum plurimis veniae societas emerendae; plurimi enim sunt qui se a peccatis et lubrico iuventutis in senectute revocare potuerunt: rarus autem qui in iuventute grave iugum seria sobrietate portaverit. (1362B) Hoc est illud iugum, de quo Dominus in Evangelio ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite iugum meum super vos (Matth. XI, 28, 29) . Si quis ergo antequam gravi oneretur peccatorum sarcina, tulerit iugum in iuventute, singulariter sedebit: non cum plurimis conferendus, sed cum illo qui potest dicere: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 10) .

11. Sed forte dicas: Quomodo iugum grave dicit Hieremias, cum in Evangelio Dominus dixerit: Iugum meum suave et onus meum leve est (Matth. XI, 29) ? Ac primo disce, quia Graecus iugum tantummodo posuit, non addidit grave. Tamen et illud adverte, quia etsi ita esset in Threnis (Thren. III, 27) , in Evangelio tamen iugum suave dixit, et onus leve, non iugum leve. Potest enim grave iugum Verbi esse, sed suave: grave adolescenti, grave iuveni, cuius aetas est florulentior; ut nolit iugo Verbi subiiciendam animi praebere cervicem. Potest et grave Verbi iugum videri propter onera disciplinae, austeritatem correctionis, pondus abstinentiae, restrictionemque lasciviae; suave tamen esse fructu gratiae, spe remunerationis aeternae, purioris conscientiae suavitate. (1362C) Tamen iugum Verbi suave dixit, onus obedientiae leve; quoniam ei qui iugum Verbi patienti cervice susceperit, disciplinae onus grave esse non poterit.

12. Qui ergo tulerit a iuventute iugum, singulariter sedebit, et silebit, revelata sibi gaudens divinae remunerationis aeterna mysteria. Aut certe silebit, non opus habens excusatione peccati, quod matura confessione praevenit, et propera correctione deposuit. (1362D) Non enim dicitur huic: Quae in iuventute non congregasti, quomodo invenies in senectute (Eccl. XXV, 5) ? Potest autem et sic intelligi, quoniam qui cito portaverit iugum Verbi, hoc est, a iuventute, non se miscebit cum iuvenibus, sed sedebit seorsum et silebit; donec plena se perfectione virtutis erudiat, et magnam induat animo patientiam: dabitque percutienti maxillam suam, etiam caedis contemnens iniuriam; ut mandatis obsequatur coelestibus.

13. Magnum est enim vel abstinere a vitiis iuventutis vel eam in ipso iuventutis vestibulo derelinquere, atque ad seriora converti; lubricae enim et perplexae sunt viae iuventutis. Denique Salomon ait: Tria mihi impossibilia sunt intelligere, et quartum quod non cognosco. (1363B) Vestigia aquilae volantis, et vias serpentis in petra, et semitas navis navigantis, et vias viri in iuventute (Prov. XXX, 18, 19) . David autem ait: Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7) . Iuvenis enim non solum fragilitate lubricae aetatis prolabitur, verum etiam ignorantia coelestium mandatorum plerumque delinquit: cito autem meretur veniam, qui praetendit ignorantiam. Propheta itaque dicit: Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris. Non dicit: Delicta senectutis meae, et scientiae meae ne memineris; sed quasi propheta, qui cito correxerit et emendaverit vitia iuventutis, aetatem ignorantiamque praetendit.

14. Valentinianus quoque etiam in delicto Prophetae similis ait: Delicta adolescentiae et ignorantiae meae ne memineris. Nec solum dixit, sed etiam ante correxit errorem, quam disceret esse lapsum alicuius erroris. Itaque dicit: Correctionem iuventutis meae ne memineris. Error in pluribus est, in paucis correctio. (1363C)

15. Et quid iam de aliis dicam, qui etiam ludo iuventutis putaverit abstinendum, resecandam aetatis licentiam, severitatis publicae duritiem molliendam, lenitatem senectutis in alienis annis deferendam ei, qui in periculum convicti criminis vocaretur? (1364A) Ferebatur primo ludis circensibus delectari: sic istud abstersit, ut ne solemnibus quidem principum natalibus, vel imperialis honoris gratia circenses putaret esse celebrandos. Aiebant aliqui ferarum eum venationibus occupari, atque ab actibus publicis intentionem eius abduci: omnes feras uno momento iussit interfici.

16. Audire in consistorio negotia, et Danielis spiritu, in quibus dubitarent senes, vel personae alicuius contuitu ducerentur, congruam vero adolescentem videres senilemque ferre sententiam. Iactabant invidi, quod praemature prandium peteret: coepit ita frequentare ieiunium, ut plerumque ipse impransus convivium solemne suis Comitibus exhiberet: quo et religioni sacrae satisfaceret et principis humanitati. (1364B)

17. Scenicae cuiusdam forma ac decore deperire Romae adolescentes nobiles nuntiabatur: iussit eam ad comitatum venire. Missus pretio depravatus, sine mandati effectu rediit: alterum misit, ne voluisse emendare vitia adolescentum, et non potuisse videretur. Datus est obtrectandi aliquibus locus; deductam tamen numquam aut spectavit, aut vidit. Postea redire praecepit; ut et omnes agnoscerent irritum eius non esse mandatum, et adolescentes doceret ab amore mulieris temperare, quam ipse qui potuit habere in potestate, despexerat. Et haec fecit, cum adhuc non haberet uxorem, et tamen exhiberet sui tamquam vinctus coniugio castitatem. Quis tam dominus servi, quam ille sui corporis fuit? Quis tam aliorum arbiter, quam ille suae censor aetatis? (1364C)

18. Quid de pietate eius loquar? (1365A) qui cum homines nobili ortos genere, et locupleti prosapia, quae cito movere invidiam solet, regiae cupiditatis accusator urgeret, praefectus insisteret, respondit ut nihil cruentum sanctis praesertim diebus statueretur. Et cum post aliquot dies accusatoris legeretur libellus, calumniam pronuntiavit, accusatum libere, donec praefectus cognosceret, observare iussit. Neque ante aut postea quisquam tanti criminis sub adolescente imperatore formidavit invidiam. Risit adolescens, quod robusti metuunt imperatores.

19. Miserat propter recuperanda templorum iura, sacerdotiorum profana privilegia, cultus sacrorum suorum, Roma legatos; et, quod est gravius, senatus nomine nitebantur. (1365B) Et cum universi, qui in consistorio aderant, christiani pariter atque gentiles dicerent esse reddenda, solus velut Daniel (Dan. XIII, 45) , excitato in se Dei Spiritu, arguebat perfidiae christianos, gentilibus obviabat dicens: Quod pius frater eripuit, quomodo a me putatis esse reddendum? cum in eo et religio laedatur et frater, a quo se nollet pietate superari.

20. Et cum paterno conveniretur exemplo, quod sub patre suo ea nullus abstulerat, respondit: Patrem meum laudatis, quia non abstulit; nec ego abstuli. Numquid pater meus reddidit, ut me debere reddere postuletis! Postremo etiamsi pater reddidisset, frater abstulerat, imitatorem in ea parte fratris esse me mallem. Aut numquid meus pater augustus fuit, et frater non fuit? Par utrique debetur reverentia, et par utriusque est circa rempublicam gratia. (1365C) Utrumque imitabor: ut et non reddam quod pater reddere non potuit; quia nullus abstulerat: et servem quod a fratre est constitutum. Postulet parens Roma alia quaecumque desiderat: debeo affectum parenti, sed magis obsequium debeo salutis auctori. (1366A)

21. Quid de amore provincialium loquar, vel quo eos ipse complectebatur, vel qui ab iis consultori suo rependebatur, quibus nihil umquam indici passus est? Praeterita, inquit, non queunt solvere, nova poterunt sustinere? Ex hoc laudant provinciae Iulianum: et ille quidem in robusta aetate, iste in processu adolescentiae; ille plurima reperit, et exhausit omnia; iste nihil invenit, et omnibus abundavit.

22. Audivit in Transalpinis partibus positus, ad Italiae fines barbaros propinquasse: sollicitus ne alieno hoste suum regnum attentaretur, venire properabat, cupiens dimittere Gallicana otia, et pericula nostra suscipere.

23. Haec mihi cum aliis communia. Illa privata, quod saepe me appellabat absentem, et a me initiandum se sacris mysteriis praeferebat. (1366B) Quin etiam cum rumor quidam ad Viennensem pertulisset urbem, quod invitandi eius ad Italiam gratia eo pergerem; quam gaudebat, quam gratulabatur me sibi optato adfore! Mora ei adventus mei prolixior videbatur. Atque utinam adventum ipsius nullus praevenisset nuntius!

24. Iam promiseram me profecturum, respondens vel honoratis petentibus, vel praefecto, ut tranquillitati Italiae consuleretur, me sicut superfluo ingerere non possem propter verecundiam, ita necessitatibus non defuturum. Confirmatum hoc erat: ecce postridie litterae de instruendis mansionibus, invectio ornamentorum regalium, aliaque eiusmodi quae ingressurum iter imperatorem significarent. Quibus rebus ab ipsis a quibus fuerant postulata, intermissa legatio est. (1366C)

25. Reus mihi videbar speratae meae praesentiae nec impletae: sed utinam viventi tibi hunc deberem reatum! Excusarem quod nulla tua audissem pericula, nullas tuas accepissem litteras, quod non potuissem propriis animalibus occurrere, etiamsi iter ingressus essem. (1367A) Itaque securus veniae, dum dies subduco, adventus tui iter lego; ecce rescriptum accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod vadem fidei tuae habere me apud Comitem tuum velles. Num restiti? num moratus sum? Additur eo ut properarem ocius, nec arbitrarer causam itineris mei synodum Gallorum esse episcoporum, propter quorum frequentes dissensiones crebro me excusaveram: sed ut ipse baptizaretur.

26. In ipso egressu gestarum iam rerum indicia potui cognoscere, sed properandi studio nihil advertere poteram. Iam superabam Alpium iuga, et ecce nuntius amarus mihi et omnibus de tanti morte imperatoris. Reflexi iter, et fletibus meis lavi. Quibus ego votis omnium proficiscebar? quo gemitu omnium revertebar? non enim imperatorem sibi, sed salutem ereptam putabant. (1367B) Quanto ipse angebar dolore? primum quod tantus princeps, quod dulce pignus meum, quod ita mei cupidissimus occidisset. Quos ego aestus eius illo biduo fuisse comperi, quo litteris quas ad me miserat, supervixit? Vesperi profectus est silentiarius, tertio die mane quaerebat iamne remeasset, iamne venirem: ita sibi salutem quamdam venturam arbitrabatur?

27. O iuvenis optime, utinam te viventem invenire potuissem, utinam te dilatio aliqua meo reservasset adventui! Nihil de aliqua mei virtute polticeor, nihil de ingenio atque prudentia: sed quanta ego cura inter te et Comitem tuum, quanta sedulitate concordiam et gratiam refudissem? Quam me ipsum pro tua obtulissem fide, quam in me ipsum eos recepissem, quibus ille se timere dicebat? (1367C) Certe si Comes non esset inflexus, tecum remansis sem. Praesumebam de te, quod ipse me audires, si pro te non esse auditum videres.

28. Multa habueram, quae tenerem: nunc nihil habeo praeter lacrymas et fletus. Quotidie mihi maior ad dolorem es, crescis ad gemitum. Omnes quanti me feceris protestantur: omnes absentiam meam causam tuae mortis appellant. Sed non sum Elias, non sum propheta, ut potuerim futura cognoscere: sed sum vox clamantis in gemitu, quo possim deflere praeterita. Quid enim habeo quod melius faciam, quam ut tibi lacrymas pro tanto tuo in me affectu rependam? (1368B) Ego te suscepi parvulum, cum legatus ad hostem tuum pergerem: ego Iustinae maternis traditum manibus amplexus sum: ego tuus iterum legatus repetivi Gallias, et mihi dulce illud officium fuit pro salute tua primo, deinde pro pace atque pietate, qua fraternas reliquias postulabas: nondum pro te securus, et iam pro fraternae sepulturae honore sollicitus.

29. Sed revertamur ad Threnos, et ipsa doloris ingrediamur viscera: Quid testabor, inquit, tibi, aut quid assimilabo tibi, filia Hierusalem? Quis salvam te faciet, et quis consolabitur te, virgo filia Sion? quia magna facta est super te contritio tua. Quis sanabit te (Thren. II, 13) ? Quis autem me consolabitur a quo alii petunt consolationis officium (Thren. III, 15 ? Implevit me amaritudine, inebriavit me felle. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Ierem, IV, 19) , ut prophetico utar eloquio; quoniam quem in Evangelio eram generaturus, amisi. (1368C)

30. Sed ille non amisit gratiam, quam poposcit, qui mihi in sermone, quo utebar ad plebem, hodie resurrexit. Nam cum in tractatum incidissem propositae lectionis, quod populus pauper benediceret Deum; quaerere coepi quis esset hic populus, et distinguere quod esset populus, alter dives, alter pauper: dives Iudaeorum, pauper Ecclesiae: dives ille eloquiis sibi creditis, iste pauper aliena eloquia mutuatus. Merito pauper; quia congregatus a paupere est, illo videlicet, qui pauper factus est, cum dives esset, ut nos eius inopia ditaremur: exinanivit enim se, ut omnes repleret (II Cor. VIII, 9) .

31. Sed quomodo pauper qui habebat aeternitatis divitias, et plenitudinem divinitatis? (1369B) Denique in carne erat, et dicebat: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI, 64) . Et alibi ad Petrum dicit: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) . Hic ergo pauper, qui regnum coeleste donabat? Sed audi quomodo pauper: Tollite, inquit, iugum meum super vos; quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) . Ideo et populus eius pauper est, non indigentia, quem divite illo populo video ditiorem; non solum enim oracula prophetarum, sed etiam apostolorum meruit divino fusa Spiritu habere praecepta.

32. Non ergo inopia pauper, sed pauper spiritu, cui dictum est: Beati pauperes spiritu: ipsorum est enim regnum coelorum (Matth. V, 3) . Vere beati pauperes, qui acceperunt quod divites non habebant. (1369C) Ex hoc numero est ille propheticus pauper, de quo scriptum est: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 6) . Ex hoc populo ille, qui ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc do tibi: In nomine Iesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) . Ille ergo pauper auctor populi pauperis dicit: Deus, laudem meam ne tacueris; quoniam os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt super me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 2 et seq) . Bonum scutum oratio, quo omnia adversarii ignita spicula repelluntur (Ephes. VI, 16) . Orabat ergo Dominus Iesus, et eius imitator Valentinianus orabat.

33. Sed forte dicatur: Quid ei profuit sua oratio? Ecce in primo vitae occidit cursu. (1369D) De celeritate mortis, non de genere loquor; non enim accusationis voce utor, sed doloris. Sed etiam Dominus orabat, et crucifixus est; hoc enim orabat, ut peccatum mundi tolleret. Audiamus ergo quid oret Christi discipulus: utique quod magister docuit. (1370A) Docuit autem ut vigilemus et oremus, ne ingrediamur in tentationem, hoc est, ne incidamus in peccatum. Haec est enim tentatio christiani, si in suae animae periculum prolabatur: mortem autem timere non est perfectionis.

34. Rogare autem quis debet et pro inimicis suis, orare etiam pro persequentibus, sicut Dominus orabat, dicens: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Vide clementiam magnam. Illi suum persequebantur auctorem, ipse adversariis etiam gravia peccata donabat; quin etiam ignorantiae velamine excusabat admissum, dicens: Quia nesciunt quid faciunt; nam si scirent, Dominum non persequerentur suum, in cuius potestate ac iure salutem esse suam arbitrarentur. (1370B) Et quia non sola Christi persecutores eius erant morte contenti, addebant maledicta atque convicia, ut ait ipse: Maledicent ipsi, et tu benedices (Psal. CVIII, 28) . Docuit nos quod timere maledicta persequentium minime debeamus, cum habeamus benedictionis auctorem: nec movere nos convicia debeant, ubi praesul est, qui possit auferre maledicta.

35. Quid illud quod mori non timuit? Immo pro omnibus se obtulit dicens quod frustra innoxii in invidiam vocarentur, quod frustra propter se alii periclitarentur: sibique potius mortem optabat, ne ipse aliis causa mortis esset. Hoc est illud Evangelicum Domini in ipsa sui captione dicentis: Si me quaeritis, sinite hos abire (Ioan. XVIII, 8) . Occidit itaque pro omnibus quos diligebat, pro quo amici sui parum putabant, si omnes perirent. (1370C)

36. Advertimus quem circa amicos suos habuerit animum, quem erga germanas suas habuerit affectum consideremus. In ipsis requiescebat, in ipsis se consolabatur, in ipsis relaxabat animum, et fessa curis corda mulcebat. Rogabat eas, ut si quo pueritiae suae lapsu, si sermone aliquo offensae a fratre viderentur, ignoscerent, veniam sibi a Domino Deo deprecarentur. Manus, capita sororibus osculabatur, immemor imperii, memor germanitatis: et quanto magis aliis potestatis iure praestaret, hoc se magis humilem sororibus exhibebat. Rogabat ut non meminissent iniuriae, meminissent gratiae. (1370D)

37. Acciderat ut quoddam de earum possessione audiret negotium; tantus enim erat, ut etiam in causa sororum aequus forte arbiter a provincialibus aestimaretur: quod etsi circa sanctas necessitudines suas charitate propenderet, tamen pietatem suam iustitia temperaret. Audivit negotium non de iure, sed de possessione praedii. Hinc pietas pro sororibus, inde misericordia pro orphani causa certabat; ut pro eo apud ipsas interveniret sorores. (1371A) Remisit ad iudicem publicum negotium, ne aut ius, aut pietatem laederet. Privatim tamen, quantum ex proposito nobilium puellarum advertimus, pium sanctis sororibus impressit affectum; ut concedendi praedii voluntatem haberent, indicium darent. Vere dignae tanto fratre germanae, quae id quod mater sibi reliquerat, mallent de suo potius iure laxare, quam fratrem in sua causa verecundiam sustinere.

38. Haec est vobis, sanctae animae, haereditas pretiosior fraternae laudis et gloriae, his vos pius frater nobiliores et ditiores reddidit, qui caput vestrum non gemmis onerabat, sed osculis: manus vestras non tam regalibus ambiebat insignibus, quam imperatorio ore lambebat. (1371B) In vestrae fructu praesentiae omne ponebat solatium, ut nec ipsam nimie desideraret uxorem. Ideo nuptias differebat, quia plus eum vestrae gratiae pascebat affectus. Haec vobis desiderio amplius, quam dolori sint; ut fraterna gloria plus reficiat mentem, quam dolor torqueat. Pascunt frequenter et lacrymae, et mentem allevant: fletus refrigerant pectus, et moestum solantur affectum.

39. Durum quidem funus videtis; sed stabat et sancta Maria iuxta crucem Filii, et spectabat Virgo sui unigeniti passionem. Stantem illam lego, flentem non lego. Unde dixit ei Filius: Mulier, ecce filius tuus. Et discipulo dixit: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 26, 27) ; haereditatem illis charitatis suae et gratiae derelinquens. (1371C) In quo vobis, pia pignora, quoniam fratrem vestrum servare propter mea peccata non merui, affectum paternum exhibere desidero. Illum intueor in vobis, illum teneo, illum puto esse mihi praesentem; immo utrumque germanum, quos velut oculos mihi effossos arbitror. Felicius episcopos persequuntur imperatores, quam diligunt. Quanto mihi beatius Maximus minabatur? In illius odio laus erat, in horum amore supplicii feralis haereditas. Utinam, filii, pro vobis liquisset hunc spiritum fundere! Compendium doloris inveneram, et gloriosius mihi fuerat pro tantis obire pignoribus.

40. Sed ad vestram, sanctae filiae, consolationem revertar, quamvis rerum gestarum acerbitas vim omnem consolationis absorbeat. Quae si brevis sit, nihil affert quo moestum affectum demulceat: sin prolixior, longiorem affert admonitionem doloris. (1371D) Quo enim prolixior fueris, hoc magis in consolando afficies eum, quem consolari velis, et diutius moerorem eius tenebis. (1372A)

41. Non igitur velut penicillo quodam sermonis mei vestras abstergam lacrymas; neque enim id facere vellem, etiamsi possem: est enim piis affectibus quaedam etiam flendi voluptas, et plerumque gravis lacrymis evaporat dolor. Sed id postulo, ne vel infixum pectori vestro fratrem duris gemitibus revellatis, vel avertatis planctibus, vel requiescentem excitetis. Ille vobis maneat in corde, ille vivat in pectore, ille amplexibus piis haereat, ut solebat; ille fraterna oscula premat, ille semper in oculis sit, semper in osculis, semper in alloquiis, semper in mentibus: ille iam talis, ut ei nihil timeatis sicut ante. Obliviscamini eius aerumnam, teneatis gratiam. Ille vobis auxiliaturus speretur, ille noctibus praesul assistat, illum a vobis iam nec somnus excludat. (1372B) Propter ipsum delectet quies, ut vobis gratior revertatur. In vobis est, filiae, ut fratrem vobis iam nemo possit auferre.

42. Sed corpus eius tenere desideratis, tumulum circumfusae tenetis. Ille tumulus fratris vobis habitatio sit, ille sit aula palatii, in quo chara vobis membra requiescent.

43. Quod si me ad illum revocatis dolorem, quod cito excessit e vita: nec ego abnuo immatura obisse aetate, quem nostrae vitae temporibus fulcire cuperemus; ut de nostris annis viveret, qui fungi non potuit suis.

44. Sed quaero utrum aliquis sit post mortem sensus, an nullus? Si est, vivit; immo quia est, vita iam fruitur aeterna. (1372C) Quomodo enim non habet sensum, cuius anima vivit, et viget, et remeabit ad corpus; et faciet illud, cum refusa fuerit, reviviscere? Clamat Apostolus: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent. (1372D) Nam si credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus illos qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo (I Thess. IV, 12, 13) . Manet ergo eos vita, quos manet resurrectio.

45. Quod si gentes, quae spem resurrectionis non habent, hoc uno se consolantur, quod dicant quod nullus post mortem sensus sit defunctorum, ac per hoc nullus remaneat sensus doloris: quanto magis nos consolationem recipere debemus; quia mors metuenda non sit, eo quod finis sit peccatorum: vita autem desperanda non sit, quae resurrectione reparatur? (1373A) Iob quoque docet nec mortem timendam, et potius optandam piis, dicens: Utinam in inferno me custodires, et absconderes me, donec mitigetur ira tua, et constituas mihi tempus, in quo memor sis mei. Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Consummans dies vitae meae sustinebo, donec iterum fiam. Tunc vocabis, et ego tibi obediam: opera autem manuum tuarum ne despicias (Iob. XIV, 13, 14) .

46. Esto tamen, dolendum sit quod primaeva obierit aetate; gratulandum tamen quod virtutum stipendiis veteranus decesserit. Tanta enim fuit emendatio vitae eius in illo omnibus lubrico adolescentiae tempore, tanta laus morum eius, ut omnem memoriam doloris obducat. Quod enim obiit, fragilitatis est: quod talis fuit, admirationis. Quam beata fuisset respublica, si eum diutius servare potuisset! (1373B) Sed quia vita sanctorum non hic in terris est, sed in coelo (iustis enim (Philip I, 21, 23) vivere Christus, et mori lucrum, quia dissolvi et cum Christo esse multo melius ), dolendum est quod nobis cito raptus sit, consolandum quod ad meliora transierit.

47. Denique David moriturum filium flebat, mortuum non dolebat (II Reg. XII, 20) . Flebat ne sibi eriperetur, sed flere desivit ereptum, quem sciebat esse cum Christo. Et ut scias verum esse quod assero, incestum Ammon filium flevit occisum (II Reg. XIII, 36) , parricidam Abessalon doluit interemptum dicens: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) , innocentem filium non putavit esse lugendum, quia illos sibi periisse pro scelere, hunc pro innocentia credidit esse victurum. (1373C)

48. Nihil ergo habetis quod gravissime doleatis in fratre: homo natus est, humanae fuit obnoxius fragilitati. Nemo se redemit a morte, non dives, non ipsi reges; immo ipsi gravioribus subiacent. Iob dixit: Numerati anni dati sunt potenti, timor autem eius in auribus eius; quando videtur habere pacem, tunc veniet eius eversio (Iob. XV, 20) . Vobis quoque ipsis tam acerba incidisse patienter ferre debetis, quae videtis vobis communia esse cum sanctis. Etiam David amissis filiis destitutus est: optasset illos tales obire, qualis vobis frater ereptus est; ille crimina doluit, non exitum filiorum.

49. Sed esto fuerit ingemiscendum. Quousque luctus tempora protrahuntur? Duorum mensium curricula in fraterni funeris quotidiano clausistis amplexu. (1373D) Sola in Scripturis Iephte filia fletus sui tempora postulavit, cognito quod pater eius profecturus ad praelium voverat quia id rerum potitus offerret Domino, quod sibi primum occurreret. Post victoriam revertenti occurrit filia, ignara pietatis, ignara promissi. Vidit eam, et ingemuit pater, dicens: Heu me, filia, impedisti me, in stimulum doloris facta es mihi. Ego enim aperui os meum de te ad Dominum, et non potero avertere. Illa dixit ad eum: Pater, si in me aperuisti os tuum, fac mihi ut exiit de ore tuo. (Iudic. XI, 35) . Et iterum dixit: Sine me mensibus duobus, et vadens flebo in montibus super virginitatem meam ego, et compares amicae meae (Ibid., 37) . Itaque duobus exactis regressa mensibus, sacrificii munus implevit; quae decreto populi Israel quaternis in anno diebus ab eiusdem plebis feminis deplorabatur. (1374B)

50. Ad deflendum igitur suae virginitatis florem duos sat esse menses Iephte filia iudicavit, et adhuc non venerat resurrectio; et hoc spatio temporis satis putavit a paucis se esse defletam; vobiscum omnes populi defleverunt, omnes ingemuerunt provinciae; et adhuc parva putatis vestra haec esse supplicia? Si fratrem vestro redimere possetis exitio, nollet tamen ille vestra afflictione resuscitari; quia se melius vivere credidit in vobis, qui optavit potius se ipsum mori, quam vestram videre iniuriam qui pro vobis se libenter fuit paratus offerre, qui ipso nostri doloris die dicitur hanc solam emisisse vocem. Vae miseris sororibus meis! Itaque magis vestram destitutionem, quam suam mortem dolebat.

51. Sed audio vos dolere, quod non acceperit sacramenta baptismatis. (1374C) Dicite mihi quid aliud in nobis est, nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut et antequam in Italiam venisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me velle significavit; et ideo prae caeteris causis me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam quam desideravit: non habet quam poposcit? Certe quia poposcit, accepit. Et unde illud est: Iustus quacumque morte praeventus fuerit, anima eius in requie erit (Sapient. IV, 7) .

52. Solve igitur, Pater sancte, munus servo tuo, quod Moyses quia in spiritu vidit, accepit: quod David, quia ex revelatione cognovit, emeruit. Solve, inquam, servo tuo Valentiniano munus, quod concupivit: munus quod poposcit sanus, robustus, incolumis. (1374D) Si affectus aegritudine distulisset, tamen non penitus a tua misericordia esset alienus, qui celeritate temporis esset, non voluntate fraudatus. (1375A) Solve ergo servo tuo munus gratiae tuae, quam ille numquam negavit, qui ante diem mortis templorum privilegia denegavit, his urgentibus, quos revereri posset. Adstabat virorum caterva gentilium, supplicabat senatus: non metuebat hominibus displicere, ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam?

53. Aut si quia solemniter non sunt celebrata mysteria, hoc movet, ergo nec martyres, si catechumeni fuerint, coronentur; non enim coronantur, si non initiantur. Quod si suo abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas.

54. Ne quaeso, eum, Domine, a fratre seiungas, nec iugum hoc piae germanitatis patiaris abrumpi. (1375B) Hic tuus iam, et tuo iudicio vindicatus, periclitatur amplius Gratianus, si separetur a fratre, si non mereatur esse cum eo, per quem merui vindicari. Quas ille nunc manus ad te, Pater, erigit? quas pro fratre preces fundit? quo ei inhaeret amplexu? quemadmodum sibi eum non patitur avelli?

55. Adest etiam pater, qui militiam sub Iuliano, et tribunatus honores fidei amore contempsit. Dona patri filium, fratri germanum suum, quorum utrumque imitatus est: alterum fide, alterum devotione pariter atque pietate in templorum privilegiis denegandis. Quod patri defuerat adiunxit: quod frater constituit, custodivit. Et huic adhuc intercessionem adscisco, cui remunerationem praesumo. (1376A)

56. Date manibus sancta mysteria, pio requiem eius poscamus affectu. Date sacramenta coelestia, animam nepotis nostris oblationibus prosequamur. Extollite populi mecum manus in sancta, ut eo saltem munere vicem eius meritis rependamus (Psal. CXXXIII, 2) . Non ego floribus tumulum eius aspergam, sed spiritum eius Christi odore perfundam. Spargant alii plenis lilia calathis, nobis lilium est Christus. Hoc reliquias eius sacrabo, hoc eius commendabo gratiam. Numquam ego piorum fratrum separabo nomina, merita discernam. Scio quod Dominum commemoratio ista conciliet, et copula ista delectet. (1376B)

57. Nec putet aliquis quidquam meritis eorum obitus celeritate detractum. Raptus est Enoch (Gen. V, 24) , ne malitia mutaret cor eius (Sap. IV, 11) et Iosias decimo octavo anno regni sui ita Domini pascha celebravit, ut omnes retro principes devotione superaret, nec diutius suae fidei meritis supervixit; immo quia plebi Iudaeae grave imminebat exitium, rex iustus ante sublatus est (IV Reg. XXIII, 21) . Metuo ergo ne et tu nobis aliqua nostri offensione sis raptus, ut octavo decimo regni tui anno imminentis mali acerbitatem, quasi iustus, evaderes.

58. Sed iam chara mihi complectar viscera, et debito condam sepulcro; prius tamen singula membra perspiciam. Valentitianus meus, iuvenis meus, et candidatus et rubeus (Cant. V, 10) , habens in se imaginem Christi; talibus enim prosequitur Ecclesia in Canticis Christum. (1377A) Nec iniuriam putes: charactere Domini inscribuntur et servuli, et nomine imperatoris signantur milites. Denique et ipse Dominus dixit: Nolite tangere Christos meos (Ps. CIV. 15) , et vos estis lux mundi. Et Iacob dixit (Matth. V, 14) : Iuda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX, 8) . Ad filium loquebatur, et Dominum revelabat. Et de Ioseph dictum: Filius meus ampliatus, filius meus ampliatus Ioseph (Ibid., 22) , et Christum significabat.

59. Licet ergo et mihi charactere Domini signare servulum: Iuvenis meus candidus et rubeus, electus e decem millibus (Cant. V, 10) . Electus est filius meus, cum post mortem patris, parvulus adscisceretur imperio. (1377B) Caput eius aurum cephas, oculi eius sicut columbae super abundantiam aquarum (Ibid., 11) Ibi enim sedimus et flevimus, dixerunt qui inde venerunt (Ps. CXXXVI, 1) .

60. Venter eius pyxis eburnea (Cant. V, 14) , qui reciperet oracula Scripturarum, ut posset dicere: Ventrem meum doleo (Ierem. IV, 19) . sicut dixit propheta; dicit enim haec, qui imitator est Christi.

61. Genae eius sicut phialae aromatis (Cant. V, 13) , quibus Christi influebat unguentum.

62. Labia eius sicut lilia distillantia myrrha plena. (1377C) Manus eius tornatae, aureae, plenae Tharsis (Ibid, 13, 14) ; eo quod in verbis eius iustitia refu geret, in factis et operibus reniteret gratia: in quo et plenum virtutis et auctoritatis regalis esset alloquium, nec inflexa aliquo mortis terrore constantia, et factorum pretiosa et emendata correctio; omnis enim bonus operarius manus Christi est.

63. Fauces eius dulcedines, et totus desiderium (Ibid., 13) . Quam dulcia enim omnia iudicia eius universorum faucibus adhaeserunt! Quanta gratia sermones ipsius singuli recensentur! Quemadmodum, fili, desideraris a populis? Mihi certe impressisti, quae pectore teneo verba illa postrema quibus me vadem tuum fieri postulabas. Reliquisti ipse de me testimonium iudicii gloriosi. Ego tibi fidem meam exhibere non potui, quam parabam; dixi tamen absens, et dicentem me fidem pro te Christus audivit. Tenetur in coelo sponsio mea, etsi non tenetur in terris. Obligatus sum Deo, etsi non potui hominibus obligari. (1378A)

64. Locutus sum de corpore tuo, nunc alloquar animam tuam dignam propheticis ornamentis. Iisdem igitur utar exordiis: Quaenam est haec prospiciens sicut diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol (Cant. VI, 9) . Videor mihi te videre fulgentem, videor audire dicentem: Diluculum mihi est, pater. Nox terrena praecessit, dies coelestis appropinquavit (Rom. XIII, 12) Prospicis nos igitur, sancta anima, de loco superiore, tamquam inferiora respiciens. Existi de tenebris istius saeculi, et ut luna resplendes, ut sol refulges. Et bene ut luna, quia et ante in umbra licet istius corporis refulgebas et terrarum tenebras illuminabas, et nunc lumen a sole iustitiae mutata clarum diem ducis. (1378B) Videre igitur videor te tamquam de corpore recedentem et repulsa noctis caligine surgentem diluculo sicut solem appropinquantem Deo, et rapido volatu sicut aquilam, quae terrena sunt, relinquentem.

65. Convertere, Solamitis, convertere; et videbimus te (Cant. VI, 12) . Convertere ad nos pacifica; ut gloriam tuam sororibus tuis monstres, et incipiant se tuae quietis et gratiae securitate solari. Semel tantum ad nos convertere, ut te videamus, et rursus convertere, atque ad Hierusalem illam civitatem sanctorum tota intentione festina. Aut certe quia ad animam piam Christus hoc dicit, iubet illam paulisper converti; ut nobis gloria eius appareat, et requies futura cum sanctis: et postea praecipit eam ad illud supernum sanctorum festinare consortium. (1378C)

66. Quid videbitis, inquit, in Solamitide, quae venit sicut chori castrorum (Cant. VII, 1) ? hoc est, in ea quae multum et adversus plurimos in corpore praeliata est. Etenim pugnavit adversus extraneos hostes, pugnavit adversus lubricas saeculi mutationes, pugnavit adversus corporis fragilitates, adversus multiplices passiones. Audivit a Domino: Convertere, Solamitis (Cant. VI, 12) . Conversa est ad pacem semel in saeculo, conversa est iterata communione ad gratiam Christi; et ideo pulchra conversio eius in saeculo, pulcherrimus incessus eius et volatus in coelum. (1379A)

67. Unde meretur audire: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab (Cant. VII, 1) , hoc est, filia principis; speciosos enim processus habuisti in corpore, tamquam calceamento eo usa, non ut involucro; ut quasi superior et eminentior, quo velles tuum circumferres sine ulla offensione vestigium: vel certe sicut calceamentum illud exsolveres, sicut Moyses fecit, cui dictum est: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) .

68. Dicit igitur tibi nunc pater Aminadab, ille populi princeps: Audi, filia, et vide quoniam concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 11) . Speciosi ergo facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab. Moduli femorum tuorum similes torquibus (Cant. VII, 1) , hoc est, consonans sibi in omnibus factis tuis gratia atque moderatio, magnorum aequavit insignia triumphorum. Denique moderatione tua et tranquillitate pacifica nec Gallia hostem sensit, et Italia hostem repulit, qui eius finibus imminebat. (1379B) Torques autem insignia esse victoriae dubitari non potest, cum ii qui in bello fortiter fecerint, torquibus honorentur.

69. Umbilicus tuus crater tornatilis, non deficiens mixto. Venter tuus acervus tritici muniti inter lilia. Cervix tua sicut turris eburnea. Oculi tui sicut stagna in Esebon (Ibid., 2 et seq.) . Bonus umbilicus animae, virtutum omnium capax, sicut crater ab ipso fidei auctore tornatus. Sapientia enim in cratere miscuit vinum suum, dicens: Venite, edite panes meos, et bibite vinum, quod miscui vobis (Prov. IX, 5) . Umbilicus ergo iste tornatus omni decore virtutum non deficit mixto. Venter quoque eius non solum iustitiae velut frumentario cibo replebatur, sed etiam gratia suavitateque florebat sicut lilium. (1379C) Cervix quoque eius candida et pura, iugo Christi sponte subiecta, cogitationes rationabiles, fidei odor, circumcisionis attentio, ornatus capitis gloriosus; quod non regalia diademata, sed Dominici sanguinis insignia coronarent.

70. Merito tamquam rex peccati victor, et coelesti corona redimitus ascendit, cuius animae dicit Deus Verbum: Quam pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis (Cant. VII, 6) ! Pulchra per virtutis decorem, suavis per gratiam. Procera sicut palma, quae vincentis est praemium.

71. Huic ascendenti animae Gratianus frater occurrit, et complexus eam dicit: Ego fratri meo, et super me conversio eius (Ibid., 10) ; vel quod sibi eum cupiat inhaerere, vel quod pietate fraterna quasi advocatus assistat, dicens conversionem eius etiam suae gratiae praeferendam. (1379D)

72. Veni, inquit, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas (Ibid., 11, 12) , hoc est, venisti eo ubi diversarum virtutum fructus pro singulorum meritis deferuntur, ubi abundant meritorum praemia. Exeamus ergo in agrum, in quo non vacuus labor, sed fecundus proventus est gratiarum. Quod in terris seminasti, hic mete: quod ibi sparsisti, hic collige. (1380B) Aut certe veni in illum agrum, qui est odor Iacob, hoc est, veni in gremium Iacob, ut sicut Lazarus pauper in Abrahae sinu, ita etiam tu in Iacob patriarchae tranquillitate quiescas; sinus enim patriarcharum recessus quidam est quietis aeternae (Luc. XVI, 22) . Merito ergo Iacob ager est fructuosus, sicut Isaac patriarcha testatus est dicens: Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27).

73. Requiescamus, inquit, in castellis (Cant. VII, 11) , ostendens illic esse requiem tutiorem, quae septo coelestis refugii munita atque vallata, non exagitetur saecularium incursibus bestiarum.

74. In foribus inquit, nostris omnes fetus arborum: nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Ibid., 13) . Quis dabit te, frater, fratrem mihi, lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te; et quidem non spernent me: assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum eius quae concepit me. Potum dabo tibi a vino operosi unguenti, a fluxu malorum granatorum meorum. (1380C) Laeva eius sub caput meum, et dextera eius complectetur me (Cant. VIII, 11 et seq.) . Promittit fratri augustae memoriae Gratianus praesto sibi fructus diversarum esse virtutum; fuit enim et ipse fidelis in Domino, pius atque mansuetus, puro corde. Fuit etiam castus corpore, qui praeter coniugium nescierit feminae alterius consuetudinem.

75. Ideo in foribus sedis suae habet fructus paratos, nec longe petendos. Offert quae servaverit fratri nova et vetera, hoc est, et Testamenti veteris, et Evangelii sacramenta, et dicit: Quis dabit te, frater, fratrem mihi lactentem ubera matris meae, hoc est, non quicumque te, sed Christus, illuminavit gratia spiritali, Ille te baptizavit, quia humana tibi officia defuerunt. Plus adeptus est, qui minora te amisisse credebas. Quae sunt ubera Ecclesiae, nisi sacramenta baptismatis? Et bene ait, lactentem, quasi eum qui baptizatus lactis nivei succum requirat. (1380D) Inveniens, inquit, te foris, osculabor te, hoc est, extra corpus te reperiens, osculo mysticae pacis amplectar. (1381A) Nemo te spernet, nullus excludet, in penetralia te et arcana Ecclesiae matris inducam, et in omnia secreta mysterii; ut bibas poculum gratiae spiritalis.

76. Amplexatus igitur fratrem, deducere eum coepit ad propriam mansionem: et quia pio officio ad ulteriora processerat, cum fratre coepit ascendere, petens ut sibi et fratri maior illic charitas augeatur; eo quod vitia humana defecerant, invidia atque iactantia, quae in plerisque solent fraternae pietatis iura vacuare. (1381B)

77. Videntes eos vel angeli, vel aliae animae, quaerunt ab iis, quae veluti comitatu suo fratres hos et officio deducebant, dicentes: Quae est haec quae ascendit candida, innitens super fratrem suum (Cant. VIII, 5) ? Nec nos quidem dubitemus de meritis Valentiniani, sed iam credamus vel testimoniis angelorum, quod detersa labe peccati, ablutus ascendit, quem sua fides lavit, et petitio consecravit. Credamus et sicut alii habent, quia ascendit a deserto, hoc est, ex hoc arido et inculto loco ad illas florulentas delectationes, ubi cum fratre coniunctus aeternae vitae fruitur voluptate.

78. Beati ambo, si quid meae orationes valebunt! (1382A) nulla dies vos silentio praeteribit, nulla inhonoratos vos mea transibit oratio, nulla nox non donatos aliqua precum mearum contextione transcurret: omnibus vos oblationibus frequentabo. Quis prohibebit innoxios nominare? Quis vetabit commendationis prosecutione complecti? Si oblitus fuero te, sancta Hierusalem, hoc est, sancta anima, pia et pacifica germanitas, obliviscatur me dextera mea: adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non meminero Hierusalem in principio meae lactitiae (Psal. CXXXVI, 5 et seq.) . Ipse me citius, quam vos obliviscar: et si umquam sermo tacebit, loquetur affectus: et si vox deficiet, non deficiet gratia, quae meis est infixa praecordiis.

79. Quomodo ceciderunt potentes? Quomodo uterque super illa Babylonis ceciderunt flumina? (1382B) Quomodo rapidiora utriusque vitae fuere curricula, quam ipsius Rhodani sunt fluenta? O mihi Gratiane et Valentiniane speciosi et charissimi, quam augusto vitam fine clausistis! quam proxima vobis mortis fuere confinia! quam sepulcra vicina! Gratiane, inquam, et Valentiniane, in vestris nominibus adhaerere iuvat, atque delectat in vestri commemoratione requiescere. O omnibus Gratiane et Valentiniane speciosi et charissimi! Inseparabiles in vita, et in morte non estis separati (II Reg. I, 23) . Non vos discrevit tumulus, quos non discernebat affectus. (1383A) Non causa mortis separavit, quos pietas una iungebat. Non virtutum distantia dispares fecit, quos religio una fovebat. Super columbas simpliciores, super aquilas leviores, super agnos clementiores, super vitulos innocentiores. Gratiani sagitta non est reversa retro, et Valentiniani iustitia non fuit vacua, nec inanis auctoritas. Quomodo sine pugna ceciderunt potentes?

79. Doleo in te, fili Gratiane, suavis mihi valde. Plurima dedisti tuae pietatis insignia. Tu me inter tua pericula requirebas, tu in tuis extremis me appellabas, meum de te plus dolebas dolorem. Doleo etiam in te, fili Valentiniane, speciosus mihi valde. Deciderat amor tuus in me, sicut amor pignoris. (1383B) Tu per me putabas eripi te periculis: tu me non solum ut parentem diligebas, sed ut redemptorem tui, et liberatorem sperabas. (1384A) Tu dicebas: Putasne, videbo patrem meum? Speciosa de me voluntas tua, sed non efficax praesumptio. Hei mihi vana spes in homine! sed tu in sacerdote Dominum requirebas. Hei mihi quod voluntatem tuam non ante cognovi! Hei mihi quod non clanculo ante misisti! Hei mihi qualia amisi pignora! Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. I, 27) ?

80. Domine, quia nemo habet, quod alii plus deferat, quam quod sibi optat; non me ab illis post mortem separes, quos in hac vita charissimos sensi. Domine, peto ut ubi ego fuero, sint et illi mecum (Ioan. XVII, 24) ; ut vel illic eorum perpetua copula fruar, quia hic uti eorum diuturniore coniunct one non potui. (1384B) Te quaeso, summe Deus, ut charissimos iuvenes matura resurrectione suscites et resuscites; ut immaturum hunc vitae istius cursum maturiore suscitatione compenses. Amen.