Jump to content

De octo Dulcitii quaestionibus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De octo Dulcitii quaestionibus
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE OCTO DULCITII QUAESTIONIBUS


PRAEFATIO.

Quantum mihi videtur, dilectissime fili Dulciti, non tardavi respondere interrogationibus tuis. Per Pascha quippe hoc anno, quo domi cum meis fui, tertio calendas Aprilis a Carthagine mihi missas litteras tuae dilectionis accepi. Post eos autem dies sanctos confestim Carthaginem sum profectus, in qua civitate nihil me dictare permisit occupationum, quae ibi non potest deesse, nimia multitudo. Sed posteaquam inde regressus sum, peractis apud nostros quindecim diebus, qui me post absentiam diuturnam curare alia compulerunt (nam post tres menses redire permissus sum), rescribere ista non distuli et abs te missis quaestionibus, quae a me per diversa opuscula mea iam fuerant pertractatae, ex eisdem opusculis reddere vel solutionem vel certe disceptationem meam. Denique illud tantummodo, ubi quaeris quare dixerit Dominus nimirum praescius futurorum: Elegi David secundum cor meum 1, cum ille talia et tanta commiserit, ubi tractaverim et quomodo id exposuerim, non potui repperire, et utrum sit in aliquo libro vel epistula mea nescio. Ac per hoc, quoniam mihi de hoc intulisti novae disputationis necessitatem, in hac mea rescriptione id ultimum feci, prius volens ea ponere quae habebam in aliis meis voluminibus praeparata, ut nec studio tuae Sanctitatis deessem, quod mihi est gratissimum, nec alio modo eadem dicere cogerer, quod mihi esset laboriosissimum nec te aliquo amplius adiuvaret.

QUAESTIO PRIMA. An baptizati peccatores exituri sint de gehenna.

1. 1. Prima itaque propositio tua est: Utrum aliquando, qui sint post baptismum peccatores, exeant de gehenna. Aliquantorum namque super hoc, inquis, diversa sententia est, respondentium sicut iustorum praemium ita peccatorum finem non habere tormenta. Asseverare etenim cupiunt tam perpetem vindictam manere quam praemium. Quibus contra praescribitur evangelica illa sententia quae ait: " Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem " 2. Superest ergo ut hoc reddito possit exire. Credimus hoc et Apostoli definitione dicentis: " Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem " 3. Sed quoniam alibi legimus, inquis: " Et non cognovit eam, donec peperit " 4, quod ita interpretari non possumus, idcirco de hoc cupimus fieri certiores. Huc usque est propositio tua.

Fides ad salutem non sufficit sine operibus.

1. 2. Cui respondeo ex libro meo qui inscribitur De fide et operibus, ubi de hac re ita locutus sum. Iacobus, inquam, tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam daemonibus comparet dicens: " Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt et contremiscunt " 5. Quid brevius, verius, vehementius dici potuit, cum et in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum Filium Dei confiterentur et ab illo corriperentur 6, quod in Petri confessione laudatum est 7? "

Quid proderit ", ait Iacobus, " fratres mei, si fide dicat se quis habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? ". Dicit etiam: " Quia fides sine operibus mortua est "8. Quousque igitur falluntur qui de fide mortua sibi vitam perpetuam pollicentur?

Locus Apostoli difficilis male intellectus.

1. 3. Quapropter diligenter oportet attendere, quomodo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum difficilis, ubi ait: "Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc g aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur. Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius autem opus arserit, damnum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem " 9. Quod quidam ita intellegendum putant, ut illi videantur aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei quae in Christo est bona opera adiciunt, illi autem ligna, fenum, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant male operantur. Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti.

Refutatur opinio existimantium fidem sine operibus prodesse ad salutem.

1. 4. Hoc si ita est, fatemur istos laudabili caritate conari ut omnes indiscrete admittantur ad baptismum, non solum adulteri et adulterae contra sententiam Domini falsas nuptias praetendentes, verum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseverantes, quas certe nulla etiam neglegentissima Ecclesia consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. Sed ista ratione cur non omnimodo admittantur, omnino non video. Quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna et fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari quam in aeternum perire? Sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: " Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum " 10; et: " Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?" 11. Falsum erit et illud: " Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt " 12. Falsum et illud: " Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, hereses, invidiae, ebrietates comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt " 13. Falsa erunt haec. Si enim tantummodo credant et baptizentur, quamvis in malis talibus perseverent, salvi erunt per ignem; atque ideo in Christo baptizati, etiam qui talia agunt, regnum Dei possidebunt. Frustra autem dicitur: " Haec quidam fuistis, sed abluti estis " 14, quando et abluti haec sunt. Inaniter etiam illud a Petro dictum videbitur: " Sic et vos simili forma baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio " 15; siquidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas nec eorum malorum poenitentia mutatas, tamen baptisma salvos facit; propter fundamentum enim quod in eodem baptismate ponitur, licet per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video, cur Dominus dixerit: " Si vis venire ad vitam, serva mandata " 16, et commemoravit ea quae ad bonos mores pertinent, si etiam his non servatis ad vitam veniri potest per solam fidem, quae " sine operibus mortua est ". Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos ad sinistram positurus est dicet: " Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius "? Quibus non increpat quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, vitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pascuis utebantur, ut appareat eos illi dicturos:" Domine, quando te vidimus illa et illa patientem et non ministravimus tibi? ", qui in eum crediderunt, sed bona operari non curaverunt, tamquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur aeternam. An forte ibunt in ignem aeternum qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt qui aliena rapuerunt, vel corrumpendo in se templum Dei in se ipsos immisericordes fuerunt, quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione dicente Apostolo: " Si distribuam omnia mea pauperibus, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest " 17, aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum qui non diligit se ipsum? " Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam " 18. Neque illud hic dici poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt, ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam. Per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem, ut videlicet ipse ignis aeternus sit, combustio vero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eis aeterna, cum et hoc praevidens Dominus tamquam Dominus sententiam suam ita concluserit dicens: " Sic ibunt illi in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam " 19. Erit ergo aeterna combustio sicut ignis, et eos in illam ituros Veritas dixit, quorum non fidem sed bona opera defuisse declaravit.

Locus Apostoli quomodo intelligendus.

1. 5. Si ergo haec omnia et cetera, quae innumerabilia per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt, poterit verus esse ille intellectus de lignis et feno et stipula, quod hi salvi erunt per ignem, qui solam in Christo fidem tenentes bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera et clara sunt, procul dubio in illa Apostoli sententia alius requirendus est intellectus, atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis eius quaedam difficilia intellectu; quam non debent homines pervertere ad proprium suum interitum, ut contra evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes nec emendando aut penitendo mutatos.

1. 6. Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam, et quonam modo intellegendam putem. Fateor malle me hinc audire intellegentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia vera et inconcussa permaneant, quae supra commemoravi et quaecumque alia non commemoravi, quibus apertissime Scriptura testatur nihil prodesse fidem nisi eam quam definivit Apostolus, id est " quae per dilectionem operatur " 20, sine operibus autem salvare non posse, neque praeter ignem neque per ignem, quia si per ignem salvat, ipsa utique salvat. Absolute autem dictum est et aperte: " Quid prodest, si dicat quis fidem se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? " 21. Dicam tamen quam brevissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intellegendum difficili, dummodo illud quod ad meam professionem attinet praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. Fundamentum Christus est in structura architecti sapientis. Hoc expositione non indiget; aperte enim dictum est: " Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod estChristus Iesus

" 22.Si autem Christus, procul dubio fides Christi; per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem Apostolus dicit 23; porro si fides Christi, illa utique quam definivit Apostolus: "

Quae per dilectionem operatur "; non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremescant et Filium Dei confiteantur Iesum 24, potest accipi in fundamento. Quare, nisi quia non est fides quae operatur per dilectionem, sed quae exprimitur per timorem? Fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est ea fides quae per dilectionem operatur, posita in fundamento neminem perire permittit. Sed quid sit aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, vereor ne ad intellegendum difficilior sit ipsa expositio; enitar tamen, quantum Dominus adiuvat, et breviter et quantum potero dilucide expedire quod sentio. Ecce ille qui quaesivit a magistro bono, quid boni faceret ut haberet vitam aeternam, et audivit, si ad vitam venire vellet, servanda sibi esse mandata, et cum quaereret quae mandata, dictum est ei: " Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum tamquam te ipsum " 25. Haec faciens in fide Christi teneret procul dubio fidem quae per dilectionem operatur. Neque enim diligeret proximum tamquam se ipsum nisi recepta dilectione Dei, sine qua non diligeret se ipsum. Porro si faceret etiam quod Dominus addidit dicens: " Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me " 26, aedificaret super illud fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos; non enim cogitaret nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo; et hae cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. Porro si circa divitias suas quodam carnali teneretur affectu, quamvis ex eis multas elemosinas faceret, nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur, aut earum minuendarum vel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumve laberetur (alioquin iam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret), sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis habebat affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset, aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam, maxime si et uxorem sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. Haec igitur quoniam affectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione vel cupiditate praeponant, in eorum amissione passi detrimentum per ignem quemdam doloris perveniunt ad salutem. A quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, quanto ea vel minus amaverit vel tamquam non habens habuerit 27. Qui vero propter illa vel tenenda vel adipiscenda homicidium, adulterium, fornicationem, idolatriam et similia quaeque commiserit non propter fundamentum per ignem salvabitur, sed amisso fundamento aeterno igne torquebitur.

Alius Apostoli locus frustra ab iis adductus, qui fidem sine operibus salvare docent.

1. 7. Quamobrem et illud quod dicunt, veluti probare cupientes quantum valeat sola fides, ubi Apostolus dicit: " Quod si infidelis discedit, discedat, non est enim servituti subiectus frater vel soror in huiusmodi " 28, id est ut propter fidem Christi etiam ipsa uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquatur, si cum viro christiano propter hoc quia christianus est permanere noluerit, non attendunt eo modo illam rectissime dimitti, si viro suo dicat: Non ero uxor tua nisi mihi de latrocinio divitias congeras, aut nisi solita lenocinia quibus nostram domum transigebas etiam christianus exerceas; aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro noverat, quo delectata vel libidinem explebat, vel facilem victum habebat, vel etiam incedebat ornatior. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter egit paenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit ad baptismum, habetque in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore divinae gratiae quam carnis uxoriae, et membrum quod eum scandalizat fortiter amputat. Quemcumque autem in hac diremptione dolorem cordis propter carnalem affectum coniugis sustinebit, hoc est detrimentum quod patietur, hic est ignis per quem feno ardente ipse salvabitur. Si autem iam sic habebat uxorem tamquam non habens, non propter concupiscentiam sed propter misericordiam, ne forte eam salvam faceret, reddens potius quam exigens debitum coniugale, profecto nec dolebit carnaliter, cum ab illo tale connubium separabitur, neque enim in ea cogitabat nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo 29. Ac per hoc in quantum aurum, argentum et lapides pretiosos illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum nullum patietur, in tantum structura eius, quae non erat faenea, nullo incendio cremabitur.

1. 8. Sive ergo in hac tantum vita homines ista patiuntur, sive etiam post hanc vitam talia quaedam iudicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione veritatis iste intellectus huiusce sententiae. Verumtamen etiam si est alius qui mihi non occurrit potius eligendus, istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere iniustis non subditis, scelestis contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei: " Si tantummodo in Christum credatis et sacramentum baptismi eius accipiatis, etiamsi vitam istam pessimam non mutaveritis, salvi eritis " 30.

Chananeae fides qualis laudata est.

1. 9. Unde nec illa nobis mulier Chananea praescribit, quia Dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: " Non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus ", quia ille cordis inspector mutatam vidit, quando laudavit. Et ideo non ait: O canis, magna est fides tua, sed: " O mulier, magna est fides tua " 31. Mutavit vocabulum, quia mutatum vidit affectum, atque illam correptionem ad fructum pervenisse cognovit. Miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus, id est fidem non talem quae per dilectionem posset operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitavit, fidem non christianorum sed daemonum. Postremo si istam Chananeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit, quoscumque invenerint tantummodo credere, vitam vero inquinatissimam nec saltem occultare sed etiam libere profiteri ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananeae mulieris, non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis.

Opinio quorumdam, fideles baptizatos, quantumvis peccatores, salvandos esse per ignem.

1. 10. Itemque in eo libro cuius titulus est: De fide, spe et caritate, quem scripsi ad filium meum fratrem tuum Laurentium, ista de hac re verba mea sunt. Creduntur, inquam, a quibusdam etiam hi, qui nomen Christi non relinquunt, et eius lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant paenitendo nec elemosinis redimant, sed in eis usque ad huius vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem, licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno non tamen aeterno igne puniti. Sed qui hoc credunt et tamen catholici sunt, humana quadam benivolentia mihi falli videntur; nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cuius titulus est: " De fide et operibus ", ubi secundum Scripturas sanctas, quantum Deo adiuvante potui, demonstravi eam fidem salvos facere, quam satis evidenter expressit Paulus apostolus dicens: " In Christo enim Iesu neque circumcisio quidquam valet neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur " 32. Si autem male non bene operatur, procul dubio secundum apostolum Iacobum " mortua est in semetipsa " 33. Qui rursus ait: " Si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum? " 34. Porro autem si homo sceleratus propter solam fidem per ignem salvatur, et sic est accipiendum quod ait beatus Paulus: " Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem " 35, poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit eius coapostolus Iacobus, falsum erit et illud quod idem ipse Paulus: " Nolite ", inquit, " errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt " 36. Si enim etiam in istis perseverantes criminibus tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?

Ignis cuiusque opus probans in hac vita.

1. 11. Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt, illud quod obscure dictum est de his qui superaedificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic est intellegendum, ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et fenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium quamvis licite concessarum tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est ut ei nihil anteponatur et malit homo qui tali dolore uritur rebus quas ita diligit magis carere quam Christo, per ignem fit salvus. Si autem res huiusmodi temporales ac saeculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit, quia haec priore loco habuit, cum in aedificio prius non sit aliquid fundamento. Ignis enim, de quo eo loco est locutus Apostolus, talis debet intellegi, ut ambo per eum transeant, id est et qui " aedificat super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos " et qui " aedificat ligna, fenum, stipulam ". Cum enim hoc dixisset, adiunxit: " Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cuius autem opus exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem" 37. Non ergo unius eorum sed utriusque opus ignis probabit.

1. 12. Est quidam ignis tentatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: " Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis " 38. Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti " quae sunt Dei, quomodo placeat Deo ", hoc est aedificanti super Christum fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, alteri autem cogitanti ea " quae sunt mundi, quomodo placeat uxori " 39, id est aedificanti super idem fundamentum ligna, fenum, stipulam: illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur, exuritur autem opus huius, quoniam sine dolore non pereunt quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra condicione proposita eis potius mallet carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, " salvus est " quidem, " sic tamen quasi per ignem ", quia urit eum dolor rerum quas dilexerat amissarum, sed non subvertit neque consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.

Purgatorius ignis post hanc vitam.

1. 13. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit quaeri potest, et aut inveniri aut latere nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales, de qualibus dictum est quod " regnum Dei non possidebunt " 40, nisi convenienter paenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi ut steriles in elemosinis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina, ut earum tantummodo fructum se imputaturum praenuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris, quando his dicturus est: " Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum ", illis autem: " Ite in ignem aeternum " 41. Haec de duobus opusculis meis satis puto quaestioni tuae fuisse responsa.

1. 14. De illa vero sententia Domini: Non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem 42, respondere mihi necesse non fuit, quoniam ipse quaestionem simili ex Evangelio locutione solvisti, ubi scriptum est: Non cognovit eam, donec peperit 43. Sane ut non te celem de hac re cogitationem meam, vellem si fieri posset, immo vero volo si fieri potest, in hac quaestione veritate superari. Illud enim quod dicitur, quandoque, etsi post plurimum temporis, eos qui in catholica communione moriuntur, quamvis usque in finem vitae huius flagitiosissime et sceleratissime vixerint, de poenis ultricibus exituros, familiarius meum tangit affectum, quem habemus erga eos qui nobiscum corporis et sanguinis Christi sacramenta communicant, quamvis eorum mores perditos oderimus, quos disciplina ecclesiastica emendare non possumus aut a mensa dominica separare. Sed ea veritate vinci volo, quae sacris Litteris apertissimis non resistit. Non enim quae resistit, dicenda est ulla ratione veritas vel putanda. Sed interim donec audiamus tale aliquid aut legamus, auscultemus ei qui dicit: Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, et cetera, regnum Dei possidebunt 44. Quia si talia sunt quae contra dicuntur, ut horum verborum apostolicorum manifestationem in alios sensus ducere nequeant, profecto adversus ea nos instruxit et paratos esse voluit idem Apostolus dicens: Hoc autem scitote intellegentes, quoniam omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei; nemo vos seducat inanibus verbis 45. Cum ergo audierimus quosdam fornicatores et immundos et avaros per ignem salvari, ut habeant hereditatem in regno Christi et Dei, non obsurdescamus contra istum reclamantem et dicentem: Omnis fornicator aut immundus aut avarus non habet hereditatem in regno Christi et Dei, et ne adquiescamus illis verbis, continuo subicientem: Nemo vos seducat inanibus verbis.

QUAESTIO SECUNDA. An mortuis prosit oblatio, quae fit pro ipsis.

2. 1. Secunda tua quaestio est: Utrum oblatio quae fit pro quiescentibus, aliquid eorum conferat animabus, cum evidenter nostris aut sublevemur actibus aut gravemur, si quidem legamus quod in inferno nemo iam possit Domino confiteri. Ad quod multi dicunt quod si aliquid beneficii in hoc possit esse post mortem, quanto magis sibi anima ferret ipsa refrigerium sua per se illic confitendo peccata, quam in eorum refrigerium ab aliis oblatio procuratur.

2. 2. Dixi de hac re aliquid in eo libro quem nuper ad sanctum Paulinum Nolanum episcopum scripsi, cum me consuluisset, utrum sepultura quae fit in memoriis martyrum prosit aliquid spiritibus mortuorum. Inde est hoc quod his ad te litteris insero. Diu, inquam, Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. Hoc enim abs te vidua memorata petierat pro defuncto in eis partibus suo filio, et rescripseras consolans eam, idque etiam nuntians de cadavere fidelis iuvenis Cynegii, quod materno et pio affectu desideravit esse completum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens huiuscemodi quaestionem atque, ut responderem quid inde mihi videretur, exposcens nec tacens ipse quid sentias. Nam dicis videri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. Adiungis etiam vacare non posse quod universa pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit, ut hinc et illud conici possit homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis provideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.

2. 3. Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod ait Apostolus: " Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum " 46, non te satis videre significas. Haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem, non tunc quando iam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. Verum haec ita solvitur quaestio, quoniam quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc corpore vivitur, ut aliquid adiuvent ista defunctos; ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuvantur. Sunt enim quos nihil omnino adiuvant ista, sive pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuvari, sive pro eis quorum tam bona, ut talibus non indigeant adiumentis. Genere igitur vitae quod gessit quisque per corpus efficitur, ut prosint vel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam meritum per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac vita, frustra post hanc quaeritur vitam. Ita fit ut neque inaniter Ecclesia vel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis impendat, et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum, reddente Domino unicuique secundum opera eius. Ut enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in ea vita est acquisitum quam gessit in corpore.

Animarum ante resurrectionem receptacula.

2. 4. Dixi etiam tale aliquid ad Laurentium, quod ita se habet: Tempus autem, inquam, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna pro eo quod sortita est in carne dum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur vel elemosinae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt qui cum viverent haec sibi, ut postea possent prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem, est vero talis in bono, ut his non requirat, est rursus talis in malo, ut nec his valeat cum haec vita transierit, adiuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo se autem praeparet, quod hic neglexit, cum obierit Dominum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia illi apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est: "Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum " 47 quia etiam hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret comparavit, ut ei possent ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcumque elemosinarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum, qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

QUAESTIO TERTIA. Utrum in adventu Domini mox futurum sit iudicium, anve illi morituri sint, qui rapientur in nubibus obviam Domino.

3. 1. Tertia tua quaestio est: Utrum statim in adventu Domini credendum sit futurum esse iudicium an spatio interposito temporis. In cuius diebus adventus quoniam legimus, inquis, quod qui superabunt, " rapientur in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum Domino futuri sunt " 48, nosse desidero, utrum mox iudicium comitetur adventum, et hi qui rapientur in nubes an solvantur in mortem, nisi forte ad vicem mortis ipsam immutationem debeamus accipere.

3. 2. Huic interrogationi tuae, qua quaeris utrum in adventu Domini mox credendum sit futurum esse iudicium, puto quod sufficiat fides Symboli, qua confitemur Christum a Patris dextera esse venturum ad vivos et mortuos iudicandos. Cum ergo ipsa sit ei causa veniendi, quid aliud acturus est mox ut venerit nisi propter quod veniet? De illis autem qui rapientur in nubibus in quadam epistula, quam scripsi ad filium meum nomine Mercatorem procul dubio notissimum vobis, cum me consuluisset de quibusdam quaestionibus Pelagianorum, qui negant mortem peccato esse retributam, quatenus disputaverim, in subditis lege: Illi autem, inquam, de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum: " Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus " 49, adferunt quidem aliquid quaestionis, sed per se ipsos non propter istos. Nam et si non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adiuvent omnino non video, cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus, Enoch scilicet et Helia. Sed re vera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in illam immortalitatem, quae sanctis etiam ceteris datur, repente mutandos et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus. Nec aliquid aliud mihi visum est, quotiens de his verbis volui cogitare.

3. 3. Sed vellem hinc potius audire doctiores, ne illis etiam, qui putant aliquos morte non praecedente vivificatos ad vitam perpetuam transituros, dicere inveniatur Apostolus: " Stulte, tu quod seminas non vivificatur nisi moriatur " 50. Nam et illud, quod in plerisque codicibus legitur: " Omnes resurgemus " 51, unde fieri poterit, nisi omnes moriamur? Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent: " Omnes dormiemus ", multo facilius et apertius id cogit intellegi; et si quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur impellere, ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit Apostolus: " Et nos viventes qui reliqui sumus in adventu Domini non praeveniemus eos qui ante dormierunt. Ipse enim Dominus in iussu, in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi, deinde nos viventes qui reliqui sumus simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus " 52; vellem, sicut dixi, de his verbis audire doctiores et, si mihi potuerint haec ita exponi, ut in eis possit intellegi omnes homines qui vivunt vel post nos victuri sunt esse morituros, corrigerem quod hinc aliquando aliter sensi. Neque enim debemus indociles esse doctores; et certe melius homo corrigitur parvus quam frangitur durus, cum his quae scribimus ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas.

3. 4. Si autem in his verbis Apostoli nullus alius sensus potuerit repperiri, et hoc eum intellegi voluisse claruerit quod videntur verba ipsa clamare, id est quod futuri sint in fine saeculi et adventu Domini qui non expolientur corpore sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita 53, huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur venturum Dominum iudicaturum vivos et mortuos 54, ut non hic intellegamus vivos iustos, mortuos autem iniustos, quamvis iudicandi sint iusti et iniusti, sed vivos quos nondum exisse, mortuos autem quos iam exisse de corporibus adventus eius inveniet. Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic accipiamus: " Tu quod seminas non vivificatur nisi moriatur " 55, et: " Omnes resurgemus ", sive: " Omnes dormiemus " 56, ut non adversentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum non gustata morte victuri.

3. 5. Sed utrumlibet horum veracior et perspicacior intellectus inveniatur, quid ad causam pertinet istorum sive omnes debita morte plectantur sive aliquibus ab hac condicione parcatur, cum tamen constet mortem non solum animae verum etiam corporis secuturam non fuisse, si peccatum non praecessisset, et gratiae mirabiliore virtute iustos a morte ad aeternam beatitudinem reviviscere, quam in mortis experientiam non venire? Haec propter illos de quibus mihi scripsisti satis dicta sint, quamvis eos iam non existimem dicere, etiam si non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum.

3. 6. Ceterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine morte media transituri, inquisitio diligentior adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti vel legisti vel etiam ipse excogitare potuisti, sive adhuc audire aut legere aut excogitare potueris, peto mihi mittere non graveris. Ego enim, quod confitendum est Caritati tuae, plus amo discere quam docere; nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Iacobo: " Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum " 57. Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas caritatis, ubi potius optandum est, ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo, et simus omnes dociles Deo 58, quamvis hoc simus, cum ea quae ad veram pietatem pertinent discimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia " neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus " 59. Cum itaque, si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu vel quilibet huius temporis homines, quando nobis videmur esse doctores.

QUAESTIO QUARTA. Quomodo iustorum filiis in Psalmo benedicitur.

4. 1. Quarta tua quaestio est: Quare dixerit David: " Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur " 60, cum sciamus iustorum filios et fuisse et esse maledictos, et iniustorum et fuisse et esse benedictos.

4. 2. Huic quaestioni de Psalmi ipsius expositione respondeo, quem cum in populo tractarem dixi: " Beatus " enim " vir qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis " 61. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer iudicat, quantum iste proficiat in mandatis eius; quoniam " tentatio est vita humana super terram " 62, sicut sanctus Iob dicit; et iterum scriptum est: " Quoniam corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem " 63. Qui autem diiudicat nos Dominus est; nec ante tempus iudicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; " et tunc laus erit unicuique a Deo " 64. Viderit ergo ille, quantum quisque proficiat in mandatis eius, tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit, nec iam desperare debet, quoniam " in mandatis eius volet nimis", et " pax in terra hominibus bonae voluntatis " 65.

4. 3. Inde " potens in terra erit semen eius ". Semen futurae messis opera esse misericordiae Apostolus testis est qui dicit: " Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus " 66, et iterum: " Hoc autem ", inquit, " qui parce seminat, parce et metet " 67. Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum caelorum non solum Zacheus emat dimidio rerum suarum 68 sed et vidua duobus minutis 69, et tantundem ibi uterque possideat? Quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris divitis 70 et calice aquae frigidae pauperis valeat? 71 Sunt autem qui ista faciant, dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino aut hominibus placere cupientes sed: " generatio rectorum benedicetur ", id est opera eorum quorum bonus Deus Israel, quia recto sunt corde (rectum autem cor est non resistere patri emendanti et credere pollicenti), non eorum quibus commoventur pedes et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes 72, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura. At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit, et tamen " gloria et divitiae in domo eius". Domus enim eius cor eius est, ubi Deo laudante opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam hominibus adulantibus in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Huius enim " iustitia manet in saeculum saeculi " 73: ipsa eius gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt transeunt, et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillantem desiderans, ardens lingua clamabit 74. Haec sunt quae in dicto psalmo exposuisse me memini et ad quaestionis tuae quarto loco propositae solutionem satis esse nunc existimo. Quinto autem loco id proposuisti unde post omnia disputaturum me esse promisi.

QUAESTIO SEXTA. Utrum Samuel per pytonissam vere fuerit de inferno evocatus.

6. 1. Sexta tua propositio est: Utrum iuxta historiam libri Regnorum pytonissa ipsum prophetam Samuelem de inferno evocaverit 75.

6. 2. Hoc a me beatae memoriae Simplicianus Mediolanensis episcopus aliquando quaesivit. Quid ergo ei responderim, subditum lege. Item quaeris, inquam, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa potuerit agere, ut Samuel a Saule videretur et loqueretur cum eo 76. Sed multo maioris miraculi est quod ipse satanas princeps immundorum omnium spirituum potuit loqui cum Deo et petere tentandum Iob iustissimum virum 77, qui etiam Apostolos tentandos petiit 78. Aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam cui voluerit creaturae ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus; interest enim quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici, si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique maior est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum receptaculis evocare, nonne magis mirandum est quod satanas ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi 79? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum et ubi voluit constituendum quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam perversis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se et vinciri et illudi et crucifigi atque interfici passus est, non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subiugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispositioni Dei quae pythonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectibus regis divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam, cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate tractatis?

Samuelis forte phantasma, non spiritus apparuit.

6. 3. Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt; sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni vel cuiuscumque rei aptae ad opera huiusmodi quae etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines earum rerum quarum imagines sunt appellari nominibus solent. Quis enim est qui hominem pictum dubitet vocare hominem? Quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus, velut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim, cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam Testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illa quoque figmenta vocitantur 80. Item quisquis vidit somnium non dicit: Vidi imaginem Augustini aut Simpliciani, sed: Vidi Augustinum aut Simplicianum, cum eo tempore, quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus: usque adeo manifestum est non ipsos homines sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves 81, non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit machinamento eius qui transfigurat se velut angelum lucis et ministros suos velut ministros iustitiae 82.

Daemones quomodo norint futura.

6. 4. Iam vero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Sauli vera praedicta sunt, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverint Christum 83, quem Iudaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia dumtaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat praegnoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel iubet vel sinit. Unde etiam spiritus pytonius in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo et evangelista esse conatur 84. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. Et forte hoc est quod, cum illa imago Samuelis Saulem 85 praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat iam in requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur 86. Aut si propterea Samuel Sauli dixit: " Mecum eris "87, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et uterque mori potuerit, iamque mortuus mortem vivo praenuntiabat. Perspicit, quantum opinor, prudentia tua secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem qui non sit contra fidem, nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita emigraverit, magicis carminibus evocatam vivorum apparere conspectibus etiam corporis liniamenta gestantem, ut non solum videri valeat sed et agnosci (et si potest, utrum etiam iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans), ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in huius Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intellegatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit sive non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.

6. 5. Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele rescripsi. Sed quam non frustra dixerim, pedetentim nos in hac re gesta simulatam Samuelis imaginem maligno pytonissae ministerio praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, mea posterior inquisitio declaravit, quando inveni in libro Ecclesiastico, ubi Patres laudantur ex ordine, ipsum Samuelem sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur 88. Sed si huic libro ex Hebreorum, quia in eorum non est canone, contradicitur; quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus 89, et in Evangelio cum Elia qui mortuus non est, legitur apparuisse viventibus? 90

QUAESTIO SEPTIMA. Quomodo stuprum Abimelech et Pharaonis effugit Sara.

7. 1. Septima tua propositio est: Qualiter satisfaciendum sit his qui dicunt Saram stuprum non effugisse, cum dicant Abimelech ab eius conventione somnio esse revocatum 91, et immissum in eius copulam Pharaonem 92?

7. 2. Quomodo dicant immissum in eius copulam Pharaonem, non video, cum ad hoc credendum Scriptura non cogat. Accepit enim eam quidem in uxorem, continuoque ditatus est Abraham multis Aegyptiorum muneribus propter illam; sed non scriptum est, quod cum ea Pharao dormierit eique permixtus sit, quoniam Deus multis et magnis eum cladibus affligendo id facere non permisit. Non enim placitae regibus ad coniugium feminae mox etiam carne copulabantur. Sed, sicut legimus in libro qui praenotatur Hester, per aliquot menses, immo per totum annum unguentis, pigmentis, aromatis accurabantur earum corpora, priusquam corpori regio miscerentur 93. Hoc ergo spatio facta sunt illa quae scripta sunt, donec Pharao contritus et exterritus marito restituisset uxorem 94. Abimelech autem quoniam somnio est ab eius commixtione prohibitus 95, ideo qui Saram stuprum non vitasse contendunt, putant utique regem, ut somniaret, nonnisi post eius concubitum dormire potuisse. Quasi vero, ut omittam tempus quo accurabantur, ut supra dixi, ad voluptatem regiam corpora feminarum, non potuit Deus, priusquam convenirent, eum mergere in somnum et admonere per somnium.

Quod factum est in Mauritania Sitifensi.

7. 3. Dicam quod factum est in Mauritania Sitifensi. Neque enim Deus sanctorum Patrum non ipse est etiam Deus noster. Viduam in proposito continentiae constitutam Celticius quidam cathecumenus iuvenis rapuit, ut haberet uxorem. Antequam concumberent pressus somno et territus somnio, Sitifensi episcopo eamdem vehementissime requirenti revocavit intactam. Vivunt adhuc de quibus loquor. Ille baptizatus et ipso in se facto miraculo conversus ad Dominum, ad episcopatum venerabili probitate pervenit, illa in sancta viduitate persistit.

7. 4. Quid autem dixerim Contra Faustum Manichaeum, cum calumniaretur patri Abrahae, quod uxorem suam duobus regibus ad concubitum venditasset, indicant quae subieci. Quod autem iustum, inquam, et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram coniugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse, non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere, quibus et constantia, pertinacia videri potest, et virtus fiduciae vitium putatur audaciae, et quaecumque similiter obiciuntur quasi non recte agentibus a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris eiusque vendidit adulterium; sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit 96 nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius oboedienti quam cedens concupiscenti; sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae virtus habitat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque impiis captiva possideretur, certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit. Namque Pharao territus monstris multisque propter eam malis afflictus, ubi eius esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit; Abimelech autem somnio commonitus, et edoctus similiter fecit 97.

QUAESTIO OCTAVA. Denique de Spiritu Dei, qui superferebatur super aquam, an ipse sit Spiritus Sanctus.

8. 1. Novissime exponendum poscis de spiritu Dei qui superferebatur super aquam. Quidam enim asseverant, inquis, Spiritum Sanctum, alii mundanum spiritum dicunt, dicentes quia non potuit historiographus cum creaturis enumerare Creatorem, nec huic locum aliquem deputare, qui ubique sit totus cum Patre videlicet atque Filio.

8. 2. Quid ergo istorum ego senserim, ex primo libro eorum, quos de Genesi duodecim, sicut potui, non secundum allegorias sed secundum rerum gestarum fidem scripsi, in hoc opusculum transtuli. Inest, inquam, Deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia sed ex beneficientia veniens amor in opera sua. Propterea priusquam scriberetur: " Dixit Deus: Fiat lux " 98, praecessit Scriptura dicens: " Et Spiritus Dei superferebatur super aquam " 99, quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia, quae in suis generibus iam dignoscere possumus, appellans aquam quia ex humida natura videmus omnia in terra per species varias formari atque concrescere, sive spiritalem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem, superferebatur utique Spiritus Dei, quia subiacebat scilicet bonae voluntati Creatoris quidquid illud erat, quod formandum perficiendumque inchoaverat; ut dicente Deo in Verbo suo: "

Fiat lux", in bona voluntate, hoc est bono placito eius, pro modo sui generis maneret quod factum est. Et ideo rectum est quod placuerit Deo, Scriptura dicente: " Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est" 100, ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae caeli et terrae nomine propter id quod de illa perficiendum erat commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris (nam dicente Scriptura: "In principio fecit Deus caelum et terram " 101, intellegimus Patrem in Dei nomine et Filium in principii nomine, qui non Patri sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam universae creaturae principium est, dicente autem Scriptura: " Et Spiritus Dei superferebatur super aquam ", completam commemorationem Trinitatis agnoscimus) ita et in conversione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem Trinitas insinuetur, Verbum Dei scilicet et Verbi Generator, cum dicitur: " Dixit Deus ", et sancta Bonitas, in qua Deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: " Vidit Deus quia bonum est " 102.

8. 3. Sed cur commemorata prius quamvis imperfecta creatura postea commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura: " Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum ", ac deinde inferente: " Et Spiritus Dei superferebatur super aquam " 103? An quoniam egenus atque indiguus amor ita diligit, ut rebus quas diligit subiciatur, propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta eius benevolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae Deus amare putaretur? Cuius rei memor Apostolus dicturus de caritate supereminentem viam demonstraturum se ait 104, et alio loco: " Supereminentem ", inquit, "scientiae caritatem Christi " 105. Cum ergo sic oporteret insinuari Spiritum Dei, ut superferri diceretur, commodius factum est ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur, non autem loco sed omnia superante ac praecellente potentia.

QUAESTIO QUINTA. (quae novissimo loco tractatur). Quomodo electus David secundum cor Dei.

5. 1. Iam nunc illud quod disserendum distuleram paulisper intende. Quaeris enim: Quare dixerit Dominus nimirum praescius futurorum: " Elegi David secundum cor meum " 106, cum talia et tanta homo ipse commiserit.

5. 2. Quod quidem, si de ipso David, qui reprobato Saule et exstincto fuit rex Israel 107, dictum intellegamus, magis quia Deus praescius futurorum est, praevidit in eo tantam pietatem tamque veracem paenitentiam, ut esset in eorum numero de quibus ipse dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum 108. Cum ergo praesciret eum Deus et peccaturum et peccata sua pia humilitate et sincera paenitentia deleturum, cur non diceret: Inveni David secundum cor meum 109, cui non erat imputaturus peccatum tam multa bona facienti et cum tanta pietate viventi et ipsa pietate pro peccatis suis sacrificium contriti spiritus offerenti? Propter haec omnia verissime dictum est: Inveni David secundum cor meum. Quia licet secundum cor Dei non esset, quod ille peccavit, tamen secundum cor Dei fuit, quod pro peccatis suis congrua poenitentia satisfecit. Hoc solum ergo in illo secundum cor Dei non fuit, quod illi Deus non imputavit. Hoc itaque ablato, id est non imputato, quid remansit nisi unde verissime diceretur: Inveni David secundum cor meum?

Christus David appellatus.

5. 3. Si autem hoc prophetice dictum de Christo velimus accipere, nullus nodus quaestionis occurret, nisi forte ut quaeratur a nobis, quomodo Christum recte isto nomine vocare potuerit. Sed respondemus propter semen David, ex quo carnem Christus assumpsit. Nec sine exemplo rationem huius in Christo nominis reddimus. Invenimus quippe apertissime Christum Iesum apud prophetam Ezechielem David esse appellatum ubi legitur ex persona Dei Patris: Et suscitabo super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, servum meum David; et ipse pascet ea, et ipse erit his in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum, ego Dominus locutus sum 110. Et alio loco: Et rex, inquit, unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna, neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis; et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt, et mundabo eos. Et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum 111. Osee quoque propheta, cum praenuntiaret tempus Iudaeorum, quale nunc habent, et in Christum eos postea credituros, eumdem Christum David nomine prophetavit dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus 112. Sic nunc esse Iudaeos ambigit nemo. Sed quod ait apostolus Paulus gentibus loquens: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate, sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur 113; hoc Propheta iste tanto ante praedicens secutus adiunxit: Et postea revertentur filii Israel, et inquirent Dominum Deum suum et David regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in novissimis diebus 114. Ecce et hic per David nomen prophetatus est Christus, quoniam quando ista prophetabantur, ille David rex Israel iam olim ante dormierat. Dominus autem Iesus ex eius semine fuerat in carne venturus, propter quod prophetico loquendi modo appellabatur David. Videtur autem apostolus Paulus hoc testimonium ita posuisse in Actibus Apostolorum, ut nonnisi de illo rege David qui Sauli successit possit intellegi. Nam inter cetera: Et exinde, inquit, postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin annis quadraginta. Et amoto illo suscitavit illis David regem, cui et testimonium perhibens dixit: Inveni David filium Iesse virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. Sed quoniam secutus adiungit et dicit: Huius Deus ex semine secundum promissionem adduxit Israel salvatorem Iesum 115, altius significavit in Domino Iesu potius esse intellegendum illud testimonium, qui vere fecit omnes voluntates Patris Dei, quam in illo rege David, qui licet secundum superiorem disputationem, remissis peccatis et non imputatis, propter ipsam quoque piam paenitentiam non immerito dici possit inventus secundum cor Dei, tamen omnes voluntates Dei quomodo fecit? Qui cum excellentissime laudaretur, quando eius tempora et facta Scriptura narravit, notatus est tamen quod non destruxit excelsa, ubi sacrificabat populus Dei contra praeceptum Dei, qui tantummodo in tabernaculo testimonii sibi sacrificari iusserat, quamvis et in eisdem excelsis eidem sacrificaretur Deo. Quae postmodum excelsa ex ipsius David semine propagatus rex Ezechias cum testimonio magnae suae laudis evertit 116.

5. 4. Sicut potui respondi inquisitionibus tuis. Si quid de his rebus invenisti melius, sive invenire potueris, gratissimum habebimus, si nos feceris nosse. Ego enim, quod et supra de me commemoravi, magis amo discere quam docere.