Jump to content

De octo principalibus vitiis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De octo principalibus vitiis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89

De octo principalibus vitiis

(0281A)Digestis igitur sanctorum laudibus almis:
Quorum rumores sub coeli culmine flagrant,
Restat, ut ingentes depromant carmina pugnas
Ex vitiis procedentes, virtutibus atque,
Virginibus Christi quae coeli regna negabunt,
Florida lucifluae claudentes limina portae,
Ni virtute Dei procul elimata [ Par eliminata] fatiscant,
Et fugiant furvas Christo trudente sub umbras.
Ecce catervatim glomerant ad bella phalanges,
Justitiae comites et virtutum agmina sancta.
His adversantur vitiorum castra maligna,
Spissa nefandarum quae torquent spicula rerum,
Aemula ceu pugnat populorum turma duorum,
Dum vexilla ferunt, et clangit classica salpinx,
(0281B)Ac stimulant Martem legionum cornua cantu.
His, inquam, denso virtutes agmine plures
Occurrunt vitiis gestantes bellica signa.
Cassida cum thoracis nec non ancile duelli,
Et macheram verbi, peccati monstra necantem,
Se in spatium pariter portant ad praelia mundi.
Virtutes quoque, parmarum testitudine sumpta,
Saeva profanorum contundunt tela sparorum.
Virginitas igitur quae calcat crimina stupri,
Quam non deturpat peccati saeva cicatrix,
Contra bellantes studeat certare catervas,
Octenosque duces, quibus haerent agmina saeva [ Par., sancta],
Viribus armatis nitatur vincere virgo
Nec solum prodest tirones sternere stupri,
(0281C)Et macerare suam crudeli vulnere [ Par., vibice] carnem,
Caetera ni fuerint vitiorum crimina septem,
Ad diram prostrata necem grassantibus armis.
Ut populus Domini liquit Memphitica sceptra,
Humida cum siccis pervadens caerula plantis,
Et quater annorum complevit tempora dena,
Hoc est, octoni spatiosa volumina lustri,
Usquequo promissae telluris regna capessat.
Sed plebs Aegypti rubro sub gurgite mersa,
Quae turmas flustris densas perdebat aquosis,
Ingluviem ventris juste signare potestur.
Quapropter pravas expugnans virgo cohortes,
Hanc pestem primo diram certamine vincat,
Quam sequitur scelerata phalanx, luxusque ciborum,
(0281D)Ebrietasque simul, nec non et crapula cordis,
Ingluviem dapibus quae semper pascit opimis.
Sed gula, quae dulcis lucratur [ Par., lurcatur] fercula victus,
Et gestit saturare sui penetralia ventris,
Ac stomachum farcire studet praepinguibus extis,
Jejunii validis pellax prosternitur armis.
Nam protoplastus, quem rex formavit Olympi,
Ruricolamque rudem palmis plasmaverat almis,
Pectora fecundans coelesti flamine vitae,
Jamdudum cecidit prostratus fraude gulosa,
(0282A)Dum vetitum ligni malum decerperet ambro,
A quo pestiferum gliscebat semen in orbe,
Unde seges spissa spurcis succrevit aristis;
Ebrietas animos solet enervare virorum.
Nam sator et mundi regnator post cataclysmum,
Cum genus humanum multarent aequora flustris,
Pastinat in scrobibus frondenti [ Par., frondentem] palmite vitem,
Atque bibens nectar nudabat turpe veretrum.
Proles ut stolide rideret voce procaci,
Quod probrum cupiunt fratres velare paternum,
Tertius et primus pepli sub veste tegentes.
Si Bacchus valuit venerandum cogere vatem,
Ut devoraret sobolem, et genus omne nepotum,
Dicens: sit famulus Chanaan maledictus in aevum!
(0282B)Nunc potius metuit defruti pocula virgo,
Aethralem linquat ne victrix forte coronam.
Ebrius ad vitae se nescit tendere callem,
Loth quoque qui largus sceleratos vixerat inter,
Hospes hospitibus praebens umbracula tecti,
Dapsilis et tribuens cunctis solamina victus,
Cum scortatores, et molles sorde [ Par., corde] cinaedos,
Qui Sodomae facinus patrabant more nefando,
Caerula sulphureis torrerent [ Par., torrent quos] flumina flammis,
Nonne sator sobolem stupro cognovit adultam,
Ebrius in thalamo natarum nescius errans?
Quod scelus infandum patraret crimine nunquam,
Ni mero madidus nesciret jura tororum.
Quid memorem sapae temulentum nectare Nabal?
(0282C)Qui genus extorris, nec non et nomen avitum
Ebrius exprobrat, stolida cum voce cachinnans.
Et ni matrona prudens, fore damna marito
Pervigili sensu nosset ventura maligno,
Heu quantos demens seu quales stragis acervos,
A rege spreto pateretur lentus in aula!
Ut nullum paries mingentem lotia nosset,
Ante Aurora rubrum quam lumen spargeret arvis,
Idcirco hanc belvam studeat superare virago,
Ne balaena [ Par., Bellona] vorax valvas explodat Olympi,
Spiritus ut nequeat paradisi scandere sceptrum.
Dura quidem jugiter virtutes bella facessunt,
Ingluviem contra, vincentem ferrea corda,
(0282D)Sed tamen integritas jejunis viribus obstat,
Frangantur dapibus ne propugnacula mentis.
Nectaris idcirco contemnit pocula mulsa,
Atque opulenta fugit pro Christo fercula virgo,
Virginitas felix queat ut servire Tonanti.
Exin certamen stuprorum bella secundum
Blanda cient caste Christo famulantibus alto.
Verum virginitas scortorum casta lupanar
Conculcat pedibus coeni fetentis ad instar:
Ex hoc nascuntur monstro turpissima verba,
Nec non scurrilitas, et scaevo ludicra gestu,
Frivolus et fallax amor, ac petulantia luxus.
(0283A)O quantos qualesve viros, et laude celebres.
Haec Bellona ferox sub tristia Tartara trusit,
Virgineum demens strophosa fraude triumphum!
Non sic egregiam virtutis perdere palmam
Forma venustatis valuit compellere Joseph,
Qui dominam sprevit nectentem retia luxus,
Et stuprum fugiens pepli velamina liquit:
Idcirco felix meruit Memphitica sceptra,
Quem totus celebrem terrarum praedicat orbis.
Quid referam Judith generosa stirpe creatam,
Prostibulum regis temnentem pectore puro,
Et stuprum sceleris calcantem corde profanum,
Civibus idcirco mortis discrimina passis,
Casta cruentatum gestavit vulgo [ Par., fulva] tropaeum,
(0283B)Integrum servans devota mente pudorem.
Sic vitium carnis polluta sorde nocentis [ Par., renatis]
Integritas almo contemnit casta triumpho,
Aemula virgineis proturbans bella sagittis,
Lurida prostibuli ne possit serpere virus
In fibras fragiles succensis torre medullis.
Post philargyria producit tertia bellum,
Interpretatur vitium quod forte cupido.
Haec ductrix pugnae stipatur milite denso.
Non sola graditur per publica strata pedestris,
Arma cruenta ferens, et spicula lita [ Par., lata] veneno.
Haec comites pravos, id est, mendacia mille,
Fraudes et fures, ac falsis frivola gestis,
(0283C)Appetitus turpis lucri, et perjuria inepta,
Atque rapinarum maculatos crimine quaestus,
Conglobat in cuneum cum falsis testibus ardens;
Ut Psalmista canit lacrymans delicta reorum,
Semper avaritiae nummi servire volentum:
Thesaurizat et ignorat cui congreget illa.
Paulus apostolico promulgat famine doctor,
Cunctorum causam contestans esse malorum.
Hoc vitium idcirco conetur frangere virgo,
Dum facinus vastum loculi gestator avarus
In Dominum lucis stropha patraverat atra,
Credita qui rabidis furtim marsupia palmis
Compilat, et stipem cupidus clam fraudat egenum.
Ultio quapropter lethali calce reatum
(0283D)Vindicat, et furem crudeli verbere plectit;
Qui regem coeli redimentem saecla cruore
Vendidit argenti caecatus munere demens.
Nec non Hebraeae gentis regnator avarus,
A quo florigera fraudatur vinea Naboth,
Conjuge crudeli schedam scribente nefandam,
Hoc scelus amborum strophoso crimine gestum
Castigat [ Par. add. ex] superis prospectans arcibus ultor.
Namque cruenta canes finxere fluenta tyranni,
Qua dudum occubuit scopulorum grandine vasta,
Innocuus princeps, qui nullum laeserat armis.
Jezebel vero quae Tomum scripsit ad urbem,
Atque probos Domini multavit dira prophetas,
Acriter horrendi discerpunt dente molossi,
(0284A)Membraque purpureo tabo perfusa ruebant.
Sic quoque quassatis princeps sub moenibus urbis,
Perdidit aurati vitam per lucra metalli.
Tale fuit lethum miserorum forte clientum,
Quos simul ad montem saxorum turba terebat.
Cum Domini populus muri pinnacula septem
Denso vallaret cuneo fulgentibus armis.
Salpicis et clangor, nec non et classica sistri
Horrendum incussere metum per corda virorum,
Mox eversa ruunt urbis fastigia fractae,
Quae dudum steterant septenis arcibus amplae.
Aurea sic cupidus cumulans crepundia quaestu,
Farcit egens jugiter fulvo numismate saccum,
Et tamen expleri rabies ambusta negatur.
Ceu laris accensi crepitant incendia flammis
(0284B)Amplius, et quanto fuerint augmenta rogorum,
Tanto plus sitiunt ut torris fomite flagrent,
Sic igitur cupidus nec non infernus, et ignis
Conferri possunt terno paradigmate rerum.
Ast vero quartam trux congregat ira catervam,
Quae semper furibunda cupit discrimina belli,
Et ciet ad pugnam mentes discordia fratrum,
Dum copulata piae disrumpit foedera pacis.
Ex hac nascuntur caedes cum strage nefandae
Et clamor vocis, simul indignatio frendens.
Sed moderata gerat cetram patientia contra [ Par. certam . . . . terram]
Atque cruentatum ferro fractura cerebrum,
Irae bacchantis strepitum compescit enormem,
Vincere ne valeat Furiarum maxima mentes,
(0284C)Quamvis Gorgoneo stridat maculata cruore,
Atque venenatis mordendo sibilet hydris.
Dum caput ex Erebo nigrantis filia noctis
Tollit, et in mundum Stygiis emersa latebris,
Suscitat Allecto scaevas ad scandala mentes,
Haec solet ad bellum ferratos ducere contos,
Horrida facturos animabus vulnera sanctis,
Nostras ni Dominus mentes defendat inermes.
Tristitiae quinto grassantia bella tumultu
Virtutum muros et propugnacula frangunt,
Tironesque Dei vexant crudelibus armis.
Quamque pusillanimis trux desperatio mentis
Opprimit incautam obtentu rancoris amari;
Bellator Christi sed mox umbone retundit,
Gesta tristitiae et pariter genus omne mucronum,
(0284D)Quae mentem stimulare solent, ne forte fatiscat [ Par., resistat].
Hunc morbum aegroti medicantur gaudia cordis
Spiritus et laeto moderans praecordia gestu,
Nec rigor et rancor mentis penetralia turbent,
Ut nequeat Christi securus vivere miles.
Frangatur potius mox desperatio moesta,
Ne ruat in praeceps mentis statura labantis,
Si firmo careat nostri fundamine Christi,
Qui semper tremulos tutatur gratia gratis
Et nullum patitur lethali vulnere labi,
Ne desperatus medicantem spreverit aeger.
In geminas istud nomen se findere partes
Creditur, et duplici dirimuntur tramite causae.
(0285A)Una salutaris tendens ad limina lucis,
Altera mortalis penetrans ad Tartara tetra,
De qua nos salvare Deus dignetur ab arce.
Hinc aciem sextam torpens Acedia ducit,
Otia quae fovet et somnos captabit inertes,
Importuna simul verborum frivola sontum,
Instabilis mentis gestus et corporis actus,
Inquietudo simul stipatur milite denso.
Pervigil hanc pestem calcat constantia mentis,
Quae cetra Christi gestit defendere vitam,
Hostibus explosis secura pace potitur.
Spiritus ille vagus cupit ut mens otia quaerat;
Occupet et studium jam somnolentia sensus,
Sedula sollicitum pulset ne lectio pectus,
Lumina nec vigilum Scripturae tramite tendant [ Pai., tendat].
(0285B)Septimus insequitur densis exercitus armis,
Quam pestem prisci dicunt kenodoxia Graeci,
Vana quod in Latium transfertur gloria nomen.
Haec protoplastum pellexit fraude colonum,
Dirum persuadente scelus fautore malorum,
Tales ex atro dum rupit pectore voces:
In quacunque die vultis decerpere fructum,
Mox patefacta fiunt vestratis lumina frontis,
Nec non divini vobis comitantur honores.
O quam falsa latro spondebat frivola mendax,
Ut concessa rudis fuscaret munera vitae!
Nonne satis foret ut quadro cum cardine mundus,
Quem vertigo poli longis anfractibus ambit,
Usibus humanis serviret rite per aevum,
(0285C)Infula terrenos ni coeli comat alumnos?
Heu scelus, heu facinus, miseris mortalibus ortum [ Par., miserum . . . . aevum]!
Et hac ex vana praesertim gloria fretus,
Haud metuit princeps, spe circumventus inani.
Ex hoc gignuntur vitiorum fomite clades,
Lethiferi primum verbi contentio praeceps,
Inde heresis gliscit, nec non jactantia crescit,
His quoque congreditur praesumptio trux novitatum,
Sed tiro infracta tectus testudine Christi,
Horrida vulnifici detrudit spicula ferri.
Octavam cumulat truculenta superbia turmam,
Militibus Christi torquentem pila piacli,
Quae glomerare studet ventosa fraude maniplos,
(0285D)Et graditur semper fastu comitata maligno,
Dum pedibus pergit per mundi crimina fallax.
Sed cristata caput quassat sub nubibus atris.
Nam plerumque probos propriis prosternere telis
Nititur, et strages alienis factitat armis.
Nascitur atra frutex ex ista radice frondens,
Et nemus umbrosum diro de semine surgit.
Primo contemptus procerum praecepta docentum,
Dum mentis typhus ventoso pectore turget;
Nec non invidiae pestis progignitur inde,
Quae solet aequales tumido contemnere fastu,
Atque satellitibus spretis regnare superba.
Namque per invidiam lethalia sceptra vigebant,
Dum praedo pellax et tetrae mortis amator
Auctorem generis stropha pellexit inani,
(0286A)Scanderet ad superas arces ne turba nepotum.
Sic quoque livoris tabo corruptus enormi,
Splendida germani disrupit foedera frater,
Pinguia qui primus combusserat exta bidentum,
Despiciente Deo crudelis munera Cain.
Inde prava seges gliribus densescit acerbis,
Sanguine purpureo dum saevus rura cruentat;
Inde superbarum nascuntur murmura vocum,
Et crimen cordis dicto parere negantis,
Ac lacerans homines trux detractatio linguae.
Caetera quae dudum numeravimus agmina septem,
Inter mortales terrena stirpe creantur.
Ast vero monstrum de quo nunc pagina fatur
Principium sumpsit super alta cacumina coeli,
Angelicus princeps, et protus lucifer aethrae,
(0286B)Ex Aquilone suum dum sublimare tribunal
Gestiit, et Domino similem se fraude spopondit.
Jamque novem lapidum forma phaleratus amoena,
Contra Creatorem frustra turgescere coepit,
Dum scelus horrendum tetro sub pectore versat,
Ut Dominum propriis aequaret viribus audax,
Lucifer idcirco, deserto climate coeli,
Nigra satellitibus stipatus Tartara farsit.
Coelicolas ista prostravit belva superbos,
Qui prius angelica fulserunt luce corusci,
Sedibus et superis florebant sorte beata.
Tertia stellarum rueret dum portio praeceps,
Lucida bis tantum manserunt sidera sursum.
Denique si potuit coeli multare catervas,
Pestiferum natrix ructans de fauce venenum,
(0286C)Plus se terrenus mundani cultor agelli,
Hic metuat multo gypsam lacerare superbam.
Talia monstra potest humilis superare satelles,
Qui tumido nescit mentis turgescere typho,
Atque superborum conculcat crimina morum.
Nequidquam integritas famae praeconia captat,
Si cordis peplum corrodens tinea sulcat;
Si mentis gremium ventosa superbia farcit,
Frustra virginitas laudem rumoribus optat.
Culmina celsa valet humilis conscendere virgo,
Si sequitur Christum formam qui praestat alumnis,
Et mundi maculas purgarat sanguine fuso.
Sed ne materiae moles, ceu sarcina grandis,
Deprimit, ut cunctas non possit charta coronas
(0286D)Prendere virgineas, aliis sed plurima restant
Perficienda, rudem malunt qui noscere sensum,
Ingeniique sui nolunt torpescere cotem,
Non aciem cordis scrabra rubigine perdunt,
Otia nec propriam linquunt obtunderre mentem,
Quin potius sacros versant sub pectore libros,
Crebro scrutantes praescripta volumina legum,
Quae superant mellis mulsum dulcedine, gustum
Flaventisque favi, cecinit quod carmine vates.
Sic lector libri solers, et gnarus amator,
Nititur electos Scripturae carpere fructus,
Ut pecus agrestes ex prato vellicat herbas,
Nocturnis recubans quas rursus ruminet horis.
Sed sus coenosis volutabri sordibus apta,
Alternare nequit crasso sub gutture rumen,
(0287A)Dum stratis recubans porcaster pausat obesus
Juncis et stipulis necnon filicumque maniplis.
Ante dies, inquam, quanquam mihi Quintilis ardens,
Sextilis aut etiam protelent tempora terris,
Deficiet, totam quam possim pandere famam,
Virginibus castis fantem praeconia laudis.
Nec valet immensum perfecte forte pudorem,
Garrula raucisono complecti pagina versu,
Quamvis millenis collaudent ora loquelis,
Sicut folligenis respirant organa flabris,
Musica concisis, et clamat barbita bombis.
Vinea parva mihi flaventes protulit uvas,
Quamvis in gracili vernaret pampinus arvo.
Unde pudicitiae carpens de palmite botros,
Ocius expressi metrorum paucula musta;
(0287B)Non tamen arbitror quod acescant prorsus in aevum,
Aut dentes stridant in potu forte bibentum,
Ni fallax caupo strophas infundat aquosas,
Qui solet interdum mercantes fallere lymphis,
Dum studet in cuppis defruti perdere nectar.
Taliter astipulans natos de vite racemos,
E quibus in praelo plantis contunditur uva.
Jam tempus cogit currentes claudere versus,
Rustica magnificis condentem carmina sanctis,
Terminus aequoreo dum venit margine metri,
Ponti spumosas ut nauta transfretat undas,
Maxima per modicam dimensus caerula lintrem,
Attigit optatum lassus de gurgite littus,
Turgida ventosis deponens carbasa malis,
Antennasque simul solvens de parte rudentum,
(0287C)Anchora fluctivagam nunc sistat metrica barcam,
Ut saltem in portu quassatus navita flustris,
Ad requiem tendens, optata sorte fruatur.
Hos igitur pauper supplex obsecro patronos,
Virgineis proprium comentes actibus aevum
Et famulas Domini precibus pulsabo misellus,
Integritate sua quae Christi regna merentur,
Limpida stelligeri scandentes culmina coeli,
Ut Dominum pulsent clamosa voce Tonantem,
Qui solet indignis ultro miserescere vernis,
Conversisque reis noxarum solvere vincla,
Quatenus ante diem qui vitae lumina claudit,
Nec non ante diem qui mortis limina pandit,
Cuncta piaclorum solvantur gesta meorum,
(0287D)Et quodcunque mali gessit lasciva juventus,
Deleat aeternus, coelorum gloria, Christus
Clementer veniam tribuens, peccata remittat,
Actibus, aut dictis, seu solo noxia sensu;
Sic mihi dignetur sanctorum summa potestas,
Praesidium misero devote ferre vicissim,
Quos ego virgineo descripsi carmine metri,
Ut minime lateant castorum serta per orbem,
Qualiter ex propria meruissent carne coronas
Sed vos virgineis comit quos infula sertis,
Hoc opus adversus querulos defendite scurras,
Reprehensorum claudentes labra loquentum,
Cum tamen haud metuam scurrarum dicta legentum,
Qui malunt vatum schedas lacerare canentum,
Dum furvas verbi quaerunt in luce tenebras,
(0288A)Planaque rimantur tortas per rura salebras,
Littera si titubet, vel certe syllaba nutet,
Si genus, aut numerus, vel causus ab ordine cedat,
Si persona triplex maneat, duplexque figura,
Quinquies et currant verborum tempora rite,
Nec tamen emendant titubantis gramma poetae,
Sed semper cupiunt scriptorum carpere chartas
Ut caper hirsutus rodit cum dente racemos,
Floribus evacuans frondenti palmite vites,
Qui quondam vexit populi in deserta piaclum;
Sanxerunt veteris quod scita voluminis alma.
Talia sed timidus dictorum tela pavescat,
Qui propriis nunquam confidit belliger armis,
Cassida nec capiti discit praetendere metri,
Nec spinam lorica noscit defendere prosae;
(0288B)Armet sed dextram capulus, ceu parma sinistram,
Cruraque non careant ocreis, nec femina ferro,
Neu timeat scriptor terrentis ludrica linguae.
Nam tremulos terret nocturnis larva latebris,
Quae solet in furvis semper garrire tenebris,
Sic quoque mascharum facies cristata facessit,
Cum larvam, et mascam miles non horreat audax,
Qui proprio fretus praesumit fidere questu.
Cum sit digestus sanctorum sexus uterque
Alta supernorum qui scandunt arva polorum,
Octonusque simul peccati calculus atri
Expositus gracili verborum clave patenter,
Quem Deus a nostri detrudat pectoris antro,
Et procul, in furvas emigret luce tenebras.
Nunc in fine precor, prosam metrumque legentes,
(0288C)Hoc opus ut cuncti rimentur mente benigna,
Dum patulis lustrent textum sub fronte fenestris.
Quod geminum constat discretis forte libellis,
Ut mihi cum precibus peccati vincla resolvant,
Et pretium libri pendant oramine crebro,
Quatenus aethereum qui servat regmine regnum,
Principio vel calce carens et temporis expers,
Cui dedit aut dempsit nil mundi longa vetustas,
Arbiter aeternum mihi jam miserescat in aevum.
Qui laetabuntur per coeli culmina sancti,
Atque catervatim laudabunt voce Tonantem;
Patriarchae primo, qui gentis germina sacrae,
Et sobolem, stirpemque rudem genuere nepotum,
Per turmas pariter procedunt agmine denso,
(0288D)Et regnatoris stipant sublime tribunal,
Illic et vatum laetatur turma priorum,
Quae quondam cecinit nostri cunabula Christi,
Cum restauraret labentia saecla redemptor,
Expurgans veterum clemens monumenta malorum.
Illic martyribus florescit vita perennis,
Vulnere qui diro quaerebant praemia macta,
Purpureo patulum mercantes sanguine regnum,
Quo confessorum gaudebunt agmina sancta,
Quamlibet expertes effusi sanguinis essent,
Sed tamen egregiam meruit confessio palmam.
Illic virginibus, qui linquunt lurida carnis
Gaudia terrenae, confertur gloria regni,
Dum decies denis modulantur millibus odas,
Et quater undecies conclamat carmina Christo,
(0289A)Agnum sectantes, qui quondam sanguine rubro
Sordida peccantis saecli maledicta piarat.
Cum his coelicolae qui fausta sorte fruuntur,
Atque coronati gestant vexilla tropaei,
(0290A)Quique catervatim densis coeleste tribunal
Millibus in gyro vallabant sidera supra,
Ultimus in requiem divino munere fretus,
Adduci merear, Christo regnante per aethram.