Jump to content

De octo quaestionibus ex Veteri Testamento

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De octo quaestionibus ex Veteri Testamento
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI

DE OCTO QUAESTIONIBUS EX VETERI TESTAMENTO



Praefatio

Generalem iustitiam non violat quis, nisi libidine transgressus fuerit aut placitum societatis humanae, sicut est furtum, rapina, adulterium, incestum et huiusmodi; aut naturam, sicut est contumelia, caedes, homicidium, concubitus masculorum vel pecorum; aut modum in concessis, sicut est servum amplius verberare quam oportet vel filium, edere vel bibere amplius quam oportet, cum ipsa coniuge concumbere amplius quam oportet, et similia. Bene intellegitur Spiritus Sanctus ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quae pacto et placito hominum institutae sunt, et forinsecus per sensus corporis consuetudine audiendi discuntur, ut ostenderet quam facile posset sapientes facere per sapientiam Dei, quae eis interna est.

1. Item voluntas Verbi sempiterni stabilis est semper, quia simul habet omnia; nostra autem voluntas ideo non stat, quia non habet simul omnia; ideo modo hoc, modo illud volumus.

2. Item sic fuerunt in illo Verbo omnia quae facta sunt, et ipsa susceptio hominis sic ab eo praecognita est, quomodo si pictor velit pingere totam domum, et cogitet vel noverit locum ubi etiam se pingere debeat, totum in arte habet, et in praeparatione, et in voluntate, quamvis certis et suis quaeque temporibus explicet. Sic omnis creatura et ipse homo qui eiusdem sapientiae personam mystice et inenarrabili susceptione gestaturus erat, in ipsa sapientia tamquam Dei arte sempiterna semper erat, quamvis suis quaeque temporibus efficiat, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 1, quae in se manens innovat omnia 2.

3. Item quomodo volo velle mori, si sic velle mori perveneram. Qui iam habet sanam fidem et videt quo sibi perveniendum sit, ad hoc iam proficit, ut libenter de hac vita discedat. Non enim hoc est videre quo sibi perveniendum sit, quod est etiam amare illud et ibi iam esse desiderare. Quod in cuius animo effectum fuerit, necesse est ut libenter moriatur. Frustra itaque dicunt quidam, qui iam sanam fidem tenent, ideo se nolle mori ut proficiant; cum ipse profectus eorum in eo perfectus sit, ut mori velint. Si ergo verum loqui volunt, non dicant: Ideo mori nolo ut proficiam; sed: Ideo mori nolo, quia parum profeci. Itaque mori nolle fidelibus non consilium est ut proficiant, sed indicium quod parum profecerint. Proinde quod nolunt ut perfecti sint, velint, et perfecti sunt.

4. De eo quod in Ecclesiastico Salomonis dictum est: Omnem escam manducabit venter, est autem cibus cibo melior 3. Tamquam diceret quod ait Apostolus: Omnia probate, quae bona sunt retinete 4. Faux contingit cibum venationis, sic cor sensatum verba mendacia 5. Sicut iocundus est cibus labore venationis captus, sic iocundum est cordi capere et convincere mendacia. Cor perversum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi 6. Huic simile est: Hereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia perversus est eiusmodi et peccat et est a semetipso damnatus 7. Perverso enim corde resistit tristitiae, qua pro illo caritas bonorum tristis est.

5. Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia filiae melior

8. Mulier omnem masculum suscipiens in eis intellegitur qui dicunt: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae 9. Filia melior in his intellegitur qui dicunt: Ego autem Christi 10. Ipsa est in Cantico canticorum: Proxima eius in medio filiarum, sicut lilium in medio spinarum 11.

6. De eo quod in Proverbiis dictum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala 12. Quia gaudium quod habent boni fratres de bono fratre bonum gaudium est; et tristitia quam de malo fratre ex caritate suscipiunt, non est illis mala, quia et Deo inde placent. Itaque solus ille hauriet mala qui malus est.

7. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Si autem commorentur simul fratres, et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei, non nubet uxor mortui illius foras viro non proximo; sed frater viri eius intrabit ad eam et accipiet eam sibi uxorem, et nupta est; eritque, puer qui natus erit constabit ex defuncti nomine, et non delebitur nomen eius ex Israel. Si autem noluerit homo ille accipere uxorem fratris sui, veniet mulier illa ad seniores civitatis illius et dicet: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel. Et vocabuntur eum seniores civitatis illius et dicent ei: Quare non vis suscitare semen fratris tui in Israel? Et steterit et dixerit: Nolo accipere eam. Et accedens uxor fratris eius coram senioribus civitatis excalciabit caligam eius unam de pede eius et expuet in faciem eius et respondens dicet ei: Sic fiet homini illi qui non aedificabit domum fratris sui. Et vocabitur nomen eius in Israel domus excalciati caliga 13. Coniux defuncti est Ecclesia, quam in illis primis fidelibus Christus reliquit et per mortem ac resurrectionem ascendit ad Patrem. Haec ut filios generaret, coniuncta est Apostolis et rectoribus quarumque Ecclesiarum. Ipse namque in Evangelio fratres appellat Apostolos, qui operantes in ea suscitarent semen, non sibi, sed defuncto fratri suo, ex cuius etiam nomine vocarentur christiani, qui patribus Apostolis per Evangelium nascerentur. In Christo enim Iesu, inquit Paulus, per Evangelium ego vos genui 14. Qui tamen propter servandum nomen defuncti: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? Aut in nomine Pauli baptizati estis? 15 Quisquis autem hoc opus misericordiae recusaverit, domumque fratris ad incrementum posteritatis aedificare noluerit, sicut idem Apostolus dicit: Dei aedificatio estis 16, tam sanctam piamque operationem recusantem praeceptum est per hanc figuram ut spernat Ecclesia eiusque personam contemptibilem ducat. Hoc enim significat quod in faciem hominis suum coniugium recusantis vidua conspuebat. Quod autem solvebat ei ex uno pede calciamentum, hoc erat ostendere non eum habere concordes gressus in vinculo pacis. Scriptum est enim: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona 17. Dicit autem Apostolus: Et calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis 18.

8. 1. De eo quod scriptum est: Non coques agnum in lacte matris suae 19. Non occides Christum, prophetia enim videtur praemonens, ne se boni Israelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. Tribulatio quippe passionis tamquam ignis est, unde scriptum est: Tamquam aurum in fornace probavit illos et sicut holocausta hostiam suscepit illos 20. Cui sententiae Dominus quoque attestatur dicens: Baptismum habeo baptizari quem vos nescitis 21. Hoc enim ait, cum dixisset: Ignem veni mittere in mundum 22. Dicit enim Ioannes: Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni 23, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et probatione tribulationis. Eumdem ignem significavit etiam ipse, cum ad passionem duceretur, ubi dixit illis qui eum plangebant, quod super se potius plangere deberent, ita enim terminavit, ut diceret: Si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet? 24 Monentur ergo boni ne ad Christum crucifigendum malis consentiant. Dictus est enim: Agnus Dei, qui tollit peccata mundi 25. Non ergo coques agnum in lacte matris suae 26; non ingeres Christo ignem passionis in illo die quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, id est octavo Kalendas Apriles, ex quo die usque ad octavum Kalendas Ianuarias, quo natus commendatur, novem menses computantur decimo inchoato. Perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere.

8. 2. Est autem alius sensus facilior. Non coques agnum in lacte matris suae 27; parvulum adhuc et lactantem - qualibus dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam 28 - non mittes in praeproperam passionem; tamquam Christo sit dictum qui talibus adhuc discipulis pepercit, pro quibus se offerens ait: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire 29. Atque ut intellegeretur adhuc eos invalidos et minus idoneos fuisse passioni, tamquam agnos in lacte matris, secutus ait Evangelista: Ut impleretur sermo quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam 30. Unde apparet eos, si tunc paterentur, fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt, non adhuc agni in lacte, sed iam arietes in grege.