De oleo sancto

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De oleo sancto
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AucInc.DeOlSa 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO.

Hunc sermonem cum duobus proxime secuturis vulgavit Jacobus Sirmundus in Appendice post Augustinianos Sermones quadraginta, arbitratus istos tres haud quaquam esse Augustini, tametsi ei a Floriacensi, unde illos deprompsit, codice adscriberentur. Stilo minime dissimiles sunt sermonibus olim de Tempore 192, 193 et 194, nunc in tomi quinti Appendice ordine 237, 238, 239, quos in codice non tantum Floriacensi, sed etiam in vetustissimo Remigiano subsequuntur, et eos Augustino peraeque in iisdem codicibus tributos. Augustini etiam nomine tres subsequentes citat Ivo Carnotensis, in decreto de Baptismo: sed Ivo sermonem cujus exordium, Promisimus, homiliam tertiam vocat, et subinde homiliam quartam eum qui incipit, Huc usque: qui tamen in praedictis codicibus Mss. sunt ordine quintus et sextus. Quanquam in Remigiano, sermo Promisimus, qui nimirum ibi ordine quintus, ita sub initium habet: Prima ergo et secunda praedicatione de his tantum locuti sumus . . . . . nunc vero de interioribus jam mysteriis locuturi sumus, etc.; quae verba Ivoni manifeste suffragantur. Leidradus Lugdunensis episcopus non pauca ex sermone subsequente, cujus initium, Omnis quidem, transtulit in librum quem Caroli Magni jussu de Baptismo edidit, vulgatum nuper in Analectorum tomo 3, sed auctoris nomen ipse reticet. Sermo incipiens, Huc usque, agit de ritu lavandi pedes post Baptismum: quem ritum ab Ecclesia Romana non servari narratur apud Ambrosium, libro 3 de Sacramentis, cap. 1.

Mysteria catechumenis non commissa. Quid unctio aurium significet. Quis habeat aures audiendi. Cur adunctae nares. Alia hujus mysterii ratio.

Omnis quidem Dei sermo, fratres charissimi, cum omni intentione et diligentia mentis debet audiri: sed hic maxime, quem hodie ad Charitatem vestram habituri sumus. Ideo enim dimissis jam catechumenis vos tantum ad audiendum retinuimus; quia praeter illa, quae omnes Christianos convenit in commune servare, specialiter de coelestibus mysteriis locuturi sumus, quae audire non possunt, nisi qui ea donante jam Domino perceperunt. Tanto ergo majore reverentia debetis audire quae dicimus, quanto majora ista sunt quae solis baptizatis et fidelibus auditoribus committuntur, quam illa quae etiam catechumeni audire consueverunt. Non autem mirari debetis, fratres charissimi, quod vobis inter ipsa mysteria de mysteriis nihil diximus; quod non statim ea quae tradidimus, interpretati sumus. Quod certe non negligentia, quae in tam sacris rebus atque divinis sacrilegium est, sed religione fecimus. Adhibuimus enim tam sanctis rebus atque divinis honorem silentii: et inter illos sacros mysteriorum apparatus a docendi cessamus officio; ut tantam divinae gratiae majestatem, quae nullis hominum vocibus digne explicari potest, amplius tacendo veneremur. Sed quia instrui in omnibus et doceri vestram Dilectionem necesse est, transacto quidem jam mysteriorum ordine, exponimus vobis ea quae ante tradidimus: ne dum non intelligitis divini mysterii dignitatem, minus illud pretiosum putetis. Quod si intellexeritis, videbitis omnia, quae in hoc mundo pretiosa creduntur, tanti sacramenti comparatione vilissima. Recordetur ergo unusquisque vestrum singulas mysteriorum species, quas per nostrum, donante Domino, estis ministerium consecuti: et ea quae tunc simpliciter ac fideliter suscepistis, nunc intelligite prudenter, ut melius possitis intellecta servare.

In primis certe aures vestras oleo benedictionis oblivimus; sed ob quam causam secundum traditionem ecclesiasticam ab omnibus catholicis Christi sacerdotibus fiat, agnoscite. Introitus fidei et totius sanctae doctrinae ad animum per aures admittitur, et de auditu intellectus exoritur. Neque enim potest aliquis fidei sacramenta cognoscere, nisi audiat praedicantem, affirmante beato Apostolo qui dicit, Quomodo autem audient, sine praedicante? et rursus, Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X, 14, 17). Recte ergo illo oleo ejus sensus organa sanctificantur, sine quo fides ad animum non potest pervenire; simulque venturi ad Baptismum ut aures suas ab omni malo et turpi verbo impollutas ad finem usque custodiant, et vel detrahentem proximo suo, vel obscoene vel impudice loquentem quasi surdi non audiant, implentes illam Scripturae divinae sententiam, qua dicitur, Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28); et alibi, Ne credas auditui vano; et rursus, Da in disciplina cor tuum, et para aurem tuam verbis prudentiae. Ergo adhibita auribus unctio sancta, significat ut omnes extra disciplinam sermones, quasi doctrinae Christi obloquentes, aversentur ac fugiant, seque ad sola Dei verba audienda convertant; quia illito illo oleo auditum suum Christi eloquiis consecrarunt. Ipse enim Salvator loquitur ad Patrem, et de obedientia credentis in se populi gloriatur dicens, Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX, 7). Tunc enim aures fidelium Christi perficiuntur, quando nihil praeter Christum et ea quae Christi sunt audire desiderant.

Unde et in Evangelio idem Dominus, de coelestis regni mysterio cum loqueretur, dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9, 43). Nam cum omnium commune sit habere aures; tamen audiendi aures commune non est. Quicumque enim Dei verba contemnunt, quamvis non possint contemnere nisi prius audiant, tamen quia contemnunt quod audiunt, nec audisse dicuntur; quia quae audierunt, tanquam non audita despiciunt. Et ideo habent isti aures, non quae aures audiendi esse dicuntur; sed aures quae audiunt ne audiant, id est, ut ea quae audierint, quasi nunquam, ut diximus, audita contemnant. Soli autem illi aures audiendi habere dicuntur a Christo, qui cum auribus audiunt, firmiter animo commendant; et quod animo tradiderunt, operibus exsequuntur. De hujusmodi auditoribus Dominus in Evangelio loquitur, Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt (Ibid., 16); et rursus, Omnis enim qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et venerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Rursus de male audientibus, qui habent quidem aures, sed non in obediendo, ita pronuntiat: Omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna (Matth. VII, 24-27). Videtis ergo quantum intersit inter bene audientem, et male audientem; id est, inter eum qui custodit verba Dei, et inter eum qui cum audierit, quasi nunquam audita contemnit. Illi qui obedit et facit, sapientia; huic qui contemnit, stultitia deputatur. Ille super solidum aedificat fundamentum; hujus vana aedificatio et absque fundamento, facile casura describitur. Ibi stabilitas; hic ruina est, et ruina magna. Nemo enim gravius corruit, quam qui audito verbo Dei ad peccata convertitur, propter quae aeterna supplicia praeparata sunt. Vos autem, postquam vestrae aures oleo benedicto sunt illitae, designati estis in numero auditorum sapientium: ut recte retinentes Dei verba, id est, quae auditis implentes, in die judicii audiatis vobis Christum dicentem, Venite, benedicti Patris mei, suscipite paratum vobis regnum a constitutione mundi (Id. XXV, 34).

Illud autem non otiose, nec absque certa ratione mysterii factum putetis, quod nares quoque vestras oleo benedictionis adunximus. Quod idcirco fieri intelligitur, ut hi, qui ad Baptismum veniunt, admoneantur tanti mysterii sacramentum usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire: ut quamdiu spiritum vitae hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non recedant. Unde et Job vir sanctus loquitur, Vivit Dominus, qui abstulit judicium meum; et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam: quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea loquetur mendacium. Absit a me, ut justos vos judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea, justificationem quam semel tenere coepi, non deseram (Job XXVII, 2-6). Sed adhuc subtilior intellectus in hac narium unctione signatur. Illius enim olei odor, quod in Christi nomine et virtute benedictum est, ad odoratum vos provocat spiritualem: ut non corporis, sed mentis sensibus Christum inaestimabili suavitate sentire possitis, et delectati notitia odoris ejus, ipsius vestigia subsequentes, dicere valeatis illud, quod ad Deum credentium chorus loquitur, Post te in odorem unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3). Hunc odorem commendat Apostolus Christianis, cum dicit, Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco; quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 14 et 15). Considerate quantum Apostoli profecerint sentiendo odorem Christi et cum praedicationis instantia et sanctitate vitae etiam caeteris praeferendo, qui dum odorem suavifragrantiae Christi ubique diffundunt, ipsi quoque bonus Deo odor effecti sunt. Quod etiam in vobis, fratres dilectissimi, cupimus impleri: ut cum ipsi bonum odorem Christi notitiae ceperitis, suavissimus Deo odor etiam ex vestrae vitae sanctitate ascendat. Per Dominum.