Migne Patrologia Latina Tomus IV
CypCar.DeOpEtE 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. MULTA et magna sunt, fratres charissimi beneficia divina quibus in salutem nostram Dei Patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur, quod conservandis ac vivificandis nobis Pater Filium misit, ut reparare nos posset, quodque Filius missus esse et hominis filius fieri voluit ut nos Dei filios faceret. Humiliavit se, ut populum qui prius jacebat erigeret: vulneratus est, ut vulnera nostra curaret: servivit, ut ad libertatem servientes extraheret: mori sustinuit, ut immortalitatem mortalibus exhiberet. Multa haec sunt et magna divinae misericordiae munera. Sed adhuc, qualis providentia illa et quanta clementia est quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemptus est reservando plenius consulatur! Nam, cum Dominus adveniens sanasset illa quae Adam portaverat vulnera, et venena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano, et praecepit ne ultra jam peccaret, ne quid peccanti gravius eveniret. Coarctati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. Nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens, justitiae et misericordiae operibus ostensis, viam quamdam tuendae salutis aperiret, ut sordes postmodum, quascumque contrahimus, eleemosynis abluamus. II. Loquitur in Scripturis divinis Spiritus sanctus et dicit: Eleemosynis et fide delicta purgantur (Prov. XV, 27). Non utique illa delicta quae fuerant ante contracta, nam illa Christi sanguine et sanctificatione purgantur. Item denuo dicit: Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum (Eccli. III, 33). Hic quoque ostenditur et probatur quia, sicut lavacro aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita et eleemosynis atque operationibus justis delictorum flamma sopitur. Et quia semel in Baptismo remissa peccatorum datur, assidua et jugis operatio Baptismi instar imitata, Dei rursus indulgentiam largitur. Hoc et in Evangelio Dominus docet. Nam cum denotarentur discipuli ejus quod ederent, nec prius manus abluissent, respondit et dixit: Qui fecit quod intus est, fecit et quod foris est. Verum date eleemosynam, et ecce vobis munda omnia (Luc. XI, 40): docens scilicet et ostendens non manus lavandas esse, sed pectus, et sordes intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas; verum qui purgaverit quod est intus, eum quoque id quod foris est repurgasse, et emundata mente, cute quoque et corpore mundum esse coepisse. Porro autem, monens et ostendens unde mundi et purgati esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. Misericors docet et monet misericordiam fieri; et quia servare quaerit quos magno pretio redemit, post Baptismi gratiam sordidatos docet denuo posse purgari. III. Agnoscamus itaque, fratres charissimi, divinae indulgentiae munus salubre, et emundandis purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo 238 conscientiae vulnere esse non possumus, medelis spiritalibus vulnera nostra curemus. Nec quisquam sic sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut, innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? et iterum in Epistola sua Joannes ponat et dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis inculpatum se esse dixerit, aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae, cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria! IV. Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio divina cessavit et tacuit quominus in Scripturis sanctis tam veteribus quam novis semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus provocaretur; et canente atque exhortante Spiritu sancto, quisquis ad spem regni coelestis instruitur, facere eleemosynas jubetur. Mandat et praecipit Esaiae Deus: Exclama, inquit, in fortitudine, et noli parcere. Sicut tuba exalta vocem tuam, et annuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Jacob facinora eorum (Isa. LVIII, 1). Et cum peccata eis sua exprobrari praecepisset, cumque eorum facinora pleno indignationis impetu protulisset, dixissetque eos nec, si orationibus et precibus et jejuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse, nec, si in cilicio et cinere volverentur, iram Dei posse lenire, in novissima tamen parte, demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari, addidit dicens: Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum, et domesticos seminis tui non despicias. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum (Ibid., 7-9). V. Remedia propitiando Deo ipsius Dei verbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria divina docuerunt, operationibus justis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. Et apud Salomonem legimus: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. Et iterum: Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse invocabit Deum, et non erit qui exaudiat eum (Prov. XXI, 13). Neque enim promereri misericordiam Domini poterit qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit de divina pietate aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. Quod item in Psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). Quorum praeceptorum memor Daniel, cum rex Nabuchodonosor adverso somnio territus aestuaret, pro avertendis malis ad divinam opem impetrandam remedium dedit dicens: Propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et injustitias tuas miserationibus pauperum, et erit Deus parcens peccatis tuis (Dan. IV, 24). Cui rex non obtemperans, adversa quae viderat et infesta perpessus est: quae evadere et vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael quoque angelus paria testatur, et ut eleemosyna libenter ac largiter fiat hortatur dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna: quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata (Tob. XII, 8). Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse nisi eleemosynis adjuventur, deprecationes solas parum ad impetrandum valere, nisi factorum et operum accessione 239 satientur. Revelat Angelus et manifestat et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis vitam de periculis redimi, eleemosynis animas a morte liberari. VI. Nec sic, fratres charissimi, ista proferimus ut non quod Raphael angelus dixit veritatis testimonio comprobemus: in Actibus Apostolorum facti fides posita est, et quod eleemosynis, non tantum a secunda, sed a prima morte animae liberentur gestae et impletae rei probatione compertum est. Tabitha, operationibus justis et eleemosynis praestandis plurimum dedita, cum infirmata esset et mortua, ad cadaver exanime Petrus accitus est: qui cum impigre pro apostolica humanitate venisset, circumsteterunt eum viduae flentes et rogantes, pallia et tunicas et omnia illa quae prius sumpserant indumenta monstrantes, nec pro defuncta suis vocibus, sed ipsius operibus deprecantes. Sensit Petrus impetrari posse quod sic petebatur, nec defuturum Christi auxilium viduis deprecantibus, quando esset in viduis ipse vestitus. Cum itaque genibus nixus orasset, viduarum ac pauperum idoneus advocatus legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conversus ad corpus, quod in tabula jam lotum jacebat, Tabitha, inquit, exsurge in nomine Jesu Christi (Act. IX, 40). Nec defuit Petro quominus statim ferret auxilium qui in Evangelio dari dixerat quicquid fuisset ejus nomine postulatum. Mors itaque suspenditur et spiritus redditur, et, mirantibus ac stupentibus cunctis, ad hanc mundi denuo lucem redivivum corpus animatur. Tantum potuerunt misericordiae merita, tantum opera justa valuerunt! Quae laborantibus viduis largita fuerat subsidia vivendi, meruit ad vitam viduarum petitione revocari. VII. Itaque in Evangelio Dominus, doctor vitae nostrae et magister salutis aeternae, vivificans credentium populum et vivificatis consulens in aeternum, inter sua mandata divina et praecepta coelestia nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus eleemosynis dandis, nec terrenis possessionibus incubemus, sed coelestes thesauros potius recondamus. Vendite, inquit, res vestras, et date eleemosynam (Luc. XII, 33). Et iterum: Nolite vobis condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 19-21). Et cum observata lege perfectum et consummatum vellet ostendere, Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da egenis, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Item alio loco negotiatorem coelestis gratiae et comparatorem salutis aeternae, distractis omnibus rebus suis, pretiosam margaritam, hoc est vitam aeternam Christi cruore pretiosam, de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari: Simile est, inquit, regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam (Matth. XIII, 45). VIII. Eos denique et Abrahae filios dicit quos in juvandis alendisque pauperibus operarios cernit. Nam, cum Zachaeus dixisset: Ecce dimidium ex substantia mea do egenis, et si cui quid fraudavi, quadruplum reddo, respondit Jesus et dixit quia salus hodie huic domui facta est, quoniam et hic filius est Abrahae (Luc. XIX, 8, 9). Nam, si Abraham credidit Deo et deputatum est ei ad justitiam, utique qui secundum praeceptum Dei eleemosynas facit, Deo credit, et qui habet fidei veritatem, servat Dei timorem; qui autem Dei timorem servat, in miserationibus pauperum Deum cogitat. Operatur enim ideo 240 quia credit, quia scit vera esse quae praedicta sunt verbis Dei, nec Scripturam sanctam posse mentiri; arbores infructuosas, id est, steriles homines, excidi et in ignem mitti, misericordes autem ad regnum vocari. Qui et alio in loco operarios et fructuosos fideles appellat, infructuosis vero et sterilibus fidem derogat dicens: Si in injusto mammona fideles non fuistis, quod est verum quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod est vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 11)? IX. Si vereris et metuis ne, si operari plurimum coeperis, patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris, esto in hac parte intrepidus, esto securus; finiri non potest unde in usus Christi impenditur, unde opus coeleste celebratur. Nec hoc tibi de meo spondeo, sed de sanctarum Scripturarum fide et divinae pollicitationis auctoritate promitto. Loquitur per Salomonem Spiritus sanctus et dicit: Qui dat pauperibus, numquam egebit; qui autem avertit oculum suum, in magna penuria erit (Prov. XXVIII, 27); ostendens misericordes atque operantes egere non posse, magis parcos et steriles ad inopiam postmodum devenire. Item beatus apostolus Paulus, Dominicae inspirationis gratia plenus: Qui administrat, inquit, semen seminanti, et panem ad edendum praestabit, et multiplicabit seminationem vestram, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletemini. Et iterum: Administratio hujus officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed et abundabit per multam gratiarum actionem in Deum (II Cor. IX, 10-12); quoniam, dum gratiarum actio ad Deum pro eleemosynis atque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, census operantis Dei retributione cumulatur. Et Dominus in Evangelio, jam tunc ejusmodi hominum corda considerans, et perfidis atque incredulis praescia voce denuntians, contestatur et dicit: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt. Scit autem Pater vester quia omnium horum indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia ista apponentur vobis (Matth. VI, 31-33). Eis omnia apponi dicit et tradi qui regnum et justitiam Dei quaerunt. Eos enim Dominus, cum judicii dies venerit, ad percipiendum regnum dicit admitti qui fuerint in Ecclesia ejus operati. X. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat si operari ex eo largiter coeperis, et nescis, miser, quia, dum times ne res familiaris deficiat, vita ipsa et salus deficit; et, dum ne quid de rebus tuis minuatur attendis, non respicis quod ipse minuaris, amator magis mammonae quam animae tuae; ut, dum times ne pro te patrimonium tuum perdas, ipse pro patrimonio tuo pereas. Et ideo bene Apostolus clamat et dicit: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 7-10). XI. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis. Quando enim factum est ut justo possent deesse subsidia vitae, cum scriptum sit: Non occidet fame Dominus animam justam (Prov. X, 3). Helias in solitudine corvis ministrantibus pascitur, et Danieli in lacu ad leonum praedam jussu regis incluso prandium divinitus apparatur; et tu metuis ne operanti tibi et Dominum promerenti desit alimentum, quando ipse in Evangelio, ad exprobrationem eorum quibus mens dubia est et fides parva, 241 contestetur et dicat: Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, et Pater vester coelestis alit illa. Nonne vos pluris illis estis (Matth. VI, 26)? Volucres Deus pascit, et passeribus alimenta diurna praestantur; et quibus nullus divinae rei sensus est, eis nec potus nec cibus deest: tu Christiano, tu Dei servo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo charo, aliquid existimas defuturum? XII. Nisi si putas quia qui Christum pascit, a Christo ipse non pascitur, aut eis terrena deerunt quibus coelestia et divina tribuuntur. Unde haec incredula cogitatio? unde impia et sacrilega ista meditatio? Quid facit in domo fidei perfidum pectus? Quid, qui Christo omnino non credit, appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen. Nam, cum Dominus in Evangelio de eleemosynis disputaret, et ut nobis amicos de terrestribus lucris provida operatione faceremus, qui nos postmodum in tabernacula aeterna susciperent, fideliter ac salubriter praemoneret, addidit post haec Scriptura dicens: Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant cupidissimi, et irridebant eum (Luc. XVI, 14). Quales nunc quosdam in Ecclesia videmus, quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt? de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus servum, quando a talibus ipsum Dominum videamus esse contemptum. XIII. Quid tibi in istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? Quid umbras et praestigias quasdam vanae excusationis obtendis? Confitere immo quae vera sunt; et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome. Obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae, et, recedente inde lumine veritatis, carnale pectus alta et profunda avaritiae caligo caecavit. Pecuniae tuae captivus et servus es, catenis cupiditatis et vinculis alligatus es, et quem jam solverat Christus, denuo vinctus es. Servas pecuniam, quae te servata non servat. Patrimonium cumulas, quod te pondere suo onerat; nec meministi quid Deus responderit diviti exuberantium fructuum copiam stulta exultatione jactanti: Stulte inquit, hac nocte expostulatur anima tua a te. Quae ergo parasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Quid divitiis tuis solus incubas? quid in poenam tuam patrimonii tui pondus exaggeras, ut quo locupletior saeculo fueris, pauperior Deo fias? Redditus tuos divide cum Domino Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum coelestium cohaeredem. XIV. Erras et falleris, quisquis te in saeculo divitem credis. Audi in Apocalypsi Domini tui vocem ejusmodi homines justis objurgationibus increpantem: Dicis, inquit, Dives sum, et ditatus sum, et nullius rei egeo; et nescis quoniam tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum de igni, ut sis dives; et vestem albam, ut vestiaris, et non appareat in te faeditas nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas (Apoc. III, 17, 18). Qui ergo locuples et dives es, eme tibi a Christo aurum ignitum, ut, sordibus tuis tamquam igne decoctis, esse aurum mundum possis, si eleemosynis et justa operatione purgeris. Eme tibi albam vestem, ut qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido vestiaris. Et quae matrona in Ecclesia Christi locuples et dives es, inunge oculos tuos, non stibio diaboli, sed collyrio Christi; ut pervenire ad videndum Deum possis, dum Deum et operibus et 242 moribus promereris. XV. Caeterum, quae talis es, nec operari in Ecclesia potes. Egentem enim et pauperem non vident oculi tui superfusi nigroris tenebris et nocte contecti. Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te credis, quae corban omnino non respicis, quae in Dominicum sine sacrificio venis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis. Intuere in Evangelio viduam praeceptorum coelestium memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi fuerant minuta mittentem: quam cum animadverteret Dominus et videret, non de patrimonio sed de animo opus ejus examinans, et considerans non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: Amen dico vobis quoniam vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Omnes enim isti ex eo quod abundavit illis miserunt in dona Dei, haec autem de inopia sua omnem quemcumque habuit victum misit (Luc. XXI, 3). Multum beata mulier et gloriosa, quae etiam antediem judicii judicis meruit voce laudari. Pudeat divites sterilitatis atque infidelitatis suae. Vidua, et vidua inops rebus, dives in opere invenitur. Cumque universa quae dantur pupillis et viduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere; ut sciamus quae poena sterilem divitem maneat, quando hoc ipso documento operari etiam pauperes debeant. Atque, ut intelligamus haec opera Deo dari et eum quisquis haec faciat Dominum promereri, Christus illud Dei dona appellat, et in dona Dei viduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis Deum foenerat. XVI. Sed nec illa res, fratres charissimi, a bonis operibus et justis refraenet et revocet Christianum, quod excusari se posse aliquis existimet beneficio filiorum, quando in impensis spiritalibus Christum cogitare, qui accipere se professus est, debeamus, nec conservos liberis nostris sed Dominum praeferamus, ipso instruente et monente: Qui diligit, inquit, patrem aut matrem super me, non est me dignus; et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. X, 37). Item in Deuteronomio, ad corroborationem fidei et dilectionem Dei, paria conscripta sunt: Qui dicunt, inquit, patri aut matri, Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9). Nam, si Deum toto corde diligimus, nec parentes nec filios Deo praeferre debemus. Quod et Joannes in Epistola sua ponit, charitatem Dei apud eos non esse quos videamus operari in pauperes nolle: Qui habuerit, inquit, substantiam mundi, et viderit fratrem suum desiderantem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in illo (Joan. III, 17)? Si enim Deus eleemosynis pauperum foeneratur, et cum datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena coelestibus praeferat nec divinis humana praeponat. XVII. Sic vidua illa, in tertio Regnorum libro, cum, in siccitate et fame consumptis omnibus, de modico farre et oleo quod superfuerat fecisset subcinericium panem, quo absumpto moritura cum liberis esset, supervenit Helias, et petiit sibi prius ad edendum dari; tunc quod superfuisset, inde illam cum filiis suis vesci. Nec obtemperare illa dubitavit, aut Heliae filios mater in fame et egestate praeposuit. Fit immo in conspectu Dei quod Deo placeat; prompte ac libenter quod petebatur offertur; nec de abundantia portio, sed de modico totum datur, et esurientibus liberis alter prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia cogitatur; ut, dum in opere salutari carnaliter vita contemnitur, spiritaliter anima servetur. Helias itaque typum Christi gerens, 243 et quod ille pro misericordia vicem singulis reddat ostendens, respondit et dixit: Haec dicit Dominus: Fidelia farris non deficiet, et capsaces olei non minuetur usque in diem quo dabit Dominus imbrem super terram (I Reg. XVII, 14). Secundum divinae pollicitationis fidem multiplicata sunt viduae et cumulata quae praestitit, et operibus justis, ac misericordiae meritis augmenta et incrementa sumentibus, farris et olei vasa completa sunt. Nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed magis contulit filiis quod benigne et pie fecit. Et illa nondum Christum sciebat, nondum praecepta ejus audierat, non cruce et passione ejus redempta, cibum et potum pro sanguine rependebat; ut ex hoc appareat quantum in Ecclesia peccet qui, se et filios Christo anteponens, divitias suas servat, nec patrimonium copiosum cum indigentium paupertate communicat. XVIII. Sed enim multi sunt in domo liberi, et retardat te numerositas filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. Atqui hoc ipso operari amplius debes quo multorum pignorum pater es. Plures sunt pro quibus Dominum depreceris; multorum delicta redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae liberandae. Ut in hac vita saeculari alendis sustinendisque pignoribus, quo major est numerus, hoc major et sumptus est, ita et in vita spiritali atque coelesti, quo amplior fuerit pignorum copia, esse et operum debet major impensa. Sic et Job sacrificia numerosa pro liberis offerebat; quantusque erat in domo pignorum numerus, tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. Et quoniam quotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia quotidiana non deerant, quibus possent peccata tergeri. Probat Scriptura divina dicens: Job homo verus et justus habuit filios septem et filias tres, et emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum illorum, et pro peccatis eorum vitulum unum (Job I, 2, 5). Si ergo vere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem charitatis, operari magis debes, ut filios tuos Deo justa operatione commendes. XIX. Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus est, sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. Illi assigna facultates tuas quas haeredibus servas. Ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes injurias saeculares divina majestate protector. Patrimonium Deo creditum nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit. In tuto haereditas ponitur quae Deo custode servatur. Hoc est charis pignoribus in posterum providere, hoc est futuris haeredibus paterna pietate consulere secundum fidem Scripturae sanctae dicentis: Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, neque semen ejus egens pane. Tota die miseretur et foenerat, et semen ejus in benedictione est (Psal. XXXVI, 25). Et iterum: Qui conversatur sine vituperatione in justitia, beatos post se filios relinquet (Prov. XX, 7). Praevaricator itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi conservandis eis religiosa et vera pietate prospicias. Qui studes terreno magis quam coelesti patrimonio, filios tuos diabolo magis commendare quam Christo, bis delinquis et geminum ac duplex crimen admittis, et quod non praeparas filiis tuis Dei patris auxilium, et quod doces filios patrimonium plus amare quam Christum. XX. Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias exstitit. Da utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit; manda filiis tuis quod et ille filio mandavit dicens: Et nunc, fili, mando tibi, servi Deo in veritate, et fac coram illo quod illi placet; et filiis tuis manda 244 ut faciant justitiam et eleemosynas, et sint memores Dei, et benedicant nomen ejus omni tempore (Tob. XIV, 10, 11). Et iterum: Omnibus diebus vitae tuae, fili dilectissime, Deum in mente habe, et noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, et noli ambulare viam iniquitatis; quoniam agente te ex veritate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei. Prout habueris, fili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris cum facis eleemosynam; praemium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis, quia eleemosyna a morte liberat, et non patitur ire in gehennam. Munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo (Tob. IV, 2-16). XXI. Quale munus est, fratres charissimi, cujus editio Deo spectante celebratur! Si in gentilium munere grande et gloriosum videtur proconsules vel imperatores habere praesentes, et apparatus ac sumptus apud munerarios major est ut possint placere majoribus, quanto illustrior muneris et major est gloria Deum et Christum spectatores habere! Quanto istic et apparatus uberior et sumptus largior exhibendus est ubi ad spectaculum conveniunt coelorum Virtutes, conveniunt Angeli omnes, ubi munerario non quadriga vel consulatus petitur, sed vita aeterna praestatur, nec captatur inanis et temporarius favor vulgi, sed perpetuum praemium regni coelestis accipitur! XXII. Atque, ut pigros et steriles et cupiditate nummaria nihil circa fructum salutis operantes magis pudeat, ut plus conscientiam sordidam dedecoris ac turpitudinis suae rubor caedat, ponat unusquisque ante oculos suos diabolum cum servis suis, id est cum populo perditionis ac mortis, in medium prosilire, plebem Christi, praesente et judicante ipso, comparationis examine provocare dicentem: « Ego pro istis quos mecum vides nec alapas accepi, nec flagella sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi; sed nec regnum illis coeleste promitto, nec ad paradisum restituta immortalitate denuo revoco; et munera mihi quam pretiosa, quam grandia, quam nimio et longo labore quaesita, sumptuosissimis apparatibus comparant, rebus suis vel obligatis in muneris comparatione vel venditis; ac nisi editio honesta successerit, conviciis ac sibilis ejiciuntur, et furore populari nonnunquam pene lapidantur. Tuos tales munerarios, Christe, demonstra, illos divites, illos copiosis opibus affluentes, an in Ecclesia praesidente et spectante te ejusmodi munus edant, oppignoratis vel distractis rebus suis, immo ad coelestes thesauros mutata in melius possessione translatis. In istis muneribus meis caducis atque terrenis nemo pascitur, nemo vestitur, nemo cibi alicujus aut potus solatio sustinetur. Cuncta inter furorem edentis et spectantis errorem prodiga et stulta voluptatum frustrantium vanitate depereunt. Illic in pauperibus tuis tu vestiris et pasceris, tu aeternam vitam operantibus polliceris; et vix tui meis pereuntibus adaequantur. qui a te divinis mercedibus et praemiis coelestibus honorantur. XXIII. Quid ad haec respondemus, fratres charissimi? Sacrilega sterilitate et quadam tenebrarum nocte coopertas divitum mentes qua ratione defendimus, qua excusatione purgamus, qui diaboli servis minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et sanguinis vicem nec in modicis rependamus? Praecepta ille nobis dedit, quid facere servos suos oporteret instruxit, operantibus praemium pollicitus, 245 et supplicium sterilibus comminatus, sententiam suam protulit, quid judicaturus sit ante praedixit. Quae potest excusatio esse cessanti, quae defensio sterili, nisi quod non faciente servo quod praecipitur, Dominus faciet quod minatur, qui et dicit: Cum venerit Filius hominis in claritate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae: et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram. Tunc dicet rex iis qui ad dexteram suam erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes fui, et adduxistis me; nudus, et vestistis me; infirmatus sum, et visitatis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et potavimus? quando te vidimus hospitem, et adduximus, nudum, et vestivimus? quando autem te vidimus infirmari et in carcere, et venimus ad te? Tunc respondens rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et illis qui ad sinistram ejus erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non adduxistis me; nudus, et non vestistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46). Quid potuit nobis majus Christus edicere? Quomodo magis potuit justitiae ac misericordiae nostrae opera provocare, quam quod praestari dixit sibi quicquid egenti praestatur et pauperi, et se dixit offendi nisi egenti praestatur et pauperi? ut qui respectu fratris in Ecclesia non movetur, vel Christi contemplatione moveatur, et qui non cogitat in labore atque in egestate conservum, vel Dominum cogitet in ipso illo quem despicit constitutum. XXIV. Et idcirco, fratres charissimi, quibus metus in Deum pronus est, et, spreto calcatoque jam mundo, ad superna et divina animus erectus est, fide plena, mente devota, operatione continua promerendo Domino obsequium praebeamus. Demus Christo vestimenta terrena, indumenta coelestia recepturi: demus cibum et potum saecularem, cum Abraham et Isaac et Jacob ad convivium coeleste venturi. Ne parum metamus, plurimum seminemus. Securitati ac saluti aeternae, dum tempus est, consulamus, Paulo apostolo admonente et dicente: Ergo, dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus (Gal. VI, 10). XXV. Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub Apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia majoribus virtutibus mens vigebat, quando credentium Fides novo adhuc fidei calore fervebat. Domicilia tunc et praedia venundabant, et dispensandam pauperibus quantitatem libenter ac largiter Apostolis offerebant, terreno patrimonio vendito atque distracto, fundos illuc transferentes ubi fructus caperent possessionis aeternae, illic comparantes domos ubi inciperent semper habitare. Talis tunc fuit in operationibus cumulus, qualis 246 in dilectione consensus, sicut legimus in Actis Apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant: nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia (Act. IV, 32). Hoc est nativitate spiritali vere Dei filios fieri, hoc est lege coelesti aequitatem Dei Patris imitari. Quodcumque enim Dei est, in nostra usurpatione commune est, nec quisquam a beneficiis ejus et muneribus arcetur, quominus omne humanum genus bonitate ac largitate divina aequaliter perfruatur. Sic aequaliter dies illuminat, sol radiat, imber rigat, ventus aspirat; et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor ac lunae communis est. Quo aequalitatis exemplo qui possessor in terris redditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, dum largitionibus gratuitis communis ac justus est, Dei Patris imitator est. XXVI. Quae illa erit, fratres charissimi, operantium gloria, quam grandis est summa laetitia, cum populum suum Dominus coeperit recensere, et meritis atque operibus nostris praemia promissa contribuens, pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare, offerre nos Patri, cui nos sua sanctificatione restituit, aeternitatem nobis immortalitatemque largiri, ad quam nos sanguinis sui vivificatione reparavit, reduces ad paradisum denuo facere, regna coelorum fide et veritate suae pollicitationis aperire! Haec haereant firmiter sensibus nostris, haec intelligantur plena fide, haec corde toto diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate redimantur. Praeclara et divina res, fratres charissimi, salutaris operatio, solatium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesidium, munimentum spei, tutela fidei, medela peccati, res posita in potestate facientis, res et grandis et facilis, sine periculo persecutionis, corona pacis, verum Dei munus et maximum, infirmis necessarium, fortibus gloriosum, quo Christianus adjutus perfert gratiam spiritalem, promeretur Christum judicem, Deum computat debitorem. Ad hanc operum salutarium palmam libenter ac prompte certemus, omnes in agone justitiae Deo et Christo spectante curramus; et qui saeculo et mundo majores esse jam coepimus, cursum nostrum nulla saeculi et mundi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies nos vel redditionis vel persecutionis invenerit, nusquam Dominus meritis nostris ad praemium deerit. In pace vincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit.