Jump to content

De oratione (Augustinus, ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De oratione
(ed. Migne) XLVII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 47

AugHip.DeOra2 47 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De oratione

Evangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta roborandae fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt. Multa per prophetas suos dici Dominus voluit et audiri, sed quanto majora sunt quae Filius Dei loquitur, quae Dei sermo, qui in prophetis suis fuit, propria voce testatur, non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, et viam nobis aperiens ostendit, qualiter qui in tenebris mortis errantes improvidi et prius caeci fuimus, suae gratiae luce illuminati iter vitae ipso Domino rectore teneremus. Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta sua divina quibus populos suos consuluit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit; ipse quid precaremur monuit et instruxit; qui fecit vivere, docuit et orare, ea benignitate scilicet qua et caetera dare et conferre dignatus est ut, dum prece et oratione quam Filius docuit apud Patrem loquimur, facilius audiamur. Jam praedixerat horam venire quando veri adoratores adorarent Patrem in spiritu, et implevit quando promisit, ut qui spiritum et veritatem de ejus sanctificatione percepimus, de traditione quoque ejus vere et spiritualiter adoremus. Quae enim potest esse magis spiritualis oratio quam quae nobis a Christo, a quo nobis et Spiritus Sanctus missus est? Quae vero magis apud Patrem precatio, quam quae a Filio, qui est veritas de ejus ore prolata, ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit, sed culpa, cum ipse posuerit et dixerit, Rejicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit: amica et familiaris est oratio Domini de suo rogare, ad aures ejus ascendere Christi orationem. Agnoscat Pater Filii sui verba cum precem facimus; qui habitat intus in pectore, ipse sit et in voce; cum habeamus ipsum apud Patrem advocatum, pro peccatis nostris petimus, advocati nostri verba propinamus. Nam cum dicat, quia quodcumque petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis: quanto efficacius impetrabimus quod petimus Christi nomine, si petamus ipsius oratione? Sit enim orantibus sermo et precatio cum disciplina quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare; placendum est divinis oculis et habitu corporis, et modo vocis; nam ut imprudentis est clamoribus strepere, ita congruit e contra verecundiorem modestis precibus orare. Denique magisterio suo Dominus secreto orare nos praecepit in abditis et secretis locis, in cubiculis nostris, quod magis congruit fidei, ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis suae plenitudinem in abdita quaeque et occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo; si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo? Et iterum: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Et quando in unum cum fratribus convenimus et sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae et disciplinae memores esse debemus, non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem, commendandam modeste Deo, tumultuosa loquacitate jactare, quia Deus non vocis, sed cordis auditor est, nec admonendus est clamoribus qui cogitationes videt, probante Domino et dicente: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? et alio loco: Sciant omnes quia ego scrutator renis et cordis, quod Anna in primo Regum libro typum portans custodit et servat, quae Dominum, non clamorosa petitione, sed tacite et modeste inter ipsas pectoris latebras precatur. Loquebatur prece occulta, sed manifesta fide loquebatur, non voce sed corde, quia sic Dominum sciebat audire: impetravit efficaciter quod petiit, quia fideliter postulavit. Declarat haec Scriptura divina quae dicit: Loquebatur in corde suo, et labia illius non movebantur. Item legimus in psalmo: Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris cumpungimini. Per Jeremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: In sensu autem debet adorari tibi Dominus. Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non elevatis in coelum impudenter oculis nec manibus insolenter erectis, pectus pulsans et peccata intus inclusa contestans divinae misericordiae implorabat auxilium. Et cum Pharisaeus sibi placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic oravit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit, et exaudivit orantem qui humilibus ignoscit, quod Dominus in Evangelio posuit et dixit: Hi duo ascenderunt in templum adorare, unus Pharisaeus, alter publicanus; Pharisaeus cum stetisset, talia apud se precabatur: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum injusti, raptores, adulteri quomodo et publicanus iste: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Publicanus de longinquo stabat et neque oculos ad coelum volebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori; dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam magis quam ille Pharisaeus, quia omnis qui se extollit humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Quare nos, fratres carissimi, divina locutione dicentes [ F. discentes], postquam cognovimus ad orationem qualiter accedere debeamus, cognoscamus, dicente Domino, quid oremus: sic inquit, orate: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ante omnia pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem dici, quasi qui precatur, pro se tantum precari videatur. Ne dicamus Pater meus, neque panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque postulet ut in tentationem non inducatur atque a malo liberetur pro solo se roget; publica est enim nobis et communis oratio et quando oramus non pro uno, sed pro populo toto oramus, quia populus totus unus sumus. Deus pacis et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare etiam docuit, unde pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit.

Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino ignis inclusi, consonantes in prece et spiritus consensione concordes. Hoc declarat divinae Scripturae fides; et, dum docet quomodo oraverint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus ut tales esse possimus. Tunc, inquit, illi tres quasi ex uno ore hymnum dicebant et benedicebant Dominum. Loquebantur quasi ex uno ore et nondum Christus illos docuerat orare, et idcirco orantibus fuit impetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Deum pacifica et simplex et spiritualis oratio. Sic et apostolos cum discipulis post ascensum Domini novimus orare: Erant, inquit, perseverantes unanimes in oratione, cum mulieribus et Maria quae fuit mater Jesu et fratribus ejus. Perseverabant in oratione unanimes, orationis scilicet et instantiam simul et concordiam declarantes quia Deus inhabitare fecit unanimes in domo. Non admittit in divinam et aeternam domum nisi eos apud quos unanimis oratio. Qualia autem sint, fratres dilectissimi, Orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breviter in sermone collecta, sed in virtute spiritualiter copiosa ostendam, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus atque orationibus nostris coelestis doctrinae compendio apprehendatur. Animadvertite, sic, ait, orate:

Pater noster qui es in coelis. Homo novus, renatus, Deo suo per ejus gratiam restitutus, PATER primo in loco dicit quia filius esse jam coepit. In sua, inquit, propria venit et sui eum non receperunt; quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui credunt in nomine ejus, qui autem credit in nomine ejus et factus est Dei Filius, hinc debet incipere, ut gratias agat, profiteatur se Dei Filium dum nominat patrem sibi esse in coelis, Deum contestetur quoque inter prima statim nativitatis suae verba, renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse esse et habere coepisse qui sit in coelis, dum scriptum est: Qui dicunt patri, et matri, Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt verba tua et testamentum tuum servaverunt. Item Dominus in Evangelio suo praecepit, ne vocemus nobis patrem in terra, quod sit scilicet nobis unus Pater qui est in coelis. Et discipulo qui mentionem patris fecerat respondit, Sine mortui sepeliant mortuos: dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium pater unus. Neque hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus quod appellamus patrem qui sit in coelis, sed conjungimus et adjicimus, Pater noster, id est eorum qui credunt quod per eum sanctificati et gratiae spiritualis nativitate reparati, filii esse coeperunt. Quae vox Judaeos restringit et percutit, qui sibi Christum per prophetas annuntiatum et ad se prius missum, non tantum spreverunt infideliter, sed etiam crudeliter necaverunt: qui non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de patre diabolo nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis, ille enim homicida fuit ab initio et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo: et per Isaïam prophetam Dominus clamat indignans: Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me; agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe Domini sui, Israel me non cognovit et populus meus non intellexit: vae, gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelerati, dereliquisti Dominum Deum tuum et indignationem misisti semen Israel. In quorum exprobrationem Christiani quando oramus, Pater noster primo in loco dicimus quia noster esse coepit et Judaeorum qui eum dereliquerunt esse desiit. Nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissio peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, eis aeternitas repromittitur, Domino ipso dicente: Omnis qui facit paccatum servus est peccati, servus autem non manet in aeternum in domo. Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas! ut sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Deum patrem vocemus et ut est Christus, Filius Dei, sic et nos filios nuncupemus. Quod nomen nemo nostrum auderet attingere, nisi ipse sic nobis permisisset orare. Meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus, quando Deum Patrem dicimus, quod quasi Filii Dei agere debemus, ut quomodo nobis placeamus de Deo, sic sibi et ipse placeat de nobis, conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare, nec sit degener actus noster a spiritu, ut qui spirituales et coelestes esse coepimus nonnisi spiritualia et coelestia cogitemus et agamus. Quia et ipse Dominus dixit, Eos qui clarificant me clarificabo, et qui me spernet spernetur. Beatus quoque apostolus in Epistola sua exposuit dicens: Non estis vestri, empti enim estis pretio magno, clarificate, tollite et portate Deum in corde vestro. Post hoc dicimus, Sanctificetur nomen tuum, non quod optemus ut sanctificetur in orationibus nostris, sed quod petamus a Deo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo sanctificatur Deus qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: Sancti estote quoniam ego sanctus sum, id petimus et rogamus ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseveremus, et hoc quotidie deprecamur; opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus.

Quae autem sit sanctificatio quae vobis Dei dignatione conferetur [ F. conferatur] Apostolus praedicat dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum appetitores, neque fures, neque fraudulenti, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur: et hoc quidem fuistis, sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et Spiritu Dei nostri. Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus. Et Dominus quidem et judex noster a se justificato et sanato comminatur jam non delinquere ne quid ei deterius eveniat. Hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus; et vivificatio quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur in oratione. Sequitur: Adveniat regnum tuum. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus sicut et nomen ejus ut sanctificetur in nobis postulamus. Nam Deus quando non regnat? aut apud eum quando incoepit quod semper fuit et esse non desinet? Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.

Potest vero, fratres carissimi, et ipse Christus esse regnum Dei, quoniam venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in ipso regnaturi sumus. Bene regnum Dei petimus, id est regnum coeleste, quia est et terrestre regnum; sed qui renuntiat saeculo major est honoribus ejus et regno, et ideo qui se Deo et Christo dicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat. Continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus a regno coelesti, sicut Judaei, quibus prius promissum fuerat, exciderunt Domino manifestante et probante: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente et accumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores, illic erit ploratio et stridor dentium. Ostendit quia antea filii regni erant Judaei, quando et filii Dei perseverabant: postquam cessavit contra eos nomen paternum, cessavit et regnum, et ideo nos Christiani qui in oratione appellamus Deum Patrem et coepimus eum nosse, ut regnum Dei nobis veniat oramus. Addimus quoque et dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra; non ut solum Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod vult: nam Deo quis obsistit, quominus quando velit faciat? Sed quia a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei. Quod ut fiat in nobis opus est Dei voluntate, id est opere ejus et protectione, quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. Denique Dominus et infirmitatem hominis quam portabat ostendens ait: Pater, si fieri potest transeat calix iste a me; etiam exemplum discipulis suis tribuens ut non voluntatem suam, sed illam Dei faciant, addit dicens: Verumtamen non sicut ego volo, sed quod tu; et alio loco dicit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me. Quod si Filius ohaudivit ut faceret voluntatem Patris, quanto magis servus obaudire debet, ut faciat Domini voluntatem? Sicut in epistola Joannes quoque ad faciendam Dei voluntatem hortatur et instruit dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et oculorum, et ambitio saeculi, et mundus transit et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum quomodo et Deus manet in aeternum; quare si in aeternum manere volumus, Dei, qui aeternus est, voluntatem facere debemus. Voluntas autem Dei, quam et Christus docuit et fecit, est humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina: injuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum ex toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil praeponere omnino quia nec nobis ille quidquam praeposuit, charitati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere, quando de ejus nomine et honore certatur exhibere in sermone constantiam qua confirmamur, in quaestione fiduciam qua congredimur, in morte patientiam qua coronamur, hoc est cohaeredem Christi velle esse, hoc est praeceptum Dei sequi, hoc est voluntatem Patris facere, hoc est voluntatem Patris implere. Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis et salutis pertinet. Nam cum corpus in terra, et spiritum possideamus in coelo, ipsi coelum et terra sumus et in utroque, id est corpore et spiritu ut voluntas Dei fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversum se invicem iis quotidiana congressio est, ut non quae volumus, illa faciamus, dum spiritus coelestia quaerit et divina, caro terrena et saecularia concupiscit: et ideo petimus inter duo istam opera et auxilio Dei concordiam fieri ut et spiritu et carne voluntas Dei geratur, quaeque per eum renata est anima conservetur id quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquiens, concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem, haec enim invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Manifesta autem sunt facta carnis quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitia, idololatriae, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simulationes, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus gaudium, charitas, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas; et idcirco quotidianis atque continuis orationibus precamur et in coelo et in terra voluntatem Dei fieri circa nos, quia haec voluntas Dei est ut terrena coelestibus cedant, spiritualia carnalibus praevaleant. Potest etiam sic intelligi, fratres carissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus et inimicos diligere et pro his quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terreni sunt et necdum coelestes coeperunt esse, et ut circa illos voluntas Dei fiat, quoniam Christus hominem conservando, et reintegrando perfecit. Nam cum discipuli ab eo non jam terreni appellentur, sed sal terrae, et Apostolus primum hominem vocet de limo terrae, secundum vero de coelo; merito et nos qui esse debemus Patri Deo similes, qui solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super justos et injustos, sic Christo monente oremus ut precem pro omnium salute faciamus. Ut quomodo in coelo, in nobis per fidem nostram voluntas Dei facta est, ut essemus coelo, ita et in terra, hoc est in non credentibus fiat voluntas Dei, ut scilicet fiant coelestes ex aqua et Spiritu nati, procedente oratione postulamus et dicimus:

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; quod potest spiritualiter et simpliciter intelligi: petimus enim id quod utiliter proficit ad salutem. Nam panis vitae Christus est; et panis hic omnium non est, sed noster est; et quomodo dicimus, Pater noster, quoniam intelligentium et credentium pater est, sic et panem nostrum vocamus, quia Christus noster, cum corpus ejus attingimus, panis est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviori delicto, dum abscissi et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: panis autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi vita. Quando ergo dicit in aeternum vivere si quis ederit de ejus pane, utique manifestum est eos vivere qui corpus ejus attingunt, et Eucharistiam in re communicationis accipiunt. Itaque contra timendum est et orandum ne dum quis abscissus separatur a Christi corpore, abscissus remaneat a salute, comminante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et ideo panem nostrum, id est Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus a sanctificatione et corpore ejus non recedamus. Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiamus et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritualis abjecimus, cibum nobis tantum petamus et victum, cum instruat Dominus et dicat: Qui non renuntiaverit omnibus quae sunt ejus, non potest esse meus discipulus. Qui ante Christi discipulus coepit esse, secundum voluntatem magistri sui renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere, nec in longum desideria petitionis extendere, ipso iterum Domino praescribente et monente: Nolite in crastinum cogitare, crastinus enim dies ipse cogitabit sibi, sufficit enim diei malitia sua. Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat qui de crastino prohibetur cogitare, et quia contrarium sibi sit et repugnans est ut quaeramus in saeculo diu vivere qui petimus regnum Dei velociter advenire. Sic et apostolus beatus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum. Certum est quod neque auferre possimus: habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulam et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum, radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide et inserunt se doloribus multis: docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias illis, esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occultata deceptione fallentium. Unde divitem stultum saeculares divitias cogitantem, et se exultantium fructuum largitate jactantem redarguit dicens: Stulte, hac nocte expostulatur anima tua a te: quae ergo parasti, cujus erunt? Laetabatur stultus in fructibus nocte illa moriturus, et cujus vita jam deerat de victus abundantia cogitabat. Contra autem Dominus perfectum et consummatum docet eum fieri qui, omnibus suis venditis atque in usus pauperum distributis, thesaurum sibi condat in coelo, qui patientem eum dicit posse se sequi, qui gloriam dominicae resurrectionis potest imitari, qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris involvitur, et solutus ac liber facultates ad Dominum ante praemissas ipse quoque comitatur. Ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discit orare, et de orationis lege qualis ea debeat agnoscere; neque enim deesse quotidianus cibus potest justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam istam; et iterum: Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Iterum Dominus repromittit et dicit: Nolite cogitare dicentes, Quid edemus, aut quid bibemus, aut quo vestiemur? haec autem nationes quaerunt: scit enim Pater vester quia omnium horum indigetis: quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus et haec omnia adjicientur vobis. Quaerentibus regnum Dei et justitiam ejus omnia promittit apponi et jam cum sint Dei omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit. Sic Danieli in leonum lacu jussu regis incluso prandium divinitus procuratur et inter feras esurientes homo Dei pascitur. Sic aliter Elias in fuga et sollicitudine [ F. solitudine] corvis ministrantibus et volucribus cibum apportantibus in persecutione nutritur. Oh humanae malitiae detestanda crudelitas! ferae pascunt et aves pascunt et homines insidiantur et saeviunt. Post hoc et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: Et remitte nobis peccata nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Primo subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui Deo pascitur, Deo vivat, nec tantum praesenti et temporali vitae, sed aeternae consulitur, ad quam veniri potest si peccata donentur, quae debita Dominus appellat, sicut in Evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debitum quia rogasti me. Quam necessario autem, quam prudenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur, ut, dum indulgentiam a Deo petimus, conscientiae animus recordetur, ne quis vel sibi innocens placeat et se extollendo plus pereat. Instruitur et docetur se peccare quotidie dum pro peccatis jubetur orare; sicut denique et Joannes in epistola sua sequitur dicens: Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est Dominus qui nobis peccata dimittat. In epistola scilicet utrosque complexus est, ut rogare pro peccatis nostris debeamus, et impetremus indulgentiam cum rogamus; ideo et fidelem dixerit Dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suae servantem quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam promisit et veniam secuturam adjunxit; plane et addidit legem circa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis debita dimitti postulemus, scientes impetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores nostros paria fecerimus. Idcirco et alio in loco dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis: et quia conservus post dimissum sibi omne debitum, conservo suo noluit dimittere, in carcerem religatur, quia indulgere conservo noluit quod sibi a Domino indultum fuerat amisit, quae adhuc Christus fortius praeceptis suis majore censurae suae vigore praedixit: Cum steteritis, inquit, adorationem, remittite, si quid habetis adversus aliquem, ut Pater vester qui in coelis est remittat vobis peccata vestra. Si autem non remiseritis, neque pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra. Excusatio tibi nulla in die judicii superest, cum secundum tuam sententiam judiceris, et quod feceris, hoc et ipse patiaris. Pacificos enim et concordes atque unanimes esse in domo praecepit Deus, et quales nos fecit secunda nativitate, tales natos vult perseverare, ut qui filii Dei esse coepimus in Dei pace maneamus: et quibus Spiritus sanctus unus est, unus sit et animus et sensus; non etenim sacrificium Deus recipit dissidentis, sed ab altari recedere et prius fratri reconciliari jubetur pacificis precibus ut Deus possit sibi esse pacatus. Sacrificium Deo majus est pax nostra et fraterna concordia, et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adjuvata, quam victimae. Neque enim in sacrificiis quae Cain et Abel primi obtulerunt, munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde. Abel pacificus et justus uni Deo sacrificans innocenter docuit et caeteros, quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordiae pace. Merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrum primus ostendens initiaret sanguine suo gloriosam dominicam passionem qui et justitiam Domini habuerat et pacem. Tales denique a Deo coronantur, tales cum Domino in die judicii judicabunt; caeterum discordans et dissidens, et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus apostolus et Scriptura sacra testantur, nec si pro Christiano nomine occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit evadere, quia sicut scriptum est: Qui fratrem suum odit, homicida est, nec ad regnum coelorum pervenit, aut cum Deo vivit homicida; non enim potest esse cum Christo, qui imitator Cain et Judae maluit esse quam Christi. Quale delictum est, quod nec baptismo sanguinis potest ablui! quale crimen est quod martyrio non potest expiari! Illud quoque necessario monet Dominus ut in oratione dicamus: Et ne patiaris nos induci in tentationem; in parte ostenditur vel adversarius contra nos non posse, nisi Deus ante permiserit, ut omnis timor noster necessario atque omnis observatio ad Deum convertatur in deprecationibus nostris quando nihil malo liceat, nisi potestas tribuatur. Probat hoc divina Scriptura quae dicit: Venit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem et expugnabat eam et tradidit eam Dominus in manibus suis. Datur autem potestas adversus nos malo secundum peccata nostra sicut scriptum est: Quis dedit in direptionem Jacob et Israel his qui praedaverunt illum? nonne Deus quia peccaverunt et nolebant in viis ejus ambulare, audire legem ejus, et superinduxit super eos iram animadversionis suae? Et iterum Salomone peccante et a praeceptis atque a viis Domini recedente positum est; et excitavit Dominus Satan ipsi Salomoni. Potestas vero adversus nos dupliciter datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur; sicuti de Job factum videmus, manifestante Domino ac dicente: Ecce omnia quaecumque habet in manus tuas do, sed ipsum vide ne tangas. Et Dominus in Evangelio loquitur tempore passionis: Nullam haberes potestatem adversus me, nisi datum esset tibi desuper. Quando autem rogamus ne in tentationem incidamus, admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus ne quis insolenter extollat se, ne quis superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam dicat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Ut dum praecedit humilis et submissa confessio et datur totum Deo quidquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur, ipsius pietate praestetur. Post ista omnia consummatione orationis venit laus illa universas petitiones nostras et preces collecta brevitate concludens, in novissimo etenim posuimus: Sed libera nos a malo, comprehendentes adversa cuncta, quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus, a quibus potest esse fida et firma tutela si nos Deus liberet, si deprecantibus atque implorantibus opem ejus ipse praestet. Quando autem dicimus: Libera nos a malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando solum protectionem Dei adversus malum precamur, qua impetrata contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. Quis enim ei de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est? Quid mirum, fratres carissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem petitionem nostram salutari sermone breviavit? Hoc per Isaiam prophetam fuerat ante praedictum cum plenus Spiritu sancto de Dei majestate atque pietate loqueretur: Verbum consummans, inquit, et brevians in justitiam, breviatum sermonem faciet Deus in toto orbe terrarum. Nam cum Dei Sermo Dominus Jesus Christus venerit omnibus, et colligens doctos pariter et indoctos omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina coelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium velociter disceret sicque condoceret quid sit vita aeterna, sacramentum enim vitae magna et divina brevitate complexus est; et quod vitam aeternam vellet innuere ostendit dicens: Ut cognoscant te solum verum Deum et quem promisisti Christum. Item cum de lege et prophetis praecepta prima et majora decerperet: Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est: diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua: hoc primum, et secundum simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Et iterum, Quaecumque volueritis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis: haec enim lex et prophetae. Nec verbis tantum sed factis Dominus orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: Ipse autem fuit recedens in solitudines et adorans; et iterum: Exivit in montem orare, et fuit pernoctans in oratione Dei. Quod si ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare? Et si ille per totam noctem jugiter vigilans continuis precibus orabat, quanto magis frequentanda oratione debemus nocte vigilare? Orabat autem Dominus et rogabat non pro se; quid enim pro se innocens precaretur? Sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat cum dicit ad Petrum: Ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te ne deficiat fides tua. Et pro omnibus postmodum deprecatur dicens: Non pro his autem rogo solum, sed pro illis qui credituri sunt per verbum illorum in me; ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te; ut et ipsi in nobis sint. Magna certe ante Deum propter salutem nostram Christi benignitas pariter et pietas, ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius et rogaret. Rogantis autem desiderium vide quod fuerit, ut quomodo unum sunt Pater et Filius, in una unitate sic et nos maneamus; ut hinc quoque possit intelligi quantum delinquat qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc rogaverit Dominus, nolens scilicet plebem suam de schismaticis vivere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non venire. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces debemus; cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quidquam animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda, ut dum respondet plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur nihil se aliud quam Deum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus et soli Deo placeat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiantur. Obrepit enim frequenter et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum debeat non vocis sonus, sed animus et sensus orare. Quae autem segnitia est alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi aliud sit quod magis debeas cogitare, quam id quod cum Deo loqueris! Quomodo audiri a Deo te postulas, cum te ipse non audias, et vis esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tu ipse tui memor non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere, hoc est quando oras Deum, majestatem Dei negligentia offendere, hoc est vigilare oculis et dormire corde, cum debeat Christianus, et cum dormit oculis, corde vigilare, sicut dictum est ex persona loquentis Ecclesiae in Cantico canticorum: Ego dormio et cor meum vigilat, quapropter sollicite et caute admonet Apostolus dicens: Instate orationi vigilantes in ea, docens scilicet et ostendens eos impetrare quod postulant a Deo posse quos Deus in oratione videat vigilare; orantes autem non infructuosis, non nudis precibus ad Deum veniant; inefficax enim petitio est cum precatur Deum sterilis oratio. Nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur, utique sermo non habens fructum promereri Deum non potest, qui nulla operatione fecundus est. Et ideo divina Scriptura instruit dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna, nam qui in judicii die praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione venienti benignus auditor est. Sic denique Cornelius centurio cum oraret meruit exaudiri; fuit enim multas faciens eleemosynas in plebe et semper orans Deum. Huic circa horam nonam adstitit oranti angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Domino. Cito eae orationes ascendunt quas ad Dominum merita nostri operis important. Sic et Raphael angelus Tobiae semper oranti et semper operanti testis fuit dicens: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est, nam cum orabas et sero ego obtuli memoriam orationis vestrae, in conspectu claritatis Dei, et cum sepelires tu mortuos similiter, et quia non es concitatus exsurgere et derelinquere prandium tuum et abisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te, et iterum misit me Deus curare te et Saram nurum tuam. Ego sum Raphael unus ex septem angelis justis qui assistimus ante Deum et conversamur ante claritatem Dei. Per Isaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes importantium convicinorum, dimitte quassatos in requiem, et omne injustum dissipa, frange esurienti panem tuum, egenos sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur et praeibit ante te justitia et claritas Dei circumdabit. Tunc exclamabis, et Dominus exaudiet te; dum adhuc loqueris, dicet: Ecce adsum. Adesse se promittit, et audire ac protegere qui injustitiae nodos de corde solventes, et eleemosynas circa domesticos Dei secundum ejus praecepta facientes, dum audiant quod Deus praecepit fieri ipsi quoque a Deo merentur audiri. Beatus quoque apostolus Paulus in necessitate pressurae adjutus a fratribus, opera quae sunt sacrificia: Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae a vobis missa sunt in odorem suavitatis sacrificium acceptum et placitum Deo. Nam cum quis miseretur pauperis, Deo fenerat, et qui dat minimis Deo donat et spiritualiter Deo suavitatem odoris sacrificat. In orationibus celebrandis invenimus tres pueros cum Daniele in fide fortes et in captivitate victores, hora tertia, sexta, nona, sacramento scilicet trinitatis quae in novissimis temporibus manifestari debebat. Nam et prima hora in tertiam veniens consummatum promissae olim numerum trinitatis ostendit; iterumque ad sextam per quartam procedens declarat alteram trinitatem. Et quando a septima nona completur per ternas horas, trinitas perfecta numeratur. Quae horarum spatia jam praedeterminantes adoratores Dei statutis et legitimis ad preces temporibus serviebant, et manifesta postmodum res est sacramenta olim fuisse, quod ante sic justi precabantur. Nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus, qui gratiam dominicae promissionis implevit. Item Petrus hora sexta in tectum superius ascendens signo pariter et voce Domini monentis instructus est ut omnes ad gratiam salutis admitteret cum de emendandis gentibus ante dubitaret. Et Dominus hora sexta crucifixus est, et ad nonam peccata nostra abluit; et ut redimere et vivificare nos posset, tunc victoriam suam passio perfecit. Sed nobis, fratres carissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia et sacramenta creverunt, nam et mane orandum, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur, quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmo dicens: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabam, mane exaudies vocem meam, mane adsistam tibi et contemplabor te. Et iterum per prophetam loquitur Dominus: Diluculo vigilabunt ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum nostrum. Recedente iterum sole ac die cessante necessario rursus orandum est; nam Deus noster sol est et dies verus, et sole ac die saeculi recedente quando oramus et petimus ut super nos lux veniat, denuo Christi precamur adventum lucis aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in psal. Spiritus sanctus dicens: A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris, et rursus: Ista est dies quam fecit Dominus, exultemus et jucundemur in ea. Item quod sol appellatus sit, Malachias propheta testatur dicens: Vobis autem qui timetis nomen Domini orietur sol justitiae et in aliis obscuratio. Quod si in Scripturis sanctis sol verus et dies verus Christus est, hora nulla Christianis excipitur, quominus frequenter ac semper Deus debeat adorari; ut qui in Christo hoc est sole et in die vero sumus, instemus per totam diem precibus et oremus, ut quando mundi et legis decursis vicibus alternis nox resoluta succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum possit, quia filiis lucis et in ipsa nocte dies est. Quando enim sine lumine est, cui lumen in corde est? aut quando sol et dies non est, cui sol et dies Christus est? Qui autem in Christo, hoc est in lumine semper fuimus, nec noctibus ab oratione cessemus, sicut Anna vidua sine intermissione rogans semper et vigilans perseverabat in promerendo Deo, sicut in Evangelio scriptum est: Non recedebat, inquit, de templo jejuniis et orationibus serviens nocte et die; non viderunt scilicet qui nec illuminati sunt, vel Judaei qui deserti lumine in tenebris remanserunt. Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meruimus et tenemus quid esse accepta gratia coeperimus, computemus noctem pro die, ambulare semper in lumine nos credamus, non impediamur a tenebris quas evasimus, nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignara dispendia; per Dei indulgentiam recreati spiritualiter et renati imitemur quod futuri sumus, habituri in regno, sine interventu noctis, solis diem sempiternum; quasi in lumine vigilemus oraturi semper et acturi Deo gratias: ac per hoc et hic quoque orare et agere gratias non desinamus.