Jump to content

De oratione (Tertullianus, ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De oratione (ed. Migne)
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus I


De oratione (Tertullianus), J. P. Migne cc_id: cps_2.Tertul.DeOra, cc_idno: 47

c

Prolegomena.

1.1143A| Plurimos Tertulliani editos libros, paucos vero manuscriptos in bibliothecis numeramus. Hinc factum ut ne adhuc quidem accuratissime typis descripta illius opera habeamus: quaedam mutila, foedisque vulneribus horrentia in publicum prodierint: nonnulla etiam desiderantur quae a Tertulliano evulgata scimus, at nobis ab edacitate temporum omnino erepta aeque 1.1144A| suspicamur, et dolemus. Melioribus fatis hucusque gavisus non est liber de Oratione, quem primus omnium Parisiis e vetustissimo codice evulgavit Joannes Gagneius parisiensis theologus anno Christi 1545, at minime integrum, at illustri coronide destitutum. Neque huic editioni reliquae subsecutae opem tulere prae codicum inopia. Unus tantum Rigaltius vetustum codicem mutilum esse librum animadvertit, et aliquot duntaxat lineis in calce additis, medicinam aliis propinandam reliquit. Cum itaque ego inciderim in 1.1145A| vetustum Ambrosianae bibliothecae codicem, ubi legebantur quae in caeteris desunt, continuo anecdotis meis addidi veluti gemmas litterariae reipublicae in primis gratas. Quae cumque enim e Tertulliano, omnium certe sui temporis eruditissimo, litteris consignata sunt, eaque praesertim, quae in castris catholicorum scripsit, quanti sint apud omnes ecclesiasticae rei cultores, vel ipsis tyronibus patet. Ambrosianus autem codex non ab orationis dominicae expositione, ut in editis habemus, sed ab iis, quae hujusmodi expositionem subsequuntur, opusculum exordiebatur cum hocce titulo: Incipit Tertulliani diversarum rerum necessariarum. Tum caput primum, cujus initium est: Compendiis pauculorum verborum, etc., ita praenotabatur: Anacephalaeosis. Posse nos superadjicere, titulus 1.1145B| erat sequentis capitis. Reliqua etiam capita suos titulos praeferebant, quos itidem in hac nostra editione retinendos censuimus. Quod superest opusculum istud quibus tam exornare ac illustrare annotationibus placuit, ne quod reliquis Tertulliani libris eruditissimi viri praestitere, huic desit, et ne tenebras et ferreum asperumque scriptoris hujus stylum delicatuli quidam caussantes, ab ejus lectione avertantur. Nullum denique inter veteres Christianos auctorem ostendas, cui eruditionis et scholiorum lumina magis admovenda videantur, quam Tertulliano, a quo obscuritas in dicendo nescio utrum evitari ullo pacto posset an in deliciis haberetur.
Quae quidem omnia cum digessissem pro viribus meis, subiit non ingratum eruditis futurum, si notis 1.1145C| meis illas quoque subjicerem, quas Guido Pancirolus jurisconsultus regiensis in eumdem de Oratione librum conscripserat. Eoque libentius consilium meum probatum iri sperabam, quod animadverterem potiorem clarissimi viri curam in obscuris Tertulliani sensibus exponendis positam, cum contra ego historicas potius ac eruditas libelli hujus reliquias mihi illustrandas proposuissem. Dolendum autem est, neminem adhuc in Italia fuisse, qui ad nostrae gentis gloriam caeteros Panciroli in Tertullianum commentarios edendos curaverit. Vix brevem de iis mentionem a Thomasino in Panciroli Vita, a Dupinio, Guillelmo 1.1146A| Cave, aliisque paucis scriptoribus habemus; imo vix iis constabat, eorum quidquam superesse. Meliore profecto sorte dignus erat labor ille Panciroli viri celeberrimi, qui non jurisprudentiae solum, sed sacrae etiam et profanae eruditionis laude eximium inter litteratos sibi comparavit locum. Et quidem opinor, ut et Possevinus in Apparatu opinabatur, uberrimos illos in Tertullianum commentarios, quos B. Rhenanus, Pamelius, La Cerda, Salmasius, atque alii doctissimi viri luci mandarunt, obstitisse ne isti prodirent; putantibus nimirum iis, quibus posthuma Panciroli fama condifutura erat, se parum utilem operam lusuros, si easdem dapes eruditorum palato exhiberent. Verum non is est Tertullianus, qui paucis contentus sit interpretibus; et cum recentiores ejus 1.1146B| interpretes ab antiquiorum conatibus minime deterriti sint, quominus et suos illi producerent, cur Panciroli studiosos de tam nobili consilio dejicere debuit inconsultus hic metus? Facile vero est, ut coeuntibus in unius auctoris explicationem pluribus diversisque ingeniis, ejus meus ac scripta clariora in dies fiant, atque a tenebris liberentur aut ex antiquitate temporum, aut ex incuria librariorum, aut e scriptoris austeritate manantibus. Quae quanquam de singulis veteribus vere dici possunt, imprimis tamen de Tertulliano sunt affirmanda, quem post tot interpretum curas habemus adhuc obscurum. Eodem autem tempore, quo Pamelius in Tertulliano explicando exercebatur, Pancirolus nobisque plenos reliquit commentarios in omnia illius 1.1146C| scripta ad mortem usque suam evulgata. Horum autem autographon Regii Lepidi in ejus patria latet. Mihi videre ac describere contigit ejus tantummodo exemplar, quod accuratissime scriptum in sua bibliotheca servat P. Joannes Baptista Cattaneus, Franciscani ordinis, ut vocant, de Observantia, ornamentum. Et quoniam hujus munere factum est, ut quod mihi de ms. illo opere placet, haurire possem, hic epistolam quoque dare statui iisdem commentariis praepositam, inde enim palam fiet, quae in Tertullianum Pancirolus praestiterit. Ita ergo scribit ille:

AD LECTOREM PANCIROLI Praefatio. 1.1145|

1.1145D| Felicem mihi adventum Patavio Taurinum ex eo potissimum fuisse existimo, quod inter alios, quos inveni doctissimos viros, imprimis Vincentius Laurus Montisregalis episcopus et S. D. N. Gregorii XIII Pont. Max. apud Sereniss Emmanuelem Philibertum Sabaudiae ducem nuntius apostolicus, ac cardinalis in omni disciplinarum genere versatus occurrit, qui dum me domesticis colloquiis suis dignum putavit, doctrina meliorem semper fecit; et sicut M. Tullius 1.1146D| Cicero a Q. Mutii Scevolae latere doctior discedebat ( in Laelio, sive de Amicit. ), ita ego ex eruditissimis sermonibus suis non pauca exhauriens locupletior abii. Modo enim res ab orbe condito gestas enarrabat, modo philosophiae arcana depromebat, aut obscuros 1.1147A| aliquos auctores explicabat, vel mendosam lectionem ex probatis exemplaribus emendabat, vel ex suo pio instituto aliqua ex sacris litteris interpretabatur. Cum vero Tertulliani scriptis mirifice delectatus ( S. Hier., de Script. eccll. in Tertull. ), eum velut alter Cyprianus quotidie in manibus haberet, valde dolebat, ita obscurum inveniri, ut nullus quandoque ex illo sensus erui posset. Sed cum multis obrutus negotiis, quae sibi Montisregalis antistiti ex sua ditione imminebant, et tanquam summi pontificis legato, vel Roma demandata, vel ex Subalpinis, undique emergentia occurrebant, hunc auctorem explanandi otium non haberet, aliquem alium quaerebat, qui tanto oneri subeundo posset sufficere. Videbat ad hominem omnibus disciplinis imbutum, ac linguae 1.1147B| graecae, historiarumque peritissimum interpretandum opus esse viro, qui plurium rerum, et imprimis juris civilis notitiam haberet, cum Tertullianus ipse, ut scribit Eusebius Hist. eccl., lib. I, cap. 2., jurisconsultus plurima ex jure civili deprompta passim scriptis inserat. Sed etsi alii doctores non deerant, qui id exactius praestare potuissent, plura tamen sibi de me, quam ferre possem, pollicitus ad hoc munus aptum esse existimavit. Dum enim me diu Patavii, et aliquot annis Taurinorum Augustae jus civile professum esse animadvertit, ac nondum ingenii mei tenuitatem agnoscens, publico profitendi, ut arbitror, mihi munere demandato deceptus, ad tantum onus subeundum idoneum judicavit, ut qui non modo tanquam juris interpres, hunc jurisconsultum, 1.1147C| sed etiam plura ejus obscuriora possem interpretari.
Hanc itaque provinciam mihi primo obtulit, et semel iterumque recusanti institit demum, et pro sua auctoritate impetravit, ut mandata susciperem. Cernebam quidem multa mihi tenuioris doctrinae homini ad tantum auctorem explanandum deesse, et mediocrem legum cognitionem ad plura, quae ex reconditis historiis, philosophia, medicina ac sacris litteris accipit, explananda non sufficere; nec id tempus pluribus fori negotiis implicito permittebat: sed quod me non posse dicebam ille nolle credebat:

Quid facerem? neque servitio me exire licebat, Nec tam praesentes fas non cognoscere divos. 1.1147D| (Virg., Ecl. 1.) Illi itaque resistere non licuit, parendoque malui ab illo ingenium meum, quam voluntatem quaeri, et imbecillitatem quam contumaciam reprehendi.

Collum igitur jugo subjeci, et quod nec meae vires patiebantur, nec tempus commode permittebat, subsecivis horis agere coepi. Sed dum illi morem gero, vereor ne mihi eveniat, quod Sergio Galbae contigit, qui privatus imperio dignus est judicatus, princeps vero factus ad illud ineptus apparuit (Tacit. lib. I, Hist., seu Annal. l. XVII). Ego quoque dubito, ut qui tacens illi aliquid scire videbar, loquens indoctissimus omnibus detegar. Quidquid tamen futurum sit, justa capiendo, quid possim sua 1.1148A| auctoritate experiri volui. Inveni autem Tertullianum suo stylo, ut et Lactantius Firmianus, et D. Hieronymus indicant (Lact. Firm., Div. Inst. l. V, c. I; S. Hier. ep. 13 ad Paulin.), obscurum, dum aut omissa verba vult subaudiri, vel minus usitata usurpat, et novam etiam phrasim sibi format. Ego ut legentes sublevarem, horum proprium indicem composui, ut in quo sensu dictiones, aut verba accipiat, cuique appareat. Cum vero majorem depravati codices difficultatem afferant, plura emendavi, sed ex his tantum, quae idem auctor saepe repetit vel D. Hieronymus aliique post eum recitant. Ex meo vero capite praeter litteram, aut syllabam nihil mutare sum ausus, maluique ambiguos permanere, quam falsos aut extraneos sensus inducere, et aliquid 1.1148B| potius desiderari quam corrumpi. Nihil tamen intactum omisi, ac in magnis obscuritatibus satius esse duxi, ingenium meum periclitari, quam confusos lectores dimitti. Et sicut Protogenes, quanquam egregius pictor, cum anhelantis equi spumam, rem tamen levem exprimere non posset, indignatus arti, spongia omnibus coloribus impacta, et animantis labiis admota, casu quod optabat perfecit (Plin., l. XXXV, c. 10): sic ipse, dum mentem pluribus involvo, aliquo conatu evenire posse putavi, ut aliquem forte auctoris sensum assequerer. quod et apud philosophos Averroes in Aristotelem, et apud nostros Angelus Ubaldus in novellis Constitutionibus Justiniani explicandis male in aliam linguam versis effecisse censentur. Historias quoque omnes, quas 1.1148C| attingit potius quam narrat, ubi opus fuit, ex probatis auctoribus enarravi, ne cui dubitandi scrupulum relinquerem. In quibus liber de Corona militis, ad Martyres, de Cultu foeminarum, de Spectaculis, et Apologeticus, sed imprimis opusculum de Pallio non mediocre mihi negotium exhibuerunt. Quaedam ex his aliqui explicarunt; sed quid illi, et ipse praestiterim, aliorum erit judicium. Caeterum levioribus quibuscumque, et iis quae facilia visa sunt, praetermissis, difficilia tantum explicui, ipsaque opera Tertulliani, mutato ipsius ordine, in tres partes in gratiam studiosorum pro materiae varietate distribui.
Si quid autem legentes adjuvero, Deo omnium vero lumini acceptum; si contra meae imbec, illitati, atque facilitati illius, qui malum interpretem elegit, 1.1148D| imputabo. Magnum certe, et antiquorum Ecclesiae rituum magistrum ab omnibus legendum auctorem habemus, qui et recentiorum haereticorum errores contundit, dum saepe eucharistiam verum corpus Christi esse tradit (de quo tamen nemo unquam usque ad Berengarium dubitavit aut dubitare potuit), exomologesim peccatorum faciendam monet, pro defunctis oblationes fieri consuevisse indicat, romanae sedis auctoritatam praedicat, animasque defunctorum igne purgari, jejunia, aliaque his similia, quae longum esset recensere comprobat. Sed insanis non facile est rationibus, aut auctoritatibus persuadere. Has igitur meas lucubratiunculas benigne accipies et aequi bonique consules. Vale.

DE ORATIONE LIBER. ARGUMENTUM. 1.1149|

1.1149A| Aureus ille libellus, a Tertulliano sane adhuc catholico descriptus, imo, modo ad martyras adhortationem, si lubet, excipias, primus, judice D. Lumpero, tanti hujusce ingenii recenti fide jam reviviscentis fructus, partim de re dogmatica est, partim de moribus et disciplina.
In priore ipsius parte, Orationem dominicam, primus omnium quos noverimus, Septimianus noster luculenter explicat, in eaque totius Evangelii doctrinam velut in cujusdam compendii speculo collectam exhibet; multi post eum eamdem tritam habuere viam ac in eam imprimis ejus ex aperto discipulus Cyprianus totus abiit. In posteriori parte, qua praesertim ratione sacris interagendum sit, quive precum ritus sint aut omittendi 1.1149B| aut sedulo perficiendi, rara admodum, pro temporum vestutate, expositione indigitat.
Porro haec sunt praecipua prioris partis capita: 1º Quanta sit oratio illa quam ipsemet tradidit Dei sermo et Dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis, D. N. J. C. Cap. 1. 2º Subinde deducitur exordium in quo agnoscitur Pater, et in Patre Filius invocatur, nec mater quidem Ecclesia praeteritur. Cap. 2. 3º Tum singula sigillatim explicatur petitio, prima nempe, qua et nos Angelorum candidati, coelestem Dei gloriam ipsiusque in nobis nomen sanctificatum postulamus. Cap. 3. Secunda vero rogatur ut fiat ejus voluntas in nobis qui coelum et terra sumus. Cap. 4. 1.1149C| Tertia autem festinandum est ad spei nostrae 1.1150A| complexum, ad votum Christianorum, ad confusionem nationum, ad exultationem Angelorum. Cap. 5. Quarta trifariam quidem habet explicationem, scilicet de pane communi, deinde de Christo utpote credentium pane, postremo de corpore Christi eucharistico. Cap. 6. Tum Dei clementiam quinta implorat. Cap. 7. Sexta demum et septima tentationem, malumque deprecatur. Cap. 7-9.
Pars vero posterior multiplex est, nec tamen aegerrime ad tria haec reducitur: 1º Quaenam ante orationem fructuose animam praeparent, nimirum memoria praeceptorum, ac prae omnibus officia charitatis, libera animi intentio qua inenarrabiles spiritus ad Patrem gemitus eliciuntur. Cap. 10-15. 2º Quaenam sive ante sive post orationem libeat 1.1150B| omittere, hoc nempe est vel manus abluere, vel penulam deponere, vel assidere. Cap. 16-17. 3º Quaenam vero deceant aut necesse sint peragenda, scilicet manuum elatio; vultus, vocisque demissio; osculum pacis; statio ad aram, accepto corpore Domini et reservato; habitus faeminarum modestus, velamenque virginum; genua flectendi ritus, locus orandi, horaeque solemniores; alternus psalmorum cantus; agapeque devota, coronata cum pompa operum bonorum, inter psalmos et hymnos ad altare Dei deducta. Cap. 16-28. Confertae huic ac mirum in modum opimae veterum rituum copiae superadditur, coronidis instar, de vi et effectu orationis ornata amplissimaque descriptio. Cap. 29. 1.1150C| EDD.

CAPUT PRIMUM. 1.1149C|

Dei spiritus et Dei sermo, et Dei ratio, et 1.1150C| sermo rationis et ratio sermonis, utrumque Jesus Christus Dominus noster, nobis discipulis 1.1151A| novi Testamenti novam orationis formam determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo assui vestimento (Matth., VI; IX, 16; Luc., XI). Caeterum quidquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio; aut suppletum, ut reliqua lex; aut impletum, ut prophetia; aut perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritualia renovavit, nova Dei gratia, superducto Evangelio expunctore totius retro vetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio approbatus est Dominus noster Jesus Christus; spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit. Sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone quo enuntiatur: 1.1152A| ex spiritu, quo tantum potest; ex ratione, qua suscipitur. Docuerat et Joannes discipulos suos adorare; sed omnia Joannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Joannes praenuntiabat, illum augeri oportere, se vero deminui, (Joan., III, 30), totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum. Ideo nec exstat, in quae verba docuerit Joannes adorare, quod terrena coelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur; et qui de coelis adest quae vidit ea loquitur. (Jo., III, 31). Et quid non coeleste, quod Domini Christi est; ut haec quoque orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis 1.1153A| exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, venerationem Dei, aut hominis petitionem, sed omnem pene sermonem Domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera in 1.1153B| oratione breviarium totius Evangelii comprehendatur.

CAPUT II.

Incipit a testimonio Dei, et merito fidei, cum 1.1154A| dicimus PATER QUI IN COELIS ES. Nam et Deum oramus, et fidem commendamus, cujus meritum est haec appellatio. Scriptum est: Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei vocentur (Joan., III; Matth., VII, 9; X et XV). Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiavit Deum; imo et praecepit ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in coelis (Matth., XXIII, 9) Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices qui patrem agnoscunt. Hoc est, quod Israeli exprobratur, quod coelum ac terram Spiritus contestatur: Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt (Isa., I, 1). Dicendo autem patrem, Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in Patre Filius invocatur. Ego enim, inquit, et Pater unum sumus (Joan., X, 30). 1.1154B| Ne mater quidem Ecclesia praeteritur. Si quidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen. Uno igitur genere aut vocabulo 1.1155A| et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus, et oblitos patris denotamus.

CAPUT III.

Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipso interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis revelatum est in Filio. Jam enim Filius novum Patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine Patris (Joan., V, 43). Et rursus, Pater, glorifica nomen tuum. Et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus: non quod deceat homines bene Deo 1.1156A| optare, quasi sit et aliud, de quo ei possit optari, aut laboret nisi optemus. Plane benedici Deum (Psal. CIII, 22) omni loco ac tempore condecet, ob debitam semper memoriam beneficiorum ejus ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Caeterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum caeteros sanctificet ex semetipso? Cui illa Angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus (Isa., VI, 3; Apoc., IV, 8). Proinde igitur et nos Angelorum, si meminerimus, candidati jam 1.1157A| hinc coelestem illam in Deum vocem, et officium futurae claritatis ediximus. Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Matth., VI, 9), id petimus ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus: simul et in caeteris, quos adhuc gratia Dei exspectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris (Matth., V, 44). Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes: Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.

CAPUT IV.

Secundum hanc formam subjungimus FIAT VOLUNTAS TUA IN COELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus voluntas Dei fiat, et ei successum 1.1157B| voluntatis suae oremus; sed in omnibus petimus fieri voluntatem ejus. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus, nos sumus coelum et terra. Quanquam etsi simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in coelis. Quid autem Deus vult, quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo, substantiam, et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in coelis, et in terris; quia summa est voluntatis ejus, salus eorum, quos adoptavit. Est et illa Dei voluntas, quam Dominus administravit praedicando, 1.1158A| operando, sustinendo. Sic enim ipse pronuntiavit, non suam, sed Patris facere se voluntatem (Joan., VI, 39). Sine dubio quae faciebat, ea erant voluntas Patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamus, ut praedicemus, et operemur, et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei voluntate. Ita dicentes: Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei voluntate, etiam si quid pro meritis cujusque secus irrogatur. Jam hoc dicto, ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare jam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud (Luc., XXII, 42). Et recordatus 1.1158B| , nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas, et potestas Patris; et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae, voluntati se Patris tradidit.
VENIAT quoque REGNUM TUUM, ad id pertinet quod et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam Deus quando non regnat? in cujus manu cor omnium regum est (Prov., XXI, 1). Sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus, quod ab illo exspectamus. Itaque si ad Dei voluntatem, et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici 1.1159A| repraesentatio, quomodo quidam protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiam si praefinitum in oratione non esset, de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum (Heb., IV, 11). Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae (Apoc., VI, 9)? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Imo quam celeriter veniat, Domine, regnum tuum (Matt., VI, 10). Votum christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter 1.1160A| quod conflictamur, imo potius propter quod oramus.

CAPUT VI.

Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis instruxit! ut post coelestia, id est post Dei nomen, Dei voluntatem, et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret? Nam et edixerat Dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adjicientur (Matth., VI, 33). Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE, spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus, et vita panis. Ego sum, inquit, panis vitae (Joan., VI, 35). Et paulo supra: Panis est sermo Dei vivi, qui descendit de coelis. Tum quod et corpus ejus in pane censetur. 1.1161A| Hoc est corpus meum (Luc., XXII, 19). Itaque petendo panem quotidianum, perpetuitatem postulamus in Christo, et individuitatem a corpore ejus. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; caetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit: Numquid panem filiis pater aufert, et canibus tradit (Matth., XXV, 26)? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit (Matth., VII, 9)? Ostendit enim, quid a patre filii exspectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat (Luc., XI, 5). Merito autem adjecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque 1.1162A| accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum, et longae securitatis spatia cogitavit; is ipsa nocte moritur (Luc., XII, 16).

CAPUT VII.

Consequens erat, ut observata Dei liberalitate, etiam clementiam ejus precaremur; quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est, petitio veniae; quia qui petit veniam, delictum confitetur. Sic et poenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia vult eam, quam mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11). Debitum autem in Scripturis delicti figura est, quod perinde judicio debeatur, et ab eo exigatur, nec 1.1163A| evadat justitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi servo dominus debitum remisit (Matth., V, 25). Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino liberatus, non perinde parcit debitori suo, ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris. Jam et alibi ex specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis (Luc, VI, 37). Et cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Imo, inquit, septuagies septies (Matth., XVIII, 22), ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est (Gen., IV, 24).

CAPUT VIII. 1.1163B|

Adjecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus, NE NOS INDUCAS IN TENTATIONEM, id est ne nos patiaris induci, ab eo utique 1.1164A| qui tentat. Caeterum absit ut Dominus tentare videatur, quasi aut ignoret fidem cujusque, aut dejicere gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abrahamum non tentandae fidei gratia, sacrificare de filio jusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, neque pignora Deo cariora habenda. Ipse a diabolo tentatus, praesidem et artificem tentationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat: Orate, dicens, ne tentemini (Luc., XXII, 46). Adeo tentati sunt Dominum deserendo, qui somno potius indulserant quam orationi. Eo respondet clausula interpretans quid sit: Ne nos deducas in tentationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.

CAPUT IX. 1.1164B|

Compendiis pauculorum verborum, quot attinguntur edicta prophetarum, Evangeliorum, apostolorum, sermones Domini, parabolae exempla, praecepta? Quot simul expunguntur officia? Dei 1.1165A| honor in Patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo tentationum in postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit ut se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius, jam tunc cum ex ore divino ferretur, animata suo privilegio ascendit in coelum, commendans Patri quae Filius docuit.

CAPUT X.

Quoniam tamen Dominus prospector humanarum necessitatum, seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis (Luc., XI, 8), et sunt quae petantur pro circumstantia cujusque, praemissa legitima et ordinaria oratione, quasi fundamento, 1.1165B| accidentium jus est desideriorum, jus est superfluendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum, ne quantum a praeceptis, 1.1166A| tantum ab auribus Dei longe simus.

CAPUT XI .

Memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad coelum, quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad Dei altare, quam si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus (Matth., V, 23). Quid est enim ad pacem Dei recedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit Patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? nam et Joseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascimini in via (Gen., XLV, 24): nos scilicet monuit. Alias enim via cognominatur disciplina nostra. Tum ne in via orationis constituti, ad Patrem cum ira incedamus. Exinde aperte Dominus 1.1166B| amplians legem, iram in fratrem homicidio superponit, ne verbo quidem malo permittit expungi etiamsi irascendum est, non ultra solis receptum (Ephes., 1.1167A| IV, 26), ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est, aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere.

CAPUT XII.

Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus, ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit a Spiritu Sancto spiritus inquinatus; aut tristis a laeto, aut impeditus a libero. Nemo adversarium recipit; nemo nisi comparem suum admittit.

CAPUT XIII .

1.1167B| Caeterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, 1.1168A| spiritu vero sordente orationem obire? quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a veneficiis, ab idololatria, caeterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur. Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem etiam cum lavacro totius corporis aquam sumentes. Id cum scrupulose percunctarer, et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in Domini deditionem. Nos Dominum adoramus, non dedimus. Imo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere, nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae caussa lavemus.

CAPUT XIV. 1.1169A|

Caeterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus. Omnibus licet membris lavet quotidie Israel, nunquam tamen mundus est. Certe manus ejus semper immundae sanguine prophetarum, et ipsius Domini cruentatae in aeternum. Et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum audent, ne exclamet aliquis Isaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus e 1.1170A| dominica passione modulatum, et orantes confitemur Christo.

CAPUT XV .

Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit caetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est; siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Hujusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata, et coacta, et curiosi potius, quam rationalis officii; certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorumdam, expositis 1.1171A| penulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, Apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant, Paulum penulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat penulatos, qui tres sanctos in fornace babylonii regis orantes cum sarabaris et tyaris suis exaudivit?

CAPUT XVI.

Item quod, assignata oratione, assidendi mos 1.1172A| est quibusdam, non perspicio rationem nisi si Hermas ille, cujus scriptura fere Pastor inscribitur, transacta oratione non lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus. Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem, et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Imo contra Scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde 1.1173A| faciant nationes, adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola celebratur. Eo apponitur et irreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intelligendum. Siquidem irreverens est assidere sub conspectu, contraque conspectum ejus, quem quam maxime reverearis, ac venereris; quanto 1.1174A| magis sub conspectu Dei vivi, angelo adhuc orationis astante, factum istud irreligiosissimum est, nisi exprobramus Deo, quod nos oratio fatigaverit.

CAPUT XVII .

Atqui cum modestia et humilitate adorantes, magis commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate 1.1175A| ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque dejectus orabat, justificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subjectos esse oportet. Aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii: Et mutum, inquit, intelligo, et non loquentem exaudio. Dei aures sonum exspectant? Quomodo ergo oratio Jonae de ventre 1.1176A| ceti per tantae bestiae viscera, ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad coelum potuit evadere? Quid amplius referent isti, qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Imo prodendo petitiones suas, quid minus faciunt, quam si in publico orent?

CAPUT XVIII .

Alia jam consuetudo invaluit, jejunantes habita oratione cum fratribus, subtrahunt osculum 1.1177A| pacis, quod est signaculum orationis. Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participes, jam audeant de sua pace fratri transigere? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra? quem Domino officium facientem impedit pax? quale sacrificium est, a quo sine pace receditur? Quaecumque operatio sit, non erit potior praecepti observatione, quo jubemur jejunia 1.1178A| nostra celare. Jam enim de abstinentia osculi agnoscimur jejunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere jejunium in totum non datur, differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti: ita et disciplinae foris, et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica jejunii religio est, merito 1.1179A| deponimus osculum, nihil curantes de occultando 1.1181A| quod cum omnibus faciamus.

CAPUT XIX.

Similiter et stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interveniendum, 1.1182A| quod statio solvenda sit, accepto corpore Domini. Ergo devotum Deo obsequium Eucharistia resolvit? An magis Deo obligat? Nonne solemnior erit statio tua, si et ad aram Dei steteris? Accepto 1.1183A| corpore Domini, et reservato, utrumque salvum est, et participatio sacrificii, et executio officii. Si statio de militari exemplo nomen accipit (nam et militia Dei sumus, II Cor. X, 4; I Tim. I, 18) utique nulla laetitia, sive tristitia obveniens castris, stationes militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.

CAPUT XX .

De habitu vero duntaxat foeminarum, varietas observationis effecit, post sanctissimum Apostolum, nos vel maxime nullius loci homines, impudenter retractare: nisi quod non impudenter, si secundum Apostolum retractemus. De modestia 1.1184A| quidem cultus et ornatus, aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam, et auri superbiam, et crinium lenonem operositatem.

CAPUT XXI .

Sed quid promiscue observetur per Ecclesias, quasi incertum id retractandum est velarine debeant virgines, an non. Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur quod Apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse; nec sexum, ut diceret foeminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres (I Cor. XI, 5). Nam si sexum nominasset, foeminas dicendo, absolute 1.1185A| definisset de omni muliere. Aut cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter aut compendio generaliter foeminas.

CAPUT XXII.

Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum; nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus. Siquidem Evam nondum virum expertam Deus mulierem et foeminam (Gen., II, 23.) cognominavit: foeminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus sexus specialiter. Itaque jam tunc innupta adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum 1.1185B| est. Nec mirum, si Apostolus eodem utique spiritu actus, quocum omnis Scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo; quae exemplo Evae innuptae et virgini competat. Caetera denique non sonant, nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere, et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat 1.1186A| (distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans) ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intelligi. Quid quod graeco sermone, quo litteras Apostolus fecit, usui est mulieres vocare tam foeminas, id est γυναῖκας, quam θηλεῖας. Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur, quod est interpretatione pro eo, quod est foemina, sexum nominavit, dicens γυναῖκα. In sexu autem et virgo contingitur. Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans, et prophetans intecto capite dedecorat caput suum (I Cor., XI, 5). Quid est omnis mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis? Nihil mulieris excipit, dicendo omnis; sicut nec vir nec velandi; proinde enim omnis vir (Ibid.), inquit. 1.1186B| Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam investis velari vetatur, ita et in foeminino sub nomine mulieris etiam virgo velari jubetur. Aequaliter in utroque sexu minor aetas majoris sequatur disciplinam: aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines foeminae, qui nec isti nominatim tenentur. Aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et virgo. Nempe propter Angelos (Ibid.) ait velari oportere, quod Angeli propter filias hominum desciverunt a Deo. Quis ergo contendat, solas mulieres, 1.1187A| id est nuptas jam, et virginitati defunctas concupiscentiae, nisi si non licet et virgines specie praestare, et amatores invenire? Imo videmus quod non virgines solas concupierint, cum dicat Scriptura filias hominum (Gen., VI. 2.), quia potuit uxores hominum nominasse, vel foeminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt sibi in uxores (Ibid.) in eo facit quod accipiuntur in uxores, quae vacant scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque vacant tam viduitate quam et virginitate: adeo sexum nominando, generaliter filias et species in genere commiscuit. Item cum dicit naturam ipsam docere, foeminas velandas esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit; nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus 1.1187B| quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, 1.1188A| (I Cor., XI, 6), et virgini perinde. In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim foemina nominata est. Sic denique et Israel observat. Sed si non observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adjectionem. Virginibus quoque injiciens velamentum excusetur. Nunc aetas, quae sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat. Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texuerunt statim quod agnoverant. Certe in quibus pueritia mutavit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. Nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est, ex quo potest nubere, quoniam aetas jam in ea nupsit suo viro, id est tempori; sed aliqua 1.1188B| se Deo vovit. Jam et crinem exinde transfigurat, 1.1189A| et omnem habitum ad mulieres convertit. Totum ergo asseveret, et totum virginis praestet: quod propter Deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat, solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo speramus, ab homine compensemus. Quid denudas ante Deum quod ante homines tegis! Verecundior eris in publico quam in Ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis (I Cor., IV, 7)? Quid alias ostentatione tui judicas? an alias gloria tua ad bonum invitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris; et alias ad eadem pericula cogis. Facile eligitur, quod affectione gloriae assumitur. Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si 1.1189B| virgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Imo mentiri non videris; nupsisti enim Christo, illi carnem tuam tradidisti. Age pro mariti tui disciplina. Si 1.1190A| nuptas alienas velari jubet, suas utique multo magis. Sed non putet institutione unusquisque antecessoris commovendam. Multi alienae consuetudini prudentiam suam, et constantiam ejus addicunt, ne compellantur velari. Certe voluntarias prohiberi non oportet, quae se etiam virgines negare non possunt, contentae abuti in fama suae conscientiae apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum, velandas ex ea die esse, qua ad primum viri corpus osculo et dextera expaverint. Omnia enim in his praenupserunt, et aetas per maturitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experimentum, 1.1190B| et spes per exspectationem, et mens per voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est (Gen., XXXIV, 65), quae sponso demonstrato, tantum notitia ejus nubendo velata est.

CAPUT XXIII . 1.1191A|

De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam, qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio cum maxime apud Ecclesias caussam dicat, Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos vero, sicut accepimus, solo die dominico Resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu, et officia cavere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis solemnitatem dispungimur. Caeterum omni die quis dubitet prosternere se Deo vel prima saltem oratione, qua lucem ingredimur? Jejuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu, 1.1191B| et reliquo humilitatis more, celebranda est. Non enim 1.1192A| oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus Deo Domino nostro. De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.

CAPUT XXIV .

Sed quomodo omni loco (I. Tim., I, 2), cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas, aut etiam necessitas importaret. Non enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in navi coram omnibus Eucharistiam fecit.

CAPUT XXV .

De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam. Istarum dico communium, 1.1192B| quae diu inter spatia signant, tertia, sexta, 1.1193A| nona, quas solemniores in Scripturis invenire est. Primus Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est (Act. ap., II, 15). Petrus, qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora ascenderat orandi gratia in superiora (Ibid., X, 9). Idem cum Joanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae (Ib., III, 1). Etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, qua et orandi admonitionem constringat, et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina (Dan., VI, 10), ne minus ter die saltem adoremus, debitores Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Exceptis utique legitimis 1.1193B| orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione, fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula, quam carnis, et priora coelestia, quam terrena.

CAPUT XXVI .

Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris. Vidisti, inquit, fratrem, vidisti Dominum tuum: maxime advenam, ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exemptis priora fecerit refrigeria terrena coelestibus. Statim enim judicabitur 1.1194A| fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domui (Luc., X, 5) dices, nisi et eis, qui in domo sunt, pacem mutuam reddas?

CAPUT XXVII .

Diligentiores in orando subjungere in orationibus Alleluia solent, et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant, qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omne, quod proponendo et honorando Deo competit, saturatam orationem velut optimam hostiam admovere.

CAPUT XXVIII. Haec est enim hostia spiritalis, quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum; et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et 1.1194B| hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris (Isaiae, I, 11)? Quae ergo quaesierit Deus, Evangelium docet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan., IV, 23). Deus enim spiritus est (II Cor., III, 17): et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores, et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem Dei propriam, et acceptabilem quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter 1.1195A| psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus omnia nobis a Deo impetraturam.

CAPUT ULTIMUM.

Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit Deus, qui eam exigit? Legimus, et audimus, et credimus, quanta documenta efficaciae ejus. Vetus quidem oratio et ab ignibus, et a bestiis, et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam. Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro 1.1195B| Dei nomine patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio justitiae omnem iram Dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas coelestes extorquere novit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum vincit. Sed Christus eam nihil mali novit operari. Omnem illi virtutem de bono contulit. Itaque 1.1196A| nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere vocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere. Eadem diluit delicta, tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hominem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus; tubam Angeli exspectemus. Orantes erant etiam Angeli omnes. Orat omnis creatura. Orant pecudes, et ferae, 1.1196B| et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis, ad coelum non otiosi ore suspiciunt, vibrantes spiritu suo movere. Sed et aves nunc exsurgentes eriguntur ad coelum, et alarum crucem pro manibus extendunt, et dicunt aliquid, quod oratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse Dominus oravit, cui sit honor et virtus in saecula saeculorum.

Quotation analysis