Migne Patrologia Latina Tomus 129
De ordinationibus factis a Formoso papa
De ordinationibus factis a Formoso papa (Auxilius Francus), J. P. Migne 129.1066C
PRAEFATIO JOANNIS MORINI Congregationis Oratorii presbyteri. Qua docetur unde accepti sint, quis fuerit Auxilius; multa ex iis erui posse ad historiam quorumdam pontificum illustrandam; argumenta ipsius non semper scopum attingere; actionem Stephani VII, pontificis in Formosum ancipitem esse; ei Formosum occasionem amplam dedisse. Nonnulla denique notantur quae in eo caute legenda sunt.
129.1055A| Cum, anno salutis millesimo sexcentesimo quadragesimo primo, in itinere quod tum agebam, Tolosa occurreret, in ea octiduum commoratus sum. Interea dum bibliothecam illustrissimi praesulis domini de Montchal archiepiscopi Tolosani, multis codicibus manuscriptis divitem, lustro, incidunt in manus meas hi Auxilii libelli, charactere antiquo, si bene memini, descripti, et ad auctoris saeculum accedente. Multa tum exscripsi, quae mihi utilia fore praevidebam. Postea cum reverendo P. Viguiero nostrate, et nostrae congregationis presbytero, viro eruditissimo, et antiquitatis, qua sacrae qua profanae, indagatore solertissimo et perspicacissimo collocutus, monuit me se habere Auxilii libellos manu sua exscriptos ex codice antiquo, quem forte 129.1055B| fortuna in monasterio Lotharingico deprehenderat. Monasterium indicavit, sed illius non memini: se postea apographum suum cum alio antiquo codice quem penes se habebat reverendus P. Jacobus Sirmondus, doctorum nemini incognitus, contulisse. Exemplar suum mihi roganti lubens concessit utendum et edendum. Hinc, lector, istos habui libellos quos nunc tibi publice exhibeo. Papyrius Massonus posterioris libelli titulos cardinali Baronio Romam olim transmisit, quos tanti fecit, ut eos, ne perirent, ultimo Annalium tomo nexuerit. Hunc libellum vocat cardinalis Acta Formosi papae. Eodem loco epistolam Auxilii ad Leonem Nolae episcopum integram exscribit, ut etiam libelli capita ultima 29 et 39, codicis autem nostri :CAP. 32, nobis exhibent, 129.1055C| prioremque libellum Baronio et Papyrio prorsus incognitum.
Quis fuerit Auxilius non liquet. Italus non fuit, ut ipse testatur lib II, c. 31. Ita enim sibi objicit: « Porro cum sis homo exterae gentis, et apud nos humanae vitae subsidiis indigeas, quid at te pertinet nostris resistere disceptationibus? » Et paulo post: « Si advenis et peregrenis, Ecclesiae praepositos accusare licet, vel judicare, aut praejudicare, » etc. Hoc autem non diffitetur, imo responso suo supponit. Dicit enim tantum se esse ex eo genere quod apostolus Petrus vocat, genus electum, regale sacerdotium, gentem sanctam, populum acquisitionis (I Petr. II), hoc sibi sufficere, ut a testimonio hac in causa perhibendo excludi non possit, velut eo 129.1055D| loco pluribus legere potes. Cujus autem fuerit, difficile dictu est, cum hoc in libellis suis non indicet. Francum fuisse vix dubitari potest: sed eo tempore Franci nomine, Germani non secus ac Galli intelligebantur. Uter fuerit non liquet, nec de hoc magnopere laborandum: in fine tamen ejusdem capitis videtur negare se exterum esse, quod initio concesserat. Presbyter autem erat, atque a Formoso papa ordinatus, ut ex initio :CAP. 31 colligi potest. Deinde id videtur probare quod ab episcopis de canonibus et eorum observatione consulitur. Sed :CAP. 129.1056A| ultimo libri primi utrumque evidenter docet, et se fuisse saltem presbyterum, et a Formoso ordinatum.
Ex his autem libellis multa erui possunt quibus lumen affulget nonnullis maximi momenti gestis pontificum, Formosi, Stephani septimi, Joannis noni, et Sergii tertii, quae obscure admodum historicorum illius temporis partim negligentia, partim penuria, nobis tradita sunt. Hinc constat pontifices Stephanum et Sergium non adeo fuisse sceleratos, nec Formosum adeo sanctum, ut multi sibi persuadent: Stephanum et Sergium probabiles causas, imo in speciem graves, exauctorandi Formosi ordinationes habuisse. Formosus enim a Joanne VIII papa propter varia crimina depositus et degradatus fuerat, et ad communionem laicam redactus, atque ab 129.1056B| episcopatu Portuensi expulsus. Joannis papae sententia in eum edita est tom III Concil. Galliae, p. 432. Accusabatur cum nonnullis aliis in papae Joannis vitam conspirasse, in Caroli Calvi imperatoris et Franciae regis ruinam conjurasse, Romam Saracenis prodere voluisse, ut papam illius excidio involveret, multaque alia crimina perpetrasse, quae in sententia Joannis VIII referuntur. Ob tam horrenda crimina pontifex fugitivum et contumacem ab omni ministerio sacerdotali et clericali deponit, et anathema in ipsum pronuntiat. Nec hoc Romae pronuntiasse contentus, sententiam suam ad omnes Galliae et Germaniae episcopos Pontigone congregatos, litisque processum mittit per legatos suos, eosque hortatur ut sententiam suam per universas 129.1056C| dioeceses suas publicari curent, ut videre est praeterea tom. III Conciliorum, p. I, c. 5, concilii Pontigonensis. Cum autem Formosus et criminum ejus consortes in criminibus et contumacia perseverarent, Joannes VIII, biennio post, Trecas in Galliam venit, ubi congregata synodo episcoporum Galliae et Belgicae, excommunicationem in Formosum renovat, et consentientibus atque subscribentibus omnibus episcopis, eam iterum ipse fulminat; ut legere est apud Aimon., l. V, c. 37, et tom. III Conc. Galliae, in conc. Tricass. XI, c. 4. Scribebat insuper idem pontifex ad varios provinciarum magnates, ut « a consortio Formosi anathematizati » diligenter sibi caverent, ut videre est epistola istius pontificis 305.
129.1056D| Opponebant equidem Formosi, fautores, Marinum papam, Joannis VIII successorem, ab anathemate Formosum absolvisse, et ordinibus suis atque episcopatui redintegrasse. Sed quidquid sit de hac absolutione, regerebant praeterea Formosi adversarii eum inique et contra canones procurasse ut a sede Portuensi ad Romanam transferretur, quod hactenus nunquam in hac sede factum fuerat. Omnes enim pontifices ad Formosum usque electi fuerunt ex diaconis et presbyteris Romanis. Crimen illud translationis episcopalis, Romanis moribus plane 129.1057A| insolens, aggravabat Formosi jusjurandum, quo se nunquam Romam rediturum papae Joanni solemniter promiserat. Non tantum autem redierat, verum etiam pontificatum ambierat, et obtinuerat. Nec sine exemplo ordinationes Formosi iterarunt. Exemplum Stephani IV se sequi praetexebant, qui convocato magno concilio Italorum, Francorum, et Germanorum episcoporum, cum omnium consensu Constantini papae ordinationem irritam et cassam declaravit, eo quod cum laicus esset, ad pontificatum electus fuerat, et paucis diebus, nullis prope servatis interstitiis, omnes ordines susceperat. Nec Constantini degradatione contenti fuerunt, sed etiam omnes qui ab eo ordinati fuerant, nihil ex ea ordinatione consecutos esse declararunt, ideo iterum ordinandos esse, si Ecclesiae quibus destinati fuerant eos 129.1057B| instanterpeterent. His et similibus argumentis et exemplis pontifices illi ausum suum tuebantur. Nitebantur forsan aliis rationibus quas Auxilius praeterit, utpote istorum pontificum adversarius.
Nec est de illis reordinationibus et superordinationibus judicandum, ut nunc judicaretur; nondum enim in rem judicatam transierat, et in fidei catholicae axioma, quamlibet ordinationem secundum Ecclesiae ritum ab episcopo secundum eumdem ritum ordinato celebratam, validam esse et nullo casu iterandam. Variae erant et contrariae de hac re traditiones, variae observationes, varia et contraria doctorum responsa. Hanc varietatem evidentissime et luce meridiana clarius docent hi libelli, 129.1057C| nec disceptationem inter eos de ordinum exsecutione tantum fuisse, sed primo et principaliter de ipsa ordinum substantia. Communi equidem sententia, quantum ex eorum actis colligere est, omnes fatebantur ordinationes secundum praescripta canonum et librorum Ritualium ab episcopis catholicis celebratas, nunquam esse repetendas. Sed de multis quaestionibus quae in hac materia fieri solent variae erant sententiae, quae nec illo saeculo, nec duobus sequentibus universaliter definitae sunt, et ideo variae de his rebus leguntur observationes. Verbi gratia, an ordinatio contra canones usurpata esset ordinatio; an episcopus depositus, degradatus, et ad communionem laicam damnatus, ordinare posset. Alia erant dubia, sed haec duo potissimum illius 129.1057D| temporis pontifices vexaverunt, et ingentes tumultus excitarunt. Testimoniorum ab auxilio pro sententia sua allatorum magna pars scopum non ferit, multaque quorum diversa ratio velut idem sonarent, confundit, nec semper accurate satis examinat an argumenta quibus utitur rem acu tangant. Verum ista lectoris judicio pensitanda relinquimus.
In Stephani pontificis actionem, qui Formosum papam mortuum in judicium vocavit, exhumari jussit, et condemnatum vestibus pontificalibus exui, tribusque digitis amputatis in Tiberim projici, plurimum invehitur: nec ipse tantum, sed recentiores plerique hoc facinus tragice exaggerant, ideoque pontificem illum injuriis et opprobriis onerant, et 129.1058A| dilacerant. Actio ista anceps est, et pro vario conspectu variam et contrariam speciem induit. Certo conspectu spectata, crudelis, inhumana, barbara videtur. Plerique omnes historici qui hactenus de hac actione scripserunt, eam sinistre conspexerunt, ideoque pontificem Stephanum innumeris convitiis nulla tantae dignitatis habita reverentia prosciderunt. At si alio conspectu, eoque dextero, quis eam contempletur, justa, et severa legum observatio apparebit, zelusque pro disciplina ecclesiastica suspiciendus; non secus ac ii laudantur qui viris principibus, aut cognatis, atque etiam filiis sontibus non pepercerunt, sed de eorum criminibus juxta leges vindictam sumpserunt. Verum ista in mediore relinquamus, neutri praejudicium facientes; per nos sit hac in causa unicuique velle suum et conspectus. Hoc solum 129.1058B| velim lectorem adnotare, totum istud pontificum dissidium ad fidem nullo modo spectasse. Duo tantum spectabat quae hominum opinationibus erant obnoxia, quorum unum in quaestione singulari versabatur, an Formosi ad papatum promotio fuisset canonica. Pars una hoc affirmabat; negabat altera. Alterum in quaestione universali, sed nondum decisa, et edicto peremptorio confirmata an episcopus depositus et degradatus valide ordines conferret.
Monendus es praeterea lector, nonnulla esse apud hun cauctorem quae evidenter a veritate aliena sunt. Iis notam inurere satis esto; nam ad ea refutanda longum sermonem texere, esset a scopo nostro longissime aberrare. Lib. I, c. 11, Osium 129.1058C| accusat Novatianismi, et adversus eum invehitur quatuor sequentibus capitibus, ut et c. 23 lib. II, eo quod canone 1 et 2 concilii Sardicensis dixisse refertur, episcopo qui sedem mutaverit fraude et mercede aliqua, licet excusationem afferat quod plebs eum expetierit, ne laicam quidam communionem esse concedendam. At totum concilium Sardicense, quod velut universale censetur et unum cum concilio Nicaeno. Osii sententiam approbat et confirmat; nec illi duo canones Osii esse censentur, sed concilii. « Placetne hoc omnibus? Omnes episcopi dixerunt: Placet. » Deinde modus quo poenam illam infligunt Patres, adversatur e diametro haeresi Novatianorum. Ostendit enim hanc poenae inflictionem, aut illius indulgentiam esse in eorum 129.1058D| potestate; cujus veritatis negatio Novatianismum constituebat.
Praefatiuncula in lib. II, et in responsione, scribit ordinem per puram coactionem susceptum valere, idque simili absurdo probat et illustrat; quod iterum repetit :CAP. ultimo libri. « Si quispiam, inquit, nolens credere in Christum per vim baptizatus fuerit, et postmodum in Christum credere acquiescit, nunquid iterum baptizandus erit? Minime. » At ejusmodi baptismus, sic et ordo, characterem non imprimunt, ut docent doctores omnes, et disertissime traditur extra., c. Majores Ecclesiae, § Item quaeritur, De baptismo et ejus effectu. Nec facit ad rem infantium baptismus; quoniam sicut 129.1059A| sine voluntate propria peccarunt, ita sine voluntate sua baptizantur, et baptismo purgantur.
Lib. II, :CAP. 12-15, parum considerate loqui mihi videtur de obedientia quae summo pontifici jubenti debetur. Quanquam enim id quod scribit verum forsan sit in hypothesi quam tractat, tamen generaliter pronuntiatum falsum est et periculosum. Hoc erat cautius explicandum et pronuntiandum. Eadem ratio est distinctionis quam facit :CAP. 18, lib. II inter apostolicam sedem et in ea praesidentes; cautius erat explicanda. Praetextu enim honoris conservandi throno apostolico debiti, habenae laxantur conviciatoribus pontificum, unde necessario et evidenter convicia in sedem ipsam reflectuntur.
129.1059B| Temere etiam mihi videtur, :CAP. 4, lib. II, condemnare Stephani pontificis decretum. Nihil enim de Constantino et ejus ordinationibus statuit, nisi approbante et laudante numeroso episcoporum concilio, quos in eam rem ex Italia, Gallia, et Germania convocaverat. Omnes pedibus, manibusque iverunt in Stephani et clerici Romani sententiam Joannes XII, approbante concilio Romano, annis circiter quinquaginta post Auxilium, longe aliter sensit de sententia Stephani VI, in Constantinum pseudopapam. Nam Joannes ejus imitatione, et ejus facto in exemplum prolato, similem prorsus in Leonem pseudopapam, et ab eo ordinatos, cum universi concilii unanimi consensu pronuntiavit sententiam. Postquam enim ab omni ministerio 129.1059C| episcopali eum deposuit. ita de iis quos ordinaverat, definit: « Eos vero quos ipse Leo, neophytus et invasor sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, in quolibet ecclesiastico ordine provexit, apostolica atque canonica auctoritate, et synodali decreto, in pristinum revocamus gradum, quia ordinator eorum nihil sibi habuit, nihil illis dedit. Sicut olim noster praedecessor piae memoriae papa Stephanus sententiam tulit de iis qui ordinati fuerant a Constantino quodam neophyto et invasore sanctae sedis apostolicae, et postmodum quosdam eorum sibi placabiles presbyteros aut diaconos consecravit. » Sententia autem prima concilii in ordinatos a Leone schismatico, seu VIII, lata fuerat qua data Joannes papa « praecepit ingredi eos in concilium cum vestimentis, 129.1059D| atque stolis; et unumque eorum in chartula scribere fecit hujusmodi verba: « Pater meus nihil sibi habuit, nihil mihi dedit. » Et sic eos exutos privavit honore, quem dederat eis ipse invasor et neophytus, atque curialis, et revocavit eos in pristinum gradum. » Haec praeter acta concilii diserte 129.1060A| refert Sigebertus ad an. 963. Sed Auxilius argumentis adversariorum pressus, qui Osii in concilio Sardicensi et Stephani papae in alio concilio decreta illi objiciebant, in haec incommoda sese conjecit, attente, ut debuerat, non satis considerans, se cum Osio et Stephano pontifice magna et numerosa episcoporum concilia condemnare.
Facilius forsan excusari poterit quod, :CAP. 15 et 27, lib. I, et :CAP. 4, lib. II, Liberium pontificem haereticum vocat et apostatam. Optimos enim habet auctores sibi in hac credulitate praeeuntes, sanctos scilicet Athanasium, Hilarium, Hieronymum, et auctorem vetustum libri Vitas Pontificum continentis, a quo hausit Auxilius quae de Liberio refert. Tanti viri hanc de Liberio opinionem conceperant, 129.1060B| eo quod Liberius taedio exsilii et persecutionum ab Arianis inflictarum crudelitate dejectus, tandem Athanasii condemnationi subscripserit, licet haeresim Arianam nunquam fuerit professus. Tria crimina commiserat Liberius quae famae de ipsius haeresi vulgandae, ut ait cardinalis Baronius, ad annum 357, n. 42, occasionem dederunt. « Quod victus labefactarit sacerdotalem constantiam, injuste contra sanctum Athanasium subscribendo; quodque communicaverit, ut ipse fatetur, cum illis quorum communionem hactenus exhorruisset; sed et quod etiam professioni illi subscripserit, quae licet catholica videri posset, tamen voce illa Nicaena careret consubstantialitatis, quam majores omnes adversus Arianos, magna 129.1060C| semper gloria defendissent. » Hujus infamiae disseminationem non parum auxit oppositio quam clerus Romanus duce Damaso, et cives Romani catholici prope omnes fecerunt Liberio papae ab exsilio Romam redeunti. Publicatis enim quae humanitus illi contigerant, cum eo communionem colere noluerunt, sed Felici secundo, secessione a Liberio facta, adhaeserunt: unde neces, exsilia et martyria multa contigerunt, praefectis Constantii imperatoris Ariani in eos qui Liberii communionem amplecti nollent saevientibus. Qui haec sigillatim discere cupit, cardinalis Baronii Annales legat ad annum Christi 537, n. 32; seq. cardin. Bellarm. Controv. tom. I, lib. IV, de Pontif. Rom., :CAP. 9. Cum igitur sententiae suae tantos habeat auctores 129.1060D| Auxilius, facile excusandus est, ut et multi graves auctores qui ante et post ipsum in eamdem lapsi sunt sententiam, quos inter sanctus Petrus Damianus episcopus et cardinalis Hostiensis, doctrina, pietate et dignitate in Ecclesia celeberrimus.
AUXILIUS DE ORDINATIONIBUS A FORMOSO PAPA FACTIS. 129.1059|
PRAEFATIUNCULA. 129.1059D| Prudens lector, haec de Scripturarum copiis et 129.1060D| sanctorum Patrum documentis pauca defloravimus, scilicet: Quod si episcopus a propria sede 129.1061A| fuerit pulsus, certa imminente necessitate vel utilitate, in alia Ecclesia quae praesulem non habet, inthronizari possit, non tamen absque auctoritate duntaxat Romani pontificis; et quod ordinatio illa quam papa Formosus fecit, rata et legitima esse probabiliter ostendatur, etiamsi ipse Formosus, ut aiunt, non rite fuerit ordinatus. Quapropter cui plurima legere minime vacat, haec breviter congesta, si sensum intendat, ubertim sufficere posse non dubium est.
- CAP. I.-- Ablatio ex decretali epistola Anteri Papae.
Non transit de civitate in civitatem, vel de minori civitate ad majorem, qui hoc non suo libitu, non ambitu, non propria voluntate facit, sed aut vi, aut propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut 129.1061B| utilitate loci aut populi, non superbe, sed humiliter transfertur. Non igitur migrat de civitate ad civitatem, qui non avaritiae causa, non sponte dimittit suam, sed ut jam dictum est, aut pulsus a sede sua, aut necessitate coactus, aut electione, aut exhortatione sacerdotum et populorum ad aliam civitatem transfertur, et inthronizatur. Hinc est quod Eusebius de quadam parva civitate, apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam. Felix quoque de civitate qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam, et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum, ac populorum consilio translatus est Ephesum. Haec Anterus.
- CAP. II.-- De sancto Gregorio.
129.1061C| Caeterum autem si quisquam objectare tentaverit, quod idem Anterus ante Nicaenum fuerit concilium, tandem discere non erubescat, quod Pater sanctissimus et doctor mirabilis, Gregorium dico vere theologum, non paucis labentibus annis post Nicanum concilium, ob Ecclesiae utilitatem de civitate ad civitatem migravit. Nam cum prius unius civitatis Cappadociae, quae Samsima dicebatur, fuisset episcopus, beati Basilii, et aliorum episcoporum hortatu et consensu, Nazianzo constitutus est Deinde Constantinopolim demigravit. Neque enim audiendi sunt qui eum synodali judicio asserunt Constantinopolitana sede projectum. Verum est qui congregati sunt episcopi, sed non adversus eum 129.1061D| sed magis adversus inthronizatores ejus, videlicet, quod sine suorum consensu eum inthronizare ausi fuerint. Ipse nimirum sanctissimus Pater testificatur, cujus testimonium utique verum est, quod sedem illam rite acceperit, eique recte praecederit, imo et precibus pulsatus fuerit, ut eam non desereret; sed propter assiduos corporis dolores, exterasque infirmitates; curvamque senectam, istiusmodi precibus assensum praebere noluit; reversusque ad quietem et philosophicam vitam, quam semper amaverat, in qua multiplices ac saluberrimos fructus afferens, quievit in Domino. Haec autem partim reperiuntur in gestis quae de vita ejus scripta sunt 129.1062A| partim in sermone ipsius qui Syntacterius appellatur. Apertiusque in homilia inveniuntur, quam ipse de se apud Constantinopolim adversus eos disseruit, qui eum sedem illam desiderasse dicebant.
- CAP. III.-- Nomina episcoporum qui transmigraverunt ad aliam sedem.
Verumtamen quia de episcoporum transmigratione facimus mentionem, restat ut et alios qui utilitate vel necessitate inthronizati sunt, ad memoriam revocemus. Perigenes in Petris est ordinatus episcopus, sed quoniam cives ejus civitatis eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus jussit eum inthronizari in Corinthum metropolim, defuncto ejus episcopo, eique, donec advixit, Ecclesiae praefuit. Dositheum Seleuciae episcopum Alexander Antiochenus 129.1062B| episcopus in Tharsum Ciliciae demigravit. Reverentius ab arcis Phoeniciae in Tyrum migratus est. Joannes de Gordolyde mutatus est in Procoso, et in ea praesedit Ecclesia. Palladius ab Helenopoli, mutatus est in Asponiam, Alexander ab alia Helenopoli in Adriopoli mutatus est. Meletius prius in Sebastena Ecclesia praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Theosebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus de urbe Antapristena Mysiae, in Nicopolim Thraciae mutatus est. Hierophilus de Trapezopoli Phrygiae in Antiochiam mutatus est. Optimus ab Agardamia Phrygiae in Antiochiam Pisidiae migratus est. Sylvanus a Philippopoli Thraciae mutatus est in Troada. Eusebius itaque Pamphili 129.1062C| in sexto Historiae Ecclesiasticae libro, Alexandrum unius Cappadociae civitatis episcopum refert, quia cum venisset causa orationis Hierosolymam, detentus sit ab ejus civibus, et in locum Narcissi episcopi constitutus, et de caetero omni vita sua, ipsi Ecclesiae praesedisset.
- CAP. IV.-- De his autem et apud Chronica Graeca ita legitur.
Imperante Romanorum, secundo anno, Artemio, qui est et Anastasius, tertia decima indictione, undecima die mensis Augusti, translatus est de metropoli Cyzico Germanus archiepiscopus Constantinopolim, astante sanctae Romanae et apostolicae sedis apocrisiario, reverendissimo presbytero Michaelio, consentientibus episcopis, et omnibus presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, 129.1062D| et cuncto clero, vel senatu. Quibus omnibus idem presbyter talem fecit sermonem. Divina enim gratia quae sit semper infirma erigere, et incompleta complere, transtulit, et ordinavit in sacratissimam sedem a Deo servatae civitatis Constantinopolitanae, praesentem Germanum sanctissimum archiepiscopum. Haec autem non ideo praelibavimus, ut quasi licitum sit cuiquam episcoporum de se transferre ad sedem, nisi certa imminente necessitate, vel utilitate.
- CAP. V.-- Quod BB. Gregorius atque Basilius non ignari fuerint Nicaeni concilii.
His ita breviter commemoratis, revertamur ad ea 129.1063A| quae paulo superius de B. Gregorio theologo dicere coeperam. Nonne si quispiam, temeritate accensus, objicere praesumpserit quod beatus Basilius, et isdem luculentissimus doctor Gregorius, ignari fuerint Nicaeni concilii, et in hujusmodi facto a sancta Romana Ecclesia deviaverint, etiam imperitiae cachinnum praebebit? Sed animadvertendum est, quod in hujusmodi negotio iidem sancti Patres, Nicaenos canones ita intellexerint, quemadmodum Chalcedonensis synodus, necnon et sanctissimus papa Leo, atque Gelasius intellexisse noscuntur, quod in consequentibus liquidius apparebit.
- CAP. VI.-- De vitanda episcoporum transmutatione de sede ad sedem, ex concilio Nicaeno.
Propter multam perturbationem, et seditiones quae 129.1063B| fiunt, placuit consuetudinem omnibus [omnimodis] amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videatur admissa, ita ut de civitate in civitatem, non episcopus, non presbyter, non diaconus, transferatur. Si quis autem post definitionem sancti et magni concilii tale quid agere tentaverit, et se hujusmodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus.
- CAP. VII.-- Qualiter Chalcedonensis synodus idem Nicaenum intelligat.
Clericos in Ecclesia ministrantes, sicut jam constituimus, in alterius civitatis ecclesia statutos fieri non oportet, sed contentos esse in quibus ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis, qui proprias 129.1063C| amittentes provincias, ex necessitate ad aliam Ecclesiam transierint. Si quis autem post hanc definitionem susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, placuit, et susceptum et suscipientem communione privari, donec is qui migraverat clerus [clericus], ad propriam fuerit reversus Ecclesiam.
- CAP. VIII.-- Quod auctoritate sancti Leonis papae Chalcedonense concilium sit institutum.
Auctoritate igitur et apocrisariis beati Leonis papae, ut in ejus epistolis legitur, Chalcedonensis concilium institutum est atque roboratum. Et propterea memoratus papa discrepare ab illo aestimandus non est.
- CAP. IX.-- Sancti Leonis papae.
129.1063D| Si quis autem episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transtulerit, a cathedra quidem pelletur aliena, sed carebit et propria ut nec illis praesidat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri.
- CAP. X.-- Gelasii papae.
Quisquis propriae desertor Ecclesiae, nullis existentibus causis, ad aliam putaverit transeundum, temereque susceptus fuerit, et protervus reverendorum canonum, vel ipse, vel receptor ejus atque provector, instituta non fugiet, quae de hujusmodi praesumptoribus 129.1064A| sacri canones praefixere servanda. Audistis, o aequitatis judices! quomodo Chalcedonense concilium. quod utique a Nicaeno concilio nullatenus deviat, statuerit quod absque provinciarum amissione in alterius civitatis Ecclesiam demigrandum non sit. Nihilominus audistis quod beatissimus papa Leo censuerit, ut episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambire non debeat, nec per avaritiam ad majorem se plebem transferre. Id ipsum autem papa Gelasius, ut supra ostensum est, definire videtur. At vero si alicujus praedecessoris pontificis capitulum ad haec objicere quis praesumpserit, noverit Chalcedonensem synodum, necnon et apostolicos praesules, quorum testimonia praetulimus, Leonem dico atque Gelasium, cuncta praecedentium 129.1064B| Patrum, quae canonice instituta sunt, melius considerasse atque tractasse, quam homines hujus temporis, et idcirco nemo eis praeferendus est.
- CAP. XI.-- Osii capitulum.
Nonnulli tanquam validissimum murum objiciunt Osium dicentem: Si quis episcopus per avaritiam aut ambitionem, et ut dominationem agat, sedem mutaverit, nec laicam communionem habeat. Deinde in sequenti capitulo: Etiamsi talis exstiterit ut per fraudes, et quosdam praemio et mercede corruptos, excusationem afferens, ut quasi eum populi petere videantur, nec laicam in fine communionem accipiat.
- CAP. XII.-- Quod idem Osius non catholice dixerit:
« Nec laicam in fine communionem accipiat. »
Attendite, quaeso, veritatis amatores, quod dicturi 129.1064C| sumus, nam quod idem Osius ait: Si quis episcopus per avaritiam vel ambitionem, et ut dominationem agat, sedem mutaverit, libenter amplectimur. Quod autem subjunxit: « Nec laicam in fine communionem percipiat, » aequis auribus audire non possumus. Ubi hoc didicit Osius? praesertim cum synodo Nicaena, quae inter omnes synodos principatum tenet, in qua ipse etiam cum sanctis Patribus consedit, tale quid non habetur? Quin potius, ut supra intimatum est, humanius definierunt dicentes: Hoc factum prorsus irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus. Ergo quod dictum est, « Nec in fine laicam communionem accipiat, » non catholicum sed Catharum sonat. Cathari enim Graece, mundi dicuntur, 129.1064D| cum prorsus sint immundi. Isti nimirum sunt Novatiani haeretici, qui neminem post culpam poenitentiam agere posse dogmatizant. Contra quos Dominus per prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Sunt et alia quam plurima quibus ostenditur quod peccator, etiamsi in extremo vitae suae poenitentiam petat, non sit abjiciendus, nec desperandus.
- CAP. XIII.-- Sancti Augustini de hoc ipso.
Hinc est quod beatus Augustinus, cujus auctoritas ad instar solis in tota fulget Ecclesia, exponens ad populum quae sit blasphemia in Spiritum sanctum dicit: Non omnem blasphemiam, nec omne verbum contra Spiritum sanctum prolata, debemus accipere, 129.1065A| quae in hoc saeculo non remittantur, neque in futuro; sed quamdam blasphemiam et quoddam verbum, videlicet cor impoenitens contra Spiritum sanctum quo in Ecclesia peccata dimittuntur. Verbum valde malum, et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei cum « ad poenitentiam adducit, ipse secundum duritiem cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II). » Haec impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro, quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae valeat in futuro. Sed quandiu quisquis in hac carne vivit, de eo judicari non potest. De nullo enim desperandum est, quandiu patientia Dei ad poenitentiam adducit. 129.1065B| Paganus est hodie, quid si cras efficietur Christianus? Judaeus infidelis est hodie; quid si cras credet in Christum? Haereticus est; quid si cras sequetur catholicam veritatem? Schismaticus est hodie; quid si cras amplectitur catholicam veritatem [unitatem]?
- CAP. XIV.-- Interrogatio super Osii definitione dicentis: Nec laicam in fine communionem accipiat; et qui sint canones auctoritate praediti.
Et hoc non praetereundum existimo: nam, teste beato papa Gelasio in epistola ad Anastasium imperatorem, nulli alii canones auctoritate praediti sunt, nisi quos apostolica sedes suo judicio roboraverit. Quapropter ostendant, si possint, quis ex apostolicis Patribus, quod Osius dixit, « nec in fine laicam 129.1065C| communionem accipiat, » firmaverit. Et quia tale aliquid ostendere minime possunt, restat ut ejusmodi definitio, non catholica, sed, ut dictum est, Cathara sonet.
- CAP. XV.-- Quo fine suum sapere Osius conclusit.
Praeterea quod adhuc de Osio subjiciendum est, quoniam homines sumus, non absque gravi gemitu exprimere possumus. Iste nimirum Osius Cordubensi Ecclesiae praefuit antistes, qui quondam apostolicae sedis apocrisarius, una cum Vincentio et Victore presbyteris, sancto et magno Nicaeno interfuit concilio. Postmodum vero Sardicensem synodum, cum ingenti episcoporum numero fecisse legitur, ubi capitula quae per eum decurrunt statuta fuerunt. Hic autem usque ad Constantii imperatoris tempus in 129.1065D| corpore mansit. Iste quidem Constantius Arianae perfidiae particeps exstitit. Orta itaque altercatione adversus eamdem haeresim, episcopalis legatio missa est ad Osium in Hispania commorantem; dixitque ad eum: Tu qui Nicaenae synodo praesens adfuisti, dic, quaeso, Omousion sicuti nos catholici recte confitemur, id est unius cum Patre substantiae Filium. An, sicuti Ariani garriunt, Omoiousion, quod est similis cum Patre substantiae Filium, trecenti decem et octo Patres confiteri decreverunt? Qui, sive per longam aetatem desipiens, seu certe pro assentatione principis responsum dedisse perbihetur, utramque partem recte intendere, quae confessa fuerit sive Omousion, sive Omoiousion. Cujus sententia 129.1066A| ita stulte prolata, non solum a catholicis, verumetiam ab Arianis, uno ore irrisa atque refutata est. Denique in civitate Corduba in qua episcopatum tenuit, post hujusmodi responsum, nomen ejus infra catholicos episcopos antecessores, vel post decessores ejus, minime recitatur.
- CAP. XVI.-- Ab hinc praeclara sequuntur testimonia, quibus papae Formosi ordinatio rata et legitima esse monstratur. Sancti Leonis papae, quod pseudoepiscopi sint abjiciendi, et eorum ordinatio possit rata consistere.
Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam 129.1066B| istis tribuendum esse, quod non doceatur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in Ecclesiis ordinati sunt, qui ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consueto judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est creatio, quae nec loco fundata est, nec auctoritate munita.
- CAP. XVII.-- Sancti Gregorii papae, quia sicut denuo baptizari quisquam non potest, ita denuo in id ipsum consecrari, ad Joannem episcopum Ravennatis Ecclesiae.
Illud autem quod dicitis, ut is qui ordinatus est, iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum, nisi forte quod 129.1066C| exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicatus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit a fraternitate vestra sic sapere: sicut autem baptizatus semel, iterum baptizari non debet; ita consecratus semel, in eodem ordine iterum non valet consecrari.
- CAP. XVIII.-- Unde supra in canonibus apostolorum.
Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, secundam manus impositionem acceperit ab aliquo, deponatur et ipse, et qui eum ordinare tentaverit. Nam eos qui ab hujusmodi baptizati fuerint, vel etiam ordinati, neque fideles, neque clericos esse possibile est.
- CAP. XIX.-- Anastasii papae, quod eos quos post damnationem suam, vel baptizavit, vel ordinavit Acacius, nulla laesionis portio attingat, ad Anastasium imperatorem.
Nam secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem, sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius, vel quos sacerdotes sive Levitas secundum canones ordinavit, nulla eos ex nomine Acacii portio laesionis attingat, quod forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum quod procul fit ab Ecclesia, sive ab adultero, sive a fratre fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum: quia vox illa quae sonuit per columbam, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur, « Hic est qui baptizat in 129.1067A| Spiritu et igne (Matth. III, Marc. I, Joan. I). » Nam si visibiliter solis istius radii, cum per loca foetidissima transeunt, nullius contactus inquinatione maculantur, multo magis illius qui istum visibilem fecit virtus nulla ministerii indignitate contingitur. Nam et Judas cum fuerit sacrilegus atque fur, quidquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipso Domino manifestissima voce, « Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sederunt, quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite, dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII). » Quidquid ergo in hominum profectum quilibet in Ecclesia pro officio videtur operari, hoc totum complet et implet divinitatis effectus. 129.1067B| Ita ille, per quem Christus loquitur, Paulus affirmat. « Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque, neque qui plantat est aliquid; neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III). » A Deo autem non quaeritur quis vel qualis praedicet; sed quem praedicet, ut invidos etiam bene Christum praedicare confirmet, quo malo diabolus ipse dejectus est.
- CAP. XX.-- Ejusdem, quod mali bona ministrando, sibi tantummodo noceant, nec Ecclesiae sacramenta commaculent.
Ideo ergo et hic Acacius, cujus nomen dicimus esse. reticendum, male bona ministrando, sibi tantummodo nocuit. Nam inviolabile sacramentum quod per illum datum est, aliis perfectionem suae 129.1067C| virtutis obtinuit, ei autem obfuit. Quorumdam autem in tantum se extendit curiosa suspicio, ut imaginetur, probato a papa Felice judicio, postea inefficaciter in sacramentis, quae Acacius usurpavit, egisse; ac perinde eos metuere, qui vel in consecrationibus, vel in baptismate, mysteria tradita susceperunt. Nam superbia semper sibi, non aliis facit ruinam.
- CAP. XXI.-- Unde supra. S. Augustini contra Parmenianum Donastistam.
Quod autem in libro Sapientiae legitur, « Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I); » ita intelligendum est, ut desit saluti ejus, ministerium tamen non deserat, quod per eum salutem 129.1067D| operatur aliorum. Unde ait Apostolus: « Si enim volens hoc facio, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX). » Ac si dicat: illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum.
- CAP. XXII.-- Quod Bonosiaci clerici cum suis honoribus sint recepti, Innocentii papae.
Certum est quod Bonosiaci haeretici comparandi sunt Judaeis, eo quod Christum Deum ex Patris substantia ante saecula negent, sicut Judaei qui ejus divinitatem negaverunt et negant. Unde consequens est ut participium damnationis cum eis habeant quorum errorem imitati sunt. Et infra: Anysii fratris quondam nostri aliorumque sacerdotum 129.1068A| summa deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eo remanerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur.
- CAP. XXIII.-- Nicaena synodus clericos qui cathari dicuntur, ita recipi jubet.
De his qui se nominant catharos, id est, mundos, si quando veniant ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in clerico permaneant.
- CAP. XXIV.-- De Anatolio licet male ordinato, tamen non expulso.
Sancto Flaviano Constantinopolitano episcopo ob catholicam fidem in exsilium destinato, Anatolius eo vivente in ejus loco ordinatus est. Ad quem sanctus papa Leo ita loquitur: Decessore enim tuo 129.1068B| beatae memoriae Flaviano, propter defensionem catholicae veritatis ejecto, non immerito credebatur quod ordinatores tui contra sanctorum canonum instituta viderentur sui similem consecrasse. Sed adfuit misericordia Dei, in hoc te diligens atque confirmans, ut malis principiis bene utereris, et non te judicio hominum provectum, sed Dei benignitate monstrares. Quod vere ita accipiendum est, si hanc divini muneris gratiam alia offensione non perdas. His ergo relectis capitulis, o justitiae dilectores, audistis liquidius, quod a pseudoepiscopis ordinatio facta possit rata consistere. Audistis etiam quia sicut denuo quisque baptizari non debet, ita nec denuo in eodem ordine consecrari potest. Nihilominus autem audistis, quod eos quos Acacius post 129.1068C| damnationem suam ordinavit, nulla portio laesionis attigerit, eo quod mali bona ministrando, sibi tantummodo noceant, ministerium autem maculare non possint, quod talibus officiis Spiritus sanctus praesideat auctor. Inde nimirum est quod Bonosiaci, qui ad catholicam Ecclesiam redire voluerunt, cum suis honoribus recepti sunt. Inde etiam et Novatiani, ut fuerant ordinati, per manus impositionem suscipiuntur. Anatolius quoque, ut dictum est, magis sacrilegus invasor quam episcopus fuit ordinatus, et tamen a sancto papa Leone non condemnatur, sed potius admonetur, quatenus sacerdotalem benignitatem alia offensione non perdat. Et isti qui sunt? vel cujus magisterii, cujusve auctoritatis, qui 129.1068D| sacram ordinationem a catholico viro ministratam, et pluribus annis Deo fideliter famulantem, et ecclesiastica officia Christiano populo ministrantem, non catholice sed apostolice subvertere nituntur?
- CAP. XXV.-- De Liberio.
Quis enim nesciat quod Liberius, hen proh dolor! Arianae haeresi subscripserit, et per ejus transgressionem nefandissima scelera sint commissa; multitudo quoque sacerdotum et clericorum interfecta sit et martyrio coronata: residui vero catholici non solum ab Ecclesiis, sed etiam a balneis prohibiti sint. Liberius autem apostata factus vixit annos sex, ordinationes tamen quas fecit in sua stabilitate permanserunt. Nec mirum; revera enim 129.1069A| Judas, quamvis fur et sacrilegus, quae salubriter inter apostolos gessit, quisquam redarguere non ausus fuit.
- CAP. XXVI.-- Quod Vigilii ordinationes nemo removere ausus fuit.
Hinc est quod Vigilii ordinationes nemo commovere ausus est. Istum namque scias esse Vigilium qui prius Bonifacio papae insidias molitus est, quatenus eo vivente apostolicam dignitatem sacrilegus obtineret. Sed, resistente senatu, tale quid facere minime potuit. Postmodum vero solitis machinationibus Silverium papam apostolica dignitate exspoliare aggressus est. Quod ille animadvertens, advocatis episcopis, auctoritate sancti Spiritus et apostolica potestate, eum velut Simoniacum et invasorem 129.1069B| anathematis vinculis obligavit, et ille, ut mente conceperat, per imperialem potentiam, simulque falsos testes, eumdem apostolicum Patrem nequiter condemnavit, monachicis vestibus, et ad Pontias in exsilium destinavit, sustentans eum pane tribulationis et aqua angustiae; ibique mortuus est ac sepultus, et confessor effectus est; ad cujus corpus infirmi sanabantur. Vigilius, autem anathematis nexibus merito irretitus, insuper et homicidii crimine nominatim infamatus, nefario ausu se papam instituit. O ineffabilem Dei pietatem! Vigilius, qui jam desperatus erat, servatur ad poenitentiam. Anthimum scilicet haereticum patriarcham quem reconciliare spoponderat, reconciliare nolens, longo exsilio, longaque afflictione maceratus, digna factis rece it, 129.1069C| et sic demum procul a patria defunctus quievit in Domino. Ordinationes tamen ejus, ut dictum est, in sua stabi itate manserunt. Haec enim quae de Silverio et Vigilio retulinus, partim in synodali decreto ejusdem Silverii, partim in Pontificali libro habentur.
- CAP. XXVII.-- Quia excepto Liberii sacrilegio, quod pessimum est, Vigilius pejora commisisse dignoscitur quam Formosus.
His ita de compendio praelibatis, percontari libet quis horum deteriora commiserit? Formosus quidem, ut aiunt, ambitionis causa ab episcopali sede ad apostolicum thronum translatus est. Quod si objecerint depositum fuisse, et postmodum reconciliatum, noverint quia plurimi sacerdotum depositi 129.1069D| fuerunt, et postmodum reconciliati, reconciliati, inquam, non denuo in idipsum consecrati. Quippe aliud est reconciliatio, et aliud consecratio. Nam qui semel consecratur, denuo in idipsum consecrari non potest; reconciliari tamen per dignam satisfactionem potest. Nonne quod plurimi sacerdotum post depositionem reconciliati sint, in authenticis apicibus sufficienter habetur? Quod legentibus liquidius patet. His namque digestis Vigilium nefandissima perpetrasse, si homines silent, ipsi etiam lapides clamabunt. Cujus exsecrabile scelus nemo imitari ausus est, vel audebit, nisi particeps factus illius qui dicit: « Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa XIV). » 129.1070A| Porro de sede ad sedem, vel de civitate ad civitatem episcopos transferri, et in decretalibus litteris, ob necessitatem, vel ob utilitatem concessum legimus, et plurimos sacerdotum, etiam sanctos, tale quid egisse non dubium est. Ex quibus exstat beatus Gregorius Nazianzenus, ut supra retulimus. Haec autem, prudens lector, non ideo praelibare studuimus, ut cuiquam sacerdotum de sede ad sedem, vel de civitate ad civitatem, mutari licitum esse dicamus, sed ut manus impositionem etiam a pseudoepiscopis ministratam, ratam, et justam esse testimoniis comprobaremus.
- CAP. XXVIII.-- Quod qui papae Formosi sacram ordinationem nihil esse, vel fuisse causatur, Christianae religionis sit inimicus.
129.1070B| Qua de re qui praefatam ordinationem, falsam et inanem esse vel fuisse confingunt, eoque sacerdotes ac levitas consecrandos esse dogmatizant, quid aliud quam Italiae regiones, longe lateque, ecce jam circiter viginti annos, absque Christiana religione vixisse garriunt? Ac per hoc, quid aliud restat, nisi ab ejusmodi episcopis per universam Italiam dedicatae ecclesiae, altaria consecrata, et chrismata solemniter instituta, prorsus perierint. Similiter autem tam ab episcopis quam a caeteris sacerdotibus, fontes in remissionem peccatorum sanctificati, et missarum solemnia tam in Dominicis diebus quam in aliis festivitatibus, frustra, ut blasphemant, celebrata sint. Oblationes quoque tam pro vivis quam etiam 129.1070C| pro defunctis, quod dictu nefas est, tanquam nugaces perierint. Matutinae seu vespertinae, ac reliquarum preces horarum, velut ineptae non sint exauditae; levitarum ac subdiaconorum officia in vacuum administrata sint, universa Ecclesia quae huic ordinationi synodicum praebuit assensum, pariter periclitetur, quippe non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt prava facientibus, parilem excipiunt vindictam. O incomparabile sacrilegium! Quis enim de timentibus Deum aequis auribus hoc audire poterit, ut non statim Christiano zelo commotus scandalizetur? Nonne linguam illam quae talibus implicatur blasphemiis melius fuerat particulatim dari avibus, quam in tantam prorumpere vesaniam? Scimus enim quia necessitatis causa, etiam laico baptizare 129.1070D| licet. Sed aliud est, periculo mortis urgente, laicum posse dare baptisma, et longe incomparabiliter aliud est, ad sacerdotum preces ac benedictiones, et chrismatum admixtiones, et cleri ac populi votivas responsiones, fontes in remissionem peccatorum sanctificatos, nihil prorsus, ut isti volunt, sanctificationis habuisse. Quis hoc nisi haereticus dogmatizare audeat? Et quis talia per hujuscemodi os loquitur, nisi de quo Dominus dicit: « Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo; cum loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendax, et pater ejus (Joan. VIII). »
- CAP. XXIX.-- Quod si aemulatoribus illis papa Formosus displicet, non externis et longinquis, sed Romano populo imputare debent.
129.1071A| Porro si aemulatoribus illis, papa Formosus istiusmodi facto displicere videtur, ut non recte fuerit ordinatus, quibus hoc imputare debent, nisi Romano populo qui eum elegerunt? Quibus hoc adscribi oportet, nisi clero, et magnatibus Romanae urbis, qui libenter Dominici corporis et sanguinis hostiam, donec advixit, ab eo percipere studuerunt, eique per universas solemnitates, atque stationes solito more communicaverunt, et per omnia participes exstiterunt? De caetero autem qui sani capitis est nihil omnino habere se dicit, quod de Formoso illis imputare debeat, qui de longinquis terrarum spatiis, per 129.1071B| mille, ut ita dicam, discrimina tremebundi, ad apostolicam sedem profecti sunt, et sacram ordinationem, ut moris est, magis ab apostolo Petro quam ab ejus vicario susceperunt, imo a sancto Spiritu, ut papa docet Anastasius, quod jam supra commemoratum est.
- CAP. XXX.-- Utrum vere sit sacerdos, vel levita, vel subdiaconus, qui ad subvertendam eamdem ordinationem se cuiquam juramento constrinxit.
Igitur quia, necessitate incumbente, de sacris ordinationibus altercatio interposita est, percontari congruum est quid de eo censendum sit, qui sacrae ordinationis, de qua nunc disputatio ventilatur, nullam omnino consecrationem habet, et tamen eamdem ordinationem non solum nihil esse, nihil 129.1071C| fuisse, coram testibus profitetur, sed etiam jurejurando subvertere pollicetur. Nunquidnam hujusmodi promissor inter sacrilegos est deputandus, et male conjuratos, qui se ad facinus perpetrandum juramentis obligant? Revera enim tales mundana lex districtius punit, et si clerici fuerint, ecclesiastico judicio a suis dejiciuntur honoribus, de quibus canonica institutio ita se habet.
- CAP. XXXI.-- Ex concilio Chalcedonensi de conjuratione vel conspiratione.
Conjurationis crimen, vel conspirationis, et ab exteris est omnino legibus prohibitum, multo magis hoc in Dei Ecclesia ne fiat admonere conveniet. Si qui ergo clerici vel monachi reperti fuerint conjurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis 129.1071D| aut clericis, gradu proprio penitus abjiciantur. His ergo prolatis testimoniis luce clarius apparet, quod istiusmodi sacerdos, aut levita, vel subdiaconus, inter sacrilegos, et male conjuratos sit habendus, necnon et canonico judicio reprobandus.
- CAP. XXXII.-- Quod ad faciendam iniquitatem nulli unquam sit obtemperandum.
Nonnulli praeterea suam apologiam ita praetexunt, dicentes: Cur nobis subversionem ordinationis hujus tempore imputandam esse decernitis? An ignoratis quod ille praecipiat, cui in omnibus penitus obtemperandum est? Absit, inquam, absit, ut cuiquam Deus ad faciendam iniquitatem obtemperandum esse mandaverit, cui Psalmographus canit: « Quoniam 129.1072A| non volens Deus iniquitatem tu es. Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V). » Et ipse Dominus ad Jeremiam: « Si separaveris, » inquit, « pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV). » David quoque de se testatur, dicens: « Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi congregationes malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV). »
- CAP. XXXIII.-- Quod illud Evangelii, Omnia quae dixerint vobis servate et facite, solummodo in bonam partem accipiendum sit.
« Super cathedram Moysi, » ait Evangelium, « sederunt Scribae et Pharisaei, omnia quaecunque dixerint vobis, servate et facite (Matth. XXIII). » Omnia 129.1072B| enim hujusmodi in loco solummodo in bonam partem accipienda sunt. Alioquin Judaei qui Scribarum et Pharisaeorum consilio et hortatu Dominum crucifixerunt, immunes a tanto scelere esse debuerant. Sed quam graviter, et qui dixerunt et qui feserunt peccaverint, et Scriptura testatur, et in posteris eorum usque ad mundi finem protelatur. Quod autem omnia non semper ad totum, sed plerumque ad maximam pertineant partem, non tantum divini apices, quibus magis credendum est, sed etiam gentilium librorum demonstrat auctoritas.
- CAP. XXXIV.-- Quod ad scelera committenda nullius excommunicatio sit observanda.
Sed sive, inquiunt, juste, sive injuste obliget pastor, gregi timendum est, ne elatione tumidae reprehensionis, 129.1072C| culpa, quae non erat, fiat. Vera quidem sententia, sed non ita intelligenda, ut illud, quod dicitur injuste, sic accipiendum sit, tanquam in illis quae manifesta ratione Deo inimica esse probantur cuilibet pastori obtemperandum sit. Verbi gratia, si te ad perjurium, falsum testimonium, sacrilegium, vel homicidium excommunicando impulerit, nunquidnam in talibus vel eorum similibus pastoris excommunicatio timenda vel facienda decernitur? Nequaquam. Quippe non solum qui faciunt (Apostoli verba sunt), sed et qui consentiunt facientibus, digni efficiuntur morte perpetua (Rom. I). Nam quod pastoribus ad illa quae Deo inimica sunt consentire non debemus, testatur ipse Salvator, qui, cum ei discipuli dicerent: « Scis quia Pharisaei audito verbo 129.1072D| scandalizati sunt? ait, Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Si caecus caeco ducatum praebeat, nonne ambo in foveam cadunt? » (Matth. XV.) Ergo et qui ducit, et qui sequitur ad male faciendum, caeci sunt, et merito uterque in foveam damnationis cadunt. Et quo, inquiunt, pacto per Apostolum dicitur: « Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit? Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII). » Audiantque, In his enim quae Christiana lex abominatur ac prohibit, nulli unquam potestati obedire, vel consentire debemus, hoc est, non materialibus carnis, non dolosis machinationibus, sed rationabili responsione, atque humillima deliberatione. Quid multa? de Pastoribus ad Apostolum revoca intentionem, qui dicit: 129.1073A| « Minister Dei est tibi in bonum (Ibid.). » Cur addit in bonum, nisi quia minister Dei non est tibi in malum?
- CAP. XXXV.-- De observanda excommunicatione, et quod aliud sint pontificales sedes, et aliud praesidentes.
Praeterea si nos Ecclesiarum pastores de nostris offensionibus juste vel injuste obligare voluerint, juste videlicet, si nostra praecesserit culpa; injuste vero, si non habuerimus culpam. Talis obligatio rectissime formidanda est, et diligentissime observanda, donec per ejus qui obligavit indulgentiam, absolvi mereamur. Nempe aliud sunt pontificales sedes, et aliud praesidentes. Proinde honor et dignitas uniuscujusque sedis regulariter observanda sunt. 129.1073B| Praesidentes autem si deviaverint, per devia sequendi non sunt, hoc est, si contra fidem vel catholicam religionem agere coeperint, in talibus eos nequaquam sequi debemus. In his autem quae rite dicunt, etiamsi non faciant, libenter eis obedire debemus. Hinc est quod botros carpere, et spinas cavere debemus.
- CAP. XXXVI.-- De injusta pastoris obligatione.
Beatus namque Hieronymus exponens Evangelii capitulum: « Quaecunque alligaveritis super terram erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta in coelo (Matth. XVIII), » ait: Istum locum non intelligentes episcopi, et presbyteri, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, 129.1073C| ut vel damnent innocentes, vel solvere noxios se arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Haec sanctus Hieronymus. Per prophetam quoque dicitur: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII). » Non morientem quippe mortificat, ut sanctus docet Gregorius, qui justum damnat, et non victurum 129.1074A| vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur.
- CAP. XXXVII.-- Unde supra in Salomone.
Sicut avis in contrarium volans, et passer quilibet vadens, sic maledictum frustra prolatum, super illum qui misit illud, veniet (Proverb. XXVI).
- CAP. XXXVIII.-- Item ibidem.
Anima quae benedicit, impinguabitur; qui autem frustra maledicit, ipse in maledictione erit (Proverb. XI).
- CAP. XXXIX.-- Unde supra sancti Gregorii papae.
In omni autem quod de nobis extra dicitur, recurrere ad arcana mentis debemus; et si omnes vituperent, liber est tamen quem conscientia non accusat. 129.1074B| Quia et si omnes laudent, liber esse non potest, si hunc conscientia accusat.
- CAP. XL.-- De universali Concilio expectando.
Haec igitur scripturarum collatio, fortassis supervacua quibusdam videtur, eo quod ad praesens tempus non sit, qui aequitatis depromat judicium. Neque enim justitiae palmam apud eos obtinere possumus, qui contra nos, ipsi sibi sunt judices et testes, pariterque causidici. Attamen juxta beati Hieronymi sententiam, canimus nobis et nostris, scilicet, ut bono animo simus, et bonam nos causam habere, non nobis sed sanctis Patribus credamus, observantes quod scriptum est: « Si Spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris 129.1074C| (Eccle. X): » Et illud, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III). Ideoque in sacro ordine quo consecrati sumus permanentes, praestolamur, universalis concilii aequissimum examen, auctore illo ad quem clamantes dicimus, Exsurge, Domine, et judica causam tuam (Psal. LXXIII): cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum.
(no apparatus)