Jump to content

De ordine baptismi

Checked
E Wikisource

De ordine baptismi (Theodulfus Aurelianensis), J. P. Migne De ordine baptismi (0223B)Reverentissimo atque charissimo fratri Magno episcopo Theodulfus salutem.

Praeceptum tuum, vir venerabilis Magne, peregi, et si non solerti efficacia, plena tamen obedientia. Praecepisti enim mihi, imo per te charitas praecepit, ut quibusdam quaestionibus de ordine baptismi a domino et glorioso imperatore Carolo tibi transmissis breviter et cito responderem. Coarctantibus itaque me hinc brevitate, qua cogebar brevi sermone res magnas expedire, illinc temporis angustia, qua cito quod jusseras adimplere volebam, explevi quod jussisti. Quod opus o utinam esset tam efficaciter expletum, quam est libenter susceptum! Quanquam ergo mihi spatiose tractandi, et Patrum volumina revolvendi, quibusdam occupationibus praepedientibus, (0223C)facultas nulla suppeteret, et me ad jussionem implendam charitas permoveret: de singulis quae mihi occurrere potuerunt celeri cursu scripsi, et vestrae fraternitati nisi, ut si non habuerint responsa emolumentum, saltim obedientia habeat fructum. Quaestiones interea istae, ut ego te nosse certus sum, a regali necessitudine non sunt factae necessitate discendi, sed studio docendi: nec ut ipse his absolutis de nescitis valeat imbui, sed ut alii de somno desidiosi torporis ad rerum absolvendarum utilitatem valeant excitari. Quippe cui hoc semper familiare est, ut exerceat praesules ad sanctarum Scripturarum indagationem, et sanam sobriamque doctrinam, omnem clerum ad disciplinam, philosophos ad rerum divinarum humanarumque cognitionem, (0223D)monachos ad religionem, omnes generaliter ad sanctitatem, primates ad consilium, judices ad justitiam, milites ad armorum experientiam, praelatos ad humilitatem, subditos ad obedientiam, omnes (0224B)generaliter ad prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam atque concordiam. His et his similibus rebus ille virorum optimus, Deo sibi propitio, sanctae Ecclesiae fastigium accumulare non cessat, et admirabili in rerum ecclesiasticarum sive civilium administratione strenuus, et sapientiae fonte redundat, et virtutis exhibitione triumphat.

I Cur infans catechumenus efficitur. Quod modo infantes catechumeni efficiuntur antiquus mos servatur. Quicunque enim ad apostolos credentes baptizandi adveniebant, instruebantur et docebantur ab eis, et instructi et docti de sacramento baptismatis et de caeteris regulis fidei, accipiebant sacrosanctum mysterium baptismatis. Unde (0224C)ait Apostolus: An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3)? In quibus verbis ostenditur, non eos ignorasse sacramenti baptismatis arcana qui baptizabantur. Sed et Dominus non utcunque ait, Ite, baptizate; sed, Ite, et docete omnes gentes, baptizantes eos (Matth. XXVIII, 19). Ut nosse possimus, primum instruere et docere debere eum qui baptizandus est, et postea baptizare. Infantes ergo et audientes et catechumeni fiunt, non quo in eadem aetate et instrui et doceri possint, sed ut antiquus mos servetur, quo apostoli eos quos baptizaturi erant primum docebant et instruebant, sicut jam dictum est.

II. Quid sit catechumenus. (0224D) Catechumenus autem audiens, sive instructus interpretatur. Genus enim humanum audit et instruitur antequam ad baptismum veniat. Et quod per (0225A)Moysem quondam audierat, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4), et per leges et prophetas instruebatur ad unius veri Dei cultum: modo per sacerdotum ministerium et audiens efficitur ut instrui valeat, et relicto ritu quo creaturae deserviebat, soli creatori Deo deserviat. Sic enim catechumeni in Christum credunt, ut adhuc sua peccata portent. De quibus puto in Evangelio dictum, Qui dum crederent in Jesum, ipse Jesus non se credebat eis (Joan. II, 24). Quicunque ergo a Joanne docebantur, sive instruebantur et baptizabantur, quia baptismus ejus peccata delere non poterat, catechumenorum typum praetulisse noscendi sunt.

III. Cur exsufflatur. (0225B)In quorum etiam facie a sacerdote per exsufflationem signum crucis fit, ut et diabolus fugetur, et Christo via praeparetur: ut qui illecebrosa persuasione sua generis humani, quod in primordio sui spiraculum vitae acceperat, habitator erat, ejus virtute et sacratissimo signo per ministerium sacerdotum exire cogatur, qui et in discipulos suos insufflasse, et spiritus immundos increpasse legitur.

IV. Cur exorcizatur. Unde et exorcizatur idem malignus spiritus, ut exeat et recedat ab illo plasmate, quod jam dudum per peccatum primi hominis possidebat. Et quia non est, juxta Apostolum, conventio Christi ad Belial, nec societas luci ad tenebras (I Cor. VI, 15), egrediantur (0225C)tenebrae et lux vera Christus ingrediatur. Qui et in Zacharia typice propter peccata nostra, quae in corpore suo portavit, sordida vestimenta habuisse legitur (Zach. III, 3). Et increpans Satanam, Hierusalem elegit, sanctam videlicet Ecclesiam, quae est Visio pacis, quam quotidie prole nova fecundet. Cui per prophetam dicitur: Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent (Isa. LX, 4). Exorcismus praeterea est sermo increpationis sive conjurationis. Unde et in Actibus apostolorum exorcistae fuisse leguntur, et sancta Ecclesia inter gradus ecclesiasticos exorcistarum etiam ministerium habet. Sciendum namque est quia cum exorcizatio fit, ille procul dubio exorcizatur qui et baptismati, et saluti fidelium, et omnibus virtutibus ejus contrarius (0225D)est. Illo enim exorcizato sive expulso, divini verbi condimentum credentibus datur.

V. Cur catechumenus accipit salem. Et idcirco hi qui baptizandi sunt salem in sacramento accipiunt, ut ejus gustu condimentum sapientiae percipiant, neque a sapore Christi decipiantur, et sint insulsi et fatui. Qui enim ait discipulis suis: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), ipse dixit: Nemo mittens manum suam in aratro, et respiciens retro, regno coelorum aptus esse potest (Luc. IX, 62). Ut autem qui baptizantur regno coelorum apti sint, et ne praeterita peccata iterantes respiciant retro, et efficiantur statua salis, et remanentes insensati exemplo (0226A)poenae suae alios condiant, debent accipere salem sapientiae, ut quidquid in eis fluxum et fluidum est, verbi Dei sale curetur, et juxta Apostolum memores sint uxoris Lot. Et sicut Elisaeus salis immissione sterilitatem aquae curavit, ita nimirum verus Elisaeus Dominus noster Jesus Christus verbi sui sapore fluidam generis humani sterilitatem ad dulcem fidei et bonorum operum saporem perducit. Cujus fidei firmitas tunc jam clare elucescit, cum is qui audierat solius Dei cultum esse tenendum, unde audiens vocatus est, et instrui coeperat de verae religionis cultu, unde catechumenus vocatus est, et per exsufflationem et exorcizationem a maligno spiritu erutus est, et in datione salis jam habere coepit gustum divini verbi, tradatur ei (0226B)symbolum, id est verae fidei integra et inconvulsa confessio, ut domus prisco habitatore derelicto fide ornetur, et de qua spinae incredulitatis evulsae sunt, incipiant in ea verae fidei documenta plantari. Prius enim evellendae sunt incredulitatis sive vitiorum spinae, et postea plantanda sunt fidei et bonorum operum rudimenta. Unde et Dominus ante faciem filiorum Israel septem gentes typum vitiorum tenentes contrivit, in quarum loco in typo virtutum Israeliticum populum collocavit. Et ad Jeremiam prophetam dicit: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et dissipes, et disperdas, et aedifices, et plantes (Jer. I, 10). Prius enim dixit evulsionem, et destructionem, et dissipationem, et dispersionem, et postea subjecit aedificationem (0226C)et plantationem, et per eumdem prophetam ait: Sicut vigilavi super eum, ut evellerem et demolirer et dissiparem et dispergerem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem (Jer. XXXI, 28). Et hoc ideo quia post exorcizationem et exsufflationem, symboli sequitur traditio.

VI. Quae sit interpretatio Symboli secundum Latinos. Quod symbolum Latine indicium, vel signum, vel collatio interpretatur. Indicium, quia per id indicatur fidei integritas; signum, quod eo bene retento et intellecto fideles ab infidelibus discernuntur; collatio, quia in eo apostoli omnem fidei integritatem contulerunt. Quod autem omnes pari fidei sinceritate (0226D)corde retinebant, ore confessi sunt, et singuli proprias sententias conferentes, symbolum, id est totius fidei collationem, ediderunt. Discessuri enim ab invicem normam futurae praedicationis in commune statuerunt, ne localiter ab invicem discedentes diversum aliquid vel dissonum praedicarent. Decentissimum namque et utile erat, ut quibus erat anima una et cor unum in Domino, et quos sancti Spiritus afflatus vegetabat, unius etiam fidei confessio exornaret. Nec enim dirimi in aliquo vel poterant vel debebant, qui unius fidei vinculo nectebantur. Plerique interea verbum abbreviatum per Isaiam prophetam, in Symbolo et oratione Dominica intelligi volunt. In altero enim fidei, in altero precum continetur integritas, ut et in duodecim verbis duodecim (0227A)apostolorum doctrina, et in septem petitionibus omne contineatur quidquid ad praesentis et futurae vitae pertinet dispensationem. Quamvis etiam totius doctrinae verbum dici possit abbreviatum, quia quod prius lex et prophetae continebant in latitudine praeceptorum, veniens Dominus pronuntiavit et dixit, Diliges Dominum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, et proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37). In quo evidenter prophetas et legem duobus his sermonibus breviat. Haec de Symbolo et nomine ejus dicta sint.

VII. De credulitate, quomodo credendum sit in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, et caetera quae sequuntur in eodem Symbolo. Ceterum fides quae in hoc symbolo continetur, ita ab his qui baptizandi sunt intelligi debet, ut credant in Deum Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium, qui solus quia non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus. Et in Jesum Christum Filium ejus, per quem omnia facta sunt, verum Deum unigenitum verumque Dei Filium, non factum aut adoptivum, sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate esse possit inferior, tantumque esse illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. Credant etiam eum (0227C)natum de Spiritu sancto ex Maria semper virgine: id est, ut Spiritu sancto cooperante, verum sibi corpus ex virgine idem Dei Filius assumpserit, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse factus sit in humanitate hominis matris Filius. Credant etiam eum descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a Patre, qui nunquam desiit esse cum Patre, et hominem verum factum, ut humanum genus homo liberaret. Et ipse qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem susceperit, et Verbum caro factum sit, assumendo humanitatem, non permutando divinitatem. Credant etiam eum pertulisse passionem et mortem, non in virtute divinitatis, sed in infirmitate humanitatis, mortuum vera carnis (0227D)morte, resurrexisse vera carnis resurrectione, et resurrectione sua spem nobis resurrectionis contulisse: ita duntaxat ut sicut ille tertia die resurrexit vivus a mortuis, ita et nos in fine saeculorum resurgamus in eadem qua nunc vivimus carne. Credant etiam eum in eodem corpore, quod de virgine assumpsit, et passionem sustinuit et resurrexit, ascendisse in coelum, et in eodem et nunc esse, et ad judicium venturum esse, et resuscitatis omnibus, dare aliis pro peccatis supplicii aeterni sententiam, aliis pro justitiae meritis aeternae beatitudinis praemium. Credant et in Spiritum sanctum, Deum verum ex Patre Filioque procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia, nec esse (0228A)in hac sancta Trinitate ullos gradus quibus aliquis inferior superiorve dici possit. Credant etiam sanctam Ecclesiam catholicam, id est universalem, non in sanctam Ecclesiam, ut credentes in Trinitatem. Credant ejusdem sanctae Trinitatis domum esse sanctam Ecclesiam. A cujus communione discedentes schismatici et haeretici vocantur, et aeterna damnatione puniuntur. In ejus vero communione permanentes, et membra Christi esse, et remissionem peccatorum percipere, et ad vitam aeternam pertinere. Quia ergo parvuli, necdum ratione utentes, haec minime capere possunt, oportet ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint doceantur, et fidei sacramentis, et confessionis suae mysteriis, ut ea veraciter credant et diligenti cura custodiant. Confessionem (0228B)suam plane diximus, quia quamvis illi necdum loqui possint, pro illis et confitentur et loquuntur qui eos de lavacro fontis suscipiunt. Nec immerito dignum est, ut qui aliorum peccatis obnoxii sunt, aliorum etiam confessione per mysterium baptismatis remissionem originalium percipiant peccatorum.

VIII. De scrutinio. Qui vero illius sunt jam aetatis ut rationem credulitatis suae reddere possint, diligenti examine scrutandi sunt, utrum veraciter credant, an alicujus falsitatis in eis macula celetur: ne dum, aut timore aut favore terrenarum potestatum, aut acquisitione quarumdam rerum, ad baptismatis sacramentum (0228C)ignorantibus ministris Ecclesiae perveniunt, tradatur sanctum canibus, et mittantur margaritae inter porcos, et lupi ovina pelle vestiantur. Hunc enim morem Ecclesia servare consuevit, ut per aliquot dierum spatium hi qui in solemnitate Paschali baptizandi sunt scrutentur, ut instructis et doctis, et simplici corde ad fidem veram venientibus, vitae sacramenta impertiantur. Quibus ut aptiores inveniantur baptismatis sacramento, et eorum fides probabilior sit, quaedam fiunt corporaliter, quae spiritali gustu degustata mysticum quid et spiritale sapiant.

IX. Cur tanguntur de sputo aures et nares. Tanguntur itaque de sputo nares et aures, et dicitur: (0228D)Effeta. Nares, ut Christum in odore unguentorum sequantur et dicant: Trahe me, post te curremus (Cant. I, 3), et cum Apostolo profiteantur dicentes: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15), et illius membra efficiantur cui dicitur: Et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV, 10). Quem odorem tunc bene habere poterit, si cum Maria, quae interpretatur domina sive luminatrix, alabastro unguenti, hoc est sacrae fidei puritate et bonae operationis exercitio, ungant pedes Jesu, apostolorum videlicet monita complentes vel praedicatorum quorumlibet, per quos Christus inambulat, et domus, mundus videlicet sive universitas sanctae Ecclesiae, eorum bona opinione, quasi quodam (0229A)dulci et suavi odore repleatur. Et quia plerumque odoris suavitas et diversa thymiamata dissolutis et amatoribus conveniunt, isti e contrario, et continentes et Christi amatores effecti illius solummodo salutiferum semper amplectantur odorem. Tanguntur et aures, ut audientes verba Dei et facientes ea, similes sint secundum Evangelium viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram (Matth. VII, 24), et spiritali auditu semper spiritalia auscultent: ut cum David dicere possint: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9), et cum Isaia, Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii (Isa. L, 5); ut quae spiritaliter dicuntur spiritaliter audientes, ad spiritalium operum emolumenta perveniant. (0229B)Cum itaque Dominus in Evangelio dicit: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI, 15), et Joannes in Apocalypsi sua: Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 7); hic non aures carnales, sed spiritales quaeruntur, et per aurium nomen interioris hominis auditus designatur. In sacro etenim eloquio plerumque per membra corporis spiritales animae virtutes intelliguntur. Quia ergo divinitas hominem assumens, quoddam ex connexione duarum substantiarum in una Dei filii persona collyrium fecit, unde genus humanum quod caecum a primis parentibus natum erat illuminaret, non ab re sputo aures tanguntur et nares, ut qui expuens linguam muti tetigerat, et sputo lutum fecerat, et oculos caeci nati (0229C)aperuerat, nunc per ministerium sacerdotum, et auditum spiritalem his qui baptizandi sunt tribuat, et recte loquendi, id est fidem veram confitendi facultatem praebeat, et nares quibus bonum Christi odorem capiant aperiat. Pectus enim illius qui baptizatur refertum semper esse debet, et divini odoris nectare et spiritali unctione delibutum.

X. Cur pectus oleo ungitur, vel scapulae signantur, vel liniuntur. Unde etiam his qui baptizandi sunt pectus de oleo et scapulae tanguntur, ut illius olei sancti videlicet spiritus unctione leniti, de quo Apostolus ait: Sicut unctio ejus docet nos de omnibus (I Joan. XXII, 7), ante et retro muniti, id est contra omnia prospera sive (0229D)adversa sint circumspecti, et coelestium animalium imitatione ante et retro pleni sint oculis, id est, in praeteritum et futurum respicientes salutis suae custodiam non amittant. Tangitur eis pectus, ut cum David dicere possint: Et misericordia ejus praeveniat me (Psal. LVIII, 11). Tanguntur scapulae, ut cum eodem dicant: Et misericordia ejus subsequatur me (Psal. XXII, 6). Id est anteriora, ut bene velint; posteriora, ne frustra velint. Bene autem velle et perficere ab eo nobis datur, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Et quoniam in cordis nomine saepe mens designatur, sicut est illud. In toto corde meo exquisivi te (Psal. CXVIII, 10), et in olei nomine intelligitur unctio sancti Spiritus, (0230A)sive opera luminis et misericordiae, cordis locus unctione utrimque munitur, id est anterior et posterior, et undique mens Christiani et pinguedine sancti Spiritus, et operibus luminis atque misericordiae exuberet.

XI. Quid sit abrenuntiatio? Quibus bene exuberat, si abrenuntiando diabolo et operibus ejus, dominationem illius aspernetur, et jugum quod se premebat, illius olei unctione fatiscat, et impleatur illud propheticum: Computrescet jugum a facie olei (Isa. X, 27). Abrenuntiare etenim poni solet pro eo quod est spernere, rejicere, contradicere, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Quamvis enim (0230B)illius verbi quod est nuntio sensus in promptu sit, cum sine praepositione profertur, et accepta praepositione interdum a sua significatione non longe recedat, ut est illud: Narrabo et renuntiabo (Psal. LIV, 18), interdum vero in alium sensum vertatur, ut est illud: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33); abrenuntiare tamen semper in eo sensu poni consuevit quem superius diximus. Abrenuntiare etenim se fatetur Satanae, et omnibus operibus ejus, et omnibus pompis ejus. Quam abrenuntiationem recte confessio sanctae Trinitatis sequitur, ut ubi abundavit peccatum superabundet gratia, et ubi computruit jugum diaboli a facie unctionis Spiritus sancti, adveniat illius jugum qui (0230C)dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29). Satanas enim, qui et diabolus nuncupatur, a fidelibus abrenuntiatur ut Deo Salvatori liberius serviatur, quia juxta ejusdem Domini vocem, Nemo potest duobus dominis servire (Luc. XVI, 13).

XII. De abrenuntiatione Satanae, et omnibus operibus ejus atque pompis, vel quae opera diaboli et pompae. Abrenuntiatur etiam operibus ejus, quia opera illius contraria sunt operibus Salvatoris; et quia ille armis suis, id est vitiis, genus humanum sibi subjecit, Dominus armis suis, id est virtutibus, (0230D)illum debellavit. In illius enim militia, id est peccatis nostrae servitutis permanens, accepit mortem: in istius militia, id est virtutibus, accipimus vitam aeternam. Septem itaque principalia vitia, quibus diabolus genus humanum infestat, non incongrue opera Satanae dicere possumus; quibus opponuntur septem principales virtutes, quae opera sunt procul dubio salutaria. Nec minus interea pompis ejus abrenuntiatur, quae utique opera sunt Satanae: sed eo quasi discerni videntur a caeteris operibus ejus, quia in eis superbia, cujus ille auctor est, et quae eum dejecit, quodammodo designatur. Pompae igitur ejus sunt, ambitio, arrogantia, vana gloria, et caetera hujusmodi quae de fonte (0231A)superbiae procedere dignoscuntur. Pompam enim, ambitionem sive jactantiam, et his similia intelligi debere propheticus sermo demonstrat cum dicit: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel (Amos VI, 1). Sed et Clemens Prudentius, disertissimus atque Christianissimus poeta, in hac significatione pompam posuit in libro Psychomachia, ubi ait: Pompa ostentatrix vani splendoris inani Exuitur nudata peplo. Quamvis ergo omne peccatum superbia dici possit, quia quando quis peccat, Deo qui peccare prohibuit contraire videtur, aliud tamen est desidiose, aliud malitiose, aliud scienter, aliud ignoranter, (0231B)aliud negligenter, aliud arroganter, peccare. Quolibet autem modo quis peccet, si poenitere contemnit, in magnum se superbiae baratrum immergit, de quo non nisi per confessionem peccatorum suorum, et emendationem morum, et salutaris poenitentiae adminiculum egredi potest. Duobus enim modis homo Deo superbit, cum aut praeceptis ejus inobediens existit, et ea quae prohibita sunt committit, aut commissa poenitere negligit. Unde sive hi qui baptizandi sunt, sive nos qui baptismi sacramentum jam percepimus, ante oculos ponere debemus pactum, quod cum Deo in baptismate fit, ubi abrenuntiatur Satanae, et operibus ejus, et pompis. Quod pactum tunc irritum fit, si aut in fide quis permanendo vitiis, aut a fide exhorbitando (0231C)idolorum cultibus, aut haeresum erroribus subdatur.

XIII. De sacramento baptismi. Quia igitur constat pactiones credentium esse duas, unam in qua abrenuntiatur diabolo et pompis ejus, et omnibus operibus ejus, alteram qua se credere confitentur in Patrem et Filium et in Spiritum sanctum, oportet has inconvulsae mentis intentione teneri, et ut intemerate custodiri possint, illius semper adjutorium quaerere, qui baptismi sacramentum ad salutem generis humani contulit, cujus mysterium et in Veteri Testamento per Moysem praefiguratum est, cum populus in nube et in mari baptizatus est, et in Novo nobis per mediatorem Dei (0231D)et hominem apertissime demonstratum. Ipse enim ait, quoniam Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non poterit introire in regnum coelorum (Joan. III, 3). Et Joannes de eo ait: Ego baptizo in aqua in poenitentia; medius autem vestrum stat, quem vos nescitis, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Joan. I, 26). Per hoc qui nascimur mundo, renascimur Deo; et qui per peccatum eramus filii irae, per gratiam efficimur filii Dei. Hac enim tinctione et hoc lavacro Ecclesia vegetatur. Ex osse dormientis protoplasti mulier aedificata est, ex latere Christi in cruce dormientis Ecclesia formata est. Profluxerunt enim ex ejus latere sanguis et aqua, duo sanctae (0232A)Ecclesiae praecipua sacramenta, ut in altero consecratio, in altero mundatio eidem tribueretur Ecclesiae. Regeneramur namque ex lavacro, ut consecramur et sanguine. Unde et populus mare Rubrum transiit, quia baptismus Christi sanguine consecratur. Quia ergo elementum aquae in hoc mundo omnibus elementis purgandi, vivificandi, recreandi gratia aptius est, non immerito ei baptismi dignitas confertur, quia et regenerandorum hominum efficaciam, cum spiritus Dei in mundi primordio super id ferebatur, concipiebat, et purgandorum, cum ex latere Christi proflueret, dignitatem capiebat. Per hoc etenim visibile elementum res illa invisibilis signatur, ut sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter ejus mysterio per Spiritum (0232B)sanctum purificetur et animus. Invocato namque Deo descendit Spiritus sanctus de coelis et sanctificatis aquis tribuit eis vim purgationis. Inde homo ad imaginem reparatus sanctae Trinitatis, ad quam conditus fuerat expellitur, et qui vetus in eas per peccatum primi hominis intraverat, novus ex eis per Christi gratiam egreditur, et spiritu gratiae in melius immutatus, longe aliud quam fuerat efficitur. Foedus enim erat deformitate peccatorum: ibi reducitur pulcher dealbatione virtutum. Nullatenus itaque baptismi mysterium perfici potest, nisi sub invocatione sanctae Trinitatis, quia et Dominus ad apostolos dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et idem Dominus hoc (0232C)sacramentum firmavit, cum in suo baptismate Pater declaratus est in voce, Filius in corpore, Spiritus sanctus in columbae ostensione. O praeclarum et admirabile sacramentum, quod de filiis irae facit filios Dei, de veteribus novos, de foedis pulchros, in quo et regeneramur, et purgamur, et exemplum mortis Christi imitamur. Quomodo ergo hoc exemplum imitemur dicat Apostolus. An ignoratis, inquit, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in morte, ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3). Morimur ergo peccato, quando abrenuntiamus diabolo et omnibus quae ejus sunt; consepelimur (0232D)Christo, cum sub invocatione sanctae Trinitatis sub trina mersione, in fonte lavacri quasi in quodam sepulcrum descendimus; consurgimus Christo, cum exuti omnibus peccatis, de fonte quasi de sepulcro egredimur. Sed neque mysterium trium dierum ac noctium, quibus in sepulcro Dominus fuisse legitur, praeteritur, cum invocata sancta Trinitate, quae utique vera lux est, in fontem descendimus. Lux est enim Pater, et in lumine ejus, quia est Filius, lumen videmus Spiritum sanctum. Facimus autem et tres noctes, cum tenebrarum et ignorantiae patri, una cum mendacio, quod ex eo natum est, et mendax est sicut et pater ejus, et cum loquitur mendacium, (0233A)de suis propriis loquitur, contradicimus. Sed et tertio loco spiritum erroris destruimus, qui inspirat pseudoprophetas, ut dicant. Haec dicit Dominus, quos Dominus non misit. Destruimus enim haec et conculcamus, si consepulti sumus Christo etiam secundum illud quod ipse dicit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). Quae singula ita sunt contraria sanctae Trinitati ut nox diei, ut tenebrae luci, ut mendacium veritati. Fons quoque baptismi similitudinem gerit sepulcri Christi, quod novum fuisse legitur: quia quicunque in eo consepelitur Christo et ei consurgit secundum eumdem Apostolum, in novitate vitae deambulare debet. Cujus fontis septem gradus, tres (0233B)in descensu tres noctes, et tres in ascensu tres dies significare videntur, de quibus superius dictum est. Septimus vero, qui et quartus, ille est de quo quidam ait: Et aspectus quarti similis filio Dei (Dan. III 92). Qui fornacem ignis exstinguit, qui est stabilimentum pedum, fundamentum aquae; in quo, juxta Apostolum, Inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Idcirco autem baptismus non iteratur, quia et Christus non amplius quam semel moritur. Peccata enim, quae post baptismum committuntur, poenitentiae lacrymis, eleemosynis, et caeteris bonorum operum exhibitionibus, non baptismatis iteratione delentur. Dominico interea corpori sepeliendo mundissima linteamina et aromata adhibentur, quia et is qui (0233C)Christo consepeliri desiderat, si jam aetas permittit, quamvis mortuus sit per originale peccatum, quod adhuc portat, debet tamen honorum operum exhibitione flagrare, et mundis indui vestibus, de quibus propheta sacerdotes indui orat cum dicit: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI, 9). Si ergo antequam renascatur, et originali peccato purgetur, et Christo consepeliatur, aromatibus debet fragrare, odorem praestare, et mundissimis vestibus indui, quanto magis renatus, purgatus, Christo convivificatus, in novitate vitae ambulans nova creatura effectus, et odoris fragrantia exuberare, et candidorum vestimentorum clarescere debet nitore?

XIV. Cur albis induitur vestibus. (0223D) Ut ergo nos, qui mundo morimur, Christo consurgimus, bonorum operum nitore induamur, et coelestium gaudiorum spe confirmemur, decentissima ratione angelus, qui ejus resurrectionem nuntiat, in albis vestibus sedere describitur, et qui ejus reditum apostolis nuntiant in albis vestibus apparent, et nos albis post baptismum induimur vestibus, ut munditiam teneamus in opere quam accepimus in regeneratione, servantes et nostram innovationem, et angelici splendoris decorem, et dentur nobis singulis stolae albae, spes videlicet immortalitatis et aeternae felicitatis, ut cum propheta dicere possimus: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultavit spiritus (0234A)meus in Deo meo. Quia induit me vestimento salutis, et indumentum justitiae circumdedit me (Isa. LXI, 10). Ille vestimenta ista nos custodire faciat qui ea dedit, ut de nobis dici possit quod in Apocalypsi scriptum est: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua (Apoc. XVI, 15). Quia ergo omnia in baptismi ratione redolent mysteriis, et exuberant sacramentis, opportunum erat ut novus homo nova acciperet vestimenta et purgatus veteris noxae colluvione, candidarum vestium indueretur nitore. Moyses enim Aaron et filios ejus prius aquis lavit, et post linteis induit vestimentis, quia et noster verus Moyses, qui populum de Aegyptiaca servitute, de gentilitatis videlicet errore liberat, qui est mediator Dei et hominum, sui nos inenarrabilis sacramenti unda (0234B)purificat, et bonorum operum indumentis exornat. Cujus facies, manifestatio videlicet divinitatis ejus, testimonio legis et prophetarum in monte Ecclesiae ut sol resplendet, et vestimenta ejus, id est sancti omnes, efficiuntur sicut lana alba, vel sicut nix. Cui cum Apocalypsi gratias agamus, qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo Patri suo, cui est gloria in saecula saeculorum (Apoc. I, 5, 6). Hoc etenim regnum et sacerdotium, et visibili chrismatis unguento per ministerium sacerdotum, et invisibili Spiritus sancti gratia a Domino linitur.

XV. Cur sacro chrismate caput perungitur. (0234C)Cujus unguenti sacramentum a Moyse primum jubente Domino in Exodo legitur compositum, et in Novo Testamento a Domino veraciter declaratum, qui unctus est a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis; cui non ad mensuram dat Deus spiritum, quoniam in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ipsi enim Ecclesia dicit: Oleum effusum est nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2); quia videlicet, et a chrismate Christi, et a Christo Christianorum nomen exortum est. Ante adventum etenim ejus, reges solummodo ungebantur et sacerdotes, qui etiam Christi vocabantur: post adventum vero ejus, non jam solum reges et sacerdotes, sed omnis hac unctione consecratur Ecclesia, quia constat eam esse regnum et (0234D)sacerdotium, et filios ejus reges et sacerdotes. Baptizatorum itaque capita chrismate liniuntur, ut in regno et sacerdotio Ecclesiae delibuti, et Christiani nominis praerogativam accipiant, et ejus membra qui eos redemit et eorum caput est, effici valeant.

XVI. Cur mystico tegitur velamine. Quia igitur idem Redemptor noster rex, cui per prophetam dicitur: Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et generationem (Psal. CXLIV, 13), qui diabolum, mortem, et mundum mirifice triumphavit: et sacerdos, cui per eumdem prophetam dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4), qui se Deo Patri in sacrificium (0235A)obtulit: decentissimum est ut sancta ejus Ecclesia, quae utique corpus ejus est, et regnum sit et sacerdotium, et nos in ea regenerati, qui ejus membra sumus, reges simus et sacerdotes; reges, ut et contra diabolum viriliter dimicemus, et administrationem vitae nostrae admirabili dispensatione gubernemus: et sacerdotes, ut in templo Dei sancto quod sumus nos, altare fidei aedificantes, bonorum operum ei hostias pacificas offeramus, et cum Apostolo dicamus: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo (Ephes. I, 3). De quo altari fumus orationum nostrarum ei quotidie ascendat, juxta illud quod ait propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. (0235B)CXL, 2). Capita itaque eorum qui regenerantur ex aqua et Spiritu sancto mystico velamine teguntur, ut eis per Petrum dicatur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Pet. II, 9); ut hoc velamine et diadema regium et sacerdotalis capitis velamentum significetur: et quia per caput mens plerumque in sacro eloquio accipi solet, juxta illud: Respicite et levate capita vestra (Luc. XXI, 28), mens renatorum et regiae dignitatis ornamenta, et sacerdotalis verticis habeat tegumentum, ut et contra vitia sacerdotali velamine muniatur, et virtutum gemmis spiritaliter exornetur, et unctione sacrosancti chrismatis liniatur. Quibus etiam septiformis gratiae spiritus per chrismatis unctionem conceditur, ut non solum spiritus, qui (0235C)unius est cum Patre et Filio substantiae, sed totius sanctae Trinitatis habitaculum effici mereantur.

XVII. Cur ab episcopo confirmatus per manus impositionem accipiat septiformis gratiae spiritum. Quod ergo presbyteris baptizatos chrismate unguere licet, Spiritum vero sanctum per manus impositionem tradere non licet, antiquus iste mos ab apostolis Ecclesiae est traditus. Sic enim scribitur in Actibus Apostolorum: Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed (0235D)neque si Spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus est post ipsum crederent, hoc est in Jesum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu; et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant (Act. XIX, 1). Item in alio loco: Cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Domini, miserunt ad eos Petrum et Joannem; qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine (0236A)Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum sanctum. Denique sciendum est, quia sicut caetera baptismatis sacramenta per sacerdotes visibiliter fiunt, per Deum invisibiliter consecrantur, ita nimirum et Spiritus sancti gratia per impositionem manuum et ministerium episcoporum fidelibus traditur: presbyteri vero, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem solis pontificibus deberi, ut vel signent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum etiam superior illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos; qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris, sive absentibus, sive (0236B)praesentibus episcopis, baptizare et baptizatos chrismate ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum: non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum paracletum. Qui Spiritus paracletus septiformis etiam gratiae dicitur, propter septenarii numeri mysterium, in quo summa perfectio intelligitur. Est enim compositus ex toto primo pari, et ex toto primo impari: ex toto primo pari qui dividi potest, et ex toto primo impari, qui dividi non potest. Habet enim in ternario mysterium Trinitatis, in quaternario Evangelii. Sive enim tres per quatuor, sive quatuor per tres multiplicentur, ad duodenarium numerum surgitur, quia mysterium sanctae Trinitatis, et doctrina Evangelii per XII apostolos (0236C)in quatuor mundi partes, orientem videlicet et occidentem, septentrionem et meridiem derivata est. Hic enim numerus in sacro eloquio pro perfectione poni consuevit. Consummatis enim Deus operibus suis septimo die requievit, et Enoch, qui septimus est ab Adam, cum Domino ambulavit, et ejus translatio spem nobis aeternae requiei contulit. Unde et Jubilaeus annus, in quo plenaria requies signatur, septem hebdomadibus conficitur. Septies enim septem fiunt 49, qui monade addita nostrae adunationis impletur. Hujus numeri perfectionem propheta commendat cum dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Ps. CXVIII, 164). Quod in alio psalmo quasi exponens aperit cum dicit: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Nam et Joannes in Apocalypsi (0236D)sua, quod septem scribit ecclesiis, generaliter universae catholicae creditur scripsisse Ecclesiae. Unde et ipse ait: Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 7). De septenario interea numero, qui in quibusdam Scripturae locis universitatem sive perfectionem, in quibusdam vero septiformis gratiae Spiritum significat, multa et in Veteri et in Novo Testamento habentur, quae persequi longum est. Nunc videamus qualiter Isaias propheta ejusdem Spiritus septiformis dona enumeret. Cum enim de Christo, qui est virga virtutis Domini, prophetaret, ait: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus, ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, (0237A)spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiar et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1). Super hunc florem, qui de virga Jesse, id est beatae Mariae semper virginis partu egressus est, requievit spiritus Domini, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter. Nequaquam per partes, ut in caeteris sanctis, quibus alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia virtutum, et caetera, quibus unicuique datur secundum mensuram, sed plenissime. Unde et apostolus ait: Non ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. III, 34); et propheta: Ecce puer meus quem elegi, electus meus in quo complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet (Isa. XLII, 1). Ut enim in eo perpetua (0237B)habitatione requiesceret, ad eum venit, juxta Joannis Baptistae testimonium, qui ait, Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum, et ego nesciebam illum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 32). Qui spiritus Domini appellatur et spiritus sapientiae, quia de Christo, qui est sapientia Dei, scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); et in Psalmis canitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Et in alio loco, ubi Trinitas aperte monstratur, scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (0237C)(Psal. XXXII, 6). Quia per Christum, qui est Verbum Domini, id est Patris, de quo scriptum est, In principio erat Verbum (Joan, I, 1), coeli, videlicet sancti praedicatores, qui enarrant gloriam Dei, facti sunt, et Spiritu sancto, qui est eorum consubstantialis, qui ab utroque procedit, omnis virtus eorum; quia omnium sanctorum ornatus et virtus Spiritus sancti inspiratione subsistit. Et Apostolus scribit, Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Et in Proverbiis legitur, Deus in sapientia sua fundavit terram, et paravit coelos in prudentia (Prov. III, 19). Et quomodo idem sermo Domini vocatur lux et vita et resurrectio, sic spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, et scientiae et pietatis ac timoris Domini nuncupatur; non quod diversus sit (0237D)juxta differentias nominum, sed quod unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium. Absque Christo igitur nec sapiens quis esse potest, nec intelligens, nec consiliarius, nec fortis, nec eruditus, nec plenus timore Domini. Et hoc sciendum est quod spiritus Domini, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ac timoris Domini, id est, septenarius numerus, qui septem oculi in uno lapide dicuntur Zachariae (Zach. III, 9), requiescat super virgam et florem qui de Jesse, ac per hoc stirpe David surrexit. Hunc enim spiritum, qui a Patre Filioque procedit, idem Dominus apostolis, et per apostolorum et eorum successorum ministerium sanctae suae tribuit Ecclesiae. Cujus dona, (0238A)quanquam ex unius spiritus fonte procedant, videntur quodammodo quasdam habere proprietates. Aliud enim est, sapere, aliud intelligere: quia multi aeterna quidem sapiunt, sed haec intelligere minime possunt. Sapientia ergo mentem, quam insederit, de aeternorum spe et certitudine replet: et intellectus, eo quod secreta penetrat, cor quod tetigerit, reficiendo ejus tenebras illustrat. Consilium, dum esse aliquem praecipitem prohibet, ratione animum replet. Fortitudo vero, cum adversa non metuit, trepidanti menti confidentiam praebet. Scientia, cum ignorantiam fugat, lumine suo quem repleverit illustrat. Pietas misericordiae operibus eum quem repleverit exuberare concedit. Timor, dum premit mentem ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei refectione (0238B)confortat. Sic enim quodam adminiculo suo invicem sibi succurrunt, ut dum alia aliae suffragatur, vitae ordo et status decentissime componatur. Minor quippe est sapientia si intellectu careat, et valde inutilis intellectus est si ex sapientia non subsistat: quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium, cui robur fortitudinis deest, quia quod tractando invenerit, carens viribus usque ad perfectionem operis non perducit. Et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur, quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet: quia dum bona cognita exsequi negligit, sese ad judicium arctius (0238C)stringit. Et valde inutilis est pietas, si scientiae discretione careat, quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo misereatur ignorat. Timor quoque ipse, has etiam virtutes si non habuerit, ad nullum opus procul dubio bonae actionis surgit: qui dum ad cuncta trepidat, ipsa sui formidine a bonis omnibus torpens vacat. Summopere itaque observandum est, et ipsius sancti Spiritus adjutorium implorandum, ne sapientia elevet; ne intellectus, dum subtiliter currit, aberret; ne consilium, dum se multiplicat, confundat; ne fortitudo, dum fiduciam praebet, praecipitet; ne scientia, dum novit et non diligit, inflet; ne pietas, dum se extra rectitudinem inclinat, intorqueat; ne timor, dum plus justo trepidat, in disperationis foveam mergat. Sciendum sane (0238D)quod hae donorum spiritalium distributiones in corpore Christi, quod est Ecclesia, his fulciantur adminiculis. In eo vero qui est fons luminis et origo bonitatis, plene atque perfecte incomparabiliter atque ineffabiliter regnent. Sapientia namque, quae et in Virginis utero sibi corpus, et in mundo Ecclesiam aedificavit, habet spiritum sapientiae quo omnia sapienter agit; intelligentiae, qua cuncta arcana secretorum rimatur: consilii, quo cuncta cum magna dispensatione gerit, quia est magni consilii Angelus; fortitudinis, quia attingit omnia a fine usque ad finem fortiter, et a nullo vinci potest: scientiae, quia nihil ignorat, exceptis his quibus dicturus est: Nescio vos (Matth. XXV, 12); pietatis, quia hominem (0239A)quem bonitate creavit, justitia damnavit, pietate redemit; timoris, propter eos qui timore Domini indigent quia parvuli sunt. quibus per Prophetam dicit, Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12). Quia ergo ille ad infirma nostra descendens exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavit semetipsum usque ad mortem, et inclinavit semetipsum, ut nos jacentes ad se erigeret, non inconvenienter spiritus Domini, qui super eum requiescit, a sapientia incipit, et per decentissimos gradus ad timorem usque descendit. Nos vero a timore, quem foras charitas mittit, venientes ad timorem castum qui permanet in saeculum saeculi, pervenimus ad pietatem, ut pietatis operibus exornati veniamus ad scientiam, non quae inflat, sed (0239B)quam charitas aedificat; a scientia ad fortitudinem, ut scientiae decore exornati fortiter contra vitia dimicemus: a fortitudine ad consilium, ut ea quae fortiter agimus, consilii gravitate muniamus: ut actibus nostris consilio obtemperatis, ad arcana intellectus intrantes, ad eam veniamus sapientiam, quae initium habet timorem Domini; ut sapienter omnia complentes, et intellectum bonum faciendo habentes, illi sapientiae admitti valeamus, per quam facta sunt omnia: quae et ante saecula a Patre ineffabiliter genita est, et in fine saeculorum carnem nostrae salutis causa dignata est accipere; quam carnem fidelibus suis edendam tribuit cum dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 55, 56).

XVIII. Cur corpore et sanguine Dominico consummetur. (0239C) Propter hanc vitam adipiscendam et baptizamur, et ejus carne pascimur, et ejus sanguine potamur, quia nequaquam possumus in ejus corpus transire, nisi his sacramentis imbuamur. Sic enim ipse ait: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 54); et: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo (0240A)(Joan. VI, 55). Est enim sacrificium salutare, quod et in Veteri Testamento Melchisedech rex Salem in typo corporis et sanguinis Domini obtulit, et in Novo idem mediator Dei et hominum antequam traderetur adimplevit, cum accipiens panem et calicem, et benedicens eis, et tradens discipulis suis, haec in sui commemoratione fieri praecepit. Hoc ergo mysterium sacrificii, derelictis ac finitis veteribus hostiis, Ecclesia celebrat, offerens panem propter panem vivum qui de coelo descendit, vinum pro eo qui dixit, Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1); ut per visibilem sacerdotum oblationem, et invisibilem sancti Spiritus consecrationem, panis et vinum in corporis et sanguinis Domini transeant dignitatem. Cui sanguini admiscetur aqua, sive quia de latere Domini (0240B)cum sanguine fluxit, sive quia, ut majores intelligi volunt, sicut per vinum Christus, ita et per aquam populus significatur. Vinum enim et aqua inseparabiliter in calice miscentur, quia et Ecclesia capiti suo Christo inseparabiliter juncta cohaeret. Morem ergo accipiendae Eucharistiae a Domino traditum Ecclesia tenet, ut cum ex aqua et Spiritu sancto quis renascitur, corpore Domini pascatur, et sanguine ejus potetur: ut in corpore Christi trajecto, et ille in Christo maneat, et Christus in eo: ut istius cibi fortitudine roboratus, exemplo Eliae veniat usque ad montem Dei, Christum videlicet, qui est mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et ejus dono ad aeternae beatitudinis gloriam peraccedat, ubi satietur in bonis desiderium ejus, et cum (0240C)Propheta dicere possit: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15).

Ecce, vir venerabilis, quod prudenter jussisti, humiliter implevi, deprecans sanctitatem vestram, ut cum de his interrogationibus altiores responsiones inveneritis, illis adhibitis, istas non rejiciatis, dummodo apostolica auctoritate omnia sunt probanda, et quae bona sunt retinenda.

(no appar