Jump to content

De ordine emanandi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ordine emanandi
Saeculo XIII

editio: Baur's edition
fons: utoronto.ca/pking

DE ORDINE EMANANDI CAUSATORUM A DEO

/147/ Multum coangustat mentes indissertas et corporalium phantasmatum mutabilitate plenas, quod audiunt Filium coaeternum Patri et sine initio, cum Pater Filii sit causa et Filius a Patre procedit. Et cuius est aliqua causa, habet esse post non-esse, et ita initium uidetur recipere. Pulsat enim non modicum mentem tenebrosam, ut eam in densiorem praecipitet caliginem.

Quare primo quaeritur: an Filius si est coaeternus Patri, cum tamen a Patre procedit, cur non etiam creatura, quae a Deo procedit ipsi Deo est coaeterna, praecipue cum omnis causa, quae nullo indiget ad hoc quod agat, effectum suum non praecedat? Huic etiam accedit exemplum ab antiquis philosophantibus excogitatum: si pes ab aeterno fuisset in puluere, uestigiurn ab aeterno fuisset. Cuius enim similitudine conati sunt arguere, quod sicut pes in puluere, quae est plenaria causa uestigii, nulla potest antiquitate uestigium anteire, sic creator, cum sit causa plenaria creaturae, creaturam non posset praecedere, sed erit creatura suo creatori coaeterna.

In hanc caliginem deciderunt philosophantes et de humana sapientia tumentes, licet ipsi in parte uiderint illud, quod huius caliginis tenebras pro magna parte possit purgare. Ipsi namque seripserunt, quod omnis res aut est superius aeternitate, aut est cum aeternitate, aut est post aeternitatem et supra tempus. Et esse, quod est ante aeternitatem est prima causa. Et esse, quod est cum aeternitate, est intelligentsia. Et esse, quod est post aeternitatem et supra tempus est anima. /148/

Manifestauerunt itaque philosophi in sermonibus suis, quod alia est rnensura, qua mensuratur esse intelligentiae, alia, qua mensuratur esse animae, alia, qua mensuratur esse rerum, quae sunt in tempore et cum tempore. Nec mensuratur esse intelligentiae mensura rei temporalis, nec esse rei temporalis mensuratur eodem, quo mensuratur esse intelligentiae uel animae. Et si attendamus mensuram essendi, quae a pie philosophantibus uocatur aeternitas uel sempiternitas, secundum excellentiorem tamen significationem huius norminis, quam secundum illam, qua usi sunt philosophi hoc nomine - ipsi enim - intelligunt per aeternitatem rem creatam, cui parificatur intelligentia - : palam, quod sicut non communicant in mensura una intelligentia et res temporales, multo magis non communicant in mensura una creator et creatura aliqua. - Cum ergo creator sit aeternus, secundum eandem significationem aeternitatis nullam possibile est esse aeternam creaturam, nec parificatur causae primae causatum eius in aeternitate. Quodcunque uero causatum habet mensuram esse sui communem cum sua causa plenaria, necessario coaequaeuum est causae, sicut splendor coaequaeuus est igni, quorum utriusque esse mensurat tempus. Sic Filius coaeternus est Patri, cum Pater sit plenum principium Filii, nec possit esse sine Filio, et Filii mensura a mensura Patris non sit diuersa. Non tamen creatura, cuius Deus est principium et causa plena, est coaeterna Deo, quia nec etiam est aeterna, cum non communicat in mensura cum causa sua. Quapropter etiam ei non potest in mensura parificari. Quodcunque ergo causatum non communicat in mensura una cum causa sua, non poterit causae suae dici coacquaeuum, siue parificatum in mensura. -- Quod autem dicitur, quod omnis causa, quae nullo indiget ad hoc, ut agat, effectum suum non praecedit, intelligendum est de causa et effectu, quorum est communis mensura. Creatoris autem et creaturae nulla mensura communis potest inueniri. -- Nec exemplum, quod attulerunt de pede in puluere et uestigio, conueniens est, quia pedis in puluere et uestigii non poterit esse mensura diuersa, creatoris et creaturae non poterit esse una. Praecedit igitur creator omnem creaturam et fuit creator quando non fuit creatura, siue ut potius dicatur: est creator quando non est uel fuit creatura. /149/

Verumtamen quid sit illud praecedere, et quomodo dicatur creatorem praecedere creaturam, non parum mouet, cum creator et creatura in nulla communicent mensura. Sed illud ex similitudine in uno genere mensurae communicantium intelligi poterit. Sicut enim duobus temporalibus alterum dicitur praecedere inferiori prius alio, quia fuit in tempore mensurante propinquiore initio temporis, sic de duobus non communicantibus in uno genere mensurae illud dicitur praecedere et prius, cuius mensura est magis propinqua mensurae primae simplicissimae, quae est principium omnium sequentium mensurarum. Sic anima prior est rebus temporalibus et intelligentia praecedit animam secundum quod dicunt philosophi. Deus uero indubitanter omnen praecedit creaturam, cum ipse solus sit in ipsa mensura simplicissima, quae est principlum omnium mensurarum.

Cum itaque dico: creator est, quando non fuit "creatura", illud "quando" significat aeternitatem. Et est sensus: creatorem esse in aeternitate, in qua non est uel f'uit creatura, sed in mensura inferiori. Homines autem, quorum mentis aspectus non transscendit phantasmata rerum temporalium, sicut imaginantur extra caelum spatium sine terminis et ita in magnitudine molem infinitam, cum extra caelum nec sit spatium nec moles, sic omnia imaginantur sub mensura temporis continui et ante omne tempus aliud tempus, sicut extra omne spatium aliud spatium. Hi non possunt absolui ab hoc, quod credant creaturam creatori coaequaeuam, itaque creatorem non ab initio extitisse causam sufficientem creaturarum, sed aliquam rem non actionem suscepisse nisi ut fieret actuata, quia sic sequeretur: si ante omne tempus f'uisset aliud tempus et omnia sub mensura temporis fuissent contenta. Quod non euacuantur ab eorum imaginatione apud cogitationes eorum etiam necesse est, ut Filius habeat initium, quia omne, quod ab alio est, cuius mensura est citra mensuram primam, quae est necessario aeternitas, habet esse post non-esse, quia habet esse in mensura inferiori, cuius esse fuerit in mensura superiori. Filius uero, cuius esse est in mensura prima simplicissima, licet ab alio sit, non potest habuisse non-esse, quia in mensura simplicissima non potest esse eidem esse et non-esse. Et cum cuiuslibet creaturae non-esse fuerit absque initio, et ita fuerit in mensura /150/ prima simplici, non potest esse in ea mensura alicuius creaturae esse. Propter hoc omnis creatura necessario est in mensura post mensurm supremam. Talibus hominibus non est uia, ut liberentur ab errore, nec ut separent affectum ab amore temporalium et eum erigant in amorem caelestium, ut illuc tandem contingat aspectus, quo tendit effectus, et sic uideant solam Trinitatem in aeternitate simplici, spiritus incorporeos in mensura sequente, temporalia cum tempore, uel in tempore et comprehendant tempus finitum. Et sic desinant admirari cur mundus non sit antiquior, quam dicit scriptura, et cur non prius incepit quam dicit scriptura, quia non potest intelligi incepisse prius, quam incepit, ab intellectu comprehendente totum tempus praeteritum terminatum, sicut non potest intelligi mundum alibi esse, quam sit, ab intellectu, qui comprehendit extra mundum non esse spatium, cum tamen necessarium sit, ipsum posse esse alibi, quam sit, apud imaginationem ponentem spatium extra mundum.