Jump to content

De ordine episcoporum Metensium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ordine episcoporum Metensium
Saeculo XIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 95

De ordine episcoporum Metensium (Paulus Vinfridus), J. P. Migne

Textus primus. ( Ex Pertz, in Monumentis Germaniae historicis. )

(0699B)Postquam, peractis omnibus quae cum Patre pro mundi salute gerenda disposuerat, Christus Dominus migravit ad coelos, statim ut promisso sancti Spiritus munere beati apostoli potiti sunt et confirmati, illico quam unusquisque eorum provinciam vel regionem praedicaturus aggredi deberet, communi consilio juxta divinam provisionem sorte decernunt. Singulis igitur ad sibi delegata loca pergentibus, beatus Petrus, qui in eorum numero primus erat et quasi dux fortissimus eminebat, ad eam quae totius tunc mundi caput erat, hoc est urbem Romuleam, tota alacritate contendit, fundata prius apud Antiochiam ecclesia ac suae sedis nomine dedicata.

Igitur cum Romam pervenisset, illico qui summas quasque urbes in occiduo positas Christo Domino (0699C)per verbum fidei subjugarent, optimos eruditosque viros ex suo consortio direxit. Tunc denique Apollinarem Ravennam, Leucium Brundisium, Anatolium Mediolanum misit. Marcum vero, qui praecipuus inter ejus discipulos habebatur, Aquilegiam destinavit, quibus cum Hermagoram, suum comitem, Marcus praefecisset, ad beatum Petrum reversus, ab eo nihilominus Alexandriam missus est.

Ea igitur tempestate cum apud Galliam Belgicam Mediomatricum, quae etiam Mettis appellatur, civitas in ipsa Mosellae amnis ripa posita copiosis populorum turbis abundaret, ad eamdem beatus Petrus apostolus (0700B)urbem Clementem nomine, virum egregium ac meritis probatum, sublimatum pontificali dignitate, direxit, cum quo pariter, sicut antiqua tradit relatio, ad eas quae praecipuae erant Galliarum urbes verbo fidei obtinendas, alii quoque religiosi doctores ab eodem apostolorum principe missi sunt.

Cum ergo pervenisset beatus Clemens Mediomatricum civitatem, in cavernis, ut ferunt, amphitheatri quod extra eamdem urbem situm est, hospitium habuit; in quo etiam loco oratorium Domino construens, altare in eo statuit, ac beati Petri apostoli praeceptoris sui nomine consecravit. Is igitur venerandus sacerdos dum sedula admonitione ejusdem urbis populis praedicaret, cooperante sibi divina misericordia, maximam ex eis multitudinem a sordidis (0700C)idolorum cultibus et erroris caecitate liberatam ad verae fidei splendorem perduxit, primusque in illis regionibus ostensor justitiae et index veritatis enituit.

Denique asseverant qui ejusdem loci cognitionem habent, quod in amphitheatro, ubi primitus adveniens habitavit, usque in praesentem diem nec serpens consistere queat, sed et omnino noxiae pestes locum illum refugiant, unde olim verae salutis emanarunt insignia.

Successit huic vir Deo plenus Coelestis nomine, qui coelestem vitam cum regni coelorum annuntiatione (0701A)ducens, exemplis pariter et doctrinis credentium numerum dilatavit.

Post hunc denique regendam suscepit Ecclesiam Felix. Deinde Patiens. Post haec quintus in ordine Victor. Deinde alius Victor. Posthaec Simeon septimus. Post quem Sambatus octavus. Quorum omnium studiis certum est, crevisse Dei Ecclesiam, quamvis eorum nobis specialiter occulta sunt gesta.

Rufus vero et Adolfus, qui sunt in numero nonus et decimus, magnis absque dubio in vita meritis fulsisse credendi sunt, quando quidem tali etiam post obitum fulsere miraculo. Horum denique corpora cum in basilica beati Felicis martyris essent humata, sicut ad nos usque decurrit relatio, vir quidam erat religiosus ac de animae suae cura sollicitus, (0701B)qui nocturno tempore, ut privatis orationibus se Domino commendaret, universa quae extra muros ejusdem civitatis sita erant oratoria indesinenti studio circumire solebat. Hic itaque dum ad praedictam beati Felicis martyris pervenisset basilicam, nec tamen ingrediendi ei esset concessa facultas, accessit juxta murum forinsecus ad eam partem qua praedictorum sacerdotum corpora requiescebant, atque ibi se in orationem tota mentis intentione prostravit. Qui dum post effusas preces ab oratione surrexisset, et in eorum sanctorum honorem ad quorum e regione sepulcra oraverat psalmi versiculum, id est: Exsultabunt sancti in gloria, pronuntiaret, mox ab intus vocem subjungentis audivit: Laetabuntur in cubilibus suis.

(0701C)Successit his sacris viris Firminus, deinde Legontius, de quorum aliquid vita praeter nomina nihil ad nos deduxit relatio prisca.

Accepit deinde tertius decimus venerandus praesul Auctor gubernandam Ecclesiam, ea tempestate, quando non solum Gallia, sed universus pene Occidens barbarorum saevientium est perpessus saevitiam. De quo viro, quamvis et alia ab eo insignia facta credantur, duo tantum ad nostram memoriam ejus miracula pervulgata sunt. Eo igitur tempore cum reverendus hic praesul vitam cunctis virtutibus decoratam duceret, Attila rex Hunnorum, omnibus belluis crudelior, habens multas barbaras nationes suo subjectas dominio, postquam Gundigarium, (0701D)Burgundionum regem, sibi occurrentem protriverat, ad universas deprimendas Gallias suae saevitiae relaxavit habenas. Hujus adventu, beatus Servatius Tungrorum episcopus, praecognito, Romam ad beatorum apostolorum Petri et Pauli sacratissima corpora perrexit, ut per eorum sublime meritum specialiter a Domino impetraret, quatenus irae suae indignationem averteret, et Tungrensis urbis populum a tanto exitio liberaret. Tunc ei divinitus per eumdem beatum Petrum apostolum revelatum est, (0702A)quod ita coelesti esset judicio definitum, ut universa Gallia barbarorum foret infestationi tradenda, praeter beati Stephani levitae et protomartyris situm apud Mettis oraculum, in quo ipsius erat pretiosus cruor absque corruptionis labe reconditus. Haec dum sancto Servatio revelata fuissent, festinus ad Gallias repedavit, invenitque jam Hunnorum examina per universas Gallias debacchari. Qui cum ab obsidione Mettensium, pro eo quod eorum civitatem inexpugnabilem ob murorum fortitudinem cernerent, recessissent, contigit beatum Servatium ipso tempore dum a Roma reverteretur Mettis devenire. Qui dum universa, sicut revelatione didicerat, sancto consacerdoti suo Auctori retulisset, ad civitatem propriam, hoc est Tungris, reversus est. Nec mora, (0702B)post ejus egressionem murus civitatis Mettensis corruit, ingressumque hostibus superna dispositione patefecit. Mox vero beatus Auctor traditam civitatem inimicorum gladiis advertens, universos parvulos qui necdum sacri fontis abluitionem perceperant, baptizari praecepit. Igitur audientes Hunni, qui duodecimo exinde milliario situm castrum quod Scarponna dicitur obsidebant, Mettensis urbis moenia corruisse, iterato ad eam festina celeritate regressi sunt, incendiisque et rapinis universa vastantes, plures e civibus, cum eis qui baptizati fuerant, parvulos interemerunt, reliquos vero qui exitio superesse poterant, simul cum sancto Auctore episcopo captivos abducunt. Impletum sane est super beati Stephani levitae et protomartyris domicilio, (0702C)quod a beatissimo Petro apud Romam Christi famulo Servatio fuerat ante praedictum. Nam cum eamdem basilicam procul furentes barbari aspicerent, ad eam cursim quasi opima spolia captaturi properabant, cumque propius accederent, eorum oculis velut ingens saxum ac moles solida apparebat. Quam cum, caecati mentibus, manibus per gyrum palparent, aditumque ingrediendi quaererent, nihil omnino eis aliud quam naturalis saxi durities videbatur. Denique saepius abscedentes, rursumque revertentes, cum se nihil proficere cernerent, tandem fatigati discesserunt, suaeque iniquitatis effectu frustrati sunt.

Quid etiam de hoc oratorio beatus Gregorius, Turonorum episcopus, in suis libris narraverit, (0702D)non silebo. Refert enim: « Priusquam hi hostes venirent, vidisse virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo beatum levitam Stephanum de hoc excidio, ac dicentem: « Oro, domini mei, ut non permittatis obtentu vestro Mettensium urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est in quo parvitatis meae pignora continentur; sed potius sentiant se populo aliquid me posse coram Domino. Quod si tantum facinus populi (0703A)supercrevit, ut aliud fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltem vel hoc oratorium non cremetur. » Cui illi aiunt: « Vade in pace, dilectissime frater, oratorium tantum tuum carebit incendio. Pro urbe vero non obtinemus, quia dominicae sanctionis super eam sententia jam praecessit. Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Domino. Ideo civitas haec cremabitur incendio. » Unde non dubium est quod horum obtentu, urbe vastata, oratorium permansit illaesum. »

Igitur exinde hostes dum ad oppidum quod appellatur Decempagos, quod a Mettensi urbe triginta millibus abest, pervenissent, quia Deo nostro semper de suis servulis cura est, et in ira misericordiam, (0703B)sicut ait Psalmista, non continet, tantae subito eosdem Hunnos tenebrae circumvallaverunt, ut quid agerent, vel quo se verterent, omnino nescirent. Tunc causam tantae calamitatis, ut in tali re opus erat, sollicite inquirentes, ab uno ex captivis quos ducebant audiunt, quia propter servum coelestis Domini, Auctorem episcopum, quem in captivorum numero se vidisse dicebat, talia paterentur. Mox igitur facta inquisitione, beatum Auctorem reperiunt; quem dum percunctarentur quod in munere vellet accipere, ut a tanto eos periculo liberaret, ille ad haec respondit sibi nullum aliud gratius posse munus offerri, quam si omnes quos ducebant captivos sinerent ad propria remeare; quod illi si facerent, promittit se sine dubio a suo Domino imperaturum, (0703C)ut ab illis quibus tenebantur tenebris eruerentur: factumque est. Et mox in universo suo Hunni exercitu captivos quos ducebant requirentes, eos beato Auctori reddiderunt, a suis, ut eis promissum fuerat, cessantibus tenebris, luce reddita, angustiis liberati sunt. Sicque venerabilis Christi famulus, dum ad modicum in captivorum sorte deputatus est, multos pariter a captivitate resolvit. O quantum potiori gloria de reductis iste civibus triumphavit, quam crudeles barbari, qui eos antea victores abduxerant, triumphare potuissent!

Veniamus et ad aliud miraculum, quod ejusdem meritis coelesti est virtute patratum. Quodam denique tempore cum in oratorio beati protomartyris (0703D)Stephani, de quo supra retulimus, trabis ab ipso culminis fastigio dissoluta corruisset, marmor quod in altari eximii candoris erat, ita confregit, ut in duabus illud partibus omnino divideret. Adest beatus Auctor, et cunctis qui aderant pro illato dispendio contristatis, ipse vero fidens in Domino, praecepit easdem fracturas sibi invicem copulari, pararique sibi ministeria; quo desuper more solito (0704A)divini sacrificii munus offerret. Stupentibus itaque illis, et quid esset facturus intendentibus, mox salutarem hostiam Deo obtulit. Illico omnis illa confractio ita solidata est, quasi antea divisa minime fuisset. Est tamen in eodem marmore, quod non mediocriter usque in praesentem diem possit admirari. Nam ita apparet hactenus attentius cernentibus quasi divisum, sed studiose contrectatum digitis, ita probatur solidum, ut nullius in eo divisionis sentiatur indicium. Non est dubium et plura eum miranda patrasse, sed quantus qualisque fuerit, ex his quae relata sunt plene potest agnosci.

Successit huic quartus ac decimus Aepletius. Deinde quintus decimus Urbicius. Sextus decimus (0704B)Bonolus. Septimus decimusque Terentius. Octavus decimus Gunsolinus. Exinde Romanus. Vicesimus denique Fronimus. Post quem Cromatius. Deinde Agathander. Tres itaque isti quos praemisimus, sicut in eorum nominibus attenditur, de origine credendi sunt emanare Graecorum.

Post hos rexit Ecclesiam Sperus. Deinde Villicus. Tum vicesimus quintus Petrus. Vicesimus ac sextus Agiulfus, qui fertur, patre ex nobili senatorum familia orto, ex Clodovei regis Francorum filia procreatus. Post istum exstitit nepos ipsius, nomine Arnoaldus. Quem secutus est Pappolus.

Post hos ad regimen Ecclesiae beatissimus Arnulfus ascitus est, vir per omnia lumine sanctitatis et splendore generis clarus. Qui ex nobilissimo fortissimoque (0704C)Francorum stemmate ortus, ita Dei Ecclesiae praefuit, ut et palatii moderator existeret. Hic denique et in corpore permanens, simul et post vitae exitum multa admiranda perpetravit, quae si quis nosse desiderat, libellum qui de ejus specialiter actibus conscriptus est, legat. Unum tamen ejus admirabile factum referam, quod satis miratus sum quo ordine praeterierit is qui ejus contexuit Vitam. Hic denique cum poenitentiam pro aliquibus excessibus ageret, contigit ut per Mosellae fluminis pontem transiret. Cumque subterfluentium aquarum profundas nec visu penetrabiles gurgites cerneret, non dubiae spei fiduciam mente gerens, extractum digito annulum in illam aquarum profunditatem (0704D)projecit: « Tunc, inquiens, me putabo culparum nexibus absolutum, quando istum quem projicio recepero annulum. » Post aliquot vero annos cum ad episcopatus ascendisset officium, ei die quadam piscator quidam piscem attulit, quem ille sibi, quia carnibus abstinebat, ad refectionem vespertinam jussit praeparari. Cumque eum minister ejus officii more solito exenterasset, eumdem annulum (0705A)intra ipsius piscis intestinum reperit. Ille factum admiratus, sed rem nesciens, beato Arnulfo detulit. Quem ille ut vidit, statim recognovit, ac Deo omnipotenti, jam de remissione delictorum fidus, gratias retulit, ac deinceps non remissius vitam duxit, sed majori se potius abstinentia coarctavit. Nec dissimiliter pater hic venerabilis quam olim Gedeon ille signum a Domino poposcit. Ille etenim indicium per vellus in area positum capere voluit, utrum in bello victoriam de inimicis habere potuisset; iste annulum in profundissimum fluminis gurgitem projiciens, experiri cupiit utrum de inimicis jam victoriam cepisset. Fortes quidem erant quos ille devicerat, sed hi quos iste superaverat fortiores. Haec ego non a qualibet mediocri persona (0705B)didici, sed ipso totius veritatis assertore, praecelso rege Carolo, referente cognovi; qui de ejusdem beati Arnulfi descendens prosapia, ei in generationis linea trinepos exstabat. Nam venerandus iste vir, ut ad superiora redeam, juventutis suae tempore ex legitimi matrimonii copula duos filios procreavit, id est, Anschisum et Chlodulfum; cujus Anschisi nomen ab Anchise patre Aeneae, qui a Troja in Italiam olim venerat, creditur esse deductum. Nam gens Francorum, sicut a veteribus est traditum, a Trojana prosapia trahit exordium. Cum igitur hos duos, de quibus praemisimus, venerabilis Arnulfus filios haberet, quoniam erat misericors et ad pietatis opera semper intentus, utrisque filiis suis coepit suadere ut ei assensum (0705C)praeberent, quatenus omnes suas facultates ad usus pauperum dispertiret. Tunc major filius, id est, Chlodulfus, se hoc posse facere, id est, ut portionem sibi debitam patri largiretur, omnimodis denegavit; at vero minor filius, id est, Anschisus, fidens de Christi pietate sibi pluriora condonari, ad omnia quae pater vellet se libenter obedire promittit. Agit venerandus pater gratias filio, et praedicit ei pluriora eumdem quam reliquerat habiturum; insuper benedixit eum ejusque cunctam progeniem nascituram in posterum. Factumque est. Nam et pluriores Anschiso quam reliquerat divitiae accesserunt, et ita in eo paterna est constabilita benedictio, ut de ejus progenie tam strenui fortesque viri nascerentur, ut non immerito ad ejus prosapiam Francorum (0705D)translatum sit regnum.

Et ut hoc agnoscere possis, paucis, adverte, docebo. Anschisus genuit Pippinum, quo nihil unquam potuit esse audacius; Pippinus genuit Carolum, viris omnino fortissimis conferendum, qui inter caetera et (0706A)magna bella quae gessit ita praecipue Saracenos detrivit, ut usque hodie gens illa truculenta et perfida Francorum arma formidet. Hic itaque genuit Pippinum, sapientia nihilominus et fortitudine satis clarum, qui, inter reliqua quae patravit, Wascones jamdudum Francorum ditioni rebelles cum Waifario suo principe felicitate mira debellavit et subdidit. Hujus item filius magnus rex Carolus exstitit, qui Francorum regnum, sicut nunquam ante fuerat dilatavit. Denique inter plura et miranda quae gessit, Langobardorum gentem bis jam a patre devictam, altero eorum rege, cui Desiderius nomen erat, capto, alteroque, qui dicebatur Adelgisus et cum genitore regnantem suo, Constantinopolim pulso, universam sine gravi praelio suae subdidit ditioni, (0706B)et, quod raro fieri assolet, clementi moderatione victoriam temperavit. Romanos praeterea, ipsamque urbem Romuleam, jampridem ejus praesentiam desiderantem, quae aliquando mundi totius domina fuerat, et tunc a Langobardis depressa gemebat, duris angustiis eximens, suis addidit sceptris; cunctaque nihilominus Italia miti dominatione potitus est. De quo viro nescias utrum virtutem in eo bellicam, an sapientiae claritatem omniumque liberalium artium magis admireris peritiam.

Hic ex Hildegard conjuge quatuor filios et quinque filias procreavit. Habuit tamen, ante legale connubium, ex Himiltrude nobili puella, filium nomine Pippinum. Natorum sane ejus quos ei Hildegard peperit, ista sunt nomina: primus dictus est (0706C)Carolus, scilicet patris ac proavi vocabulo nuncupatus; secundus item Pippinus, fratri atque avo aequivocus; tertius Lodobich qui cum Illothario, qui biennis occubuit, uno partu est genitus; ex quibus jam Deo favente minor Pippinus regnum Italiae, Lodobich Aquitaniae tenent.

Mortua autem Hildegard, rex excellentissimus Carolus Frastradam duxit uxorem. Quae Hildegard apud urbem Mettensem in beati Arnulfi oratorio requiescit. Pro eo denique, quod a beato Arnulfo jam fati reges originem ducerent, suorum ibi charorum defuncta corpora posuere. Nam ibi humatae sunt duae regis Pippini filiae, quarum una Rodthaid, altera Adelaid appellata est; ibi quoque et junioris regis Caroli duae nihilominus tumulatae sunt natae, (0706D)scilicet Adelaid et Hildigard; quae Hildigard materno nuncupata nomine, matrem morientem citius subsecuta est. Quarum omnium epitaphia a nobis jussu gloriosi regis Caroli composita, ut de eis liquido lectori satisfieret, subter annotare curavi.

Epitaphium Rothaidis, filiae Pippini regis. (0707A) Hic ego quae jaceo Rothaid de nomine dicor, Quae genus excelso nimium de germine duco; Nam mihi germanus gentes qui subdidit armis Ausonias, fretus Carolus virtute Tonantis; Pippinus pater est, Carolo de principe cretus, Aggarenum stravit magna qui caede tyrannum. Pippinus proavus, quo non audacior ullus; Ast abavus Anschise potens, qui ducit ab illo Trojano Anchisa longo post tempore nomen. Hunc genuit pater iste sacer praesulque beatus Arnulfus, miris gestis qui fulget ubique, Hic me spe cujus freti posuere parentes. Epitaphium Adheleidis, filiae cujus supra

Perpetualis amor capiendae et causa salutis, (0707B)Pectore quem vigili huc properare facit, Nosse cupis cur busta sacer numerosa retentet Hic locus, astrigeri qua patet aula poli? Iste sacer Domini qui post servavit ovile, Legitimi fuerat germinis ante pater; Cujus posteritas atavo confisa patrono, Hoc cupit in sancto ponere membra loco. Pippini hic proles Adheleid pia virgo quiescit, Quam simul et reliquas sancte tuere pater. Epitaphium Hildegardis reginae.

Aurea quae fulvis rutilant elementa figuris, Quam clara exstiterint membra sepulta, docent. Hic regina jacet regi praecelsa potenti Hildegard Carolo quae bene nupta fuit. Quae tantum clarae transcendit stirpis alumnos, (0707C)Quantum, quo genita est, Indica gemma solum. Huic tam clara fuit florentis gratia formae, Qua nec in Occiduo pulchrior ulla foret. Cujus haut tenerum possint aequare decorem Sardonix Pario, lilia mista rosis. Attamen hanc speciem superabant lumina cordis, Simplicitasque animae, interiorque decor; Tu mitis, sapiens, sollers, jucunda fuisti, Dapsilis et cunctis condecorata bonis. Sed quid plura feram, cum non sit grandior ulla Laus tibi, quam tanto complacuisse viro! Cumque vir armipotens sceptris junxisset avitis Cigniferumque Padum Romuleumque Tibrim, Tu sola inventa es, fueris quae digna tenere Multiplicis regni aurea sceptra manu. (0707D)Alter ab undecimo jam te susceperat annus, Cum vos mellifluus consotiavit amor; Alter ab undecimo rursum te sustulit annus, Heu genitrix regum! heu decus atque dolor! (0708A)Te Francus, Suevus, Germanus et ipse Britannus, Cumque Getis duris plangit Ibera cohors. Accola te Ligeris, te deflet et Italia tellus, Ipsaque morte tua anxia Roma gemit. Movisti ad fletus et fortia corda virorum, Et lacrymae clypeos inter et arma cadunt. Heu quantis sapiens et firmum robore semper Ussisti flammis pectus herile viri! Solatur cunctos spes haec sed certa dolentes, Pro dignis factis quod sacra regna tenes. Jesum nunc precibus, Arnulfe, exores eorum Participem fieri hanc, pater alme, tuis. Epitaphium Adeleidis filiae Caroli regis quae in Italia nata est, quando sibi eam ipse subegit.

(0708B)Hoc tumulata jacet pusilla puellula busto, Adeleid amne sacro quae vocitata fuit. Huic sator est Carolus, gemino diademate pollens, Nobilis ingenio, fortis ad arma satis. Sumpserat haec ortum prope moenia celsa Papiae, Cum caperet genitor Itala regna potens: Sed Rhodanum properans rapta est de limine vitae, Ictaque sunt matris corda dolore procul. Excessit patrios non conspectura triumphos; Nunc Patris aeterni regna beata tenet. Epitaphium Hildegardis filiae cujus supra.

Hildegard, rapuit subito te funus acerbum, Ceu raptat Boreas vere ligustra novo. Explevit necdum vitae tibi circulus annum, Annua nec venit lux geminata tibi. (0708C)Parvula non parvum linquis virguncula luctum, Confodiens jaculo regia corda patris, Matris habens nomen renovas de morte dolorem Postquam vixisti vix quadraginta dies. Pectore nos moesto lacrymarum fundimus amnes, Tu nimium felix gaudia longa petis. Sed his quae pretereunda non erant admodum breviter praelibatis, ad narrationis tramitem revertamur.

Post beatissimum denique Arnulfum Mettensi Ecclesiae Goericus tricesimus, qui et Abbo vocitatus est, praefuit.

Deinde Godo primus atque tricesimus episcopalis officii curam gessit.

Quo de mundo excedente Chlodulfus cujus supra (0708D)mentionem fecimus, beati patris Arnulfi genitalis filius, Anschisi quoque, a quo semen propagatum est regium, germanus, ad episcopale culmen ob paternae sanctitatis gloriam tricesimus atque secundus ascendit, (0709A)de quo nihil ad nos amplius, praeter quod a tali radice exortus est, fama perduxit.

Quo decedente, fidelem populum moderaturus tertius atque tricesimus Abbo ascitus est.

Post quem Aptatus, deinde Felix, gregi feliciter dominico pastores exstiterunt.

Dehinc Sigebaldus, generosis ortus natalibus, religioso coetui antistes effectus est, vir per omnia utilitatibus Ecclesiae deditus, sacrorum quoque culminum solertissimus restitutor. Hic de animarum statu sollicitus, duo monasteria condidit, e quibus unum Eleriacum vel etiam Nova-cella dicitur, alterum quoque Novum - quod - Villare vocitatur. Hunc dirus podagre dolor vehementer afflixit; sed ille in aeternis gaudiis mentem figens, dolores corporeos (0709B)patientissime toleravit.

Jam hinc vir egregius et omnibus praeconiis efferendus, Chrodegangus antistes eligitur, ex pago Hasbaniensi oriundus, patre Sigramno, matre Landrada, Francorum ex genere primae nobilitatis progenitus. Hic in palatio majoris Caroli ab ipso enutritus, ejusdemque referendarius exstitit, ac demum Pippini regis temporibus pontificale decus promeruit. Fuit autem omnino clarissimus omnique nobilitate coruscus, forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio quamque etiam Latino sermone imbutus, servorum Dei nutritor, orphanorum viduarumque non solum altor sed et clementissimus tutor. Cumque esset in omnibus locuples, a Pippino rege omnique Francorum caetu singulariter electus, Romam directus (0709C)est, Stephanumque venerabilem papam, ut cunctorum vota anhelabant, ad Gallias evocavit. Hic clerum adunavit, et ad instar coenobii intra claustrorum septa conversari fecit, normamque eis instituit, qualiter in Ecclesia militare deberent; quibus annonas vitaeque subsidia sufficienter largitus est, ut perituris vacere negotiis non indigentes, divinis solummodo officiis excubarent. Ipsumque clerum abundanter lege divina Romanaque imbutum cantilena, morem atque ordinem Romanae Ecclesiae servare praecepit, quod usque ad id tempus in Mettensi Ecclesia factum minime fuit. Hic fabricare jussit una (0710A)cum adjutorio Pippini regis rebam sancti Stephani protomartyris, et altare ipsius atque cancellos, presbyterium arcusque per gyrum. Similiter et in ecclesia beati Petri majori presbyterium fieri jussit. Construxit etiam ambonem auro argentoque decoratum, et arcus per gyrum throni ante ipsum altare. Aedificavit praeterea monasterium in parochia beati Stephani in pago Mosellensi, in honore beatissimi Petri apostoli, et ditavit illud opibus magnis, monachosque ibi constituit atque sub regula sancti Patris Benedicti in una charitate conjunxit. Construxit etiam alterum monasterium quod Gorzia vocitatur, ubi pari modo non modicam multitudinem adunavit monachorum. Expetiit denique a Paulo Romano pontifice tria corpora sanctorum martyrum, id est, (0710B)beati Gorgonii, quod in Gorzia requiescit, et beati Naboris, quod in Hilariaco monasterio conditum est, et beati Nazarii, quod ultra fluvium Rhenum in monasterio quod vocatur Lorishaim, aedificata in honore ipsius martyris miri decoris basilica, collocavit. Hoc siquidem praedium Chilliswindis quondam, religiosa femina, et Cancro ejus filius, eidem Chrodegango antistiti ad partem beati Stephani tradiderant. Fuit siquidem beatus iste vir in eleemosynis largus, in charitate purissimus, susceptor hospitum atque peregrinorum; sed quoniam longum est bona quae gessit ex ordine retexere, satis sit haec pauca praelibasse de plurimis. Hic consecravit episcopos quam plurimos per diversas civitates, presbyteros nihilominus aut diaconos, caeterosque ecclesiasticos (0710C)ordines, sicut moris est Romanae Ecclesiae, in diebus Sabbatorum quaternis temporibus anni. Rexit Ecclesiam Mettensem annis viginti tribus, mensibus V, diebus V. Obiit pridie Nonas Martias in diebus Pippini regis. Requiescit in Gorzia monasterio, quod ipse a fundamentis exstruxit.

Hic jam, Pater sanctissime Angilramne, narrationis serie vestram beatitudinem locus exspectat. Sed ego meae tenuitatis non immemor, attentare minus idonce non audeo quae de vestrae vitae cursu laudabili majori stylo promenda sunt.

GESTA EPISCOPORUM METENSIUM. Textus secundus .( Ex D. Calmet in Historia Lotharingiae, tom. II. ) (0709) (0709C)Postquam, peractis omnibus quae cum Patre pro (0710C)mundi salute gerenda disposuerat, Christus Dominus (0711A)migravit ad coelos, statim ut promisso sancti Spiritus munere beati apostoli potiti sunt et confirmati, illico quam unusquisque eorum provinciam vel regionem praedicaturus aggredi deberet, communi consilio juxta divinam provisionem sorte decernunt. Singulis igitur ad sibi delegata loca pergentibus, beatus Petrus, qui in eorum numero primus erat, quasi dux fortissimus eminebat, ad eam quae totius tunc mundi caput erat, hoc est, urbem Romuleam, tota alacritate contendit, fundata prius apud Antiochiam Ecclesia, ac suae sedis nomine dedicata.

Igitur cum Romam pervenisset, illico qui summas quasque urbes in Occiduo positas Christo Domino per verbum fidei subjugarent optimos eruditosque viros ex suo consortio direxit. Tunc denique Apollinarem (0711B)Ravennam, Leucium Brundusium, Anatholium Mediolanum misit. Marcum vero, qui praecipuus inter ejus discipulos habebatur, Aquileiam destinavit. Quibus populis cum Hermagoram suum comitem Marcus praefecisset, ad beatum Petrum reversus, ab eo nihilominus Alexandriam missus est.

Ea igitur tempestate, cum apud Galliam Belgicam Mediomatricum, quae etiam Metis appellatur, civitas in ipsa Mosellae amnis ripa posita, copiosis populorum tribus abundaret, ad eam beatus Petrus apostolus Clementem nomine, virum egregium, ac meritis probatum, sublimatum pontificali dignitate, direxit; cum quo pariter, sicut antiqua tradit relatio, ad eas quae praecipuae erant Galliarum urbes verbo fidei obtinendas, alii quoque religiosi doctores ab eodem (0711C)apostolorum principe missi sunt.

Cum ergo pervenisset beatus Clemens Mediomatricum civitatem, in cavernis, ut ferunt, amphitheatri, quod extra eamdem urbem situm est, hospitium habuit, in quo etiam loco oratorium Domino construens, altare in eo statuit, ac beati Petri apostoli praeceptoris sui nomine consecravit. Is igitur venerandus sacerdos dum sedula admonitione ejusdem urbis populis praedicaret, cooperante sibi divina misericordia, maximam ex eis multitudinem a sordidis idolorum cultibus et erroris caecitate liberatam, ad verae fidei splendorem perduxit, primusque in illis regionibus ostensor justitiae et index veritatis enituit.

(0711D)Denique asseverant, qui ejusdem loci cognitionem habent, quod in amphitheatro ubi primitus adveniens habitavit, usque ad praesentem diem, nec serpens consistere queat, sed et omnino noxiae pestes illum locum refugiunt, unde olim verae salutis tali emanarunt modo insignia. Ferunt namque antiquiores nobis a senioribus priscis cultui sanctae religionis admodum deditis, veracissimo per varios temporum successus relatu vulgatum, hujus sanctissimi praesulis atque apostolici viri tam ingens quod occuli non decet miraculum. Eo namque temporis articulo, quo isdem venerabilis pontifex ad praefatam devenerat urbem, maxima ejusdem pagi clades devastabat plebem. Amphitheatrum quippe jam superius dictum tanta erat serpentium multitudine (0712A)plenum, ut non solum venire quisquam, sed nec appropinquare ad eumdem auderet locum; nam ex eorum flatibus veneniferis mortalitas efferbuerat, non modo hominum, verum etiam equorum, boum, pecorum, caeterarumque bestiarum nimis crudelis.

Jam vero beatissimo Clemente moenia ipsius propinquante civitatis, eadem ita se dilataverat pestis, ut nullus adeundi eam ac redeundi cursus fieret cuiquam salubris. Si quis namque portas ejus maxima coactus necessitate vellet exire, vel etiam appropinquare, confestim vi attactus veneni interibat miserrime. Nec mirum sane si anguis lubricus per dilecta sibi vascula corpora eorum prosternebat, de quorum mentibus jus proprium adhuc minime per (0712B)sacri fontem baptismatis amiserat . . . .

Postquam ergo admirabilis Trinitatis deificae cultor delegatum sibi praedicationis officium omni coepit mentis conamine explere, mox multitudo innumerabilis languentium ad ejus studuit quem verum audiebant praedicare Dominum auxilium confluere, cognoscentes ab ore egregii pastoris non immerito serpentino se infectos veneno fuisse. Qui ubi eorum vidit indicibilem miseriam, statim saluberrimam non distulit conferre medicinam. Spopondit igitur veri Dei citius adfore eis clementiam, si detestabilem idolorum abjicere non renuerent culturam. Tandem ergo non solum languentes, sed insuper pauci qui supererant, salubri inito consilio, sospites cunctis se promisere renuntiare simulacris, si beneficiis non (0712C)fraudarentur a summi Dei praesule promissis.

Talia autem tamque diu a se desiderata vir Deo plenus audiens affamina, omnia paratus pro eis discrimina ferre, extemplo laudes cunctorum persolvit creatori praecipuas. Denique paucis secum aggregatis fratribus, sacrae obtulit munus oblationis, quod in sui commemorationem fidelibus devote Dominus praecepit peragere Christus. At vero posteaquam se suosque sacro munivit libamine, antiqui hostis veritus non est certamina adire, sed spe sua commissa coeli terraeque Domino, cavernas adiit Theatri intrepide, pugnaturus cum antiquo serpente, videlicet diabolo. Ut autem sonitum pedum senserunt appropinquantium serpentes, mox ex cavernis coeperunt (0712D)prodire, certatim cupientes devorare hominem Dei. Ille vero facto signo crucis, eminus ad eos properabat intrepidus, cujus dum virtuti resistere non valerent amplius, tumentia colla protinus deposuerunt.

Vir autem Dei, sicut refert antiquitas, stolam quam sanctissimo gerebat in collo statim deposuit, maximumque eorum, ea cuncto spectante populo, alligavit, atque usque ad fluvium Saliae, qui juxta decurrit, vinctum, manibus adduxit propriis, eumque ibi solvens dixit: In nomine sanctissimae et individuae Trinitatis, quam ex beatissimi magistri mei Petri apostolorum principis praedicatione verum Deum agnovi, praecipio tibi ut nulli hominum ac bestiarum nocens, hoc flumen ocius cum omni cohaerente tibi (0713A)pestifera multitudine pertranseas, atque eas partes adeas, quo nullus habitationis humanae usus haberi valeat. Vix ergo sanctus sacerdos verba compleverat, et ecce serpens immanissimus cum caeteris omnibus coepit festinus abire, ut sibi antistes jusserat egregius; atque post illum diem ita praelatus ab omni immunditia serpentium mundatus est locus, ut vix aliquando ibi, uti supra notificatum est, parvissimus vermiculus reperiatur.

Tunc vero cunctus populus tam magnam per Dei hominem cernens impleri virtutem, ab ejus ore avide satagebant audire veritatis verbum, cupientes sponsionis propriae exsequi promissum. Beatissimus igitur Clemens tantam populi cernens devotionem, maximas largitori totius boni reddidit gratias, eosque (0713B)juxta morem instruens ecclesiasticum, admonuit ut se devotissime praepararent ad percipiendum sacri donum baptismatis; qui jussis illius in omnibus obedientes, unicae sanctae matris Ecclesiae filii meruere effici participes. Denique cunctis abrenuntiantes sordibus idolorum, per aquam et Spiritum sanctum ipsius sanctis abluti manibus, universis non solum corporum, sed etiam, quod majus est, animarum caruere languoribus. Tunc ergo nobilissima gemma praesulum, quotidieque, juxta Psalmographi dictum, de virtute studens proficere in virtutem, donec Domini deorum cernere mereretur visionem, post illam, quam supra diximus beati Petri apostoli ecclesiam, aliam, ut fertur, in honore sanctissimi Baptistae Joannis construxit basilicam, in qua multas diabolo (0713C)abstrahens, Deo acquisivit animas, ipsamque fidelium instituit baptisterium fieri populorum per succedentia annorum curricula: in qua etiam tantus sacrae religionis inolevit usus, ut postea non modico tempore sanctissimum inibi monachorum sub regulari tramite Christo militaret collegium. Tertiam nihilominus affirmatur aedificasse ecclesiam, in cujus fundamentis fecit mirae pulchritudinis cryptam, fontemque inferius composuit mirificum, qui non modo habilis est ad potandum, sed insuper valde salutifer, si quis cum fide biberit, ad omnem expellendum aegritudinis morbum. Ante ostium vero ipsius fontis consecravit aram in honorem praeceptoris sui jam crebro nominati beati Petri apostoli, apostolorumque principis, ubi ipse venerandus antistes sepulcrum (0713D)sibi quemadmodum usque hodie cernitur, fecit, in quo etiam non parvo tempore humatus jacuit.

Nos ergo non solum haec quae paucis memoravimus credere, verum etiam multa alia et fere innumerabilia debemus non ambigere, quia nequaquam nimium ferocia ac indomabilia gentilium colla Christo valeret subigere, nisi ipso, quod dixit Christus, Sine me nihil facere potestis, cooperante, ut ipsi principes sanctae Dei Ecclesiae, scilicet sancti apostoli, sequacesque eorum apostolici viri, quemadmodum in gestis illorum audivimus creberrime, hic quoque vir egregius et apostolicus, mira et magnifica credatur egisse. Ipse nempe Auctor noster ac Redemptor Dominus Jesus Christus in Evangelio omnibus suis (0714A)fidelibus legitur dixisse: Amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet. Sed ut ad haec quae dicimus credenda incitemus animos fidelium, immittere hic visionem fidelis cujusdam, cujus nomen, quia adhuc superest, melius fore credimus reticendum, non duximus supervacuum. Hic itaque cum se post expletum diuturni temporis officium, postque effusas devotissime Domino preces sopori dare vellet, in mente ei talis beatissimi devenit memoria Clementis; coepit namque nimis praecordiorum perturbationibus de saepe dicto praesule anxiari, videlicet qui tot millia hominum Christo potuit eo annuente subjugare, ut quid nullo pene virtutum fulgeret jubare? Haec eo cogitante, vix aliquando ea valuit nocte somno opprimi; (0714B)sed cum necdum dormiret, nec omnino disvigilaret, vir ante illum nimiae claritatis astitit, eique dixit: Quare, frater charissime, tam longo noctis spatio de almi praesulis, velut infidelis dubitare videris virtutibus Clementis? Scito absque aliqua ambiguitate, maximis illum in carne viguisse miraculis, adeo ut opinio virtutum illius tantum se dilataverit, quo ad Romanas arces non modo caeteris fidelibus, sed etiam ipsi apostolorum primo gratiam Dei in illo admiranti, clara pervenerit: peccatis vero Christiani populi exigentibus, saepe rerum creator Dominus immitem barbarorum gentem super eos venire, atque illos, ecclesiasque, in quibus praecepta ejus audiebant et contemnebant, exterminare, cum ipsis sacrae Scripturae passus est voluminibus. Idcirco que istius, quemadmodum (0714C)et plurimorum sanctorum, gesta omnino fere oblivioni sunt tradita. Sed quid mirum si magnis, dum adviveret, fulserit virtutibus, cum adhuc, si peccantium fides non deficit, locus reliquiarum ejus non mediocribus coruscat miraculis? Temporibus namque nostris claudum unum omni penitus debilem corpore sanatum, tresque daemoniacos mundatos ante sanctissimum corpus illius, oculis propriis, non sine ingenti admiratione, vidimus.

Transivit vero nono die Calendarum Decembrium ab hac aerumnosa et instabili vita ad felicem et angelicam patriam princeps maximus et Sacerdos, conjunctus magnis principibus Sacerdotum, assistens nunc Domino coelorum, paratus intercedere apud illum pro peccatis fidelium populorum, ubi cum eo (0714D)laetatur feliciter in saecula saeculorum. Amen.

Successit huic vir plenus Deo Coelestis nomine, qui coelestem vitam cum regni coelorum annuntiatione ducens, exemplis pariter et doctrinis credentium numerum dilatavit. Post hunc denique regendam suscepit Ecclesiam Felix, deinde Patiens. Post haec quintus in ordine Victor, deinde alius Victor. Post hos, Simeon septimus; post quem Sambatius octavus, quorum omnium studiis certum est crevisse Dei Ecclesiam, quamvis eorum nobis specialiter occulta sint gesta. Rufus vero et Adelphus, qui sunt in numero nonus et decimus, magnis absque dubio in vita meritis fulsisse credendi sunt; quando quidem tali etiam post obitum fulsere miraculo. Horum denique (0715A)corpora cum in basilicam beati Felicis martyris essent humata, sicut ad nos usque decucurrit relatio, vir quidam erat religiosus, ac de suae animae cura sollicitus, cui nocturno tempore, ut privatis orationibus se Domino commendaret, universa quae extra muros ejusdem civitatis sita erant oratoria, indesinenti studio circuire solebat. Hic itaque dum ad praedictam beati Felicis martyris pervenisset basilicam, nec tamen ingrediendi ei esset concessa facultas, accessit juxta murum forinsecus ad eam partem qua praedictorum sacerdotum corpora requiescebant, atque ibi se in oratione tota suae mentis intentione prostravit; qui dum post effusas preces ab oratione surrexisset, et in sanctorum honorem ad quorum e regione sepulcra oraverat, psalmi versiculum, (0715B)id est: Exsultabunt sancti in gloria, pronuntiaret, mox ab intus voce subjungentis audivit: Laetabuntur in cubilibus suis

Successit his sacris viris Firminus, deinde Legontius, de quorum aliquid vita, praeter eorum nomina, nihil ad nos reduxit relatio prisca. Accepit deinde tertius decimus venerandus praesul Auctor gubernandam Ecclesiam ea tempestate, quando non solum Gallia, sed universus pene Occidens barbarorum saevientium est perpessus saevitiam; de quo viro, quamvis et alia ab eo insignia facta credantur, duo tamen ad nostram memoriam ejus miracula pervulgata sunt. Eo igitur tempore cum reverendus hic praesul vitam cunctis virtutibus decoratam duceret, Attila rex Hunnorum omnibus belluis crudelior, habens (0715C)multas barbaras nationes suo subjectas dominio, postquam Gundigarium Burgundionum regem sibi occurrentem protriverat, ad universas deprimendas Gallias suae saevitiae relaxavit habenas. Hujus adventu beatus Servatius Tungrorum episcopus praecognito, Romam ad beatorum apostolorum Petri et Pauli sacratissima corpora perrexit, ut per eorum sublime meritum specialiter a Domino impetraret, et Tongrensis urbis populum a tanto exitio liberaret. Tunc ei divinitus per eumdem beatum Petrum apostolum revelatum est, quod ita coelesti esset judicio definitum, ut universa Gallia barbarorum foret infestationi tradenda, praeter beati Stephani levitae et protomartyris situm apud Metas oraculum, in quo ipsius erat pretiosus cruor absque corruptionis labe reconditus. (0715D)Haec dum sancto Servatio revelata fuissent, festinus ad Gallias repedavit, invenitque jam Hunnorum examina per universas Gallias debacchari: qui cum ab obsidione Metensium pro eo quod eorum civitatem inexpugnabilem ob murorum fortitudinem cernerent, recessissent, contigit beatum Servatium ipso in tempore dum a Roma reverteretur, Metis devenire; qui dum universa sicut revelatione didicerat, sancto consacerdoti suo Auctori retulisset, ad civitatem propriam, hoc est Tungris, reversus est. Nec mora, post ejus egressionem, murus civitatis Metensis corruit, ingressumque hostibus superna dispositione patefecit. Mox ut beatus Auctor traditam civitatem inimicorum gladiis advertens, universos (0716A)parvulos, qui necdum sacri fontis ablutionem perceperant, baptizari praecepit.

Igitur audientes Hunni, qui XII milliario exinde situm castrum quod Scarponna dicitur obsidebant, Metensis urbis moenia corruisse, iterato ad eam festina celeritate regressi sunt, incendiisque et rapinis universa vastantes, plures e civibus, cum eis qui baptizati fuerant parvulos, interemerunt; reliquos vero, qui exitio superesse poterant, simul cum sancto Auctore episcopo, captivos abducunt. Impletum sane est super beati Stephani levitae et protomartyris domicilio quod a beatissimo Petro apud Romam Christi famulo Servatio fuerat ante praedictum. Nam cum eamdem basilicam procul furentes barbari aspicerent, ad eam cursim quasi optima spolia captaturi (0716B)properabant. Cumque propius accederent, eorum oculis velut ingens saxum ac mobilis solida apparebat; quam cum, caecati mentibus, manibus per gyrum palparent, aditumque ingrediendi quaererent, nihil omnino eis aliud quam naturalis saxi durities videbatur. Denique saepius abscedentes, rursumque revertentes, cum se nihil proficere cernerent, tandem fatigati discesserunt, suaeque iniquitatis effectu frustrati sunt.

Quid etiam de hoc oratorio beatus Gregorius Turonum episcopus in suis libris narravit, non silebo. Refert enim prius quam hi hostes venirent, vidisse virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo beatum levitam Stephanum de hoc excidio, ac dicentem: Oro, domini, ut non (0716C)permittatis obtentu vestro Metensem urbem ab inimicis exuri, quia locus meus est, in quo parvitatis meae pignora continentur; sed potius sentiant populi aliquid me posse cum Deo. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit nisi civitas tradatur incendio, saltem hoc oratorium non cremetur. Cui illi aiunt: Vade in pace, dilectissime frater; oratorium tantum tuum carebit incendio, pro urbe vero non obtinebimus, quia Dominicae sanctionis super eam sententia jam praecessit; invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Domino; idcirco civitas haec cremabitur incendio. Unde non dubium est quod horum obtentu, urbe vastata, oratorium permansit illaesum.

Igitur rex atque hostis, dum ad oppidum quod (0716D)appellatur Decempagos, quod a Metensi urbe XXX millibus abest, pervenissent, quia Domino nostro semper de suis servulis cura, et mira misericordia, sicut ait Psalmista, non continet, tantae subito eosdem Hunnos tenebrae circumvallarunt, ut quid agerent, vel quo se vorterent, omnino nescirent. Tunc causa tantae calamitatis, ut in tali re opus erat, sollicite requirentes, ab uno ex captivis quos ducebant audiunt, quia propter coelestis Dei Auctorem episcopum, quem in captivorum numero se vidisse dicebat, talia paterentur. Mox igitur facta inquisitione, beatum Auctorem reperiunt: quem dum percunctarentur quid in munere vellet accipere, ut a tanto eos periculo liberaret, ille ad haec respondit sibi nullum (0717A)aliud gratius posse munus offerri quam si omnes quos ducebant captivos, sinerent ad propria remeare; quod illi si facerent, promittit se sine dubio a suo Domino impetraturum, ut ab illis quibus tenebantur tenebris eruerentur. Factumque est, et mox in universo suo Hunni exercitu captivos quos ducebant requirentes, eos beato Auctori reddiderunt. Mox a suis, ut eis promissum fuerat, cessantibus tenebris, luce reddita, angustiis liberati sunt, sicque venerabilis Christi famulus dum ad modicum in captivorum sorte deputatur multos a captivitate resolvit. O quantum potiori gloria de reductis iste civibus triumphavit, quam crudeles barbari, qui eos antea quasi victores abduxerant, triumphare potuissent!

Veniam ad aliud miraculum, quod ejusdem meritis (0717B)coelesti virtute patratum est. Quodam denique tempore, cum in oratorio beati protomartyris Stephani, de quo supra retulimus, trabs ab ipso fastigio culminis dissoluta corruisset, marmor quod in altari eximii candoris erat, ita confregit, ut in duabus illud partibus omnino divideret. Adest beatus Auctor, et cunctis qui aderant pro illato dispendio contristatis, ipse vero fidens in Domino, praecepit easdem fracturas sibi invicem copulari, pararique sibi ministeria quo desuper more solito divini sacrificii munus offerret. Stupentibus itaque illis, et quid esset facturus intendentibus, mox salutarem hostiam Deo obtulit. Illico omnis illa confractio ita solidata est, quasi antea minime divisa fuisset. Est tamen in eodem marmore, quod non mediocriter usque in (0717C)praesentem diem possit admirari; nam ita apparet hactenus cernentibus quasi divisum; sed studiose contrectatum digitis, ita probatur solidum, ut nullius in eo divisionis sentiatur indicium. Non est dubium et plura eum miranda patrasse, sed qualis quantusque fuerit ex his quae relata sunt plenius potest agnosci.

Successit huic quartus ac decimus Aeplitius; deinde quintus decimus Urbicius. Sextus decimus Bonolus. Septimus decimus Terentius. Octavus decimus Gonsolonus; exinde Romanus; vicesimus denique Fronimus; post quem Grammatius, deinde Agathimber. Tres itaque isti quos praemisimus, sicut in eorum nominibus attenditur, de origine credendi sunt emanare Graecorum. Post hos rexit Ecclesiam (0717D)Sperus, deinde Vilicus, tum vicesimus quintus Petrus; vicesimus ac sextus Agiulphus, qui fertur patre ex nobili senatorum familia ortus, ex Clodovaei regis Francorum filia procreatus. Post istum exstitit nepos istius, nomine Arnoaldus, quem secutus est Pappolus. Post hos ad regimen Ecclesiae beatissimus Arnulphus ascitus est, vir per omnia lumine sanctitatis et splendore generis clarus; qui ex nobilissimo fortissimoque Francorum stemate ortus, ita Dei Ecclesiae praefuit, ut et palatii moderator existeret. Hic denique et in corpore permanens, simul et post vitae exitum multa admiranda patravit, quae si quis nosse desiderat, libellum qui de ejus specialiter actibus est conscriptus, legat.

(0718A)Unum tamen ejus admirabile factum referam, quod satis miratus sum quo ordine praeterierit is qui ejus contexuit Vitam. Hic denique cum poenitentiam pro aliquibus excessibus ageret, contigit ut per Mosellae fluminis pontem transiret, cumque subterfluentium aquarum profundos nec visu penetrabiles gurgites cerneret, non dubiae spei fiduciam in mente gerens, extracto digito, annulum in illam aquarum profunditatem projecit. Tunc, inquiens, me putabo culparum nexibus absolutum, quando istum quem projicio annulum recepero. Post aliquot vero annos, cum ad episcopatus ascendisset officium, ei die quadam piscator quidam piscem attulit, quem ille sibi, quia a carnibus abstinebat, ad refectionem vespertinam jussit praeparari; cumque ejus minister officii, (0718B)more solito, exenterasset, eumdem annulum intra ipsius piscis intestinum reperit. Ille factum admiratus, sed rei nesciens, beato Arnulpho detulit: quem ille ut vidit, statim recognovit, ac Deo omnipotenti, jam de remissione peccatorum fidus, gratias retulit, ac deinceps non remissius vitam duxit, sed majori se potius abstinentia coarctavit. Nec dissimiliter Pater hic venerabilis quam olim Gedeon ille signum a Domino poposcit. Ille verum indicium per vellus in area positum capere voluit, utrum in bello victoriam de inimicis habere potuisset; iste annulum in profundissimum fluminis gurgitem projiciens, experiri cupiit utrum de inimicis victoriam jam cepisset. Fortes quidem erant quos ille devicerat, sed hi quos iste superaverat fortiores. Haec ego non a qualibet (0718C)mediocri persona didici, sed ipso totius veritatis assertore praecelso rege Carolo referente cognovi, qui de ejusdem beati Arnulphi descendens prosapia, et in generationis linea trinepos exstabat.

Nam venerandus iste vir, ut ad superiora redeam, juventutis suae tempore, ex legitimi matrimonii copula duos filios procreavit, id est, Anchisum et Clodulphum, cujus Anchisi nomen ab Anchise patre Aeneae, qui a Troja in Italiam olim venerat, creditur esse deductum. Nam gens Francorum, sicut ab auctoribus est traditum, a Trojana prosapia trahit exordium. Cum igitur hos duos de quibus praemisimus, venerabilis Arnulphus filios haberet, quoniam erat misericors, et ad pietatis opera semper intentus, utrisque filiis suis coepit suadere ut assensum praeberent (0718D)quatenus omnes suas facultates ad usus pauperum dispertiret. Tunc major filius, id est, Clodulphus, se hoc posse facere, id est, ut portionem sibi debitam patri largiretur, omnimodis denegavit. At vero minor filius, id est, Anchisus, fidens de Christi pietate sibi pluriora condonari, ad omnia quae pater vellet se libenter obedire promittit. Agit venerandus pater gratias filio, et praedicit ei pluriora eumdem quam reliquerat habiturum; insuper benedixit eum ejusque cunctam progeniem nascituram in posterum, factumque est: nam pluriores Anchiso quam reliquerat divitiae accesserunt, et ita in eo paterna est stabilita benedictio, ut de ejus progenie tam strenui fortesque viri nascerentur, ut non immerito ad (0719A)ejus prosapiam Francorum translatum sit regnum. Et ut hoc agnoscere possis, paucis animadverte docebo.

Anchisus genuit Pippinum, quo nihil unquam potuit esse audacius; Pippinus genuit Carolum, viris omnino fortissimis conferendum, qui inter caetera et magna bella quae gessit, ita praecipue Saracenos detrivit, ut usque hodie gens illa truculenta et perfida Francorum arma formidet. Hic itaque genuit Pippinum, sapientia nihilominus et fortitudine satis clarum, qui, inter reliqua quae patravit, jam Wascones dudum Francorum ditioni rebelles, cum Waisario suo principe, felicitate miranda, debellavit et subdidit. Hujus item filius magnus rex Carolus exstitit, qui Francorum regnum, sicut numquam antea fuerat, (0719B)dilatavit. Denique, inter plura et miranda quae gessit, Langobardorum gentem bis a patre devictam, altero Graecorum rege, cujus Desiderius nomen erat, capto, alteroque qui dicebatur Adelgisus, et cum genitore regnante suo Constantinopolim pulso, universam sine gravi praelio suae subdidit ditioni, et, quod raro fieri assolet, clementi moderatione victoriam temperavit. Romanos praeterea, ipsamque urbem Romuleam jam pridem ejus praesentiam desiderantem, quae aliquando totius mundi domina fuerat, et tunc a Langobardis depressa gemebat, duris angustiis eximens, suis addidit sceptris, cunctaque nihilominus Italia miti dominatione potitus est; de quo viro nescias utrum virtutem in eo bellicam, an sapientiae claritatem, omniumque liberalium artium (0719C)magis admireris peritiam. Hic ex Hildegard conjuge quatuor filios et quinque filias procreavit. Habuit tamen ante legale connubium ex Dimiltruda nobili puella, filium nomine Pippinum. Natorum sane ejus quos ei Hildegard peperit, ista nomina. Primus dictus est Carolus, scilicet patris ac proavi vocabulo nuncupatus; secundus item Pippinus fratri atque avo aequivocus. Tertius Lodohic, qui cum Lothorio qui biennis occubuit, uno partu est genitus. Ex quibus jam, Deo favente, minor Pippinus regnum Italiae, Lodohic Aquitaniae tenent. Mortua autem Hildegard regina, rex excellentissimus Carolus Fasteradam duxit uxorem, quae Hildegard apud urbem Metensem in beati Arnulphi oratorio requiescit. Pro eo denique quod a beato Arnulpho jam fati reges (0719D)originem ducerent, suorum ibi charorum defuncta corpora posuere. Nam ibi humatae sunt duae regis Pippini filiae, quarum una Rotald, altera Adelaid appellata est. Ibi quoque et junioris regis Caroli duae nihilominus tumulatae natae, scilicet Adelaid et Hildegard, quae Hildegard, materno nuncupata nomine, matrem morientem citius subsecuta est.

Sed his quae praetereunda non erant breviter praelibatis, ad narrationis tramitem revertamur. Post beatissimum denique Arnulphum, Metensi Ecclesiae Goericus, trigesimus, qui et Abbo vocitatus est, praefuit. Deinde Godo primus atque trigesimus, episcopalis (0720A)officii curam gessit; quo de mundo recedente, Clodulphus, cujus supra mentionem fecimus, beati Arnulphi genitalis filius, Anchisi quoque, a quo semen propagatum est regium, germanus, ad episcopale culmen ob paternae sanctitatis gloriam trigesimus atque secundus ascendit; de quo nihil ad nos amplius, praeter quod a tali radice exortus est, fama perduxit: quo decedente, fidelem populum moderaturus, tertius atque trigesimus Abbo ascitus est; post quem Aptatus, deinde Felix gregi feliciter dominico pastores exstiterunt. Dehinc Sigibaldus generosis ortus natalibus, religioso coetui antistes effectus est, vir per omnia utilitatibus Ecclesiae deditus, sacrorum quoque culminum solertissimus restitutor. Hic de animarum statu sollicitus, duo monasteria (0720B)condidit, e quibus unum Hilariacum, vel etiam Nova-Cella dicitur, alterum quoque Novum-Villare vocitatur. Hunc dirus podagrae dolor vehementer afflixit. Sed ille internis gaudiis mentem figens, dolores corporeos patientissime toleravit.

Jam hinc vir egregius, et omnibus praeconiis efferendus, Chrodegangus antistes eligitur, ex pago Hasbaniensi oriundus, patre Sigrano, matre Landrada, Francorum ex genere primae nobilitatis progenitus. Hic in palatio majoris Caroli ab ipso enutritus, ejusdem ipse referendarius exstitit; ac demum Pippini regis temporibus, pontificale decus promeruit. Fuit autem omnino clarissimus omnique nobilitate coruscus, forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio quamque etiam Latino sermone (0720C)imbutus est. Servorum Dei nutritor, orphanorum viduarumque non solum altor, sed et clementissimus tutor. Cumque esset in omnibus locuples, a Pippino rege omnique Francorum coetu singulariter electus, Romam directus est, Stephanumque venerabilem papam, ut cunctorum vota anhelabant, ad Gallias evocavit. Hic clerum adunavit, et ad instar coenobii, intra claustrorum septa conversari fecit, normamque eis instituit, qualiter in Ecclesia militare deberent; quibus annonas vitaeque necessaria sufficienter largitus est, ut, perituris vacare negotiis non indigentes, divinis solummodo officiis excubarent; ipsumque clerum abundanter lege divina Romanaque imbutum cantilena, morem atque ordinem Romanae Ecclesiae servare praecepit, quod usque ad id tempus (0720D)in Metensi Ecclesia factum minime fuit. Hic fabricare jussit, una cum adjutorio Pippini regis, rebam sancti Stephani protomartyris, et altare ipsius atque cancellos, presbyterium arcusque per gyrum. Similiter et in ecclesia beati Petri majore presbyterium fieri jussit. Construxit etiam ambonem auro argentoque decoratum, et arcus per gyrum throni ante ipsum altare aedificavit.

Praeterea monasterium in parochia beati Stephani in pago Mosilensi in honorem beatissimi Petri apostoli, et ditavit illud opibus magnis, monachosque ibi instituit; atque sub regula sancti Patris Benedicti (0721A)in una charitate conjunxit. Construxit etiam alterum monasterium quod Gorgia vocatur, ubi pari modo non modicam multitudinem adunavit monachorum. Expetiit denique a Paulo Romano pontifice tria corpora sanctorum martyrum, id est, beati Gorgonii, quod in Gorgia requiescit; beati Naboris, quod in Hilariaco monasterio conditum est; beatique Nazarii, quod ultra fluvium Rhenum in monasterio quod vocatur Lorsam, aedificata in honorem ipsius martyris miri decoris basilica, collocavit. Hoc siquidem praedium Chillisiundis quondam religiosa femina et Cangro ejus filius eidem Chrodegango antistiti ad partem beati Stephani tradiderunt. Fuit siquidem beatus iste vir in eleemosynis largus, in (0721B)charitate purissimus, susceptor hospitum atque peregrinorum.

(0722A)Sed quoniam longum est bona quae gessit ex ordine retexere, satis sit haec pauca relibasse de plurimis. Hic consecravit episcopos plurimos per diversas civitates, presbyteros nihilominus ac diaconos, caeterosque ecclesiasticos ordines, sicut moris est Romanae Ecclesiae in diebus Sabbatorum quaternis temporibus anni. Rexit Ecclesiam Metensem annis XXIII, mensibus V, diebus V. Obiit II Nonas Martias, in diebus Pippini regis. Requiescit in Gorgia monasterio, quod ipse a fundamentis construxit. Hic jam, pater sanctissime Angilramne, narrationis serie vestram beatitudinem locus exspectat; sed ego meae tenuitatis non immemor, attentare minus idonee non audeo quae de vestrae vitae cursu laudabili majori stylo promenda (0722B)sunt.

DE ORDINE METENSIUM EPISCOPORUM. Textus metricus. ( Ex D. Calmet Historia Lotharingiae. )

(0721)

(0721B)Qui sacra vivaci studio domicilia lustras,
Noscendi tua tangit amor si pectora, quorum
Haec fuerit procerum Christo acquisita labore,
Urbs praeclara viris, seu quis has primus ad oras
Advexit lumen sublato errore vetusto;
Almifluae solers de vero Oriente fidei,
Perlege subjectum, breviterque docebere, carmen.
Cum Petrus aeterni dux summus Romula Regis,
Quae caput orbis erat, ad moenia finibus omni
(0721C)Schemate virtutum plenus venisset Eois,
Claros quosque viros summas coelestibus armis
Qui caperent arces, ad vitae gaudia mittit,
E quorum numero Clemens vocitatus, ut ille
Qui Romae Petro successerat, intulit urbi
Huic, quam olim Mettis veteres dixere coloni.
Egregius praesul divina voce salutem,
Primusque hic Domini digne fundavit ovile,
Aurea transmittens populi exempla futuris.
Justi successit merito, cui vita vocamen
Coelestis tribuit, coelesti dogmate pollens.
Tertius Ecclesiam Felix feliciter auxit.
Quartus adest Patiens, bene quem patientia compsit.
Hinc fulsit Victor, cui dat victoria nomen.
(0721D)Hunc sequitur sextus simili cognomine praesul.
(0722B)Septimus Hebraeo est Simeon de sanguine cretus.
Sambatus octavus bene mystica Sabbata servat.
Post hos, Ruffe, venis, flammis rubicundus amoris.
Adelphus decimus fratrum dilector opimus.
Hinc Firminus erat, cui firmum robore pectus.
Hos tu subsequeris duodecimus, alme Legonti.
Floruit hinc Auctor donis coelestibus auctus.
Epletus hanc decimus tenuit quartusque cathedram.
(0722C)Claruit hac decimus quintusque Urbicius urbe.
Post Bonulus, bonitatis opus de more peregit.
Trivisti assidue post limina sancta, Terenti.
Octavus decimus Lamgunsolonis habetur.
Inde capis, Romane, decus venerabilis aulae.
Post Fronimus sanctum sapienter rexit ovile.
Grammatus instruxit large de grammate plebem
Emicat Ecclesiae Danaus Agatimber in aede
Post hos Sperus erat, quem spes fulcibat ab altis.
Villicus internas servat moderamine villas.
Vicenus quintusque Petrus dat famina plebi.
Et genus et fulgens Agiulfum vita decorat.
Hinc fuit Arnoaldus manans a stirpe Sicambra.
Chrifaculum servanda capis post, Papule, septa.
(0722D)Splenduit Arnulphus dehinc ampla luce beatus.
(0723A)Inde Goericus praeest, vocitatus et Abbo.
Post Godo terdenus servat pia culmina primus.
Subsequitur sancto Chlodulphus germine cretus.
Alter adest rursus praesul venerabilis Abbo
Aptis Aptatus clerum moderatur habenis.
Ostendit Felix populis felicia regna.
Eximius claret factis Sigibaldus opimis.
Nobilis in cunctis papa Chrodegangus habetur.
(0724A)Jam nunc tricenus pastorque octavus herili
Auxilio fultus traxit ad pia pascua vitae
Angelramnus oves: quo tempore maximus armis
Rex Carolus sensu, formaque, animoque decorus,
Italiae accepit Christi de munere sceptrum.
Quos simul excelsi, Stephano poscente beato,
Protegat atque regat felices dextra per aevum.