De origine et rebus gestis Gothorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De origine et rebus gestis Gothorum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum



De origine et rebus gestis Gothorum (Jordanus Lemoviclensis), J. P. Migne

PRAEFATIO. (1251A)397 Volentem me parvo subvectum navigio oram tranquilli littoris attingere, et minutos de priscorum, ut quidam ait, stagnis pisciculos legere, in altum, frater Castali, laxare vela compellis, relictoque opusculo quod intra manus habeo, id est, De Breviatione chronicorum, suades ut nostris verbis duodecim Senatoris [ id est Cassiodori ] volumina De Origine actuque Getarum, ab olim usque nunc per generationes regesque descendente, in unum et hoc parvo libello coarctem. Dura satis imperia, et tanquam ab eo qui pondus hujus operis scire nolit imposita. Nec illud aspicis quod tenuis mihi est spiritus ad implendam ejus tam magnificam dicendi tubam. Superat nos hoc pondus, (1252A)quod nec facultas eorumdem librorum nobis datur, quatenus ejus sensui inserviamus. Sed, ut non mentiar, ad triduanam lectionem dispensatoris ejus beneficio libros ipsos antehac relegi. Quorum quamvis verba non recolo, sensus tamen et res actas credo me integre tenere. Ad quos nonnulla ex historiis Graecis ac Latinis addidi convenientia, initium, finemque, et plura in medio mea dictatione permiscens. Quare sine contumelia quod exegisti suscipe libens, libentissime lege; et si quid parum dictum est, et tu, ut vicinus genti, commemoras, adde. Ora pro me, frater charissime.

CAPUT PRIMUM. De totius orbis terrarum divisione. (1251A) Majores nostri, ut refert Orosius, totius terrae circulum Oceani limbo circumseptum triquetrum statuere, ejusque tres partes, Asiam, Europam, et Africam, (1251B)vocavere. De quo tripartito orbis terrarum spatio innumerabiles pene scriptores existunt, qui non solum urbium locorumve positiones explanant, verum etiam, et quod est liquidius, passuum milliariumque dimetiuntur quantitatem. Insulas quoque marinis fluctibus intermixtas, tam majores quam etiam minores, quas Cycladas vel Sporadas cognominant, in immenso maris magni pelago sitas determinant. Oceani vero intransmeabilis ulteriores fines non solum non describere quis aggressus est, verum etiam nec cuiquam licuit transfretare: quia resistente ulva, et ventorum spiramine quiescente, impermeabiles esse sentiantur, et nulli cogniti, nisi soli ei qui eos constituit. Citerior vero ejus pelagi ripa quam diximus, totius mundi circulum in modum coronae ambiens, fines suos curiosis hominibus et qui de hac re scribere voluerunt, perquam innotuit: quia et terrae circulus ab incolis possidetur. Et nonnullae insulae in eodem mari habitabiles sunt, ut in orientali plaga, et Indico oceano, Hippodes, Jamnesia, sole perustae, (1251C)quamvis inhabitabiles, tamen omnino sui spatio in longum latumque extensae. Taprobane quoque, in qua exceptis oppidis vel possessionibus, dicunt munitissimas urbes, decoram Sedaliam, omnino gratissimam Silestantinam [ al., Silephantinam], nec non Etheron [ al. et Theron], licet non ab aliquo scriptore dilucidas, tamen suis possessoribus affatim refertas. Habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas, et pene cunctas ob frequentiam euntium et redeuntium notas. Et sunt juxta fretum Gaditanum haud procul, una Beata, et alia quae dicitur Fortunata, quamvis (1252A)nonnulli et illa gemina Galliciae et Lusitaniae promontoria in Oceani insulis ponant. In quorum uno templum Herculis, in alio monumentum adhuc conspicitur Scipionis; tamen quia extremitatem Galliciae terrae continent, ad terram magnam Europae potius quam ad Oceani pertinent insulas. Habet tamen et alias insulas (1252B)interius in suo aestu, quae dicuntur Baleares, habetque et aliam Mevaniam; nec non et Orcadas numero 34, quamvis non omnes excultas. Habet et in ultimo plagae occidentalis aliam insulam nomine Thylen, de qua Mantuanus: Tibi serviat ultima Thyle. 398 Habet quoque hoc ipsum immensum pelagus in parte arctoa, id est septentrionali amplam insulam nomine Scanziam [ al. Scandiam], unde nobis sermo, si Dominus juverit, est assumendus: quia gens cujus originem flagitas, ab hujus insulae gremio velut examen apum erumpens, in terram Europae advenit. Quomodo vero aut qualiter, in subsequentibus, si Dominus donaverit, explanabimus.

CAPUT II. De Britannia insula. Nunc autem de Britannia insula, quae in sinu (1252C)Oceani inter Hispanias, Gallias et Germaniam sita est, ut potuero, paucis absolvam. Cujus licet magnitudinem olim nemo, ut refert Livius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi. Quandiu siquidem armis inaccessam Romanis, Julius Caesar praeliis, ad gloriam tantum quaesitis, aperuit perviam; deinceps mercimoniis aliasque ob causas, multis patefacta mortalibus, non indiligenti quae secuta est aetati, certius sui prodit situm, quam, ut a Graecis Latinisque auctoribus accepimus, persequimur. Triquetram eam plures dixere, cono similem, inter septentrionalem occidentalemque plagam projectam: (1253A)uno, qui magnus est, angulo in Rheni ostia spectantem; dehinc correpta latitudine obliqua retro abstractam in duos exire alios; geminoque latere longiore Galliae praetendi atque Germaniae. In duobus millibus trecentis decem stadiis latitudo ejus, ubi patentior; longitudo non ultra septem millia centum triginta duo stadia fertur extendi: modo vero dumosa, modo silvestri jacere planitie, montibus etiam nonnullis increscere; mari tardo circumflua, quod nec remis facile impellentibus cedat, nec ventorum flatibus intumescat: quia remotae longius terrae causas motibus negant; quippe illuc latius quam usquam aequor extenditur. Refert autem Strabo, Graecorum nobilis scriptor, tantas illam exhalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus, ut subtectus sol per illam pene totam foediorem, qui serenus est, diem negetur aspectui; noctem quoque clariorem. In extrema ejus parte Memma [ al., Miniamque], quam Cornelius etiam annalium scriptor narrat, metallis plurimis copiosam, herbis frequentem, et his feraciorem (1253B)omnibus, quia pecora magis quam homines alat. Labi vero per eam et multa quam maxima, relabique flumina gemmas margaritasque volventia; sylorum colorati vultus, torto plerique crine, et nigro nascuntur. Calidoniam vero incolentibus, rutilae comae, corpora magna, sed fluida; qui Gallis sive Hispanis a quibusque attenduntur assimiles. Unde conjectavere nonnulli quod ea ex his accolas continuo vocatos acceperit: inculti aeque omnes populi regesque populorum; cunctis tamen in Calidoniorum metallum concessisse nominandi, auctor est Dio celeberrimus scriptor annalium. Virgeas habitant casas, communia tecta cum pecore, silvaeque illis saepe sunt domus. Ob decorem nescio au aliam ob rem, ferro pingunt corpora. Bellum inter se aut imperii cupidine, aut amplificandi quae possident, saepius gerunt; non tantum equitatu vel pedite, verum etiam bigis curribusque falcatis, quos more vulgari essedas vocant. Haec pauca de Britanniae insulae forma (1253C)dixisse sufficiat.

CAPUT III. De Scanziae insulae situ et nationibus. Ad Scanziae insulae situm, quam superius reliquimus, redeamus. De hac enim in secundo sui operis libro Claudius Ptolemaeus orbis terrae descriptor egregius meminit, dicens: Est in Oceani arctoo salo posita insula magna, nomine Scanzia, in modum folii cedri [ al., citri], lateribus pandis post longum ductum concludens se; ejus ripas influit Oceanus. Haec a fronte posita est Vistulae fluvii, qui Sarmaticis montibus ortus, in conspectu Scanziae septentrionali Oceano trisulcus illabitur, Germaniam Scythiamque disterminans. Haec ergo habet ab oriente vastissimum lacum, in orbis terrae gremio: unde Vagi fluvius, velut quodam ventre generatus, in Oceanum undosus evolvitur. Ab occidente namque immenso pelago circumditur; a septentrione quoque innavigabili eodem vastissimo concluditur Oceano; ex quo quasi quodam (1253D)brachio exeunte, sinu distento, Germanicum mare efficitur. Hic gentes quae carnibus tantum vivunt; ibi etiam parvae, sed plures perhibentur insulae esse dispositae; ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari: ita non solum inhospitalis hominibus, verum etiam belluis terra crudelis est. In Scanzia vero insula, unde nobis sermo est, licet multae et diversae maneant nationes, septem tamen earum nomina meminit Ptolemaeus. Apum ibi turba mellifica ob nimium frigus nunquam reperitur. In cujus parte arctoa gens Adogit consistit, quae fertur in aestate media quadraginta diebus et noctibus luces habere continuas; itemque brumali tempore, eodem dierum noctiumque (1254A)numero lucem claram nescire. Ita alternato moerore cum gaudio, beneficio aliis damnoque impar est; et hoc quare? Quia prolixioribus diebus solem ad orientem per axis marginem vident redeuntem; brevioribus vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter, quia austrina signa percurrit, et qui nobis videtur sol ab imo surgere, illis per terrae marginem dicitur circuire. Aliae vero ibi gentes tres Crefennae, qui frumentorum non quaeritant victum, sed carnibus ferarum atque avium vivunt: ubi tanta paludibus fetura ponitur, ut et augmentum praestent generi, et satietatem ac copiam genti. Alia vero gens ibi moratur Suethans, quae velut Thuringi equis utuntur eximiis. Hi quoque sunt qui in usus Romanorum Saphirinas pelles, commercio interveniente, per alias innumeras gentes transmittunt, fam si pellium decora nigredine. Hi cum inopes vivant, ditissime vestiuntur. Sequuntur deinde diversarum turba nationum, Theusthes, Vagoth, Bergio, Hallin, Liothida, quorum omnium sedes sub humo plana ac fertili, et (1254B)propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur. 399 Post hos Athelnil, Finnaithae, Fervir, Gautigoth, acre hominum genus, et ad bella promptissimum. Dehinc mixti Evagerae Othingis. Hi omnes exesis rupibus, quasi castellis inhabitant, ritu belluino. Sunt ex his exteriores Ostrogothae, Raumaricae, Raugnaricii, Finni mitissimi, Scanziae cultoribus omnibus mitiores; nec non et pares eorum Vinoviloth, Suethidi, Cogeni in hac gente reliquis corpore eminentiores; quamvis et Dani ex ipsorum stirpe progressi, Erulos propriis sedibus expulerunt: qui inter omnes Scanziae nationes nomen sibi ob nimiam proceritatem affectant praecipuum. Sunt quanquam et illorum positura Grannii, Aganziae. Unixae, Ethelrugi, Arochiranni, quibus non ante omnes, sed ante multos annos Rodulf rex fuit, qui contempto proprio regno, ad Theoderici Gothorum regis gremium convolavit, et ut desiderabat invenit. Hae itaque gentes Romanis corpore et animo grandiores, infestae saevitia (1254C)pugnae [ al., pugnabant belluina saevitia].

CAPUT IV. Gothi unde primum egressi, quo pacto paulatim sedes suas promoverint in Scythiam Pontico mari vicinam. Ex hac igitur Scanzia insula quasi officina gentium, aut certe velut vagina nationum, cum rege suo nomine Berig, Gothi quondam memorantur egressi; qui ut primum e navibus exeuntes, terras attigere, illico loco nomen dederunt. Nam hodie illic, ut fertur, Gothiscanzia vocatur. Unde mox promoventes ad sedes Ulmerugorum, qui tunc Oceani ripas insidebant, castrametati sunt; eosque commisso praelio propriis sedibus pepulerunt, eorumque vicinos Wandalos jam tunc subjugantes, suis applicuere ( al., appellavere) victoriis. Ibi vero magna populi numerositate crescente, etiam pene quinto rege regnante, post Berig, Filimer, Filogud, Arigis consilio sedit, ut exinde cum familiis Gothorum promoveret exercitus, (1254D)qui aptissimas sedes locaque dum quaere et congrua, pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Ovim ( al. Oium) vocabantur: ubi delectato magna ubertate regionum exercitu, et medietate transposita, pons dicitur unde amnem transjecerat miserabiliter corruisse, nec ulterius jam cuiquam licuit ire aut redire. Nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine circumjecta concluditur; quem utraque confusione natura reddidit impervium. Verumtamen hodieque illic et voces armentorum audiri, et indicia hominum deprehendi, commeantium attestatione, quamvis a longe audientium, credere licet. Haec igitur pars Gothorum quae apud Filimer, dicitur in terras Ovim ( al. Oium) emenso amne transposita, (1255A)optatum potita solum. Nec mora, illico ad gentem Spalorum adveniunt, consertoque praelio, victoriam adipiscuntur; exindeque jam velut victores ad extremam Scythiae partem quae Pontico mari vicina est, properant: quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene historico ritu in commune recolitur; quod et Ablabius descriptor Gothorum gentis egregius verissima attestatur historia. In quam sententiam et nonnulli consensere Majorum. Josephus quoque annalium relator verissimus, dum ubique veritatis conseruit regulam, et origines causarum a principio revolvit, haec vero quae diximus de gente Gothorum principia cur omiserit ignoramus. Sed tamen ab hoc loco eorum stirpem commemorans, Scythas eos et natione et vocabulo asserit appellatos: cujus soli terminos, antequam aliud ad medium deducamus, necesse est uti jaceant dicere.

CAPUT V. Scythiae situs et descriptio, et variae Gothorum in ea sedes. (1255B) Scythia siquidem Germaniae terrae confinis, eotenus ubi Ister oritur amnis, vel stagnum dilatatur Mysianum, tendens usque ad flumina Tyram, Danastrum, et Vagosolam, magnumque illum Danubium Taurumque montem, non illum Asiae, sed proprium, id est Scythicum, per omnem Maeotidis ambitum, ultraque Maeotida per angustias Bosphori usque ad Caucasum montem amnemque Araxem, ac deinde in sinistram partem reflexa, post mare Caspium, quae in extremis Asiae finibus ab oceano Euroboreo in modum fungi primum tenuis, post haec latissima et rotunda forma exoritur, vergens ad Hunnos, Albanos, et Seres usque digreditur. Haec, inquam, patria, id est Scythia, longe se tendens, lateque aperiens, habet ab oriente Seres in ipso sui principio ad littus Caspii maris commanentes; ab occidente Germanos, et flumen Vistulae; ab arctoo, id est septentrionali, (1255C)circumdatur Oceano, a meridie Perside, Albania, Hiberia, Ponto, atque extremo alveo Istri, qui dicitur Danubius, ab ostio suo usque ad fontem. In eo vero loci latere quo Ponticum littus attingit, oppidis haud obscuris involvitur, Boristhenide, Olbia, Callipode, Chersone, Theodosia, Pareone, Mirmycione et Trapezunte, quas indomitae Scytharum nationes Graecos permisere condere, sibimet commercia praestaturos. In cujus Scythiae medio est locus qui Asiam Europamque ab alterutro dividit, Rhiphaei scilicet montes, qui Tanain vastissimum fundunt intrantem Maeotida; cujus paludis circuitus passuum millia 144, nusquam octo ulnis altius subsidentis. In qua Scythia prima ab occidente gens sedit Gepidarum, quae magnis opinatisque ambitur fluminibus. Nam Tisianus per aquilonem ejus corumque discurrit. Ab Africo vero magnus ipse Danubius, ab Euro fluvius Tausis secat, qui rapidus ac verticosus in Istri fluenta furens devolvitur. Introrsus illi Dacia est, ad coronae speciem arduis alpibus emunita, juxta quorum sinistrum (1255D)latus, quod in Aquilonem vergit, et ab ortu Vistulae fluminis per immensa spatia venit, Uvinidarum natio populosa consedit. Quorum nomina licet nunc per varias familias et loca mutentur, principaliter tamen Sclavini et Antes nominantur. Sclavini a civitate nova, et Sclavino Rumunnense, et lacu qui appellatur Musianus, usque ad Danastrum, et in boream Viscla tenus commorantur: hi paludes silvasque pro civitatibus habent. Antes vero, qui sunt eorum fortissimi, qui ad Ponticum mare curvantur, a Danastro extenduntur usque ad Danubium, 400 quae flumina multis mansionibus ab invicem absunt. Ad littus autem Oceani, ubi tribus faucibus fluenta Vistulae fluminis ebibuntur, Vidioarii resident, ex diversis nationibus aggregati, post quos ripam Oceani Itemesti tenent, pacatum hominum genus omnino. Quibus in Austro assedit gens Agazzirorum fortissima, frugum ignara, quae pecoribus et venationibus victitat. Ultra quos distenduntur supra mare Ponticum (1256A)Bulgarorum sedes, quos notissimos peccatorum nostrorum mala fecere. Hinc jam Hunni quasi fortissimarum gentium fecundissimus cespes, in bifariam populorum rabiem pullularunt. Nam alii Aulziagri, alii Aviri nuncupantur, qui tamen sedes habent diversas. Juxta Chersonem Aulziagri, quo Asiae bona avidus mercator importat, qui aestate campos pervagantur effusos, sedes habentes, prout armentorum invitaverint pabula; hieme supra mare Ponticum se referentes. Hunagari autem hinc sunt noti, quia ab ipsis pellium murinarum venit commercium: quos tantorum virorum formidavit audacia. Quorum mansionem primam esse in Scythiae solo juxta paludem Maeotidem, secundo in Moesia, Thraciaque, et Dacia; tertio supra mare Ponticum, rursus in Scythia legimus habitasse: nec eorum fabulas alicubi reperimus scriptas, qui eos dicunt in Britannia, vel in una qualibet insularum in servitutem redactos, et unius caballi pretio quondam redemptos. Aut certe si quis eos aliter dixerit in nostro orbe quam quod nos diximus (1256B)fuisse exortos, nobis aliquid obstrepit; nos enim potius lectioni credimus, quam fabulis anilibus consentimus. Ut ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima parte Scythiae juxta Maeoditem commanentes praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur. In secundo, id est, Daciae, Thraciaeque, et Moesiae solo, Zamolxen, quem mirae philosophicae eruditionis fuisse testantur plerique scriptores annalium. Nam et Zeutam prius habuerunt eruditum, post etiam Diceneum, tertium Zamolxen, de quo superius diximus. Nec defuerunt qui eos sapientiam erudirent. Unde et pene omnibus barbaris Gothi sapientiores semper exstiterunt, Graecisque pene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque Graeco stylo composuit. Qui dixit primum Zarabos Tereos, deinde vocitatos Pileatos hos qui inter eos generosi exstabant: ex quibus eis et reges et sacerdotes ordinabantur. Adeo ergo fuere laudati Getae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia (1256C)deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum. Unde et Virgilius: Gradivumque patrem Geticis qui praesidet arvis.

Quem Martem Gothi semper asperrima placavere cultura. Nam victimae ejus mortes fuere captorum, opinantes bellorum praesulem aptius humani sanguinis effusione placandum. Huic praedae primordia vovebantur, huic truncis suspendebantur exuviae; eratque illis religionis praeter caeteros insinuatus affectus, cum parenti devotio nominis videretur impendi. Tertia vero sedes supra mare Ponticum, jam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, divisi per familias populi. Vesegothae familiae Balthorum, Ostrogothae praeclaris Amalis serviebant. Quorum studium fuit primum, inter alias gentes vicinas, arcus intendere nervis, Lucano plus historico quam poeta testante: Armeniosque arcus Geticis intendere nervis.

Ante quos etiam cantu majorum facta modulationibus (1256D)cithari que canebant, Ethespamarae, Hanalae [ Forte, Amalae], Fridigerni. Uvidiculae, et aliorum, quorum in hac gente magna opinio est, quales vix heroas fuisse miranda jactat antiquitas. Tunc, ut fertur, Vesosis Scythis lacrymabile sibi potius intulit bellum, eis videlicet quos Amazonum viros prisca tradit auctoritas. De queis feminas bellatrices et Orosius in primo volumine professa voce testatur. Unde cum Gothis eum dimicasse evidenter probamus, quem cum Amazonum viris absolute pugnasse cognoscimus, qui tunc a Boristhene amne, quem accolae Danubium [ al., Danabrum] vocant, usque ad Tanain fluvium circa sinum paludis Maeotidis considebant. Tanain vero hunc dico qui ex Rhipheis montibus dejectus adeo praeceps ruit, ut cum vicina flumina, sive Maeotis, vel Bosphorus gelu solidentur, solus amnium confragosis montibus vaporatus, nunquam Scythico durescit algore. Hic inter Asiam Europamque terminus famosus habetur. Nam alter est (1257A)ille qui montibus Chrinnorum oriens, in Caspium mare dilabitur. Danubius [ al., Danaber] autem ortus grandi palude, quasi ex mari profunditur. Hic usque ad medium sui dulcis est et potabilis, piscesque nimii saporis gignit, ossibus carentes, cartilaginem tantum habentes in corporis continentiam. Sed ubi fit Ponto vicinior, parvum fontem suscipit, cui ex Ampheo cognomen est, adeo amarum, ut cum sit 40 dierum itinere navigabilis, hujus aquis exiguis immutetur, infectusque ac dissimilis sui, inter Graeca oppida Callipidas et Hypanis in mare defluat. Ad cujus ostia insula est in fronte, Achillis nomine. Inter hos terra vastissima, silvis consita, paludibus dubia.

CAPUT VI. Gothi Vesosim Aegyptiorum regem profligant, et Asiam in reditu ex Aegypto subjugant. Item, de Parthorum origine. Hic ergo Gothis morantibus, Vesosis Aegyptiorum (1257B)rex in bellum irruit: quibus tunc Taunasis rex erat. Quo praelio ad Phasim fluvium, a quo phasides aves exortae, in toto mundo epulis potentum exuberant, Taunasis Gothorum rex Vesosi Aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans, in Aegyptum usque persecutus est; et nisi Nili amnis intransmeabilis obstitissent fluenta, vel munitiones quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in ejus eum patria exstinxisset. Sed dum eum semper ibi positum non valuisset laedere, revertens pene omnem Asiam subjugavit, et sibi tunc charo amico Sorno rege [ al., Sormi regi] Medorum ad persolvendum tributum subditum fecit. Ex cujus exercitu victores tunc nonnulli provincias subditas contuentes, et in omni fertilitate pollentes, deserto suorum agmine sponte in Asiae partibus resederunt. Ex quorum nomine vel genere Trogus Pompeius Parthorum dicit exstitisse prosapiam. Unde etiam hodieque lingua Scythica Fugaces, quod est Parthi, dicuntur; suoque generi respondentes, inter omnes pene Asiae (1257C)nationes soli sagittarii sunt et acerrimi bellatores. De nomine vero, quod diximus eos Parthos, id est Fugaces, 401 ita aliquanti etymologiam traxerunt, ut dicerentur Parthi, quia suos refugere parentes. Hunc ergo Taunasim regem Gothorum mortuum inter numina sui populi coluerunt.

CAPUT VII. Amazones absentibus in praelio maritis, hostium variis incursibus resistunt, et diversas Asiae gentes bello superant. Post cujus decessum exercitu ejus cum successore ipsius in aliis partibus expeditionem gerente, feminae Gothorum a quadam vicina gente tentatae, in praedamque ductae [ al., in praedaque doctae] a viris, fortiter restiterunt, hostesque super se venientes cum magna verecundia abegerunt. Qua parata [ al., patrata] victoria, fretaeque majori audacia, invicem se (1257D)cohortantes, arma arripiunt, eligentesque duas audaciores Lampeto, et Marpesiam principatui subrogarunt. Quae dum curam gerunt, ut propria defenderent et aliena vastarent, sortito Lampeto restitit, fines patrios tuendo; Marpesia vero feminarum agmine sumpto, novum genus exercitus duxit in Asiam, diversasque gentes bello superans, alios vero pace concilians, ad Caucasum venit, ibique certum tempus demorans, loco nomen dedit, Saxum Marpesiae. Unde Virgilius: Ac si dura silex, aut stet Marpesia cautes. In eo loco ubi post haec Alexander Magnus portas constituens, Pylas Caspias nominavit; quod nunc Lazorum gens custodit pro munitione Romana. Hic ergo certum temporis Amazones commanentes, confortatae sunt. Unde egressae, et Alym fluvium qui juxta Garganum [ al., Gorgarum] civitatem praeterfluit, transeuntes, Armeniam, Syriam, Ciliciamque, (1258A)Galatiam, Pisidiam, omniaque Asiae oppida, aequa felicitate domuerunt; Ionium Aeoliamque conversae, deditas sibi provincias effecerunt. Ubi diutius dominantes, etiam civitates castraque suo nomini dicaverunt. Ephesi quoque templum Dianae ob sagittandi venandique studium, quibus se artibus tradidissent, effusis opibus, mirae pulchritudinis condiderunt. Tali ergo Scythicae gentis [ al., Tales Scythia genitae] feminae casu Asiae regno potitae, per centum pene annos tenuerunt; et sic demum ad proprias socias in cautes Marpesias, quas superius diximus, repedarunt, in montem scilicet Caucasum. Cujus montis, quia facta iterum mentio est, non ab re arbitror ejus tractum situmque describere, quando maximam partem orbis noscitur circuire jugo continuo. Caucasus ab Indico mari surgens, qua meridiem respicit sole vaporatus ardescit; qua septentrioni pater, rigentibus ventis est obnoxius et pruinis. Mox in Syriam curvato angulo reflexus, licet amnium plurimos emittat, in Asianam tamen regionem Euphratem Tigrimque navigeros ad (1258B)opinionem maximam perennium fontium copiosis fundit uberibus. Qui amplexantes terras Assyriorum, Mesopotamiam et appellari faciunt et videri, in sinum maris Rubri fluenta deponentes. Tunc in boream revertens, Scythias terras jugum antefatum magnis flexibus pervagatur; atque ibidem opinatissima flumina in Caspium mare profundens, Araxem, Cyssum, et Cambysen, continuato jugo ad Rhiphaeos usque montes extenditur. Indeque Scythicis gentibus dorso suo terminum praebens, ad Pontum usque descendit; consertisque collibus, Istri quoque fluenta contingit; quo amnis scissus dehiscens, in Scythia quoque Taurus vocatur. Talis ergo, tantusque, et pene omnium montium maximus, excelsas suas erigens summitates, naturali constructione praestat gentibus inexpugnanda munimina. Nam locatim [ al., paulatim] recisus, qua disrupto jugo vallis hiatu patescit, nunc Caspias portas, nunc Armenias, nunc Cilicas, vel secundum locum, qualis fuerit, facit; vix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utrinque (1258C)directis; qui pro gentium varietate diverso vocabulo nuncupatur. Hunc enim Jamnium [ forte, Imaum], mox Propanismum Indus appellat; Parthus primum castra post Nifacen edicit. Syrus et Armenius Taurum, Scythae Caucasum ac Rhiphaeum, iterumque in fine Taurum, cognominant; aliaque complura gentes huic jugo dedere vocabula. Et quia de ejus continuatione pauca libavimus, ad Amazones, unde divertimus, redeamus.

CAPUT VIII. De Amazonum cum vicinis gentibus concubitu earumque partubus. Quae veritae ne earum proles raresceret, a vicinis gentibus concubitum petierunt: facta nundina semel in anno, ita ut futuris temporibus eis deinde revertentibus in idipsum, quidquid partus masculini edidisset, patri redderet; quidquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret. Sive, ut (1258D)quibusdam placet, editis maribus, novercali odio infantis miserandi fata rumpebant: ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse votivum. Quae crudelitas illis terrorem magnum cumulabat, opinione vulgata. Nam quae, rogo, spes esset capto, ubi ignosci vel filio nefas habebatur! Contra has, ut fertur, pugnabat Hercules, et Melanes pene plus dolo quam virtute subegit. Theseus vero Hippolyten in praedam tulit, de qua genuit et Hippolytum. Hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cujus Trojano bello exstant clarissima documenta. Nam hae feminae usque ad Alexandrum Magnum referuntur tenuisse regnum.

CAPUT IX. De viris Amazonum, et eorum rege Telepho, deque ejus ortu et rebus gestis. Sed ne dicas, de viris Gothorum sermo assumptus (1259A)cur in feminis tandiu perseveret: audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem. Dio historicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit; quos Getas jam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente: Hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telephum. Ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo est qui nesciat animadverti 402 usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Graeci Romanorum, Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. Is ergo Telephus Herculis filius, natus ex Auge sorore Priami, conjugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans, Herculis genio [ al., ingenio] formae quoque similitudinem referebat. Hujus itaque regnum Moesiam appellavere majores. Quae provincia ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedoniam, ab occasu Istriam, a septentrione Danubium (1259B)habet. Is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thessandrum ducem Graeciae interemit; et dum Ajacem infestus invadit, Ulyssemque persequitur, equo cadente, ipse corruit, Achillisque jaculo femore sauciatus, diu mederi nequivit. Graecos tamen, quamvis jam saucius, e suis finibus proturbavit. Telepho vero defuncto, Eurypilus filius successit in regno, ex Priami Phrygum regis germana progenitus. Qui ob Cassandrae amorem bello interesse Trojano ac parentibus soceroque ferre auxilium cupiens, mox ut venit exstinctus est.

CAPUT X. De variis Gothorum adversus reges Persarum et Macedonum bellis et victoriis. Cyrus rex Persarum post grande intervallum, et pene post sexcentorum triginta annorum tempora, Pompeio Trogo testante, Getarum reginae Thamiri sibi exitiale intulit bellum. Qui elatus ex Asiae victoria, (1259C)Getas nititur subjugare, in quibus, ut diximus, regnaverat Thamiris [ al., Thomiris]. Quae cum ab Araxe amne Cyri arcere potuisset accessus, transire tamen permisit, eligens armis eum vincere quam locorum beneficio submovere: quod et factum est; et veniente Cyro, prima cessit fortuna Parthis tanta, ut et filium Thamiris, et plurimum exercitum trucidarent; sed iterato marte, Gethae cum sua regina Parthos devictos superant atque prosternunt, opimamque praedam de eis auferunt; ibique primum Gothorum gens serica vident tentoria. Tunc Thamiris regina acta [ al., aucta] victoria, tantaque praeda de inimicis potita, in partem Moesiae quae nunc ex magna Scythia nomen mutuata, minor Scythia est appellata, transiens, ibi in ponte Moesiae colitur, et Thamiris civitatem suo de nomine aedificavit. Dehinc Darius rex Persarum Hystaspis filius, Antriregiri regis Gothorum filiam in matrimonium expostulavit, rogans pariter, atque deterrens, nisi suam peragerent voluntatem. (1259D)Cujus affinitatem Gothi spernentes, legationem ejus frustrarunt. Qui repulsus, furore flammatus est, et octoginta millia armatorum contra ipsos produxit exercitum, verecundiam suam malo publico vindicare contendens; navibusque pene a Chalcedonia usque ad Byzantium ad instar pontium tabulatis aeque consertis, petit Thraciam et Moesiam; ponteque rursus in Danubio pari modo constructo, duobus mensibus crebris fatigatus intaphis [ al., in scaphis], octo millia perdidit armatorum; timensque ne pons Danubii ab ejus adversariis occuparetur, celeri fuga in Thraciam repedavit, nec Moesiae solum (1260A)credens sibi tutum fore aliquantum remorandi. Post cujus decessum iterum Xerxes filius ejus paternas injurias ulcisci se aestimans, cum suis ducentis [ al., septingentis] et auxiliatorum trecentis millibus armatorum, rostratas naves habens mille septingentas, et onerarias tria millia, super Gothos profectus ad bellum; nec tentata re in conflictu praevaluit, animositate constantiae superatus. Sic namque ut venerat, absque aliquo certamine suo cum rubore recessit. Philippus quoque pater Alexandri Magni cum Gothis amicitias copulans, Medopam Gothilae [ al., Medorum Gudilae] filiam regis accepit uxorem, ut tali affinitate roboratus, Macedonum regna firmaret. Qua tempestate, Dione historico dicente, Philippus inopiam pecuniae passus, Udisitanam Moesiae civitatem instructis copiis vastare deliberat, quae tunc propter viciniam Thamiris [ al., Tomheae], Gothis erat subjecta. Unde et sacerdotes Gothorum aliqui, illi qui Pii vocabantur, subito patefactis portis, cum citharis et vestibus candidis obviam sunt egressi, paternis diis, (1260B)ut sibi propitii Macedones repellerent, voce supplici modulantes. Quos Macedones sic fiducialiter sibi occurrere contuentes stupescunt; et, si dici fas est, ab inermibus tenentur [ al., torrentur] armati. Nec mora, acie soluta quam ad bellum construxerunt, non tantum ab urbis excidio removere, verum etiam et quos foris fuerunt jure belli adepti reddiderunt, foedereque inito ad sua reversi sunt. Quem dolum post longum tempus reminiscens egregius Gothorum ductor Sitalcus, 150 virorum millibus congregatis, Atheniensibus intulit bellum adversus Perdiccam Macedoniae regem, quem Alexander apud Babyloniam ministri insidiis potans interitum, Atheniensium principatui haereditario jure reliquerat successorem. Magno praelio cum hoc inito, Gothi superiores inventi sunt; et sic pro injuria quam illi in Moesia dudum fecissent, isti in Graeciam discurrentes, cunctam Macedoniam vastavere.

CAPUT XI. De Dicenei Boroistae ad Gothos adventu, qui eos omnem philosophiam docuit; deque ejus summa apud Gothos auctoritate. Item de Comosico Dicenei successore. (1260C) Dehinc regnante in Gothis Sitalco, Boroista Diceneus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatu, quem Diceneus suscipiens Boroista, dedit ei pene regiam potestatem: cujus consilio Gothi Germanorum terras quas nunc Franci obtinent, depopulati sunt. Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanorum vindicavit imperium, et pene omnem mundum suae ditioni subegit omniaque regna perdomuit, adeo ut extra nostrum orbem Oceani sinu repositas insulas occuparet; et qui nec nomen Romanorum auditu quidem noverant, eos Romanis tributarios faceret: Gothos tamen crebro tentans nequivit subigere. Gaius Tiberius jam tertius regnat Romanis: Gothi tamen suo regno incolumes (1260D)perseverant; quibus hoc 403 erat salubre, aut commodum, aut votivum, ut quidquid Diceneus eorum consiliarius praecepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile judicantes, effectui manciparent. Qui cernens eorum animos sibi in omnibus obedire, et naturale eos habere ingenium, omnem pene philosophiam eos instruxit; erat enim hujus rei magister peritus. Nam ethicam eos erudivit, ut barbaricos mores ab eis compesceret; physicam tradens, naturaliter propriis legibus vivere fecit, quas usque nunc conscriptas Bellagines nuncupant; logicam instruens, eos rationis supra caeteras gentes (1261A)fecit expertos; practicen ostendens, in bonis actibus conversari suasit; theoricen demonstrans, signorum duodecim, et per ea planetarum cursus, omnemque astronomiam contemplari edocuit; et quomodo lunaris orbis augmentum sustinet aut patitur detrimentum, edixit; solisque globus igneus quantum terrenum orbem in mensura excedat, ostendit; aut quibus nominibus vel quibus signis in coeli polo vergentes aut revergentes, 344 stellae ab ortu in occasum praecipites ruant, exposuit. Qualis erat, rogo, voluntas, ut viri fortissimi, quando ab armis quatriduum usque vacassent, doctrinis philosophicis imbuebantur? Videres unum coeli positionem, alium herbarum frugumque explorare naturas; istum lunae commoda incommodaque, illum solis laborem attendere, et quomodo rotatu coeli raptus, retro reduci ad partem occiduam, qui ad orientalem plagam ire festinarit, ratione accepta quiescere. Haec et alia multa Diceneus Gothis sua peritia tradens, mirabilis apud eos invenitur [ al., enituit], ut non solum mediocribus, (1261B)diocribus, imo et regibus imperaret. Elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentiores viros, quos theologiam instruens, numina quaedam et sacella venerari suasit, fecitque sacerdotes, nomen illis pileatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quos pileos alio nomine nuncupamus, litabant; reliquam vero gentem capillatos dicere jussit, quod nomen Gothi, pro magno suscipientes, adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur. Decedente vero Diceneo, pene pari veneratione habuere Comosicum, quia nec impar erat solertia. Hic etenim et rex illis, et pontifex ob suam peritiam habebatur, et in sua [ forte summa] justitia populos judicabat.

CAPUT XII. De Corillo Gothorum rege. Item descriptio Daciae antiquae. Item descriptio Danubii. Et hoc rebus excedente humanis, Corillus rex Gothorum in regnum conscendit, et per 40 annos in (1261C)Dacia suis gentibus imperavit. Daciam dico antiquam, quam nunc Gepidarum populi possidere noscuntur. Quae patria in conspectu Moesiae trans Danubium corona montium cingitur: duos tantum habens accessus, unum per Bontas, alterum per Tabas. Hanc Gothicam, quam Daciam appellavere majores, quae nunc, ut diximus, Gepidia dicitur, tunc ab oriente Roxolani, ab occasu Tamazites, a septentrione Sarmatae et Bastarnae, a meridie amnis Danubii fluenta terminant. Tamazites [ A., Taziges] a Roxolanis alveo tantum fluvii segregantur. Sed quia Danubii mentio facta est, non ab resjudico pauca de tali amne egregia indicare. Nam hic in Alemanicis arvis exoriens, sexaginta habet a fonte suo flumina usque ad ostia in Pontum vergentia, per mille ducentorum passuum millia hinc inde suscipiens flumina in modum spinae, quae costas ut cratem intexunt; omnino amplissimus est, qui in lingua Bessorum Ister vocatur, ducentis tantum pedibus in altum aquam alveo habet profundam. Hic etenim amnis inter caetera flumina immanis, (1261D)omnes superat, praeter Nilum. Haec de Danubio dixisse sufficiat. Ad propositum vero, unde nos digressi sumus, adjuvante Domino, redeamus.

CAPUT XIII. De Dorpaneo Gothorum rege, et variis eorum contra Romanos sub Domitiano imp. praeliis et victoriis. Longum namque post intervallum, Domitiano imperatore regnante, ejus avaritiam metuentes, foedus (1262A)quod dudum cum aliis principibus pepigerant Gothi solventes, ripam Danubii jam longe possessam ab imperio Romano, dejectis [ al., delectis] militibus cum eorum ducibus, vastaverunt; cui provinciae tunc post Agrippam Poppaeus [ ed. Niv., Pompeius] praeerat Sabinus. Gothis autem Dorpaneus principatum agebat, quando bello commisso Gothi Romanis devictis, Poppaei [ al., Oppius] Sabini capite abscisso, multa castella et civitates invadentes de parte imperatoris publice depraedarunt: qua necessitate suorum Domitianus cum omni virtute sua in Illyricum properavit, et totius pene reipublicae militibus, ductore Fusco praelato, cum electissimis viris amnem Danubium confertis navibus ad instar pontis transmeare coegit, super exercitum Dorpanei. Tum Gothi haud segnes reperti, arma capessunt, primoque armati conflictu, mox Romanos devincunt, Fuscoque duce exstincto, divitias de castris militum despoliant, magnaque potiti per loca victoria, jam proceres suos, quasi qui fortuna vincebant, non puros homines, sed (1262B)semideos, id est anses vocavere. Quorum genealogiam ut paucis percurram, ut [ al., vel] quo quis parente genitus est, aut unde origo accepta, ubi finem efficit, absque invidia qui legis vera dicentem ausculta. 404

CAPUT XIV. Genealogia procerum Gothorum, quos illi anses, id est, semideos vocabant, deque eorum origine et fine. Horum [ al., heroum] ergo, ut ipsi suis fabulis ferunt, primus fuit Gapt, qui genuit Halmal. Halmal vero genuit Augis; Augis genuit eum qui dictus est Amala, a quo et origo Amalorum decurrit. Et Amala genuit Isarna; Isarna autem genuit Ostrogetha; Ostrogotha genuit Unilt; Unilt genuit Athal; Athal genuit Achiulf; Achiulf genuit Ansilam et Ediulf, Widulf et Hermerich; Widult vero genuit Valeravans; Valeravans autem genuit Winitharium; Winitharius quoque genuit Theodemir, et Walemir, et Widemir; (1262C)Theodemir genuit Theodericum; Theodericus genuit Amalasuentam; Amalasuenta genuit Athalaricum et Mathasuentam, de Utherico [ al., Eutharico] viro suo, cujus affinitati generis sic ad eam conjunctus est. Nam supradictus Hermericus filius Achiulfi genuit Hunnimundum; Hunnimundus autem genuit Thorismundum: Thorismundus vero genuit Berimund; Berimund genuit Widericum; Widericus genuit Eutharicum, qui conjunctus Amalasuentae genuit Athalaricum et Mathasuentam; mortuoque in puerilibus annis Athalarico, Mathasuentae Witichis [ al., Vitigis] est sociatus, de quo non suscepit liberum, adductique simul a Belisario in Constantinopolim, et Witichi rebus excedente humanis, Germanus patricius fratruelis domini Justiniani imperatoris eamdem in conjugio sumens, patriciam ordinariam fecit; de qua filium genuit item Germanum nomine. Germano vero defuncto ipsa vidua perseverare disponit. Qualiter autem, aut quomodo Amalorum regnum destructum est, loco suo, si Dominus voluerit, edocebimus. Nunc autem ad id (1262D)unde digressum fecimus, redeamus, doceamusque quando ordo gentis, unde agimus, cursus sui metam expleverit. Ablavius enim historicus refert quia ibi super limbum Ponti, ubi eos diximus in Scythia commanere, pars eorum qui orientalem plagam tenebant, eisque praeerat Ostrogotha (incertum utrum ab ipsius nomine an a loco orientali dicti sunt Ostrogothae), residui vero Vesegothae in parte occidua. Et quidem jam diximus eos transito Danubio aliquantum temporis apud Moesiam Thraciamque vixisse.

CAPUT XV. De Maximini imp. e gente Gothica orti mira fortitudine, et quo pacto ad imperium pervenerit. (1263A) Ex eorum reliquiis fuit et Maximinus imperator, post Alexandrum Mammeae [ ed. Niv., Mammeam], ut dicit Symmachus in quinto suae historiae libro. Alexandro, inquit, Caesare mortuo, Maximinus [ ed. Niv., Maximinus, inquiens Caesar, mortuo Alexandro, etc.] ab exercitu factus est imperator, ex infimis parentibus in Thracia natus, a patre Gotho nomine Mecca, matre Alana, quae Ababa dicebatur. Is triennium regnans, dum in Christianos arma commoveret, imperium simul et vitam amisit. Nam hic, Severo imperatore regnante, et natalem filii diem celebrante, post primam aetatem et rusticam vitam, de pascuis in militiam venit. Princeps siquidem Severus militares dederat ludos; quod cernens Maximinus, qui [ al., quamvis] erat semibarbarus adolescens, positis praemiis, barbara lingua petit ab imperatore (1263B)ut sibi luctandi cum expertis militibus licentiam daret. Severus admodum miratus magnitudinem formae (erat enim, ut fertur, statura ejus procera ultra octo pedes), jussit eum cum lixis corporeo nexu contendere, ne quid a rudi homine militaribus viris veniret injuriae. Tunc Maximinus sedecim lixas tanta felicitate prostravit, ut vincendo singulos nullam sibi requiem intercapedine temporum daret. Hic, captis praemiis, jussus est in militiam mitti, primaque ei stipendia equestria fuere. Tertiam post diem, cum imperator prodierat [ ed. Niv., prodiret] in campum, vidit eum exsultantem more barbarico, jussitque tribuno ut eum coercitum ad Romanam imbueret disciplinam. Ille vero ubi de se intellexit principem loqui, accessit ad eum, equitantemque praeire pedibus coepit. Tum imperator equo adacto [ ed. Niv., adjecto] in cursum calcaribus incitatum, multos orbes huc atque illuc usque ad suam fatigationem variis inflexibus interpedavit [ Juret., intripedavit], ac deinde ait illi: Nunquid vis post cursum Thracisce luctari? (1263C)Respondit: Quantum libet, imperator. Ita Severus ex equo desiliens, recentissimos militum cum eodem certare jussit. At ille septem valentissimos milites [ al., juvenes] ad terram elisit, ita ut antea nihil per intervalla respiraret. Selus a Caesare et argenteis praemiis, et aureo torque donatus est, jussus deinde inter stipatores degere corporis principalis. Post haec sub Antonino Caracalla ordines duxit, ac saepe famam factis extendens, inter plures militiae gradus, centuriasque strenuitatis suae pretium tulit. Macrino tamen postea in regnum ingresso, recusavit militiam pene triennium, tribunatusque habens honorem, nunquam se oculis obtulit Macrini: indignum ducens ejus imperium, quod perpetratum facinus erat quaesitum ab Heliogabalo. Dehinc quasi ad Antonini filium revertens, tribunatum suum adiit, et post hunc sub Alexandro Mammeae contra Parthos mirabiliter dimicavit. Eoque Mogontiaco militari tumultu occiso, ipse exercitus electione absque senatusconsultu effectus (1263D)est imperator; qui cuncta bona sua in Christianorum persecutione malo voto foedavit, occisusque Aquileiae a Pupione, regnum reliquit Philippo. Quod nos idcirco huic opusculo de Symmachi historia (Lib. V) mutuavimus, quatenus gentem unde agimus, ad regni Romani fastigium usque venisse doceamus. Caeterum causa exigit ut ad id unde digressi sumus redeamus.

CAPUT XVI. Gothi antea Romanorum foederati, ob distracta sibi stipendia hostes facti, Moesiam Thraciamque vastant, ductu Ostrogothae regis. Nam gens ista mirum in modum in ea parte qua versabatur, id est Ponti in littore Scythiae soli, innotuit, sine dubio tanta spatia tenens terrarum, tot sinus maris, tot fluminum cursus, 405 sub cujus saepe dextra Wandalus jacuit, stetit sub pretio Marcomannus, (1264A)Quadorum principes in servitutem redacti sunt. Philippo namque antedicto regnante Romanis, qui solus ante Constantinum Christianus cum Philippo, id est [ al., ejusdem] filio fuit, cujus et secundo anno regni Roma millesimum annum explevit; Gothi, ut assolet, distracta sibi stipendia sua ferentes aegre, de amicis facti sunt inimici. Nam quamvis remoti sub regibus viverent suis, reipublicae tamen Romanae foederati erant, et annua munera percipiebant. Quid multa? Transiens tunc Ostrogotha cum suis Danubium, Moesiam Thraciamque vastavit. Ad quem repellendum Decius senator a Philippo dirigitur; qui veniens, dum genti nihil praevalet, milites proprios exemptos a militia fecit vita privata degere, quasi eorum neglectu Gothi Danubium transissent, factaque ut puta in suis vindicta, ad Philippum revertitur. Milites vero videntes se esse post hos labores militia pulsos, indignati ad Ostrogothae regis Gothorum auxilium confugerunt. Qui excipiens eos, eorumque verbis accensus, mox triginta millia virorum (1264B)armata produxit ad praelium, adhibitis sibi Thaphilis et Astringis [ al., Thaifalis et Astingis] nonnullis; sed et Carporum tria millia [ al., 300 millia], genus hominum ad bella nimis expeditum, qui saepe Romanis infesti sunt; quos tamen post haec imperante Diocletiano, Galerius Maximinus [ ed. Niv., et Maximiano] Caesar de civitate reipublicae Romanae subjecit. Is ergo habens Gothos et Peucenos, ab insula Peuce, quae ostio Danubii Ponto mergenti adjacet, Argaitum et Gunthericum nobilissimos suae gentis praefecit ductores. Qui mox Danubium vadati, et secundo Moesiam populati, Marcianopolim ejusdem patriae urbem famosam metropolim aggrediuntur, diuque obsessam, accepta pecunia ab his qui inerant, reliquere. Et quia Marcianopolim nominavimus, libet aliqua de ejus situ breviter intimare. Nam hanc urbem Trajanus imperator hac re aedificavit, ut fertur, eo quod Marciae sororis suae [ al., Marcia soror sua] puella, dum lavat in flumine illo, quod nimiae limpiditatis (1264C)saporisque in media urbe oritur, Potami cognomento, exindeque vellet aquam haurire, casu vas aureum quod ferebatur in profundum cecidit, metalli pondere gravatum, et longe post emersit; quod certe non erat usitatum, aut vacuum sorberi, aut certe semel voratum undis respuentibus renatare. His Trajanus sub admiratione compertis, fontique numinis quiddam inesse credens, conditam civitatem germanae suae in nomine Marcianopolim nominavit.

CAPUT XVII. Fastida Gepidarum rex, Ostrogothae Gothorum regi bellum infert; Gothi victores evadunt. Item de cognatione inter se Gothorum et Gepidarum. Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio, ditatus Geta, recessit ad patriam. Quem Gepidarum cernens natio subito ubique (1264D)vincentem, praedisque ditatum, invidia ductus, arma in parentes movet. Quomodo vero Getae Gepidaeque sint parentes si quaeris, paucis absolvam. Meminisse debes me initio de Scanziae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum Berich suo rege, tribus tantum navibus vectos ad citerioris Oceani ripam; quarum trium una navis, ut assolet, tardius vecta, nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum pigra, gepanta dicitur. Hinc factum est ut paulatim et corrupte nomen eis ex convicio nasceretur. Gepidae namque sine dubio ex Gothorum prosapia ducunt originem; sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque signat, pro gratuito [ al., gravi tunc] convicio Gepidarum nomen exortum est, quod nec ipsum credo falsissimum. Sunt enim tardioris ingenii, et graviores corporum velocitate. Hi ergo Gepidae tacti invidia, dudum spreta provincia, commanebant in insula Visclae amnis vadis circumacta, quam pro patrio sermone dicebant Gepidos. Nunc eam, ut fertur, insuam (1265A)gens Vividaria incolit, ipsis ad meliores terras meantibus. Qui Vividarii ex diversis nationibus ac si in unum asylum collecti sunt, et gentem fecisse noscuntur. Ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida, qui etiam [ al., quietam] gentem excitans, patrios fines per arma dilatavit, Burgundiones [ al., Burgozones] pene usque ad internecionem delevit, aliasque nonnullas gentes perdomuit. Gothos quoque male provocans, consanguinitatis foedus prius importuna concertatione violavit; superbaque admodum elatione jactatus, crescenti populo dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores. Is ergo misit legatos ad Ostrogotham, cujus adhuc imperio tam Ostrogothae, quam Vesegothae, id est utrique ejusdem gentis populi, subjacebant; inclusum se montium queritans asperitate, silvarumque densitate constrictum: unum poscens e duobus, ut aut bellum sibi, aut locorum suorum spatia praepararet. Tunc Ostrogotha rex Gothorum, ut erat solidi animi, respondit legatis, bellum se quidem tale horrere, (1265B)durumque fore, et omnino scelestum armis confligere cum propinquis; loca vero non cedere. Quid multa? Gepidae in bella irruunt; contra quos, ne nimii [ al., ne minor] judicarentur, movit et Ostrogotha procinctum, conveniuntque ad oppidum Galtis, juxta quod currit fluvius Aucha [ al., houna], ibique magna partium virtute certatum est, quippe quos in se et armorum, et pugnae similitudo commoverat. Sed causa melior vivaxque ingenium juvat [ al., vivacitasque ingenii juvit] Gothos; inclinata denique parte Gepidarum, praelium nox [ ed. Niv., mox] diremit. Tunc relicta suorum strage, Fastida rex Gepidarum properavit ad patriam, tam pudendis opprobriis humiliatus quam fuerat elatione erectus. Redeunt victores Gothi, Gepidarum discessione contenti, suaque in patria nostri in pace versantur, usque dum eorum praevius existeret Ostrogotha.

CAPUT XVIII. Cniva rex Gothorum post obitum Ostrogothae exercitum in Moesiam ducit, et variis praeliis Romanos infestat; in quibus Decius coeditur. Post cujus decessum Cniva exercitum dividens in duas partes, nonnullos ad vastandum Moesiam dirigit, sciens eam negligentibus principibus defensoribus destitutam. Ipse vero cum septuaginta millibus [ al., 80 millibus] ad Eustesium, id est Novas conscendit; unde a Gallo duce remotus, Nicopolim 406 accedit, quae juxta Jatrum fluvium est constituta notissima, quoniam devictis Sarmatis Trajanus eam fabricavit, et appellavit Victoriae civitatem. Ubi Decio superveniente imperatore, tandem Cniva in Haemoniae partes, quae non longe aberant, recessit; inde apparatu disposito Philippopolim ire festinans. Cujus secessum Decius imperator cognoscens, et ipsius urbi ferre subsidium gestiens, jugo montis [ al., Haemi] transacto, ad Berroeam venit. Ibique dum equos exercitumque lassum refoveret, illico Cniva (1265D)cum Gothis in modum fulminis ruit, vastatoque Romano exercitu, imperatorem cum paucis qui fugere quiverant, ad Thusciam rursus trans Alpes in Moesiam proturbavit: ubi tunc Gallus dux limitis cum plurima manu bellantium morabatur; collectoque tam exinde quam de hoste exercitu, futuri belli reparat aciem. Cniva vero diu obsessam invadit Philippopolim; praedaque potitus, Priscum ducem, qui inerat, sibi foederavit, quasi cum Decio pugnaturum. Venientesque ad conflictum, illico Decii filium sagitta saucium crudeli vulnere confodiunt. Quod pater animadvertens, licet ad confortandos animos militum dixisse fertur: Nemo tristetur, perditio unius militis non est reipublicae diminutio; tamen paternum affectum non ferens, hostes invadit, aut mortem, aut ultionem filii exposcens, veniensque abrupto [ al., ad Abitrum] Moesiae civitatem, circumseptus a Gothis et ipse exstinguitur, imperii finem vitaeque terminum (1266A)faciens. Qui locus hodieque Decii Ara dicitur, eo quod ibi ante pugnam miserabiliter idolis immolaret.

CAPUT XIX. Quo pacto Gallus et Volusianus foedus cum Gothis inierint, et Aemylianus Moesiam infestarit. Defuncto tunc Decio, Gallus et Volusianus regno potiti sunt Romanorum, quando et pestilens morbus [ al., pestilens annus morbis] pene istius necessitatis consimilis, ut nos ante hos novem annos experti sumus, faciem totius orbis foedavit, supra modum quoque Alexandriam totiusque Aegypti loca devastans, Dionysio historico super hanc cladem lacrymabiliter exponente, quam et noster conscripsit venerabilis martyr Christi episcopus Cyprianus in libro cujus titulus est de Mortalitate. Tunc et Aemylianus quidam, Gothis saepe ob principum negligentiam Moesiam devastantibus, ut vidit licere, nec a quoquam sine (1266B)magno reipublicae dispendio removeri, similiter suae fortunae arbitratus posse evenire, tyrannidem in Moesiam arripuit; omnique manu militari ascita, coepit urbes et populos devastare. Contra quem intra paucos menses multitudo apparatus accrescens, non minimum incommodum reipublicae parturivit. Qui tamen in ipso pene nefario conatus sui initio exstinctus, et vitam et imperium, quod invadebat [ al., inhiabat], amisit. Supradicti vero Gallus et Volusianus imperatores, quamvis vix biennio in imperio perseverantes ab hac luce migrarint; tamen ipso biennio quo adfuere, ubique pacati, ubique regnavere gratiosi, praeterquam [ Niv., propter quae] quod unum eorum fortunae reputatum est, id est, generalis morbus; sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui vitam solent aliorum dente maledico lacerare. Hi ergo mox ut imperium adepti sunt, foedus cum gente Gothorum pepigere, et nec longo intervallo utrisque regibus occumbentibus, Gallienus arripuit principatum.

CAPUT XX. Gothi regnante Gallieno in Asiam involant, Dianae Ephesinae templum incendunt, Chalcedoniam subvertunt, Trojam vastant, Thraciam infestant. (1266C) Hoc in omni lascivia resoluto, Respa et Veduco, Thuro Varoque [ al., Tharvaroque] duces Gothorum, sumptis navibus, Asiam transiere, fretum Hellesponticum transvecti: ubi multis ejus provinciae civitatibus populatis, opinatissimum illud Ephesi Dianae templum, quod dudum dixeramus Amazonas condidisse, igne succendunt; partibus Bithyniae delati, Chalcedoniam subvertere, quam post Cornelius Avitus aliqua parte reparavit. Quae hodieque quamvis regiae urbis civitate [ al., vicinitate] congaudeat; signa tamen suarum ruinarum aliquanta ad indicia retinet posteritatis [ al., potestatis]. Hac ergo felicitate Gothi, qua intravere partibus Asiae, praeda spolioque potiti, Hellesponticum fretum retransmeant, (1266D)vastantes in itinere suo Trojam Iliumque, quae vix a bello illo Agamemnoniaco aliquantulum respirantes [ al., se reparantes], rursus hostili mucrone deletae sunt. Post Asiae ergo tale excidium, Thracia eorum experta est feritatem. Nam ibi ad radices Haemi montis, mari vicinam Anchialos civitatem aggressi mox adeunt, urbem quam dudum Sardanapalus rex Parthorum inter limbum maris et Haemi radices locasset. Ibi enim multis feruntur mansisse diebus, calidarum aquarum delectati lavacris, quae a quinto decimo milliario [ al., ad 12 milliarum] Anchialitanae civitatis sunt sitae, ab imo sui fontis igni [ al., ignei] scaturientes, et inter reliqua totius mundi thermarum innumerabilium loca omnino praecipue ad sanitatem infirmorum efficacissimae. Exinde ergo ad proprias sedes regressi.

CAPUT XXI. Maximianus imp. Gothorum auxilio maximas victorias de Parthis et Persis reportavit. Constantinus etiam eorum auxilio multa praeclare gessit. (1267A) Post haec a Maximiano imperatore ducuntur in auxilia Romanorum contra Parthos rogati, ubi datis auxiliariis, fideliter decertati sunt. Sed postquam Caesar Maximianus pene cum eorum solatio Narsem regem Persarum Saporis Magni nepotem fugasset, ejusque omnes opes, simulque uxores et filios depraedasset, Achillemque in Alexandria cum Diocletiano superasset, et Maximianus Herculius in Africa Quinquegentianos [ Niv., Quinquangentianos; al., Quinquagintanos] attrivisset, pacem reipublicae nacti, coepere quasi Gothos negligere. Nam sine ipsis dudum contra quasvis gentes Romanus exercitus difficile decertatus est. Apparet namque frequenter quomodo invitabantur, sicut et sub Constantino 407 rogati sunt, et contra cognatum ejus Licinium arma tulere, eumque devictum, et in Thessalonica clausum, privatum imperio, Constantini victoris gladio trucidarunt. Nam et dum famosissimam et Romae (1267B)aemulam in suo nomine conderet civitatem, Gothorum interfuit operatio, qui foedere mito cum imperatore, 40 suorum millia illi in solatia contra gentes varias obtulere; quorum et numerus, et millia usque ad praesens in republica nominantur, id est Foederati. Tunc etenim sub Ararici et Aorici [ al., Ariani, et Atrici] regum suorum florebant imperio. Post quorum decessum successor regni exstitit Geberich, virtutis et nobilitatis eximiae.

CAPUT XXII. Geberich Gothorum rex Visumaro Wandalorum regi bellum infert et vincit. Pauci Wandali e clade superstites Pannoniam a Constantino inhabitandam petunt et obtinent. Nam is Helderich patre natus, avo Ovida, proavo Chivida, gloriam generis sui factis illustribus exaequavit: primitias regni sui mox in Wandalica gente extendere cupiens, contra Visumar eorum regem, (1267C)Asdingorum e stirpe, quae inter eos eminet, genusque indicat bellicosissimum, Dexippo historico referente, qui eos ab Oceano ad nostrum limitem vix in anni spatio pervenisse testatur prae nimia terrarum immensitate. Quo tempore erant in eo loco manentes ubi Gepidae sedent, juxta flumina Marisia, Miliare, et Gilfil, et Grissia, qui amnes supradictos excedit. Erant namque illis tunc ab oriente Gothi, ab occidente Marcomanni, a septentrione Hermunduri, a meridie Ister, qui et Danubius dicitur. Hic ergo Wandalis commorantibus, bellum indictum est a Geberich rege Gothorum ad littus praedicti amnis Marisiae, ubi tunc diu certatum est ex aequali. Sed mox ipse rex Wandalorum Wisimar magna cum parte gentis suae prosternitur. Geberich vero ductor Gothorum eximius, superatis depraedatisque Wandalis, ad propria loca unde exierat remeavit. Tunc perpauci Wandali qui evasissent, collecta imbellium [ al., in bellum] suorum manu, infortunatam patriam relinquentes, (1267D)Pannoniam sibi a Constantino principe petiere, ibique per 40 [ Niv., 60] annos plus minus sedibus locatis, imperatorum decretis ut incolae famularunt. Unde etiam post longum ab Stilicone magistro militum, et exconsule, ac patricio, invitati, Gallias occupavere: ubi finitimos depraedantes, non adeo fixas sedes habuere.

CAPUT XXIII. De Ermana ici regis Gothorum, qui Alexandro Magno ob multas gentes quas perdomuit comparatus fuit, in Erulos, Venetos, et Aestrogothos expeditionibus et victoriis. Gothorum rege Geberich rebus excedente humanis, post temporis aliquod Ermanaricus nobilissimus Amalorum in regno successit; qui multas et bellicosissimas (1268A)Arctoas gentes [ al., Arctoae 11 gentes] perdomuit, suisque parere legibus fecit. Quem merito nonnulli Alexandro Magno comparavere majores. Habebat siquidem quos domuerat, Gothos, Scythas, Thuidos in Aunxis, Vasinabroncas, Merens, Mordensimnis, Caris, Rocas, Tadzans, Athual, Navego, Bubegentas, Coldas; et cum tantorum servitio charus [ al., clarus] haberetur, non passus est nisi et gentem Erulorum, quibus praeerat Alaricus, magna ex parte trucidatam, reliquam suae subigeret ditioni. Nam praedicta gens, Ablavio historico referente, juxta Maeotidas paludes habitans in locis stagnantibus quas Graeci Ele vocant, Eruli nominati sunt: gens quanto velox, eo amplius superbissima. Nulla siquidem erat tunc gens quae non levem armaturam in acie sua ex ipsis elegerint. Sed quamvis velocitas eorum ab aliis saepe bellantibus non evacuaretur, Gothorum tamen stabilitati subjacuit et tarditati; fecitque causa fortunae, ut et ipsi inter reliquas gentes Getarum regi Ermanarico serviverint. Post Erularum caedem idem Ermanaricus (1268B)in Venetos arma commovit; qui quamvis armis disperiti, sed numerositate pollentes, primo resistere conabantur. Sed nihil valet multitudo in bello [ al., imbellium], praesertim ubi et multitudo armata advenerit; nam hi, ut initio expositionis vel catalogo gentis dicere coepimus, ab una stirpe exorti, tria nunc nomina reddidere, id est Veneti, Antes, Sclavi; qui quamvis nunc, ita facientibus peccatis nostris, ubique desaeviunt; tamen tunc omnes Ermanarici imperiis serviere. Aestrorum quoque similiter nationem, qui longissima ripa Oceani Germanici insident, idem ipse prudentiae [ al., prudentia, et] virtute subegit, omnibusque Scythiae et Germaniae nationibus ac si propriis laboribus imperavit.

CAPUT XXIV. De Hunnorum exsecranda origine, veneficarum scilicet cum immundis spiritibus congressu. Et de Hunnorum in Ostrogothos Scythicos expeditione: ubi et de immani et terribili Hunnorum vultu. (1268C) Post autem non longi temporis intervallum, ut refert Orosius, Hunnorum gens omni ferocitate atrocior exarsit in Gothos. Nam hos, ut refert antiquitas, ita exstitisse comperimus. Filimer rex Gothorum et Gandarici Magni filius, post egressum Scanziae insulae jam quinto loco tenens principatum Getarum, qui et terras Scythicas cum sua gente introisset, sicut a nobis dictum est, reperit in populo suo quasdam magas mulieres quas patrio sermone Aliorumnas is ipse cognominat; easque habens suspectas, de medio sui proturbat, longeque ab exercitu suo fugatas, in solitudinem coegit terrae [ al., in solitudine coegit errare]. Quas spiritus immundi per eremum vagantes dum vidissent, et earum se complexibus in coitu miscuissent, genus hoc ferocissimum edidere; quod fuit primum inter paludes minutum, tetrum atque exile, quasi hominum genus, nec alia voce notum, nisi quae humani sermonis imaginem assignabat. Tali ergo Hunni stirpe creati, Gothorum finibus advenere. Quorum (1268D)natio saeva, ut Priscus historicus refert, 408 in Maeotide palude ulteriorem ripam insedit, venatione tantum, nec alio labore experta, nisi quod postquam crevisset in populos, fraudibus et rapinis vicinam gentem conturbavit. Hujus ergo, ut assolent, venatores, dum in ulteriori Maeotidis ripa venationes inquirunt, animadvertunt quomodo ex improviso cerva se illis obtulit, ingressaque palude nunc progrediens, nunc subsistens, indicem se viae tribuit. Quam secuti venatores, paludem Maeotidem, quam imperviam ut pelagus existimabant, pedibus transiere. Mox quoque, ut Scythica terra ignotis apparuit, cerva disparuit. Quod credo spiritus illi unde progeniem trahunt, ad Scytharum invidiam egere. Illi vero, qui praeter Maeotidem paludem alium mundum esse penitus ignorabant, admiratione inducti terrae Scythiae, et ut (1269A)sunt solertes, Iter illud nulli ante hanc aetatem notissimum, divinitus sibi ostensum rati, ad suos redeunt, rei gestum edicunt, Scythiam laudant, persuasaque gente sua, via quam cerva indice didicere, ad Scythiam properant, et quantoscunque prius [ forte obvios] in ingressu Scytharum habuere, litavere Victoriae, reliquos perdomitos subegere. Nam mox ingentem illam paludem transiere, illico Alipzuros, Alcidzuros, Itamaros, Tuncassos, et Boiscos, qui ripae istius Scythiae insidebant, quasi quidam turbo gentium rapuere. Alanos quoque pugna sibi pares, sed humanitatis victu formaque dissimiles, frequenti certamine fatigantes subjugavere. Nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes, terribilitate fugabant; eo quod erat eis species pavenda nigredine, sed velut quaedam, si dici fas est, deformis offa, non facies, habensque magis puncta quam lumina. Quorum animi fiduciam torvus prodit aspectus, qui etiam in pignora sua primo die nata desaeviunt. Nam maribus (1269B)ferro genas secant, ut antequam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt, et sine venustate ephebi sunt: quia facies ferro sulcata tempestivam pilorum gratiam per cicatrices absumit. Exigui quidem forma, sed arguti, motibus expediti, et ad equitandum promptissimi; scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati; firmis cervicibus, et in superbia semper erecti. Hi vero sub hominum figura vivunt belluina saevitia. Quod genus expeditissimum multarumque nationum grassatorem Getae ut viderunt, expavescunt, suoque cum rege deliberant qualiter se a tali hoste subducant. Nam Ermanaricus rex Gothorum, licet, ut superius retulimus, multarum gentium exstiterit triumphator, de Hunnorum lamen adventu dum cogitat, Raxolanorum gens infida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum nanciscitur occasione decipere. Dum enim quamdam mulierem Sanielh nomine ex gente memorata, pro mariti fraudulento (1269C)discessu, rex furore commotus, equis ferocibus illigatam, incitatisque cursibus, per diversa divelli praecepisset: fratres ejus Sarus et Ammius germanae obitum vindicantes, Ermanarici latus ferro petierunt: quo vulnere saucius, aegram vitam corporis imbecillitate contraxit. Quam adversam ejus valetudinem captans Balamir rex Hunnorum, in Ostrogothas movit procinctum: a quorum societate jam Vesegothae discessere, quam dudum inter se juncti habebant. Inter haec Ermanaricus tam vulneris dolorem quam etiam incursiones Hunnorum non ferens, grandaevus et plenus dierum, centesimo decimo anno vitae suae defunctus est. Cujus mortis occasio dedit Hunnis praevalere in Gothis illis, quos dixeramus orientali plaga sedere, et Ostrogothas nuncupari.

CAPUT XXV. Vesegothae, Ostrogothis a Wandalis victis, a Valente imp. Moesiam habitandam appetunt et obtinent; et cum Christiani fieri cuperent, Valens, ut Arianus, praedicatores Arianos ad eos mittit, et perfidiae suae veneno inficit. (1290D) Vesegothae, id est alii eorum socii, et occidui soli cultores, metu parentum exterriti, quidnam de se propter gentem Hunnorum deliberarent ambigebant; diuque cogitantes, tandem communi placito legatos ad Romaniam direxere, ad Valentem imperatorem, fratrem Valentiani imperatoris senioris, ut partem Thraciae sive Moesiae si illis traderet ad colendum, ejus legibus viverent, ejusque imperiis subderentur. Et ut fides uberior illis haberetur, promittunt se, si doctores linguae suae donaverit, fieri Christianos. Quo Valens comperto, mox gratulabundus annuit quod ultro petere voluisset; susceptosque in Moesiae partibus Getas, quasi murum regni sui contra caeteras gentes statuit. Et quia tunc Valens imperator Arianorum (1270A)perfidia saucius, nostrarum partium omnes Ecclesias obturasset, suae partis fautores ad illos dirigit praedicatores, qui venientibus rudibus et ignaris illico perfidiae suae virus defundunt. Sic quoque Vesegothae a Valente imperatore Ariani potius quam Christiani effecti. De caetero tam Ostrogothis quam Gepidis parentibus suis per affectionis gratiam evangelizantes, hujus perfidiae culturam edocentes, omnem ubique linguae hujus nationem ad culturam hujus sectae invitavere. Ipsi quoque, ut dictum est, Danubium transmeantes, Daciam Ripensem, Moesiam, Thraciasque permissu principis insedere.

CAPUT XXVI. Vesegothi Romanorum subditi, ingenti fame pressi et a ducibus Romanis pessime habiti, sese in libertatem vindicant, et Thracias Daciamque Ripensem occupant. Valens imp., qui eos Ariana perfidia infici curarat, divina vindicta ab ipsis comburitur. Evenit his, ut assolet, gentibus necdum bene loco (1270B)fundatis, penuria famis. Coepere autem primates eorum et duces, qui regum vice illis praeerant, id est, Fridigernus, Alatheus et Safrach, exercitus inopiam condolere, negotiationemque a Lupicino Maximoque Romanorum ducibus expetere. Verum quid non auri sacra fames compellit acquiescere? Coeperunt duces, avaritia 409 compellente, non solum ovium boumque carnes, verum etiam canum et immundorum animalium morticina eis pro magno contradere, adeo ut quodlibet mancipium in unum panem, aut decem libras in unam carnem mercarentur. Sed jam mancipiis et supellectili deficientibus, filios eorum avarus mercator victus necessitate [ al., victus famis] exposcit. Haud enim secus parentes faciunt, salutem suorum pignorum providentes, satius deliberant ingenuitatem perire quam vitam, dum misericorditer alendus quis venditur, quam moriturus servatur. Contigit enim illo sub tempore aerumnoso, ut Lupicinus ductor Romanorum Fridigernum Gothorum regulum (1270C)ad convivium invitaret, dolumque ei, ut post exitus docuit, moliretur. Sed Fridigernus doli nescius, cum paucorum comitatu ad convivium veniens, dum intus in praetorio epulatur, clamorem miserorum morientium audiret, jamque alia in parte socios ejus reclusos, dum milites ducis sui jussu trucidare conarentur, et vox morientium duriter emissa jam suspectis auribus intonaret; illico apertos ipsos dolos cognoscens Fridigernus, evaginato gladio in convivio, non sine magna temeritate velocitateque egreditur, suosque socios ab imminenti morte ereptos ad necem Romanorum instigat. Qui, nacta occasione votiva, elegerunt viri fortissimi in bello magis quam in fame delicere, et illico in ducum Lupicini et Maximi armantur occisionem. Illa namque dies Gothorum famem Romanorumque securitatem ademit; coeperuntque Gothi jam non ut advenae et peregrini, sed ut cives et domini possessoribus imperare, totasque partes septentrionales usque ad Danubium suo jure (1270D)tenere. Quod comperiens in Antiochia Valens imperator, mox armato exercitu, in Thraciarum partes digreditur; ubi lacrymabili bello commisso, vincentibus Gothis, in quodam praedio juxta Hadrianopolim saucius ipse refugiens, ignorantibus quoque quod imperator in tam vili casula delitesceret Gothis, igneque, ut assolet, saviente ab inimico supposito, cum regali pompa crematus est, haud secus quam Dei prorsus judicio; ut ab ipsis igne combureretur quos ipse veram fidem petentes in perfidiam declinasset, et ignem charitatis ad gehennae ignem detorsisset. Quo tempore Vesegothae Thracias Daciamque Ripensem post tanti gloriam tropaei, tanquam solo genitali potiti, coeperunt incolere.

CAPUT XXVII. Vesegothae, Theodosio imp. eis internecionem moliente, eo aegrotante ad Thessaliam, Epiros, et Achaiam, et Pannoniam praedandas digrediuntur. Gratianus imp. foedus cum iis init, quod et Theodosius sanxit. (1271A) Sed Theodosium ab Hispania Gratianus imperator electum in orientali principatu loco Valentis patrui subrogat, militarique disciplina mox in meliori statu reposita, ignaviam priorum principum et desidiam exclusam Gothus ut sensit, pertimuit. Nam imperator acri omnino ingenio, virtuteque, et consilio clarus, cum praeceptorum severitate, et liberalitate, blanditieque sua, remissum exercitum ad fortia provocaret. At vero ubi milites principe meliore mutato fiduciam acceperunt, Gothos impetere tentant, eosque Thraciae finibus pellunt; sed Theodosio principe pene tunc usque ad desperationem aegrotante, datur iterum Gothis audacia, divisoque exercitu, Fridigernus ad Thessaliam praedandam, Epiros et Achaiam digressus est; Alatheus vero et Safrach cum residuis copiis Pannoniam petierunt. Quod cum Gratianus imperator, qui tunc Roma in Gallias ob incursionem (1271B)Wandalorum recesserat, comperisset, quia Theodosio fatali desperatione succumbente, Gothi magis saevirent, mox ad eos collecto venit exercitu; nec tamen fretus in armis, sed gratia eos muneribusque victurus, pacemque et victualia illis concedens, cum ipsis inito foedere [ al., inita foedera] fecit. Ubi vero post haec Theodosius convaluit imperator, reperitque Gratianum cum Gothis et Romanis pepegisse foedus, quod ipse optaverat, admodum grato animo ferens, et ipse in hac pace consistit.

CAPUT XXVIII. Atanaricus Vesegotharum rex, Fridigerni successor, a Theodosio imp. Constantinopolim evocatus, magnis honoribus ab eo afficitur, ibique moritur: ubi et de Foederatis, et de Theodosii adversus Eugenium tyrannum, qui Gallias occuparat, auxilio Vesegotharum victoria. Atanaricum quoque regem, qui tunc Fridigerno (1271C)successerat, datis sibi muneribus sociavit moribus suis benignissimis, et ad se eum in Constantinopolim accedere invitavit. Qui omnino libenter acquiescens, regiam urbem ingressus est, miransque: En, inquit, cerno quod saepe incredulus audiebam, famam videlicet tantae urbis; et huc illuc oculos volvens, nunc situm urbis commeatumque navium, nunc moenia clara prospectans miratur, populosque diversarum gentium quasi fonte in uno, e diversis partibus scaturiente unda; sic quoque militem ordinatum aspiciens: Deus, inquit, sine dubio terrenus est imperator, et quisquis adversus eum manum moverit, ipse sui sanguinis reus existit. In tali ergo admiratione, majoreque a principe honore suffultus, paucis mensibus interjectis ab hac luce migravit. Quem princeps affectionis gratia pene plus mortuum quam vivum honorans, dignae tradidit sepulturae, ipse quoque in exsequiis feretro ejus praeiens. Defuncto ergo Atanarico, cunctus exercitus in servitio Theodosii imperatoris perdurans, Romano se imperio subdens, cum (1271D)milite velut unum corpus efficit, milliaque illa dudum sub Constantino principe foederatorum renovata, et ipsi dicti sunt Foederati. E quibus imperator contra Eugenium tyrannum, qui occiso Gratiano Gallias occupasset, plus quam 20 millia armatorum fideles sibi et amicos intelligens secum duxit, victoriaque de praedicto tyranno potitus, ultionem exegit. 410

CAPUT XXIX Vesegothae, subtractis sibi a Theodosii filiis consuetis donis, pertaesi otii, Alaricum sibi regem eligunt, et Italiam invadunt. Postquam vero Theodosius, amator pacis generisque [ al., gentis] Gothorum, rebus excessit humanis, (1272A)coeperunt ejus filii utramque rempublicam luxuriose viventes adnihilare, auxiliariisque suis, id est Gothis, consueta dona subtrahere. Mox Gothis fastidium eorum increvit, verentesque ne longa pace eorum resolveretur fortitudo, ordinant super se regem Alaricum, cui erat post Amalos secunda nobilitas Baltharumque ex genere origo mirifica; qui dudum ob audaciam virtutis Baltha, id est audax, nomen inter suos acceperat. Mox ut ergo antefatus Alaricus creatus est rex, cum suis deliberans suasit suo labore quaerere regna, quam alienis per otium subjacere; et sumpto exercitu, per Pannonias, Stilicone et Aureliano consulibus, et per Firmium [ forte Sirmium] dextro latere quasi viris vacuam intravit Italiam. Nullo penitus obsistente ad pontem applicuit Condiniani, qui tertio milliario ab urbe erat regia Ravennate. Quae urbs inter paludes et pelagus, interque Padi fluenta uni tantum patet accessui, cujus dudum, ut tradunt majores, possessores Eneti, id est laudabiles, dicebantur. Haec in sinu regni Romani super (1272B)mare lonium constituta, in modum [ forte addendum insulae] influentium aquarum redundatione concluditur. Habet ab oriente mare, ad quod qui recto cursu de Corcyra atque Helladis partibus navigat dextrum latus, primum Epirum, dein Dalmatiam, Liburniam Istriamque, et sic Venetias radens palmula navigat. Ab occidente vero habet paludes, per quas uno angustissimo introitu ut porta relicta est. A septentrionali quoque plaga ramus illi ex Pado est, qui Fossa vocatur Asconis. A meridie idem ipse Padus, quem solum fluviorum regem dicunt, cognomento Eridanus, ab Augusto imperatore altissima fossa demissus, qui septima sui alvei parte mediam influit civitatem, ad ostia sua amoenissimum portum praebens, classem 240 navium, Dione referente, tutissima dudum credebatur recipere statione. Qui nunc, ut Fabius ait, quod aliquando portus fuerat, spatiosissimos hortos ostendit, arboribus plenos; verum de quibus non pendeant vela, sed poma. Trino siquidem urbs ipsa (1272C)vocabulo gloriatur, trigeminaque positione exsultat, id est, prima Ravenna, ultima Classis, media Caesarea [ al., Cessuria], inter urbem et mare, plena mollitie, arenaque munita, vectationibus apta.

CAPUT XXX. Alaricus Stiliconem Gothos inopinato bello adorsum caedit; Italiam vastat, Romam spoliat. Inde, in Africam cogitans, cum spoliis moritur. Vesegothae Alaricum in alveo fluminis Busentini mira ratione sepeliunt. Verumenimvero cum in ea civitate Vesegotharum applicuisset exercitus, et ad Honorium imperatorem, qui intus residebat, legationem misisset, quatenus si permitteret ut Gothi pacati in Italia residerent, sic eos cum Romanorum populo vivere, ut una gens utraque credi posset; sin autem aliter, bellando quis quem valebat expelleret; etiam [ forte et jam] securus, qui victor existeret imperaret. Honorius imp. utramque pollicitationem formidans, suoque cum (1272D)senatu inito consilio, quomodo eos extra fines Italos expelleret deliberabat. Cui ad postremum sententia sedit, quatenus provincias longe positas, id est Gallias Hispaniasque, quas jam pene perdidisset, et Gizerichi eas Wandalorum regis vastaret irruptio, si valeret, Alaricus sua cum gente sibi tanquam lares proprios vindicaret, donatione sacro oraculo confirmata. Consentiunt Gothi hac ordinatione, et ad traditam sibi patriam proficiscuntur. Post quorum discessum nec quidquam mali in Italia perpetratum, Stilico patricius et socer Honorii imperatoris (nam utramque ejus filiam, id est Mariam et Hermantiam [ al., Thermantiam], quas sibi princeps unam post unam sociavit, utramque virginem et intactam Deus ab hac luce migrare praecepit), hic ergo Stilico ad Polentiam civitatem (1273A)in alpibus Cocciis locatam dolose accedens, nihilque mali suspicantibus Gothis, ad necem totius Italiae suamque deformitatem ruit in bellum. Quem ex improviso Gothi cernentes, primo perterriti sunt; sed mox recollectis animis, et, ut solebant, hortationibus excitati, omnem pene exercitum Stiliconis in fugam conversum, usque ad internecionem dejiciunt, furibundoque animo arreptum iter deserunt, et in Liguriam post se, unde jam transierant, revertuntur; ejusque praedis spoliisque potiti, Aemiliam pari tenore devastant, Flaminiaeque aggerem inter Picenum et Thusciam, usque ad urbem Romam discurrentes, quidquid inter utrumque latus fuit, in praedam diripiunt; ad postremum Romam ingressi, Alarico jubente spoliant tantum; non autem, ut solent gentes, ignem supponunt, nec locis sanctorum in aliquo penitus injuriam irrogari patiuntur. Exindeque egressi, per Campaniam et Lucaniam simili clade peracta, Brutios accesserunt; ubi diu residentes, ad Siciliam, exinde ad Africam transire deliberant. Brutiorum siquidem (1273B)regio in extremis Italiae finibus Australi interjacens parti, angulus ejus Apennini montis initium facit, Adriaeque pelagus ut lingua porrecta a Tyrrheno aestu sejungens, nomen quondam a Brutia sortitur regina. Ibi ergo veniens Alaricus rex Vesegotharum cum opibus totius Italiae quas in praeda diripuerat, exinde, ut dictum est, per Siciliam in Africam quietam patriam transire disponit. Cujus, quia non est liberum quodcunque homo sine nutu Dei disposuerit, fretum illud horribile aliquantas naves submersit, 411 plurimas conturbavit. Qua adversitate repulsus Alaricus, dum secum quid ageret deliberaret, subito immatura morte praeventus rebus excessit humanis. Quem nimia dilectione lugentes, Barentinum [ al., Busentum] amnem juxta Consentinam civitatem de alveo suo derivant. Nam hic fluvius a pede montis juxta urbem dilapsus, fluit unda salutifera. Hujus ergo in medio alveo, collecto captivorum agmine, sepulturae locum effodiunt, in cujus foveae gremio Alaricum cum multis (1273C)opibus obruunt; rursusque aquas in suum alveum reducentes, ne a quoquam quandoque locus cognosceretur, fossores omnes interemerunt.

CAPUT XXXI. Athaulfus Alarici successor Italiam spoliat. Placidiam Honorii imp. germanam uxorem ducit. Ex Italia in Gallias, ad exigendos inde Wandalos et Alanos transit. Inde in Hispaniam; ibi interficitur. Item Regericus tertius Vesegotharum rex interficitur. Mortuo Alarico Vesegotha, regnum Athaulfo ejus consanguineo, et forma et mente conspicuo, tradunt. Nam erat quamvis non adeo proceritate staturae formatus, quantum pulchritudine corporis vultuque decorus. Qui suscepto regno revertens item ad Romam, si quid primum remanserat, more locustarum erasit; nec tantum privatis divitiis Italiam spoliavit, imo et publicis, imperatore Honorio nihil resistere praevalente; cujus et germanam Placidiam, Theodosii imperatoris (1273D)ex altera uxore filiam, Urbe captivam abduxit. Quam tamen ob generis nobilitatem formaeque pulchritudinem, et integritatem castitatis attendens, in Forolivii [ al., Forocornelii] Aemiliae civitate suo matrimonio legitime copulavit; ut gentes, hac societate comperta, quasi adunata Gothis republica, efficacius terrerentur; Honoriumque Augustum, quamvis opibus exhaustum, tamen quasi cognatum grato animo derelinquens, Gallias tendit. Ubi cum advenisset, vicinae gentes perterritae, in suis se finibus coeperunt continere, quae dudum crudeliter Gallias infestassent, tam Franci quam Burgundiones. Nam Wandali et Alani, quos supra diximus, permissu principum Romanorum utraque Pannonia resedere; nec ibi sibi ob metum Gothorum arbitrantes tutum fore, si reverterentur, ad Gallias transiere. Sed mox a Galliis, quas ante non multum tempus occupassent, fugientes, Hispania se reclusere, adhuc memores ex relatione majorum suorum, quid dudum Geberic rex (1274A)Gothorum genti suae praestitisset incommodi, vel quomodo eos virtute sua patrio solo expulisset. Tali ergo casu Galliae Athaulfo patuere venienti. Confirmato ergo Gothis regno in Galliis, Hispanorum casu coepit dolere, eosque deliberans a Wandalorum incursibus eripere, per suas opes Barcilonam cum certis fidelibus delectis, plebeque imbelli interiores Hispanias introivit: ubi saepe cum Wandalis decertans, tertio anno postquam Gallias Hispaniasque domuisset, occubuit, gladio ilio perforato Vernulfi, de cujus solitus erat ridere statura. Post cujus mortem Regericus rex constituitur; sed et ipse suorum fraude peremptus, ocius vitam cum regno reliquit.

CAPUT XXXII. Valia quartus Vesegotharum rex, pace cum Honorio imp. inita, Placidiam Romanis reddit. Item de Constantino, Constante, Jovino et Sebastiano, Galliae invasoribus. (1274B)Dehinc jam quartus ab Alarico rex constituitur Valia, nimis destrictus et prudens. Contra quem Honorius imperator Constantinum [ Al., Constantium] virum industria militari pollentem multisque praeliis gloriosum, cum exercitu dirigit: veritus ne foedus dudum cum Athaulfo initum ipse turbaret, et aliquas rursus in republica insidias moliretur, vicinis sibi gentibus repulsis; simulque desiderans germanam suam Placidiam subjectionis opprobrio liberare: paciscens cum Constantino, ut aut bello, aut pace, vel quoquo modo si eam potuisset, ad suum regnum revocaret, eique eam in matrimonium sociaret. Quo placito Constantinus ovans cum copia armatorum, et pene jam regio apparatu Hispanias petit. Cui Valia rex Gothorum non minori procinctu ad claustra Pyrenaei occurrit: ubi ab utraque parte legatione directa, ita convenit pacisci: ut Placidiam sororem principis redderet, suaque solatia Romanae reipublicae, ubi usus exigeret, non denegaret. Eo namque tempore Constantinus quidam apud Gallias invadens (1274C)imperium, filium suum Constantem ex monacho fecerat Caesarem; sed non diu tenens regnum praesumptum, mox foederatis Gothis Romanisque, ipse occiditur Arelati, filius vero ejus Viennae. Post quos item Jovinus ac Sebastianus pari temeritate rempublicam occupandam existimantes, pari exitio periere. Nam duodecimo anno regni Valiae, quando et Hunni post pene quinquaginta annos invasa Pannonia a Romanis et Gothis expulsi sunt, videns Valia Wandalos in suis finibus, id est Hispaniae solo, audaci temeritate ab interioribus partibus Galliae [ Al., Galiciae], ubi eos fugaverat dudum Athaulfus, egressos, cuncta in praedis vastare, eo tempore quo Hierius et Ardaburius consules exstitissent; nec mora, mox contra eos movit exercitum.

CAPUT XXXIII. De Wandalorum regum serie in Africa per annos fere centum, utque Belisarius de Gilimere Constantinopolim adducto triumpharit, et Africa rursum imperio Romano adjecta fuerit. Item de Valiae morte. (1274D) Sed Gizericus rex Wandalorum jam a Bonifacio in Africam invitatur, qui Valentiniano principi veniens in offensam, non aliter quam se malo reipublicae potuit vindicare. Is ergo suis precibus eos invitans, per tractum angustum quod dicitur fretum Gaditanum, et vix septem millibus Africam ab Hispaniis dividit, ostioque maris Tyrrheni Oceani aestum egerit, transposuit. 412 Erat namque Gizericus jam Romanorum clade in Urbe notissimus, statura mediocris, et equi casu claudicans, animo profundus, sermone rarus [ al., ratus], luxuriae contemptor, ira turbidus, habendi cupidus, ad sollicitandas gentes providentissimus, semina contentionum jacere, odia miscere paratus. Talis Africae rempublicam precibus Bonifacii, ut diximus, invitatus intravit; ubi ad Divinitatem, ut fertur, accepta auctoritate diu regnans, (1275A)ante obitum suum filiorum agmen accitum ordinavit, ne inter ipsos de regni ambitione esset dissensio; sed ordine quisque et gradu suo, qui aliis superviveret, id est, seniori suo fieret sequens successor, et rursus ei posterior ejus. Quod observantes per annorum multorum spatia, regnum feliciter possedere; nec, quod in reliquis gentibus assolet, intestino bello foedati sunt, suoque ordine unus post unum suscipiens regnum, in pace populis imperarunt. Quorum ordo iste ac successio fuit. Primum Gizericus, qui pater et dominus, sequens Hunericus, tertius Gundamundus, quartus Transamundus, quintus Hilderich. Quo, malo gentis suae, Gelimer, immemor atavi praeceptorum, de regno ejecto et interempto, tyrannidem praesumpsit; sed non ei cessit impune quod fecerat. Nam Justiniani imperatoris ultio in eo apparuit, et cum omni genere suo opibusque, quibus more praedonis incubabat, Constantinopolim delatus per virum gloriosissimum Belisarium, magistrum militum orientalem et consulem ordinarium atque (1275B)patricium, magnum in circo populo spectaculum fuit; seramque sui poenitudinem, cum se videret de fastigio regali dejectum, privatae vitae, cui noluit famulari, redactus occubuit. Sic Africa, quae in divisione orbis terrarum tertia pars mundi describitur, centesimo fere anno Wandalico jugo erepta, in libertatem revocata est regni Romani; et quam dudum ignavis dominis, ducibus infidelibus, a reipublicae Romanae corpore gentilis manus abstulerat, solerti domino et fideli ductore tunc revocata, hodieque congaudet. Quamvis et post haec aliquantum intestino praelio Maurorumque infidelitate attritam se lamentaverit, tamen triumphus Justiniani imperatoris a Deo sibi donatus, quod inchoaverat ad finem usque perduxit. Sed nobis quid opus est unde res non exigit dicere? Ad propositum redeamus. Valia siquidem rex Gothorum adeo cum suis in Wandalos saeviebat, ut voluisset eos etiam in Africa persequi, nisi eum casus qui dudum Alarico ad Africam tendenti (1275C)contigerat, revocasset. Nobilitatus namque Intra Hispanias, incruentaque victoria potitus, Tolosam revertitur; Romano imperio, fugatis hostibus, aliquantas provincias, quod promiserat, derelinquens, sibique adversa post longum valetudine superveniente, rebus humanis excessit, eo videlicet tempore quo Berimundus [ al., Beremuth] Torismundo patre genitus, de quo in catalogo Amalorum familiae superius diximus, cum filio Witiricho ab Ostrogothis, qui adhuc in Scythiae terra Hunnorum oppressionibus subjacebant, ad Vesegotharum regnum migravit. Conscius enim erat virtutis et generis nobilitatis: facilius sibi credens principatum a parentibus deferri, quem haeredem regum constabat esse multorum. Quis namque de Amalo dubitaret, si vacasset eligere? Sed nec ipse adeo voluit quis esset ostendere. Et illi jam post mortem Valiae Theodericum ei dedere successorem; ad quem veniens Berimund, animi pondere, quo valebat, eximiam generis sui amplitudinem commoda taciturnitate (1275D)suppressit, sciens regnantibus semper de regali stirpe genitos esse suspectos. Passus est ergo ignorari, ne faceret ordinanda confundi. Susceptusque est cum filio suo a rege Theoderico honorifice nimis, adeo ut nec consilio suo expertem, nec convivio faceret alienum, non tantum pro generis nobilitate, quam ignorabat, sed pro animi fortitudine et robore gentis, quam non poterat occultare.

CAPUT XXXIV. Theodericus quintus Vesegotharum rex. In hunc Romani cum auxiliaribus Hunnis rupta pace exercitum ducunt. Foedera firmantur. Attila pacatur. Item de Attilae aula. Defuncto Valia, ut superius quod diximus repetamus, qui parum fuerat felix Gallis, prosperrimus feliciorque Theodericus successit in regno: homo summa moderatione compositus, animi corporisque (1276A)virilitate [ al., utilitate] abundans. Contra quem, Theodosio et Festo consulibus, pace rupta, Romani Hunnis auxiliaribus secum junctis, in Gallias arma moverunt. Turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, quae cum Caina comite Constantinopolim se foederasset [ al., efferasset]. Aetius ergo patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesiorum stirpe progenitus, in Dorostena civitate, a patre Gaudentio, labores bellicos tolerans, reipublicae Romanae singulariter natus, qui superbiam Suevorum Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano imperio coegisset. Hunnis quoque auxiliariis Litorio ductante, contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum; diuque ex utraque parte acie ordinata, cum utrique fortes, et neuter firmior esset, datis dextris, in pristinam concordiam redierunt; foedereque firmato, ab alterutro fida pace peracta, recessit uterque. Qua pacatur Attila Hunnorum omnium dominus, et pene totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosa (1276B)inter omnes gentes claritate mirabilis. Ad quem in legationem remissus a Theodosio juniore Priscus, tali voce inter alia refert.

Ingentia siquidem flumina, id est, Tysiam, Tibisiamque, et Driccam transeuntes, venimus in locum illum ubi dudum Vidicula [ al., Vidogoia], Gothorum fortissimus, Sarmatum dolo occubuit. Indeque non longe ad vicum in quo rex Attila morabatur accessimus: vicum, inquam, ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata reperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut vix ab intento posset junctura tabularum comprehendi. Videres triclinia ambitu prolixiore distenta, porticusque in omni decore dispositas. Area vero curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet. Hae sedes erant Attilae regis barbariam totam tenentis: haec captis civitatibus habitacula praeponebat. 413

CAPUT XXXV. De Attilae regis Hunnorum patre, fratribus, deque ipsius statura, forma, et moribus. Item de gladio Martis, quem ipse usurpavit. Locus insignis e Prisco historico. (1276C) Is namque Attila patre genitus Mundzucco, cujus fuere germani Octar et Roas, qui ante Attilam regnum Hunnorum tenuisse narrantur, quamvis non omnino cunctorum. Eorum ipse post obitum, cum Bleta [ al., bleda. Prosper, Budam] germano Hunnorum successit in regnum; et ut ante expeditioni quam parabat, par foret, augmentum virium parricidio quaerit, tendens ad discrimen omnium nece suorum. Sed librante justitia detestabili remedio crescens, deformes exitus suae crudelitatis invenit. Bleta [ al., Buda] enim fratre fraudibus perempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum, universum sibi populum subjugavit, aliarumque gentium quas tunc in ditione tenebat, numerositate collecta, primas mundi gentes, Romanos (1276D)Vesegothasque subdere peroptabat. Cujus exercitus quingentorum millium esse numerus ferebatur. Vir in concussionem [ Niv., confusionem] gentis natus in mundo, terrarum omnium metus: qui nescio qua sorte terrebat cuncta, formidabili de se opinione vulgata. Erat namque superbus incessu, huc atque illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret. Bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propitius in fide semel receptis. Forma brevis, lato pectore, capite grandiori, minutis oculis, rarus barba, canis aspersus, simo naso, teter colore, originis suae signa restituens. Qui quamvis hujus esset naturae ut semper magna confideret, addebat ei tamen confidentiam gladius Martis inventus, sacer apud Scytharum reges semper habitus. Quem Priscus historicus tali refert occasione detectum. Cum pastor, inquiens, quidam gregis unam buculam conspiceret claudicantem, nec causam tanti (1277A)vulneris inveniret, sollicitus vestigia cruoris insequitur, tandemque venit ad gladium, quem depascens herbas bucula incaute calcaverat; effossumque protinus ad Attilam defert. Quo ille munere gratulatus, ut erat magnanimus, arbitratur se totius mundi principem constitutum, et per Martis gladium potestatem sibi concessam esse bellorum.

CAPUT XXXVI. Attila, suapte natura ad vastandum orbem paratus, a Gizerico Wandalorum rege multis muneribus ad id instigatur. Is omni ratione discordiam inter Romanos et Gothos serere conatur; sed frustra. Epistola Valentiniani imp. ad Vesegothas eorumque responsum. Hujus ergo mentem ad vastationem orbis paratam comperiens Gizericus rex Wandalorum, quem paulo ante memoravimus, multis muneribus ad Vesegotharum bella praecipitat: metuens ne Theodericus Vesegotharum rex filiae ulcisceretor injuriam, quae Hunerico Gizerici filio juncta, prius quidem tanto (1277B)conjugio laetaretur; sed postea, ut erat ille et in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati, eam naribus abscissis, truncatisque auribus spolians decore naturali, patri suo ad Gallias remiserat; ut turpe funus miseranda semper offerret, et crudelitas, qua etiam moverentur externi, vindictam patris efficacius impetraret. Attila igitur dudum bella concepta Gizerici redemptione parturiens, legatos in Italiam ad Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordiam; ut quos praelio non poterat concutere, odiis internis elideret; asserens se reipublicae ejus amicitias in nullo violare, sed contra Theodericum Vesegotharum regem sibi esse certamen, unde eum excipi libenter optaret. Caetera epistolae usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere mendacio. Pari etiam modo ad regem Vesegotharum Theodericum dirigit scriptum, hortans ut a Romanorum societate discederet, recoleretque praelia quae paulo (1277C)ante contra eum fuerant concitata sub nimia feritate. Homo subtilis, antequam bella gereret, arte pugnabat. Tunc Valentin anus imperator ad Vesegothas eorumque regem Theodericum in his verbis legationem direxit.

« Prudentiae vestrae est, fortissime gentium, adversus Urbis [ al., orbis] conspirare tyrannum, qui optat mundi generale habere servitium, qui causas praelii non requirit, sed quidquid commiserit hoc putat esse legitimum. Ambitum suum brachio metitur, superbia licentiam satiat; qui jus fasque contemnens, hostem se exhibet naturae cunctorum. Etenim meretur hic odium qui in commune omnium se approbat inimicum. Recordamini, quaeso, quod certe non potest oblivisci. Ab Hunnis casus est fusus; sed quod graviter agit, insidiis agit appetitum. Unde, ut de nobis taceamus, potestis hanc inulti ferre superbiam? Armorum potentes favete propriis doloribus, et communes jungite manus. Auxiliamini etiam reipublicae cujus membrum tenetis. Quam sit autem nobis expetenda (1277D)vel amplexanda societas, hostes interrogate consilia. »

His et similibus legati Valentiniani regem permovere Theodericum. Quibus ille respondit: « Habetis, inquit, Romani, desiderium vestrum; fecistis Attilam et nobis hostem. Sequimur illum quocunque vocaverit; et quamvis infletur de diversis superbarum gentium victoriis, norunt tamen Gothi confligere cum superbis. Nullum bellum dixerim grave, nisi quod causa debilitat: quando nil triste pavet, cui majestas arriserit. » Acclamant responso comites ducis, laetum sequitur vulgus. Fit omnibus ambitus pugnae, hostes jam Hunni desiderantur. Producitur itaque a rege Theoderico Vesegotharum innumerabilis multitudo; (1278A)qui quatuor filiis domi dimissis, id est Friderico, et Turico, Rotemero, et Himmerit. secum tantum Thorismund et Theodericum majores natu participes laboris assumit. Felix procinctus, auxiliantium suave collegium habere, et solatia illorum quos [ al., quibus] delectat ipsa etiam simul subire discrimina. A parte vero Romanorum tanta patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur respublica Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus congregatis, adversus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret. His 414 enim adfuere auxiliares Franci, Sarmatae, Armoritiani, Litiani, Burgundiones, Saxones, Riparioli, Ibriones, quondam milites Romani, tunc vero jam in numero auxiliariorum exquisiti, aliaeque nonnullae Celticae vel Germanicae nationes. Convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauricii nominantur, 100 leugas, ut Galli vocant, in longum tenentes, et 70 in latum. Leuga autem Gallica mille et quingentorum passuum quantitate metitur. Fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. (1278B)Conferuntur acies utraeque fortissimae; nihil subreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur. Quae potest digna causa tantorum motibus inveniri? aut quod odium in se cunctos animavit armari? Probatum est humanum genus regibus vivere, quando unius mentis insano impetu strages sit facta populorum; et arbitrio superbi regis momento dejicitur quod tot saeculis natura progenuit.

CAPUT XXXVII. De iis rebus quae in ipsorum bellorum motibus, priusquam praelium inter Romanos et Hunnos committeretur, acciderunt. Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium videretur edicere quae in ipsis bellorum motibus accidere: quia sicut famosum praelium, ita multiplex atque perplexum. Sangibanus namque rex Alanorum metu futurorum perterritus, Attilae se tradere (1278C)pollicetur, et Aurelianam civitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in ejus jura transducere. Quod ubi Theodericus et Aetius agnovere, magnis aggeribus eamdem urbem ante adventum Attilae destruunt, suspectumque custodiunt Sangibanum, et inter suos auxiliares medium statuunt cum propria gente. Igitur Attila rex Hunnorum tali perculsus eventu, diffidens suis copiis, metuens inire conflictum, intusque fugam revolvens ipso funere tristiorem, statuit per aruspices futura inquirere. Qui more solito nunc pecorum fibras, nunc quasdam venas in abrasis ossibus intuentes, Hunnis infausta denuntiant. Hoc tamer quantulum praedixere solatii, quod summus hostium ductor de parte adversa occumberet, relictaque victoria, sua morte triumphum foedaret. Cumque Attila necem Aetii, quod ejus motibus obviabat, vel cum sua perditione duceret expetendam, tali praesagia sollicitus, ut erat consiliorum in rebus bellicis exquisitor, circa nonam diei horam praelium sub trepidatione committit, ut si non secus cederet, nox imminens (1278D)subveniret. Convenere partes, ut diximus, in campos Catalaunicos.

CAPUT XXXVIII. Positio loci quo in Catalaunicis campis praelium inter Romanos et Hunnos est commissum, et descriptio utriusque aciei. Erat autem positio loci declivi tumore in modum collis excrescens. Quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci opportunitas non parvum beneficium conferret, dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani et Vesegothae cum auxiliariis occuparunt. Relictoque de cacuminis ejus jugo certamine, dextrum cornu cum Vesegothis Theodericus tenebat, (1279A)sinistrum Aetius cum Romanis, collocantes in medio Sangibanum, quem superius retulimus praefuisse Alanis, providentes cautione militari, ut eum, de cujus animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent. Facile namque assumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi imponitur difficultas. E diverso vero fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi potius rex hac ordinatione prospiciens; quatenus inter gentis suae robur positus, ab imminenti periculo redderetur exceptus. Cornua vero ejus multiplices populi et diversae nationes quas ditioni suae subdiderat, ambiebant. Inter quos Ostrogotharum praeeminebat exercitus, Walamire, et Theodemire, et Widemire germanis ductantibus, ipso etiam rege cui tunc serviebant nobilioribus, quia Amalorum generis eos potentia illustrabat; eratque et Gepidarum agmine innumerabili rex ille fortissimus et famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attilam ejus consiliis intererat. Nam perpendens Attila sagacitatem suam, (1279B)eum et Walamirem Ostrogotharum regem super caeteros regulos diligebat. Erat namque Walamir secreti tenax, blandus alloquio, doli ignarus. Ardarich fide et consilio, ut diximus, clarus. Quibus non immerito contra parentes Vesegothas debuit credere pugnatoribus [ Niv., pugnaturus]. Reliqua autem, si dici fas est, turba regum diversarumque nationum ductores, ac si satellites, nutibus Attilae attendebant, et ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore et tremore unusquisque astabat, aut certe quod jussus fuerat exsequebatur. Sed solus Attila rex omnium regum, super omnes et pro omnibus sollicitus erat. Fit ergo de loci quem diximus opportunitate certamen. Attila suos dirigit, qui cacumen montis invaderent; sed a Thorismundo et Aetio praeventus est, qui eluctati collis excelsa ut conscenderent, superiores effecti sunt, venientesque Hunnos montis beneficio facile turbavere.

CAPUT XXXIX. Attilae oratio ad Hunnos qua eos ad praelium adversus Romanos ineundum exhortatur. (1279C) Tunc Attila, cum videret exercitum causa praecedente turbatum, eum tali ex tempore credit alloquio confirmandum. « Post victorias 415 tantarum gentium, post orbem si consistatis edomitum, ineptum judicaverim tanquam ignaros rei verbis acuere. Quaerat hoc aut novus ductor, aut inexpertus exercitus. Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vos oportet audire. Quid autem aliud vos quam bellare consueti? Aut quid forti suavius quam vindictam manu quaerere? Magnum munus a natura, animum ultione satiare. Aggrediamur ergo hostem alacres: audaciores sunt semper qui inferunt bellum. Adunatas despicite dissonas gentes. Indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum terroribus jam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt, et sera poenitudine in campis munitiones efflagitant. Nota nobis sunt quam sint levia Romanorum arma; primo (1279D)etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur. Dum inordinate coeunt, et acies testudinemque connectunt, vos confligite praestantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum acies, Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. Inde nobis est citam victoriam quaerere, unde se continet bellum. Abscissa [ forte abscissis] autem nervis mox membra relabuntur, nec potest stare corpus cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite; aut vulneratus quis adversarii mortem deposcat, aut illaesus hostium clade satietur. Victuros nulla tela convenient, morituros et in otio fata praecipitant. Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores assereret, nisi ad certaminis hujus gaudia praeparasset? Quis denique Maeotidarum iter aperiret majoribus (1280A)nostris tot saeculis clausum ac secretum? Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunnorum non poterit ferre adunata collectio. Non fallor eventu, hic campus est quem nobis tot prospera promiserant. Primus in hostes tela conjiciam. Si quis potuerit Attila pugnante otium ferre, sepultus est. » His verbis accensi, in pugnam cuncti praecipitantur.

CAPUT XL. Successus praelii commissi inter Romanos et Vesegothas adversus Hunnos. Theoderici regis mors. Attila se plaustris vallat. Et quamvis haberent res ipsae formidinem, praesentia tamen regis cunctationem haerentibus auferebat. Manu ( forte legendum Manus) manibus congrediuntur; bellum atrox, multiplex, immane, pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas: ubi talia gesta referuntur, ut nihil esset quod in vita sua conspicere potuisset egregius qui hujus miraculi privaretur aspectu. Nam si senioribus credere fas est, rivulus (1280B)memorati campi humili ripa prolabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito, torrens factus est cruoris augmento. Et quos illic coegit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili sordebant, potantes sanguinem quem fudere sauciati. Hic Theodericus rex, dum adhortans discurreret exercitum, equo depulsus, pedibusque suorum conculcatus, vitam matura senectute conclusit. Alii vero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum; qui tunc Attilanum sequebantur regimen. Hoc fuit quod Attilae praesagio aruspices prius dixerant, quanquam ille de Aetio suspicaretur. Tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis, invadunt Hunnorum catervas, et pene Attilam trucidassent, nisi prius providus fugisset, et se suosque illico intra septa castrorum, quae plaustris vallata habebat, reclusisset. Quamvis fragile munimentum, tamen (1280C)quaesierunt subsidium vitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere. Thorismund autem regis Theoderici filius, qui cum Aetio collem anticipans, hostes de superiori loco proturbaverat, credens se ad agmina propria pervenire. nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit. Quem fortiter dimicantem quidam capite vulnerato equo dejecit, suorumque providentia liberatus, a praeliandi intentione desiit. Aetius vero similiter noctis confusione divisus, cum inter hostes medios vagaretur, trepidus ne quid incidisset adversi Gothis, inquirens, tandemque ad socia castra perveniens, reliquum noctis scutorum defensione transegit. Postera die luce orta, cum cadaveribus plenos campos aspicerent, nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantur esse victoriam, scientesque Attilam non nisi magna clade confusum, bello confugisse. Cum tamen nil ageret vel prostratus abjectum, sed strepens armis tubis canebat, incussionemque minabatur: velut leo venabulis pressus, speluncae aditus obambulans, nec audet insurgere, (1280D)nec desinit fremitibus vicina terrere: sic bellicosissimus rex victores suos turbabat inclusus. Conveniunt itaque Gothi Romanique, et quid agerent de superato Attila deliberant. Placet eum obsidione fatigari, qui annonae copiam non habebat, quando ab ipsius sagittariis intra septa castrorum locatis, crebris ictibus arceretur accessus. Fertur autem desperatis in rebus praedictum regem adhuc et in supremo magnanimem, equinis sellis construxisse pyram, seseque, si adversarii irrumperent, flammis injicere voluisse, ne aut aliquis ejus vulnere laetaretur, aut in potestatem tantorum hostium gentium dominus perveniret.

CAPUT XLI. Thorismund Theoderico regi patri suo exsequias parat. et consilio Aetii patricii, qui Hunnis funditus interemptis, male a Gothis metuebat, imperio Romano se recipit, et patri succedit. Franci et Gepidae mutua clade se atterunt. Numerus caesorum in praelio inter Romanos et Attilam. (1281A) Verum inter has obsidionum moras Vesegothae regem, filii patrem, requirunt, admirantes ejus absentiam, dum felicitas fuerit subsecuta. Cumque diutius exploratum, ut viris fortibus mos est, inter densissima cadavera reperissent, cantibus honoratum, inimicis spectantibus abstulerunt. Videres Gothorum globos dissonis vocibus confragosos, adhuc inter bella furentia funeri reddidisse culturam. Fundebantur lacrymae, sed quae viris fortibus impendi solent; nostra mors erat, sed Hunno teste gloriosa, unde hostium putaretur inclinata fore superbia, quando tanti regis efferre cadaver cum suis insignibus inspiciebant. At Gothi Theoderico adhuc justa solventes, armis insonantibus regiam deferunt majestatem (1281B)416, fortissimusque Thorismund bene gloriosus, ad manes charissimi patris, ut decebat filium, exsequias est prosecutus. Quod postquam peractum est, orbitatis dolore commotus, et virtutis impetu, qua valebat, dum inter reliquias Hunnorum mortem patris vindicare contendit, Aetium patricium, ac si seniorem prudentiaque maturum, de hac parte consuluit quid sibi esset in tempore faciendum. Ille vero metuens ne, Hunnis funditus interemptis, a Gothis Romanorum premeretur imperium, praebet hac suasione consilium, ut ad sedes proprias remearet, regnumque quod pater reliquerat arriperet: ne germani ejus, opibus sumptis paternis, Vesegotharum regnum pervaderent, graviterque dehinc cum suis, et quod pejus est, miserabiliter pugnaret. Quo responso non ambigue, ut datum est, sed pro sua potius utilitate suscepto, relictis Hunnis, redit ad Gallias. Sic humana fragilitas, dum suspicionibus occurrit, magna rerum agendarum occasione intercipitur. In hoc enim famosissimo et fortissimarum (1281C)gentium bello ab utrisque partibus 162 [ Al., 165] millia caesa referuntur, exceptis 90 millibus Gepidarum et Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes, mutuis concidere vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidis pro Hunnorum parte pugnantibus. Attila igitur discessione cognita Gothorum, quod de inordinatis [ Al., inopinatis] colligi solet, et inimicorum magis aestimans dolum, diutius se intra castra continuit. Sed ubi hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur, atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur. Thorismund ergo patre mortuo, in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnaverat, regia majestate subvectus, Tolosam ingreditur. Hic licet fratrum et fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius reperiret de regni successione certamen.

CAPUT XLII. Attila de Vesegotharum recessu a Romanis certior factus, ad oppressionem Romanorum omnibus viribus se confert. Aquileiam, Mediolanum, Ticinum vastat. Leo papa ad eum accedit, et pacem Italiae certis conditionibus impetrat. Attila ad suas sedes ultra Danubium remeat. (1281D) Attila vero nacta occasione de recessu Vesegotharum, et quod saepe optaverat, cernens hostium solutionem per partes, mox jam securus ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque aggressione Aquileiensem obsedit civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel linqua Adriatici posita sinus. Cujus ab oriente muros Natissa amnis fluens, a monte Picis elambit; ibique cum diu multoque tempore obsidens nihil penitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu jam murmurante et discedere cupiente, Attila deambulans circa muros, (1282A)dum utrum solveret castra, an adhuc moraretur deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, quae in fastigio domorum nidificant, de civitate fetus suos trahere, atque contra morem per rura forinsecus comportare. Et ut hoc, sicut erat sagacissimus inquisitor, persensit [ Niv., praesensit], ad suos inquit: « Respicite aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem, casurasque arces periculo imminente deserere. Non hoc vacuum, non hoc credatur incertum; rebus praesciis consuetudinem mutat ventura formido. » Quid plura? Animus suorum rursus ad oppugnandum Aquileiam inflammatur. Qui, machinis constructis, omnibusque tormentorum genetibus adhibitis, nec mora invadunt civitatem, spoliant, dividunt, vastantque crudeliter, ita ut vix ejus vestigia, ut appareant, reliquerint. Exhinc jam audaciores, et necdum Romanorum sanguine satiati, per reliquas Venetum civitates Hunni bacchabantur. Mediolanum quoque Liguriae metropolim, et quondam regiam urbem pari (1282B)tenore devastant; nec non et Ticinum aequali sorte dejiciunt, vicinaque loca saevientes allidunt, demoliunturque pene totam Italiam. Cumque ad Romam animus fuisset ejus attentus accedere, sui eum, ut Priscus refert historicus, removere, non Urbi, cui inimici erant, consulentes; sed Alarici quondam Vesegotharum regis objicientes exemplum, veriti regis sui fortunam, quia ille post fractam Romam diu non supervixerat, sed protinus rebus excessit humanis. Igitur dum ejus animus ancipiti negotio inter ire et non ire fluctuaret, secumque deliberans tardaret, placita ei legatio a Roma advenit. Nam Leo papa per se ad eum accedit in Acroventu Mamboleio [ al., in agro Venetum Ambuleio], ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. Qui mox deposito exercitus furore, et rediens qua venerat, id est ultra Danubium, promissa pace discessit; illud prae omnibus denuntians, atque interminando discernens, graviora se in Italiam illaturum, nisi ad (1282C)se Honoriam Valentiniani principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitteret. Ferebatur enim quia haec Honoria, dum propter aulae decus ac castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clandestino eunucho misso, Attilam invitasset, ut contra fratris potentiam ejus patrociniis uteretur; prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico compararet.

CAPUT XLIII. Attila in Alanos trans Ligerim considentes movet. A Thorismundo rege Vesegotharum conserto praelio in suas sedes fugere compellitur. Thorismundi caedes. Reversus itaque Attila in sedes suas, et quasi otii poenitens, graviterque ferens a bello cessare, ad Orientis principem Marcianum legatos dirigit, provinciarum testans vastationem, quod sibi promissa a Theodosio quondam imperatore minime persolveret, et inhumanior solito suis hostibus appareret. (1282D)Haec tamen agens, ut erat versutus et callidus, alibi minatus, alibi arma sua commovit, et quod restabat indignationi, faciem in Vesegothas retorsit. Sed non eum quein de Romanis reportavit eventum: nam per dissimiles anterioribus vias recurrens, Alanorum partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere ditioni; quatenus mutata per ipsos belli facie 417 terribilior emineret. Igitur ab Dacia et Pannonia provinciis, in quibus tunc Hunni cum diversis subditis nationibus insidebant, egrediens Attila, in Alanos movit procinctum. Sed Thorismund rex Vesegotharum fraudem Attilae non impari subtilitate persentiens, ad Alanos tota subtilitate [ Niv., velocitate] prius advenit; ibique supervenientis jam Attilae motibus praeparatus occurrit, consertoque praelio, pene simili eum tenore ut prius in campis Catalaunicis, a spe removit victoriae, fugatumque a partibus suis sine triumpho remittens, in sedes proprias fugere compulit. Sic Attila famosus, et multarum (1283A)victoriarum dominus, dum quaerit famam perditoris abjicere, et quod prius a Vesegothis pertulerat abolere, geminatam sustinuit, ingloriusque recessit. Thorismund vero, repulsis ab Alanis Hunnorum catervis, sine aliqua suorum laesione Tolosam migravit, suorumque quieta pace composita, tertio anno regni sui aegrotans, dum sanguinem tollit de vena, ab Ascalerno [ al., Ascahhamo] cliente inimicos nuntiante, armis subtractis, peremptus est. Una tamen manu, quam liberam habebat, scabellum tenens, sanguinis sui existit ultor, aliquantos insidiantes sibi exstinguens.

CAPUT XLIV. Theodericus Thorismundi frater rex Vesegotharum Riciarium Suevorum regem, qui Hispaniam invaserat, bello superat. Achiulphum clientem Suevis praeficit. Is tyrannidem affectans capite plectitur. Suevi permissu Theoderici Remismundum sibi regem eligunt. Theoderici regis mors. (1283B)Post cujus decessum, Theodericus germanus ejus Vesegotharum in regno succedens, mox Riciarium Suevorum regem cognatum suum reperit inimicum. Hic item Riciarius affinitatem Theoderici praesumens, universam pene Hispaniam sibi credidit occupandam, judicans opportunum tempus subreptionis incomposita initia tentare regnantis. Quibus ante Gallicia et Lusitania sedes fuere, quae in dextro latere Hispaniae per ripam Oceani porriguntur, habentes ab oriente Austrogoniam, ab occidente in promontorio sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie Lusitaniam et fluvium Tagum, qui arenis suis permiscens auri metalla, trahit cum limi vilitate divitias. Exinde ergo exiens Riciarius rex Suevorum, nititur totam Hispaniam occupare. Cui Theodericus cognatus suus, ut erat moderatus, legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis, verum etiam nec tentare praesumeret, odium sibi tali ambitione (1283C)acquirens. Ille vero animo praetumido ait: Si hic murmuras, et me venire causaris: Tolosam, ubi tu sedes, veniam; ibi si vales, resiste. His auditis, aegre tulit Theodericus, compacatusque cum caeteris gentibus, arma movit in Suevos, Burgundionum quoque Gaudiacum, et Hilpericum reges auxiliares habens, sibique devotos. Ventum est ad certamen juxta flumen Urbium, quod inter Asturicam Hiberiamque praetermeat; consertoque praelio, Theodericus cum Vesegothis, qui ex justa parte pugnabat, victor efficitur, Suevorum gentes pene cunctas usque ad internecionem prosternens. Quorum rex Riciarius relicta infecta victoria, hostem fugiens, in navim conscendit, adversaque procella Tyrrheni ostii repercussus, Vesegotharum est manibus redditus, miserabilem non differens mortem, cum elementa mutaverit. Theodericus vero victor existens, subactis pepercit, nec ultra certamina saevire permisit, praeponens Suevis, quos subjecerat, clientem Athiulfum. Qui in brevi animum ad praevaricationem ex Suevorum (1283D)suasionibus commutans, neglexit imperata complere, potius tyrannica elatione superbiens, credensque se ea virtute provinciam obtinere qua dudum cum domino suo eam subjecisset. Is siquidem erat Warnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate sejunctus; idcirco nec libertati studens, nec patrono fidem servans. Quo comperto, Theodericus mox contra eum, qui cum de regno pervaso dejicerent destinavit. Qui venientes, sine mora in primo eum certamine superantes, congruam factorum ejus ab eo exegerunt ultionem. Captus namque, et suorum solatio destitutus, capite plectitur; sensitque tandem iratum, qui propitium dominum crediderat contemnendum. Tunc Suevi rectoris sui interitum contuentes, locorum sacerdotes ad Theodericum supplices direxerunt. Quos ille pontificali reverentia suscipiens, non solum impunitatem Suevorum indulsit, sed et ut sibi de suo genere principem constituerent (1284A)flexus pietate concessit. Quod et factum est, et Remismundum sibi Suevi regulum ordinaverunt. Ilis peractis, paceque cunctis munitis, tertiodecimo regni sui anno Theodericus occubuit.

CAPUT XLV. Euricus Vesegotharum rex Theoderico succedit, Romanis imperatoribus aliis super alios caesis. Gizericus Wandalorum rex Italiam invadit, Romam vastat. Euricus Gallias invadit, Britones Romanorum auxiliarios profligat, Arvernam Galliae civitatem occupat. Cui frater Euricus percupida festinatione succedens, saeva suspicione pulsatus est. Nam dum haec circa Vesegotharum gentem et alia nonnulla geruntur, Valentinianus imperator dolo Maximi occisus est, et ipse Maximus tyrannico more regnum invasit. Quod audiens Gizericus rex Wandalorum, ab Africa armata classe in Italiam venit, Romamque (1284B)ingressus, cuncta devastat. Maximus vero fugiens, a quodam Urso milite Romano interemptus est. Post quem jussu Marciani imperatoris Orientalis, Majorianus Occidentale suscepit imperium gubernandum. Sed et ipse non diu regnans, dum contra Alanos, qui Gallias infestabant, movisset procinctum, Dertonae juxta fluvium Ira cognomento occiditur. Cujus locum Severus invasit, qui tertio anno imperii sui Romae obiit. Quod cernens Leo imperator, qui in orientali regno Marciano successerat, Anthemium patricium suum ordinans, Romae principem ordinavit. Qui veniens illico Ricimerem generum suum contra Alanos direxit, virum egregium, et pene tunc in Italia ad exercitum singularem. Qui multitudinem Alanorum et regem eorum Beurgum in primo statim certamine superatos, internecioni prostravit. Euricus ergo Vesegotharum rex crebram mutationem Romanorum principum cernens, Gallias suo jure nisus est occupare. Quod comperiens Anthemius imperator, protinus solatia Britonum postulavit. Quorum rex (1284C)Riothimus cum duodecim millibus veniens, in Biturigas [ al., Veturigas] civitatem Oceano e navibus egressus, susceptus est. Ad quos rex Vesegotharum Euricus innumerum ductans exercitum advenit, diuque pugnans, Riothimum Britonum regem, antequam Romani in ejus societate conjungerentur, superavit. Qui ampla parte exercitus amissa, cum quibus potuit fugiens, ad Burgundionum gentem vicinam, Romanis in eo tempore foederatam, advenit. Euricus vero rex Vesegotharum Arvernam Galliae civitatem occupavit, Anthemio principe jam defuncto; qui cum Ricimere genero suo intestino bello saeviens, Romaniam trivisset, ipseque a genero peremptus, regnum reliquit Olibrio. Quo tempore in Constantinopoli Aspar primus patriciorum et Gothorum genere clarus, cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim patricio, hoc autem Caesare, generoque Leonis principis appellato, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit. Et 418 necdum Olibrio 8 mense in regnum ingresso obeunte, Glycerius apud Ravennam (1284D)plus praesumptione quam electione Caesar effectus est. Quem anno vix expleto, Nepos Marcel lini quondam patricii sororis filius, a regno dejiciens in portu Romano episcopum ordinavit. Tantas varietates mutationesque Euricus cernens, ut diximus superius, Arvernam occupat civitatem, ubi tunc Romanorum dux praeerat Decius nobilissimus senator, et dudum Aviti imperatoris, qui ad paucos dies regnum invaserat, filius. Nam hic ante Olibrium paucos dies tenens imperium, ultro recessit Placentiam, ibique episcopus est ordinatus. Hujus ergo filius Decius diu certans cum Vesegothis, nec valens antestare, relicta patria maximeque urbe Arvernate hosti, ad tutiora se loca collegit. Quod audiens Nepos imperator, praecepit Decio, relictis Galliis, ad se venire, in locum ejus Oreste magistro militum ordinato. Qui Orestes suscepto exercitu, et contra hostes egrediens, a Roma Ravennam pervenit, ibique remoratus, Augustulum (1285A)filium suum imperatorem efficit. Quo comperto, Nepos fugit in Dalmatias, ibique defecit privatus regno, ubi jam Glycerius dudum imperator episcopatum Salonitanum habebat, Augustulo vero a patre Oreste in Ravenna imperatore ordinato.

CAPUT XLVI. Odouacer Turcilingorum rex Italiam invadit et subjugat. Non multum post Odouacer Turcilingorum rex, habens secum Scyros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios, Italiam occupavit, et Oreste interfecto, Augustulum filium ejus de regno pulsum, in Lucullano Campaniae castello exsilii poena damnavit. Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum praedecessorumque regni quingentesimo vigesimo secundo, (1285B)Gothorum dehinc regibus Romam Italiamque tenentibus. Interea Odouacer rex gentium omni Italia subjugata, ut terrorem suum Romanis indicaret, mox initio regni sui Brachilam comitem apud Ravennam occidit, regnoque suo confortato, pene per quatuordecim annos usque ad Theoderici praesentiam, de quo in subsequentibus dicturi sumus, obtinuit. Interim tamen ad eum ordinem unde digressi sumus redeamus.

CAPUT XLVII. Euricus Vesegotharum rex Arelatum, Massiliam et Burgundiones subigit. Moritur. Alaricus Eurici filius, nonus Vesegotharum rex. Euricus rex Vesegotharum Romani regni vacillationem cernens, Arelatum et Massiliam propriae subdidit ditioni. Gezericus etenim Wandalorum rex suis eum muneribus ad ista committenda illexit, quatenus ipse Leonis vel Zenonis insidias quas contra eum direxerant, praecaveret; egitque ut Orientale imperium (1285C)Ostrogothae, Hesperium Vesegothae vastarent, ut in utraque republica hostibus decernentibus, ipse in Africa quietus regnaret. Quod Euricus grato suscipiens animo, totas Hispanias Galliasque sibi jam jure proprio tenens, simul quoque et Burgundiones subegit, Arelatoque degens, decimo nono anno regni sui vita privatus est. Huic successit proprius filius Alaricus, qui nonus in numero ab illo Alarico magno regnum adeptus est Vesegotharum. Nam pari tenore, ut de Augustulo superius diximus, et in Alaricis provenisse cognoscitur, in eis saepe regna deficiunt a quorum nominibus inchoant. Quo interim nos praetermisso, sicut promisimus, omnem Gothorum texamus originem. Et quia dum utraeque gentes tam Ostrogothae quam etiam Vesegothae in uno essent, ut valui, majorum sequens dicta revolvi, divisosque Vesegothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus: necesse nobis est iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire, et Ostrogotharum genealogiam (1285D)actusque pari tenore exponere.

CAPUT XLVIII. Ostrogotharum regum ab Ermanarici regis decessione genealogia, usque ad Walamirum Thorismundi filium, et Attilae mortem. Ostrogothae Ermanarici regis sui decessione a Vesegothis divisi. Hunnorum subditi ditioni, in eadem patria remorati sunt, Winithario tamen Amalo principatus sui insignia retinente. Qui avi Ataulfi virtutem imitatus, quamvis Ermanarici felicitate inferior, tamen moleste ferens Hunnorum imperio subjacere, paululum se subtrahebat ab illis, suamque dum nititur ostentare virtutem, in Antarum fines movit procinctum, eosque dum aggreditur, prima congressione superatur; deinde fortiter egit, regemque eorum Box nomine cum filiis suis, et 70 primatibus in exemplo terroris cruci affixit, ut dedititiis metum (1286A)cadavera pendentium geminarent. Sed cum tali libertate vix anni spatio imperasset, non est passus Balamber [ supra Balamir] rex Hunnorum, sed ascito ad se Sigismundo [ al., accersito ad se Gesismundo] Hunimundi Magni filio, qui juramenti sui et fidei memor cum ampla parte Gothorum Hunnorum imperio subjacebat, renovatoque cum eo foedere, super Winitharium duxit exercitum; diuque certantibus, primo et secundo certamine Winitharius vincit. Nec valet aliquis commemorare quantam stragem de Hunnorum Winitharius fecit exercitu. Tertio vero praelio subreptionis auxilio ad fluvium nomine Erac, dum uterque ad se venissent, Balamber sagitta missa caput Winitharii saucians, interemit; neptemque ejus Waladamarcam [ al., Vallamaricam] sibi in conjugio copulans, jam omnem in pace Gothorum populum subactum possedit: ita tamen ut genti Gothorum semper unus proprius regulus, quamvis Hunnorum consilio, imperaret. Et mox defuncto Winithario, rexit eos Hunimundus filius quondam regis potentissimi (1286B)Ermanarici, acer in bello, totiusque corporis pulchritudine pollens: qui post haec contra Suevorum gentem feliciter dimicavit. Eoque defuncto, successit Thorismund filius ejus, flore juventutis ornatus, qui secundo principatus sui anno contra Gepidas movit exercitum; magnaque de illis potitus victoria, casu equi dicitur interemptus. Quo defuncto, sic eum luxere Ostrogothae, ut 40 [ Niv., 60] per annos in ejus loco rex alius non succederet; quatenus et illius memoriam semper haberent in ore, et tempus accederet quo Walamir ambitum [ al., habitum] repararet virilem, qui erat ex consobrino ejus genitus Wandalario; quia 419 filius ejus, ut superius diximus, Berismund, jam contempta Ostrogotharum gente propter Hunnorum dominium, ad partes Hesperias Vesegotharum fuisset gentem secutus. de quo et ortus est Vedericus. Vederico quoque filius natus est Eutharicus, qui junctus Amalasuentae filiae Theoderici, item Amalorum stirpem jam divisam conjunxit, et genuit Athalaricum et Mathesuentam. Sed quia Athalaricus (1286C)in annis puerilibus defunctus est, Mathesuenta Constantinopolim illata, de secundo viro, id est Germano fratruele Justiniani imperatoris genuit posthumum filium, quem nominavit Germanum. Sed nobis, ut ordo quem cupimus decurrat, ad Wandalarii sobolem, quae trino Hore pullulabat, redeundum est. Hic etenim Wandalarius fratruelis Ermanarici, et supra scripti Thorismundi consobrinus, tribus editis liberis, in gente Amala gloriatus est, id est Walamir, Theodemir, Widemir. Ex quibus per successionem parentum Walamir in regnum conscendit, adhuc Hunnis eos inter alias gentes generaliter obtinentibus. Eratque tunc in tribus his germanis contemplatio grata, quando mirabilis Theodemir pro fratris Walamir militabat imperio. Walamir vero pro altero jubet ornando, Widemir servire pro fratribus aestimabat. Sic eis mutua affectione se tuentibus, nulli penitus deerat regnum, quod utrique in sua pace tenebant. Ita tamen, ut saepe dictum est, imperabant, (1286D)ut ipsi Attilae Hunnorum regis imperio deservirent. Quibus nec contra parentes Vesegothas licuisset recusare certamen; sed necessitas domini etiam si parricidium jubet, implendum est. Nec aliter ab Hunnorum dominio divelli potuit gens aliqua Scythica, nisi optata cunctis nationibus in commune, et Romanis mors Attilae provenerit, quae tam utilis [ forte vilis] fuit, ut vita mirabilis.

CAPUT XLIX. De Attilae Hunnorum regis morte ex nimia ebrietate, et de magnificis exsequiis ei praestitis. Attila, ut Priscus historicus refert, exstinctionis suae tempore puellam Ildico nomine, decoram valde, sibi in matrimonium post innumerabiles uxores, ut mos erat gentis illius, socians, ejusque in nuptiis magna hilaritate resolutus, vino somnoque gravatus, resupinus jacebat, redundansque sanguis, qui ei (1287A)solite de naribus effluebat, dum consuetis meatibus impeditur, itinere ferali faucibus illapsus eum exstinxit. Ita glorioso per bella regi temulentia pudendum exitum dedit. Sequenti vero luce, cum magna pars diei fuisset exempta, ministri regii triste aliquid suspicantes, post clamores maximos fores effringunt, inveniuntque Attilae sine vulnere necem sanguinis effusione peractam, puellamque demisso vultu sub velamine lacrymantem. Tunc, ut illius gentis mos est, crinium parte truncata, informes facies cavis turpavere vulneribus, ut praeliator eximius non femineis lamentationibus et lacrymis, sed sanguine lugeretur virili. De quo id accessit mirabile, ut Marciano principi Orientis de tam feroci hoste sollicito, in somnis Divinitas assistens, arcum Attilae in eadem nocte fractum ostenderet, quasi quod gens ipsa eo telo multa praesumat. Hoc Priscus historicus vera se dicit attestatione probare. Nam in tantum magnis imperiis Attila terribilis habitus est, ut ejus mortem in locum muneris superna regnantibus indicarent. (1287B)Cujus manes quibus modis a sua gente honorati sunt, pauca de multis dicere non omittamus. In mediis siquidem campis, et intra tentoria serica cadavere collocato, spectaculum admirandum et solemniter exhibetur. Nam de tota gente Hunnorum electissimi equites in eo loco quo erat positus, in modum circensium cursibus ambientes, facta ejus cantu funereo tali ordine referebant. Praecipuus Hunnorum rex Attila, patre genitus Mundzucco, fortissimarum gentium dominus, qui inaudita ante se potentia solus Scythica et Germanica regna possedit, nec non utraque Romanae urbis imperia captis civitatibus terruit, et ne praeda aliqua subderent [ lege praedae reliqua subderet], placatus precibus, annuum vectigal accepit. Cumque haec omnia proventu felicitatis egerit, non vulnere hostium, non fraude suorum, sed gente incolumi inter gaudiia laetus, sine sensu doloris occubuit. Quis ergo hunc dicat exitum, quem nullus aestimat vindicandum? Postquam (1287C)talibus lamentis est defletus, stravam super tumulum ejus, quam appellant ipsi, ingenti comessatione concelebrant, et contraria invicem sibi copulantes, luctum funereum mixto gaudio explicabant, noctuque secreto cadaver est terra reconditum. Cujusfercula [ al., coopercula] primum auro, secundo argento, tertio ferri rigore communiunt, significantes tali argumento potentissimo regi omnia convenisse: ferrum quo gentes edomuit; aurum et argentum, quod ornatum reipublicae utriusque acceperit. Addunt arma hostium caedibus acquisita, phaleras vario gemmarum fulgore pretiosas, et diversi generis insignia, quibus colitur aulicum decus. Et ut tot et tantis divitiis humana curiositas arceretur, operi deputatos detestabili mercede trucidarunt, emersitque momentanea mors sepelientibus cum sepulto.

CAPUT L. Attila mortuo contentio inter innumeros ejus filios de successione orta. Ardaricus Gepidarum rex Ellac Attilae filium in praelio interficit, reliquos filios ad Ponticum usque mare fugat. Marcianus imp. variis Gothis et Gepidis diversas sedes concedit. (1287D) Talibus peractis, ut solent animi juvenum ambitu potentiae concitari, inter successores Attilae de regno orta contentio est; et dum inconsulte imperare cupiunt cuncti, omnes simul 420 imperium perdidere. Sic frequenter regna gravat plus copia quam (1288A)inopia successorum. Nam filii Attilae, quorum per licentiam libidinis pene populus fuit, gentes sibi dividi aequa sorte poscebant, ut ad instar familiae bellicosi regis cum populis mitterentur in sortem. Quod dum Gepidarum rex comperit Ardaricus, de tot gentibus indignatus velut vilissimorum mancipiorum conditione tractari, contra filios Attilae primus insurgit, illatumque serviendi pudorem secuta felicitate detersit; nec solum suam gentem, sed et caeteras, quae pariter premebantur, sua discessione absolvit: quia facile omnes appetunt quae pro cunctorum utilitate tentantur. In mutuum igitur armantur exitium, bellumque committitur in Pannonia, juxta flumen cui nomen est Netad [ al., Nedae]. Illic concursus factus est gentium variarum quas Attila in sua tenuerat ditione. Dividuntur regna cum populis, fiuntque ex uno corpore membra diversa; nec quae unius passioni compaterentur, sed quae exciso capite invicem insanirent; quae nunquam contra se pares invenerant, nisi ipsi mutuis se vulneribus (1288B)sauciantes, seipsas discerperent fortissimae nationes. Nam ibi admirandum reor fuisse spectaculum, ubi cernere erat cunctis [ al., contis], pugnantem Gothum ense furentem, Gepidam in vulnere suorum cuncta tela [ al., suo regum tela] frangentem, Suevum pede, Hunnum sagitta praesumere, Alanum gravi, Herulum levi armatura aciem instruere. Post multos ergo gravesque conflictus favit Gepidis inopinata victoria; nam triginta fere millia tam Hunnorum quam aliarum gentium quae Hunnis ferebant auxilium, Ardarici gladius conspiratorumque peremit. In quo praelio filius Attilae major natu, nomine Ellac, occiditur; quem tantum pater super caeteros amasse perhibebatur, ut eum cunctis diversisque filiis suis in regno praeferret, sed non fuit voto patris fortuna consentiens; nam post multas hostium caedes sic viriliter eum constat peremptum, ut tam gloriosum superstes pater optasset interitum. Reliqui vero germani ejus eo occiso fugantur juxta littus Pontici (1288C)maris, ubi prius Gothos sedisse descripsimus. Cessere itaque Hunni, quibus cedere putabatur universitas. Adeo dissidium perniciosa res est, ut divisi corruerint, qui adunati viribus territabant. Haec causa Ardarici regis Gepidarum felix adfuit diversis nationibus qui Hunnorum regimini inviti fabulabantur, eorumque diu moestissimos animos ad hilaritatem libertatis votivae erexit: venientesque multi per legatos, suos ad solum Romanorum, et a principe tunc Marciano gratissime suscepti, distributas sedes quas incolerent accepere. Nam Gepidae Hunnorum sibi sedes viribus vindicantes, totius Daciae fines velut victores potiti, nihil aliud a Romano imperio, nisi pacem et annua solemnia, ut strenui viri, amica pactione postulavere. Quod et libens tunc annuit imperator, et usque nunc consuetum donum est. Nam gens ipsa a Romano suscipit principe. Gothi vero cernentes Gepidas Hunnorum sedes sibi defendere, Hunnorumque populum suas antiquas sedes occupare, maluerunt a Romano regno terras petere, quam (1288D)cum discrimine suo invadere alienas, accipientes Pannoniam, quae in longa porrecta planitie habet ab oriente Moesiam superiorem, a meridie Dalmatiam, ab occasu Noricum, a septentrione Danubium. Ornata patria civitatibus plurimis, quarum prima Sirmis, extrema Vindomina. Sauromatae vero, quos Sarmatas, diximus, et Cemandri, et quidam ex Hunnis in parte Illyrici ad castrum Martenam sedes sibi datas coluere. Ex (1289A)quo genere fuit Blivilas dux Pentapolitanus, ejusque germanus Froilas et nostri temporis Bessa patricius. Sciri vero et Satagarii et caeteri Alanorum cum duce suo nomine Candax Scythiam minorem inferioremque Moesiam accepere. Cujus Candacis Alanonvamuthis patris mei genitor Peria, id est meus avus, notarius quousque Candax ipse viveret fuit; ejusque germanae filius Gunthigis, qui et Basa dicebatur, magister militum, filius Andagis, filii Andalae, de prosapia Amalorum descendens. Ego item, quamvis Agrammatus, Jornandes, ante conversionem meam notarius fui. Rugi vero aliaeque nationes nonnullae Biozimetas, Scandiopolim [ al. Brisim et Archiadropolim], ut incolerent, petivere. Hernac quoque junior Attilae filius cum suis in extremo minoris Scythiae sedes delegit. Emnedzar et Uzindur [ al. Emedzar, Eumezur et Ulzindur] consanguinei ejus in Dacia Ripensi. Uto et Iscalmus [ al. Histo Alivoque], qui ea potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romaniam dederunt. E quibus nunc usque (1289B)Sacromontisii et Fosatisii dicuntur.

CAPUT LI. De Gothorum qui Minores dicuntur sedibus, et de Vulfila ipsorum pontifice, qui eos litteris instituit. Erant siquidem et alii Gothi, qui dicuntur Minores, populus immensus, cum suo pontifice, ipsoque primate Vulfila, qui eis dicitur et litteris instituisse, hodieque sunt in Moesia regione incolentes Encopolitanam [ al. Necopolitanam]. Ad pedes enim [ al. Haemi] montis gens multa sedit pauper et imbellis, nihil abundans, nisi armento diversi generis pecorum, et pascuis, silvaque lignorum, parum habens tritici, caeterarum specierum est terra fecunda. Vineas vero nec si sunt alibi, certi eorum cognoscent, ex vicinis locis sibi vinum negotiantes, nam lacte aluntur.

CAPUT LII. De Ostrogotharum variis post Attilae mortem sedibus in Pannonia, utque Attilae filios irruentes propulsarint in Scythiam; deque Ostrogotharum cum Romanis amicitia, obside pacis Constantinopolim misso Theoderico Theodemiri filio. (1289C) Plerique ergo, ut ad gentem unde agitur revertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia sub rege Walemir ejusque germanis Theodemir et Widemir morabantur, quamvis divisa loca, consilia tamen habuere unita. Nam Walemir inter Scarniungam et Aquam Nigram fluvios, Theodemir juxta lacum Pelsodis, Widemir inter utrosque manebat. Contigit ergo ut Attilae filii contra Gothos, quasi desertores dominationis suae, velut fugacia mancipia requirentes venirent, ignarisque aliis fratribus super Walemir solum irruerent. Quos tamen ille, quamvis cum paucis, excepit; diuque fatigatos ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium remaneret, quae in 421 fugam versa eas partes Scythiae peteret quas Danubii [ al. Danabri] amnis fluenta praetermeant, quae lingua (1289D)sua Hunnivar appellant. Eoque tempore cum ad fratrem Theodemirem gaudii nuntium direxisset, eo mox die nuntius veniens felicius in domo Theodemiris reperit gaudium. Ipso siquidem die Theodericus ejus filius, quamvis de Erelieva concubina, bonae tamen spei puerulus natus erat. Post tempus ergo non multum rex Walemir ejusque germani Theodemir et Widemir, consueta dum traderent dona a principe Marciano, quae ad instar strenuae gentis acceperunt, ut pacis federa custodirent, missa legatione ad imperatorem, vident Theodericum Triarii [ al. Triani] filium, et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum, omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis junctum, et annua solemnia consequentem, et se tantum despici. Illico furore commoti arma arripiunt, et Illyricum pene totum (1290A)discurrentes in praedam devastant. Sed statim imperator animo mutato ad pristinam recurrit amicitiam, missaque legatione, tam praeterita cum instantibus munera tribuit, quam etiam de futuro sine aliqua controversia tribuere compromittit; pacisque obsidem ab eis, quem supra retulimus, Theodericum infantulum Theodemiris accepit. Qui jam annorum septem incrementa conscendens, octavum intraverat annum. Quem dum pater cunctatus daret, patruus Walemir exstitit supplicator, tantum ut pax firma inter Romanos Gothosque maneret. Datus igitur Theodericus obses a Gothis, ducitur ad urbem Constantinopolitanam Leoni principi, et quia puerulus elegans erat, meruit gratiam imperialem habere.

CAPUT LIII. Ostrogothae post Attilae mortem in Satagas movent. Hunnos, duce Dinzione Attilae filio, obsistentes propulsant. Varia Ostrogotharum cum Suevis et Sciris praelia. Walemiri mors. Sciri ad internecionem deleti. (1290B) Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent solatia, simulque cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari: primo contra Satagas, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes. Quod ubi rex Hunnorum Dinzio [ Al., Dinclzic.], filius Attilae, cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur, quamvis pauci, ejus tamen sub imperio remansisse, Ulzingures, Angisciros, Bittugores, Bardores, veniens ad Bassianam Pannoniae civitatem, eamque circumvallans, fines ejus coepit praediri. Quo comperto Gothi, ubi erant, expeditionemque solventes quam contra Satagas collegerant, in Hunnos convertunt; et sic eos suis a finibus inglorios pepulerunt, ut jam ex illo tempore qui remanserant Hunni, et usque hactenus, Gothorum arma formident. Quiescente vero tandem Hunnorum gente a Gothis, Hunimundus Suevorum (1290C)dux, dum ad praedandas Dalmatias transit, armenta Gothorum in campis errantia depraedavit: quia Dalmatiis Suevia vicina erat, nec a Pannoniis multum distabat, praesertim ubi tunc Gothi residebant. Quid plurimum? Hunimundo cum Suevis vastatis Dalmatiis ad sua revertente, Theodemir germanus Walemiris regis Gothorum, non tantum jacturam armentorum dolens, quantum metuens ne Suevi, si impune hoc lucrarentur, ad majorem licentiam prosilirent, sic vigilavit in eorum transitu, ut intempesta nocte dormientes invaderet ad lacum Pelsodis, consertoque inopinato praelio, ita eos oppressit, ut etiam ipso rege Hunimundo capto, omnem exercitum ejus, qui gladium evasissent, Gothorum subderet servituti. Et dum multum esset amator misericordiae, facta ultione, veniam condonavit, reconciliatusque cum Suevis, eumdem quem ceperat adoptans sibi filium, remisit cum suis in Sueviam. Sed ille immemor paternae gratiae, post aliquod tempus conceptum dolum parturiens, Scirorum gentem incitavit, qui tunc supra Danubium (1290D)considebant, et cum Gothis pacifice morabantur; quatenus scissi ab eorum foedere, secumque juncti, in arma prosilirent, gentemque Gothorum invaderent. Tunc Gothis nihil mali sperantibus, praesertim de utrisque amicis vicinis confisis, bellum insurgit ex improviso, coactique necessitate ad arma confugiunt; solitoque certamine arrepto, se suamque injuriam ulciscuntur. In eo siquidem praelio rex eorum Walemir dum equo insidens ad cohortandos suos ante aciem curreret, proturbatus equus corruit, sessoremque suum dejecit; qui mox inimicorum lanceis confossus, interemptus est. Gothi vero tam regis sui mortem quam suam injuriam a rebellionibus exigentes, ita sunt praeliati, ut pene de gente Scirorum, nisi qui nomen ipsum ferrent, et hic cum de decore non remansissent, sic omnes exstinxerunt.

CAPUT LIV. Suevorum reges Hunimundus et Alaricus cum Sarmatis et Sciris, Gepidis et Rugis in Ostrogothas, moventes, maxima clade afficiuntur. (1291A) Quorum exitium Suevorum reges Hunimundus et Alaricus veriti, in Gothos arma moverunt, freti auxilio Sarmatarum, qui cum Beuga et Babai regibus suis auxiliariis eorum devenissent, ipsasque Scirorum reliquias, quasi ad ultionem suam acrius pugnaturas accersentes cum Edica et Vulfo [ al., Hunulfo] eorum primatibus, habuerunt simul secum tam Gepidas quam ex gente Rugorum non parva solatia; caeterisque hinc inde collectis, ingentem multitudinem aggregantes, ad amnem Bolliam in Pannoniis castrametati sunt. Gothi tunc Walemire defuncto, ad fratrem ejus Theodemir confugerunt. Qui quamvis dudum cum fratribus regnans, tamen auctioris potestatis insignia sumens, Widemire fratre juniore accito, et cum ipso curas belli partitus, coactus ad arma prosilivit; (1291B)consertoque praelio, superior pars invenitur Gothorum, adeo ut campus inimicorum corruentium cruore madefactus, ut Rubrum pelagus appareret, armaque et cadavera in modum collium cumulata, campum plus quam 422 decem millibus opp everunt. Quod Gothi cernentes, ineffabili exsultatione laetantur, eo quod regis sui Walemiris sanguinem et suam injuriam cum maxima inimicorum strage ulciscerentur. De innumeranda vero variaque multitudine hostium, qui valuerunt evadere, effugati vix ad sua inglorii pervenerunt.

CAPUT LV. Theodemirus rex in Suevos movet, eosque vastat, et pene subigit. Theodericus Theodemiri filius pene adhuc puer inscio patre Babai Sarmatarum regem adortus, interimit. Singidonum civitatem capit. Post certum vero tempus instanti hiemali frigore, amneque Danubii solite congelato (nam istiusmodi fluvius ita rigescit, ut in silicis modum vehat exercitum (1291C)pedestrem, plaustraque et tragulas, vel quidquid vehiculi fuerit, nec cymbarum indigeat lintre): sic ergo eum gelatum Theodemir Gothorum rex cernens, pedestrem ducit exercitum; emensoque Danubio, Suevis improvisus a tergo apparuit. Nam regio illa Suevorum ab oriente Baiobaros habet, ab occidente Francos, a meridie Burgundiones, a septentrione Thuringos. Quibus Suevis tunc juncti Alemanni etiam aderant, ipsique Alpes erectas [ forte Brettias] omnino regentes, unde nonnulla fluenta Danubio influunt, nimio cum sono vergentia. Hic ergo taliter munito loco, Theodemir rex hiemis tempore Gothorum ductavit exercitum, et tam Suevorum gentem quam etiam Alemannorum utrasque ad invicem foederatas devicit, vastavit et pene subegit. Inde quoque victor ad proprias sedes, id est Pannonias revertens, Theodericum filium suum, quem Constantinopolim obsidem dederat, a Leone imperatore remissum cum magnis muneribus gratanter excepit. (1291D)Qui Theodericus jam adolescentiae annos contingens, expleta pueritia, octavum decimum peragens annum, ascitis satellitibus patris, ex populo amatores sibi, clientesque consociavit, pene sex millia viros; cum quibus inscio patre, emenso Danubio, super Babai Sarmatarum regem discurrit, qui tunc de Camundo duce Romanorum victoria potitus, superbiae tumore regnabat, eumque superveniens Theodericus interemit, familiamque et censum depraedans, ad genitorem suum cum victoria repedavit. Singidonum dehinc civitatem quam ipsi Sarmatae occupassent, invadens, non Romanis reddidit, sed suae subdidit ditioni.

CAPUT LVI. Ostrogothae pertaesi pacis, Italiam, Gallias et Illyricum infestant. Theodemirus foedere cum Romanis inito moritur. Minuentibus deinde hinc inde vicinarum gentium (1292A)spoliis, coepit et Gothis victus vestitusque deesse, et hominibus quibus dudum bella alimoniam praestitissent, pax coepit esse contraria; omnesque cum clamore magno ad regem Theodemir accendentes Gothi orant, quacunque parte vellet ductaret exercitum. Qui accito Germano, missaque sorte, hortatus est ut ille in partem Italiae ubi tunc Glycerius regnabat imperator, ipse vero ceu fortior [ al. fortiter] ad fortius regnum accederet, orientale quidem; quod et factum est. Et mox Widemir Italiae terras intravit, et extremum fati munus reddens, excessit rebus humanis, successorem relinquens regni Widemir filium suum. Quem Glycerius imperator muneribus datis, de Italia ad Gallias transtulit, quae a diversis circumcirca gentibus premebantur: asserens vicinos sibi Vesegothas eorum parentes regnare. Quid multa? Widemir acceptis muneribus, simulque mandatis a Glycerio imperatore, Gallias tendit, seseque cum parentibus jungens Vesegothis, unum corpus efficitur, ut dudum fuerat; et sic Gallias Hispaniasque tenentes (1292B)suo jure defendunt, ut nullus sibi alius praevaleret. Theodemir autem frater senior cum suis transit Saum [ al., Spadum] amnem, Sarmatis militibusque interminans bellum, si aliquis obstaret ei. Quod illi verentes, quiescunt; imo nec praevalent ad tantam multitudinem. Videns Theodemir undique sibi prospera provenire, Naissum primam urbem invadit Illyrici: filioque suo Theoderico consociatus astat, et in villam comites per castrum Herculis transmittit Ulpianam. Qui venientes, tam eam quam et opes mox in deditionem accipiunt, nonnullaque loca Illyrici inaccessibilia, sibi tunc primum pervia faciunt. Nam Heracliam et Larissam civitates Thessaliae primum praeda capta, jure bellico potiuntur. Theodemir vero rex animadvertens tam felicitatem suam quam etiam filii; nec hac tamen contentus, egrediens Naisitanam urbem, paucis ad custodiam derelictis, ipse Thessalonicam petiit, in qua Clarianus [ al., Hillarianus] Patricius a principe directus, cum exercitu morabatur. Qui dum videret vallo muniri Thessalonicam, (1292C)nec se eorum conatibus posse resistere, missa legatione ad Theodemir regem, muneribusque oblatis, ab obsidione eum urbis retorquet. Initoque foedere, Romanus ductor cum Gothis loca eis jam sponte, quae incolerent, tradidit, id est Ceropellas, Europam, Medianam, Petinam, Bereum, et alia quae Sium [ al. Phium] vocantur. Ubi Gothi cum rege suo armis depositis, composita pace, quiescunt. Nec diu post haec et rex Theodemir in civitate Cerras fatali aegritudine occupatus, vocatis Gothis, Theodericum filium regni sui designat haeredem, et ipse mox rebus humanis excessit.

CAPUT LVII. Theodericus Ostrogotharum rex a Zenone imp. Romam evocatur, ab eo adoptatur, consulatu et equestri statua donatur, Odoacrum in Hesperia magna elade afficit. Insignia regis Romanorum assumit. (1292D)Theodericum vero genti suae regem audiens ordinatum imperator Zeno, gratum suscepit, eique evocatoria destinata, ad se in urbem venire praecepit, dignoque suscipiens honore, inter proceres sui palatii collocavit. Et post aliquod tempus ad ampliandum honorem ejus in arma, sibi eum filium adoptavit, de suisque stipendiis triumphum 423 in urbe donavit; factusque est consul ordinarius, quod summum bonum primumque in mundo docus edicitur; nec tantum hoc, sed etiam equestrem statuam ad famam tanti viri ante regiam palatii collocavit. Inter haec ergo Theodericus Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe bonis omnibus frueretur, gentemque suam in Illyr co, ut diximus, residentem, non omnino idoneam aut refertam audiret, elegit potius solito more gentis sua labore quaerere victum, quam ipse otiose frui regni Romani bona, et gentem suam mediocriter victitare; secumque deliberans, ad principem ait: Quamvis (1293A)nihil deest nobis, imperio vestro famulantibus: tantum [ forte tamen si], si dignum ducit pietas vestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat. Cumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset loquendi concessa: Hesperia, inquit, plaga, quae dudum decessorum praedecessorumve vestrorum regimine gubernata est, et Urbs illa caput orbis et domina, quare nunc sub regis Turcilingorum et Rugorum tyrannide fluctuat? Dirige cum gente mea, si praecipis, ut hic expensarum pondere careas; et ibi si adjutus a Domino vicero, fama vestrae pietatis irradiet. Expedit namque ut ego, qui sum servus vester et filius, si vicero, vobis donantibus regnum illud possideam; haud ille, quem non nostis, tyranni jugo senatum vestrum partemque reipublicae captivitatis servitio premat. Ego enim si vicero, vestro dono vestroque munere possidebo; si victus fuero, vestra pietas nihil amittit; imo, ut diximus, lucratur expensas. Quo audito, quamvis aegre ferret imperator discessum ejus, nolens tamen eum contristare, annuit quae (1293B)poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei commendans Romanum. Igitur egressus urbe regia Theodericus, et ad suos revertens, omnem gentem Gothorum, quae tamen ei praebuerat consensum, assumens, Hesperiam tendit, rectoque itinere per Sirmas ascendit, vicinas Pannoniae. Indeque Venetiarum fines ingressus, ad pontem Sontium nuncupatum castrametatus est. Cumque ibi ad reficienda corpora hominum jumentorumque aliquanto tempore resedisset, Odouacer armatum contra eum direxit exercitum. Quem ille, ad campos Veronenses occurrens, magna strage delevit, castrisque solutis, fines Italiae cum potiore audacia intrat; transactoque Pado amne ad Ravennam regiam urbem castra componit, tertio fere milliario ab urbe, loco qui appellatur Pineta. Quod cernens Odouacer, intus se in urbe communivit; indeque subreptive noctu frequenter cum suis egrediens, Gothorum exercitum inquietat; et hoc non semel nec iterum, sed frequenter, (1293C)et pene molitur toto triennio. Sed frustra laborat, quia cuncta Italia dominum jam dicebat Theodericum, et illius ad votum res illa publica obsecundabat. Tantum ille solus cum paucis satellitibus et Romanis qui aderant, et fame et bello quotidie intra Ravennam laborabat. Quod dum nihil proficeret, missa legatione, veniam supplicat. Cui et primum concedens Theodericus, postmodum hac luce privavit. Tertioque, ut diximus, anno ingressus in Italiam, Zenonisque imperatoris consulto privatim habito [ Niv., privatum habitum], suaeque gentis vestitum reponens, insigne regii amictus, quasi jam Gothorum Romanorumque regnator assumit.

CAPUT LVIII. De Theoderici regis uxore Audefleda, et concubina, ejusque filiis et filiabus, earumque cum variis regibus conjugio aliisque affinitatibus. Item de Mundone grassatore, et de tropeo de Francis parto. Missa legatione ad Lodoin Francorum regem, filiam (1293D)ejus Audefledam [ al., Oldebfledam] sibi in matrimonio petit. Quam ille grate libenterque concessit, suos filios Ildebertum, et Cheldepertum, et Thuidepertum credens hac societate cum gente Gothorum, inito foedere, sociari. Sed non adeo pacis ad concordiam profuit ista conjunctio, quin saepenumero propter Gallorum terras graviter inter se decertati sunt; et nunquam Gothus Francis cessit, dum viveret Theodericus. Antequam ergo de Audefleda sobolem haberet, naturales ex concubina, quas genuisset adhuc in Moesia, filias habuit, unam nomine Theudicodo [ al., Thiudigotam] et aliam Ostrogotho. Quas mox ut in Italiam venit, regibus vicinis in conjugio copulavit, id est, unam Alarico Vesegotharum, et aliam Sigismundo Burgundionum. De Alarico ergo natus est Amalaricus. Quem avus Theodericus in (1294A)annis puerilibus utroque parente orbatum dum fovet atque tuetur, comperit Eutharicum Witerichi filium. Beremundi et Toresmundi nepotem, Amalorum de stirpe descendentem, in Hispania degere, juvenili aetate, prudentia et virtute, corporisque integritate pollentem. Ad se eum facit venire, eique Amalasuentham filiam suam in matrimonio jungit. Et ut ad plenum progeniem suam dilataret, Amalafredam germanam suam, matrem Theodati [ al., Theodahati; atque ita deinceps ], qui postea rex fuit, Africae regi Wandalorumque conjugem dirigit Trasemundo; filiamque ejus, neptem suam Amalabergam, Thuringorum regi consociat Hermenfredo. Petzamin quoque suum comitem inter primos electum ad obtinendam Sirmiensem dirigit civitatem. Quam ille expulso rege ejus Transarico, filio Trafstile, retenta ejus matre obtinuit. Indeque contra Sabinianum Illyricum magistrum militiae, qui tunc cum Mundone paraverat conflictum, ad civitatem cognomine Margoplano, quae inter Danubium Martianumque [ al., Margum] flumina (1294B)adjacebat, cum duobus millibus peditum, equitibus quingentis, in Mundonis solatia veniens, Illyricianum exercitum demolivit. Nam hic Mundo Attilanis [ forte ab Attilanis] quondam origine descendens, Gepidarum gentem fugiens, ultra Danubium in incultis locis, sine ullis terrae cultoribus debacchatur. Et plerisque abactoribus, scamarisque et latronibus undecunque collectis, turrim quae Herta dicitur, supra Danubii ripam positam, occupans, ibique agresti ritu praedans vicinos, regem se suis grassatoribus nuncupat. Hunc ergo pene desperatum, etiam de traditione sua deliberantem, Petza subveniens, e manibus Sabiniani eripuit, suoque regi Theoderico cum gratiarum actione fecit subjectum. Non minus tropaeum de Francis per Hibbam suum comitem in Galliis acquisivit, plus 30 millibus Francorum in praelio caesis. Nam et Thiodem suum armigerum post mortem Alarici generi, tutorem in Hispaniae regno 424 Amalarici nepotis constituit. Qui Amalaricus in ipsa (1294C)adolescentia Francorum fraudibus irretitus, regnum cum vita amisit. Post quem Thiodis tutor ejusdem regnum ipsum invadens, Francorum insidiosam calumniam de Hispaniis pepulit, et usque dum viveret Vesegothas continuit. Post quem Thiodigis glossa [ al., Thodigis Tolosa] regnum adeptus, non regnans defecit, occisus a suis. Cui succedens Hactenusagil, continuat regnum. Contra quem Athanagildus insurgens, Romani regni concitat vires. Ubi et Liberius patricius cum exercitu destinatur. Nec fuit in parte occidua gens, quae Theoderico, dum viveret, aut amicitia, aut subjectione non deserviret.

CAPUT LIX. Theodericus rex senex Athalaricum filiae suae Amalasuenthae filium, patre orbum, regem denuntiat; Athalarico immatura morte sublato, mater Theodatum consobrinum suum regem instituit, qui illam in insulam quamdam relegat, ubi strangulatur. (1294D)Sed postquam ad senium pervenisset, et se in brevi ab hac luce egressurum cognosceret, convocans Gothos comites gentisque suae primates, Athalaricum infantulum adhuc vix decennem filium filiae suae Amalasuenthae, qui Eutarico patre orbatus erat, regem constituit; eisque in mandatis dedit, ac si testamentali voce denuntians, ut regem colerent, senatum populumque Romanum amarent, principemque orientalem placatum semper propitiumque haberent. Quod praeceptum quandiu Athalaricus rex ejusque mater viverent, in omnibus custodientes, pene per octo annos in pace regnarunt; quamvis Francis de regno puerili desperantibus, imo in contemptu habentibus, bellaque parare molientibus, quod pater et avus Gallias occupasset, eis concessit. Caetera in pacis tranquillitate possessa. Dum ergo ad spem juventutis Athalaricus accederet, tam suam adolescentiam quam matris (1295A)viduitatem Orientis principi commendavit; sed in brevi infelicissimus immatura morte praeventus, rebus humanis excessit. Tum mater, ne pro sexus sui fragilitate a Gothis sperneretur, secum deliberans, Theodatum consobrinum suum germanitatis gratia accersitum a Thuscia, ubi privata vita degens, in laboribus [ forte in laribus, ut in lib. I Var., ep. 3.] propriis erat, in regnunt collocavit. Qui immemor consanguinitatis, post aliquantum tempus a palatio Ravennate abstractam, in insulam laci Bulsinensis cam exsilio relegavit. Ubi paucissimos dies [ al., Ubi Amalasuntha plures dies, etc. ] in tristitia degens, ab ejus satellitibus in balneo est strangulata.

CAPUT LX. Belisarius a Justiniano imp. adversus Gothos cum exercitu mittitur. Siciliam occupat. Gothi Witigim regem sibi eligunt; Theodatum interficiunt. Witigis Ravennam cum Mathasuenta regiisque opibus dedit Romanis. (1295B)Quod dum Justinianus imperator Orientalis audisset, quasi susceptorum suorum mors ad suam injuriam redundaret, sic est commotus. Eodem namque tempore de Africa a Wandalis cum per fidelissimum suum Belisarium [ al., Betramum] patricium reportaret triumphum, nec mora, in ipso tempore madentibus adhuc armis cruore Wandalico, contra Gothos per cundem ducem movit procinctum. Qui dux prudentissimus haud secus arbitratur Getharum subigere populum, si prius nutricem eorum occupasset Siciliam; quod et factum est; Trinacriamque ingresso, mox Gothi, qui Syracusanum oppidum insidebant, videntes se nihil praevalere, cum suo duce Sinderich ultro se Belisario dediderunt. Cumque ergo Romanus ductor Siciliam pervasisset, Theodatus comperiens Evermor [ al., Evermundum] generum suum cum exercitu ad fretum quod inter Campaniam Siciliamque interjacet, et de Tyrrheni maris sinu vastissimus Hadriaticus aestus evolvitur, custodiendum (1295C)dirigit. Ubi cum Evermor accessisset, ad Rhegium oppidum castra composuit. Nec mora, deterioratam causam cernens suorum, ad partes victoris cum paucis et fidelissimis famulis consciis movit, ultroque se Belisarii pedibus advolvens, Romani regni optat servire principibus. Quod Gothorum exercitus sentiens, suspectum Theodatum clamitat regno pellendum, et sibi ductorem suum Witigim, qui armiger ejus fuerat, in regem levandum; quod et factum est. Et mox in campis barbaricis Witigis in regnum levatus Romam ingreditur, praemissisque Ravennam fidelissimis sibi viris, Theodati necem demandat. Qui venientes, imperata sibi perficiunt, et occisum Theodatum (1296A)regem [ al., occiso Theodahato rege], qui a rege missus adveniebat, ut adhuc in campis barbaricis erat, Witigim populis nuntiat. Inter haec Romanus exercitus emenso freto, Campaniam accedens, subversaque Neapoli, Romam ingreditur; unde ante paucos dies rex Witigis egressus, Ravennam profectus. Mathasuentam filiam Amalasuenthae, Theoderici quondam regis neptem, sibi in matrimonium sociarat. Cumque his novis nuptiis delectatus, aulam regiam fovet Ravennae, Roma egressus imperialis exercitus, munita utriusque Thusciae loca invadit. Quod cernens per nuntios Witigis, Cumunilam ducem Gothorum manu armis conferta mittit Perusiam. Ubi dum magnum comitem cum parvo exercitu residentem, obsessione longa evellere cupiunt; superveniente Romano exercitu, ipsi evulsi, et omnino exstincti sunt. Quod audiens Witigis, ut leo furibundus, omnem Gothorum exercitum congregat, Ravennaque egressus, Romanas arces obsidione longa fatigat. Sed frustrata ejus audacia, post 14 menses ab (1296B)obsidione Romanae urbis aufugit, et se ad Ariminensem oppressionem praeparat. Unde pari tenore frustratus, fugatusque Ravennam se recepit; et obsessus, nec mora, ultro se ad partes dedit victoris, cum Mathasuentha jugali regiisque opibus. Et sic famosum regnum fortissimamque gentem, diuque regnantem, tandem deinde millesimo et trecentesimo anno victor gentium diversarum Justinianus imperator per fidelissimum consulem vicit Belisarium, et perductum Witigim Constantinopolim patricii honore donavit. Ubi plus biennio demoratus, imperatorisque in affectu convictus, rebus excessit humanis. Mathasuentam vero jugalem ejus fratri suo Germano patricio conjunxit imperator. De quibus posthumus patris Germani natus 425 est filius, item Germanus. In quo conjuncta Anitiorum gens cum Amala stirpe, spem adhuc utriusque generis, Domino praestante, promittit. Huc usque Getarum origo, ac Amalorum nobilitas, et virorum fortium facta, ac laudanda progenies laudabiliori principi cessit, et fortiori duci (1296C)manus dedit: cujus fama nullis saeculis, nullis silebitur aetatibus. Sic victor ac triumphator Justinianus imperator et consul Belisarius, Wandalici, Africani, Geticique dicuntur. Haec qui legis, scito me veterum secutum scripta, ex eorum spatiosis pratis paucos flores collegisse, unde inquirenti pro captu ingenii mei coronam contexerem. Nec me quis in favorem gentis praedictae, quasi ex ipsa trahentem originem, aliqua addidisse credat, quam quae legi, aut comperi. Nec si tamen cuncta, quae de ipsis scribuntur aut referuntur, complexus sum: nec tantum ad eorum laudem quantum ejus laudem qui vicit exponens.

(no apparatus)