Migne Patrologia Latina Tomus 83
De ortu et obitu Patrum (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
152 Praefatio.
(0129)1. Quorumdam sanctorum patrum nobilissimorumque virorum ortus vel gesta cum genealogiis suis in hoc libello indita sunt; dignitas quoque, et mors eorum, atque sepultura, sententiali brevitate notata. Quae, quamvis omnibus nota sint qui per amplitudinem percurrunt Scripturarum, facilius tamen ad memoriam redeunt dum brevi sermone leguntur.
EX VETERI TESTAMENTO.
I. Adam.
II. Abel.
II. Enoch.
IV. Noe.
V. Melchisedech.
VI. Abraham.
VII. Isaac.
VIII. Jacob.
IX. Loth.
X. Joseph.
XI. Judas.
XII. Ruben.
XIII. Simeon.
XIV. Levi.
XV. Zabulon.
XVI. Issachar.
XVII. Dan.
XVIII. Gad.
XIX. Aser.
XX. Nephtalim.
XXI. Benjamin.
XXII. Ephraim.
XXIII. 153 Manasses.
XXIV. Job.
XXV. Moyses.
XXVI. Aaron.
XXVII. Josue.
XXVIII. Phinees.
XXIX. Gedeon.
XXX. Jephte.
XXXI. Samson.
XXXII. Samuel.
(0130)
XXXIII. David.
XXXIV. Salomon.
XXXV. Elias.
XXXVI. Eliseus.
XXXVII. Isaias.
XXXVIII. Jeremias.
XXXIX. Ezechiel.
XL. Daniel.
XLI. Osee.
XLII. Joel.
XLIII. Amos
XLIV. Abdias.
XLV. Jonas.
XLVI. Micheas.
XLVII. Nahum.
XLVIII. Habacuc.
(0131)
XLIX. Sophonias.
L. Aggaeus.
LI. Zacharias.
LII. Malachias.
LIII. Nathan.
LIV. Achias.
LV. Addo.
LVI. Azarias.
LVII. Zacharias.
LVIII. Tobias.
LIX. Tres pueri.
(0132)
LX. Esdras.
LXI. Zorobabel.
LXII. Esther.
LXIII. Judith.
LXIV. Machabaei.
CAPUT PRIMUM. 2. Adam protoplastus, et colonus paradisi, princeps (0131A)humani generis et delicti, ad imaginem Dei factus, universitati praelatus, qui creaturis nomina dedit atque in eis potestatem dominandi accepit. 3. Hic in deliciis florentis paradisi constitutus, inter redolentes aromatum sylvas ac vernantia floribus arva, ruris habitator, novae vitae gaudia peragebat: ubi tellus fecunda viret perpetuo vere, ubi fons decurrens quadrifluo labitur amne. 4. Sed postquam serpentis dolo, lingua etiam pollutus feminea, per tactum ligni, loci beatitudinem profanavit, paradiso projectus, terram sentibus squallentem operarius gemens incoluit. Amissaque immortalitate, in pulverem, unde carnis sumpserat (0131B)ortum, post cursum annorum nongentorum triginta rediit. Hinc jam 154 posteritas in crimine hujus parentis exsulem se paradiso factam, ac labori mortique subactam ingemuit. 5. Sepultus est autem in loco Arbee, qui locus nomen a numero sumpsit, hoc est quatuor; nam tres patriarchae ibidem sunt sepulti, et hic quartus Adam. Distat autem locus iste non procul ab Hebron, metropoli urbe Allophylorum, in qua fertur quondam fuisse habitatio gigantum, ubi etiam et David postea unctus est in regem. Est autem civitas sortis Judae in sacerdotibus separata, distans ad australem plagam millibus XXII ab Hierusalem.
CAPUT II. 6. Abel filius Adam et pastor ovium, in vita innocens, (0131C)in morte patiens, post mortem non silens, in martyrio primus, in obedientia summus, in sacrificiis Deo placens, in meritis fratri displicens; quem Cain impius, et parricida novus, stimulante invidia innocuum ferro nondum sanguine maculato prostravit, cum adhuc innocens ferrum cruoris humani facinus non haberet.
CAPUT III. 7. Enoch filius Jared, septimus ab Adam, placens Deo, malorum nescius, mortis ignarus, qui sceleratorum hominum non ferens angustias, a perniciosis contractibus [ Al., contactibus] mundi substractus, (0132A)meruit in eum locum transferri vivens unde fuerat protoplastus expulsus. Sublatus est autem annorum trecentorum sexaginta quinque. Manet autem hactenus in corpore; in consummatione mundi restituet [ Al., saeculi restituens] cum Elia mortalem vitae conditionem. 155
CAPUT IV. 8. Noe filius Lamech, decimus ab Adam, secundus pater orbis atque reparator, justitia insignis, longanimis in spe, sapiens in opere, solus in terris justus. Iste jussus arcam condidit, admonitus introivit, nec horruit turbulentos diluvii fluctus, nec fragores ventorum, vel murmura coeli expavit, gestaturque per procellas, nec mergitur, serpentibus sociatur et bestiis, nec terretur; cui ferae colla submittunt, alites famulantur. 9. Namque avem misit, redeuntem sustinuit, (0132B)sed perfida fraude corvi decipitur, ministerio columbae gestantis ore ramum paciferae arboris edocetur. Reseratisque foribus arcae bestias et cuncta animantia per septem dies abire permittens, ipse postmodum egressus cum liberis, Deum collaudat ac laetus victimas immolat. Cujus arcam veteres resedisse testantur in Armenia super montes Ararath. Hic nongentesimo quinquagesimo anno mortuus est.
10. Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei altissimi primus, verique oblator sacrificii, cujus origo secreta. Hunc esse aiunt Haebrei Sem primogenitum Noe, tritavum Abrahae. Ipse est enim pater patrum, prophetarum et apostolorum origo, ipse est qui paternae pietatis benedictione, dominus fratris esse promeruit. (0132C)Quique versis incedens vestigiis patris genitalia texit, nec derisit ebrium, ut procax et reprobus filius, sed velavit, ut verecundus.
11. Unde accidit, in lege Judaeorum parentes a filiis nunquam videri nudatos. Iste Abrahae revertenti post victoriam benedixit, idem in typo veri sacrificii de frugibus terrae prior panem et 156 vinum Deo hostiam obtulit, quia sacerdotium et regnum vere primogenitis debebatur, antequam Aaron sacerdotio fungeretur. 12. Hic etiam prior omnium post diluvium urbem Salem condidit, in qua etiam et regnavit, quae postea Jebus sive Solyma dicta est, et nunc derivato vocabulo (0133A)Jerosolyma vocitatur; vixit annis sexcentis, et perduravit usque ad septuagesimum aetatis Isaac anunm, mortuusque est ac sepultus in civitate sua Jerusalem.
CAPUT VI. 13. Abraham pater gentium, filius Thare, de stirpe Sem, natione Chaldaeus, fide primus, exsul spontaneus, obediens in praeceptis, credulus in promissis, pauper in patria, in peregrinatione locuples, in praeliis victoriosus, in victoria non avarus. Reges quinque superavit, et spoliis exuit, captivumque parentem reduxit.
14. Eo summus ut Trinitatem in typo videret, et unitatem in mysterio veneraretur; eo fidelis, ut in promisso genere contra spem naturae Deo crederet: adeo justus atque devotus, ut indulgentiam unici (0133B)pignoris divinitati non praeponeret; sed incunctanter praecipienti parens ad immolandum filium religiosus parricida gladio dexteram armaret. 15. Qui dum distrinxit ferrum, unicum pignus in victimam oblaturus, nec natum perdidit, nec hostiam amisit. Filium enim in sacrificium obtulit, et arietem pro filio immolavit. Vixit autem centum septuaginta quinque annos, sepultusque est in agro Ephron, in spelunca duplici in cujus interiori parte sepultum ferunt Adam, in exteriori vero Abraham. Distat autem hic locus, ut Josephus edocet, septimo ab urbe Hebron stadio, ibique asserit Abraham et filios ejus sepulcrum habere pulcherrimo instructum marmore. 16. Illic etiam, et terebinthum magnam arborem a constitutione 157 mundi fuisse asseverat. Hanc beatus (0133C)Hieronymus usque ad Constantini imperium perdurasse scribit, ipsa est enim quercus Mambrae Amorrhaei, qui fuit amicus Abrahae, quae apud gentiles in tanta exstitit veneratione, ut eam muri ambitu circumseptam solemni veneratione colerent.
CAPUT VII. 17. Isaac filius Abrahae ex promissione in terra Chanaan genitus, semen aeternum vocatus, conjugalis vitae castimonia clarus, promptus ad gratiam, ad ignoscendum paratus, qui excludentes non armis expulit, sed patientia vicit; qui poenitentes cum bonitate recepit, qui per amorem Dei eo usque detulit honorem parenti, ut ad aram sponte sacrificandus accederet, atque in figuram Christi mortem non recusaret. Obiit centum octoginta annorum, sepultusque (0133D)est juxta patrem suum.
CAPUT VIII. (0134A) 18. Jacob filius Isaac, natus in terra Chanaan, dilectus matris, supplantator fratris, humilis quoque, et simplex, et innocentem habitans domum. Hic autem, postquam primogeniti praeripuit benedictionem, obedivit matri, et fraternae iracundiae patienter cessit, patriamque et parentes relinquens, exsul effectus servitutem longam sustinuit, laborem famis pertulit et frigoris, servivit socero, ut pastor mercenarius pavit gregem, exspectans non de divisione sed de gregis lucro mercedem; qui peregre profectus, dum consortio egeret hominum, comitatum meruit angelorum.
19. Hic Domino colluctatus praevaluit, hic facie ad faciem Deum vidit; hic famis inopia pulsus, cum (0134B)praeclara progenie ingressus est in Aegyptum. Emensis centum quadraginta septem annis, naturae reddidit debitum, sepultusque est cum patribus suis. 158
CAPUT IX. 20. Lot filius Aram consanguineus Abrahae, pater Moab, et Amon, apud Chaldaeos natus, homo justus, hospitalis, in Sodomis pie casteque inter nefariam gentem conversatus, qui propter solum hospitalitatis officium etiam susceptor effectus est angelorum. Sulphureumque exitium ac Sodomitarum evasit incendium, mansitque postmodum in urbe Segor, quae est juxta mare Mortuum, ubi balsamum gignitur, et copiosa poma palmarum.
CAPUT X. 21. Joseph princeps Aegypti, filius Jacob ex Rachel, (0134C)ortus in terra Chanaan, benedictus in primogenitum Israel, et accipiens primatum Ruben, dilectus patri, et solus prae caeteris haeres paternae possessionis. 22. Hic zelo sublatus a fratribus in lacum mittitur, ob invidiam venditur, factus humilis usque ad servitutem, patiens usque ad carcerem, pudicus usque ad passionem, fit in interpretatione sapiens, in consilio futuri prudens, in regno particeps, in fecunditate ordinator providus, in fame dispensator justus, ad reddendam pro malo bonae retributionis gratiam promptus, dum injuriam fratribus non rependit, sed fame depulsa necessitatis subsidia contulit. 23. Principatus est in Aegypto annis octoginta. Exactisque aetatis centum et decem annis, longae quietis gratia diem ultimum clausit. Sepultusque est in Aegypto, (0134D)cujus ossa transtulerunt filii Israel in Sichem civitatem (0135A)patris sui Jacob, quam nunc tam Latini quam Graeci Sichimam vocant. Ipsa est autem quae nunc vocatur Neapolis urbs Samaritanorum, ubi sepulcrum ejus usque in hodiernam diem cernitur. 159
CAPUT XI. 24. Judas regalis successionis insignis prosapia, cui ducatus bellorum, et Israel traditur regnum, qui nomen genti ex suo nomine dedit, praepotens ut leo in regni virtute, et clarus splendore potentiae. Cujus quidem imperii posteritas non cessavit, quousque Christus, quasi catulus leonis, ex germine ejus ortus ascenderet, atque spes gentium ex virginali procedens utero mirabiliter coruscaret.
CAPUT XII. 25. Ruben primogenitus filius Israel, aetate fratribus (0135B)major, sed posteritatis numero minor, paternum torum polluit, atque ordinem primogenitae dignitatis amisit. CAPUT XIII. 26. Simeon princeps scribarum, et violatae pudicitiae vindex, non habens haereditatem, sed manens in tribu Juda, particeps in possessione.
CAPUT XIV. 27. Levi sacerdotalis auctor originis, cum tribu Juda permixtione generis junctus, sed in Israel toto divisus, carens propriae sortis funiculo, et habitans in universis sortibus fratrum. CAPUT XV. 28. Zabulon, possessor maris magni, et littorum, et dominans in cunctis urbibus Phoenicum et Sidoniorum. 160
CAPUT XVI 29. Issachar studiosus in laboribus terrae, possidens (0135C)Galilaeam, et de benedictionis suae fructibus dona porrigens regibus.
CAPUT XVII. 30. Dan, cujus ex germine Samson, sceptrum tenet Israel, fortis Nazaraeus, et triumphator in hostibus, obsidens in morem serpentis Philistinorum semitas, et equitatum ejus, ut regulus, spiritu oris sui depopulans.
CAPUT XVIII. 31. Gad, in procinctu praelii expeditus, pro fratribus trans Jordanem relictis adversus hostes gentesque dimicat, et forti brachio victor triumphat.
CAPUT XIX. 32. Aser, divitiis insignis, replens deliciis principes.(0135D) CAPUT XX. 33. Nephthalim in pinguedine terrae uberrimus, et in doctrina legis abundans.
CAPUT XXI. 34. Benjamin inter fratres ortu posterior, imperio (0136A)prior, cujus nativitatis processus matri dedit occubitum. Ipse est lupus vorax et sanguinarius, qui super basem sortis suae mane hostiae sanguinem fudit, et ad vesperam escas principibus et sacerdotibus dividit. CAPUT XXII. 35. Ephraim semen Joseph, et adoptivus filius Israel, atque in numero 161 patriarcharum benedictioni testamento relictus; minor aetate fratre, sed majori praelatus gratia benedictionis, in cunctis tribubus fortior, et inter fratres dominator invictus. Hic partem tribus levitarum accepit.
CAPUT XXIII. 36. Manasses dilatatus in millibus, una cum Joseph patre suo mystice passus tributum [ Al. possedit tribum]. (0136B)Hi sunt patres [ Al. propagines] apostolorum et principes populi Judaeorum, tribus Jacob, et praeclara progenies Israel. Quibus pater moriens pro divitiarum copiis, sanctificationis gratiam dereliquit, Quique, regnante Joseph in Aegypto, regnaverunt, ibique etiam post longam vitae quietem occubuerunt atque sepulti sunt.
CAPUT XXIV 37. Job filius Zarae de Bosra rex Idumaeorum, quartus post Esau, successor Balach filii Beor, homo gentilis, fide clarus, humilitate summus, hospitalitate praecipuus, in disciplina mansuetus, in eleemosynis largus, dives in censu, extemplo factus egenus, locuples in liberis, repente orbus: tentationi traditur, sed contra tentationem fidei lorica armatur [ Al. fide religionis (0136C)armatur], factus gloriosus in certamine, aequanimis in dolore, damna rerum pertulit, funera pignorum doluit, corporisque vulnera patienter accepit [ Al. excepit], et inter supplicia semper Deum glorificavit, male suadentem insuper sapienter sustinuit conjugem; verba amicorum ratione superavit; unde, et pro tanta virtute patientiae, duplici in fine remuneratione sublevatur, recipiens post rerum casum multiplicem claritatem bonorum [ Al. donorum].
38. Post noctem enim tristitiae, diem genuit; post fetores ulcerum, casiae fragrantiam edidit, post abjectionem, cornu unctionem regni promeruit, et tibiam in accentu laudis assumpsit. Vixit autem post plagam centum quadraginta annis, et fuerunt omnes dies vitae ejus ducenti quadraginta octo anni, et mortuus (0136D)est 162 atque sepultus in regione sua. Hunc Hebraei asserunt non fuisse de genere Esau, sed de Nachor fratris Abraham descendisse stirpe, et fuisse eum temporibus patriarcharum. Nachor enim genuit Hus, de cujus stirpe creditur generatus, secundum quod in exordio voluminis ejus notatur: Vir erat in terra Hus nomine Job.
CAPUT XXV. (0137A) 39. Moyses filius Amram ex tribu Levi, dux et propheta Israel, regis filiae adoptivus, Dei amicus, Pharaonis dominus, in rubo flammante et non urente, vocibus angelicis evocatur, quem ut exemplo firmaret Deus, insinuatam ejus manum jussit emori, et rursus retractae vigorem et motus reddidit, et caloris [ Al., coloris]: cujus facies spe [ Forte specie] futurae gloriae illuminatur, humilis, ut ait quidam sapiens, in recusando ministerio, subditus in suscipiendo, in conservando fidelis, in exquirendo pervigil, in regendo populo vigilans, in corrigendo vehemens, in amando ardens, in sustinendo patiens, qui pro subjectis se Deo interposuit consulenti, opposuit irascenti.
40. Hic pro populi libertate propriam objecit (0137B)salutem, regis saevissimi non minas, non tela trepidavit. Quin etiam extulit contra dracones ejus virgam, ac per manum Dei oppugnatores Israel decem plagis ejus imperium verberavit. Primum in cruorem vertit fontes et flumina, dehinc ranarum multitudine urbes, muscarum nubibus aera complevit, locustis vastavit cuncta virentia, mortem intulit jumentorum, percussit ulcere homines, vastavit grandine terras, obduxit, tenebris coelum, eorumque primogenita valido terrore peremit.
41. Post haec exspoliavit Aegyptios, eductisque populis eremi pandit iter flammea praecedente columna. Nec mora, mare transiens dividit, refrenatisque hinc inde aquarum cumulis, pergenti populo viam sicco vestigio praebuit. Hostes dehinc operuit fluctibus, atque (0137C)amaras aquas per tactum ligni in suavitatem convertit. Quin etiam inter haec esurienti Israel coeleste praebuit pabulum, volucrumque escis replevit loca castrorum. 163 42. Percussit insuper petram, atque extemplo dura saxorum crepidine copiosa fluenta manarunt. Ascendit quoque verticem montis Sinai, faciem Domini contemplaturus, ibi quadraginta dierum jejunia pertulit; descendens incendit vitulum, sacrilegos prostravit gladio, legem acceptam a Deo populo tradidit, ritumque religionis instituit. 43. Inter haec quoque bella gessit, victoriis claruit, virgam in manu tenens; hostes quos non contigit, superavit: lethiferos aspidum morsus aerei serpentis aspectu sanavit. Dathan et Abiron, terrae compagibus ruptis, viventes profundo hiatu dejecit. (0137D)Ad extremum conscendit montem Nebo, terramque repromissionis, demonstrante Domino, aspicit. Mortuusque est, jubente Domino, in monte Abarim; sepultusque est a Domino in valle Moab, quae est in Arabia. 44. Rexit autem populum Dei in eremo annis quadraginta, obiitque annorum centum viginti. Quidam autem eum vivere testantur, pro eo quod sepulcrum ejus non reperitur. Et quia apparuit Domino in monte Thabor cum Elia, mortuum autem illum esse, non raptum, certissime sacra Scriptura testatur.
CAPUT XXVI. 45. Aaron frater Moysi, et insignis miraculorum socius, (0138A)atque in Lege sacerdos Domini primus, cujus virga sorte electa, fronde et germine floruit. Quique thuribulum in dextra gestans, furenti se flammae opposuit, atque stans inter vivos et mortuos, objectu sui corporis transire ignem ad agmen viventium non permisit. Hic per hostiam victimarum, et sacrificium sanguinis, futuram Christi passionem expressit: hic jus et principatum sacerdotii per ordinem generis et successionis suae transmisit. 46. Anno autem quadragesimo egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, cum esset annorum centum viginti trium, mortuus est juxta praeceptum Domini in monte Hor, qui est juxta Petram, insignem Arabiae (0138B)urbem. Ibi et sepulta jacet soror ejus Maria, ubi etiam et nunc usque ostenditur rupes, qua percussa, Moyses aquas sitienti populo praebuit. Est autem hic locus in extremis finibus Idumaeorum. CAPUT XXVII. 164 47. Josue filius Nun, ex tribu Ephraim in Aegypto natus, Moysi discipulus, et potestatis successor, novique praelii triumphator. Qui, quousque expediret victoriam ut sol staret, coelo imperavit. Jordanis etiam cursum transitu suo resistere [ Al., stare] fecit. Jericho inexpugnabiles muros clangentium tubarum sono dejecit. 48. Chananaeorum evertit regna, reges exstinxit, ac populum Dei solus in terram repromissionis induxit, eamque sorte distribuit. Viginti (0138C)septem annis praefuit in Israel. Occubuitque centum et decem annorum atque sepultus est in Tamnathsare civitate sua, quae sita est in latere montis Gaas, contra Aquilonem, ubi usque hodie insigne monumentum ejus ostenditur. Est autem in tribu Dan. CAPUT XXVIII. 49. Phinees sacerdos, filius Eleazari sacerdotis, filii Aaron, zelum Domini agens, Zambri coeuntem impudicum simul cum scorto Madianitide telo percussit, atque perpetuas sacerdotii infulas praemiumque victimarum in generationibus Israel meruit, pro eo quod zelo divini amoris accensus iram Domini feriendo placavit.
CAPUT XXIX. 50. Gedeon filius Joas ex tribu Manasse, genitus in (0138D)solitudine, liberator populi, et multorum pater exstitit filiorum, manu fortis, consilio strenuus, signis explorans futurae documenta victoriae, potentiamque Dei in vellere. Hic cum trecentis viris aquam lingua lambentibus, non tela in dextris, sed tubas, nec laeva clypeum, sed hydrias praeferentibus, hostem terrore perculit, ac victor de Amalech fortiter triumphavit. Judicavit Israel annos quadraginta, mortuusque est senex, et sepultus in sepulcro Joas patris in Ephra de familia Ezri.
CAPUT XXX. (0139A)165 51. Jephte Galaadites, felix in praeliis, fidelis in promissis, affectum pietatis exsuperans tolerantia mentis. Hic enim voverat Deo, ut si quid illi post victoriam revertenti primum occurreret, immolaret. Nam rediens ex hostibus, Ammonitarum triumphator, ne pollueretur labe perjurii, pollicitam sponsionem complevit, ac filiam, quae victori occurrerat, immolavit. Judicavit Israel sex annis, et mortuus est sepultusque in civitate Galaad, quae est in dimidia tribu Manassae. CAPUT XXXI. 52. Samson, filius promissionis, genitus patre Manue ex tribu Dan, Nazaraeus vocatus, liberator Israel, et omnium fortissimus. Iste rugientem mactavit leonem, favumque ab ore mortui tulit, seras quoque (0139B)portarum humeris tollens, in vertice montis imposuit. Vulpium caudis igne vinctis totam regionem Philistinorum succendit. Vinctus etiam rescissis funibus, maxilla asini mille viros peremit. Nervis intexta vincula, ut lanea fila, disrupit. 53. Post haec avaritia illecebrosae mulieris deceptus, detonsis crinibus, vim suae virtutis amisit: nec mora, effossis oculis, columnas templi concutiens, ruina oppressus pariter cum hostibus defecit. Judicavit Israel annis viginti et positus est in sepulcro patris sui in civitate Esthaol, quae est in tribu Juda, decimo procul lapide ab Eleutheropoli, contra septentrionalem plagam, juxta viam quae ducit Nicopolim.
CAPUT XXXII. 54. Samuel propheta, filius Elcana, de Ramatha, ex (0139C)tribu Ephraim, connumeratus Moysi in sacerdotibus Dei, ab ipsis cunabulis Domino 166 consecratus, sedulus in ministerio, in gente princeps, in templo vates, cujus verbo obtemperaverunt coeli, occurrerunt nubila, effusi sunt imbres. 55. Hic triumphator ex hostibus, Adjutorii lapidem posuit; hic primum principem in regno unxit. Sepultus est autem in vico suo Ramatha quae est in Bethlehem; cujus ossa Arcadius Augustus de Judaea in Thraciam transtulit, et super tumulum ejus Christi aram erexit.
CAPUT XXXIII. 56. David, rex idem atque propheta, ortus de genere Juda, filius Jesse, natus in Bethlehem, puer pastor ovium inter fratres aetate minor, virtute praestantior, a Domino in regnum vocatus, a propheta in regem unctus, belliger juvenis, in certamine singularis, in (0139D)triumpho gloriosus, vincendo veteranus, patiens in adversis, prudens in periculis, in peccato proprio dolens, in alieno funere lugens, pronus ad poenitentiam, velox ad veniam, in convicio mitis, ad misericordiam facilis. 57. Qui inimicum regem, dum posset, innocuum non tantum reservavit traditum, sed et vindicavit occisum. (0140A)Hic leonem et ursum sine gladio interfecit, citharae suavitate immundum spiritum pepulit, gigantem expugnavit. Igitur quadragesimo regni, et septuagesimo aetatis anno, diem vitae supremum consummavit, sepultusque est in civitate sua Bethlehem, quae alio vocabulo dicitur Ephrata, ubi etiam Dominus noster Jesus Christus secundum carnem est natus. 58. Ibi quoque, et Rachel, cum Benjamin peperisset, occubuit. Ibi etiam sepulcrum Jesse patris David ostenditur. Est autem hic locus in tribu Juda sexto ab Jerusalem milliario positus contra meridiem in itinere quo pergitur in Hebron.
CAPUT XXXIV. 59. Salomon filius David editus ex Bethsabee in Jerusalem, antequam nasceretur, vocatus sapientissimus (0140B)omnium, et dominici dedicator templi: felix imperio, paternis meritis impar, dilectus a Deo, sapiens in judicio, in sententia justus, pacificus in regno. Qui poposcit 167 sapientiam, et impetravit, ut sciret dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, naturas animalium, et cogitationes hominum. 60. Hic quoque mores composuit, rerum naturas reperit, sacramenta Christi et Ecclesiae revelavit. Cujus principia bona fuerunt, novissima vero mala. Nam, post multarum virtutum gloriam, amore depravatus femineo, et acceptam sapientiam perdidit, et in profundum idololatriae flenda ruina demersus est. Quadraginta annis regnavit, quinquaginta et duobus aetatem peregit. Dehinc finem imperio et vitae dedit, sepultusque est in civitate patris sui Bethlehem.
CAPUT XXXV. 61. Elias Thesbites sacerdos magnus atque propheta, (0140C)habitator solitudinis, fide plenus, devotione summus, in laboribus fortis, industria solers, excellenti ingenio praeditus, in exercitatione disciplinae structus, in sancta meditatione assiduus, metuque mortis intrepidus, verberavit tyrannos, sacrilegos interfecit, multisque signis virtutum effulsit. Triennii namque siccitate clausit imbribus coelum. Oravit rursum, et coelum dedit pluvias, mortuumque mulieris filium suscitavit. 62. Cujus virtute hydria farinae non defecit, vas olei perpetuo fonte manavit. Cujus verbo super sacrificium ignis de coelo descendit. Hic duos quinquagenarios cum militibus coelesti igne combussit. Jordanem transiens, tactu melotis abrupit. Post igneo curru in coelum raptus ascendit, venturus juxta (0140D)Malachiam prophetam in fine mundi, ac praecessurus Christum, nuntiaturus ultimum ejus adventum cum magnis virtutibus prodigiisque signorum: ita ut etiam in terra bellum gerat Antichristus adversus eum, vel qui cum eo venturus est, et occidet eos, cadavera quoque eorum in plateis insepulta jacebunt.
63. Dehinc suscitati a Domino regnum Antichristi (0141A)plaga magna 168 percutient. Post haec veniet Dominus, et interficiet Antichristum gladio oris sui, et eos qui adoraverunt eum. Et regnabit Dominus cum omnibus sanctis suis in gloria sempiterna.
64. Item. Elias Thesbites de terra Arabum, de tribu Aaron, cum esset in utero matris suae Galaath, Sobac pater ejus somnium vidit, quod nascentem Eliam viri candidis vestibus salutabant, igneisque eum vestimentis [ Al. institis] obvolvebant, atque pro cibo ignem ei ad nutriendum subministrabant. Hoc visum pater ejus prophetis in Jerosolymis indicavit, hocque ab eis accepit responsum: Ne timueris, inquiunt, erit enim natio ejus lumen, verbumque ejus fixis sententiis. Judicabit enim Israel in gladio et igne.
CAPUT XXXVI. (0141B)65. Elisaeus Eliae discipulus, ex Abel Meula oppido, ex tribu Ruben, in cujus ortu aurea vitula in Galgalis mugitum dedit, ejusque vox in Jerusalem personavit. Tunc quidam praesagus vates praedixit: Hodie in Israel natus est propheta, qui cuncta eorum destruet idola.
66. Hic gemino Eliae glorificatus spiritu, plurimis atque magnis virtutum signis emicuit. Jordanem transitu suo divisum, refrenatis undis, retro convertit; aquas Jericho steriles, demerso vasculo, ad fecunditatem perduxit; pueros insultantes sibi verbo tradidit bestiis repente vorandos; sanguineas aquas in necem hostium decurrere fecit: inter haec sterilem conceptionem verbo fecundavit, ejusque filium mortuum suscitavit; ciborum temperat amaritudinem, 169 denique ex decem panibus plebe refecta (0141C)reliquias collegit. 67. Et Naaman leprae stigmatibus lavacro Jordanis purgavit; lepra quoque maledictum aspersit discipulum: ferrum securis in Jordane mersum, ligno in aquas misso, supernatare fecit. Hostes Syriae caecitate percussit, mortem incredulo praedixit, fragore quadrigarum fugavit hostem, obsidionem dispersit, famem repulit. 68. Postremo post mortem exanimis cadaveri vitam dedit. Cujus sepulcrum usque hodie in Sebastia civitate ostenditur honore satis dignum, et digna habitum veneratione.
CAPUT XXXVII. 69. Isaias filius Amos, non Amos prophetae, sed alterius, (0142A)qui simili nuncupatus est nomine: ille enim ex numero pastorum fuit de oppido Thecue, hic autem genere nobili ortus in Jerusalem; quem etiam aiunt Hebraei socerum fuisse Manasse. In quo tanta fuit sanctitatis et vitae excellentia, ut unam tantum dicatur habuisse tunicam, et hanc cilicinam, quaque etiam postmodum pro delicto populi abjecta, sacco membra cooperuit.
70. Sed, et hoc ad extremum deposito, juxta Domini imperium nudo corpore nudoque vestigio in conventu populorum versatus est, sicque fervorem aestivum hiemisque pruinas atque imbrium tempestates sustinuit, ut, et Dei praeceptis obediret, et populi deploraret delicta.
71. Hic quindecim gradibus ascendentem umbram (0142B)retrodescendere jussit. Hujus oraculo rex Ezechias mortis dilationem promeruit. Hunc autem Manasses extensum a vertice per medium secuit, atrocique supplicio excruciatum exstinxit.
72. Tradunt autem Hebraei duabus ex causis interfectum fuisse 170 Isaiam: una, quod eos appellaverit principes Sodomorum et populum Gomorrhae; altera, quod, testante Domino ad Moysem: Non poteris videre faciem meam, iste ausus est exclamare: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; non animadvertentes caecati mente Judaei, quod in sequentibus faciem et pedes Dei Seraphim texisse narraverat, ac media tantum ejus vidisse propheta ascribat. Jacet sub quercu Ragel, juxta decursus aquarum, quas Ezechias rex Juda (0142C)mole constructa terrae exposuerat.
CAPUT XXXVIII. 73. Jeremias ex tribu sacerdotali ortus, in vico Anathot, qui est tribus millibus ab Jerusalem, sacerdos in Judaea positus, propheta in gentibus consecratus, antequam plasmaretur agnitus, antequam procederet sanctificatus, et ut virgo permaneret, admonitus. Hic praedicare puer coepit, arguens populum ob delicta, et saepius cohortans ad poenitentiam, sed plebis perfidae saevientis crudelitate afficitur saepe atque ligatur, in carcerem etiam mittitur, projicitur in lacum, catenis cingitur, ad ultimum apud Taphnas in Aegypto a populo lapidatur. (0143A)74. Sepultus est in eo loco, ubi Pharao rex Aegypti habitavit. Verumtamen, quia precibus suis serpentibus ab eo loco effugatis, Aegyptios a noxio aspidum morsu eripuit, insigni cum veneratione amplissimoque honore iidem Aegyptii colunt, sepulcrumque ejus insigni cultu hactenus venerantur.
CAPUT XXXIX. 75. Ezechiel sacerdos, filius Buzi, genitus in terra Sarira, in typo Christi filius hominis nuncupatur. Hic captivus cum Joachim in Babyloniam ductus, ad concaptivos prophetavit, corripiens eorum 171 offensiones, et zelo Dei motus cuncta eorum crimina turpitudinesque arguens. Quem dux populi Israel interfecit, pro eo quod severitate et auctoritate pontificali corriperetur ab eo ob impietatem sacrilegii. Sepultus est a (0143B)populo in agro Maurim, in sepulcro Sem et Arphaxat. CAPUT XL. 76. Daniel, de tribu Juda in Betheron superiore natus, genere nobilis, princeps omnium Chaldaeorum, regumque prosapia et florens patriae nobilitate. Hic sub Joachim rege Juda, post excidium Jerusalem, cum tribus pueris admodum puer in Babylonem translatus, et princeps Chaldaeorum effectus est, vir gloriosus, et aspectu decorus, mente humilis, corpore castus, perfectus in fide, egregius in opere, in virtute summus, in prodigiis clarus, terribilis in signis, cognitor secretorum coelestium, praescius futurorum, visionum interpres, vindex castimoniae; qui continuatis jejuniis et orationis instantia futura praenoscere meruit sacramenta.
(0143C)77. Hic inter caetera visionum mysteria, his virtutum gestis atque signis effulsit. Principio sceleratorum senum mendacium reprehendens, castitatem feminae revelavit; tribus hebdomadibus dierum exorans pro populo jejunavit; simulacrum Bel divinae aspirationis argumentis elisit: draconem Babyloniae numen ejusdem gentis, offa pice, et adipe, et capillis confecta, divinae mentis instinctu, incredibili admiratione disrupit; in lacum quoque missus, rabiem mitigavit ferarum, atque virtute animi fortis inter frementes securus epulatur leones.
78. Hunc Darius, postquam Babylonium subvertit imperium, honore maximo habitum, secum tulit et in Medos abduxit. Qui etiam fertur dedisse signa in montibus super Babyloniam, dicens: Dum montes a (0143D)Borea fumaverint, finem instare Babyloniae; dum visi fuerint incendiis conflagrare, finis erit totius mundi. Item dum ad partem Noti refluxerit Tigris, regressio erit populi ad Jerusalem. 172 Vixit autem usque ad tempus Darii regis Persarum, annis centum et decem, (0144A)sepultusque est jam senex in spelunca regia, solus in captivitate cum gloria. CAPUT XLI. 79. Osee de tribu Issachar, ortus in Belemoth; hic praenuntians dedit signum: Veniet Dominus in terram suam, si quercus, quae est in Silo, ex semetipsa in duodecim divisa fuerit partes, totidemque quercus effecerit. Hic in terra sua sepultus, placida quiete dormivit.
CAPUT XLII. 80. Joel, hic fuit de tribu Ruben, natus in agro Betheron, ubi etiam in pace mortuus est atque sepultus.
CAPUT XLIII. 81. Amos, pastor, et rusticus, et ruborum mora distringens, (0144B)propheta non genere, sed gratiae vocatione. Hic autem fuit ex oppido Tecue, quod distat ad australem plagam sex millibus contra Bethlehem. Ultra autem nulla est habitatio, sed sola eremi diffusa vastitas patens, usque ad mare Rubrum, atque Judaeorum [ Al., Indorum] fines, solis tantum pastoribus conscia, et late vagantium pecorum. 82. Ex hac, itaque pastorali regione fuit Amos, unus de numero pastorum, quem Dominus ablatum inde misit ad populum Israel, praecipiens ei ut in Samariam pergeret, et ibi quae ventura erant prophetaret, quem Amasias rex frequenter plagis affecit; novissime Ozias filius ejus, vecte per tempora transfixo, crudeli morte necavit. Post haec semivivus, evectus in terram suam, post aliquot dies dolore nimio vulneris animam cunctanter (0144C)[ Al., cunctantem] efflavit, sepultusque est cum patribus suis. 173 CAPUT XLIV. 83. Abdias, de terra Sichem, ortus in agro Bethacaram. Iste est ille, qui sub Ochozia rege Samariae, centum pavit prophetas. Iste est tertius ille dux cui pepercit Elias, qui postmodum, relicto Ochoziae regis ministerio, Eliae factus discipulus prophetavit. Quique etiam morte propria obiit, sepultus cum patribus suis in Sebastia civitate, ubi et Elisaeus propheta et Joannes Baptista venerabiliter requiescunt.
CAPUT XLV. 84. Jonas, columba, et dolens, filius Amathi, qui fuit de Geth, quae est in Opher, ad gentium praeconia mittitur, missus contemnit, contemnens fugit, fugiens (0144D)dormit: propter quem periclitabatur navis, sed magister navis latentem reperit, cetus abjectum devoravit, orantem revomuit; rejectus praedicavit subversionem. 85. Sed contristatus in poenitentia urbis, et saluti (0145A)gentium invidit; gaudet etiam sub hederae virentis umbraculo, et dolet subito arescente. Tradunt Hebraei, hunc esse viduae filium quem a mortuis suscitavit Elias. Cujus sepulcrum in quodam urbium Geth viculo demonstratur, quod est in secundo milliario a Sephorim in itinere quo pergitur Tiberiadem. CAPUT XLVI. 86. Michaeas, de tribu Ephrem in Morasthi ortus est. Hic quoniam peccantem Achab saepius arguebat, sub Joram filio ejus de praecipitio magno projectus occubuit. Sepultus est in terra sua juxta Polyandrum, quod est prope Naim. 174 CAPUT XLVII. 87. Nahum, de tribu Simeon, in Helcesi trans Betharim natus, ibique mortuus, suo jacet in tumulo.
CAPUT XLVIII. 88. Habacuc, de tribu Simeon, in agro Bethsachar (0145B)ortus est; hic ante biennium regressionis filiorum Israel de captivitate, in agro Sabarith, qui est in Ceila, a vita decessit. CAPUT XLIX. 89. Sophonias, de tribu Simeon, filius Chusi, in agro Sarabath ortus, et gloriosa majorum suorum stirpe progenitus, prophetavit, mortuusque est atque sepultus in agro suo. 90. Aggaeus, natus in Babylonia, juvenculus Jerusalem venit, aedificationem templi ex parte aspexit, ac juxta sacerdotum monumenta gloriose sepultus requiescit. CAPUT LI. (0145C)91. Zacharias de regione Chaldaeorum valde senex in terram suam reversus est, in qua et mortuus est ac sepultus juxta Aggaeum, quiescit in pace.
CAPUT LII. 92. Malachias post egressionem populi, in Sophia est genitus; vir justus et aspectu decorus, quem Judaei Malachiam, id est angelum Domini ideo asserunt vocitatum, quia quaecunque praedicebat, 175 confestim, angelo de coelis veniente confirmabantur. Hic autem admodum juvenis moritur, atque in agro proprio sepelitur. CAPUT LIII. 93. Nathan propheta, ex Gabaonitis, qui David regem legem Dei docuit, et peccatum quod esset in Bethsabee praevaricatus manifestavit. Hic etiam quod non (0145D)aedificaret David Domino templum praedixit. Hic Salomonem ungens, in principem consecravit. Obiit autem senex in terra sua, sepultusque est cum dignitate. CAPUT LIV. 94. Achias Silonites de civitate Heli sacerdotis, ubi primum tabernaculum et arca Dei erat, Salomoni regi praedixit, quod per mulieres gentium a mandatis Dei declinaret, et divisionem populi in prole non tacuit. (0146A)Mortuus est ergo Achias, atque sepultus juxta quercum in Silo. CAPUT LV. 95. Addo in Samaria [ Al., Sama Samariae] natus est. Hic est qui ad Jeroboam immolantem vitulum missus, in sermone Domini venit, eumque arguit immolantem. Hunc ad propria revertentem propter inobedientiam leo in via strangulavit, sepultumque tenet Bethel et prophetam illum qui eum fefellerat.
CAPUT LVI. 96. Azarias in terra oritur Sabatha, mortuusque est ac sepultus in agello suo. CAPUT LVII. 97. Zacharias propheta atque sacerdos, filius Joiadae sacerdotis, 176 qui et Barachias cognominatus est, (0146B)quem congregatus in atrio domus Domini populus, juxta Joas regis imperium, missis in eum lapidibus exstinxit. Hunc sublevatum continuo sacerdotes juxta patrem suum sepelierunt in Jerusalem. CAPUT LVIII. 98. Tobias filius Ananiel, ex tribu Nephthalim de civitate Cibel, quae est in regione Galilaeae. Hic captivus ductus est a Salmanasar rege Assyriorum in Ninive. Vir in timore Dei summus, in opere magnificus, in misericordia gloriosus, in exsequiarum curis devotus; qui dum mortuos sepeliret, et inopes pasceret, caecitate lumine caruit, et post tenebras reseratis oculis, lumen claritatis promeruit. Jacet in Ninive civitate sepultus in pace. CAPUT LIX. 99. Tres pueri, ex stirpe regia clari, memoria gloriosi, (0146C)scientia eruditi, fide pares, devotione stabiles, in corrupti corpore, sobrii mente, judices provinciarum, et regionum principes, paternarum quoque memores legum, et a cibis gentilium vel immolatis nequaquam polluti, leguminibus vitam degentes et oleribus. 100. Hi vigore virtutis contempserunt mortem, idolorum non adoraverunt ritum, regem saevissimum fidei virtute vicerunt, restinxerunt quoque camini flammantis incendia, et inter horrendas spissa caligine flammas hymnum apertis vocibus cecinerunt. Jacent in Babylonia pariter sub uno specu positi, et cum magna veneratione sepulti. CAPUT LX. (0146D)101. Esdras sacerdos Dei, quia a plerisque Malachias, id est angelus Dei vocatur. Hic sacrae scriptor exstitit historiae, atque alter lator legis post Moysem, namque post captivitatem legem incensam ex gentibus renovavit, Hebraicarumque litterarum elementa 177 invenit. Hic reduxit Israel, et reaedificare fecit Jerusalem. Mortuus est autem ac sepultus cum patribus suis humatus in Jerusalem.
CAPUT LXI. 102. Zorobabel et Nehemias, ex tribu Juda, sub Dario (0147A)rege templum Domini aedificant, muros Jerusalem exstruunt, atque Israel ad pristinum statum reducunt, cultum quoque religionis jusque sacerdotum et Levitarum restituunt. Item et ipsi in Jerusalem sepulti quiescunt. CAPUT LXII. 103. Esther regina, filia fratris Mardochaei, de stirpe Benjamin, captiva de Jerusalem in urbem Susim translata est, atque aspectu formae, et perspicua virginitatis excellentia regi Persarum connubiis copulata. Haec, ut populum suum a periculo liberaret, morti se obtulit, amicumque regis adversus populum (0147B)Dei nefaria persuadentem, cruci tradendum persuasit, gentemque liberam ab excidio eruit atque a servitute eripuit. Jacet sepulta in Susis, urbe Medorum, in qua etiam regnavit. CAPUT LXIII. (0148A) 104. Judith vidua, filia Merari, de tribu Simeon, magnanimis in gloria, viris praestantior. Haec pro salute populi morti se obtulit, nec trepidavit furorem regium. Nam dormientem necavit principem, salvo pudore suis civibus triumphum victoriae reportavit. Vixit autem annis centum et quinque, sepultaque est in spelunca viri sui Manasse in Bethulia civitate, quae est in tribu Juda inter Dothain et Balmon [ Al., Babylon.] 178
CAPUT LXIV. 105. Machabaei septem fratres, in fide stabiles, in spe fortes, divinae legis constantissimi observatores, inter tormenta acerbissima patientes, ab Antiocho rege pro lege Dei cum matre eorum atrociter interempti, coronas martyrii meruerunt.
106. (0148B)Machabaei quoque, quos triumphos gesserint adversus gentem Persarum, vel de circumfinitimis aliis nationibus, et quomodo pro legis observantia plurimum sunt puniti, eorum plenissime narrat historia.
EX NOVO TESTAMENTO. (0147) LXV. Zacharias. LXVI. Joannes. LXVII. Maria. LXVIII. Simon Petrus. LXIX. Paulus. LXX. Andreas. LXXI. Jacobus Zebedaei. LXXII. Joannes. LXXIII. Philippus. LXXIV. Thomas. LXXV. Bartholomaeus. LXXVI. Matthaeus. LXXVII. Jacobus Alphaei LXXVIII. Judas Jacobi. LXXIX. Matthias. (0148) LXXX. Simon Zelotes. LXXXI. Duodecim Apostoli. LXXXII. Lucas Evangelista. LXXXIII. Marcus Evangelista. LXXXIV. Barnabas. LXXXV. Timotheus. LXXXVI. Titus. CAPUT LXV. 107. Zacharias et Elisabeth ante Deum justi, steriles (0147C)in juventute, fecundi in senio, requiescunt in Jerusalem. 179 CAPUT LXVI. 108. Joannes Baptista filius Zachariae, ex tribu Levi, in Jerusalem ortus, angelo denuntiante conceptus, praenuntius Christi, praeco Judicis, propheta Altissimi, vox Verbi, amicus Sponsi, testis Domini, lucerna Luminis, terminus prophetarum, baptismatis initium; qui praenuntiatus parentis vocem abstulit, genitus officium linguae resolvit; qui necdum editus Christum prophetavit, salutavit in utero, in columba agnovit, in deserto monsravit. 109. Cujus vestimentum lanugo fuit camelorum, habitatio eremus, victus mellis, et locustarum cibus. (0147D)Hic, dum Herodi prohiberet fraternum violare connubium, carceralibus tenebris mancipatur. Cujus caput regis filia ludi praemium a patre postulavit; at ille desectum male poscenti filiae ebrius inter pocula dedit.(0148C) 110.Sepultus est in Sebastia oppido Palaestinae, quae olim Samaria vocabatur; quam Herodes rex Judaeae, Antipatri filius, ob honorem Caesaris Augusti Graeco sermone Augustam vocavit. CAPUT LXVII. 111. Maria (quae interpretatur Domina, sive Illuminatrix), clara stirps David, Virga Jesse, Hortus conclusus, Fons signatus, Mater Domini, Templum Dei, Sacrarium Spiritus sancti, Virgo sancta, Virgo feta, virgo ante partum, virgo post partum, salutationem ab angelo accepit, et mysterium conceptionis agnovit: partus qualitatem inquirit, et contra legem naturae obsequii fidem non renuit, quam Dominus ipse in cruce positus, per sanguinem Testamenti virgini commendavit discipulo, ut ipsum mater haberet vitae comitem quem (0148D)filius noverat integritatis esse custodem. 112. Hanc quidam crudeli necis passione asserunt ab hac vita migrasse, pro eo quod justus Simeon complectens brachiis 180 suis Christum, prophetaverit, matri (0149A)dicens: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Quod quidem incertum est, utrum pro materiali gladio dixerit an pro verbo Dei valido et acutiori omni gladio ancipiti. Specialiter tamen nulla docet historia, Mariam gladii animadversione peremptam, quia nec obitus ejus uspiam legitur. Dum tamen reperiatur ejus sepulcrum, ut aliqui dicunt, in valle Josaphat.
CAPUT LXVIII. 113. Simon Petrus filius Joannis, frater Andreae, ortus in vico Bethsaida provinciae Galilaeae, qui est juxta stagnum Genesareth, cujus prima vocatio nominis Bar-Jona, legis directa generatio est. Petrus in Christo Ecclesiae firmamentum est. Cephas corporis Christi principatus et caput est. Simon Joannis, virginitatis regeneratio incorrupta est.
114. (0149B)Qui dum juxta Joannem habeatur tertius, juxta Matthaeum eligitur primus: nec immerito, quia Apostolorum princeps est. Et confessor primus Filii Dei, et discipulus, et pastor humani gregis, Petra Ecclesiae, clavicularius regni, amator Domini, atque negator: confitendo laudatus, praesumendo elatus, negando lapsus, lacrymando purificatus, confitendo probatus, patiendo coronatus, cui nomen ex opere datur, titulus ex merito potestatis imponitur.
115. Hic in Galatia, Ponto, Cappadocia, Bithynia, Asia, atque Italia Evangelium praedicavit, atque harum virtutum signis effulsit. Pendulo gressu fervidum mare calcavit, praeteriens umbra sua mortuos 181 animavit, claudis pristinum reiteravit officium, paralyticis fluida membra in proprium reparavit statum.(0149C) 116.Inter haec defunctam viduam suscitavit. Ananiam et Saphiram reos perfidiae, mortis animadversione damnavit. Simonem etiam magicis artibus coelum conscendentem ad terram elisit. Hic postquam Antiochenam Ecclesiam fundavit, sub Claudio Caesare contra eumdem Simonem Magum Romam pergit, ibique praedicans Evangelium vigintiquinque annis, ejusdem urbis tenuit pontificatum. 117. Sexto autem et tricesimo anno post passionem Domini, a Nerone Caesare in urbe Roma deorsum, ut ipse voluit, crucifixus est. Sicque post apostolicum meritum, etiam martyrio coronatur. Sepultus Romae in Vaticano, secus viam Triumphalem, (0150A)tertio lapide ab Urbe, ad orientalem plagam.
CAPUT LXIX. 118. Paulus, qui ante Saulus, apostolus gentium, advocatus Judaeorum, a Christo de coelo vocatus, in terram prostratus, qui oculatus cecidit, caecatus surrexit, ex persecutore effectus est vas electionis, ex lupo ovis, inter apostolos vocatione novissimus, praedicatione primus. In lege Gamalielis discipulus, in Evangelio Christi servus. Cujus patria Tharsus fuit, genus Benjamin. 119. Hic secundo post Ascensionem Domini anno baptizatus, dignitatem meruit apostolatus, atque plus omnibus laborans, multo latius inter caeteros verbi gratiam seminavit, atque doctrinam evangelicam sua praedicatione implevit. (0150B)120. Incipiens enim ab Jerosolymis, usque ad Illyricum, et Italiam Hispaniasque processit, ac nomen Christi multarum manifestavit gentium nationibus, quibus ante nondum fuerat declaratum, cujus miracula ista esse noscuntur. 182
121. Raptus sursum in tertium coelum conscendit, demersus deorsum nocte et die in profundo maris fuit, seducentem Pythonis spiritum imperata discessione damnavit, adolescenti mortuo vitalem redintegravit spiritum, caecitate percussit magum, claudo proprium reformavit incessum; diri quoque serpentis nec sensit nec horruit morsum, sed igni dedit arsurum, patrem etiam Publii a febribus orando sanavit. 122. Hic ob amorem Christi multas passiones graviaque corporis sustinuit tormenta. In primis Judaicas (0150C)persecutiones, et gentium miserias, et laborem, famem, sitim, frigus, et nuditatem, naufragia, et mille pericula, rabiem ferarum, verbera, carcerales tenebras, et tormenta catenarum, squalores, et vincula. 123. Inter haec ligatur a Judaeis, traditur gentibus, lapidatur ad necem, in sporta per murum demittitur, virgis caeditur, poenis arctatur, in carcere vinctus terraemotu facto resolvitur, ad ultimum a Nerone gladio caeditur eo die quo et Petrus crucifixus est. Sic enim oportuerat ut hi qui simul confessi sunt uno die coronarentur. Sepultus Romae in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo sexto, tertio ab urbe milliario, contra occidentalem plagam.
CAPUT LXX. (0151A) 124. Andreas, qui interpretatur decorus, frater Petri, secundum Joannem primus, juxta Matthaeum a primo secundus. Hic in sorte praedicationis Scythiam atque Achaiam accepit, in qua etiam civitate Patris cruce suspensus occubuit.
CAPUT LXXI. 125. Jacobus filius Zebedaei, frater Joannis, quartus in ordine, 183 duodecim tribubus quae sunt in dispersione gentium scripsit, atque Hispaniae, et occidentalium locorum gentibus Evangelium praedicavit, et in occasu mundi lucem praedicationis infudit. Hic ab Herode tetrarcha gladio caesus occubuit. Sepultus in Marmarica.
CAPUT LXXII. 126. Joannes, apostolus et evangelista, filius Zebedaei, frater Jacobi, virgo electus a Domino, atque inter (0151B)caeteros magis dilectus, qui etiam super pectus Magistri recumbens, et Evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit, et quasi unus de paradisi fluminibus, verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Quique in locum Christi, Christo jubente, successit, dum suscipiens matrem Magistri discipulus, etiam ipse pro Christo alter quodammodo derelictus est filius. 127. Hic, dum Evangelium Christi in Asia praedicaret, a Domitiano Caesare in Pathmos insulam metallo relegatur, ubi etiam positus Apocalypsim scripsit. Interfecto autem a senatu Domitiano, exsilio resolutus, recessit Ephesum, ibique ob haereticorum refutandas versutias, efflagitatus ab Asiae episcopis Evangelium (0151C)novissimus edidit. 128. Cujus quidem inter alias virtutes, magnitudo signorum 184 haec fuit. Mutavit in aurum sylvestres frondium virgas littoreaque saxa in gemmas. Item gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam, viduam quoque ad precem populi suscitavit, et redivivum juvenis corpus revocata anima reparavit. Bibens lethiferum haustum, non solum evasit periculum, sed eodem prostratos noculo in vitae reparavit statum.(0152A) 129.Hic anno sexagesimo septimo post passionem Domini Salvatoris sub Trajano principe longo jam vetustatis senio fessus, cum diem transmigrationis suae imminere sibi sentiret, jussisse fertur effodi sibi sepulcrum, atque inde vale dicens fratribus, facta oratione vivens tumulum introivit, deinde tanquam in lectulo in eo requievit. 130. Unde accidit ut quidam eum vivere asserant, nec mortuum in sepulcro, sed dormientem jacere contendant, maxime pro eo quod illic terra sensim ab imo scaturiens, ad superficiem sepulcri conscendat, et, quasi flatu quiescentis, deorsum ad superiora pulvis ebulliat. Quievit autem apud Ephesum sexto Kalendas Januarii.
CAPUT LXXIII. (0152B)131. Philippus a Bethsaida civitate, unde et Petrus, Gallis praedicat Christum, barbarasque gentes, vicinasque tenebris, et tumenti Oceano conjunctas, ad scientiae lucem fideique portum deducit. Deinde in Hierapoli Phrygiae provinciae urbe crucifixus, lapidatusque obiit, rectoque sepultus cadavere, simul cum filiabus suis ibidem requiescit.
CAPUT LXXIV. 132. Thomas apostolus Christi, Didymus nominatus, et juxta Latinam linguam Christi geminus, ac similis Salvatori, audiendo incredulus, videndo fidelis. Hic Evangelium praedicavit Parthis, et Medis, 185 et Persis, Hyrcanisque, ac Bactrianis, et Indis tenentibus Orientalem plagam, et intima gentium penetrans, ibique praedicationem suam usque ad titulum suae (0152C)passionis perducens; lanceis enim transfixus occubuit in Calamina civitate Indiae, ubi et sepultus est in honore. CAPUT LXXV. 133. Bartholomaeus apostolus, nomen ex Syra lingua suscipiens, Lycaoniam in sorte praedicationis accepit, atque Evangelium juxta Matthaeum apud Indos in eorum linguam convertit. Ad ultimum in Albano [ Al. Abano] Majoris Armeniae urbe, vivens a crudelissimis (0153A)gentibus barbaris decoriatur, sicque terrae conditur. CAPUT LXXVI. 134. Matthaeus apostolus et evangelista, qui etiam ex tribu sua Levi sumpsit cognomen, ex publicano a Christo electus, ex peccante translatus. Hic primum quidem in Judaea evangelizat, postmodum in Macedonia praedicat, requiescit in montibus Parthorum.
CAPUT LXXVII. 135. Jacobus Alphaei, episcopus Jerosolymorum primus, cognomento Justus, sororis matris Domini filius, unde et frater Domini vocatus, homo lucis et operarius veritatis, tantaeque etiam sanctitatis, ut fimbriam vestimenti ejus certatim cuperent attingere populi. 136. Hic, dum in Jerusalem Christum Dei Filium (0153B)praedicaret, de templo a Judaeis praecipitatus, lapidibus opprimitur, ibique juxta templum humatur. Quem Josephus tantae sanctitatis et venerationis in Judaea perhibet exstitisse, ut propter ejus interfectionem Jerosolyma credatur esse diruta. 186 CAPUT LXXVIII 137. Judas Jacobi frater in Mesopotamia, atque interioribus Ponti evangelizans, feras et indomitas gentes, quasi belluarum naturas suo dogmate mitigat, et fidei dominicae subjugat, sepultus est autem Berytho Armeniae urbe.
CAPUT LXXIX. 138. Matthias, de septuaginta discipulis unus, et pro Juda Iscarioth duodecim inter apostolos subrogatus, electus est sorte, et solus sine cognomine. Huic datur (0153C)Evangelii praedicatio in Judaea. CAPUT LXXX. 139. Simon Zelotes, qui prius dictus est Chananaeus, zelo Domini fervens, par in cognomento Petri, et similis in honore, accepit Aegypti principatum, et post Jacobum Justum cathedram tenuit Jerosolymorum. Post annos autem centum viginti meruit sub Trajano per crucem sustinere martyrii passionem. Jacet in Bosphoro.
CAPUT LXXXI. (0154A) 140. Hi fuerunt Christi discipuli, praedicatores fidei, et doctores gentium, qui cum omnes unum sint, singuli tamen eorum propriis certisque locis in mundo ad praedicandum sortes proprias acceperunt.
141. Petrus namque Romam accepit, Andreas Achaiam, Jacobus Hispaniam, Joannes Asiam, Thomas Indiam, Matthaeus Macedoniam, 187 Philippus Galliam, Bartholomaeus Lycaoniam, Simon Zelotes Aegyptum, Mathias Judaeam, Jacobus frater Domini Jerosolymam, Judas frater Jacobi Mesopotamiam. 142. Paulo autem cum caeteris apostolis nulla sors propria traditur, quia omnibus gentibus magister et praedicator eligitur. Nam sicut Petro et reliquis circumcisionis est apostolatus datus, ita Paulo praeputii in gentibus. Hic autem septem Ecclesiis et tribus (0154B)evangelizat discipulis. CAPUT LXXXII. 143. Lucas Antiochenus, evangelista, et apostolicae conscriptor historiae, natione Syrus, arte medicus, Graeco eloquio eruditus, quem plerique tradunt proselytum fuisse, et Hebraeas litteras ignorasse. Hic tamen fuit Pauli discipulus et individuus comes peregrinationis ejus. 144. Quique ab ineunte pueritia castissimus fuit, et evangelicae praedicationis opus exercuit. Obiit septuagesimo quarto vitae suae anno. Sepultus in Bithynia, cujus quidem ossa regnante Constantino Constantinopolim fuerunt translata.
CAPUT LXXXIII. 145. Marcus evangelista, Petri discipulus, ejusque in (0154C)baptismate 188 filius. Cujus quidem Evangelium nonnulli a Petro Romae dictatum ferunt. Hic, ne ad sacerdotium promoveretur, abscidisse sibi pollicem fertur.
146. Primus autem Alexandriae cathedram tenuit, primusque Ecclesias Aegyptiorum fundavit, tantis doctrinae et continentiae virtutibus florens, ut omnes discipuli Christi ejus imitationem sequerentur. Mortuus est octavo Neronis anno in Alexandria, placida quiete sepultus.
CAPUT LXXXIV. (0155A) 147. Barnabas, qui et Joseph, natione Cypriae civitatis, a Cyro rege Persarum conditae, cum Paulo in gentibus apostolatum adeptus, deinde propter Joannem discipulum, qui etiam cognomento Marcus appellatur, sejunctus a Paulo, nihilominus evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercuit.
CAPUT LXXXV. 148. Timotheus Ephesiorum episcopus de civitate Listrensium, patre Graeco, id est, ethnico, matre autem Judaea, ut refert Apostolus dicens: Quia habitavit fides in avia tua Loide, et matre (0156A)tua Eunice, certum autem scio, quod in te quoque.
149. Hic autem fuit discipulus Pauli, ejusque spiritualis filius, quem puerum prope secum idem Paulus assumpsit. Qui pudicus et virgo permansit, quique apud Ephesum in monte qui vocatur Phion, cum magno honore sepultus quiescit. 189
CAPUT LXXXVI. 150. Titus, Pauli discipulus, et in baptismo filius, natione Graecus, ex gentibus solus a Paulo apostolo post Evangelium circumcisus, quem ad instruendas Cretae Ecclesias praefatus reliquit Apostolus. Ibique in pace defunctus est, atque sepultus.