Jump to content

De otioso sermone (Ratherius Veronensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De otioso sermone
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136

De otioso sermone

De otioso sermone (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0578B

De otioso sermone

136.0573B| 431-432 1. Sententiam scripturae cujusdam commemoratione jam quadrifaria propterea tritam, quod hac me solummodo recreari contra desperationem dicerem, sola dum mea utique meique similium perpenderem gesta, non mihi adhuc satisfecisse 136.0573C| ut paucis demonstrem, eamdem, ut saepe, iisdem 136.0574B| refero verbis: Nescit homo, utrum odio, an amore sit dignus; sed omnia in futurum servantur incerta (Eccle. IX, 1). Cui, si licet, aliquid sine mei causa subinferam. Quid quave de causa id tam saepe protulerim, ignorare me non diffiteor ipsum. Scio enim, scio 136.0574C| dignum me veraciter odio, si ab assuetis 136.0575A| non cesso. Utrum vero ab iis cessare penitus ante terminum datum sit vitae, fateor me nullo modo scire. Conor enim meliorari, et vincor; laboro, et deficio; surgo, et relabor; nunquam in boni alicujus statu permaneo. Usum enim ex vomitu canis, suisque ex volutatione (Petr. II, 22) infelix miserque frequentans, et hac me solummodo, dum non aliud invenire valeo, sententia recreans, despero sperans, spero desperans, fido diffidens, diffido confidens. Universa quippe, quae Dominus promisit, confido eum daturum; sed diffido me inveniri posse, promissa cui conferat, dignum. Veniam vero cum nulli promittat nisi converso; inconvertibilem dum memet aspicio, non de ejus miseratione despero, sed de obduratione mea pavesco. Et quid amplius? Odio 136.0575B| me magis dignum quam amore et scio et confiteor; si talis, qualis sum modo, defungar. Defungi vero talem si destinatum sit mihi, nullo modo scio. Defunctus vero talis si fuero, de perditione mea certificari cunctos posse non nego.

2.

Soleant vero dum plures conversionem in finem vitae differre; cum repentina infinitos rapiens mors, nedum multos, penitus faciat insensibiles eos; de illis quid sentiam haesitans, de me, si illud mihi contingeret, sum pene desperans. Quidam enim in grabbatis Deo plurima promiserunt, quae convalescentes minime attenderunt. Quid igitur cum rursus ceciderunt? Si non promiserant, iterum desperatione periisse putabantur haud perperam; si promiserint, et iterum convalescentes fuerunt mendaces, 136.0575C| quid facturi postea tales? Quid? Dei eis pietas insinuet. Quod mihi tamen videtur, quia etiamsi millies hoc eis contingat instinctu diabolico agere; est quod non ideo de pietate Domini debeant desperare, quamvis in tam instabilibus promissis 433 nullam possint fiduciam habere. Nescit enim homo utrum odio, an amore sit dignus futurus (Eccle. IX, 1) quamvis noverit, quod praesentialiter sit odio dignus, dicente Scriptura, quoniam omnipotens odio habet peccatores, et misertus est justis (Eccli. XII, 3). Non enim aliter justi ex peccatoribus poterant fieri, nisi misericordia Dei praeventi, fuissent a malo ad bonum conversi, neque illi aliter in peccatis duravissent, nisi justitia Dei obdurari potuisse permissi fuissent; unde et de talibus formidolosa illa est dicentis 136.0575D| sententia: Si concluserit Dominus hominem, hoc est concludi permiserit, quis potest ei dicere, cur ita facis? (Job IX. 12.)

3.

O igitur, o inscrutabilia Dei judicia! o investigabiles viae ejus! Quis enim mei similium non se formidare valet inevadibiliter fore conclusum, indeque odio dignum. Num enim odio non tibi dignus, 136.0576A| ut reliquos taceam, de quo Apostolus dicit, videtur: Hoc autem scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei? (Ephes. V, 5.) Cum vero innumerabiles a talibus conversi cessent esse fornicatores, immundi, avari, nimirum de permanentibus in hujusmodi hoc dictum claret sceleribus. Permanet vero in scelere, qui quousque aut aetas, aut sanitas ei suffragatur, ut possit illud patrare, non dimittit illud committere: aut si dimittit, non studet illud poenitendo diluere. Cujus autem senium, aut infirmitas interdicit illud efficere, non scelus ille, sed illum scelus convincitur reliquisse; ac per hoc neque cessans a fornicatione desinit quis fornicator esse, si quousque 136.0576B| potest non desinit fornicari, et fornicationem relictam jejuniis, eleemosynis, et lacrymosis gemitibus non studet mundare. Cum igitur legimus vel audimus: Nescit homo utrum odio, an amore dignus sit, nisi futurus subintelligamus, ut sit utique sensus, quod nesciat aliquis de aliquo, utrum sit ei concessum ante mortem converti, an in peccatis usque in finem suae sanitatis durare; fateor me quod velit astruere, penitus ignorare.

4:

Quamvis non desperandum, quod etiam ipsa infirmitas ab anteactis quemlibet peccatis emaculet, si tamen gratanter fuerit recepta, quod tamen de prolixa fieri arbitror aegritudine tantum, patienter tamen, ut dixi, perlata: levius licet concinens taliter senserit. 136.0576C| Et vindicta brevis hic noxia crimina finit, Ne sine fine habeat debita poena reos. Solos vero, ait Gregorius, temporalia flagella ab aeternis liberant, quos immutant. Haec duo itaque, id est, aut conversionem salubrem, aut flagellorum Dei suffragium, dum sententiae illi innixus, qua dicitur: Nescit homo, utrum odio, an amore sit dignus, exspecto; si de tertio, perditione utique certissima, suspectus et pavens non 434 exsto; insanire me veraciter credo, et quo desiderium vertam, quid optem, quidve amplectar, ignoro. Repentinum nam imminere cum mihi metuam interitum, prolixum si mereor, ut desiderare me non diffiteor, actutum damnantem mihi audio, surdus licet, Apostolum (dicere): Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te exspectat? Tu autem thesaurizas 136.0576D| tibi iram in die irae, et retributionis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5.) Infelix hujusmodi longaevitas, quam tanta sequitur calamitas, aspernabile spatium congerit, quod talem thesaurum miserabilis induciae ad exaggerandam scelerum vindictam concessit. Melius fuerat, fateor, miserrimo, si de primo 136.0577A| Dei contemptu justam excepisset sententiam, quam tandiu exspectatum tam innumeros contraxisse reatus, pro singulis videlicet aeternaliter puniendum.

5.

Hoc se ita habente felicior mihi videtur brevitas, quam diuturnitas vitae. Vae enim vobis, ait propheta, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis! (Isai. V, 18.) Est quidem Dominus misericors, et ineffabiliter pius; sed etiam verax, et inenarrabiliter justus. Promittit veniam, computat noxam; veniam largitur perfecte conversis, noxam reservat obdurantibus aversis. Annon enim evidens cernitur computatio noxae dicentis: Amen dico vobis, omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii? (Matth. XII, 36.) Fuitne unquam terribilius aliquid dictum? Caeteri namque 136.0577B| quid super hoc sentiant, viderint; mihi videtur tolerabilius fuisse, si dixisset: Merebuntur de eo millium annorum supplicium. Miserum enim me, cum nulla minus sint utilia quam turpia. Quid si in eodem loco, et forte tali, quo dedignaretur aliquis etiam vesci, turpe quid faciens quilibet, turpissimum aliquid dixerit? Postea de ipsa, quam patravit turpitudine, poenitentiam gessit; de ipsa, quam dixit, quid, rogo, erit? Si in judicio itaque illi improperatum fuerit, quod in tali loco tale quid talique pro causa dixerit; putandum quod inter alios, Venite benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), audire ullo modo possit? Post tantam enim coram universo genere humano verecundiam, suspicari eum possumus habiturum, nedum coelestem, aliquam 136.0577C| gloriam? Nonne enim et quod gessit manifestatum pariter erit, cum idem forsan dixerit quod fecit, fecerit quod dixit? Condigna poena rebelli, ut qui videlicet Dominum, et quod de eo Christianitatis traxit vocabulum non reveritus, in conspectu ipsius, tali in loco, tam turpiter, praesentem illum non nesciens quoque, recordatus etiam ipsius, non timuit dehonestare, dehonestatus in conspectu totius pereat creaturae. Quid vero miseri de perjuriis saepissimis, quid de detractionibus perassiduis, quid de mendaciis continuis, quid de verbis deceptoriis, quid de irrisoriis, quid de fraudulentissimis dicturi promissis, quid de maledictionibus creberrimis, si de raca judicium subituri, de fatue gehennam, de 435 otioso sumus rationem reddituri sermone? 136.0577D| (Matth. V, 22.) Intelligite mecum, qui mecum obliviscimini Deum, ne quando rapiamur subito, et eripiamur a nullo (Psal. XLIX, 22).

6.

Intelligo, ais, Dei, proh nefas! saepius quam necesse fuerit, oblitus, verensque utique, [ locus mendosus ] innuis facere, ne rapiaris subito, ereptus a nullo. Sed Apostolicum illud de spontaneo nobis inflicto a nobis ipsis judicio dum cum illo confero, quod nuperrime me audisse recordor, non parum me animari profiteor. Lectum enim exstitit 136.0578A| ita: Si peccata tua recte consideraveris, judicasti: si abjeceris, occidisti. Quod ut melius dilucidetur (poni possent cum plurima ipsa una nobis divina sufficiat, dicendum quomodo, quam protulisti, sententia. Ait vero: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36.) Quid est verbum otiosum? Inutile. Nulla autem sunt, ut dixisti, minus utilia quam turpia; quibus adjicere possumus noxia, et contumeliosa, irrisoria, deceptiosa, perjura, fraudulenta, maledica, mendacia, sacrilega, haeretica, apostatica, blasphema, falsum testantia, furiosa, litigiosa. Ex quibus omnibus unum suum in allegatione illa proferens superiore, collegisti salvum non posse credi futurum, cui in extremo die judicii illo 136.0578B| id fuerit, quod tali in loco hujusmodi pro causa dixerit, coram universo genere hominum improperatum. Sed dum firmissime nos tenere concedas, quod nil temporaliter contra jus fasque valeat agi, neque id temporaliter expiari, desperare istum compellimur, qui illud turpe dixit, nisi auxilium ei demus, quid faciat, antequam 436 ad illud improperium veniat. Dicamus ergo primum quid erit illis, qui rationem de omni verbo otioso, quod locuti fuerimus, in die judicii fuerint reddituri; nimirum iis, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41, 42,) etc.; et: Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26). Et quare, inquis, hoc eis dicetur? quia non audierunt 136.0578C| scilicet dicentem: Poenitentiam agite, et non erit vobis iniquitas in ruinam (Ezech. XVIII, 30). Et: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zachar. I, 3.) Postremo quia obturaverunt aurem cordis, dum Apostolus clamaret: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31): Augustinum quoque prosequentem: Si peccata recte consideraveris, judicasti; si abjeceris, occidisti: hoc enim sensu ut et de caeteris flagitiis, ita et de isto turpiloquo intelligendum sermone; ut videlicet tu, qui illum protulisti, facias tibi de eo hic diem judicii, damnes illum juxta sui censor aequissimus qualitatem, damnatum punias, punitum occidas, id est, abjiciendo illum amplius in aeternum non proferas, ita illud turpigerum, turpiloquium ut turpigerum, ita 136.0578D| turpigerum uti turpiloquium taxans, a consimilibus quoque Christo adjuvante abstinere viribus totis contendas. Videtur enim mihi hoc ita constante, quod si turpitudo quam fecisti, fuerit perfecte poenitendo consumpta, ipsa, quam illius occasione dixisti, erit pariter enecata, adjuvante illius misericordia, qui in hunc mundum ad nostra venit relaxanda facinora, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.