Jump to content

De pari aut impari Evae atque Adae peccato

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De pari aut impari Evae atque Adae peccato
Praeclara inter clarissimum dominum Lodovicum Foscarenum, Venetum, artium et utriusque iuris doctorem, et generosam ac doctissimam divinamque dominam Isotam Nogarolam, Veronensem, contentio super Aureli Augustini sententiam, videlicet: peccaverunt impari sexu sed pari fastu.
1451
editio: incognita
fons: Pixelia Publishing

1.1 Propositio Lodovici: Si qua tamen peccati gravitas maior esse potest, Eva damnabilior fuit, quia a iusto iudice duriori poena damnata, quia Dei se similem fieri magis credidit, quod ad species irremissibilium peccatorum in Spiritum Sanctum accedit, quia suggessit et fuit causa peccati Adae, non e contra, item quia, licet turpis sit excusatio amici causa peccare, nulla tamen tolerabilior qua ductus est Adam.

2.1 Responsio Isotae: Mihi autem, postquam me provocas, longe aliter contraque videtur; nam ubi minor sensus minorque constantia, ibi minus peccatum; et hoc in Eva, ergo minus peccavit. Unde hoc cognoscens serpens ille callidus initium tentationis sumpsit a femina, dubitans quidem hominem propter constantiam non posse superari. Sententiarum II.°: Stans coram femina, hostis antiquus non est ausus in verba persuasionis prorumpere, sed sub interrogatione eam alloquitur: “Cur praecepit vobis Deus ne comederetis de ligno paradisi?” At illa: “Ne forte moriamur.” Videns autem diabolus eam de verbis domini dubitare, inquit: “Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum.”

2.2 Vel etiam propter maiorem praecepti contemptum, nam Genesis II.° videtur dominus Adae non Evae praecepisse, cum dicit: “Tulit ergo dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum” (et non dixit “ut operarentur et custodirent illum”)— “et praecepit ei” (et non “eis”)— “ex omni ligno comede” (et non “comedite”)— “in quocumque enim die comederis, morte morieris” (et non “moriemini”). Et hoc quia magis aestimabat hominem quam mulierem.

2.3 Nec videtur id fecisse mulierem quia Dei similem se fieri magis crediderit, sed propter fragilitatem potius et voluptatem; unde “Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo” (et non dixit “ut esset similis Deo”).

2.4 Et nisi Adam comedisset, peccatum ultra progressum non fuisset. Unde non dicitur “Si Eva non peccasset, Christus non fuisset incarnatus,” sed “Si Adam non peccasset.” Unde mulier, quamvis cum eo, de quo erat transducta, in paradisi deliciis moraretur, primo tamen malae suasionis insultum perpessa est, nihil vero, nisi se ipsam, generis posteritatem laesisset prioris creati hominis assensu non praestito. Igitur non Eva posteritati, sed sibi periculo fuit. Homo autem Adam sibi et cunctae propagationi sequenti transducere maculam propinavit. Proinde Adam hominum generandorum auctor existens et perditionis primus fuit occasio; quamobrem prius in viro, deinde in femina generis humani est celebrata curatio, cum (post expulsionem immundi spiritus a viro) de sinagoga surgens persanando accessit ad feminam.

2.5 Quod autem a iusto iudice duriori poena damnata fuerit, hoc perspicue videtur in contrarium, nam dixit Deus mulieri: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios et sub viri potestate eris.” Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes” (ecce quod videtur quod Deus solum praecepit Adae, et non Evae) “maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua assumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris.” Ecce quod durior videtur poena Adae quam Evae, nam ei dixit “in pulverem reverteris” et non Evae, et “ultimum terribilium est mors”: ergo videtur maiorem fuisse poenam Adae quam Evae.

2.6 Haec ut tuae voluntati morem gererem scripsi, sed cum timore tamen, quia non hoc opus femineum est; sed tu pro tua humanitate, si quid inepte scriptum invenies, emendabis.

3.1 Responsio Lodovici: Subtilissime Evae causam defendis et ita defendis, ut, si vir natus non fuissem, me tuarum partium tutorem constituisses. Sed veritati, quae firmissimis est fixa radicibus, haerens tua castra tuis iaculis oppugnare institui, et fundamenta, quae sacrarum literarum testimonio negari possent, ne contradicendi materia desit, nunc impugnabo.

3.2 Eva ignorans inconstansque peccavit, ex quo tibi levius peccasse videtur. Ignorantia eorum praesertim quae scire debemus nos non excusat, quia scriptum est: “Si quis ignorat, ignorabitur”; “Oculos quos culpa claudit, poena aperit”; “Qui stultus est in culpa, sapiens erit in poena,” praesertim cum error peccantis negligentia occurrit. Ignorantia enim mulieris, nata ex arrogantia, non excusat. Veluti Aristotiles et iurisconsulti, qui veram profitentur philosophiam, duplici poena ebrios et ignorantes dignos iudicant. Nescio etiam, quonam pacto tu, quae per tot annorum cursus ab Eva distas, ipsius sensum damnas, cuius scientiam in paradiso summo omnium rerum opifice divinitus creatam serpentem astutissimum praesentem timuisse scribis, quia non fuit ausus in verba persuasionis prorumpere, sed sub interrogatione eam allocutus est.

3.3 De inconstantia vero procedentes operationes vituperabiliores sunt. Quemadmodum enim operationes sequentes habitum constantissimum et firmatum sunt laude digniores et specie differunt a praecedentibus, ita ex inconstantia procedentes operationes maiori censura puniendae, quia inconstantia, per se mala, addita peccato malo facit ipsum deterius.

3.4 Custodia etiam Adae commissa sociam non excusat, quia fures, quorum opera paterfamilias confidens utitur, ultimo supplicio non puniuntur, veluti extranei et illi, de quibus nulla est habita confidentia.

3.5 Fragilitas etiam mulieris non fuit peccati causa, veluti scribis, sed superbia, quoniam promissio daemonis fuit scientiae, quae arrogantes efficit et secundum Apostolum inflat. “Initium” enim apud Ecclesiasticum “superbia fuit omnis peccati.” Et licet aliae consecutae sint, illa tamen principalior, quoniam caro oboediens erat homini in statu innocentiae existenti et non contraria rationi. Fuit ergo primus motus inordinatus appetitus appetendi quod naturae suae non competebat, veluti Augustinus Orosio scripsit: “Homo, elatus superbia, suasioni serpentis oboediens, praecepta Dei contempsit”; dixit enim adversarius Evae: “Aperientur oculi vestri et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.” Nec credidisset mulier, ut ait Augustinus super Genesi, suasioni daemonis, nisi propriae potestatis amor ipsam invasisset, qui rivus ex superbiae fonte procedit. Ne ab Augustino discedam, dum voluit Eva rapere divinitatem, perdidit felicitatem.

3.6 Et verba illa (“Si Adam non peccasset etc.”) me in sententia confirmant; quia ita fortasse peccavit Eva quod, veluti daemones non meruerunt redemptionem, ita fortasse Eva! Ioci tantum causa loquor, sed felix fuit Adae culpa, quae talem meruit habere redemptorem.

3.7 Et ne tandem a scriptis tuis discedam, omnes poenas viri patitur mulier, et quia multiplicatae sunt eius aerumnae, non solum moritur, vescitur sudoris poena, prohibetur per Cherubim et flammeos gladios accessu paradisi, sed ultra omnia quae communia sunt, sola cum dolore parit et viro subdita est.

3.8 Sed quia in tanta re non est satis tua confutasse, nisi etiam nostra confirmemus, credidit Eva Deo similis fieri et invidens optavit quod Spiritum Sanctum laedit.

3.9 Omnis etiam Adae culpa Evae ascribitur, quia Aristotile teste quidquid est causa causae est causa causati; immo omnis prima causa plus influit in effectum quam secunda. Principium enim eodem Aristotile teste in quocumque genere maximum dicitur; immo plus quam dimidium totius habetur. Et in Posterioribus: propter quod unumquodque tale et illud magis; sed propter Evam peccavit Adam, ergo multo magis peccavit Eva. Item sicuti melius est bene facere quam bene pati, ita deterius est male suadere quam male suaderi; minus enim peccat, qui alterius exemplo peccat, quia quod exemplo fit id quodam iure fieri dicitur. Ex quo vulgare illud dici solet: “quod a multis peccatur inultum est.”

3.10 Et si pari gloria se dignos existimassent, Eva inferior magis recessit a medio et per consequens magis accessit ad peccatum.

3.11 Facilius etiam potuit socia amicissima virum decipere quam turpissimus serpens mulierem.

3.12 Longius etiam perseveravit, quia prius coepit, et tanto graviora sunt delicta (Gregorii decreto) quanto diutius infelicem animam tenent alligatam.

3.13 Et, ut tandem mea concludatur oratio, causa et exemplum peccati fuit, et in exemplum vehementer Gregorius culpam extendit. Et causam ignorantium Iudaeorum, quia prima fuit, magis damnavit Christus, qui errare non poterat, quam sententiam Pilati doctioris, cum dixit: “Maius peccatum habent qui me tibi tradiderunt etc.” Cui sententiae acquiescendum omnes, qui Christiani nuncupari voluere, putaverunt, tu vero Christianissima ipsam rationibus comprobabis.

3.14 Vale et ne timeas et aude multa, quia plurima optime didicisti et doctissime scribis!

4.1 Responsio Isotae: Decreveram me tecum amplius non inire certamen, quia, ut inquis, mea castra meis iaculis oppugnas. Ita ea quae ad me dedisti perfecto et solerti studio disputata sunt, ut eis obici non a me sed a quibusvis doctissimis viris difficillimum sit. Verum cum hoc certamen utile mihi esse cognoscam, decrevi huic tuae honestae voluntati morem gerere; licet autem incassum certare cognoscam, tamen mihi summa laus erit a te viro fortissimo superari.

4.2 Eva ignorans inconstansque peccavit, ex quo tibi gravius peccasse videtur, quia ignorantia eorum quae scire debemus nos non excusat, quia scriptum est “Ignorans ignorabitur.” Concedo, cum haec ignorantia crassa fuerit vel affectata, sed ignorantia Evae a natura fuit insita, cuius naturae ipse Deus est auctor et conditor. Nam in pluribus hoc videtur, quia qui plus ignorat minus peccat, ut puer sene, rusticus nobili; ad quem salvandum non expedit ut ea sciat quae pertinent ad salutem explicite, sed implicite, quia sola fides sufficit.

4.3 Pari etiam gressu ratio inconstantiae procedit. Et cum dicitur “De inconstantia vero procedentes operationes vituperabiliores sunt,” intelligitur de inconstantia quae non est secundum naturam, sed secundum mores et vitia.

4.4 Similiter de imperfectione: “Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum.” Deus cum hominem creavit, ab initio creavit illum perfectum et animae eius potentias perfectas, et dedit ei maiorem veritatis rationem et cognitionem, maiorem quoque sapientiae profunditatem, ita ut dominus adduceret cuncta animantia terrae et volatilia caeli ad Adam, ut ea suis nominibus appellaret. Unde dixit: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis terrae universaeque creaturae,” denotans ipsius perfectionem. De muliere vero dixit: “Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi.” Et quia beatitudo est cum consolatione et gaudio, solatium autem et gaudium non potest quis habere solus, videtur quod Deus eam creavit ad viri consolationem, quia “bonum est sui ipsius diffusivum,” et quanto maius tanto magis se communicat. Ergo maius videtur peccatum Adae. Ambrosius: “Quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior est pervicacia.”

4.5 “Custodia autem Adae commissa sociam non excusat, quia fures, quorum opera paterfamilias confidens utitur, ultimo supplicio non puniuntur, veluti extranei et illi de quibus nulla est habita confidentia.” Verum est hoc in legibus temporalibus, sed non in divinis; nam iustitia divina aliter in puniendo procedit quam temporalis.

4.6 “Fragilitas etiam mulieris non fuit peccati causa, sed inordinatus appetitus appetendi id quod naturae suae non competebat” — quod procedit, ut scribis, ex superbia. Minus tamen peccatum videtur scientiam appetere boni et mali, quam transgrediendi praeceptum divinum, quia appetitus sciendi est quoddam naturale et “omnes homines a natura scire desiderant.” Et licet primus motus fuerit appetitus inordinatus, qui sine peccato esse non potest, tamen tolerabilius est quam transgressionis peccatum; nam mandatorum observantia est via qua itur ad salutis patriam: “Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.” Item: “Quid faciendo vitam aeternam possidebo? Serva mandata.” Et transgressio proprie oritur ex superbia, quia superbia nihil aliud est quam regulae divinae nolle subiici, quam extollere se supra id quod secundum regulam divinam praefixum est Dei voluntatem contemnendo et suam adimplendo. Item Augustinus De Natura et Gratia: “Peccatum est voluntas consequendi vel retinendi quod iustitia vetat,” id est nolle quod Deus vult. Cui concordat Ambrosius in libro De Paradiso: “Peccatum est transgressio divinae legis et caelestium inoboedientia mandatorum.” Ecce quia transgressio et inoboedientia caelestium mandatorum est maximum peccatum, cum peccati sit ista definitio: “Peccatum est inordinatus appetitus sciendi.” Ergo maius videtur peccatum transgressionis praecepti quam boni et mali scientiam appetere; — licet inordinate appetere sit peccatum, sicut in Eva, quae tamen non appetivit se esse Deo similem in potentia, sed in scientia tantum boni et mali, secundum quod sibi erat etiam a natura persuasum.

4.7 Quod autem verba illa (“Si Adam non peccasset”) te in sententia confirmant quia ita fortasse peccavit Eva ut non meruerit redemptionem veluti daemones, dico quod et ipsa cum Adam redempta fuit, quia “os ex ossibus meis et caro de carne mea.” Et si Deus eam apparenter non redemit, hoc fuit indubie quia Deus pro nihilo peccatum illius aestimavit. Nam si redemptionem meruit homo, multo magis mulier propter delicti parvitatem. Nam in angelo non fuit per ignorantiam excusatio, sicut in muliere; angelus enim sine inquisitione et discursu intelligit, et intellectum habet magis deiformem quam homo, cui similem dici potest Eva appetisse. Unde angelus dicitur intellectualis et homo rationalis, et ubi mulier ex appetitu scientiae, angelus peccavit ex appetitu potentiae. Modo omnimoda visionis scientia potest creaturae communicari, sed non omnimoda potentia Dei et animae Christi.

Item mulier peccans de venia cogitavit, credens illud utique esse peccatum, sed non tantum quod deberet Deus talem inferre sententiam et poenam; angelus autem non cogitavit. Unde Gregorius IIII.° Moralium: “Primi parentes ad hoc requisiti sunt, ut peccatum quod transgrediendo commiserant confitendo delerent; unde serpens ille persuasor, quia non erat revocandus ad veniam, non est de culpa requisitus.” Ergo videtur Eva magis meruisse redemptionem quam daemones.

4.8 Quod autem mulier omnes poenas viri et ipsa patiatur, et ultra ea quae communia sunt, sola parit cum dolore et viro subdita est, etiam haec me in sententia confirmant, quia, ut dixi, “omne bonum est sui ipsius diffusivum,” et quanto maius tanto magis se communicat. Ita et malum quanto maius, tanto magis se communicat, et quanto magis se communicat, tanto magis nocet, et quanto magis nocet, tanto maius est. Item secundum mensuram delicti erit et plagarum modus. Unde Christus voluit in cruce mori, licet turpissimum et atrocissimum genus mortis fuerit, in qua sustinuit generaliter omnes passiones secundum genus. Unde Isidorus De Trinitate: “Unigenitus Dei filius ad peragendum mortis suae sacramentum consummasse se omne genus passionum testatur, cum inclinato capite emisit spiritum.” Ratio: quia poena debebat culpae correspondere. Adam tulit pomum ligni vetiti, Christus passus est in ligno et sic satisfecit. Augustinus: “Contempsit Adam praeceptum” (et non dixit “Eva”) “accipiens ex arbore pomum, sed quidquid Adam perdidit, Christus invenit.” Psalmo LXVIII.°: “Quae non rapui tunc exsolvebam.” Ergo peccatum Adae fuit maximum, quia poena correspondens culpae fuit maxima et fuit generalis hominibus. Apostolus: “Omnes peccaverunt in Adam.”

4.9 “Omnis etiam Adae culpa Evae ascribitur, quia teste Aristotile ‘quidquid est causa causae est causa causati.’” Haec vera sunt in iis quae sunt, ut melius nosti, aliorum per se causae, quod par est de causa prima, principio primo, et “propter quod unum quodque tale.” Quod non vides in Eva fuisse, quia Adam vel liberum habuit arbitrium, vel non; si non habuit, nullum peccatum habuit; si habuit, ergo Eva coegit illud quod fieri non potest. Nam Bernardus: “Liberum arbitrium pro ingenita nobilitate a nulla cogitur necessitate, neque a Deo, quia si sic, esset dare duo opposita stare simul.” Non potest igitur Deus facere quod aliqua operatio a libero procedat arbitrio ipso manente, et non libere sed coacte fiat. Augustinus super Genesi: “Non potest Deus facere contra naturam quam bona voluntate instituit.”

4.10 Posset autem Deus ipse auferre illam libertatis conditionem ad utrumlibet et dare aliam, sicut non potest ignis, ignis manens, non comburere nisi talis natura mutetur et ad tempus suspendatur virtute divina. Ergo minus alia creatura a Deo, ut angelus bonus vel diabolus; multo minus femina, quae imperfectior et debilior est iis. Et assignat Augustinus rationem dicens: “Supra mentem nostram nihil praeter Deum, nec inter Deum et mentem nostram est aliquid medium.” Cogens autem oportet quod sit supra id quod cogitur; sed Eva fuit inferior Adam, ergo non fuit ipsa causa peccati. Ecclesiastici XV.°: “Deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui adiecitque mandata et praecepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te et fidem placitam facient.” Unde Adam accusare Deum potius visus est quam se excusare, cum dixit: “Socia quam dedisti mihi fecit me peccare.”

4.11 Quod autem facilius potuerit amicissima socia virum decipere, quam turpissimus serpens mulierem, multo minus peccavit Eva debilis et ignorans secundum naturam, dico, astutissimo illi serpenti assentiendo, qui interpretatus est sapiens, quam Adam a Deo in perfecta scientia et cognitione creatus persuasionem et vocem imperfectae mulieris audiendo.

4.12 Quod autem longius Eva perseveraverit, ergo magis peccaverit, quia tanto graviora sunt delicta quanto diutius infelicem animam tenent alligatam, scilicet verum est, cum peccata sint paria et in eodem vel in simili. Sed Adam et Eva non fuerunt pares, quia Adam animal perfectum et Eva imperfectum et ignorans.

4.13 Tandem, ut te auctore utar: “Mulier exemplum et causa peccati fuit, et in exemplum vehementer Gregorius culpam extendit, et causam ignorantium Iudaeorum, quia prima fuit, magis damnavit Christus quam sententiam Pilati doctioris, cum dixit: ‘Propterea qui me tibi tradidit maius peccatum habet.’” Dico quod Christus causam ignorantium Iudaeorum non damnavit quia prima fuerit, sed quia erat ex propria malitia atque obstinatione prava et diabolica. Non enim ex ignorantia peccabant, quia magis ignorans de his erat Pilatus gentilis, quam Iudaei, qui Legem et prophetas habebant et legebant, et de eo quotidie signa videbant. Nam Ioannis XV.°: “Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo.” Unde ipsi dixerunt: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?” Item: “Dic nobis palam si tu es Christus!” Nam populus iste peculiaris erat Deo et ipse Christus: “Non sum missus nisi ad oves Israel, quae perierant … Non est bonum sumere panem de manibus filiorum et dare canibus.” Ergo magis peccaverunt Iudaei, quia plus eos Iesus diligebat.

4.14 Et haec a me femina inermi et paupercula dicta sufficiant.

5.1 Responsio Lodovici et Conclusio Quaestionis: Ita omnia divinissime complexa es, ut nedum ex philosophantium et theologorum fontibus, sed ex caelo tua scripta collapsa credere possimus. Idcirco ea potius laude quam contradictione digna sunt. Ne tamen coepta utilitate frauderis, accipe quae brevissime in diversam sententiam dici possunt, ut melliflua paradisi semina iactes, quae legentes delectent et te gloria illustrent.

5.2 Ignorantia Evae crassissima fuit, quia maluit daemoni quam creatori fidem praestare. Quae quidem ignorantia ex eius delicto (ut sacra testatur historia) processit, ideo peccatum non excusat. Immo, si verum fateri licet, extrema dementia fuit non manere in terminis quos Deus optimus sibi constituerat, vanaque spe ducta caruit habitis et ambitis.

5.3 Et ne illa dividam quae tu prudentissime coniunxisti: inconstantia Evae damnata moris fuit et non naturae; quia in iis quae a natura insunt, nec laudamur nec vituperamur sapientissimorum philosophantium iudicio. Optima fuit etiam mulieris natura et rationi, generi, tempori oboediens, quoniam veluti feris dentes, armentis cornua, volucribus pennae datae sunt ad vitam, ita mulieri ratio ad retinendam et consequendam animae salutem sufficiens.

5.4 Si ad viri adiutorium, perfectionem, solatium et gaudium Eva naturaliter creata fuit, contra naturae leges se gessit viro labores, imperfectiones, tristitias et moerores subministrando, quae scelera gravissima fore sacra decreta sanxerunt. Nec humanae leges, diutissime clarissimorum virorum ingeniis digestae, sine certa ratione instituerunt quod alienae rei contractatio quanto magis fit contra domini voluntatem, tanto graviorem poenam meretur.

5.5 Quod scribis de mandatorum transgressione Evam non liberat, quae nec ipsa servavit.

5.6 In quo autem differant peccatum angeli et hominis, latissimus campus est et veluti tuo clarissimo ingenio dignissimus cibus, ita hac temporis angustia longe amplior.

5.7 Quomodo autem rationi bonitatis summi Dei convenire sentias maiora mala illis qui minus peccavere diffundere, non bene concipio.

5.8 Nimium stringis Aristotilis testimonia ad primas causas, nam omnis causa causae est causa causati.

5.9 Et quia liberi arbitrii fuit Adam, non facio ipsum delicti inmunem, et licet omnis Adae culpa quadam ex parte Evae per me ascripta sit, non tamen omnis et omnimoda causa Evae fuit. De libero arbitrio et bonitate naturae non contradico.

5.10 De facilitate consensus viri dictis mulieris, volo sexus illius deceptiones ad te scribens silentio praeterire, sed hoc vetustissimo verbo mea firmetur ratio: “Nulla pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris inimicus.”

5.11 Magnum prima mater excitavit incendium, quod nondum nostra ruina extinctum est. Hoc maximam gravitatem peccati significat. Nam veluti illae corporis aegritudines sunt difficiliores quae minus sanantur, sic animi vitia.

5.12 Si ego dixi, non audias; asperneris et contemnas si Augustinus pari fastu concludit, “Ratio quanto diutius,” etc.; Passionis historiam legamus et somnia uxoris, verba Pilati, manuum lotiones, iudicandi fugam, et eum magis quam Iudaeos intellexisse sententiam iniustam fatebimur. Ex quibus patet argumentorum nostrorum vires non deficere.

5.13 Haec paucissimis verbis explicavi, tum quia papirum transmissum iussus sum non excedere, tum quia apud te peritissimam loquor. Nolo enim tanti itineris tibi, cui ex summa bonitate omnia clarissima patent, dux esse. Vivis profecto apud nos in terra veluti quaedam vitae caelestis imago. Digitum, ut aiunt, ad fontes intendi, et quamquam apud alios haec mea dicta obscuritatis vitio laborarent, si apud te clarissimam accedent et prioribus tuis ac meis scriptis iungentur, apertissima fient, illustrabuntur et radiabunt in tenebris. Atque ea si ineptissima erunt, tuo studio facies ingenio, virtute, gloria tua esse dignissima, quae te semper veluti milites tubarum clangoribus sic sacris eloquiis ad nova proelia instructiorem paratioremque offers, contra me quidem, qui omnem mearum cogitationum summam legendo et eodem, ut aiunt, spiritu scribendo converti ut ostendam quod sentio et defendam quod scribis, licet pluribus negotiorum tempestatibus et fluctibus undique iacter. Vale.