De partu Virginis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De partu Virginis
Liber sextus
1526
editio: incognita
fons: incognitus

JACOPO SANNAZARO (1458 - 1530)

CLEMENTI SEPTIMO
PONTIFICI MAXIMO
ACTIUS SYNCERUS

Magne parens, custosque hominum, cui jus datur uni
claudere caelestes et reserare fores:
occurrent si qua in nostris male firma libellis,
deleat errores aequa litura meos.
Imperiis, venerande, tuis submittimus illos:
Nam, sine te, recta non licet ire via.
Ipse manu, sacrisque potens Podalirius herbis
ulcera Paeonia nostra levabis ope.
Quippe mihi toto nullus, te praeter, in orbe
triste salutifera leniet arte malum.
Rarus honos summo se praeside posse tueri:
Rarior a summo praeside posse legi.

ACTII SYNCERI SANNAZARII NEAPOLITANI

DE PARTU VIRGINIS

LIBER PRIMUS[recensere]

Virginei partus, magnoque aequaeva Parenti
progenies, superas caeli quae missa per auras
antiquam generis labem mortalibus aegris
abluit, obstructique viam patefecit Olympi,
sit mihi, Caelicolae, primus labor: hoc mihi primum
surgat opus: vos, auditas ab origine causas,
et tanti seriem, si fas, evolvite facti!
Nec minus, o Musae, vatum decus, hic ego vestros
optarim fontes, vestras nemora ardua rupes:
quandoquidem genus e caelo deducitis, et vos
virginitas, sanctaeque juvat reverentia famae:
vos igitur, seu cura poli, seu Virginis hujus
tangit honos, monstrate viam, qua nubila vincam,
et mecum immensi portas recludite caeli.
Magna quidem, magna, Aonides, sed debita posco,
nec vobis ignota: etenim potuistis et antrum
aspicere et choreas, nec vos orientia caelo
signa, nec Eoos Reges latuisse putandum est.
Tuque adeo, spes fida hominum, spes fida Deorum.
Alma Parens, quam mille acies, quaeque aetheris alti
militia est, totidem currus, tot signa, tubaeque,
tot litui comitantur, ovantique agmina gyro
adglomerant: niveis tibi si solemnia templis
serta damus, si mansuras tibi ponimus aras
exciso in scopulo, fluctus unde aurea canos
despiciens celso se culmine Mergilline
adtollit, nautisque procul venientibus offert,
si laudes de more tuas, si sacra, diemque
ac coetus late insignes, ritusque dicamus,
annua felicis colimus dum gaudia partus:
tu vatem ignarumque viae, insuetumque labori,
Diva, mone, et pavidis jam laeta adlabere coeptis.
Viderat aetherea superum Regnator ab arce,
undique collectas vectari in Tartara praedas:
Tisiphonemque imo conantem cuncta profundo
vertere, et immanes stimulantem ad dira sorores:
nec jam homini prodesse, alto quod semina caelo
duceret, aut varios animum excoluisset ad usus:
tantum letiferae poterant contagia culpae!
Tum pectus Pater, aeterno succensus amore,
sic secum: "Ecquis erit finis? tantisne parentum
prisca luent poenis seri commissa nepotes?
ut quos victuros semper, superisque crearam
pene pares, tristi patiar succumbere leto,
informesque domos, obscuraque regna subire?
Non ita, sed divum potius revocentur ad oras,
ut decet, et manuum poscunt opera alta mearum:
desertosque foros, vacuique sedilia caeli
actutum complere parent: legio unde, nefandis
acta odiis, trepidas ruit exturbata per auras.
Cumque caput fuerit, tantorumque una malorum
femina principium, lacrimasque, et funera terris
intulerit: nunc auxilium ferat ipsa, modumque
qua licet, afflictis imponat femina rebus."
Haec ait, et celerem stellata in veste ministrum,
qui castae divina ferat mandata puellae,
adloquitur, facie insignem et fulgentibus alis:
"Te, quem certa vocant magnarum exordia rerum,
fide vigil, pars militiae fortissima nostrae,
te decet ire, novumque in saecula jungere foedus:
nunc animurn huc adverte atque haec sub pectore serva.
Est urbes Phoenicum inter, lateque fluentem
Jordanem, regio nostris sat cognita sacris;
Judaeam appellant, armisque et lege potentem.
Hic claris exorta atavis, vatumque ducumque
antiquum genus, et dignis licet aucta hymenaeis,
pectoris inlaesum Virgo mihi casta pudorem
servat adhuc, nullos non servatura per annos,
(mirus amor!) seniumque sui venerata mariti
exiguis degit thalamis et paupere tecto,
digna polo regnare, altoque effulgere divum
concilio, et nostros aeternum habitare penates.
Hanc mihi virginibus jampridem ex omnibus unam
delegi, prudensque animo interiore locavi:
ut foret, intacta sanctum quae numen in alvo
conciperet, ferretque pios sine semine partus.
Ergo age, nubivagos molire per aera gressus,
deveniensque locum, castas haec jussus ad aures
effare: et pulchris cunctantem hortatibus imple:
quandoquidem genus e Stygiis mortale tenebris
eripere est animus, saevosque arcere labores."
Dixerat. Ille altum Zephyris per inane vocatis
carpit iter, scindit nebulas, atque aera tranat
ima petens, pronusque leves vix commovet alas.
Qualis, ubi ex alto notis Maeandria ripis
prospexit vada, seu placidi stagna ampla Caystri,
praecipitem sese candenti corpore cycnus
mittit agens: jamque implumis, segnisque videtur
ipse sibi, donec tandem potiatur amatis
victor aquis: sic ille auras, nubesque secabat.
Ast ubi palmiferac tractu stetit altus Idumes:
Reginam haud humiles volventem pectore curas
adspicit; atque illi veteres de more Sibyllae
in manibus: tum siqua aevo reseranda nepotum
fatidici casto cecinerunt pectore vates.
Ipsam autem securam animi laetamque videres
auctorem sperare suum: namque adfore tempus,
quo Sacer aethereis delapsus Spiritus astris
incorrupta piae compleret viscera Matris,
audierat. Proh, quanta alti reverentia caeli
virgineo in vultu est! Oculos dejecta modestos
suspirat: matremque Dei venientis adorat:
felicemque illam, humana nec lege creatam
saepe vocat: nec dum ipsa suos jam sentit honores,
cum subito ex alto juvenis demissus Olympo
purpureos retegit vultus, numenque professus
incessuque habituque, ingentes explicat alas,
ac tectis late insuetum diffundit odorem.
Mox prior haec: "Oculis salve lux debita nostris,
jampridem notum caelo jubar, optima Virgo:
cui sese tot dona, tot explicuere merenti
divitiae superum: quidquid rectique, probique
aeterna de mente fluit: purissima quidquid
ad terras summo veniens Sapientia caelo
fert secum, et plenis exundans Gratia rivis.
Te Genitor stabili firmam sibi lege sacravit,
perpetuos genitor cursus qui dirigit astris,
mansuramque tuo fixit sub pectore sedem.
Idcirco coetus inter veneranda pudicos
una es, quam latis caeli in regionibus olim
tot divum celebrent voces. Proh gaudia terris
quanta dabis! quantis hominum succurrere votis
incipies!" Stupuit confestim exterrita Virgo,
demisitque oculos, totosque expalluit artus.
Non secus ac conchis si quando intenta legendis
seu Micone parva, scopulis seu forte Seriphi,
nuda pedem virgo, laetae nova gloria matris,
veliferam advertit vicina ad litora puppim
adventare, timet: nec jam subducere vestem
audet, nec tuto ad socias se reddere cursu:
sed trepidans silet, obtutuque immobilis haeret.
Illa Arabum merces, et fortunata Canopi
dona ferens, nullis bellum mortalibus infert:
sed pelago innocuis circum nitet armamentis.
Tum rutilus caeli alipotens, cui lactea fandi
Copia, divinique fluunt e pectore rores
ambrosiae, quibus ille acres mulcere procellas
possit, et iratos pelago depellere ventos:
"Exue, Dia, metus animo, paritura verendum
caelitibus Numen, sperataque gaudia terris,
aeternamque datura venis per saecula pacem.
Haec ego, siderea missus tibi nuncius arce,
sublimis celeres vexit quem penna per auras,
vaticinor, non insidias, non nectere fraudes
edoctus: longe a nostris fraus exulat oris.
Quippe tui magnum magna incrementa per orbem
ipsa olim partus, Virgo, sobolisque beatae
adspicies: vincet proavos, proavitaque longo
extendet jura imperio, populisque vocatis
ad solium, late ingentes moderabitur urbes:
nec sceptri jam finis erit, nec terminus aevi;
quin justis paulatim animis pulcherrima surget
relligio: non monstra, piis sed numina templis
placabunt castae diris sine caedibus arae".
Dixerat. Illa animum sedato pectore firmans,
substitit, et placido breviter sic ore locuta est:
"Conceptusne mihi tandem, partusque futuros,
Sancte, refers? mene attactus perferre viriles
posse putas? cui vel nitenti matris ab alvo
protinus inconcussum, et ineluctabile votum
virginitas fuit una: nec est cur solvere amatae
jura pudicitiae cupiam, aut haec foedera rumpam."
"Immo istas (quod tu minime jam rere) per aures,
excipit interpres, foecundam Spiritus alvum
influet, implebitque potenti viscera partu,
flammifero veniens caelo, atque micantibus astris.
At tu, virgineum mirata tumescere ventrem,
haerebis pavitans: demum, formidine pulsa,
gaudia servati capies inopina pudoris.
Neve haec vana putes, dictis aut territa nostris
indubites, serae dudum concessa senectae
dona oculos pone ante tuos; nam sanguine avito
juncta tibi mulier (sterilis licet illa gravique
pressa aevo) haudquaquam speratum hoc tempore pignus
fert utero, et felix sexto sub mense laborat.
Usque adeo magno nil non superabile caelo est!"
His dictis, Regina oculos ad sidera tollens
caelestumque domos superas, atque aurea tecta,
adnuit, et tales emisit pectore voces:
"Jam jam vince; fides, vince, obsequiosa voluntas:
en adsum: accipio venerans tua jussa, tuumque
dulce sacrum, Pater omnipotens; nec fallere vestrum est,
Caelicolae: nosco crines, nosco ora, manusque
Verbaque, et aligerum caeli haud variantis alumnum."
Tantum effata, repente nova micuisse penates
luce videt: nitor ecce domum complerat; ibi illa,
ardentum haud patiens radiorum, ignisque corusci,
extimuit magis. At venter (mirabile dictu!
non ignota cano) sine vi, sine labe pudoris,
arcano intumuit verbo: Vigor actus ab alto
irradians, vigor omnipotens, Vigor omnia cornplens
descendit, Deus ille, Deus, totosque per artus
dat sese, miscetque utero. Quo tacta repente
viscera contremuere: silet Natura, pavetque
adtonitae similis; confusaque turbine rerum
insolito, occultas conatur quaerere causas.
Sed longe vires alias, majoraque sentit
numina: succutitur tellus, laevumque sereno
intonuit caelo, rerum cui summa potestas,
adventum Nati Genitor testatus, ut omnes
audirent late populi, quos maximus ambit
Oceanus, Tethysque et raucisona Amphitrite.
Hos inter medios caeli, terraeque fragores,
aequatis properans volucer pulcherrimus alis,
(omnia dum trepidant) discesserat, altaque nabat
per loca, cum Virgo celsis in nubibus illum
alternantem humeros videt, atque immensa secantem
ventorum spatia, et jam versicolore per auras
fulgentem pluma ac caeli convexa petentem.
Quem demum tali adspectans sermone secuta est:
"Magne ales, celsi decus aetheris, invia rerum
qui penetras, longeque et nubila linquis, et Euros
antevolans, laeto seu te felicia tractu
sidera, quaeque suos volvuntur signa per orbes
exspectant redeuntem: alti seu certa reposcit
crystalli domus, et vitrei plaga lucida regni:
seu propiora vocant supremo tecta Tonanti,
qua patet in summum regio flammantis Olympi
teque amor, et liquidis flagrans alit ignibus aura:
i, precor, i, nostrum testis defende pudorem."
Nec plura his. Tum vero aciem deflectit, et omnes,
haud mora, sollicito percurrit lumine montes:
agnatamque animo, conceptaque pignora versat,
multa putans, serumque uteri miratur honorem.
Interea Manes descendit Fama sub imos,
pallentesque domos veris rumoribus implet:
optatum adventare diem, quo tristia linquant
Tartara, et evictis fugiant Acheronta tenebris,
immanemque ululatum, et non laetabile murmur
tergemini canis: adverso qui carceris antro
excubat insomnis semper, rictuque trifauci
horrendum, stimulante fame, sub nocte profunda
personat et morsu venienteis adpetit umbras.
Tum vero Heroes laetati, animaeque piorum
ad caelum erectas coeperunt tendere palmas.
Atque hic insignis funda, citharaque decorus,
insignis sceptro senior, per opaca locorum
dum graditur, nectitque sacros diademate crines:
dum legit effoetos Lethaeo in gramine flores,
qua tacitae labuntur aquae, mutaeque volucres
ducunt per steriles aeterna silentia ramos:
adtonita subitos concepit mente furores,
divinamque animam; et consueto numine plenus,
intorquens oculos, venientia fata recenset:
"Nascere, magne Puer, nostros quem solvere nexus,
et tantos Genitor voluit perferre labores;
magne Puer, cui se haec tandem spolianda reservant
regna, tot, heu! miseris hominum ditata ruinis:
nascere, venturum si te mortalibus olim
pectore veridico promisimus, igneus ut nos
viribus adflatos caelestibus ardor agebat
insinuans: si sacra peregimus, et tua late
jussa per immensum fama vulgavimus orbem.
En ridet Pax alma tibi: simul ecce potentes
impulsi caelo, divisque auctoribus acti,
orbe alio properant Reges. Salvete, beati
Aethiopes, hominum sanctum genus, astra secuti:
scilicet huc vestris adfertis munera regnis.
Accipe dona, Puer, tuque, o sanctissima Mater,
sume animos: jam te populique, ducesque frequentant
litore ab extremo et odoriferis Nabathaeis.
Ille autem aurata fulgens in veste sacerdos
jam canus, jam maturo venerabilis aevo,
quid sibi vult? sacras Puerum qui sistit ad aras,
sic venerans, laetoque inspectans aethera vultu?
Seque dehinc facili clausurum lumina fato
Exclamat: quod speratum per saecula munus,
promissamque diu pacem, certamque salutem
terrarum exorta liceat sibi luce tueri
optanti, seniumque ideo, Parcasque trahenti.
Sed quid ego, heu! dira conspersos caede penates
Infantum, et subito currenteis sanguine rivos
adspicio? tristisque meas vagitus ad aures
fertur? io, scelus est partus jugulare recentes!
Crudelis, quid agis? nihil hi meruere: neque illum
quem petis, insano dabitur tibi perdere ferro.
Nunc nunc, o matres, scelerata abscedite terra,
dum licet, inque sinu pueros abscondite vestros:
nam ferus hostis adest. Propera jam, regia Virgo,
inque Paraetonias transfer tua pignora terras:
admonet hoc magnum Genitor qui temperat orbem.
Tuta domus tutique illic tibi, Dia, recessus.
Verum ubi bis senas hiemes bis senaque nati
solstitia, et tantos superaveris anxia casus:
ingentes imo duces de pectore questus,
aureaque adsiduis pulsabis sidera votis.
Nam Puerum, quamvis per compita saepe vocatum,
saepe expectatum consuetae ad gaudia mensae,
perquires nequicquam amens: nec cara petentem
oscula, nec sera redeuntem nocte videbis.
Tresque illum totos moerenti pectore soles,
et totidem trepidas somni sine munere noctes
omnia lustrantes, questu omnia confundentes,
flebitis, indigno perculsi corda dolore
tuque senexque tuus; quarto sed Lucifer ortu
purpureos tremulo cum tollet ab aequore vultus,
inventum dabit, et quaerentibus offeret ultro.
O quas tunc lacrimas, o quae tunc oscula, Mater,
quos dabis amplexus, misto inter gaudia fletu!
cum Natum ante aras Patris et delubra sedentem,
mulcentemque senes dictis, animosque trahentem
adspicies gavisa, ipso admirante senatu
primitias Pueri ingentes, nec inane sagacis
pectoris indicium nataeque ad grandia mentis.
Tu vero quid in arma ruis, scelerata juventus?
quid galeas, ensesque virum, et fulgentia cerno
agmina? scutatasque procul sub nocte cohortes
obscura, et crebris radiantes ignibus hastas?
totne unum telis petitur caput? heu furor, heu mens
caeca hominum semperque odiis adcincta nefandis!
Jamque oleas, montemque sacrum circumque supraque
cinxere, et longa lucum obsedere corona.
Quo feror? ecce trahunt manibus post terga revinctis
Insontem: modo quem latas mira illa per urbes
edentem, Patrisque palam praecepta docentem
adtoniti stupuere, illum regemque Deumque
humanaeque ducem vitae, fontemque salutis
haud veriti populo circum plaudente fateri.
Heu facinus! mortemne etiam, et crudele minantur
Supplicium? saevos stringunt in vulnera fasces,
horrentesque parant paliuro intexere dumos,
tormenti genus, et capiti premere inde coronam
vulnificam: viden' alternos ut arundinis ictus
incutiunt? geminantque truci convicia lingua?
Parte alia ingentes video de stirpibus imis
everti palmas, altas ad sidera palmas,
infelix opus: unde hominum lux illa, decorque
pendeat: ah trepidis dirum et miserabile terris!
cum Patri aethereo moriens liventia pandet
brachia, turpatosque atra de morte capillos,
oraque, demissosque oculos frontemque cruore
jam madidam, et lato patefactum pectus hiatu.
At Mater, non jam mater sed flentis et orbae
infelix simulacrum, aegra ac sine viribus umbra,
ante crucem demissa genas, effusa capillum,
stat lacrimans, tristique irrorat pectora fletu.
Ac si jam comperta mihi licet ore profari
omnia: defessi spectans morientia Nati
lumina, crudeles terras, crudelia dicit
sidera, crudelem sese (quod talia cernat
vulnera) saepe vocat; tum luctisono ululatu
cuncta replens, singultanti sic incipit ore:
incipit, et duro figit simul oscula ligno,
exclamans: Quis me miseram, quis culmine tanto
dejectam subitis involvit, Nate, procellis?
Nate, Patris vires, sanguis meus, unde repente
haec fera tempestas? quis te mihi fluctus ademit?
quae manus indignos foedavit sanguine vultus?
cui tantum in superos licuit? bella impia caelo
quis parat? hunc ego te post tot male tuta labores
postque tot infelix elapsae incommoda vitae
adspicio? tune illa tuae lux unica Matris?
tune animae pax, et requies, spesque ultima nostrae
sic raperis? sic me solam exanimemque relinquis?
O dolor, exstincto jam te pro fratre sorores,
pro natis toties exoravere parentes:
ast ego pro Nato, pro te dominoque Deoque
quem misera exorem? quo tristia pectora vertam?
cui querar? o tandem dirae me perdite dextrae?
me potius, siqua est pietas, immanibus armis
obruite: in me omnes effundite pectoris iras!
vel tu (si tanti est hominum genus) eripe Matrem
quae rogat et Stygias tecum duc, Nate, sub umbras.
Ipsa ego te per dura locorum, inamoenaque vivis
regna sequar: liceat rumpentem cernere portas
aeratas, liceat pulchro sudore madentem
eversorem Erebi materna abstergere dextra.
Hos illa, et plures fundet de pectore questus.
Quod scelus Eois ut primum cernet ab undis
sol, indignantes retro convertere currus
optabit: frustraque suis luctatus habenis,
quod poterit tandem, auratos ferrugine crines
inficiet, moestamque diu sine lumine frontem
ostendet terris, ut qui jam ploret ademptum
auctorem Regemque suum; quin ipsa nigranti
fratris ab ore timens, et tanto concita casu
Cynthia caeruleo vultus obnubet amictu
avertetque oculos, lacrimasque effundet inanes.
At contra horrisono tellus concussa tremore,
cum gemitu fremet, et ruptis excita sepulcris
emittet simulacra. Quid, o, quid abire paratis,
illustres animae? Non omnibus haec data rerum
conditio: paucis remeare ad lumina vitae
concessum, sed tempus erit cum Martia rauco
mugitu caelum quatiet tuba: cumque repente
corpora per terras omneis late omnia surgent.
Nunc autem sat Tartarei si claustra tyranni
effringat Rex ille et caligantia pandat
atria: diffugiant immisso lumine dirae
Eumenidum facies jactis in terga colubris.
Quas atro vix in limo Phlegethontis adustum
accipiat nemus, et fumanti condat in ulva.
Tum variae pestes, et monstra horrentia Ditis
ima petant, trepident Briareia turba, Cerastae,
semiferumque genus Centauri, et Gorgones atrae,
Scyllaeque, Sphingesque, ardentisque ora Chimaerae,
atque Hydrae, atque Canes, et terribiles Harpyiae.
Ipse catenato fessus per Tartara collo
ducetur Pluton, tristi quem murmure circum
Inferni fractis maerebunt cornibus amnes.
At nos virginea praecincti tempora lauru,
signa per extentos caeli victricia campos
tollemus, laetoque ducem clamore sequemur:
Victor, io, bellator io, tu regna profunda,
tu Manes, Erebumque, Potestatesque coerces
aerias, Letumque tuo sub numine torques.
Ille alto temone sedens, levibusque quadrigis
lora dabit, volucresque reget placido ore jugales,
non jam cornipedum ductos de semine equorum,
nec qui consuetas carpant praesepibus herbas.
Primus enim valido subnixus eburnea collo
fert juga, formosi pecoris custodia Taurus:
stellatus minio Taurus, cui cornua fronti
aurea, et auratis horrent palearia setis,
perque pedes bifidae radiant nova sidera gemmae.
Torva Bovi facies, sed qua non altera caelo
dignior, imbriferum quae cornibus inchoet annum,
nec quae tam claris mugitibus astra lacessat.
Et juxta nemorum terror, rexque ipse ferarum
magnanimus nitet ore Leo: quem fusa per armos
convestit juba, pectoribus generosa superbit
majestas, non jam ut caedes aut proelia saevus
adpetat (innocuis armantur dentibus ora
grataque tranquillo ridet clementia vultu),
sed caelo ut spatietur et alta ad sidera tendat.
Hos post insequitur pulcros pennata per artus
alituum Regina, sacrae cui vertice plumae
adsurgunt: flavoque caput diademate fulget.
Ipsa, ingens alis, ingentis fulminis instar,
supra hominum tecta, ac montes, supraque volucres
fertur, et obstantes cursu petit obvia nubes.
Ultimus humana sociat cervice laborem
alatus tergo juvenis: cui lutea laevo
ex humero chlamys, Eois inspersa lapillis
pendet: eam variant centum longo ordine reges,
antiquum genus, et Solymae primordia gentis,
ostro intertexti: veros cognoscere vultus
est illic: veros montes et flumina credas:
et vera extremo Babylon nitet aurea limbo.
Tali sidereas curru subvectus in auras
indutos referens spoliis pallentibus axes,
perveniet: recto qua panditur orbita tractu
lactea, et ad sedes ducit candentis Olympi.
Illic auratae muros mirabimur urbis,
auratasque domos, et gemmea tecta, viasque
stelliferas, vitreosque altis cum montibus amnes.
Atque ibi, seu magni celsum penetrale Tonantis
sive alios habitare lares, ac tecta minorum
caelicolum dabitur, stellas numerare licebit:
surgentemque diem pariter, pariterque cadentern
sub pedibus spectare, et longos ducere soles:
longaque venturis protendere nomina saeclis."
Haec ubi dicta, Patres plausu excepere frequentes
fatidicum vatem; sublatumque aggere ripae
adtollunt humeris, laetumque per avia ducunt.
Intremuere Erebi sedes, obscuraque Ditis
limina; suspirans imo de corde Megaera
dat gemitum, et torvas spectat sine mente sorores.
Tum caudam exululans sub ventre recondidit atram
Cerberus, et sontes latratu terruit umbras:
commotisque niger Cocytus inhorruit antris:
et vaga Sisyphiis haeserunt saxa lacertis.

LIBER SECUNDUS

Regina ut subitos imo sub pectore motus
Sensit, et adflatu divini Numinis aucta est:
haud mora, digressu volucris suspensa ministri,
exsurgit; montesque procul contendit in altos
festinans; ea cura animo vel prima recursat,
matronam defessam aevo, cui nulla fuissent
dona uteri (mirum dictu!) jam segnibus annis
foecundam, sextique gravem sub pondere mensis
protinus adfari, vocemque audire loquentis,
et spectare oculis sterili data pignora matri.
Ergo adcincta viae, nullos studiosa paratus
induitur, nullo disponit pectora cultu:
tantum albo crines injectu vestis inumbrans,
qualis stella nitet, tardam quae circuit Arcton,
hiberna sub nocte: aut matutina resurgens
Aurora: aut ubi jam Oceano Sol aureus exit.
Quaque pedes movet, hac casiam terra alma ministrat,
pubentesque rosas, nec jam moestos hyacinthos,
narcissumque, crocumque, et quidquid purpureum ver
spirat hians, quidquid florum per gramina passim
subgerit, immiscens varios natura colores.
Parte alia celeres sistunt vaga flumina cursus:
exsultant vallesque cavae, collesque supini:
et circumstantes submittunt culmina pinus;
crebraque palmiferis erumpunt germina silvis.
Omnia laetantur: cessant Eurique, Notique:
cessat atrox Boreas: tantum per florea rura
regna tenent Zephyri, caelumque tepentibus auris
mulcent, quaque datur, gradientem voce salutant.
Ut ventum ad sedes, vultu longaeva verendo
obcurrit conjux justi senis: atque repente
plena Deo, subitoque uteri concussa tumultu,
excipit amplexu venientem, ac talibus infit:
"O decus, o laudis, mulier, dux praevia nostrae,
caelitibus sola humanum quae digna reperta es
conciliare genus, coetusque adtollere ad astra
femineos: gremium cujus divinus obumbrat
palmes, inexhaustis terras qui compleat uvis:
quis me, quis tanto superum dignatur honore?
Tune procul visura humiles, Regina, penates
venisti? tune illa mei pulcherrima Regis
Mater ades? viden' ut nostra puer excitus alvo,
(cum mihi vix primas vocis sonus ambiat aures)
jam salit, et Dominum (ceu praecursurus) adorat?
Felix, Virgo, animi, felix, cui tanta mereri
credulitas dedit una: in te nam plena videbis
omnia, quae magni verax tibi dixit Olympi
aliger, arcano delapsus ab aethere cursu."
Illa sub haec: "Miranda alti quis facta Tonantis,
o mater, meritas caelo quae tollere laudes
vox queat? Exsultant dulci mea pectora motu
auctori tantorum operum: qui me ima tenentem,
indignamque humilemque suis respexit ab astris.
Munere quo gentes felix ecce una per omnes
jam dicar: nec vana fides: ingentia quando
ipse mihi ingenti cumulavit munera dextra
Omnipotens, sanctumque ejus per saecula nomen,
et quae per magnas clementia didita terras
exundat, qua passim omnes sua jussa verentes
usque fovens, nullo neglectos deserit aevo.
Tum fortem exsertans humerum, dextramque coruscam,
insanos longe fastus, mentesque superbas
dispulit, adflixitque super: solioque potentes
deturbans dedit in praeceps, et ad ima repressit.
Extollensque humiles, aliena in sede locavit:
pauperiemque, famemque fugans, implevit egenos
divitiis: vacuos contra nudosque reliquit,
qui nullas opibus metas posuere parandis.
Postremo Sobolem (neque enim dare majus habebat),
aeternam Genitor Sobolem, saeclisque priorem
omnibus, aequalemque sibi, de sanguine fidi
suscepit pueri, tantis quod honoribus unum
deerat adhuc, non ille animi, morumque suorum
oblitus. Quippe id meditans promiserat olim
sacrificis proavorum atavis, stirpique nepotum."
Haec virgo. At senior, nullus cui vocis ademptae
usus erat, supplex nunc gressum observat euntis,
virgineosque pedes, tactaeque dat oscula terrae:
nunc laetus tollit duplices ad sidera palmas,
quoque potest, solo testatur gaudia nutu:
ostenditque manu vatum tot scripta priorum:
quae quis, agente Deo, quondam, dum vita manebat,
edidit, et populis liquit celebranda futuris.
Scilicet effusum tacitis de nubibus imbrem
lanigerum in tergus: germenque e stirpe vetustae
arboris exsurgens: incombustumque sonoro
igne rubum: et priscis stellam de patribus ortam.
Quae dum cuncta gravi venturi haud inscia visu
percurrit relegens, alto cum corde volutat
conceptus Virgo insolitos, et ab aethere lapsam
progeniem, pluviae in morem, quae vellere molli
excepta, haud ullos sonitus, nec murmura reddit.
Seque rubum, virgamque, alto se denique missam
sidus grande mari prorsum agnoscitque videtque:
non tamen ausa loqui tanto aut se ducere dignam
munere: sed tacito affectu tibi, maxime divum,
grates, Rector, agit, mentemque ad sidera tollit.
Et jam Luna cavum ter luce repleverat orbem,
ter solitas de more intrarat caeca latebras:
cum Virgo in patriam reditum parat, omnia quando
certa videt. Subeunt dilectae grata parentis
adloquia, adsuetaeque piis sermonibus aedes:
quaeque salutantis voces ac verba ministri
audiit, et primos excepit cella volatus:
cella choris superum lustrata, et cognita caelo.
Ergo iter inceptum, caris digressa propinquis,
Accelerat: relegitque viam per nota locorum.
Nec mora, nec requies usquam: nec lumina flectit,
(Caelicolum quamvis sacro circumdata coetu)
donec ad optatum pervenit sedula limen.
Atque ibi, dum consueta suo cum pectore versat
gaudia, paulatim maturi tempora ventris
adventare videt: scires jam Numen in illa
grande tegi; nullos adeo sentire dolores
dat superum Genitor, nullaque ex parte gravari.
Interea terra parta jam pace, marique,
Augustus pater aeratis bella impia portis
clauserat, et validis arctarat vincta catenis:
dumque suas regnator opes, viresque potentis
imperii, exhaustasque armis civilibus urbes
nosse cupit; magnum censeri jusserat orbem,
describi populos late, numerumque referri
cunctorum ad sese capitum, quae maxima tellus
sustinet, et rapido complectitur aequore Nereus.
Ergo omnes lex una movet: sua nomina mittunt,
qui montes, Aurora, tuos, regna illa feracis
Armeniae, qui convalles, atque alta Niphatae
saxa tenent, longe pictis gens nota pharetris,
gens fines lustrare suos non segnis, et arcu,
qua vagus Euphrates, qua devius exit Araxes,
felices tractus, et late munere divum
concessos defendere agros bene olentis amomi.
Censetur Tauri passim, censetur Amani
Incola: praedatorque Cilix: et Isaurica quisquis
rura domat: quicumque tuas, Pamphylia, silvas:
quique Lycaoniam, felicia jugera, quique
flaventem curvis Lyciam perrumpit aratris.
Jam clari bello Leleges, populique propinqui
jussa obeunt: gens quaeque suo dat nomina ritu.
Qui Ceramon, bimaremque Gnidon: quique alta tuentur
moenia, dispositis ubi circumsepta columnis
tollit se nivei moles operosa sepulcri,
barbara quam rapto posuit regina marito:
et quos Maeandri, toties ludente recursu,
unda rigat, rigat ipse suo mox amne Cayster,
herboso niveos dum margine pascit olores:
quosque metalliferis veniens Pactolus ab antris
circuit, et rutila non parcior Hermus arena:
Mysorum manus omnis, Apollineaeque Celenae:
Idaque, Rhoetaeaeque arces, celebrataque Musis
Pergama, Sigaeumque jugum, Priameia quondam
regna armis, ducibusque, ducum nunc nota sepulcris:
Quae nauta, angustum dum praeterit Hellespontum,
ostendens sociis: "Hoc, inquit, litore flentes
Nereides steterant, passis cum moesta capillis
ipsa suum de more Thetis clamaret Achillem."
His et Bithynae classes, et Pontica late
accedit regio: paret scopulosa Carambis:
parendi studio fervet simul alta Sinope:
fervet Halys: quique immensis procul amnibus auctus
Cappadocum medios populos discriminat Iris:
Thermodonque, Halybesque, adtritaque saxa Prometheo.
Praeterea qua se Thracum Mavortia tellus
Pandit, et algentem Rhodope procurrit in Haemum:
qua Macetum per saxa ruit torrentibus undis
Axius, umbrosaeque tegunt Halyachmona ripae:
quaque jacet diris omen Pharsalia bellis,
et bis Romana ferales clade Philippi,
conveniunt populi certatim, et jussa facessunt.
Vos etiam vestros his adjunxistis alumnos,
vicinae passim vacuis jam moenibus urbes,
antiquae Graiorum urbes, gens optima morum
formatrix, clara ingeniis et fortibus ausis:
seu quae litoreos tractus, montesque tenetis:
seu quae per medias dispersae exsurgitis undas.
Tum latus Epiri, qua formidabile nautis
adtollunt summo caput Acroceraunia caelo.
Urget opus: jamque Alcinoi dat regia censum:
Illyricaeque manus; impacatique Liburni,
litoraque Ionio passim pulsata profundo.
Nec tu, cui late imperium terraeque, marisque
bellatrix peperit virtus, et Martius ardor,
non populos, non ipsa tuas, terra inclyta, gentes
describis, terra una armis, et foeta triumphis,
una viris longe pollens, atque aemula caelo:
nubiferae quam praeruptis anfractibus Alpes
praecingunt, mediamque pater secat Apenninus,
et geminum rapido fluctu circumtonat aequor.
Descripsere suos (quamvis non axe sub uno)
hinc Rhenus pater indigenas, hinc latior undis
Danubius, qu, silvarum per vasta volutus,
pascere non populos, non lambere desinit urbes,
donec ad optatam rapido venit agmine Peucen.
Quin et proceras scrutatur Gallia silvas,
Gallia Caesareis Latio dignata triumphis:
quam Rhodanus, quam findit Arar, quam pemeat ingens
Sequana, piscosoque interluit amne Garumna.
Tum quas piniferis gentes praerupta Pyrene
rupibus Herculeas prospectat ad usque columnas,
cogit Anas, cogit ripa formosus utraque
Duria, et albenti Baetis praecinctus oliva,
auratamque Tagus volvens sub gurgite arenam,
quique suo terras insignit nomine Iberus.
Parte alia, vastas circumvocat Africa vires:
Getuli, Maurique duces rimantur opaci
Atlantis nemora, et dispersa mapalia silvis.
Scribitur et vacuis ut quisque inventus arenis,
seu pastor, seu subcinctis venator in armis
observans saevos latebrosa ad tesqua leones.
Massylum quicumque domos, quicumque repostos
Hesperidum lucos, munitaque montibus arva
incolit, et ramis nativum decutit aurum,
et qui vertentes immania saxa juvencos
flectit arans, qua devictae Carthaginis arces
procubuere, jacentque infausto in litore turres
eversae. Quantum illa metus, quantum illa laborum
urbs dedit insultans Latio et laurentibus arvis!
nunc passim vix relliquias, vix nomina servans,
obruitur propriis non agnoscenda ruinis.
Et querimur, genus infelix, humana labare
membra aevo, cum regna palam moriantur et urbes.
Jamque Macas idem ardor habet: venere volentes
Barcaei: venere suis Nasamones ab arvis:
navifragas qui per Syrtes, infidaque circum
litora, moerentum spoliis onerantur, et altos
insiliunt nudi cumulos exstantis arenae,
inque suas vertunt aliena pericula praedas.
Postremo Psylli, Garamanticaque arva tenentes:
quique Cyrenaeas suspendunt vomere glebas,
laudatasque legunt succis praestantibus herbas.
Quique Jovis palmeta, Hasbytarumque recessus:
Marmaricas qui late oras, qui pascua servant
Aegypti, Meroesque, sacer quos Nilus inundat,
Nilus ab aethereo ducens cunabula caelo.
Nec minus et casta senior cum Virgine custos
ibat, ut in patria nomen de more genusque
ederet, et jussum non segnis penderet aurum.
Ille domum antiquam, et regnata parentibus arva
invisens, secum proavos ex ordine reges,
claraque facta ducum, pulchramque ab origine gentem
mente recensebat tacita: numerumque suorum,
(quamvis tunc pauper, quamvis incognitus ipsis
agnatis) longe adveniens explere parabat.
Jam fines, Galilaea, tuos emensus, et imas
Carmeli valles, quaeque altus vertice opacat
rura Thabor, sparsamque jugis Samaritida terram
palmiferis; Solymas a laeva liquerat arces:
cum simul e tumulo muros, ac tecta domorum
prospexit, patriaeque agnovit moenia terrae.
Continuo lacrimis urbem veneratur obortis
intenditque manus, et ab imo pectore fatur:
"Bethlemiae turres, et non obscura meorum
regna Patrum, magnique olim salvete penates,
tuque o terra, parens regum, visuraque Regem,
cui Sol et gemini famulantur cardinis axes,
salve iterum: te vana Jovis cunabula, Crete
horrescet, ponetque suos temeraria fastus:
moenia te Dircaea trement: ipsamque pudebit
Ortygiam geminos Latonae extollere partus.
Parva loquor: prono veniet diademate supplex
illa potens rerum, terrarumque inclyta Roma,
et septemgeminos submittet ad oscula montes."
Dixit, et extrema movit vestigia voce:
maturatque viam senior, tardumque fatigat
vectorem, et visas gressum molitur ad oras.
Et jam prona dies fluctus urgebat Iberos,
purpureas pelago nubes aurumque relinquens.
Ecce autem magnis plenam conventibus urbem
protinus, ut venere, extremo e limine portae
adspiciunt: mistum confluxerat undique vulgus,
turba ingens: credas longinquo ex aequore vectas
ad merces properasse: aut devastantibus arva
hostibus, in tutum trepidos fugisse colonos.
Cernere erat, perque anfractus, perque arcta viarum,
cuncta replesse viros, confusoque ordine matres:
permistos pecori agricolas; hos jungere plaustra:
hos intendere vela: alios discumbere apertis
porticibus: resono compleri cuncta tumultu:
accensos variis lucere in partibus ignes.
Quae pater admirans, tacito dum singula visu
percurrit, circumque domos, et limina lustrat,
nec superesse locum tecto videt: "Ibimus, inquit,
quo Deus, et quo sancta vocant oracula patrum."
Est specus haud ingens parvae sub moenibus urbis;
Incertum, manibusne hominum, genione potentis
naturae formatus, ut haec spectacula terris
praeberet, tantosque diu servatus in usus,
hospitio caelum acciperet; cui plurima dorso
incumbit rupes, pendentibus undique saxis
aspera: et exesae cingunt latera ardua cautes:
defunctis operum domus haud ingrata colonis.
Huc heros tandem, superata ambage viarum,
sic monitus, ducente Deo, cum Conjuge sancta
devenit, multaque senex se nocte recepit.
Ac primum siccis ramalibus excitat ignem:
stramineoque toro comitem locat: aegra cubantis
membra super vestem involvens: mox adligat ipsos
permulcens, jam non duros, jam sponte sequentes
quadrupedes, ut forte aderat foenile saligna
subfultum crate, et palmarum vimine textum.
Nunc age, Castaliis quae nunquam audita sub antris,
Musarumve choris celebrata, aut cognita Phoebo,
expediam: vos secretos per devia calles,
Caelicolae, vos (si merui) monstrate recessus
intactos. Ventum ad cunas, et gaudia caeli,
mirandosque ortus, et tecta sonantia sacro
vagitu. Stat ferre pedem, qua nulla priorum
obvia sint oculis vatum vestigia nostris.
Tempus erat, quo nox, tardis invecta quadrigis,
nondum stelliferi mediam pervenit Olympi
ad metam, et tacito scintillant sidera motu:
cum silvaeque, urbesque silent, cum fessa labore
accipiunt placidos mortalia pectora somnos:
non fera, non volucris, non picto corpore serpens
dat sonitum, jamque in cineres consederat ignis
ultimus: et sera perfusus membra quiete
scruposo senior caput adclinaverat antro.
Ecce autem nitor ex alto novus emicat, omnemque
exsuperat veniens atrae caliginis umbram
auditique chori superum, et caelestia curvas
agmina pulsantum citharas, ac voce canentum.
Agnovit sonitum partusque instare propinquos
haud dubiis Virgo sensit laetissima signis.
Protinus erigitur stratis, caeloque nitentes
adtollit venerans oculos, ac talia fatur:
"Omnipotens Genitor, magno qui sidera nutu,
aeriosque regis tractus, terrasque, fretumque,
ecquid adest tempus, quo se sine labe serenam
efferat in lucem Soboles tua? quo mihi tellus
rideat et teneris depingat floribus arva?
En tibi maturos fructus, en reddimus ingens
depositum: tu, ne qua pio jactura pudori
obrepat, summo defende, et consule caelo.
Ergo ego te gremio reptantem, et nota petentem
ubera, care puer, molli studiosa fovebo
amplexu: tu blanda tuae dabis oscula matri
adridens: colloque manum, et puerilia nectes
brachia, et optatam capies per merabra quietem."
Sic memorat, fruiturque Deo: comitumque micanti
Agmine, divinisque animum concentibus explet.
Atque olli interea, revoluto sidere, felix
hora propinquabat. Quis me rapit? Accipe vatem,
Diva, tuum; rege, Diva, tuum: feror arduus altas
in nubes: video totum descendere caelum
spectandi excitum studio. Da pandere factum
mirum, indictum, insuetum, ingens: absistite, curae
degeneres, dum sacra cano. Jam laeta laborum,
jam non tacta metu, saecli Regina futuri
stabat adhuc, nihil ipsa suo cum corde caducum,
nil mortale putans: illam Natusque Paterque
quique prius quam Sol caelo, quam Luna niteret,
Spiritus obscuras ibat super igneus undas,
stant circum, et magnis permulcent pectora curis.
Praeterea redeunt animo quaecumque verendus
dixerat interpres: acti sine pondere menses,
servatusque pudor: clausa cum protinus alvo
(o noctem superis laetam, et mortalibus aegris!),
sicut erat foliis, stipulaque innixa rigenti,
divinum, spectante polo, spectantibus astris,
edit onus. Qualis rorem cum vere tepenti
per tacitum matutinus desudat Eous:
et passim teretes lucent per gramina guttae:
terra madet, madet adspersa sub veste viator
horridus, et pluviae vim non sensisse cadentis
admirans, gelidas udo pede proterit herbas.
Mira fides! Puer aethereas jam lucis in auras
prodierat: foenoque latus male fultus agresti,
impulerat primis resonum vagitibus antrum.
Alma Parens nullos intra praecordia motus,
aut incursantes devexi ponderis ictus
senserat; haerebant immotis viscera claustris.
Haud aliter, quam cum purum specularia Solem
Admittunt: lux ipsa quidem pertransit, et omnes
irrumpens laxat tenebras, et discutit umbras;
illa manent inlaesa, haud ulli pervia vento,
non hiemi, radiis sed tantum obnoxia Phoebi.
Tunc Puerum tepido Genitrix involvit amictu,
exceptumque sinu, blandeque ad pectora pressum
detulit in praesepe: hic illum mitia anhelo
ore fovent jumenta. O rerum occulta potestas!
Protinus agnoscens Dominum procumbit humi bos
cernuus, et mora nulla, simul procumbit asellus
submittens caput, et trepidanti poplite adorat.
Fortunati ambo! non vos aut fabula Cretae
Polluet, antiqui referens mendacia furti,
Sidoniam mare per medium vexisse puellam:
aut sua dum madidus celebrat portenta Cithaeron,
infames inter thyasos, vinosaque sacra
arguet obsequio senis insudasse profani:
solis quippe Deum vobis, et pignora caeli
nosse datum, solis cunabula tanta tueri.
Ergo dum refugo stabit circumdata fluctu
terra parens; dum praecipiti vertigine caelum
volvetur; Romana pius dum templa sacerdos
rite colet; vestri semper referentur honores:
semper vestra fides nostris celebrabitur aris.
Quis tibi tunc animus, quae sancto in corde voluptas,
o Genitrix, cum muta tuis famulantia cunis,
ac circum de more sacros referentia ritus
adspiceres Domino genua inclinate potenti,
et sua commotum trahere ad spectacula caelum?
Magne Pater, quae tanta rudes prudentia sensus
leniit? informi tantos quis pectore motus
excivit calor, et pecudum in praecordia venit?
ut quem non reges, non accepere tot urbes,
non populi, quibus una aras et sacra tueri
cura fuit; jam bos torpens, jam segnis asellus
auctorem late possessoremque salutent?
Vocibus interea sensim puerilibus heros
Excitus, somnum expulerat, noctemque fugarat
ex oculis, jamque Infantem videt, et videt ipsam
majorem adspectu, majori et lumine Matrem
fulgentem, nec quoquam oculos, aut ora moventem,
sublimemque solo, superum cingente caterva
aligera. Qualis, nostrum cum tendit in orbem,
purpureis rutilat pennis nitidissima Phoenix,
quam variae circum volucres comitantur euntem:
illa volans, Solem nativo provocat auro
fulva caput, caudam et roseis interlita punctis
caeruleam: stupet ipsa cohors plausuque sonoro
per sudum strepit innumeris exercitus alis.
Miratur lucem insolitam, miratur ovantes
Caelicolum cantus senior: tum victus, et amens,
adtonitusque animi, tantisque ardoribus impar
corruit, et geminas vultum demisit in ulnas:
adfususque diu telluri immobilis haesit.
Hic illum superi juxta videre jacentem,
vidit Dia Parens: nec longum passa seniles
obduci tenebris oculos: dat surgere, et aegrum
substentare genu, tremulisque insistere plantis,
divinosque pati vultus, superique nitorem
ignis, et aethereas vibrantia lumina flammas.
Ille, ubi paulatim vires, animumque resumpsit;
nodoso incumbens baculo, modulantia primum
agmina, Reginamque deum de more salutat.
Mox ipsum accedens praesepe ulvaque palustri
impositum spectans Dominum terraeque, marisque,
(o timor, o mentis pietas!) puerilia membra
non ausus tractare manu, cunctatur: ibi auram,
insperatam auram divino efflantis ab ore
ore trahens, subito correptus numinis haustu,
adflatusque Deo, sic tandem voce quieta
incipit, et lacrimis oculos subfundit obortis:
"Sancte Puer, non te Phariis operosa columnis
atria, non variata Phrygum velamina textu
excepere (jaces nullo spectabilis auro),
angustum sed vix stabulum, male commoda sedes,
et fragiles calami, lectaeque paludibus herbae
fortuitum dant ecce torum: laqueata tyrannos
tecta, et regifico capiant aulaea paratu:
te Pater aeterno superum ditavit honore
illustrans: tibi siderei domus aurea caeli
plaudit, inexstinctosque parat Natura triumphos.
Et tamen hanc sedem Reges, haec undique magni
antra petent populi: longe quos caerula Calpe
litore ab occiduo, nigrisque impellet ab Indis
Sol oriens: quos et Boreas et fervidus Auster
diverso inter se certantes cardine mittent.
Tu pastor, tu dispersas revocare per agros
missus oves late, pectusque obferte periclis.
Prodigus ah nimium vitae, per tela, per hostes
obscurum nemus irrumpens, rabida ora luporum
compesces, saturumque gregem sub tecta reduces.
O mihi certa fides superum, decus addite terris,
Nate Deo, Deus ipse, aeterno e lumine lumen:
te te ego, te circum Genitrix, laetique ministri
concinimus, primique tuos celebramus honores,
longaque perpetuis indicimus orgia fastis."

LIBER TERTIUS[recensere]


Auratum interea culmen bipatentis Olympi
conscendit Genitor, rerum inviolata potestas,
laeta fovens tacito sub pectore. Mox jubet omnes
ad sese acciri superos, quique atria longe
observant, quique arcanis penetralibus adstant:
praeterea quos Eoos Aurora per ortus,
et quos occiduae propior videt Hesperus orae:
namque ferunt olim, leges cum conderet aequas
Rex superum, et valido mundum suspenderet axe,
diversas statuisse domos, diversaque divis
hospitia, et dignos meritis tribuisse penates,
ordine cuique suos. Illi data tecta frequentant:
armaque, et aeratis adfigunt nomina valvis.
Haud mora fit: celerant jussi: volat aethere toto
Caelicolum glomerata manus: pars igne corusco
tota rubens, pars stelliferis innexa coronis.
Ipse sedens, humeris chlamydem fulgentibus aptat
ingentem, et caelum pariter terrasque tegentem.
Quam quondam (ut perhibent) vigilans noctesque, diesque
ipsa suo nevit rerum Natura Tonanti:
adjecitque sacrae decus admirabile telae,
per medium, perque extremas subtegminis oras
immortale aurum intexens, grandesque smaragdos.
Illic nam varia mundum distinxerat arte
gnara operum mater, certisque elementa figuris,
et rerum species, animasque, et quidquid ab alta
fundit mente Pater. Generis primordia nostri
cernere erat limum informem: jam praepete penna
deferri volucres liquidum per inane videres:
jam silvis errare feras, pontumque natari
piscibus, et vero credas spumescere fluctu.
Hic postquam aligeros gemmata sedilia coetus
Accepere; Pater solio sic infit ab alto:
"Aetherei proceres (neque enim ignoratis et ausus
infandos, dirumque acies super astra frementes),
si mecum juvat antiquos ab origine motus
inspicere, et veterum pariter meminisse laborum:
quandoquidem haec vobis peperit victoria laudem;
huc animos, huc pacatas advertite mentes.
Vos, cum omne arderet caelum servilibus armis,
arctoumque furor pertenderet impius axem
scandere et in gelidos regnum transferre Triones;
fida manus mecum mansistis: et ultima tandem
experti, caelo victricia signa tulistis:
aeternumque alta fixistis in arce trophaeum.
Quos ego pro meritis insigni munere palmae
donavi, regnique in partem, operumque recepi:
praecipuosque habui, lectosque ad jussa ministros:
usque adeo fixa antiqui stat gratia facti.
Nec minus et nostras audistis saepe querelas:
vidistisque graves flammati pectoris aestus:
tunc cum prima novas egit dementia gentes
arboris auricomae caelestia carpere poma:
poma gravi seros gustu laesura nepotes.
Munere quin superum indignas spoliastis, et umbra
sacrorum late nemorum: adsiduoque labore
multastis miseras, vitae et brevioribus annis.
Quid repetam veteri sumptas de crimine poenas?
exsiliumque informe Erebi, tenebrasque repostas?
quae tacito mecum spectastis lumine, et iidem
terrarum sortem maesti indoluistis acerbam.
Aut etiam ut nostri longo post tempore tandem
pectoris indomitas clementia vicerit iras?
visque arcana leves sensim demissa per auras
foecundam intactae complerit Virginis alvum?
an temere hoc, nullaque actum ratione putatis?
Quippe ita mansuras decuit me ponere leges:
quo terraeque, polusque, homines, divique vicissim
foederibus starent certis, et pignore tanto
servarent memorem cognatae stirpis amorem.
Quare agite, et jam nunc humana capessite fata;
ac primum duris parvi sub cautibus antri
gramineos lustrate toros: lustrate beatam
pauperibus sedem calamis: cunctique recentes
submissi cunas adcedite, dum pia Mater
complexu in molli Natum fovet, ubera pernox
indulgens teneris Pueri rorantia labris:
nec procul in stipula demisso pectore mutum
procumbit pecus: et Domini vestigia lambens
pervigilat, longos fundit dum tibia cantus.
Hic faustos ortus Pueri, noctemque verendam
discursu per inane levi, passimque canoris
laudibus excipite, et plausu celebrate faventes
omnia felicem ventura in saecula pacem,
certatimque renascentis cunabula mundi,
victum anguem, victumque anguis furiale venenum.
Sic placitum, sic aversos conjungere terris
Caelicolas: sic ferre homines ad sidera certum est."
Haec ubi dicta: novum superis inspirat amorem;
quo subito veteres deponant pectoris iras,
obliti scelerum; Patrisque exempla secuti,
terrarum flagrent studio, et mortalia curent.
Nec mora: Laetitiam choreis tum forte vacantem
advocat: haec magni motusque animosque Tonantis
temperat, et vultum discussa nube serenat,
Laetitiam, quae Caelicolum per limina semper
Discursat, raroque imas petit hospita terras:
curarumque expers, lacrimasque exosa virago,
exsultat, totoque abigit suspiria caelo.
Ut stetit ante Patrem, terrasque accedere jussa est,
mobilibus pictas humeris accomodat alas:
lenimenque viae comites vocat. Ilicet adsunt
jucundae visu facies, Cantusque, Chorique
Gaudiaque, Plaususque, et honestis ignibus ardens
rectus Amor, quem nuda Fides, Spesque inscia luctus
vadentem, mira unanimes pietate sorores
observant: sequitur mox inculpata Voluptas,
Gratiaque, et niveam suadens Concordia pacem.
Cumque propinquasset portae quae maxima caelo
dicitur, aeternumque micat radiata coruscis
astrorum signis: quando mortalibus aegris
dant nimbos aliae, et damnant caligine terras,
subcinctae occurrunt Horae properantibus alis,
insomnes Horae: namque his fulgentia divum
limina, et ingentis custodia credita caeli.
Protinus aeratos impulso cardine postes
cum sonitu, magnoque polos quassante fragore
praepandunt, obnixae humeris: volat illa per auras
obscura sub nocte nitens: gratantur eunti
sidera: jam festas meditatur Luna choreas,
exsultant Hyades: gaudet mutata Bootes
plaustra auro, totosque auro fulgere juvencos.
Tunc primum visa est, miseri post fata parentis,
risisse Erigone, et longum posuisse dolorem,
armatoque ensis subducitur Orioni.
Ut vero umbrosis posuit vestigia silvis,
culmina conscendit pastorum; atque omnia late
perlustrans tacitis oculis loca, concutit alas
applaudens: pictosque sinus sub nocte coruscans,
subrisit laetum, puraque in luce refulsit.
Primi illam sensere canes: sensere jacentes
haedorum passim per dura cubilia matres:
balatuque ovium valles sonuere propinquae,
saxaque, et adtoniti caput erexere magistri.
Tunc ait: "O parvi vigiles gregis, o bona pubes
silvarum, superis gratum genus, ite, beati
pastores, ite, antra novis intendite sertis:
Reginam ad cunas, positumque in stramine Regem
(certa fides) alti jam jam moderator Olympi
cernere dat: properate, novique tepentia lactis
munera, cumque suo date condita subere mella:
insuetum et silvis stipula deducite carmen."
Nec plura effata, in nubes taciturna recessit:
et penitus nigra noctis se condidit umbra.
Olli inter sese vario sermone volutant;
quid superum mandata velint, quas quaerere cunas,
quos jubeant reges, quae cingere frondibus antra.
Continuo variis innectunt tempora ramis:
nectitur et lentiscus, opacaeque arbutus umbrae,
rosque maris, buxusque, et densa comas terebinthus:
cunctaque frondenti redimitur turba corona.
Mox silvam exquirunt omnem: saltusque repostos
flammiferis lustrant taedis: ardere putare
arva procul, totumque incendi lumine montem.
Tandem inter dumos fessi sub rupe cavata
speluncam adspiciunt; vocemque rudentis aselli
auribus accepere, vident ipsumque bovemque
longaevumque senem, stantemque ad lumina Matrem
insomnem, et pressis refoventem pignus in ulnis.
Ergo insperatae gavisi munere sortis,
ocyus ingentem procero stipite laurum
avulsamque solo palmam ab radicibus imis
adtollunt humeris: perque intervalla canentes
cum plausu, choreisque, et multisono modulatu
vestibuli ante aditum statuunt: omnemque coronant
fronde locum, grandes oleas cedrosque comantes
affigunt: longisque advelant limina sertis
et late Idaliam spargunt cum baccare myrtum.
Quos bonus ex antro, dictis ingressus amicis,
compellat senior, placidaque haec voce profatur:
"Dicite, pastores (neque enim sine numine, credo,
tam certum tenuistis iter), cui tanta paratis
munera? cui virides ramis frondentibus umbras
texitis? anne aliquis superum Patre missus ab alto
has docuit sedes, locaque haec accedere jussit?"
Sic memorans, sese laetum venientibus obfert.
Illi autem: "Nova per tenebras, nova lucis imago,
o genitor, media visa est modo lumina silva
spargere, et in nostras diffundere gaudia mentes:
sive Deus caelo veniens, seu forte Deorum
nuntius, in dubio est: nos vultum, habitumque loquentis
vidimus: et motas per noctem audivimus alas."
Sic fati, jungunt dextras: mox ordine longo,
antrum introgressi, calathis silvestria plenis
dona ferunt: Matrem et laeto simul ore salutant.
Tum Puero adstantes Lycidas et maximus Aegon,
Aegon, Getulis centum cui pascua campis,
centeni per rura greges Massyla vagantur:
ipse caput late, qua Bagrada, qua vagus errat
Triton, Cinyphiae qua devolvuntur arenae,
ingens agricolis, ingens pastoribus Aegon.
At Lycidas vix urbe sua, vix colle propinquo
cognitus, aequoreas carmen deflexit ad undas:
et tamen hi non voce pares, non viribus aequis,
inter adorantum choreas, plaususque deorum,
rustica septena modulantur carmina canna:
"Hoc erat, alme Puer, patriis quod noster in antris
Tityrus adtritae sprevit rude carmen avenae,
et cecinit dignas Romano consule silvas:
ultima Cumaei venit jam carminis aetas!
magna per exactos renovantur saecula cursus.
Scilicet haec Virgo, haec sunt Saturnia regna:
haec nova progenies caelo descendit ab alto,
progenies, per quam toto gens aurea mundo
surget, et in mediis palmes florebit aristis.
Qua duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
irrita perpetua solvent formidine terras:
et vetitum magni pandetur limen Olympi:
occidet et serpens, miseros quae prima parentes
elusit, portentificis imbuta venenis.
Tune deum vitam accipies? divisque videbis
permistos heroas, et ipse videberis illis?
pacatumque reges patriis virtutibus orbem?
Adspice felici diffusum lumine caelum,
camposque, fluviosque, ipsasque in montibus herbas:
adspice, venturo laetentur ut omnia saeclo.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera: nec magnos metuent armenta leones:
agnaque per gladios ibit secura nocentes:
bisque superfusos servabit tincta rubores.
Interea tibi, parve Puer, munuscula prima
Contingent, hederaeque, intermistique corymbi.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores
et durae quercus sudabunt roscida mella:
mella dabunt quercus: omnis feret omnia tellus.
At postquam firmata virum te fecerit aetas
et tua jam totum notescent facta per orbem:
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
delectos heroas: erunt etiam altera bella:
atque ingens Stygias ibis praedator ad undas.
Incipe, parve Puer, risu cognoscere Matrem,
cara Dei Soboles, magnum caeli incrementum."
Talia dum referunt pastores: avia longe
responsant nemora, et voces ad sidera jactant
intonsi montes: ipsae per confraga rupes,
ipsa sonant arbusta: "Deus, Deus ille, Menalca."
Hic subito magnum visi per inane volatus
caelestum, cursusque alacres, alacresque recursus:
auditaeque procul voces, sonitusque rotarum.
Scilicet innocuis per sudum exercitus armis
ibat ovans: divisae acies, terna agmina, ternis
instructa ordinibus, belli simulacra ciebant.
Ter clypeis jam cedentes invadere nubes
Adspiceres: vacuas ter mittere tela per auras:
ter clamare ducem: mox dissita cogere signa:
atque unam laetae faciem praeferre phalangis:
rursus et aerios percurrere milite campos:
semotosque alios constanti incedere passu
nubila per latasque vias: et jungere nexu
brachia, perpetuis quatientes motibus alas,
gestantesque manu nostrae argumenta salutis,
spinasque, clavosque, horrenti et vimine fasces,
haesuramque hastam lateri, medicataque felle
pocula, sublimemque crucem, immanemque columnam.
Ibant, et dulci mulcebant aethera cantu.
Innumeras alii laudes, et magna Parentis
facta canunt: ut prima novi fundaverit orbis
moenia, telluremque vagis discluserit undis:
ut passim varios caelo suspenderit ignes,
lunamque, stellasque: ut magni lumina Solis,
jam late extremo tenebris Oriente fugatis,
protulerit. "Tu belligeras, metuende, cohortes
dejicis, exturbasque polo: tu fulmine quassas
cum duce signa suo, nigroque involvis Averno,
Cocytumque jubes, tristesque habitate lacunas.
Te gemini cecinere axes, te maxima tellus:
victorem cecinit vastis cum fluctibus aequor.
Nec te hominum fraudes, non avertere nefanda
crimina: sed laeto spectas mortalia vultu:
dignatasque tuo solaris numine terras.
Salve, magne opifex caeli, Rex maxime divum,
terrarumque, hominumque salus, quem sidera, quem Sol,
quem metuunt reges tenebrarum, et Tartarus ingens:
cui late humanum servit genus: omnia solus
qui regis: omnia amas pariter: tibi nomina mille,
mille potestatum, regnorum insignia mille!
Salve, auctor: salve, immensi dominator Olympi,
et nobis felix, terrisque labantibus adsis."
Ingeminant plausum nubes lateque per auras
discursat vox, et caeli convexa resultant.
Herboso tum forte toro, undisonisque sub antris
venturas tacito volvebat pectore sortes
caeruleus Rex, humentum generator aquarum
Jordanes; quem juxta hilari famulantia vultu,
agmina densentur natae, pulcherrima Glauce,
Dotoque, Protoque, Galenaque, Lamprothoeque,
nudae humeros, nudis discincta veste papillis:
Callirhoe, Byroque, Pherusaque, Dinameneque,
Asphaltisque adsueta leves fluitare per undas:
ipsaque odoratis perfusa liquoribus Anthis:
Anthis, qua non ulla novos miscere colores
doctior aut pictis caput exornare coronis.
Mox Hyale, atque Thoe, et vultu nitidissima Crene,
Gongisteque, Rhoeque, et candida Limnoria,
et Dryope, et virides Botane resoluta capillos.
Ore omnes formosae, albis in vestibus omnes,
omnes puniceis evinctae crura cothurnis.
Ipse antro medius, pronaque acclinis in urna
fundit aquas. Nitet urna novis variata figuris
crystallo ex alba, et puro perlucida vitro,
egregium decus, et superum mirabile donum.
Umbrosis hic silva comis, densisque virebat
Arboribus. Cervi passim, capreaeque fugaces
aestivum viridi captabant frigus in umbra.
In medio, auratis effulgens fluctibus, amnis
errabat campo, et cursu laeta arva secabat.
Hic juvenis, fulvis velatus corpora setis,
stans celso in scopulo, Regem Dominumque deorum
vorticibus rapidis, medioque in fonte lavabat.
At viridi in ripa, lecti de more ministri
subcincti exspectant: pronisque in flumina palmis
protendunt niveas, caelestia lintea, vestes.
Ipse Pater caelo late manifesta sereno
signa dabat, Natoque levem per inane Columbam
insignem radiis mittebat et igne corusco.
Adtonitae circum venerantur numina Nymphae,
et fluvius refugas ad fontem convocat undas.
Talia caelata genitor dum spectat in urna
fatorum ignarus, oculosque ad singula volvit
admirans: videt insolitos erumpere fontes:
ingentemque undate domum: cavaque antra repleri
fluctibus, atque novum latices sumpsisse saporem.
Dumque haeret, pavitatque simul, dum sublevat undis
muscosum caput, et taurino cornua vultu:
adspicit insuetas late florescere ripas,
claraque per densas discurrere lumina silvas
pastorum ludo: et laetos ad sidera cantus
divinasque audit voces, et numina passim
advenisse Deum testantia. Protinus ambas
ad caelum palmas hilaris cum voce tetendit:
"O maris, o terrae, divumque, hominumque Repertor,
quis tua vel magno decreta incognita caelo
detulit huc audax, mediisque abscondit in undis?
Ipse mihi haec quondam (memini), dum talia mecum
saepe agitat, repetitque volens, narrare solebat
caeruleus Proteus: mendax si caetera Proteus,
non tamen hoc vanas effudit carmine voces:
"Adveniet tibi, Jordanes, properantibus annis,
adveniet, mihi crede, inquit: (certissima caelum
signa dedit: nec me delusum oracula fallunt)
qui te olim Nili supra septemplicis ortus,
supra Indum, et Gangen, fontemque binominis Istri
adtollet fama: qui te Tyberique, Padoque
praeferet, atque tuos astris aequabit honores.
Cujus in adventu tristes discedere morbi
corporibus passim incipient. Jam victa repente
cessabit, turpes squamas maculasque remittet
dira lues: lacerosque elephas effusus in artus,
ulcera sanguineo sistet manantia tabo.
Quin et letales (dictu mirabile!) febres
diffugient jussae, possessaque membra relinquent:
cedet et infestae violentior ira Dianae:
ira nocens, quae fulminea velut icta ruina,
corpora cum gemitu ad terram prosternit, et igni
interdum, nunc perdere aqua (miserabile visu)
festinat: Stygio nimirum armata veneno
exsuperat vis, et spumas agit ore tumentes.
Nec jam ultra longo vires minuente veterno,
tabificus per operta impune vagabitur hydrops,
exitio obrepens miserorum: atque omnia late
viscera per varios perdet tumefacta dolores.
Non alias vinctae tam crebra silentia linguae
Abrumpent: noctem aut toties, tenebrasque priores
excutient oculi, qui nunquam sidera, nunquam
ardentem magni viderunt lampada Solis.
Multa quidem majora fide, sed vera, sed ipsos
quae teneant spectantum oculos, possum ore referre:
sed propero: ventura tamen mirabitur aetas.
Cernere erit, claudos passim genua aegra trahentes
firmato subitos extendere poplite gressus.
Tum nervis labefacta, diuque trementia membra
(quis credat, nisi certa meus mihi cantet Apollo?)
restringi, et validas cum robore sumere vires.
Atque alius rapto jussus consurgere lecto,
haud mora, prosiliet: passuque in templa citato
contendens, onus ipse humeris portabit. Ibi ingens
clamor, et innumerae circum donaria voces
spectantis populi, et rerum novitate paventis.
Parte alia exstinctam penitus, sensuque carentem
ad sua jam cernes revocari munera dextram.
Nec minus et tacta compesci veste cruorem
Femineum: exsanguesque artus, pallentiaque ora
ilicet obstructis calefacta rubescere venis.
Ipsas quin etiam Furias sub Tartara pelli,
immanes Erebi Furias: tum fessa levari
pectora, vexatosque malis cruciatibus artus:
hinc vacuas late impleri stridoribus auras
dirarum frustra clamantum, ac saeva trementum
verbera, perque cavas conantum evadere nubes.
Jam deploratis vitam post funera reddi
corporibus video: jam moestam incedere pompam:
feralemque anteire tubam: mox gaudia matrum
insperata, patrumque hilares verso ordine fletus,
et circumfusam populis laetantibus urbem.
Huic tu nutantes quoties adsurgere montes
et (mirum!) insuetas curvare cacumina silvas
adspicies; quoties humenti in gramine ripae
aut solantem aestus, aut lenes pectore somnos
carpentem, tenui adsuesces mulcere susurro!
Macte tuis merito ripis, macte omnibus undis.
Ad te deposito properabunt numina fastu:
nudabuntque sacros artus, et carmina dicent
ad numerum: cum tu felix jam flumine sancto
Auctorem rerum, divumque, hominumque Parentem
(tantus honos, laus tanta tuo, rex maxime, fonti)
exutum veste accipies: atque hospite tanto
adtonitus, trepidas hortabere voce Napaeas:
"Ite citae, date thura pias adolenda per aras,
caeruleae comites, viridique sedilia musco
instruite: et vitreis suspendite serta columnis.
Purpureas miscete rosas: miscete hyacinthos
Liliaque, et pulchro Regem conspergite nimbo."
Tunc nomen late clarum Jordanis ad auras
adtollent montes, Jordanem maxima circum
aequora, Jordanem silvaeque, amnesque sonabunt.
llla autem humanis quamvis latura ruinis
auxilium, finemque dies, gratissima quamvis
urbibus adveniat, totumque optanda per orbem:
fluminibus tamen, et nostris felicior undis
(si qua fides, si qua est veri prudentia Proteo)
ostendet roseos stellis ridentibus ortus.
Quandoquidem non divitias, non quaeret honores
ille Patris decus, ac virtus; mortalia postquam
membra sibi, et fragiles jam sponte induxerit artus.
Non sceptrum invadet Cyri: non Caspia regna
diripiet: non exuviis Babylona superbam
eruet: aut alto scandet Capitolia curru
militibus circum, et laeto comitante senatu.
Sed maris undisoni tractus, et litora longe
curva secans, media socios sibi quaeret in acta:
dispersosque mari nautas, nudosque colonos
undarum, sinuosa fretis jactare parantes
retia, vexatas aut jam reparare sagenas
sollicitos, Patris ad solium, ac sua tecta vocabit.
Atque ollis jus omne, potestatemque medendi
adjiciet: pellent morbos, dentesque retundent
vipereos: Orcique acies, ac monstra fugabunt.
Quin et custodes foribus radiantis Olympi
praeficiet: servare aditus, et claustra jubebit
aurea: queis non ulla queat vis saeva nocere
Eumenidum, durique umbrarum obsistere postes.
Tum sedes passim emeritis duodena per astra
instituet: distincta suos de more sequetur
turba duces: illi leges et sancta vocatis
jura dabunt, plausu sociorum, atque agmine laeti.
Felices, qui jam cymba, remisque relictis,
alta serenati conscendent culmina caeli.
Praeterea (si certa fides, nec vana futuri
gaudia) cognatas etiam spectabimus undas
lenaeos verti in latices: ea prima deum Rex
arcana, hos primos per signa ostendet honores
accepti late imperii. Mirabitur auctus
lympha suos, jussa insuetum spumare capaces
per pateras, largeque novum diffundere nectar,
et mensas hilarare, et felices hymenaeos.
Nec semel ille altum remis evectus in aequor,
cum jam frustrato socios rediisse labore
accipiet, praeda ingenti ditabit et udos
squamigerum strata cumulos exponet in alga.
Iratos etiam fluctus, tumidasque procellas,
miscentesque imo turbatam gurgite arenam,
jamque superjecto mersuras aequore puppim,
imperio premet increpitans: cadet arduus undae
impetus: atque audisse minantis jussa putares
Eurosque, Zephyrosque, et ovantes turbine Coros.
Quid loquar, ut gemino numerosas pisce catervas
munere et exiguo Cereris, miserabile vulgus,
matres, atque viros pariter per gramina pascet:
ut jam bis senis redeant fragmenta canistris?
aut intempesta gradiens ut nocte per altum
libera substrato ponet vestigia ponto:
vixque undas sicco tanget pede? scilicet olli
adnabunt blandae Nereides: humida passim
sternent se freta, tum fundo Neptunus ab imo
excitus agnoscet Dominum, positoque tridente
cum Phorco, Glaucoque, et semifero comitatu
prosiliet, trepidusque sacris dabit oscula plantis.
Sed quid ego exili vectus super alta phaselo
cuncta sequor memorans? Non si Parnassia Musae
antra mihi sacrosque aditus, atque aurea pandant
limina, sufficiam: non si mihi ferrea centum
ora sonent centumque aerato e gutture linguae
vocibus exspument agitantem pectora Phoebum,
laudatos valeam venturi Principis actus
enumerare novoque amplecti singula cantu."
Haec senior quondam felici pectore Proteus
Vaticinans (ut forte meo diverterat antro)
praemonuit: nunc eventus stat signa futuri
exspectare. Nitor roseo sed fulsit ab ortu
clarior: et radiis dux praevia matutinis
Oceani procul extremo se litore tollit
exoriens Aurora: sinusque induta rubentes,
ante diem citat auricomos ad frena jugales.
Et jam consuetis tempus me currere ripis
Undantem, magnosque lacus, et prata secantem
Vorticibus: viden' ut nostros agit impetus amnes?
Jordanemque vocat tumidarum murmur aquarum?"
Sic fatus, confestim humeris circumdat amictus
Insolitos: quos pulchrae udis nevere sub antris
Naiades, molli ducentes stamina musco;
Sidonioque rudes saturantes murice telas,
aurea consperso variarunt sidera limbo:
atque ita se tandem currenti reddidit alveo
spumeus, et motas adspergine miscuit undas.
Hactenus, o Superi, partus tentasse verendos
sit satis: optatum poscit me dulcis ad umbram
Pausilypus, poscunt Neptunia litora, et udi
Tritones, Nereusque senex, Panopeque, Ephyreque
et Melite, quaeque in primis mihi grata ministrat
ocia, Musarumque cavas per saxa latebras,
Mergillina: novos fundunt ubi citria flores,
citria Medorum sacros referentia lucos:
et mihi non solita nectit de fronde coronam.

FINIS.