Jump to content

De partu Virginis (Ratbertus Corbeiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De partu Virginis
Saeculo IX

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


De partu Virginis (Auctor incertus (Ratbertus Corbeiensis?)), J. P. Migne

TOMUS PRIMUS. (0207A)

Quamvis omnium Ecclesiarum virginitas beatae et gloriosae genitricis Dei Mariae sit decus, honor et forma virtutis, maxime tamen sanctimonialium virginum, quarum castitas ejus specialius illustratur virtutibus, informatur exemplis, corroboratur et meritis. Unde sacratissimum ejus puerperium animo et corde devotissime venerari ac retexere, divini muneris est gratia. Pro ea vero contra haereticam pravitatem dimicare ac vincere, opus est Spiritus sancti et virtus Altissimi, qui eam obumbravit, ut sine coitu viri, et sine ulla corruptione, Deum et hominem pareret, virgoque semper maneret. Pro qua jam olim beatum Hieronymum contra Helvidium haereticum et contra ejus complices scripsisse legimus; quos ita debellavit ac devicit, ut deinceps usque ad praesens nihil recidivum erroris contra eam surrexerit.

Sed quia nunc quorumdam fratrum rursus impudica quasi percunctando laborat temeritas, decrevi ad vos, matronae Christi, de his scribere, quae ipsi curiosius contra ejus pudicitiam quam religiosius (0208A)conantur explorare. Explorando vero partum virginitatis ejus et uterum pudicitiae, introducunt ac si peritissimi physiologi callide satis disputatione sua colluvionem vitiorum, in qua concurrunt plurima erroris discrimina.

Dicunt enim non aliter beatam virginem Mariam parere potuisse, neque aliter debuisse quam communi lege naturae, et sicut mos est omnium feminarum, ut vera nativitas Christi dici possit. Alias autem (inquiunt) si non ita natus est ut caeteri nascuntur infantes, vera nativitas non est. Et ideo ne fantasia putetur, aut ne sicut aqua per alveum transisse, ita per uterum virginis absque nascentis ordine natus credatur, pium est sentire, sic eum lege naturae natum fuisse, quomodo nascuntur caeteri infantes, et eam sic peperisse sicut reliquae pariunt mulieres.

O caeca pietas, quae tam impie sentit de Maria virgine, et caeca praesumptio, quae tam impie loquitur de Christo! Non dico quod dicant virginitatem (0209A)amisisse quae nesciens virum virgo concepit, virgo peperit, et virgo permansit; sed quia idipsum quod confitentur negant, dum dicunt eam communi lege naturae puerperam filium edidisse. Quod si ita est, ut astruunt et affirmant (quod absit), jam Maria virgo non est, Christus sub maledicto natus est, irae filius de carne peccati, et ipsa, quae benedicta ab angelo praedicatur, in maledictione adhuc permanens sub maledicto peperit. Alioquin quid est quod legem naturae requirunt in Maria, ubi totum quidquid in ea fuit, possedit Spiritus sanctus? quam virtus Altissimi obumbravit? Quod si virtus Altissimi ab omni aestu peccati eam obumbravit, in conceptu et in partu sicut ab omni aestu libidinis libera fuit, ita et ab omni pressura maledictionis, non ex sese, sed ex virtute Altissimi immunis et aliena fuit. Quapropter cogitent et divinarum rerum jura, quia non ex natura rerum divinae leges pendent, sed ex divinis legibus naturae rerum et leges manare probantur. (0209B)Idcirco temerarium est asserere de Christo quod secundum communem legis naturam sit natus, qui non secundum usum naturae in utero de carne Virginis est procreatus. Nam et ipsa lex naturae, sub qua nunc mulieres concipiunt et pariunt, ut ita dicam, vere non est lex naturae quodammodo, sed maledictionis et culpae; quoniam nisi Adam et Eva primum peccassent in paradiso, nemo deinceps nasceretur sub culpa peccati. Et ideo ista communis lex nascendi non naturae est, sed corruptionis et vitii. Maria autem quia benedicta culpam corruptionis non habuit, propterea Christum non in dolore neque sub corruptione genuit. Quod si ex corruptione aut cum dolore natus est Christus, jam ex maledicto natus est; de quo maledicto Genesis testatur quod dixerit Dominus Evae: Multiplicans, inquit, multiplicabo dolores tuos, et conceptus tuos (Gen. III, 16). Pro quo Symmachus afflictiones tuas dixit. Origenes vero et Theodotion, necnon et Septuaginta tristitias tuas dixerunt et gemitus; ubi et Theodotion et Symmachus pro gemitibus (0209C)aerumnas posuerunt. In quibus omnibus non lex naturae designatur, ut isti physiologi volunt imperite satis, sed lex vindictae multiplicantur, et augetur causa peccati, labores in partu, afflictiones, tristitiae, et aerumnae atque gemitus. Pro quo in Hebraeo habetur: . Unde omnes quae pariunt non ex natura primae originis sic pariunt, sed ex vitio culpae, et ex maledicto justae vindictae Dei. At vero benedicta et gloriosissima virgo Maria, non dico quod non ex communi lege naturae, verum etiam nec ex natura primae originis filium, neque ex semine viri, sed de Spiritu sancto ex sua carne divinitus procreatum, sine ulla vitiorum colluvione Deum et hominem profudit. Et ideo partus ejus non sic tractandus est, ut caeteri nascuntur; quoniam sicut doctor egregius Athanasius ait inter caetera in libello fidei suae, quem quasi sub dialogo edidit, incarnatus est Unigenitus secreto suo mysterio, quod ipse novit (0209D)(Lib. IX, De sua fide, circa fin.). Unde prosequitur: Nostrum est, inquit, credere, et illius nosse. Audiant quapropter, quia solummodo illius est nosse quomodo conceptus, quomodo in utero conversatus, quomodo Verbum Deus et homo de Virgine natus sit unus Christus, quia, ut ipse ait, Deus Verbum totum suscipiens quod est hominis, ut homo sit, et assumptus (0210A)homo totum accipiendo quod Dei est, aliud quam quod Deus est esse non potuit. Ac per hoc si Deus Verbum, totum suscipiendo quod est hominis, homo est, et assumptus homo totum accipiendo quod Dei est, utique Deus est. Quod si ita est, ut iste confessus est, imo quia est, ubi, quaeso, est communis lex in nascendo, ubi colluvio vitiorum? Nam Christus Deus qui nunquam non fuit, ex quo homo factus est et assumptus in unitate personae, semper mansit et permanet verus Deus et homo: non duo quidem, ut esset alter Deus, et alter homo, sed unus idemque Deus et homo. Quamvis enim aliud per quod Deus, et aliud per quod homo, in utroque tamen unus Deus et homo, quia non fuit aliquando purus sine Deo conceptus vel natus homo. Sed quia conceptus est de Spiritu sancto ex virginea carne, et natus homo vere, mox ex ipsa conceptione, ineffabili nativitate Deus verus processit, et natus est homo. Quomodo ergo commune dicitur, quod est ineffabile? Vel quomodo (0210B)non semper totus est verus Deus Christus, qui nunquam sine vero Deo nec conceptus est, nec natus? Et ideo sicut clausis visceribus jure creditur conceptus, ita omnino et clauso utero natus. Nec enim illi accessit de homine impotentia, quo modo nasceretur ex Virgine, sicut nec aliquando ei accessit, ne esset Deus et unus Christus, qui voluit sic nasci in unitate veri Dei et hominis, ut esset totum veritas quod nascebatur, et esset ineffabile prout nascebatur, atque totum credibile quod ex Virgine nascebatur sine colluvione peccati, sicut ex nulla contagione primae originis.

Quapropter audiant temerarii perscrutatores tanti mysterii, et intelligant quod non sunt haec humanitatis jura in nascendo, neque lex, non dico damnatae naturae, verum etiam nec lex primae originis ante peccatum, ut Deus et homo unus de Virgine sic Christus nasceretur; quia, ut ait beatus Cyrillus in epistola ad Nestorium ( Post med. ): Non est natus (0210C)communis homo de sancta Virgine, quia in ipsa vulva Virginis, ut ipse fatetur, utero virginali se Verbum cum carne conjunxit, et sustinuit generationem carnalem, quia carnis suae nativitatem suam fecit, et qui in forma Dei fecit hominem, in forma servi factus est homo; sed utrumque Deus de potentia suscipientis, et utrumque homo de humilitate suscepti. Ac per hoc talis partus non est communis lege naturae, sed sicut mirabiliter conceptus, ita mirabiliter Deus et homo natus. Ergo non illum ut caeteros adoptio filios Dei fecit Filium, sed divinitatis natura illum in proprium Dei Filium exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Philip. II, 9); ut esset totus Dei Filius homo et Verbum, quia nunquam non fuit Dei Filius, qui sempiternus permanet unici genitoris unigenitus. Nunquam igitur ipse purus homo conceptus, neque natus sicut caeteri nascuntur infantes, ut ei ex adoptionis gratia, aut ex emolumento virtutum praerogativa filii praestaretur; sed Dei Verbum, quia caro factum est, assumpsit (0210D)hominem in se sine persona hominis, ut totus esset Christus proprius Dei Filius, non ex dono gratiae renascendo, ut caeteri, sed salva proprietate utriusque naturae. Personam vero hominis ideo non assumpsit, sed tantum hominem, quia ipse persona tertia cum Patre et Spiritu sancto in Trinitate (0211A)Deus unus semper fuit. Idcirco jure quod habuit in aeternitate, personam non assumpsit, sed hominem in tempore, antea quem non habuit; ita ut qui suscepit et quod susceptum est, sicut ait beatus Augustinus in libro de Praedestinatione, una esset in Trinitate persona; quia, sicut ipse alibi ait, natus est de Patre Deus Verbum, natus est de matre Verbum caro factum, unus atque idem Deus Dei Filius, natus ante saecula, et natus in saeculo, et utraque nativitas unius est Filii Dei; ac per hoc virgo Maria jure Dei genitrix vocatur, quia genuit Deum et hominem. Verbum caro factum, non ut caeteri nascuntur infantes, aut ut ex dono gratiae fiunt homines; sed sicut beatus Gregorius ait in Moralibus, salva proprietate utriusque naturae, essentialiter in suam assumpsit personam hominem, per quod mirabile sacramentum et aeternus ex Patre, et temporalis ex matre, unus idemque esset verus Dei hominisque Filius; quoniam, sicut ipse ait in eisdem Moralibus, aliud est natos homines gratiam adoptionis per eum accipere, aliud (0211B)unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodisse.

Quapropter, quaeso, cessent isti dicere, sic eum esse natum, ut caeteri nascuntur; quia non genuit eum Virgo Dei genitrix ex origine primae praevaricationis ut renascatur, sed de Spiritu sancto, ut Deus credatur, sine dolore et sine gemitu, sine molestia et aerumna, sine tristitia et afflictione, quoniam haec omnia justissime damnatae carnis in prima origine retributiones sunt et vindictae. At vero beata Maria, licet ipsa de carne peccati sit nata et procreata, ipsaque quamvis caro peccati fuerit, non tunc jam quando praeveniente Spiritus sancti gratia ab angelo prae omnibus mulieribus benedicta vocatur: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Alioquin si non eodem Spiritu sancto sanctificata est et emundata, quomodo caro ejus non caro peccati fuit? Et si caro ejus de massa primae praevaricationis venit, quomodo Christus Verbum (0211C)caro sine peccato fuit, qui de carne peccati carnem assumpsit, nisi quia Verbum, quod caro factum est, eam primum obumbravit, in quam Spiritus sanctus supervenit, et virtus Altissimi eam totam possedit? Propterea vere caro ejus jam non caro peccati fuit, in qua Deus se totum infudit, et Verbum quod caro factum est, sine peccato ad nos venit; qui jure non solum legem naturae vitiatae in nascendo non tenuit, verum nec legem primae originis, quam haberent feminae, si mandatum servasset mater omnium Eva in paradiso. Alias autem quomodo Spiritu sancto eam replente non sine originali peccato fuit, cujus etiam nativitas gloriosa, catholica in omni Ecclesia Christi ab omnibus felix et beata praedicatur? Enimvero si non beata esset et gloriosa, nequaquam ejus festivitas celebraretur ubique ab omnibus. Sed quia tam solemniter colitur, constat ex auctoritate Ecclesiae, quod nullis quando nata est subjacuit delictis, neque contraxit in utero sanctificata (0211D)originale peccatum. Unde etsi Jeremiae dies (0212A)(Jerem. XX, 14) atque Job (Job. III, 3) maledicta pronuntiatur, dies, inquam, nativitatis eorum, dies tamen quando inchoata est felix Mariae nativitas, beata pronuntiatur et colitur religiose satis. Quod si in peccato esset, jure maledicta diceretur et gemebunda potius quam benedicta, quando nuntiatum est patri ejus, quod nata esset in saeculo. Nunc autem quia universam benedictione sua beata virgo Maria illustrat Ecclesiam, non immerito sanctificata in Spiritu sancto colitur veneranda. Nullius igitur nativitas celebratur in mundo nisi Christi, et ejus atque beati Joannis; Joannis autem quia et ipse in utero sanctificatus legitur; sic et beata virgo Maria nisi in utero matris sanctificata esset, minime nativitas ejus colenda esset. Nunc autem quia ex auctoritate totius Ecclesiae veneratur, constat eam ab omni originali peccato immunem fuisse, per quam non solum maledictio matris Evae soluta est, verum etiam benedictio omnibus condonatur. Quod si praeclara (0212B)sacratissimae Virginis nativitas universaliter tam sancta et tam gloriosa jure colitur et veneratur, quanto magis ipsa, quando ab angelo jam gratia plena officiosissime salutatur? Nam cum dicit ei Ave, coeleste venerationis obsequium exhibet (Luc. I, 28). Cum autem dicit gratia plena, ex integro iram expulsam ostendit, et restitutam gratiam declarat. Cum dicit benedicta tu, fructum benedictionis demonstrat, quia quando Spiritus sanctus in eam advenit, totam defaecavit a sordibus Virginem et decoxit, ut esset sanctior quam astra coeli. Porro quando virtus Altissimi totam eam obumbravit, factum est ut ejus in utero veniens Verbum, quod erat in principio sempiternum apud Patrem, caro fieret ex tempore et habitaret in nobis.

Audiant igitur novi disputatores et investigatores novi et inauditi partus, audiant et intelligant primum quia viri sunt, quomodo bene disputare queant de natura et sexu mulierum; deinde recogitent ut quid naturam requirunt et communem legem (0212C)nascendi, ubi totum divinum est et ineffabile, divina virtus quod operatur? Generationem ejus (inquit propheta) quis enarrabit (Isai LIII, 8)? Nam quis hoc loco pro impossibili accipitur; quia nemo sanctorum est, non dico divinam, verum etiam qui humanitatis ejus generationem ad liquidum queat enarrare, quamvis utrasque omnes debeant credere. Hinc ergo colligitur, quod superstitiosa sit istorum cunctatio, et superflua disputatio, quia dicunt ostia ventris et vulvae eum aperuisse, et colluvionem sanguinis, ut caeteri omnes, et fecundarum spurcitias post se traxisse: in quibus omnibus gemitus et dolor multiplicatur, tristitia et aerumnae augentur, ut nemo sine his pariat filium. Sed absit a cordibus fidelium, ut tale aliquid suspicentur de Maria virgine, quae pro maledictione primae originis benedictionem attulit mundo. Unde et ipsa siquidem, ut dixi, ab angelo benedicta praedicatur in mulieribus, et salutatur officiosissime ut mater Domini prae omnibus gloriosa, (0212D)et ab Elisabeth in spiritu prophetiae benedicta pronuntiatur, (0213A)et benedictus fructus ventris ejus creditur et veneratur (Luc. I, 28). Ergo in qua, et per quam tanta benedictio effloruit, et gratia manavit, non est credendum quod ejus puerperium doloribus et gemitibus more feminarum subjacuerit. Et quia beata Dei genitrix tristitiis non subjacuit et aerumnis, libera ab omni maledictionis naevo fuit, quam Spiritus sanctus adimplevit, et totam Domino dedicavit; quam virtus Altissimi obumbravit, et ex sanctificata carne Virginis Verbum carnem assumpsit, et counivit in unitate personae. Et hoc est quod dicitur: Verbum caro factum est (Joan. I, 14), non commistione naturae, sed ex unitate personae. Et ideo etiam de hac nativitate, ut dixi, jure dictum credimus: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Quia et ista ineffabilis est mira nativitas carnis, non sicut isti caecuciunt, communis ex lege naturae, sed sacramento gratiae. Nam quod nascitur Deus homo ex Virgine, non est consuetudo, sed mysterium; non est natura, sed virtus, sed dignatio; non est (0213B)ordo nascendi, sed potestas. Et ideo non est quod requirat humana sapientia in hac nativitate, nisi quia Verbum caro factum est, et natus est ut voluit, vel quando et quomodo voluit. Alioquin quis capiat quod inauditum et ineffabile est? Vel quid intelligentia carnis jure in eo requirit, ubi totum et divinum et incomprehensibile, quod narratur? Ait namque evangelista: Generatio Christi sic erat (Matth. I, 18). Utique generatio ista carnalis sic erat, de qua non dixit, sic facta est, sed sic erat; quia Christi generatio erat apud Patrem ineffabilis, quando per hanc praescriptam et ineffabilem generatus est ex matre. Unde quod erat, utique semper erat. Et quod semper erat ex aeternitate, potuit fieri ex tempore, quidquid factum est in eo mirabile.

Unde plurimum desipiunt qui dicunt eum communi lege naturae esse natum, qui non ea lege constat esse conceptus; quoniam haec lex nascendi, quae nunc lex naturae vocatur, ex vitio primae damnationis (0213C)est. Et ideo ait Apostolus: Fuimus nos omnes aliquando filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Sed absit a fidelium cordibus ut ita Christus natus credatur filius irae, sicut caeteri nascuntur in vitio corruptionis, de qua corruptione dolor et gemitus multiplicatur. Alias autem secundum carnem nec gemitus nec dolor sine corruptione viscerum, nec corruptio sine dolore et gemitu; gemitus et corruptio in partu feminarum non nisi ex delicto et maledictione primae originis veniunt. Unde interrogemus istos sequaces Helvidii haeretici, qui etsi virginem eam non denegant permansisse, pudicitiam tamen commaculant et gratiam qua plena praedicatur, quando communi lege vitiatae naturae dicunt eam peperisse. Quod si ita peperit, ergo adhuc ac si in massa primae damnationis (0214A)contra angeli vocem maledictioni subjacuit, et Verbum Patris de carne peccati (quod absit), ut caro fieret, hominem assumpsit. Sed quia contra fidem catholicam est sic sapere, beata Virgo plena gratia neque dolorem sensit, neque corruptionem viscerum pertulit, quia quantum aliena fuit a culpa, Spiritu sancto in ea cooperante, et virtute Altissimi qua adumbrabatur, in tantum extranea a maledicto primae damnationis, et tantum immunis permansit a corruptione carnis, necnon et a gemitu et doloribus, quibus vexantur omnes filiae Evae cum pariunt. Unde Propheta in persona Christi ad Patrem: Tu es, inquit, qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae (Psal. XXI, 10). Ergo cum dicit: Tu es qui extraxisti me, singularem suam declarat nativitatem, suaviter de ventre enixus. Alias autem omnis qui de ventre matris venit ad lucem in mundo, non nisi nutu et operatione Dei procreatus venit. Christus autem de Virgine speciali et ineffabili quodam modo procreatus, absque vexatione matris ingressus (0214B)est mundum. Et ideo pium est credere quod non sicut caeteri, sed novo et admirabili ordine Deus et homo natus est in mundo. Hinc ergo est quod Jeremias testatur: Faciet Dominus novum super terram, mulier circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Quod si utique novum fuit et admirabile quod Virgo concepit sine semine et sine corruptione viri, vetustas esse non potuit in partu; et ideo nihilominus credendum quod simili modo, novo et admirabili ordine, natus sit in mundo sine dolore, et sine gemitu, et sine ulla corruptione carnis. Et hinc est ac si pro gratiarum actione, quod speciali modo in psalmo qui de ipso totus est ad Patrem ait: Tu es qui extraxisti me de ventre (Psal. XXI, 10). Ac si patenter dicat: Extraxisti me, quia non eo ordine sum egressus de utero, ut caeteri nascuntur, cum ingenti vexatione matris, sed novo egressu sine corruptione pudoris. Extraxisti me quidem de ventre matris, et non ego viscera corrupi integritatis. Et ne putaremus (0214C)phantasma fuisse, ut multi haereticorum dixerunt, addidit: Spes mea ab uberibus matris meae. Ergo ubi mater et ubera narrantur, veritas carnis et non phantasma praedicatur; qui licet clauso utero sit natus, quem ipse sibi pervium fecit salvo sigillo pudoris, sicut et conceptus, tamen de carne Virginis procreatus est, et ideo uberibus jure lactatus commemoratur. Sic itaque totum factum est, ut fieret novum super terram, quando Verbum caro factum est, et vocatum est Emmanuel, quod est nobiscum Deus. Hic est itaque hortus ille conclusus in Canticis, fons signatus (Cant. IV, 12): hortus siquidem conclusus, quia quando Deus ingressus est ad eam, incorruptam invenit; sed fons signatus permansit, quando Deus et homo natus est ex ea, nec tamen (0215A)fontem pudoris aut sanguinis integritatem violavit. Nam sanguis et fons pudoris, qui corruptus non fuit in conceptione prolis ex coitu viri, non credo quod corrumpi debuerit in nativitate, quod cruciationem matris et contaminationem honestatis habuerit. Hinc est sane quod Ecclesia ex auctoritate sanctorum Patrum canit de nativitate ejus: Et gaudium matris habens (inquit) cum virginitatis pudore (Sedulius, lib. II Carm.). Ubi alii quam egregii viri emendarunt cum virginitatis honore. Virginitatis autem honor permaximus est, si et virgo Deum pariat et hominem, et tamen ex homine nato nullis affligatur kakiis sigillum pudoris. Kakiae namque dicuntur Graece vexationes, quibus quam dire affligitur corpus et animus. Sed beata Maria nihil horum pertulit, quae et gaudium habuit in fructu, et honorem in partu: hinc quoque dicitur concepisse virgo, et peperisse, et permansisse. Aequa igitur conditione dicitur concepisse, ac peperisse, aequa et permansisse. Non enim in partu solent coire puerperae cum viris, (0215B)ut virgo tunc negetur virginitatem perdidisse, quando nullus est appetitus, neque ulla possibilitas coeundi; sed integritas commendatur virginis, et honor atque incorruptio carnis. Alioquin nos viri, quia nescimus illius sexus naturam, interrogemus virgines, interrogemus aeque et matronas conjugio copulatas; virgines quidem, ut sciamus quid sit integritas carnis et sanguinis; conjugatas vero, si est ulla corruptio in partu aut dolor, nisi praecesserit sanguinis contaminatio, et seminis susceptio. Non enim libenter vobis verecundiam incutimus, charissimae, qui non sine magno pudore de iis loquimur. Sed eximiae pietatis honor est vobis, et decus virtutis beatissimae Virginis pudicitiam praedicare incorruptam et incontaminatam, et ab omni contagione primae originis confiteri alienam. De qua si interrogemus virgines, norunt incorruptionis gratiam, sed nesciunt fecunditatem prolis. Si vero quaeramus apud conjugio dedicatas, sciunt quidem maledictionis Evae pressuras et gemitus, (0215C)sciunt et inter aerumnas et tristitias fecunditatem seminis; sed nesciunt integritatem virginitatis nec in conceptu, nec in partu. Beata vero mater Domini in utroque virgo permansit, id est, et in conceptu mater, et in partu virgo, quia in nullo horum contaminata reliquarum exemplo feminarum fuit, quae nec Adam ad se admisit, nec ex Evae colluvione filium suscepit, nec sub maledicto in doloribus et angustiis enixa Dominum peperit. Unde constat quia sicut clauso utero concepit, ita et clauso peperit: non communi lege naturae vitiatae, et maledictionibus damnatae, sed Spiritus sancti gratia, et virtute Altissimi, qua legitur adumbrata. At vero isti nisu quo possunt, conantur astipulari Virginem in vitio peperisse, et pudicitiae contumelias inferre. Unde assumunt illud ex Evangelio: Cum impleti essent dies purgationis ejus, quod obtulerunt Jesum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini (Exod. XIII, 2) quia omne masculinum (0215D)adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Luc. II, 22). Ecce, inquiunt, cum dicit completos dies purgationis ejus, ostendit Evangelista legi naturae eam subjacuisse, et sordibus coinquinatam fuisse, (0216A)simul et Jesum vulvam matris aperuisse. Qui profecto temerarii assertores, dum ita sentiunt, in totum desipiunt, et destruunt quod sanae doctrinae est, quod rudimenta fidei de Christo Ecclesiis commendarunt, quod gratia Spiritus sancti in mysterio promulgavit. Non enim sic completi dies purgationis ejus dicuntur, quasi beata Virgo purgatione eguerit ullius delicti, quia peperit Dominum Jesum Christum de Spiritu sancto procreatum, sed quia ipsa sub lege erat, et Dominus Jesus Christus sub lege factus, factus de muliere (Galat. IV, 5), legis praecepta, et instituta veterum in eo servantur jure ad tempus, quousque cessante lege, gratia succederet. Et haec est completio dierum secundum consuetudinem legis, et non secundum necessitatem purificationis, quia beata et intemerata virginitas immaculata et incorrupta permansit, nullis coinquinata sordibus, nullis vexata Evae cruciatibus. Non potest fieri juxta angeli vocem, qui gaudium universorum affert, ut (0216B)ipse Christus tormenta in ortu suo matri attulerit. Inter angelorum excubias et laudes non credo quod matri gemitus, et dolores, tristitiasque Evae contraxerit. Et ideo alia erat purgatio illa feminarum, in qua purgabantur non minus delicta animarum quam et vitia corporum; et alia purgatio Mariae, in qua non ob aliud quam pro mysterio consuetudo legis servatur, quia nullis egebat purgamentis, quae Deum de se omnium purificatorem genuit incarnatum. Porro completio dierum purgationis ejus nulla alia causa est quam expletio et consuetudo legis. Purgatio vero et separatio reliquarum feminarum multis ex causis est in qua et vitia purgantur animarum, et vitia corporum. Unde septem deputantur dies immundi, quibus sedere jubetur mulier in sanguine immundo immundissima juxta dies separationis ejus, et triginta tres, ut sedeat in sanguine puro (Levit. XII, 2, 4); omnibus tamen diebus istis mulier immunda erat et sordida multis ex vitiis, donec redintegraretur status totius corporis, et sanarentur corpora, sanguisque (0216C)cessaret a fervore vitiatus, sicque emundatis sordibus, mulier divinis purgaretur hostiis et muneribus. Sed beata Maria non talibus eguit sacrificiis, quae sanctam de se genuit hostiam, per quam mundus purgatus est. Nam quod dicit evangelista: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Luc. II, 23), non ideo dicit ut nos cogat credere quod Christus vulvam matris aperuit ut alii, sed ut doceret quod ideo sistunt eum Domino, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo; quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctus Domino vocabitur, in mysterio legis et sacramento sacrae praefigurationis. Non enim evangelista hoc testimonium de lege ideo adhibuit, ut monstraret Christum vulvam Virginis reserasse, sicut caeteri primogeniti; sed ut ostenderet eum sub lege factum, et de vulva Virginis prodisse, non qui vocaretur tantum, sed qui esset essentialiter sanctus, cui jure patet omne clausum. Quod testimonium beatus Ambrosius exponens (0216D)in Evangelio (Lib. II in Lucam, cap. II), ait: Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Quod sane semen praefatus (0217A)doctor non sic dicit infusum, ut aliunde sit quam ex carne Virginis et sanguine; neque ut Spiritus sanctus sementivum esse credatur carnis, ut Irenaeus vult; sed per hoc verbum Spiritus sancti operatio designatur. Deinde addidit (Ibid.): Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit. Et paulo post (Ibid.): Hic ergo, inquit, solus sibi aperuit vulvam: nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te, et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. I, 5); qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae vulvam, ut immaculatus exiret.

Quibus profecto verbis non mihi videtur sibi contrarius, aut caeteris doctoribus sanctis, quia dicit quod solus sibi aperuit vulvam. Aperuit siquidem sibi sua potentia mirabiliter, ut esset ei pervium iter, ita (0217B)ut virgineus clausus maneret uterus, sicut fuerunt januae clausae, et tamen per easdem ingressus est ad discipulos; sicut etiam sepulcrum signatum et clausum, quando resurgens egressus est per illud. Hinc quoque alibi ( In quodam hymno ) ipse ait: Fit porta Christi pervia, referta plena gratia, transitque Rex, et permanet clausa. Non hoc sic dicit, ut intelligas quod contra se sentiat, sed sic utique ut plenissime cognoscas eum de utero et per uterum Virginis natum, quem ipse sibi fecit pervium. Ac per hoc ipse sibi vulvam aperuit: sibi quidem, quia vulva Virginis, licet clausa, ei penetrabilis patuit, quam cum enixus intraret in mundum, clausam reliquit et signatam sigillo pudoris omnino; quia Deo nihil difficile est, eo quod, ut quidam ait, subditur omnis natura ejus imperiis ritu solito. Idcirco constat eum absque ambiguo ita natum, ut esset secretum genitale matris et clausum, quod sibi ipse sua virtute fecit apertum. Alias autem ipse solus sanctae Ecclesiae, quam sibi sponsam dedicavit, ad generandos (0217C)populos aperuit vulvam virginitatis, de qua nimirum vulva David propheta canit dicens: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa (Psal. LVII, 4); personam haereticorum declarans, qui alienantur a vulva integritatis, falsa permiscendo, ut corrumpant castitatem virginitatis Ecclesiae; quam sane immaculatam servare contendit Apostolus, et virginem custodire, cum dicit: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Cujus genitale secretum tunc aperuit, quando per aquam et Spiritum sanctum renascendi gratiam concessit. Cui propheta: Laetare, inquit, sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1). Unde et Anna in cantico suo: Donec sterilis (inquit) peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est (I Reg. II, 5). Iste est ergo solus essentialiter sanctus, non per quem mater corrumpatur, sed per quem vulva reseretur (0217D)Ecclesiae, primogenitus ex multis fratribus. Quem in figura futuri mysterii, priora legis divinae praescripta (0218A)signabant in primogenitis suis, non quod essent vere sancta, sed quia vocabantur ex mysterio legis. Alioquin si litteram sequimur (S. Ambr., ibid.), quomodo sanctus erat omnis masculus aperiens vulvam, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Nunquid sanctus Achab, aut Joram, seu caeteri? Nunquid sancti Pseudoprophetae, quos ad Eliae preces ultor coelestis injuriae ignis absumpsit? Non utique, sed in sacramento futurae praefigurationis vocabantur sancti, cum non essent, donec veniret Christus essentialiter sanctus, qui et sponsae suae vulvam aperiret, fecunditatemque pariendi filios refunderet. Ipse namque dominico dignus judicatus est obtutu; caeteros omnes juxta legis seriem typum fuisse futuri, nemo qui ambigat. Et ideo sistunt eum Domino, quoniam ipse est purgatio per resurrectionem octavi diei in Jerusalem, ut in eo condonetur et offeratur omnis adoptio filiorum Dei. In eo namque quod lex ait: Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. XIII, 2), promittebatur (0218B)Virginis partus vere sanctus, quia immaculatus, qui aperiret vulvam Ecclesiae, ut in eo sanctificarentur reliqua omnia, et essent primogenita. Unde signanter angelus ad Mariam: Et quod nascetur (inquit) ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. II, 53). Non quod corruperit matrem nascendo, quam integram et inviolatam reliquit virginem; sed quia ex ea natus Deus homo aperuit Ecclesiae vulvam, et in carne sua pervium sibi fecit iter, ita ut Virginis aulam clausam servaret, quatenus ex matre virgine virginem sibi duxisse sponsam ostenderet, quam tali tantoque foedere nascendi virginem permansuram et immaculatam monstrabat.

Unde constat legaliter eum oblatum, sicut et circumcisum; alioquin circumcisione non eguit, quia originale peccatum nullum traxit, quo delendus esset ipse Christus de populo suo, nisi circumcideretur. Et tamen circumcisus est, quia volens sub lege fuit, ut eos qui sub lege erant redimeret; sicut et oblatus, ut nos, qui (0218C)rei eramus, sacrificium Deo Patri in se offerret (Galat. IV, 5). Alias autem si ipse, quod absit, immundus esset ut matrem coinquinaret, quomodo nos emundaret in sua oblatione, et faceret hostiam Deo in odorem suavitatis? Idcirco etsi ipse dolores nostros et infirmitates in se pertulit et portavit languores (Isai. LIII, 4), absit ut matris pudorem ullis vexaverit injuriarum molestiis. Absit, per quam omnis maledictio Evae soluta est, ut ipsa in partu maledictionibus subjacuerit primae damnationis. Absit, ubi virtus nascitur, ut ubi tanta conluvio vitiorum credatur; ubi gaudium omnium praedicatur, quod tanta tristitia et gemitus intervenerit; inter angelorum discursus quod immunda septem diebus in sanguine immundo sederit. Ad quam, si ita esset, nec pastores mane juxta legem, ut ita dicam, ingredi liceret; nunc autem quia angelus eos evangelizandi gratia devotus invitat, veniunt et vident, inveniunt et intelligunt de verbo quod eis praedictum fuerat. Nequaquam (0218D)igitur credendum quod invenerint Mariam in tantis spurcitiis, solam, multis miseriis, ut assolent puerperae, (0219A)consternatam, et obvolutam, ad cujus partum multitudo angelorum canit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ergo ubi, et per quem tanta pax praedicatur, non credo quod illae ignominiae immaculatae matri contigerint, aut dolores carnis.

Sed et magi venerabiliter deinceps intrant domum, et inveniunt quod pastores inveniunt, Mariam, Joseph et puerum (Matth. II, 11); inveniunt non vexatam doloribus, sed obsequentem puero: deinde procidunt et adorant oblatis muneribus quem cum matre inveniunt. Adorant, inquam, ejus primogenitum: primogenitum autem, non eum quem sequantur fratres, sed quem nullus antecedit. Quamvis enim quidam voluerint potius unigenitum debere dici quam primogenitum, tamen quia idioma Scripturarum est, quidquid primum aperit vulvam, primogenitum vocari, sanctificatumque esse Domino, maluit Evangelista secundum eumdem ritum primogenitum, (0219B)quam unigenitum dicere; non quod aperuit vulvam lege naturae, ut mos est caeterarum feminarum, sicut isti aiunt, sed quia ex ea natus est tam primogenitus, quam et unigenitus lege divina factus sub lege, ut per eum lex tota impleretur in spiritu et ad litteram. Nam et ipse primogenitus ex resurrectione appellatur ex multis fratribus; unde quia colligitur in specie genus, quamvis unigenitus dici posset per naturam, magis tamen hic primogenitus debuit dici, ut esset indicium, quod jam in eo, et per eum alii quam multi fratres colligebantur filii Ecclesiae per gratiam, cujus aperuit vulvam. In veteri quoque Testamento illis primogenita dabantur quam saepe, qui Dei gratia praeelecti sunt, quorum non ex natura dignitas, sed ex gratia meritum antefertur. Idcirco dicimus et nos quod primogenitus hic significantius dicitur, quam unigenitus ut per eum omnes qui ex gratia colliguntur, illi solummodo coadunati in coelestibus habeantur. Hanc quippe figuram gerebant omnia illa primogenita sub lege Domino consecrata; et ideo (0219C)justum erat ex iis omnibus primogenitis, qui vulvam Domino aperiebant, ut Dominus inter eos legaliter offerretur, cujus formam illa omnia praeferebant, ut esset ipse primogenitus, in omnibus primatum tenens, non qui vulvam vexaret matris, sed qui vulvam aperiret Ecclesiae. Haec idcirco dixerim, ut intelligat prudens lector quia primogenitum non sequentes fratres faciunt; sed ideo certe primogenitus Christus vocatur, quia omnes unigeniti, sicut ipse unigenitus fuit matris, primogeniti dici queunt, non tamen omnes primogeniti jure queunt unigeniti vocari. Ex quo colligitur primogenitum eum vocari debere, ante quem nullus, et post quem nullus, et non eum tantum quem fratres sequuntur. Jure igitur Christus primogenitus appellatur ex Virgine, non quod vulvam vexaverit Virginis, et aulam reseraverit pudoris, sed quia qui erat ab initio primogenitus totius creaturae, natus est ex ea et ipse tam unigenitus quam et primogenitus, eo quo voluit (0219D)modo, sine gemitu et sine dolore parturientis. Nam et de Baptismo primogenitus recte vocatur, qui et in resurrectione primogenitus resurrexisse dicitur. (0220A)in utraque tamen natura et nativitate quamvis primogenitus dicatur, jure unigenitus esse creditur, quoniam idem est hominis et Dei Filius; non alius, et alius, sed unus, et in utraque unus.

Quibus profecto catholicae veritatis regulis hinc inde patet sensus, quod nemo nisi haereticus dicit Christum non nisi communi lege naturae natum, neque aliter quam ut caeteri nascuntur infantes. Quamvis enim praefatus doctor Hieronymus in eo opere quod contra Helvidium ex hoc egit, videatur ei cessisse, et eo in loco, ubi ait, de hospitio vulvae novem mensium, et de vilitate nascendi, quod ille haereticus insultando proposuerat, quasi indignum esset divinae majestati, ad tantam dignationem se humiliasse, ut inter viscera in utero versaretur Virginis, aut inter femora feminea nasceretur tam sordidus; sic enim omnia in contrarium opponens quasi haereticus, ut destrueret fidei catholicae veritatem. Cui e contrario egregius ille veritatis assertor, (0220B)non cedendo, ut isti volunt, sed dignitatem gloriosissimae humilitatis Dei amplius commendando ait (Contra Helvidium, c. 9): Quod quanto viliora et inhonestiora pro nobis illa majestas divina suscepit aut sustinuit, tanto charius nos redemit, et propensius honorandus est. Tali namque sensu, etsi non eisdem verbis, in quantum recolo, eidem respondens haeretico, videtur beatae Virgini non infamiam ullius colluvionis aut poenam peccati intulisse, sed dignationem divinam et exinanitionem immensam in forma servi reverenter satis commendasse; non ut Virginem vexatam a Domino, et exhonoratam ostenderet, sed ut clementiam pii Conditoris etiam hujusmodi haereticis demonstraret. Idcirco non cessit istis cum Helvidio errantibus, sed corripuit, ut discerent non infamare Virginem, et Deum non derogare in forma servi humilitatem. Non enim pudicitiam ejus in aliquo laesam docet, qui tantum in ejus laude triumphat; neque ad horam cessit ejus adversariis, qui pro ea tantum et tam diu dimicavit verbi gladio, cui (0220C)Deus contra hostes ejus tantam resistendi contulit gratiam, et revincendi praebuit virtutem, ut nemo contra eum audeat insurgere.

Oro autem, sacratissimae virgines Christi, vestris intervenientibus meritis, ut qui illi tantam praestitit dicendi peritiam, et debellandi adversarios fortitudinem, mihi quoque dare dignetur loquendi gratiam, et quae digna sunt huic mysterio aperire in spiritu veritatis, quatenus hinc inde per vos, et propter vos, o matronae Christi, dignus inveniar tantopere qui meis nullis suffragor meritis, ut apte defendere queam et matris Domini mei pudicitiam, non sane credentibus pandere veritatem, ut resipiscant, et cessent jam ultra loqui falsitatem.

Dicunt autem quod non aliter natus dici queat Christus, nisi aequa sorte naturae ut caeteri; quasi aequa conditione in Scripturis divinis semper nativitas esse dicatur, cum longe alia sit ista nativitas omnium, qua sub sorte maledictionis nascuntur, et alia, (0220D)si Eva non peccasset, quia ista sub maledicto est et aerumna, illa autem tota in flore benedictionis fructum afferret sine gemitu et dolore. Unde, quaeso, (0221A)saltem illam isti concedant nativitatem Christo de Maria virgine, qua nascerentur communi lege omnes, si non peccasset Eva, quae nunc nativitas nota est soli Deo, et ignota forte hominibus, et non ascribant ei maledicta, gemitus et aerumnas pro gaudio matri attulisse, quae tanto magis Virgo libera fuit a corruptione passionis, a dolore carnis, a sordibus ignominiae, quanto gratia plena et incorrupta, quanto Spiritu sancto Domino dedicata, et virtute divina adumbrata. Habet enim Spiritus sanctus in se recessus suos, quibus modis dicatur nativitas in Scripturis sacris, et quibus occultetur legibus sempiternis. Alia namque est nativitas carnis de carne, alia Dei de Deo, et alia quarumlibet rerum innumerabilium; et tamen eorum omnium non unus est modus nascendi, neque unus eorum ordo existendi, quamvis nativitas in singulis aeque dicatur, quibus est jure attributum, ut nati de altero dicantur. Ac per hoc quolibet modo de Maria virgine Christus recte natus creditur, quia ex ea carnem assumpsit. Nativitas (0221B)vero ipsa quomodo ad nos exierit, utrum ne ea conditione qua Eva peperisset, si non peccasset, an gloriosius, quia Deum et hominem genuit, et virgo permansit, quod illa non esset, neque reliquae dum parerent, superflue quaeritur. In quo opere nemo sanctorum voluit dubitare, sed catholica fide hoc certum omnes praedicant, quia nec in delicto concepit, nec in delicto et dolore cum corruptione peperit, neque Christus ex ea ullum peccatum traxit: quod si ex ea peccatum non traxit, nec admisit, quia nullis cruciatibus in nascendo matris vexavit pudorem, neque in aliquo ejus commaculavit virginitatem.

Non dicimus itaque, ut aiunt, quod monstruose sit natus, sed sicut praesignatum est olim in prophetis, et traditum est nobis a sanctis Patribus, quod ipsa sit porta quae ostensa est Ezechieli, de qua dicit: Vidi portam in domo Domini, et haec erat clausa; et vir non transiet per eam, quia Dominus Deus exercituum ingressus est per eam (Ezech. XLIV, 2). De qua (0221C)porta, beatus Ambrosius in eodem hymno de quo dixi, quem in honore sacratissimae Virginis composuit: Fit porta (inquit) Christi pervia, referta plena gratia, transitque Rex, et permanet clausa ut fuit per saecula. Ergo cum dicit fit pervia, semetipsum exponit, et ostendit transitum nativitatis ejus: cum dicit permanet clausa, ostendit adimpletum quod erat in prophetis. Clausa igitur non diceretur, si in aliquo laesa esset ejus integritas; sed quia in nullo est violatus pudor virgineus, neque fons in aliquo resignatus, procul dubio patet sensus, quia clauso utero ad nos venit, sicut januis clausis ingressus est ad discipulos. Siquidem aspectus discipulorum utrumque tunc probavit, scilicet quod et fores clausae essent, et quod Dominus per easdem introiens coram eis praesens astaret. Sic et fides nostra utrumque de Christo certissimum tenet: quod et pervia fuerit ejus integritas nascente Domino ex ea, et tamen uterus non fuerit reseratus. Alioquin quomodo (0221D)clausum dici potest permansisse, quod violatum est? (0222A)Aut quomodo sine dolore et sine gemitu puerpera peperit, si more caeterarum feminarum vexatis visceribus filium edidit? Et si ita patuit, ut aiunt, quomodo clausa permansit, ut fuit antequam pareret? Nec enim januae illae penetrabiliores erant clausae quam uterus Virginis incorruptus. Idcirco non abs re creditur ad nos Dominum sic exisse, ut nativitas Christi de carne Virginis probaretur, et Virgo nullis cruciatibus vexaretur.

Forte dicturi sunt isti, quod corpus jam incorruptibile et immortale exilius esset ad penetrandum quo vellet, quam esset prius antequam resurgeret. Nequaquam igitur hoc dicit quisque qui sane sapit, quia ex quo conceptus est homo, idem semper qui ante Deus fuit. Unde quando super undas aequoreas ambulavit ante passionem, non minus homo quam Deus fuit. Quod si ad naturam respicias rerum, aut corpus sine pondere vexit, aut undas sua potentia, quo sustinere possent pondus corporis, solidius (0222B)confirmavit. Et ideo, ut beatus Gregorius ait in homiliis suis (Hom. 26): Redemptoris nostri opera, quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. Illud enim, inquit, corpus Domini intravit ad discipulos januis clausis, quod videlicet ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis. Deinde addit: Quid ergo mirum, si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exivit? Ecce tantus talisque doctor et summus pontifex de hoc quid senserit, qui omnes ante se legerat, tam Latinos quam et Graecos, eximios tractatores. Ecce ex hoc uno, quod nulli dubium esse credidit, approbat quod forte dubium esse poterat. Nemo igitur qui sane sapit de re multum dubia incertum aliquid affirmare contendit. Unde quia de illo corpore, quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, dum fores cernebant clausas, magister veritatis (0222C)ab eis omnem aufert dubietatem, cum eis manus et latus palpare et videre jubet. Ita et hic auctor egregius de hoc quod omnibus in commune certum esse credidit, rem valde difficilem astruxit et firmavit, quod corpus Dominicum post resurrectionem januis clausis introierit, fueritque incorruptibile pari modo et palpabile. Tamen quolibet pacto ingressus ex Evangelio ad discipulos januis clausis probatur, sicut et clauso utero Virginis natus. Quod si natus sic per vulvam jure dici non potest, ut isti volunt, omnino nec ingressus per januas; et tamen ingressus ad eos convincitur, quando in medio eorum stetisse legitur; sicut et de sepulcro egressus signato monumento monstratur, quando angelus revolvit lapidem, et vacuum ostendit monumentum. Unde liquido constat quod sicut saxeum illud ostium ei pervium et penetrabile fuit, nec potuit cohibere vivum, quem prius claudebat sub sigillo mortuum; ita et claustrum matricis atque genitale (0222D)Virginis cum esset clausum et signatum sigillo pudoris, (0223A)cum impleti essent dies pariendi, non potuit obstare partui integritas corporis; nec tamen eguit reserari, quia non oportuit ut esset tormentum ei qui erat honor matris et gaudium, quia Deo totum erat pervium in ea quidquid erat clausum; honor vero, quia totum erat deificum, quod natum . . .

Fateor plane quod non tanta materies disputandi valeat inveniri, cur signato sepulcro exierit, vel cur clausis januis introierit ad discipulos, quanta quod de Maria virgine clauso exierit utero. In illis siquidem declaratur divina majestas, in hac autem monstratur divina dignatio; et secundum humanitatem debitus honor matris, et reverentia pudoris. Hinc quoque beatus Ambrosius hymnidicis laudibus testatur ( In hymno in Natali Domini ) quod claustrum pudoris permanserit, et vexilla virtutum in ea fulserint, in qua tota majestas deitatis versatur, quousque plenitudo temporis advenit pariendi. Ergo in qua claustrum pudoris integrum permansit, nulla (0223B)disruptio intervenit, nulla vexatio carnis, nulla foeditas dirae conditionis; et in qua vexilla virtutum micarunt, nullum peccatum primae originis, ut cruciaretur, viguit. Fulserunt autem vexilla virtutum in illo sacro puerperio, quando virgo concepit sine semine, virgo peperit sine dolore et gemitu, et permansit virgo fecunda prole. Hoc quippe est claustrum permanere pudoris, in nullo violatum esse genitale secretum, quod ei fuit apertum non in conceptu, non in partu, non in ulla confusione parturitionis. Nam et Ecclesia Christi omnis, tam Romana quam et Graeca, sic sua et divina fidenter canit auctoritate, quod peperit virgo sine dolore, quod permansit inviolata, quoniam eam in omnibus illaesam servavit Spiritus sanctus, ut virgo haberet filium, et servaretur ei honor tanto munere dignus, quanta sanctificatione uterus Deo fuerat dedicatus.

Explicit tomus de Partu virginis Mariae primus, una cum sacris virginibus dedicatus.

INCIPIT TOMUS SECUNDUS DE PARTU VIRGINIS. (0223C) Inter sanctarum Scripturarum eloquia cavenda est semper vana et superstitiosa intelligentia; quia, sicut in Proverbiis legitur, Perversi difficile corriguntur, stultorumque infinitus est numerus (Eccle. I, 15). Et ideo quorumdam fratrum temeritas, quia semel coepit sacramenta divini muneris procaci disputatione commaculare, et mysterium sacri partus superflua inquisitione discutere, malunt cum haereticis errare, quam cum Catholicis quae male sentiunt corrigere. Unde sibi quia rimas vanae disputationis inveniunt, sentinam pravae colluvionis ad submersionem animarum fetidam nimis in Ecclesiis introducunt, dum dicunt mendose Mariam virginem naturali lege Dominum peperisse, sicut reliquae pariunt feminae, et non aliunde in partu incorruptam fuisse solummodo, nisi quia ex viri coitu non conceperit. De cujus incorruptione jam me supra satis in priori tomo dixisse (0223D)credo; sed quia isti nostris non acquiescunt dictis, (0224A)pervicaci insultatione definiunt virginitatem non aliunde quam ex coitu viri corrumpi posse, neque corruptam vocare debere Mariam, licet juxta legem pepererit omnium feminarum, eo quod, inquiunt, etsi viscera vel genitale secretum more caeterarum feminarum patuit, ut nasceretur Christus, virginitas tamen corrumpi non potuit; propterea Dei genitrix sola virgo post partum et incorrupta fuit. Talibus igitur et hujuscemodi vaniloquiis dum sua diffundunt venena, sanctorum Patrum praetermittunt auctoritatem, et commaculant catholicam fidem. Unde, quaeso, quia nostra dedignantur audire, audiant beatum Augustinum, cui contradicere fas non est, de hac re in libro Enchiridii (Cap. 34) inter caetera disputantem. Ait enim: Nihil humanae naturae in illa susceptione fas est dicere defuisse. Non qualis de utroque sexu nascitur per concupiscentiam carnis cum obligatione delicti, cujus reatus regeneratione diluitur; sed qualem de Virgine nasci oportebat, quem fides matris, non libido, conceperat; quoniam (0224B)si vel per nascentem corrumperetur ejus integritas, non jam ille de virgine nasceretur; eumque falso (quod absit) natum de virgine Maria tota confitetur Ecclesia, quae imitans ejus matrem quotidie parit membra ejus, et virgo est. De quo sane opere ad Volusianum satis eleganter scribit, ad quem etiam librum nos legendum pro hoc remittit. Sed isti quia nec illum librum, nec hunc locum legere volunt, errant sua temeritate decepti. Alioquin, ut hic egregius doctor fatetur (Ibid.), si vel per nascentem corrumperetur integritas virginalis, non fas esset eam dicere virginem, corrupta a nascente virginitate. Et si corrupta esset vel per nascentem, quomodo integra esset et illaesa virgo? Audiant itaque hi vaniloqui tantum doctorem et resipiscant, ne forte introducant per suam falsam assertionem Christum in delictis conceptum, et iniquitatibus natum. Quia et si de virgine non est natus, falsum est quod Ecclesia confitetur, ut hic ait; falsum et quod omnis Scriptura (0224C)Novi ac Veteris Testamenti de illa testatur. Sed quia omnino virgo permansit, nullis pressa est doloribus, in nullo corrupta fuit. Et ideo non fecundarum spurcitias traxit, non sanguinis fluxum emisit, non corruptiones viscerum intra extraque pertulit. Quod si talibus et hujuscemodi pateret puerpera tormentis, procul dubio virgo non esset, quia virginalis integritas violata esset. Hinc Sedulius rhetor Romanae Ecclesiae in Paschali suo opere ait: Infans namque parvus ac maximus, membris scilicet exiguus, sed deitate praecelsus; per hospitalis templi sinceram defluens castitatem, non laesit corpus abscedens, quod non laeserat cum venisset. Quod si ita est, imo quia est, non ita natus est, ut caeteri nascuntur corrupto corpore, sed illaesis visceribus Deus et homo natus est. Unde adhuc idem; Vere divinae generationis hoc secretum testis virginis partus ostenditur, qui materni pudoris custos ingressus clausis visceribus conceptus est et creatus. Nihil ergo apertius (0224D)dicere queunt, nihil manifestius ii sancti doctores de (0225A)partu Virginis, quam quod integra virgo clausaque permanserit, ut fuit antequam pareret; quod omnino non esset, si in partu more caeterarum feminarum corruptioni subjaceret. Nulla igitur virgo hujuscemodi subjacet passionibus, et ideo vere virgo, quia integra et incorrupta est, jure dicitur. Sic et beata Dei genitrix, ut vere virgo dicatur dum parit; ex toto recte clausa more virginum et incorrupta creditur. Quod si non ita maneret incontaminata ut reliquae virgines, vere virgo non esset. Quod ut ostenderet David propheta vaticinans de ea, satis congruo exemplo ita ait: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6). Quem versum Cassiodorus senator in expositione Psalmorum pertractans, vellus sacratissimam virginem Mariam intelligit detonsam ex ovibus Israel, pluviam vero divinitati Verbi comparat; quia sicut pluvia in vellus cum summo silentio venit, ita perfudit ac replevit virgineum corpus, et possedit virgineam mentem. Miro itaque modo, miroque comparationis (0225B)exemplo firmavit vaticinando descensionis ejus in uterum virginis adventum; quia sicut pluvia integrum et inviolatum perfundit vellus, ita et divinitas Verbi incontaminatam et illaesam servavit virginem. Integram quidem eam invenit et incorruptam, quando descendit sicut pluvia in vellus, et ingressus est virginea viscera; descendit autem et sicut stillicidia stillantia super terram. Unde idem propheta in duabus istis prophetiae sententiis perfectam Christi Incarnationem explanat. Per stillicidia namque terram germinare cernimus, ex qua ad infusionem et humorem pluviae omne virgultum agri germinatur, et omnis terrae viror nascitur. Sic et divinitas Verbi descendens in Mariam sicut stillicidia super terram, germinare eam fecit germen vitae, et non aliunde quam ex seipsa, id est, de carne Virginis per infusionem divinae majestatis. Et ideo aeque quod natum est ex ea, divinum et humanum fuit, ita ut ex Maria neque divinitas Verbi nata credatur sine (0225C)homine, neque homo sine Verbo, quia Verbum caro factum est, ac per hoc Deus et homo unus est Christus. Porro per pluviam quae descendit in vellus, non germinandi naturam expressit ex vellere, sed modum nascendi ex Virgine. Nam pluvia sereno tempore, quando perfundit vellus, aeque ad ingressum servat integritatem ejus, aeque ad egressum quando refunditur, quia in nullo a pluvia velleris integritas violatur. Sic quippe de Maria virgine praefatus ille coelestis orator sentit, sicque confitetur, quod nec ad ingressum Filii Dei sit corrupta, nec ad egressum violata, sed in omnibus plena gratia, integra et illaesa servata; nec cum ingreditur, uterus aut viscera corrumpuntur, nec cum evacuatur, reserantur. Manet quidem genitale secretum, sed clausum et immaculatum: evacuatur uterus, ut vellus a pluvia, sed non quassantur viscera. Duabus itaque istis sententiis, ut praefatus doctor insinuat, Spiritus sanctus voluit declarare, quod demum Isaias de Christo testatur (0226A)dicens: Quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit . . . . . sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo. Non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, et prosperabitur in iis ad quae misi illud (Isai. LV, 10). Ecce quid per pluviam David voluit significare, et quid per stillicidia: profecto Spiritus sancti infusionem, et Verbi divinitatem, ut germinaret in uterum Virginis, Verbumque caro fieret; non ut corrumperet virgineam terram, sicut isti volunt, sed ut germen ex ea in fructum erumperet, terraeque integritas illaesa maneret. Quod si pluviae tanta vis est et natura, ut inebriet terram, et infundat eam, germinareque faciat, multo magis Verbum Dei, cui est virtus et potestas, credendum quod repleverit virginea viscera, et perfuderit, germinareque fecerit; nec tamen corrupit eam suo ingressu, sicut nec violavit in egressu. Et hoc est quod David exorans Deo Patri ait: Confiteantur tibi (inquit) populi, Deus, confiteantur (0226B)tibi populi omnes (Psal. LXVI, 4). Et ne quaereres quare ita confiteantur, continuo addidit: Terra dedit fructum suum; fructum utique vitae, et fructum incorruptionis; fructum itaque de ligno vitae, quod plantatum legitur secus decursus aquarum, et non fructum de ligno inobedientiae. Fructus namque inobedientiae est mors, et luctus, tristitia, gemitus, et dolor. Quia de fructu ligni vitae magis gaudium et vita metitur quam anxietas et moestitia, magis integritas quam corruptio et disruptio viscerum. Quibus profecto exemplis prophetalis sermo ubique magis juxta allegoriarum figuras fructum declarat prolis et incorruptionem matris, quam primae damnationis illatas justo Dei judicio retributiones. Et ideo religiosius pertractandum est de partu Virginis, quam perscrutandum scrupulosius, quod non licet, latebras ventris. Unde nuper reperi in quodam authentico libro, ut fertur a multis, beati Augustini de secreto Dominicae incarnationis sacramento, in quo inter caetera (0226C)legitur ad locum quasi suo colloquens familiarissimo; Lege, inquit, cum timore, caute, et veni ad me, et dicam tibi quemadmodum Virgo concepit, quia melius est ut in sermone sit verecundia, quam in fide periculum. Quibus profecto verbis insinuat quam periculosa sit temeritas, et quam caute ac secrete cum religiosis valde de talibus disputandum. Unde in eodem prosequitur opere fundendo preces ad Dominum magis quam verba: Da mihi, inquit, veniam, Christe, et parce ori meo, quia incarnationis tuae mysterium temerarius narrator attingo. Et licet tu clausum dimiseris uterum, nobis tamen permisisti aperire incredulis Evangelium. Ecce inter caetera sacramenta totum Deo tribuitur; unde charitatis obsequio suppliciter imploro, quia longe ab ejus laudibus inpares sumus.

Explicit tractatus de Partu Virginis.

(no