Jump to content

De paschate

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De paschate
saeculo V

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67

DioExi.DePas 67 Dionysius Exiguusc.470–c.544 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Domino beatissimo et nimium desideratissimo patri, Petronio, episcopo, Dionysius Exiguus.

Paschalis festi rationem, quam multorum diu frequenter a nobis exposcit instantia, nunc, adjuti precibus vestris, explicare curavimus. Sequentes per omnia venerabilium trecentorum et octodecim pontificum, qui apud Nicaeam, civitatem Bithyniae, contra vesaniam Arii convenerunt, et jam rei hujus absolutam veramque sententiam; qui quartas decimas lunas paschalis observantiae, per novemdecim annorum redeuntem semper in se circulum, stabiles immotasque fixerunt, quae cunctis saeculis, eodem quo repetuntur, exordio, sine varietatis labuntur excursu. Hanc autem regulam praefati circuli, non tam peritia saeculari quam S. Spiritus illustratione sanxerunt, et velut anchoram firmam ac stabilem huic rationi lunaris dimensionis apposuisse cernuntur. Quam postmodum nonnulli vel arrogantia despicientes, vel transgredientes inscitia, Judiacis inducti fabulis, diversam atque contrariam formam festivitatis unicae tradiderunt. Et quia sine fundamenti soliditate non potest structuraulla consistere, longe aliter in quibusdam annis dominicum Pascha et lunae computum praefigere maluerunt, inordinatos circulos ordinantes; qui non solum nullam recursus stabilitatem, verum etiam cursum praeferunt errore notabilem.

Sed Alexandrinae urbis archiepiscopus B. Athanasius, qui etiam ipse Nicaeno concilio, tunc S. Alexandri pontificis diaconus, et in omnibus adjutor, interfuit, et deinceps venerabilis Theophilus et Cyrillus ab hac synodi veneranda constitutione minime discesserunt. Imo potius eumdem decemnovennalem cyclum, qui enneacaidecaeteris Graeco vocabulo nuncupatur, sollicite retinentes, paschalem cursum nullis diversitatibus interpolasse monstrantur. Papa denique Theophilus, centum annorum cursum Theodosio seniori principi dedicans, et S. Cyrillus, cyclum temporum nonaginta et quinque annorum componens, hanc sancti concilii traditionem, ad observandas quartas decimas lunas paschales, per omnia servaverunt. Et quia studiosis et quaerentibus scire quod verum est debet ejusdem circuli regula fixius inhaerere, hanc post praefationem nostram credidimus ascribendam.

Nonaginta quinque igitur annorum hunc cyclum, studio quo valuimus expedire contendimus, ultimum ejusdem B. Cyrilli, id est, quintum cyclum , quia sex adhuc ex eo anni supererant, in nostro hoc opere praeferentes, ac deinceps quinque alios juxta normam ejusdem pontificis, imo potius saepe dicti Nicaeni concilii, nos ordinasse, profitemur. Quia vero S. Cyrillus primum cyclum ab anno Diocletiani centesimo quinquagesimo tertio coepit et ultimum in ducentesimo quadragesimo septimo terminavit, nos a ducentesimo quadragesimo octavo anno ejusdem tyranni potius quam principis, inchoantes, noluimus circulis nostris memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis elegimus ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora praenotare; quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est, passio Redemptoris nostri, evidentius eluceret .

Hoc praeterea lectorem putavimus admonendum, quod circulus iste nonaginta et quinque annorum, quem fecimus, cum, finito tempore, in id ipsum reverti coeperit, non per omnia propositam teneat firmitatem. Nam licet anni Domini nostri Jesu Christi ordinem suum continuata serie custodiant, et indictiones per annos quindecim solita revolutione decurrant, epactas etiam, quas Graeci vocant, id est, adjectiones annuas lunares undecim quae triginta dierum fine in se redeunt, fixis regulis invenias adnotatas, decemnovennalem quoque recursum, et paschales quartas decimas lunas, easdem omnium aevorum revolutione reperias; tamen tenorem similem constantiae nequeunt custodire concurrentes dies hebdomadum, et dies Paschae Domini, lunaque ipsius diei dominici. Concurrentium autem hebdomadum ratio, quae de solis cursu provenit, septeno annorum jugi circuitu terminatur. In quo per annos singulos unum numerare curabis; in eo tantummodo anno in quo bissextus fuerit, duos adjicies. Quae causa etiam facit ut non per omnia circulus iste nonaginta quinque annorum suo recursui concordari videatur. Nam cum in caeteris annis non dissentiat, in illis solis, in quibus se bissextus interserit, Pascha dominicum cum sua luna vario modo rationis occurrit. Sed hi qui ordine fixo per omnia decurrunt tempora, mobilium casum sua stabili circuitione sine ulla possunt difficultate dirigere. Et ideo post expletionem XCV annorum, cum harum rerum diligens ad exordium redire voluerit, non ad quintum cyclum S. Cyrilli, quem nobis necessario proposuimus, sed ad nostrum primum vigilanter excurrat; et ordine quo diximus per eos qui firmum cursum retinent, eorum progressum, qui videntur titubare, sustentet.

Illud quoque non minori cura notandum esse censuimus, ne in primi mensis agnitione fallamur. Hinc enim pene cunctus error discrepantiae paschalis exoritur, dum temporis initium ignoratur. Nam cum Dominus omnipotens hanc sacratissimam solemnitatem celebrandam filiis Israel, qui ex Aegyptia servitute liberabantur, indiceret, ait in libro Exodi ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste principium mensium, primus erit in mensibus anni. Itemque ibidem: Primo, inquit, mense, decimo quarto die mensis, ad vesperam comedetis azyma, usque ad vigesimum primum ejusdem ad vesperam. In Deuteronomio quoque idem legislator Moyses ita populum de hac re commonet, dicens: Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias pascha Domino Deo tuo, quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto noctu. Tanta hac auctoritate divina claruit, primo mense, decimo quarto die, ad vesperam, usque ad vigesimum primum, festivitatem paschalem debere celebrari. Sed quia mensis hic unde sumat exordium vel ubi terminetur, evidenter ibi non legitur, praefati venerabiles trecenti et octodecim pontifices antiqui moris observantiam [et] exinde a sancto Moyse traditam, sicut in septimo libro Ecclesiasticae refertur Historiae, solertius investigantes, ab octavo idus Martii usque in diem nonarum April. natam lunam facere dixerunt primi mensis exordium; et a duodecimo die calendarum April. usque in decimum quartum calendas Mai. lunam decimam quartam solertius inquirendam; quae quia cum solis cursu non aequaliter volvitur, tantorum dierum spatiis, occursum vernalis aequinoctii consequatur, qui a duodecima calendarum Aprilium die, cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, qui calculationis prae omnibus gnari sunt, specialiter adnotatur. In quo etiamsi luna decima quarta sabbato contigerit, quod semel in nonaginta quinque annis accidere manifestum est, sequenti die dominico, id est undecimo cal. April. luna decima quinta, celebrandum Pascha eadem sancta synodus sine ambiguitate firmavit, hoc modis omnibus admonens, ut ante duodecimum calend. April. lunam decimam quartam paschalis festi nullus inquireret; quam non primi mensis, sed ultimi, esse constaret.

Sed nec hoc praetereundum esse putavimus, quod nimis errant qui lunam peragere cursum sui circuli triginta dierum spatiis aestimantes, duodecim lunares menses, in trecentis sexaginta diebus numerant, quibus etiam quinque dies adjiciunt, quos intercalares appellavit antiquitas, ut solarem annum adimplere videantur; cum diligens inquisitio veritatis ostenderit, in duobus lunae circulis non sexaginta dies, sed quinquaginta novem debere numerari. Ac per hoc in duodecim lunaribus mensibus trecentorum quinquaginta quatuor dierum summam colligi, cui epactas Aegyptii annuas, id est undecim dies accommodant; ut ita demum lunaris emensio rationi solis adaequetur. Quod verissimum esse atque certissimum, supra scriptorum Patrum sententia comprobatur, qui juxta hanc Aegyptiorum calculationem, quartas decimas lunas paschalis observantiae tradiderunt. Sed nonnulli tantae subtilitatis, sive potius sanctionis ignari, dum alia supputationis argumenta perquirunt, a veritatis tramite recedunt. Unde plerumque contingit ut quam saepe dicti Patres decimam quartam lunam ponunt, eam isti decimam quintam suspicentur; et quae vigesima prima est, vigesimam secundam esse pronuntient. Sed nobis, quibus amor et cura est Christianae religionis, a tantorum pontificum constitutione nulla prorsus oportet ratione discedere; sed praefixam ab his paschalem regulam sincerissima convenit devotione servare.

Quanta vero in Ecclesiis toto terrarum orbe diffusis horum Patrum nitamur auctoritate, non labor est ostendere, cum sanctum concilium apud Antiochiam post tempora non ita longe conveniens, eorum primitus definitionem quam de paschali ratione protulerunt nullo modo violandam esse censuerit. Denique in sanctis canonibus sub titulo septuagesimo nono, qui est primus ipsius Antiocheni concilii, his verbis invenitur expressum: Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni concilii quod apud Nicaeam congregatum est, sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini, de salutifera solemnitate paschali, excommunicandos et de Ecclesia pellendos esse censemus, si tamen contentiosius adversus ea quae bene sunt decreta perstiterint. Et haec quidem de laicis dicta sint. Si quis autem eorum qui praesunt Ecclesiae, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, post hanc definitionem tentaverit, ad subversionem populorum et Ecclesiarum perturbationem, seorsim colligere, et cum Judaeis Pascha celebrare, sancta synodus hunc alienum jam hinc ab Ecclesia judicavit: quod non solum sibi, sed plurimis causa corruptionis ac perturbationis exstiterit. Nec solum a ministerio tales removet, sed etiam illi qui post damnationem hujusmodi communicare tentaverint, damnati sunt, omni quoque extrinsecus honore privati, quem sancta regula et sacerdotium Dei promeruit. His non dissimilia venerabilis papa Leo, sedis apostolicae praesul, pronuntiat, dicens: Contra statuta canonum paternorum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaea spiritalibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur; ita ut si quis diversum quid velit decernere, se potius minuat quam illa corrumpat. Quae si, ut oportet, a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas ecclesias pax erit et firma concordia. Et iterum: In omnibus, inquit, ecclesiasticis causis, his legibus obsequimur, quas ad pacificam observantiam omnium sacerdotum, per trecentos octodecim episcopos Spiritus sanctus instituit; ita ut etiamsi multo plures aliud quam illi statuere decernant, in nulla reverentia sit habendum quidquid fuerit a praedictorum constitutione diversum.

Sufficienter, ut putamus, cunctis indicitur ne deinceps aliter quam a sanctis constitutum est Patribus sacratissimum Pascha celebretur. Quod si testimonia tantorum sacerdotum forsitan quis obstinata mente despexerit, etiam in historia ecclesiastica paria breviter intimata reperiet; multorumque relatione pontificum, et maxime beati Athanasii, cujus supra meminimus, haec eadem vulgata cognoscet. Id ipsum vero Epistola sancti Proterii, Alexandrinae urbis episcopi, ad eumdem papam Leonem, pro hac eadem paschali quaestione directa, testatur. Quam ante hos annos transferentes e Graeco, huic operi adnectendam esse prospeximus. Nec non et argumenta Aegyptiorum sagacitate quaesita subdidimus, quibus, si forsitan ignorentur, paschales tituli possint facile reperiri; id est, quotus sit annus ab incarnatione Domini, et quota sit indictio, quotus etiam lunaris circulus, sive decemnovennalis existat, caeterique simili supputationis compendio requirantur. Orantem pro nobis beatitudinem vestram divina gratia custodire dignetur.

Explicit praefatio.

CYCLUS DECEMNOVENNALIS DIONYSII.

Incipit cyclus decemnovennalis, quem Graeci Enneacaidecaeterida vocant, constitutus a sanctis Patribus, in quo quartas decimas paschales omni tempore sine ulla reperies falsitate; tantum memineris annis singulis, qui cyclus lunae et qui decemnovennalis existat. In praesenti namque tertia indictio est, consulatu Probi junioris, tertius decimus circulus decemnovennalis, decimus lunaris est.

ARGUMENTA PASCHALIA. INCIPIUNT ARGUMENTA DE TITULIS PASCHALIBUS AEGYPTIORUM INVESTIGATA SOLERTIA UT PRAESENTES INDICENT. ARGUMENTUM PRIMUM. De annis Christi.

Si nosse vis quotus sit annus ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, computa quindecies XXXIV, fiunt DX; iis semper adde XII regulares, fiunt DXXII; adde etiam indictionem anni cujus volueris, ut puta, tertiam, consulatu Probi junioris, fiunt simul anni DXXV. Isti sunt anni ab incarnatione Domini.

ARG. II. De indictione.

Si vis scire quota est indictio, ut puta, consulatu Probi junioris, sume annos ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi DXXV. His semper adjice III, fiunt DXXVIII. Hos partire per XV, remanent III. Tertia est indictio. Si vero nihil remanserit, decima quinta indictio est.

ARG. III. De epactis.

Si vis cognoscere quot sint epactae, id est adjectiones lunares, sume annos ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, quot fuerint, DXXV. Hos partire per XIX, remanent XII. Per XI multiplica, fiunt CXXXII. Hos item partire per XXX, remanent XII. Duodecim sunt adjectiones lunares.

[ Item aliud computum.--Computa a primo anno usque in quem volueris, ut puta, in X annum. Dimitte semper I, remanent IX. Multiplica per IX annos XI annuas epactas, et facies novies undeceni, XCIX. Hos partire per XXX, id est ter triceni, XC, remanent IX. Nona est epacta circuli decemnovennalis. Ita anno XI. Dimitte unum, remanent X, decies undeceni, CX. Hos partire per XXX, remanent XX. Vicesima epacta lunaris erit circuli decemnovennalis anno XI. Ita per omnes decem et novem annos sub hac brevitate computabis.]

ARG. IV. De concurrentibus.

Si vis scire adjectiones solis, id est concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, ut puta DXXV; per indictionem tertiam et annorum qui fuerint quartam partem semper adjice, id est, nunc CXXXI, qui simul fiunt DCLVI. His adde IV, fiunt DCLX. Hos partire per VII, remanent II. Duae sunt epactae solis, id est concurrentes septimanae dies, per suprascriptam indictionem, consulatu Probi junioris.

[Item nuper inventum, melius indicavi, si breviter patefiat. Simili modo computa ab anno qui est post consulatum domini nostri Tiberii junioris Augusti, tantummodo ut in fine, ubi supra calculatio IV additos habet, jam non IV, sed I pro his adjicias.]

ARG. V. De cyclo decemnovennali.

Si vis scire quotus sit annus circuli X et IX annorum, sume annos Domini, ut puta, DXXV, et unum semper adjice, fiunt DXXVI. Hos partire per X et IX, remanent XIII. Tertius decimus est annus cycli decemnovennalis. Quod si nihil remanserit, IX decima est.

ARG. VI. De cyclo lunari.

Si vis scire quotus cyclus lunae est, qui decemnovennali circulo continetur, sume annos Domini, ut puta, DXXV, et subtrahe semper II, et remanent DXXIII. Hos partire per X et IX, remanent X. Decimus cyclus lunae est decemnovennalis circuli. Quoties autem nihil remanet, nonus decimus est.

ARG. VII. De luna decima quarta in mense Martio.

Si vis nosse quibus annis decemnovennalis circuli Martio mense, XIV luna paschalis incurrat: anno II, V, VII, X, XIII, XVI, XVIII, hos suprascriptos 7 annos in Martio mense reperies: residuos vero XII, secundum regulam subter annexam, Aprili mense indubitanter calculabis.

ARG. VIII. De bissexto.

Si vis scire quando bissextus dies sit, sume annos Domini, ut puta DXXV. Partire hos per IV. Si nihil remanserit, bissextus est. Si I aut II, vel III, remanent, bissextus non est. Ne tibi forsitan aliqua caligo erroris occurrat, per omnem computum per quem ducis, si nihil superfuerit, eumdem computum esse per quem ducis agnosce, ut puta, si per X et IX ducis, et nihil superfuerit, XIX esse; si per XV, quindecimum, et, si per VII, septimum.

ARG. IX. De luna paschali mense Martio.

Si vis cognoscere quota luna festi paschalis occurrat; si Martio mense Pascha celebratur, computa menses a Septembri usque ad Martium; fiunt VI. His semper adjice regulares II, fiunt VIII; adde epactas, id est adjectiones lunares cujus volueris anni, ut puta, indictionis tertiae XII, fiunt XX; et diem mensis qua Pascha celebratur, id est Martii XXX, fiunt simul L. Deduc XXX, remanent XX; vicesima est in die resurrectionis Domini.

Mense Aprili. --Si vero mense Aprili Pascha celebramus, computa menses a Septembri usque ad Martium, fiunt VII. His semper adjice II, fiunt IX. Adde epactas lunae anni cujus volueris, ut puta, indictionis IV,, XXIII, qui fiunt XXXII, et diem mensis quo Pascha celebramus, id est Aprilis XIX, qui simul fiunt LI; deduc XXX, remanent XXI. Luna XXI est in die resurrectionis Domini.

Si requiras a Septembri usque ad Decembrem, tres semper in his IV mensibus regulares adjicias: in bissexto autem solummodo anno duos regulares suprascriptis mensibus adnumerabis, et pro XXXI die, XXXII annis singulis Decembri mense assumes in fine.

ARG. X. De die septimanae sanctae feria paschali.

Si vis cognoscere quotus dies septimanae est, sume dies a Januario usque ad mensem quem volueris, ut puta, ad XXX diem mensis Martii, fiunt LXXXIX. His adjicies semper unum, fiunt XC; et semper adde epactas solis, id est concurrentes septimanae dies cujus volueris anni, ut puta III, indict. II, fiunt simul XCII. Hos partire per VII, remanet una: ipsa est dominica paschalis festi. Sic quamlibet diem a cal. Jan. usque ad XXX diem mensis Decembris, quota feria fuerit, invenies computando, ut regularem unum et concurrentes, quae a Januario mense semper incipiunt, pariter assumas.

ARG. XI. De luna citimi paschalis.

Si vis scire quota luna sit in XI calend. Aprilis, sume annos incarnationis Domini nostri Jesu Christi, ut puta, DCLXXV. Hos partire per XI, fiunt CX. Partire tricesima, remanent XX: vicesima luna est in XI cal. April. Si autem VII, septima; si asse, prima.

ARG. XII.

Si vis nosse diem calendarum Januarii, per singulos annos, quota sit feria, sume annos incarnationis Domini nostri Jesu Christi, ut puta, annos DCLXXV. Deduc assem, remanent DCLXXIV. Hos per quartam partem partiris, et quartam partem, quam partitus es, adjicies super DCLXXIV, fiunt simul DCCCXLII. Hos partiris per VII, remanent II. Secunda est dies calendarum Januar. Si V, quinta feria; si asse, dominica: si nihil, sabbatum.

ARG. XIII. De luna calendarum Januarii.

Si vis scire quota luna sit calendis Januarii, scito quotus lunaris cyclus sit, verbi gratia cyclus XV. Tene tibi unum, id est ipsas calendas Januarii, et duces quinquies quinquies decies: faciunt LXXV; quos adjicies super unum, et fiunt LXXVI. Item duces sexies decies quinquies, faciunt XC; quos adjicies super LXXVI, et sic summa numerorum CLXVI; in quibus partiris tricesima, remanent XVI. Sexta decima luna est calendis Januarii, et puncti XVI. Isto modo per XIX cyclos lunares computabis semper, et calendis Januarii, quota sit luna, absque errore reperies.

Dum autem veneris ad XVII cycli lunaris, et duxeris quinquies decies septies, super cal. Jan., qui faciunt LXXXV, si partiris sexagesima, et adjicies ipsum assem, fiunt LXXXVI. Deinde ducis sexies decies septies, fiunt CII. Eos adjicies super LXXXVI, et fiunt CLXXXVIII. Partire ibi tricesima, remanent IX. Nona luna est calendis Januarii, et puncti XXVI. Sic et in XVIII et XIX cyclo facies. A primo vero cyclo lunari, usque in sextum decimum, non partiris sexagesimam, ne in errorem incidas.

ARG. XIV. Quota feria luna XIV incidat cycli decemnovennalis anno primo.

Incipit calculatio quomodo reperiri possit quota feria singularis anni decima quarta luna paschalis, id est primi circuli decemnovennalis. Anno primo, quia non habet epactas lunares, pro eo quod cum noni decimi inferioris anni XVIII, et suis XI epactis, addito etiam ab Aegyptiis die una, fiunt XXX, id est luna mensis unius integra, et nihil remanet de epactis, et quod in Aprili mense incidit eo anno luna paschalis XIV, tene regulares in eo semper XXXV, subtrahe XXX, id est ipsa luna integra, et remanent V. Quinto die a calendis, hoc est non. April., occurrit luna paschalis XIV. Tene suprascriptos V, adde et concurrentes ejusdem anni IV, fiunt IX. Adde et regulares in eodem semper mense Aprili VII, fiunt XVI. Hos partire per VII, id est bis septeni XIV, remanent II. Secunda feria occurrit luna paschalis XIV, et dominicus festi paschalis dies luna XX.

Anno secundo. --Item praefati circuli annus secundus, a quo sumunt exordium epactae XI. Incidit in eo anno luna paschalis XIV mense Martii. Tene XXXVI regulares in eo semper, subtrahe semper epactas XI, remanent XXV. Vicesimo quinto die a calendis Martii, quod est VIII cal. April., occurrit luna paschalis XIV. Tene suprascriptos XXV, adde concurrentes ejusdem anni V, fiunt XXX. Adde semper in fine hujus mensis regulares IV, hos partire per VII, id est septies quaterni XXVIII, remanent VI. Sexta feria occurrit luna XIV paschalis, et dominicus fest paschalis dies luna XVI.

Anno tertio. --Item mense Aprili saepe dicti circuli primi anno tertio. Tene semper in eo mense imprimis regulares XXXV. Subtrahe epactas ejusdem anni XXII, remanent XIII. Tertio decimo die mensis, id est id. April., occurrit luna paschalis XIV. Tene hos XIII, adde concurrentes VI, fiunt XIX. Adde in Aprili semper inferius regulares VII, fiunt XXVI. Hos partire per VII ter septeni, XXI, remanent quinque. Quinta feria erit decima quarta luna paschalis, et dominicus dies paschalis festi luna XVII. Ita singulis annis a primo usque ad nonagesimum quintum annum calculabis.

Si quando mense Martio XIV luna paschalis incurrit, XXXVI regulares imprimis teneas, ex quibus epactas cujus volueris anni deducas, et concurrentes adjicias, et in fine: semper IV regulares augmentes. Aprili vero mense semper XXXV in capite tene, ex quibus, ut supradictas epactas, et adjectos ejusdem anni concurrentibus suis regulares in fine VII augmenta. Facilius namque et brevius omnia argumenta paschalia calculabis. Hoc tamen praeterea lectori sit cognitum, quoties in utrosque menses suprascriptos in prima regula contigerit, ut deductas epactas, amplius a XXX remaneant, dimitte XXX. Quod si unus aut duo, vel amplius superfuerint, tot dies ipsius mensis a calendis Januarii sit luna paschalis XIV. Quando autem ( post ) deductas epactas infra XXX, ut puta XX, seu amplius minusve remanserint, quod semel in XIX annis accidere manifestum est, XXX die Aprilis erit luna paschalis XIV.

ARG. XV. De die aequinoctii et solstitii.

Qua die natus est Dominus Jesus Christus secundum carnem ex Maria Virgine in Bethlehem, in qua incipit crescere dies. Aequinoctium primum est in VIII cal. April., in qua aequatur dies cum nocte. Eodem die Gabriel nuntiat S. Mariae, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te. Propterea quod ex te nascetur, vocabitur Filius Dei. In qua etiam passus est Christus secundum carnem. Solstitium secundum est VIII cal. Julii, quando etiam natus est S. Joannes Baptista ex quo incipit decrescere dies. Aequinoctium secundum est VIII cal. Oct., in qua die conceptus est Joannes Baptista. Et hinc jam minor efficitur dies nocte, usque ad natalem Do mini Salvatoris. Ex VIII cal. April. et in VIII cal. Jan. dies numerantur CCLXXI. Unde secundum numerum dierum conceptus est Christus Dominus noster in die dominica VIII cal. Aprilis, et natus est in III feria XIII cal. Januar. Christus Dominus noster. In die qua passus est, fiunt anni CXXXIII et menses III, qui sunt dies XIICCCCXIIII. Unde secundum numerum dierum ejus stat cum III feria natum, et passum VI feria: natum VIII cal. Januar., passum VIII cal. April. Ex quo baptizatus est Jesus Christus Dominus noster, fiunt anni II, et dies numerantur XC, qui fiunt DCCCXX, cum b ῖs. suis, ac sic baptizatur VIII id. Januar. die, V feria, et passus est, ut superius dixi, VIII cal. April. VI feria. Cum b ῖs. suis fiunt simul dies XIICCCCXV, et ( ab ) VIII id. Jan. in VIII cal. Apr. dies XC.

ARG. XVI. De ratione bissexti.

Bissextum non ob illum diem fieri, ut quidam putant, quo Josua oravit solem stare, credendum est: quia dies ille et fuit, et praeteriit. Sed ab hoc dicitur bissextus, quod in unumquemque mensem punctus unus accrescit. Punctus vero unus quarta pars horae est. IV vero puncti unam horam faciunt; XII vero puncti III horas explicant. Ergo in IV annis ternae horae, quae sunt XII, diem faciunt 1, qui addatur Februario, cum VI cal. Mart. habuerit, ut in crastino sic habeat. Verbi causa, si hodie VI cal. Mart. additur ille dies in IV anno expleto; nihilominus et crastino VI cal. Martii habeatur. Et ideo bissextus dicitur, quia bis VI cal. Martii habet Februarius.

Sex diebus fecit Deus mundum, septimo requievit. Ut ergo plenius intelligatur, computa quot horas habeat unus dies, et divides illas in 7 partes, et quantus remanet, exinde sit bissextus. Primum computa dies CCC, quomodo horas habent, decies tricenteni sunt tria millia. Iterum facis: bis tricenteni, sexcenteni: fiunt in tricentis diebus horae III DC. Iterum facis: decies sexageni DC, et bis sexageni CXX. Fiunt ergo in sexagenis diebus horae DCXX. Iterum facis: decies quini L, et bis quini X. Ecce habes in quinque diebus horas LX. Fiunt simul integro anno in diebus CCCLXV horae IIII CCCLXXX, et alias tantas in nocte, fiunt simul dierum et noctium totius anni VIII DCCLX horae. Divide in illas VII partes. Primum facis: septies milleni VII, remanent I DCCLX. Item facis: septies ducenti, fiunt I CCCC, remanent CCCLX. Item facis: septies quinquageni fiunt CCCL, remanent X. Item facis: septies as VII, remanent III. Istae tres horae faciunt in IV annis diem.