Jump to content

De passione virtutibus et gloria Iuliani Martyris

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De passione virtutibus et gloria Iuliani Martyris
Auctor incertus
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 71

De passione, virtutibus et gloria Iuliani Martyris


(PL 71 1103B) PASSIO SANCTI IULIANI MARTYRIS.

. (1103C) Sanctus igitur Iulianus Viennensi ortus urbe, Arvernis datus est martyr: prosapia quidem illustris, ac morum probitate non mediocriter ornatus, sed, quod maius est, igne superni amoris vehementer succensus. Beatus vero Ferreolus tempore Crispini consularis iam Christi miles, ut necdum proditus, officio tribunitiae potestatis, habitu non corde, specie non affectu, apud praefatam urbem fungebatur. Cui videlicet sanctus Iulianus, aetate iam adultus, collega mox futurus in coelo, providentia divina solatium praebebat in saeculo. Se enim invicem in contubernio militiae temporalis constituti, plus fidei studio quam militari diligebant amplexu, et inter labores publicos Sanctorum societatem fidelibus vinculis sacra dilectio nexuerat. (1104A) Cum praeterea assiduis persecutionibus se immitis gentilium furor contra Christianorum genus Deo charum armasset, et immortali agricolae renitens pullulantem novellae plantationis vineam radicitus evellere manu inimica contenderet; sicut impiorum rabies per diversas mundi partes callido inexsaturabilis saevitiae gladio discurrebat, urbi nihilominus Viennensi proximare, fama vulgante, nuntiatur. (1104B)

Itaque cum dubium non haberetur quin eximius Christicola Iulianus, martyrii amore flagrans, nullatenus occultari se pateretur; coepit sanctus Ferreolus omnimodis agere, quatenus antequam rabies persecutorum illo pertenderet, praedictus vir Dei occulte discederet, et ad superstitum Christianorum solamen ipse superstes, vesani furoris impetum paulisper evitaret. Hoc ergo consiliis suadet, hoc precibus exorat. Ille vero, quia virtute temperantiae praeditus erat, quamvis certamen martyrii toto cordis affectu iam dudum sitiret, tamen amicabilibus monitis parere non distulit. Videbat enim quia nec hoc sine divino mandato peregisset, quandoquidem tunc persecutio in Viennensi urbe ferveret. Legerat nam que Dominum praecepisse: Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23) . Metuebat enim ne ei parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen inisset; et perderet miles Christi coronam gloriae, si legitime non certasset. (1104C) His vero omnibus apud se collatis, propria quaeque relinquens, et carnales affectus solius Christi succensus amore parvipendens, iuxta beati Ferreoli consilium clam discessit, et in Arvernae urbis territorio divertens, non alicubi nisi ad Brivatensem vicum, in quo fanatici erroris neniae colebantur, latitare disposuit. Unde manifestum est quia non metu mortis ab urbe Viennensi subterfugerat, sed ob hoc potius, ut Christi praeceptum de civitate in civitatem fugiendo complesset, et suis nihilominus vel rebus vel parentibus spretis, optati stadium certaminis liberius cucurrisset.

Porro Crispinus consularis comperto quod Vir sanctus, clandestino discessu fugiens, in Arvernae urbis territorio latitaret, ad hoc statim exitiale dedit praeceptum, ut ubi reperiretur, insequens eum persecutor exstingueret. (1105A) Et quidem ille, iuxta sui furoris insaniam, qua totus in sanctorum sanguinem praeceps invehebatur, de beati Iuliani nece dictabat. Sed occulta Dei dispensatione agebatur, quod et ille damnationis cumulum sibi exaggeraret, et gloriosus martyr ad Christum, sicut iam dudum desiderabat, celeriter perveniret. Festinus itaque, lictor, cum in loco qui Vinicella vocatur sanctum Iulianum consequenti aspectu imprimens contemplaretur, ille quorumdam senium quasi occultandus ingreditur tugurium. Sed quia nutu Dei adversarios insequi se sentiebat, nec iam evocante Deo, qui ad coelum paratum habebat ascensum, immorari per divortium amplius licebat, illico se detegi poposcit, cum videlicet eum senes certatim occulere vellent. (1105B) Quibus nutantibus ac remorantibus, cum quidem ille minaci irrumpentium terrore peteretur, ne quid periculi excusantibus immineret, continuo foris exsiliens, inquit: Quem poscitis? quem quaeritis? En coram adsum; in me convertite ferrum, optatas poenas iam mihi date, imperata supplicia de me sumite: reatum apostasiae vestrae nullatenus ascribi patientiae innocentis sanguinis sinat effusio. At illi cum ad tantam constantiam beati Martyris obstupescentes haesissent, ille constantior subinde adiecit: Nolo ultra commorari in hoc saeculo, quia Christum tota animi aviditate sitio. Ecce occurro obvius, caput subdo intrepidus: habetis quod tota mente petistis; ictus tantum exerite, et vestram devotionem meumque desiderium implete. (1105C) Et cum huiusmodi confessione beatissimus vir animam studeret consecrare martyrio, subiuncta nihilominus religiosa oratione, commendavit Christo. Barbaram vero immanitatem, cruentosque insanientium animos non constantia pii propositi, non tam mira in sui oblatione fiducia, ab effusione innocui sanguinis reflexit; sed eductam vibranti dextera frameam in cervicem eius vibrant. (1105D) Sanctum vero caput, desecto gutture, abscissum in fontem, qui forte propter locum effusi sanguinis emanat, carnifices abluunt: et quia nec patrata nece persecutorum animus, ut pote insatiabiliter aestuans, parcere novit, corpus truncum relinquentes, ad sanctum Ferreolum illud, quod parricidales manus abluerant, caput deferunt; quatenus non dubitaret caesum, quem ense, veritate attestante, videbat desectum, et agnosceret hoc excepturum se in morte, quod per passionem eius cernebat in corpore. (1106A)

Quod totum iuxta divinam voluntatem carnifices nesciendo fecerunt, ut videlicet fons sacro sanguine irroratus, futura salus multis fieret, et pretiosius sanctos Dei, quos coniunxerat militare collegium, pariter etiam ibi retineret sepulturae consortium. Nam sicut ei nulla discretione minor est in coelo, ita maxima et praecipua corporis parte sociatur in tumulo. O quam feliciter beatissimus vir, quamque concito gradu ad summum meruit pervenire fastigium! quam subito profectu pro Christo alacriter dimicans tyro rudis factus est emeritae militiae veteranus! quod strenui commilitones vix longo tempore multoque labore percipiunt propositum victoribus praemium, brevi conflictu fortis bellator obtinuit, immortalitatis stipendia percepturus, inexercitata principia victrici auctoritate inclytis sanctorum finibus exaequavit. (1106B) Quibus itaque sicut praedicanda martyris patientia consecratis, ita profana persecutorum atrocitate peractis, in tribus, ut ita dicam, partibus gloriosus dividitur miles. Nam caput Viennae defertur, corpus a loco in quo percussus est Brivatim delatum est, felix anima a Christo conditore suscipitur.

Beatissimi vero senes qui, succensi spiritali gratia, sacrosanctum corpus sepulturae mancipaverant, ita redintegrati sunt, ut in summa senectute positi, iuvenilis aetatis vigore firmati, tanquam iuvenes haberentur. Hic igitur Christi martyr et testis ibidem studiose reconditus, laeta quotidie fidelium devotione veneratur: ubi tanta beneficia virtutesque patrantur assidue, ut eas humana lingua nullatenus sufficiat enarrare. (1106C) In loco autem illo, quo beatus martyr percussus est, fons habetur splendidus, lenis, et dulcibus aquis uberrimus, in quo a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multae sanitates tribuuntur infirmis Nam saepe caecorum oculi ab his tacti illuminati sunt; tertianarum, quartanarumve febrium accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, conquiescunt. Nam et si quis gravi laborans incommodo, inspirante martyre, desiderium habuerit hauriendi, protinus ut hauserit convalescit, et ita velociter exstinguitur vis febrium, ceu si videas super immensum rogum proiectis undis incendia universa restingui. (1106D) Semper enim de tanti patroni gratia, indulto supplicationis affectu [Nonne leg. effectu?] , populus gaudet; et quos locus ille moerentes excipit, laetosremittit, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancto est honor, virtus et gloria in saecula saeculorum. Amen.