Jump to content

De peccatorum meritis et remissione (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De peccatorum meritis et remissione
(ed. Migne) XLIV
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44

AugHip.DePeMeE 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Refellit eos qui dicunt, Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum; nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagatione transiisse. Mortem hominis probat consecutam non necessitate naturae, sed merito peccati: tum etiam peccato Adae totam ejus stirpem obligatam esse docet, ostendens parvulos ob id baptizari, ut originalis peccati remissionem accipiant.

CAPUT PRIMUM.

1. Praefatio. Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus atque taediorum, quae nos detinent a peccatoribus derelinquentibus legem Dei, licet ea quoque ipsa nostrorum etiam peccatorum meritis imputemus: studio tamen tuo, Marcelline charissime, quo nobis es gratior atque jucundior, diutius esse debitor nolui, atque, ut verum dicam, non potui. Sic enim me compulit, vel ipsa charitas qua in uno incommutabili unum sumus in melius commutandi, vel timor ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donavit, cui serviendo illi serviam qui donavit: sic, inquam, me compulit, sic duxit et traxit ad dissolvendas pro tantillis viribus quaestiones quas mihi scribendo indixisti, ut ea causa in animo meo paulisper vinceret alias, donec aliquid efficerem, quo me bonae tuae voluntati et eorum quibus haec curae sunt, etsi non sufficienter, tamen obedienter deservisse constaret.

CAPUT II.

2. Adam, si non peccasset, non fuisse moriturum. Qui dicunt Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur, non poena culpae, sed necessitate naturae; profecto illud quod in Lege dictum est, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17); non ad mortem corporis, sed ad mortem animae quae in peccato fit, referre conantur. Qua morte mortuos significavit Dominus infideles, de quibus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Quid ergo respondebunt, cum legitur hoc Deum primo homini etiam post peccatum increpando et damnando dixisse: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19)? Neque enim secundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat, et morte ejusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, et corpus in quo creatus est animale gestaret; tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mutandus, et in illam incorruptionem quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Cujus rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, verum etiam admonente Apostolo cognoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 2-4). Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate, et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est, ab animali in spirituale transiret.

CAPUT III.

3. Aliud esse mortalem, aliud esse morti obnoxium. Neque enim metuendum fuit, ne forte si diutius hic viveret in corpore animali, senectute gravaretur, et paulatim veterascendo perveniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum vestimentis et calceamentis praestitit, quod per tot annos non sunt obtrita (Deut. XXIX, 5); quid mirum si obedienti homini ejusdem potentia praestaretur, ut animale ac mortale habens corpus, haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosus, tempore quo Deus vellet, a mortalitate ad immortalitatem, sine media morte venturus? Sicut enim haec ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur: sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali, etiam illis qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt. Nec tamen credo eos jam in illam spiritualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quae in Domino prima praecessit: nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt; sed ex quo translati sunt, ita vivunt, ut similem habeant satietatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex calice aquae et ex collyride panis sine cibo vixit (IV Reg. II, 11): aut si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur, sicut Adam priusquam propter peccatum exinde exire meruisset. Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem.

CAPUT IV.

4. Mors etiam corporis ex peccato. Praeter hoc autem quod puniens Deus dixit, Terra es, et in terram ibis, quod nisi de morte corporis quomodo intelligi possit ignoro; sunt et alia testimonia quibus evidentissime appareat, non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum meruisse genus humanum. Ad Romanos Apostolus dicit: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Puto quod non expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara et aperta sententia. Corpus, inquit, mortuum est, non propter fragilitatem terrenam, quia de terrae pulvere factum est, sed propter peccatum; quid amplius quaerimus? Et vigilantissime non ait, Mortale; sed, mortuum.

CAPUT V.

5. Mortale, mortuum ac moriturum. Namque antequam immutaretur in illam incorruptionem, quae in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamvis non moriturum: sicut hoc nostrum potest, ut ita dicam, esse aegrotabile, quamvis non aegrotaturum. Cujus enim caro est, quae non aegrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam aegrotet occumbat? Sic et illud corpus jam erat mortale; quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio in aeternam incorruptionem, si in homine justitia, id est obedientia, permaneret: sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. Quia vero illa in resurrectione futura mutatio, non solum nullam mortem, quae facta est propter peccatum, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait, Qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortua corpora vestra; cum supra dixisset, corpus mortuum: sed, vivificabit, inquit, et mortalia corpora vestra: ut scilicet jam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget in spirituale, et mortale hoc induet immortalitatem, et absorbebitur mortale a vita (I Cor. XV, 44, 53, 54).

CAPUT VI.

6. Quomodo corpus mortuum ob peccatum. Mirum si aliquid quaeritur hac manifestatione liquidius. Nisi forte audiendum est, quod huic perspicuitati contradicitur, ut mortuum corpus secundum illum modum hic intelligamus, quo dictum est, Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Sed hoc modo corpus propter justitiam mortificatur, non propter peccatum: ut enim operemur justitiam, mortificamus membra nostra quae sunt super terram. Aut si putant ideo additum, propter peccatum, ut non intelligamus quia peccatum factum est, sed ut peccatum non fiat; tanquam diceret, Corpus quidem mortuum est, propter non faciendum peccatum: quid sibi ergo vult, quod cum adjunxisset, Spiritus autem vita est; addidit, propter justitiam? Suffecerat enim si adjungeret, Vitam spiritus; ut etiam hic subaudiretur, Propter non faciendum peccatum: ut sic utrumque propter unam rem intelligeremus et mortuum esse corpus, et vitam esse spiritum, propter non faciendum peccatum. Ita quippe, etiamsi tantummodo vellet dicere, propter justitiam, hoc est, propter faciendam justitiam, utrumque ad hoc posset referri, et mortuum esse corpus, et vitam esse spiritum, propter faciendam justitiam. Nunc vero et mortuum dixit esse corpus propter peccatum, et spiritum esse vitam propter justitiam; diversa merita diversis rebus attribuens: morti quidem corporis, meritum peccati; vitae autem spiritus, meritum justitiae. Quocirca si, ut dubitari non potest, spiritus vita est propter justitiam, hoc est, merito justitiae; profecto corpus mortuum propter peccatum, quid aliud quam merito peccati intelligere debemus aut possumus, si apertissimum Scripturae sensum non pro arbitrio pervertere ac detorquere conamur? Huc etiam verborum consequentium lumen accedit. Cum enim praesentis temporis gratiam determinans diceret, mortuum quidem esse corpus propter peccatum, quia in eo nondum per resurrectionem renovato, peccati meritum manet, hoc est necessitas mortis; spiritum autem vitam esse propter justitiam, quia licet adhuc corpore mortis hujus oneremur, jam secundum interiorem hominem coepta renovatione in fidei justitiam respiramus: tamen ne humana ignorantia de resurrectione corporis nihil speraret, etiam ipsum quod propter meritum peccati in praesenti saeculo dixerat mortuum, in futuro propter meritum justitiae dicit vivificandum; nec sic ut tantum ex mortuo vivum fiat, verum etiam ex mortali immortale.

CAPUT VII.

7. Vita corporis speranda, praecedente jam vita spiritus. Quanquam itaque verear ne res manifesta exponendo potius obscuretur, apostolicae tamen sententiae lumen attende. Si autem Christus, inquit, in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Hoc dictum est, ne ideo putarent homines vel nullum, vel parvum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. Attendere quippe debent, corpus quidem adhuc peccati meritum gerere, quod conditioni mortis obstrictum est; sed jam spiritum coepisse vivere propter justitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. Non igitur, inquit, parum vobis muneris putetis esse collatum, per id quod Christus in vobis est, quod in corpore propter peccatum mortuo, jam propter justitiam vester spiritus vivit; nec ideo de vita quoque ipsius corporis desperetis. Si enim spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis. Quid adhuc tantae luci fumus contentionis offunditur? Clamat Apostolus: Corpus quidem mortuum est in vobis propter peccatum, sed vivificabuntur etiam mortalia corpora vestra propter justitiam, propter quam nunc jam spiritus vita est, quod totum perficietur per gratiam Christi, hoc est, per inhabitantem spiritum ejus in vobis; et adhuc reclamatur! Dicit etiam quemadmodum fiat ut vita in se mortem mortificando convertat. Ergo, fratres, inquit, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 10-13). Quid est aliud, quam hoc: Si secundum mortem vixeritis, totum morietur; si autem secundum vitam vivendo mortem mortificaveritis, totum vivet?

CAPUT VIII. 8. Verba Pauli quo sensu intelligenda. Item quod ait, Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: quid aliud quam de morte corporis intelligi potest; quando ut hoc diceret, de resurrectione corporis loquebatur, eamque instantissima et acerrima intentione suadebat? Quid est ergo quod hic ait ad Corinthios, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22): nisi quod ait etiam ad Romanos, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12)? Hanc illi mortem, non corporis, sed animae intelligi volunt; quasi aliud dictum sit ad Corinthios, Per hominem mors, ubi omnino animae mortem accipere non sinuntur, quia de resurrectione corporis agebatur, quae morti corporis est contraria. Ideo etiam sola mors ibi per hominem facta commemorata est, non etiam peccatum; quia non agebatur de justitia, quae contraria est peccato, sed de corporis resurrectione, quae contraria est corporis morti.

CAPUT IX. 9. Peccatum propagatione, non imitatione tantum transisse in omnes. Hoc autem apostolicum testimonium in quo ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, conari eos quidem in aliam novam detorquere opinionem, tuis litteris intimasti; sed quidnam illud sit, quod in his verbis opinentur, tacuisti. Quantum autem ex aliis comperi, hoc ibi sentiunt, quod et mors ista quae illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed anima quae in ipso peccato fit: et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse. Hinc enim etiam in parvulis nolunt credere per Baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si Apostolus peccatum illud commemorare voluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intraverit; ejus principem, non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est, Ab initio diabolus peccat (I Joan. III, 8). De quo etiam legitur in libro Sapientiae, Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Nam quoniam ista mors sic a diabolo venit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod eum fuerint imitati, continuo subjunxit, Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24, 25). Proinde Apostolus cum illud peccatum ac mortem commemoraret, quae ab uno in omnes propagatione transisset, eum principem posuit, a quo propagatio generis humani sumpsit exordium. 10. Imitantur quidem Adam, quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei: sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ejus ad sequendam justitiam. Unde et idem apostolus dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Sed praeter hanc imitationem, gratia ejus illuminationem justificationemque nostram etiam intrinsecus operatur, illo opere de quo idem praedicator ejus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 7). Hac enim gratia baptizatos quoque parvulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum valent. Sicut ergo illo in quo omnes vivificantur, praeter quod se ad justitiam exemplum imitantibus praebuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis: sic et ille in quo omnes moriuntur, praeter quod eis qui praeceptum Domini voluntate transgrediuntur, imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venientes. Hinc omnino, nec aliunde, Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Hoc si ego dicerem, resisterent isti, meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. Nullam quippe in his verbis intelligerent sententiam cujuslibet hominis, nisi istam quam in Apostolo intelligere nolunt. Sed quia ejus verba sunt, cujus auctoritati doctrinaeque succumbunt, nobis objiciunt intelligendi tarditatem, cum ea quae tam perspicue dicta sunt, in nescio quid aliud detorquere conantur. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Hoc propagationis est, non imitationis: nam si imitationis, Per diabolum diceret. Quod autem nemo ambigit, istum primum hominem dicit, qui est appellatus Adam. Et ita, inquit, in omnes homines pertransiit.

CAPUT X. 11. Actualis et originalis peccati distinctio. Deinde quod sequitur, In quo omnes peccaverunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est. Si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intravit in mundum, in quo omnes peccaverunt: certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt; aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt; quando omnes ille unus homo fuerunt. Si autem non peccatum, sed ille unus homo intelligitur, in quo uno homine omnes peccaverunt, quid etiam ista est manifestatione manifestius? Nempe legimus justificari in Christo qui credunt in eum, propter occultam communicationem et inspirationem gratiae spiritualis, qua quisquis haeret Domino unus spiritus est, quamvis eum et imitentur sancti ejus: legatur mihi tale aliquid de iis, qui sanctos ejus imitati sunt, utrum quisquam dictus sit justificatus in Paulo aut in Petro, aut in quolibet horum, quorum in populo Dei magna excellit auctoritas; nisi quod in Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est: Benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3; Galat. III, 8): propter Christum qui semen ejus est secundum carnem. Quod manifestius dicitur, cum hoc idem ita dicitur: Benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. XXII, 18). Dictum autem quemquam divinis eloquiis, peccasse vel peccare in diabolo, cum eum iniqui et impii omnes imitentur, nescio utrum quisquam reperiat: quod tamen cum Apostolus de primo homine dixerit, In quo omnes peccaverunt, adhuc de peccati propagine disceptatur, et nescio quae nebula imitationis opponitur. 12. Attende etiam quae sequuntur. Cum enim dixisset, In quo omnes peccaverunt; secutus adjunxit, Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit: hoc est, quia nec lex potuit auferre peccatum, quae subintravit ut magis abundaret peccatum; sive naturalis lex, in qua quisque jam ratione utens, incipit peccato originali addere et propria; sive ipsa quae scripta per Moysen populo data est. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. Quid est, non deputabatur; nisi, Ignorabatur, et peccatum esse non putabatur? Neque enim ab ipso Domino Deo tanquam non esset habebatur, cum scriptum sit, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12). CAPUT XI. 13. Regnum mortis quid apud Apostolum.--Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen: id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem quae divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum enim mortis vult intelligi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam aeternam, quae vera vita est, venire non sinat, sed ad secundam etiam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahat. Hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, quae operata est etiam in antiquis sanctis, quicumque antequam in carne Christus veniret, ad ejus tamen adjuvantem gratiam, non ad legis litteram, quae jubere tantum, non adjuvare poterat, pertinebant. Hoc namque occultabatur in vetere Testamento pro temporum dispensatione justissima, quod nunc revelatur in novo. Ergo in omnibus regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, qui Christi gratia non adjuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur: etiam in eis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae; id est, qui nondum sua et propria voluntate sicut ille peccaverunt, sed ab illo peccatum originale traxerunt: qui est forma futuri; quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui ejus propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Salvatoris. Scio quidem plerosque latinos codices sic habere: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, quod etiam ipsum, qui ita legunt, ad eumdem referunt intellectum; ut in similitudinem praevaricationis Adae peccasse accipiant, qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur, sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri, damnatoque damnati. Graeci autem codices, unde in latinam linguam interpretatio facta est, aut omnes aut pene omnes, id quod a me primo positum est, habent. 14. Sed non, inquit, sicut delictum, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit: non, magis multos, id est, multo plures homines, neque enim plures justificantur quam condemnantur; sed, multo magis abundavit. Adam quippe ex uno delicto suo reos genuit: Christus autem etiam quae homines delicta propriae voluntatis ad originale in quo nati sunt addiderunt, gratia sua solvit atque donavit, quod evidentius in consequentibus dicit. CAPUT XII. 15. Unum peccatum omnibus commune. Verum illud diligentius intuere, quod ait, ob unius delictum multos mortuos. Cur enim ob unius illius, et non potius ob delicta sua propria, si hoc loco intelligenda est imitatio, non propagatio? Sed attende quod sequitur: Et non sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nunc dicant, ubi locum habeat in his verbis illa imitatio. Ex uno, inquit, in condemnationem: quo uno, nisi delicto? Hoc enim explanat, cum adjungit, Gratia autem ex multis delictis in justificationem. Cur ergo judicium ex uno delicto in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem? Nonne si nullum est originale delictum, non solum ad justificationem gratia, sed etiam judicium ad condemnationem ex multis delictis homines ducit? Neque enim gratia multa delicta donat, et non etiam judicium multa delicta condemnat. Aut si propterea ex uno delicto in condemnationem ducuntur, quia omnia delicta quae condemnantur, ex illius unius imitatione commissa sunt; eadem causa est cur ex uno delicto etiam ad justificationem duci intelligantur, quia omnia delicta quae justificatis remittuntur, ex illius unius imitatione commissa sunt. Sed hoc videlicet non intelligebat Apostolus cum dicebat, Judicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem? Imo vero nos intelligamus Apostolum, et videamus ideo dictum judicium ex uno delicto in condemnationem, quia sufficeret ad condemnationem etiamsi non esset in hominibus nisi originale peccatum. Quamvis enim condemnatio gravior sit eorum, qui originali delicto etiam propria conjunxerunt, et tanto singulis gravior, quanto gravius quis peccavit: tamen etiam illud solum quod originaliter tractum est, non tantum a regno Dei separat, quo parvulos sine accepta Christi gratia defunctos intrare non posse ipsi etiam confitentur; verum et a salute ac vita aeterna facit alienos, quae nulla esse alia potest praeter regnum Dei, quo sola Christi societas introducit. CAPUT XIII. 16. Quomodo per unum mors et per unum vita. Ac per hoc ab Adam, in quo omnes peccavimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus: a Christo vero, in quo omnes justificamur, non illius tantum originalis, sed etiam caeterorum quae ipsi addidimus peccatorum remissionem consequimur. Ideo non sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno delicto, si non remittitur, id est, originali, in condemnationem jam potest ducere: gratia vero ex multis delictis remissis, hoc est, non solum originali, verum etiam omnibus caeteris ad justificationem perducit. 17. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Cur ob unius delictum mors regnavit per unum, nisi quia mortis vinculo tenebantur in illo uno in quo omnes peccaverunt, etiamsi propria peccata non adderent? Alioquin non ob unius delictum mors per unum regnavit, sed ob delicta multa multorum per unumquemque peccantem. Nam si propterea caeteri ob alterius hominis delictum mortui sunt, quia illum in delinquendo praecedentem subsequentes imitati sunt: ille quoque et multo magis ob alterius delictum mortuus est, quem diabolus delinquendo ita praecesserat, ut ei delictum etiam ipse suaderet: Adam vero nihil suasit imitatoribus suis; et multi qui ejus imitatores dicuntur, eum fuisse et tale aliquid commisisse vel non audierunt, vel omnino non credunt. Quanto ergo rectius, sicut jam dixi, diabolum principem constituisset Apostolus, a quo uno peccatum et mortem per omnes transiisse diceret, si hoc loco non propagationem, sed imitationem dicere voluisset? Multo enim rationabilius Adam dicitur imitator diaboli, quem suasorem habuit peccati, si potest quisquam imitari etiam illum qui nihil tale suasit, vel omnino quem nescit. Quid est autem, qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, nisi quod non ei tantum peccato in quo omnes peccaverunt, sed eis etiam quae addiderunt, gratia remissionis datur; eisque hominibus tanta justitia donatur, ut cum Adam consenserit ad peccatum suadenti, non cedant isti etiam cogenti? Et quid est, multo magis in vita regnabunt, cum mortis regnum multo plures in aeternam poenam trahat; nisi intelligamus eos ipsos in utroque dici qui transeunt ab Adam ad Christum, id est, a morte ad vitam, quia in vita aeterna sine fine regnabunt, magis quam in eis mors temporaliter et cum fine regnavit? 18. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Hoc unius delictum, si imitationem attendamus, non erit nisi diaboli. Sed quia manifestum est, de Adam, non de diabolo dici; restat intelligenda, non imitatio, sed propagatio peccati.

CAPUT XIV.

Nemo nisi Christus justificat. Nam et quod ait de Christo, per unius justificationem; magis hoc expressit, quam si per unius justitiam diceret. Eam quippe justificationem dicit, qua Christus justificat impium, quam non imitandam proposuit, sed solus hoc potest. Nam potuit Apostolus recte dicere, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1): nunquam autem diceret, Justificamini a me, sicut et ego sum justificatus a Christo. Quoniam possunt esse, et sunt, et fuerunt multi justi homines et imitandi; justus autem et justificans nemo, nisi Christus. Unde dicitur, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Quisquis ergo ausus fuerit dicere, Justifico te; consequens est ut dicat etiam, Crede in me. Quod nemo sanctorum recte dicere potuit, nisi Sanctus sanctorum: Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1): ut quia ipse justificat impium, credenti in eum qui justificat impium, deputetur fides ad justitiam.

CAPUT XV.

19. Confirmat ex propagatione peccatum esse, quemadmodum et justitiam ex regeneratione. Quomodo et omnes per Adam peccatores, et omnes per Christum justi. Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio justos facit? Sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, sic et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Proinde isti, unus et unus, non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt. Quoniam cum multi nos in hujus vitae tempore praecesserint peccatores, eosque imitati fuerint qui posteriore tempore peccaverunt; ideo tamen volunt isti, nonnisi Adam dictum, in quo omnes imitatione peccaverint, quia primus hominum ipse peccavit. Ac per hoc Abel dici debuit, in quo uno omnes similiter homines imitatione justificentur, quoniam ipse primus hominum juste vixit. Aut si propter quemdam articulum temporis ad Novi Testamenti exordium pertinentem, Christus est positus propter imitationem caput justorum: Judas ejus traditor caput poni debuit peccatorum. Porro si propterea Christus unus est in quo omnes justificentur, quia non sola ejus imitatio justos facit, sed per spiritum regenerans gratia: propterea et Adam unus est in quo omnes peccaverunt, quia non sola ejus imitatio peccatores facit, sed per carnem generans poena. Ob hoc etiam dictum est, omnes et omnes. Neque enim qui generantur per Adam, iidem ipsi omnes per Christum regenerantur: sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius carnalis generatio nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam, et aliqui generari spiritu non per Christum; non liquide omnes, sive hic, sive ibi dicerentur. Eosdem autem omnes postea multos dicit; possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci sunt: sed multos habet generatio carnalis, multos et spiritualis; quamvis non tam multos haec spiritualis, quam illa carnalis. Verumtamen quemadmodum illa omnes habet homines, sic ista omnes justos homines: quia sicut nemo praeter illam homo, sic nemo praeter istam justus homo: et in utraque multi. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi. 20. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Hoc ad originale homines addiderunt jam propria voluntate, non per Adam: sed hoc quoque solvitur sanaturque per Christum; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua voluntate addiderunt; sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam. Non tamen aliqua justitia praeter Christum, sicut aliqua peccata praeter Adam. Ideo cum dixisset, quemadmodum regnavit peccatum in mortem; hic non addidit, Per unum, aut, Per Adam: quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundavit; et hoc utique non est originis, sed jam propriae voluntatis. Cum autem dixisset, sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam; addidit, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. V, 12-21): quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum; regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.

CAPUT XVI. 21. Infantes non baptizati lenissime quidem, sed tamen damnantur. Poena peccati Adae gratia corporis amissa. Potest proinde recte dici, parvulos sine Baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros, dicente Apostolo, Judicium ex uno delicto in condemnationem; et paulo post, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. Quando ergo peccavit Adam non obediens Deo, tunc ejus corpus, quamvis esset animale ac mortale, gratiam perdidit, qua ejus animae omni ex parte obediebat; tunc ille exstitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate. Tunc etiam morbo quodam ex repentina et pestifera corruptione concepto factum in illis est, ut illa in qua creati sunt stabilitate aetatis amissa, per mutabilitates aetatum irent in mortem. Quamvis ergo annos multos postea vixerint, illo tamen die mori coeperunt, quo mortis legem, qua in senium veterascerent, acceperunt. Non enim stat vel temporis puncto, sed sine intermissione labitur, quiquid continua mutatione sensim currit in finem, non perficientem, sed consumentem. Sic itaque impletum est quod dixerat Deus, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ex hac igitur inobedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis, quisquis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter opus habet, ut non solum ad regnum Dei perducatur, verum etiam a peccati damnatione liberetur. Simul itaque peccato et morti primi hominis obnoxii nascuntur in carne, et simul justitiae vitaeque aeternae secundi hominis sociati renascuntur in Baptismo: sicut et in Ecclesiastico scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Sive autem a muliere, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: quoniam, sicut novimus, mulier ex viro est, et utriusque una caro est. Unde et illud quod scriptum est, Et erunt duo in carne una. Igitur jam non duo, inquit Dominus, sed una caro (Matth. XIX, 5, 6).

CAPUT XVII. 22. Non esse infantibus personale peccatum tribuendum. Quapropter qui dicunt parvulos ideo baptizari, ut hoc eis remittatur quod in hac vita proprium contraxerunt, non quod ex Adam traduxerunt, non magno molimine refellendi sunt. Quando enim secum ipsi paululum sine certandi studio cogitaverint, quam sit absurdum nec dignum disputatione quod dicunt, continuo sententiam commutabunt. Quod si noluerint, non usque adeo de humanis sensibus desperandum est, ut metuamus ne hoc cuipiam persuadeant. Ipsi quippe ut hoc dicerent, alicujus alterius sententiae praejudicio, nisi fallor, impulsi sunt: ac propterea cum remitti baptizato peccata necessario faterentur, nec fateri vellent ex Adam ductum esse peccatum, quod remitti fatebantur infantibus, ipsam infantiam coacti sunt accusare: quasi accusator infantiae hoc securior fieret, quo accusatus ei respondere non posset. Sed istos, ut dixi, omittamus; neque enim sermone vel documentis opus est, quibus innocentia probetur infantum, quantum ad eorum pertinet vitam, quam recenti ortu in se ipsis agunt, si eam non agnoscit sensus humanus, nullis adminiculis cujusquam disputationis adjutus.

CAPUT XVIII. 23. Refellit eos qui baptizari parvulos volunt non in peccati remissionem, sed ad obtinendum regnum coelorum. Sed illi movent, et aliquid consideratione ac discussione dignum videntur afferre, qui dicunt parvulos recenti vita editos visceribus matrum, non propter remittendum peccatum percipere Baptismum, sed ut spiritualem procreationem non habentes creentur in Christo, et ipsius regni coelorum participes fiant, eodem modo filii et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. A quibus tamen cum quaeritur, utrum non baptizati et non effecti cohaeredes Christi, regnique coelorum participes, habeant saltem beneficium salutis aeternae in resurrectione mortuorum, laborant vehementer, nec exitum inveniunt. Quis enim Christianorum ferat, cum dicitur ad aeternam salutem posse quemquam pervenire, si non renascatur in Christo, quod per Baptismum fieri voluit, eo jam tempore quo tale Sacramentum constituendum fuit regenerandis in spem salutis aeternae? Unde dicit Apostolus: Non ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Quam tamen salutem in spe dicit esse, cum hic vivimus, ubi ait: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Sine ista ergo regeneratione salvos in aeternum posse parvulos fieri, quis audeat affirmare, tanquam non pro eis mortuus sit Christus? Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Isti autem qui, ut manifestum est, nihil in sua propria vita impie commiserunt, si nec originaliter ullo impietatis vinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est qui pro impiis mortuus est? Si nulla originalis sunt peccati aegritudine sauciati, quomodo ad medicum Christum, hoc est, ad percipiendum Sacramentum salutis aeternae, suorum currentium pio timore portantur, et non eis in Ecclesia dicitur, Auferte hinc innocentes istos; non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non venit Christus vocare justos, sed peccatores? Nunquam dictum est, nunquam dicitur, nunquam omnino dicetur in Ecclesia Christi tale commentum.

CAPUT XIX. 24. Infantes ut fideles, ita et poenitentes dicuntur. Peccata sola inter Deum et homines separant. Ac ne quis existimet ideo parvulos ad Baptismum afferri oportere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt: quomodo ergo quidam meritum hujus aetatis a Domino laudatum esse commemorant, ubi ait, Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14)? Si enim hoc non propter humilitatis similitudinem, quod humilitas parvulos faciat, sed propter puerorum vitam laudabilem dictum est, profecto et justi sunt. Non enim recte aliter dici potuit, Talium est regnum coelorum, cum esse non possit nisi justorum. Sed forte hoc quidem non congruenter dicitur, quod parvulorum vitam laudaverit Dominus dicens, Talium est regnum coelorum: cum verax sit ille intellectus quod humilitatis similitudinem in parva aetate posuerit. Verumtamen forsitan hoc tenendum est quod dixi, propterea parvulos baptizari debere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt. Sed cum dictum esset, Non veni vocare justos, quasi ei responderetur, Quos ergo vocare venisti? continuo subjunxit, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32). Ac per hoc, quomodo si justi sunt, ita etiamsi peccatores non sunt, non eos venit vocare, qui dixit, Non veni vocare justos, sed peccatores? Et ideo Baptismo ejus qui eos non vocat, non tantum frustra, verum etiam improbe videntur irruere; quod absit ut sentiamus. Vocat eos igitur medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, nec venit vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Et ideo quia suae vitae propriae peccatis nullis adhuc tenentur obnoxii, originalis in eis aegritudo sanatur in ejus gratia qui salvos facit per lavacrum regenerationis. 25. Dicet aliquis: Quomodo ergo et ipsi vocantur in poenitentiam? Numquid tantillos potest aliquid poenitere? Huic respondetur: Si propterea poenitentes dicendi non sunt, quia sensum poenitendi non habent, nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi nondum habent. Si autem propterea recte fideles vocantur, quoniam fidem per verba gestantium quodam modo profitentur; cur non prius etiam poenitentes habentur, cum per eorumdem verba gestantium diabolo et huic saeculo renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit vi Sacramenti et divinae gratiae, quam Dominus donavit Ecclesiae. Caeterum quis ignorat quod baptizatus parvulus, si ad rationales annos veniens non crediderit, nec se ab illicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei proderit quod parvus accepit? Verumtamen si percepto Baptismate de hac vita emigraverit, soluto reatu cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in aeternum, justificatos praesentia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter homines et Deum, quae solvuntur Christi gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum justificat impium.

CAPUT XX. 26. Ad mensam Domini nemo rite nisi baptizatus accedit. Terrentur autem isti sententia Domini dicentis, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Quod cum exponeret, ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 3, 5). Et propterea conantur parvulis non baptizatis innocentiae merito salutem ac vitam aeternam tribuere; sed quia baptizati non sunt, eos a regno coelorum facere alienos: nova quadam et mirabili praesumptione, quasi salus ac aeterna vita possit esse praeter Christi haereditatem, praeter regnum coelorum. Habent enim videlicet quo confugiant, atque ubi delitescant, quia non ait Dominus, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non habebit vitam; sed ait, non intrabit in regnum Dei. Nam si illud dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. Auferatur ergo dubitatio: jam Dominum audiamus, non suspiciones conjecturasque mortalium; Dominum audiamus, inquam, non quidem hoc de Sacramento lavacri dicentem, sed de Sacramento sanctae mensae suae, quo nemo rite nisi baptizatus accedit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis. Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces nervos adversus constantiam perspicuae veritatis intendat? 27. An vero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad parvulos haec sententia non pertineat, possintque sine participatione corporis hujus et sanguinis in se habere vitam: quia non ait, Qui non manducaverit, sicut de Baptismo, Qui non renatus fuerit; sed ait, Si non manducaveritis, velut eos alloquens qui audire et intelligere poterant, quod utique non valent parvuli? Sed qui hoc dicit, non attendit quia nisi omnes ista sententia teneat, ut sine corpore et sanguine Filii hominis vitam habere non possint, frustra etiam aetas major id curat. Potest enim, si non voluntatem, sed verba loquentis attendas, eis solis videri dictum, quibus tunc Dominus loquebatur: quia non ait, Qui non manducaverit; sed, Si non manducaveritis. Et ubi est quod eodem loco de hac ipsa re ait, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI, 54, 52)? Secundum hoc enim etiam ad nos pertinere illud Sacramentum intelligimus, qui tunc nondum fuimus quando ista dicebat; quia non possumus dicere ad saeculum nos non pertinere, pro cujus vita Christus suam carnem dedit. Quis autem ambigat saeculi nomine homines significatos esse, qui nascendo in hoc saeculum veniunt? Nam, sicut alibi ait, Filii saeculi hujus generant et generantur (Luc. XX, 34). Ac per hoc etiam pro parvulorum vita caro data est, quae data est pro saeculi vita; et si non manducaverint carnem Filii hominis, nec ipsi habebunt vitam. 28. Hinc est etiam illud, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 35, 36). In quo igitur horum genere ponemus infantes? in eorum qui credunt in Filium, an in eorum qui sunt increduli Filio? In neutro, ait aliquis; quia cum adhuc credere non possunt, nec increduli deputandi sunt. Non hoc indicat ecclesiastica regula, quae baptizatos infantes fidelium numero adjungit. Porro si isti qui baptizantur, propter virtutem celebrationemque tanti Sacramenti, quamvis suo corde atque ore non agant quod ad credendum confitendumque pertineat, tamen in numero credentium computantur: profecto illi quibus Sacramentum defuerit, in eis habendi sunt qui non credunt Filio; atque ideo si hujus inanes gratiae de corpore exierint, sequetur eos quod dictum est, Non habebunt vitam, sed ira Dei manet super eos. Unde hoc, quando eos clarum est peccata propria non habere, si nec originali peccato teneantur obnoxii?

CAPUT XXI. 29. Inscrutabile, cur infantes alii discedant frustrati Baptismo, alii non. Bene autem non ait, ira Dei veniet super eum; sed, manet super eum. Ab hac quippe ira, qua omnes sub peccato sunt, de qua dicit Apostolus, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3), nulla res liberat, nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Haec gratia cur ad illum veniat, ad illum non veniat, occulta esse causa potest, injusta non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Sed prius sanctarum Scripturarum auctoritatibus colla subdenda sunt, ut ad intellectum per fidem quisque perveniat. Neque enim frustra dictum est: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Cujus abyssi altitudinem veluti expavescens, exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Praemiserat quippe sententiam mirae profunditatis, dicens: Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnibus misereatur. Cujus profunditatis veluti horrore percussus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius illius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 32-36). Valde ergo parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei; ad discutiendam gratiam gratuitam, nullis meritis praecedentibus non iniquam, quae non tam movet cum praestatur indignis, quam cum aeque indignis aliis denegatur. 30. Nam et hi quibus videtur injustum ut parvuli sine gratia Christi de corpore exeuntes, non solum regno Dei, quo et ipsi fatentur nisi per Baptismum renatos intrare non posse; verum etiam vita aeterna et salute priventur; quaerentes quomodo justum sit ut alius ab originali impietate solvatur, alius non solvatur, cum eadem sit utriusque conditio: ipsi respondeant secundum suam sententiam, quomodo identidem justum sit ut huic praestetur Baptismus, quo intret in regnum Dei, illi non praestetur, cum sit utriusque par causa. Si enim movet, cur ex his duobus, cum ex aequo ambo sint originaliter peccatores, alius ab hoc vinculo solvitur, cui conceditur Baptismus; alius non solvitur, cui talis gratia non conceditur: cur non pariter movet, quod ex duobus originaliter innocentibus, alius accipit Baptismum, quo in regnum Dei possit intrare; alius non accipit, ne ad regnum Dei possit accedere? Nempe in utraque causa ad illam exclamationem reditur, O altitudo divitiarum! Ex ipsis deinde baptizatis parvulis, dicatur mihi, cur alius rapitur, ne malitia mutet intellectum ejus (Sap. IV, 11); et alius vivit, impius futurus? Nonne si ambo raperentur, ambo in regnum coelorum ingrederentur? Et tamen non est iniquitas apud Deum. Quid? illud quem non moveat, quem non in tanta altitudine exclamare compellat, quod alii parvuli spiritu immundo vexantur, alii nihil tale patiuntur, alii etiam in uteris matrum, sicut Jeremias, sanctificantur (Jerem. I, 5); cum omnes, si est originale peccatum, pariter rei sint; si non est, pariter innocentes sint? Unde ista tanta diversitas, nisi quia inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus? CAPUT XXII. 31. Refellit eos qui putant animas ob delicta alibi commissa, in corpora meritis suis convenientia detrudi, in iisque magis minusve affligi. An forte illud jam explosum repudiatumque sentiendum est, quod animae prius in coelesti habitatione peccantes, gradatim atque paulatim ad suorum meritorum corpora veniant, ac pro ante gesta vita magis minusve corporeis pestibus affligantur? Cui opinioni quamvis sancta Scriptura apertissime contradicat, quae cum gratiam commendaret, Nondum, inquit, natis, nec qui aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quod major serviet minori: nec ipsi tamen qui hoc sentiunt, evadunt hujus quaestionis angustias, sed in eis coarctati et haerentes similiter, O altitudo! exclamare coguntur. Unde enim fit ut homo ab ineunti pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum victor, qui oderit avaritiam, luxuriam detestetur, atque ad virtutes caeteras provectior aptiorque consurgat, et tamen eo loco sit, ubi ei praedicari gratia christiana non possit? Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Alius autem tardus ingenio, libidinibus deditus, flagitiis et facinoribus coopertus, ita gubernetur, ut audiat, credat, baptizetur, rapiatur, aut si detentus hic fuerit, laudabiliter hic vivat? Ubi duo isti tam diversa merita contraxerunt, non dico, ut iste credat, ille non credat, quod est propriae voluntatis; sed ut iste audiat quod credat, ille non audiat; hoc enim non est in hominis potestate: ubi, inquam, haec tam diversa merita contraxerunt? Si in coelo egerunt aliquam vitam, ut pro suis actibus propellerentur vel laberentur in terras, congruisque suae ante actae vitae corporeis receptaculis tenerentur: ille utique melius ante hoc mortale corpus vixisse credendus est, qui eo non multum meruit praegravari, ut et bonum haberet ingenium, et concupiscentiis ejus mitioribus urgeretur, quas posset facile superare: et tamen eam sibi gratiam praedicari non meruit, qua sola posset a secundae mortis pernicie liberari. Ille autem pro meritis deterioribus, sicut putant, graviori corpori implicitus, et ob hoc cordis obtusi, cum carnis illecebris ardentissima cupidine vinceretur, et per nequissimam vitam peccatis pristinis, quibus ad hoc venire meruerat, adderet pejora terrena; aut in cruce tamen audivit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); aut alicui cohaesit apostolo, cujus praedicatione mutatus, et per lavacrum regenerationis salvus effectus est: ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia. Quid hinc respondeant, omnino non video, qui volentes humanis conjecturis justitiam Dei defendere, et ignorantes altitudinem gratiae, fabulas improbabiles texuerunt. 32. Multa enim dici possunt de miris vocationibus hominum, sive quas legimus, sive quas experti sumus, quibus eorum opinio subvertatur, qui credunt ante ista corpora sua, quasdam proprias vitas gessisse animas hominum, quibus ad haec venirent, pro diversitate meritorum diversa hic experturae vel bona vel mala. Sed terminandi hujus operis cura non sinit in his diutius immorari. Unum tamen, quod inter multa mirabile comperi, non tacebo. Quis non secundum istos, qui ex meritis prioris vitae ante hoc corpus in coelestibus gestae animas terrenis corporibus magis minusve gravari opinantur, affirmet eos ante istam vitam sceleratius immaniusque peccasse, qui mentis lumen sic amittere meruerunt, ut sensu vicino pecoribus nascerentur; non dico tardissimi ingenio, nam hoc de aliis dici solet; sed ita excordes, ut etiam cirrati ad movendum risum exhibeant cordatis delicias fatuitatis, quorum nomen ex graeco derivatum moriones vulgus appellat? Talium tamen quidam fuit ita christianus, ut cum esset omnium injuriarum suarum mira fatuitate patientissimus, injuriam tamen Christi nominis vel in se ipso religionis qua imbutus erat, sic ferre non posset, ut blasphemantes videlicet cordatos, a quibus haec ut provocaretur audiebat, insectari lapidibus non desisteret, nec in ea causa vel dominis parceret. Tales ergo praedestinari et creari arbitror, ut qui possunt, intelligant, Dei gratiam et Spiritum qui ubi vult spirat (Joan. III, 8), ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiae non praeterire, itemque omne ingenii genus in gehennae filiis praeterire, ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Illi autem qui pro meritis vitae superioris accipere quasque animas diversa terrena corpora affirmant, quibus aliae magis, aliae minus graventur, et pro eisdem meritis humana ingenia variari, ut acutiora sint quaedam, et alia obtusiora, proque ipsius vitae superioris meritis divinam quoque gratiam liberandis hominibus dispensari; quid de isto poterunt respondere? Quomodo ei tribuent et teterrimam vitam superiorem, ut ex hoc fatuus nasceretur; et tam bene meritam, ut ex hoc in Christi gratia multis acutissimis praeferretur? 33. Cedamus igitur et consentiamus auctoritati sanctae Scripturae, quae nescit falli nec fallere: et sicut nondum natos ad discernenda merita eorum aliquid boni vel mali egisse non credimus; ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, a quo non liberat nisi gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum, minime dubitemus. CAPUT XXIII. Christus etiam infantium salvator et redemptor. Cujus medicinalis adventus non est opus sanis, sed aegrotantibus; quia non venit vocare justos, sed peccatores: in cujus regnum non intrabit nisi qui renatus fuerit ex aqua et spiritu, nec praeter regnum ejus salutem ac vitam possidebit aeternam. Quoniam qui non manducaverit carnem ejus, et qui incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Ab hoc peccato, ab hac aegritudine, ab hac ira Dei, cujus naturaliter filii sunt, qui etiam si per aetatem non habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non liberat nisi Agnus Dei qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29), nonnisi Medicus qui non venit propter sanos, sed propter aegrotos, nonnisi Salvator, de quo dictum est generi humano, Natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, 11): nonnisi Redemptor, cujus sanguine deletur debitum nostrum. Nam quis audeat dicere, non esse Christum infantium salvatorem nec redemptorem? Unde autem salvos facit, si nulla in eis est originalis aegritudo peccati? Unde redimit, si non sunt per originem primi hominis venumdati sub peccato? Nulla igitur ex nostro arbitrio, praeter Baptismum Christi, salus aeterna promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina, humanis omnibus ingeniis praeferenda.

CAPUT XXIV. 34. Baptismus salus, Eucharistia vita vocatur a Punicis Christianis. Optime Punici Christiani Baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis Christi, nihil aliud quam vitam vocant. Unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter Baptismum et participationem mensae Dominicae, non solum ad regnum Dei, sed nec ad salutem et vitam aeternam posse quemquam hominum pervenire? Hoc enim et Scriptura testatur, secundum ea quae supra diximus. Nam quid aliud tenent, qui Baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5); et quod Petrus ait, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit (I Petr. III, 21)? Quid aliud etiam, qui sacramentum mensae Dominicae vitam vocant, nisi quod dictum est, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; et, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita; et, Si non manducaveritis carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 51, 52, 54)? Si ergo ut tot et tanta divina testimonia concinunt, nec salus nec vita aeterna sine Baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur parvulis. Porro si a salute ac vita aeterna hominem nisi peccata non separant, per haec Sacramenta nonnisi peccati reatus in parvulis solvitur: de quo reatu scriptum est, neminem esse mundum, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job XIV, 4, sec. LXX). Unde est et illud in Psalmis: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit (Psal. L, 7). Aut enim ex persona generali ipsius hominis dicitur, aut si proprie de se David hoc dicit, non utique de fornicatione, sed de legitimo connubio natus fuit. Non itaque dubitemus etiam pro infantibus baptizandis sanguinem fusum, qui priusquam funderetur, sic in Sacramento datus est et commendatus, ut diceretur, Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Negant enim illos liberari, qui sub peccato esse nolunt fateri. Nam unde liberantur, si nulla servitute peccati tenentur obstricti? 35. Ego, inquit, lux in saeculum veni, ut omnis qui crediderit in me, non maneat in tenebris (Joan. XII, 46). Hoc dicto quid ostendit, nisi in tenebris esse omnem qui non credit in eum, et credendo efficere ne maneat in tenebris? Has tenebras quid nisi peccata intelligimus? Sed quodlibet aliud intelligantur hae tenebrae, profecto qui non credit in Christum, manebit in eis: et utique poenales sunt, non quasi nocturnae ad quietem animantium necessariae. CAPUT XXV. Parvulos mox natos illuminari quidam perperam colligebant ex Evangelio. Proinde parvuli, si per Sacramentum quod ad hoc divinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, profecto in his tenebris remanebunt.

36. Quamvis eos nonnulli mox natos illuminari credant, sic intelligentes quod scriptum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Quod si ita est, multum mirandum est quomodo illuminati ab unico Filio, quod erat in principio Verbum Deus apud Deum, non admittantur ad regnum Dei, nec sint haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Hoc enim eis nisi per Baptismum non praestari, etiam qui hoc sentiunt, confitentur. Deinde jam illuminati, si ad consequendum regnum Dei nondum sunt idonei; saltem ipsum Baptismum, quo ad hoc idonei fiunt, laeti suscipere debuerunt: cui tamen eos videmus cum magnis fletibus reluctari, eamque ignorantiam in illa aetate contemnimus, ut Sacramenta quae illis prodesse novimus, in eis etiam reluctantibus compleamus. Cur enim et Apostolus dicit, Nolite pueri esse mentibus (I Cor. XIV, 20); si jam lumine illo vero quod Verbum Dei est, eorum mentes illuminatae sunt? 37. Itaque illud quod in Evangelio positum est. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ideo dictum est, quia nullus hominum illuminatur nisi illo lumine veritatis, quod Deus est: ne quisquam putaret ab eo se illuminari, a quo audit ut discat, non dico, si quemquam magnum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. Adhibetur enim sermo veritatis extrinsecus vocis ministerio corporalis, verumtamen neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Audit quippe homo dicentem vel hominem vel angelum; sed ut sentiat et cognoscat verum esse quod dicitur, illo lumine intus mens ejus aspergitur, quod aeternum manet, quod etiam in tenebris lucet. Sed sicut sol iste a caecis, quamvis eos suis radiis quodam modo vestiat, sic ab stultitiae tenebris non comprehenditur. 38. Cur autem, cum dixisset, quod illuminat omnem hominem; addiderit, venientem in hunc mundum; unde haec opinio nata est, quod in exortu corporali ab utero matris recentissimo illuminet mentes nascentium parvulorum: quamvis in graeco ita sit positum, ut possit etiam intelligi lumen ipsum veniens in hunc mundum: tamen si hominem venientem in hunc mundum, necesse est accipi, aut simpliciter dictum arbitror, sicut multa in Scripturis reperiuntur, quibus etiam detractis nihil sententiae minuatur; aut si propter aliquam distinctionem additum esse credendum est, fortasse hoc dictum est, ad discernendam spiritualem illuminationem ab ista corporali, quae sive per coeli luminaria, sive quibusque ignibus illuminat oculos carnis; ut hominem interiorem dixerit venientem in hunc mundum, quia exterior corporeus est, sicut hic mundus; tanquam diceret, Illuminat omnem hominem venientem in corpus, secundum illud quod scriptum est: Sortitus sum animam bonam, et veni in corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20). Aut ergo sic dictum est, si distinctionis alicujus gratia dictum est; Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; tanquam dictum esset, Illuminat omnem interiorem hominem, quia homo interior cum veraciter fit sapiens, nonnisi ab illo illuminatur qui est lumen verum: aut si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quae ratio adhuc velut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in parvulis latet, illuminationem voluit appellare, tanquam interioris oculi creationem; non resistendum est, tunc eam fieri; cum anima creatur, et non absurde hoc intelligi, cum homo venit in mundum. Verumtamen etiam ipse, quamvis jam creatus oculus, necesse est in tenebris maneat, si non credat in eum qui dixit, Ego lux in saeculum veni, ut omnis qui credit in me non maneat in tenebris. Quod per sacramentum Baptismatis in parvulis fieri non dubitat mater Ecclesia, quae cor et os maternum eis praestat, ut sacris mysteriis imbuantur; quia nondum possunt corde proprio credere ad justitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem (Rom. X, 10). Nec ideo tamen eos quisquam fidelium fideles appellare cunctatur, quod a credendo utique nomen est: quamvis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint. CAPUT XXVI. 39. Concludit peccato originis omnes obnoxios. Nimis longum fiet, si ad singula testimonia similiter disputemus. Unde commodius esse arbitror, acervatim cogere, quae occurrere potuerint, vel quae sufficere videbuntur, quibus appareat Dominum Jesum Christum non aliam ob causam in carne venisse, ac forma servi accepta factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp. II, 7, 8), nisi ut hac dispensatione misericordissimae gratiae omnes, quibus tanquam membris in suo corpore constitutis caput est ad capessondum regnum coelorum, vivificaret, salvos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum: ac sic fieret mediator Dei et hominum, per quem post inimicitias impietatis nostrae, illius gratiae pace finitas, reconciliaremur Deo in aeternam vitam, ab aeterna morte quae talibus impendebat erepti. Hoc enim cum abundantius apparuerit, consequens erit ut ad istam Christi dispensationem, quae per ejus humilitatem facta est, pertinere non possint, qui vita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent. Et quoniam ad hanc pertinet Baptismus, quo Christo consepeliuntur, ut incorporentur illi membra ejus, hoc est fideles ejus: profecto nec Baptismus est necessarius eis qui illo remissionis et reconciliationis beneficio, quae fit per mediatorem, non opus habent. Porro quia parvulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoritatem universae Ecclesiae, procul dubio per Dominum et Apostolos traditam, venire non possunt: concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per Sacramentum charitatemque fidelium, ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo vivi, ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant: unde, nisi a morte, vitiis, reatu, subjectione, tenebris peccatorum? quae quoniam nulla in ea aetate per suam vitam propriam commiserunt, restat originale peccatum. CAPUT XXVII. 40. Congerit testimonia Scripturarum. Haec ratiocinatio tunc erit fortior cum ea quae promisi testimonia multa congessero. Jam supra posuimus: Non veni vocare justos, sed peccatores (Luc. V, 32). Item cum ad Zacchaeum esset ingressus: Hodie, inquit, salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 9, 10). Hoc et de ove perdita et relictis nonaginta novem quaesita et inventa; hoc et de drachma quae perierat ex decem (Id. XV, 3-10). Unde oportebat, ut dicit, praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Id. XXIV, 46, 47). Marcus etiam in fine Evangelii sui Dominum dixisse testatur: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Quis autem nesciat, credere esse infantibus baptizari, non credere autem, non baptizari? Ex Joannis autem Evangelio quamvis jam nonnulla posuerimus, attende etiam ista. Joannes Baptista de illo: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Et ipse de se ipso: Qui de ovibus meis sunt, vocem meam audiunt; et ego novi illas, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do illis, et non peribunt in aeternum (Id. X, 27, 28). Quia ergo de ovibus ejus non esse incipiunt parvuli, nisi per Baptismum; profecto si hoc non accipiunt, peribunt: vitam enim aeternam, quam suis dabit ovibus, non habebunt. Item alio loco: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Id. XIV, 6). 41. Hanc doctrinam suscipientes Apostoli, vide quanta contestatione declarent. Petrus in prima Epistola: Benedictus, inquit, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, secundum multitudinem misericordiae suae, qui regeneravit nos in spem vitae aeternae, per resurrectionem Jesu Christi, in haereditatem immortalem et incontaminatam, florentem, servatam in coelis, vobis qui in virtute Dei conservamini per fidem in salutem paratam palam fieri in tempore novissimo. Et paulo post: Inveniamini, inquit, in laudem et honorem Jesu Christi, quem ignorabatis; in quem modo non videntes creditis, quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili, et honorato gaudio, percipientes testamentum fidei, salutem animarum vestrarum (I Petr. I, 3-9). Item alio loco: Vos autem, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptione, ut virtutes enuntietis ejus, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum (Id. II, 9). Et iterum: Christus, inquit, pro peccatis nostris passus est, justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum. Item cum commemorasset in arca Noe, octo homines salvos factos: Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit (Id. III, 18-21). Ab hac ergo salute et lumine alieni sunt parvuli, et in perditione ac tenebris remanebunt, nisi per adoptionem populo Dei fuerint sociati, tenentes Christum passum justum pro injustis, ut eos adducat ad Deum. 42. Ex Epistola etiam Joannis haec mihi occurrerunt, quae huic quaestioni necessaria visa sunt. Quod si in lumine, inquit, ambulaverimus, sicut et ipse est in lumine, societatem habemus in invicem, et sanguis Jesu Christi filii ejus purgabit nos ab omni delicto (I Joan. I, 7). Item alio loco: Si testimonium, inquit, hominum accipimus, testimonium Dei majus est; quia hoc est testimonium Dei, quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui crediderit in Filium Dei, habet testimonium in semetipso. Qui non crediderit Deo, mendacem facit eum; quia non credidit in testimonium quod testificatus est de Filio suo. Et hoc est testimonium, quia vitam aeternam dedit nobis Deus; et haec vita in Filio ejus est. Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, non habet vitam (Id. V, 9-12). Non solum igitur regnum coelorum, sed nec vitam parvuli habebunt, si Filium non habebunt, quem nisi per Baptismum ejus habere non possunt. Item alio loco: In hoc, inquit, manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Id. III, 8). Non ergo pertinebunt parvuli ad gratiam manifestationis Filii Dei, si non in eis solvet opera diaboli. 43. Jam nunc attende in hanc rem Pauli apostoli testimonia, tanto utique plura, quanto plures Epistolas scripsit, et quanto diligentius curavit commendare gratiam Dei adversus eos qui operibus gloriabantur, atque ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non erant subjecti (Rom. X, 3). In Epistola ad Romanos: Justitia, inquit, Dei in omnes qui credunt: non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu: quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae ejus propter propositum praecedentium peccatorum in Dei patientia, ad ostendendam justitiam ipsius in hoc tempore, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu (Id. III, 22-26). Item alio loco: Ei qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credit autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Item paulo post: Non est autem scriptum, inquit, propter illum tantum, quia deputatum est illi; sed et propter nos, quibus deputabitur credentibus in eum qui excitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 4-8, 23-25). Et paulo post: Si enim Christus, inquit, cum infirmi essemus adhuc juxta tempus, pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Et alibi: Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro: non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio legi, quoniam bona. Nunc autem non jam ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, id est, in carne mea bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, ego hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 14-25). Dicant qui possunt homines nasci non in corpore mortis hujus, ut possint etiam dicere, non eis necessariam gratiam Dei per Jesum Christum, qua liberentur de corpore mortis hujus. Item paulo post: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Id. VIII, 3). Dicant qui audent, oportuisse nasci Christum in similitudine carnis peccati, nisi nos nati essemus in carne peccati. 44. Item ad Corinthios: Tradidi enim vobis in primis, inquit, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor. XV, 3). Item ad eosdem Corinthios in secunda: Charitas enim Christi compellit nos; judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quemadmodum? Quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Cooperantes autem et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis. Dicit enim: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. V, 14-VI, 2). Ad hanc reconciliationem et salutem si non pertinent parvuli, quis eos quaerit ad Baptismum Christi? Si autem pertinent, inter homines mortuos sunt, pro quibus ille mortuus est; nec ab eo reconciliari et salvari possunt, nisi dimissa non reputet delicta eorum. 45. Item ad Galatas: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno (Galat. I, 3, 4). Et alio loco: Lex transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus vero unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Id. III, 19-22). 46. Ad Ephesios etiam: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus ejus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntatem carnis, et affectionum, et eramus naturaliter filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti. Et paulo post: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Et paulo post: Qui eratis, inquit, illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias, in carne sua legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem (Ephes. II, 1-18). Item alibi: Sicut veritas est in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Et alibi: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis (Id. IV, 21-24, 30). 47. Ad Colossenses etiam ita loquitur: Gratias agentes Patri idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem in remissione peccatorum (Coloss. I, 12-14). Et alio loco: Et estis, inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manufacta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum essetis mortui delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eos in semetipso (Id. II, 10-15). 48. Et ad Timotheum: Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet primo Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15, 16). Item dicit: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (Id. II, 5, 6). In secunda etiam ad eumdem: Noli ergo, inquit, erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Domini nostri Jesu Christi, evacuantis quidem mortem, illuminantis autem vitam et incorruptionem per Evangelium (II Tim. I, 8-10). 49. Ad Titum etiam: Exspectantes, inquit, illam beatam spem et manifestationem gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 13, 14). Et alio loco: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati ipsius gratia haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 4). 50. Ad Hebraeos quoque Epistola, quanquam nonnullis incerta sit, tamen quoniam legi quosdam huic nostrae de Baptismo parvulorum sententiae contraria sentientes, eam quibusdam opinionibus suis testem adhibere voluisse, magisque me movet auctoritas Ecclesiarum orientalium, quae hanc etiam in canonicis habent, quanta pro nobis testimonia contineat, advertendum est. In ipso ejus exordio legitur: Multis partibus, et multis modis olim Deus locutus est patribus in Prophetis; postremo in his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum a se facta, sedet ad dexteram majestatis in excelsis (Hebr. I, 1-3). Et post pauca: Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Et alio loco: Propterea ergo quia pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse propemodum eorum participavit, ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis. Et paulo post: Unde debuit, inquit, secundum omnia fratribus similis esse, ut misericors fieret, et fidelis princeps sacerdotum eorum, quae sunt ad Deum propitiandum pro delictis populi (Id. II, 2, 3, 14-17). Et alibi: Teneamus, inquit, confessionem: non enim habemus sacerdotem qui non possit compati infirmitatibus nostris; etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato (Id. IV, 15). Et alio loco: Intransgressibile, inquit, habet sacerdotium: unde et salvos perficere potest eos qui adveniunt per ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro ipsis. Talem enim decebat habere nos principem sacerdotum, justum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a coelis factum, non habentem quotidianam necessitatem, sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis sacrificium offerre, dehinc pro populi: hoc enim semel fecit offerens se (Id. VII, 24-27). Et alio loco: Non enim in manu fabricata sancta introivit Christus, quae sunt similia verorum, sed in ipsum coelum, apparere ante faciem Dei pro nobis; non ut saepius offerat semetipsum, sicut princeps sacerdotum intrat in sancta, in anno semel cum sanguine alieno. Caeterum oportebat eum saepius pati a mundi constitutione: nunc autem semel in extremitate saeculorum ad remissionem peccatorum per sacrificium suum manifestatus est. Et sicut constitutum est hominibus semel tantum mori, et post hoc judicium: sic et Christus semel oblatus est, ut multorum peccata portaret; secundo sine peccatis apparebit eis, qui eum sustinent, ad salutem (Hebr. IX, 24-28). 51. Apocalypsis etiam Joannis has laudes Christo per canticum novum testatur offerri: Dignus es accipere librum, et aperire signacula ejus; quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, de omni gente, et lingua, et populo, et natione (Apoc. V, 9). 52. Item in Actibus Apostolorum, inceptorem vitae Petrus apostolus dixit esse Dominum Jesum, increpans Judaeos quod occidissent eum, ita loquens: Vos autem sanctum et justum inhonorastis, et negastis, et postulastis hominem homicidam vivere et donari vobis: nam inceptorem vitae occidistis (Act. III, 14, 15). Et alio loco: Hic est lapis reprobatus a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri nos (Id. IV, 11, 12). Et alibi: Deus patrum suscitavit Jesum, quem vos interfecistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et salvatorem exaltavit gloria sua, dare poenitentiam Israel et remissionem peccatorum in illo (Id. V, 30, 31). Item alio loco: Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per manum illius omnem credentem in eum (Id. X, 43). Item in eodem libro apostolus Paulus: Notum ergo sit vobis, inquit, viri fratres, quoniam per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi justificari, in hoc omnis credens justificatur (Id. XIII, 38, 39). 53. Hoc tanto aggere testimoniorum, cujus adversus veritatem Dei elatio non prematur? Et multa quidem alia reperiri possunt, sed et finiendi hujus operis cura non negligenter habenda est. De libris quoque Veteris Testamenti multas contestationes divinorum eloquiorum adhibere in hanc sententiam supervacaneum putavi, quandoquidem in illis quod occultatur sub velamento velut terrenarum promissionum, hoc in Novi Testamenti praedicatione revelatur. Et ipse Dominus Librorum veterum utilitatem breviter demonstravit et definivit dicens, oportuisse impleri quae de illo scripta essent in Lege et Prophetis et Psalmis; et haec ipsa esse, quod oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Et Petrus dicit, quod paulo ante commemoravi, huic omnes Prophetas testimonium perhibere, remissionem peccatorum accipere per manum ejus omnem credentem in eum. 54. Verumtamen commodius est, etiam ex ipso Vetere Testamento testimonia pauca depromere, quae vel ad supplementum, vel potius ad cumulum valere debebunt. Ipse Dominus per prophetam in Psalmo loquens ait: Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in illis. Non merita illorum, sed voluntates meas. Nam illorum quid, nisi quod sequitur? Multiplicatae sunt infirmitates eorum: supra quod infirmi erant. Ad hoc et lex subintravit, ut abundaret delictum. Sed quid adjungit? Postea acceleraverunt: multiplicatis infirmitatibus, hoc est, abundante delicto, alacrius medicum quaesierunt, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V, 20). Denique, Non congregabo, inquit, conventicula eorum de sanguinibus: quoniam multis sacrificiorum sanguinibus, cum primum in tabernaculum vel in templum congregarentur, convincebantur potius peccatores, quam mundabantur. Non ergo jam, inquit, de sanguinibus congregabo conventicula eorum. Unus enim sanguis pro multis datus est, quo veraciter mundarentur. Denique sequitur, Nec memor ero nominum illorum per labia mea (Psal. XV, 3, 4): tanquam innovatorum. Nam nomina eorum erant prius, filii carnis, filii saeculi, filii irae, filii diaboli, immundi, peccatores, impii: postea vero, filii Dei, homini novo nomen novum, canticum novum cantanti novum, per Testamentum Novum. Non sint ingrati homines gratiae Dei, pusilli cum magnis, a minore usque ad majorem. Totius Ecclesiae vox est: Erravi sicut ovis, perdita (Psal. CXVIII, 176). Omnium membrorum Christi vox est: Omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris. Qui totus prophetiae locus apud Isaiam est, quo per Philippum sibi exposito, spado ille Candacis reginae in eum credidit (Act. VIII, 27-39). Vide quoties hoc ipsum commendet, et tanquam superbis nescio quibus, vel contentiosis identidem inculcet: Homo, inquit, in plaga, et qui sciat ferre infirmitates; propter quod et avertit se facies ejus, injuriata est, nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est; et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga, et in poena: ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae super eum, in livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est judicium ejus: generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam ejus, et divites propter mortem ejus, ob hoc quod iniquitatem non fecerit, nec dolum ore suo, Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam ejus, ostendere illi lucem, et figurare per sensum, justificare justum bene servientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures, et fortium partietur spolia, propter quod tradita est anima ejus ad mortem, et inter iniquos aestimatus est, et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates eorum traditus est (Isai. LIII, 3-12). Attende etiam illud ejusdem prophetae, quod de se completum, lectoris etiam functus officio in synagoga ipse recitavit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, ut refrigerem qui in pressura cordis sunt, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Id. LXI, 1; Luc. IV, 16-21). Omnes ergo agnoscamus, nec ullus exceptus sit eorum, qui volumus corpori ejus haerere, per eum in ovile ejus intrare, ad vitam et salutem, quam suis promisit, perpetuam pervenire: omnes, inquam, agnoscamus eum, qui peccatum non fecit, et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum justitia vivamus; cujus cicatricibus sanati sumus, infirmi cum essemus, tanquam pecora errantia (I Petr. II, 22, 24, 25). CAPUT XXVIII. 55. Colligit omnes egere morte Christi, ut salventur. Parvuli non baptizati in damnatione erunt cum diabolo. Quomodo omnes per Adam ad condemnationem, et omnes per Christum ad justificationem. Nemo cum Deo reconciliatur nisi per Christum. Quae cum ita sint, neminem unquam eorum qui ad Christum accesserunt per Baptismum, sana fides et sana doctrina putavit exceptum a gratia remissionis peccatorum, nec esse posse alicui praeter regnum ejus, aeternam salutem. Haec enim parata est revelari in tempore novissimo (Id. I, 5), hoc est, in resurrectione mortuorum, pertinentium non ad mortem aeternam, quae secunda mors appellatur, sed ad vitam aeternam, quam promittit non mendax Deus sanctis et fidelibus suis; cujus vitae participes omnes non vivificabuntur nisi in Christo, sicut in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22). Quemadmodum enim omnes omnino pertinentes ad generationem voluntatis carnis non moriuntur, nisi in Adam in quo omnes peccaverunt: sic ex his omnes omnino pertinentes ad regenerationem voluntatis spiritus, non vivificantur nisi in Christo, in quo omnes justificantur. Quia sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad justificationem (Rom. V, 18). Nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. Hinc et ipse Dominus volens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam conantur quidam parvulis non baptizatis tribuere, ut quasi merito innocentiae sint in vita aeterna, sed quia non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno ejus, definitivam protulit ad haec ora obstruenda sententiam, ubi ait: Qui mecum non est, adversum me est (Matth. XII, 30). Constitue igitur quemlibet parvulum: si jam cum Christo est, utquid baptizatur? Si autem, quod habet veritas, ideo baptizatur, ut sit cum Christo, profecto non baptizatus non est cum Christo, et quia non est cum Christo, adversus Christum est; neque enim ejus tam manifestam debemus aut possumus infirmare vel immutare sententiam. Unde igitur adversus Christum, si non ex peccato? neque enim ex corpore et anima, quae utraque Dei creatura est. Porro si ex peccato, quod in illa aetate, nisi originale et antiquum? Una est quippe caro peccati, in qua omnes ad damnationem nascuntur; et una est caro in similitudine carnis peccati, per quam omnes a damnatione liberantur. Nec ita dictum est omnes, velut quicumque nascuntur in carne peccati, iidem ipsi omnes mundari intelligantur per carnem similem carnis peccati; non enim omnium est fides (II Thess. III, 2): sed omnes pertinentes ad generationem connubii carnalis, non nascuntur nisi in carne peccati; et omnes pertinentes ad generationem connubii spiritualis, non mundantur nisi per carnem similem carnis peccati: hoc est, illi per Adam ad condemnationem, isti per Christum ad justificationem. Tanquam si dicamus, verbi gratia, Una est obstetrix in hac civitate, quae omnes excipit; et unus est hic litterarum magister, qui omnes docet: neque ibi intelligi possunt omnes, nisi qui nascuntur; neque hic omnes, nisi qui discunt: non tamen omnes qui nascuntur, litteras discunt. Sed cuivis claret, quod et illic recte dictum est, Omnes excipit, praeter cujus manus nemo nascitur; et hic recte dictum est, Omnes docet, praeter cujus magisterium nemo discit. 56. Consideratis autem omnibus divinis testimoniis quae commemoravi, sive singillatim de unoquoque disputans, sive acervatim multa congestans, vel quaecumque similia non commemoravi; nihil invenitur nisi quod universa Ecclesia tenet, quae adversus omnes profanas novitates vigilare debet, omnem hominem separari a Deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur Deo, nec separari quemquam nisi peccatis intercludentibus posse. Non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione, per unam gratiam misericordissimi Salvatoris, per unam victimam verissimi Sacerdotis: ac sic omnes filios mulieris, quae serpenti credidit, ut libidine corrumperetur (Gen. III, 1-6), non liberari a corpore mortis hujus, nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit, ut sine libidine fetaretur (Luc. I, 26-38). CAPUT XXIX. 57. Bonum conjugii quid. Boni et mali usus quatuor differentiae. Bonum ergo conjugii non est fervor concupiscentiae, sed quidam licitus et honestus illo fervore utendi modus, propagandae proli, non explendae libidini accommodatus. [Voluntas ista, non voluptas illa, nuptialis est.] Quod igitur in membris corporis mortis hujus inobedienter movetur, totumque animum in se dejectum conatur attrahere, et neque cum mens voluerit exsurgit, neque cum mens voluerit conquiescit, hoc est malum peccati, in quo nascitur omnis homo. Cum autem ab illicitis corruptionibus refrenatur, et ad sola generis humani supplementa ordinate propaganda permittitur, hoc est bonum conjugii, per quod ordinata societate nascitur homo. Sed nemo renascitur in Christi corpore, nisi prius nascatur in peccati corpore. Sicut autem bono uti male, malum est; sic malo bene uti, bonum est. Duo igitur haec, bonum et malum, et alia duo, usus bonus et usus malus, sibimet adjuncta quatuor differentias faciunt. Bene utitur bono, continentiam dedicans Deo: male utitur bono, continentiam dedicans idolo. Male utitur malo, concupiscentiam relaxans adulterio: bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio. Sicut ergo melius est bene uti bono, quam bene uti malo, cum sit utrumque bonum: ita qui dat virginem suam nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. De qua quaestione multo uberius et multo sufficientius in duobus libris, uno de Bono Conjugali, altero de Sancta Virginitate, quantum Dominus dedit, pro mearum virium exiguitate disserui. Non itaque per nuptiarum bonum defendant concupiscentiae malum, qui carnem et sanguinem praevaricatoris adversus carnem et sanguinem Redemptoris extollunt: non erigantur in superbiam erroris alieni, de quorum parvula aetate nobis dedit Dominus humilitatis exemplum. Solus sine peccato natus est, quem sine virili complexu, non concupiscentia carnis, sed obedientia mentis virgo concepit. Sola nostro vulneri medicinam parere potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit. CAPUT XXX. 58. Baptismum ad quid infantibus necessarium voluerint Pelagiani. Jam nunc scrutemur diligentius, quantum adjuvat Dominus, etiam ipsum Evangelii capitulum ubi ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei. Qua isti sententia nisi moverentur, omnino parvulos nec baptizandos esse censerent. Sed quia non ait, inquiunt, « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, » non habebit salutem vel vitam aeternam; tantummodo autem dixit, « non intrabit in regnum Dei: » ad hoc parvuli baptizandi sunt, ut sint etiam cum Christo in regno Dei, ubi non erunt si baptizati non fuerint: quamvis et sine Baptismo si parvuli moriantur, salutem vitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati vinculo obstricti sunt. Haec dicentes, primo nunquam explicant isti, qua justitia nullum peccatum habens imago Dei separetur a regno Dei. Deinde videamus utrum Dominus Jesus, unus et solus magister bonus, in hac ipsa evangelica lectione non significaverit et ostenderit nonnisi per remissionem peccatorum fieri, ut ad regnum Dei perveniant baptizati: quamvis recte intelligentibus sufficere debuerit, quod dictum est, Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei; et, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cur enim nascatur denuo, nisi renovandus? unde renovandus, nisi a vetustate? qua vetustate, nisi in qua vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati (Rom. VI, 6)? Aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? Verumtamen, ut proposuimus, totam ipsam circumstantiam evangelicae lectionis ad rem de qua agitur pertinentem, intente quantum possumus diligenterque videamus. 59. Erat autem homo, inquit, ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Numquid potest in uterum matris suae iterum introire et nasci? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est. Non mireris, quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed non scis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non credidistis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui in coelo est. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum; sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Huc usque est ad rem, de qua quaerimus, pertinens totus sermo ille contextus: deinceps in aliud narrator abscedit (Joan. III, 1-21). CAPUT XXXI. 60. Christus caput et corpus. Christus ob personae unitatem et in coelo manebat, et in terra deambulabat. Unus Christus quomodo ascendat in coelum. Caput et corpus unus Christus. Cum ergo Nicodemus ea quae dicebantur non intelligeret, quaesivit a Domino quomodo possent ista fieri. Videamus quid Dominus ad hoc respondeat. Profecto enim si ad interrogata respondere dignabitur, Quomodo possunt ista fieri? hoc dicturus est, quomodo possit fieri regeneratio spiritualis venientis hominis ex generatione carnali. Notata itaque paululum ejus imperitia, qui se caeteris de magisterio praeferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, quod testimonium non acciperent veritatis; addidit etiam, se illis terrena dixisse, nec eos credidisse, quaerens vel admirans quomodo essent coelestia credituri. Sequitur tamen et respondet, quod alii credent, si illi non credunt, ad illud quod interrogatus est, quomodo possint ista fieri: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Sic, inquit, fiet generatio spiritualis, ut sint coelestes homines ex terrenis; quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit; quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi levandique concurrant, ut Christus qui descendit ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est, Ecclesiam suam, quam se ipsum; quia de Christo et Ecclesia verius intelligitur, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24); de qua re ipse dixit, Itaque jam non duo, sed una caro (Marc. X, 8): ascendere omnino non poterunt; quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Quamvis enim in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen suam qua in coelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei, ne quasi duo Christi ista accipiantur, unus Deus, et alter homo: sed unus atque idem Deus et homo; Deus, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; homo, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ac per hoc per distantiam divinitatis et infirmitatis filius Dei manebat in coelo, filius hominis ambulabat in terra: per unitatem vero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius Dei ambulabat in terra, et idem ipse filius hominis manebat in coelo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si enim divina substantia longe distantior atque incomparabili diversitate sublimior, potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret, ac sic filius hominis qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in coelo per participatam carni divinitatem: quanto credibilius alii homines sancti et fideles ejus fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per ejus hanc gratiam societatemque ascendentibus, ipse unus Christus ascendat in coelum, qui de coelo descendit? Sic et Apostolus ait: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus (I Cor. XII, 12). Non dixit, Ita et Christi, id est, corpus Christi, vel membra Christi: sed, ita et Christus; unum Christum appellans caput et corpus. CAPUT XXXII. 61. Serpens in deserto exaltatus Christum in cruce pendentem figuravit. Parvuli etiam ipsi serpentis morsu venenati. Magna haec miraque dignatio, quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur, et dicit: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid tunc in deserto factum sit, novimus: serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens, per Moysen deprecatus est Dominum, ut hoc ab eis virus auferret: ac sic Moyses ex praecepto Domini exaltavit in deserto aeneum serpentem; admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur attenderet: hoc facientes continuo sanabantur (Num. XXI, 6-9). Quid est exaltatus serpens, nisi mors Christi, eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur? A serpente quippe mors venit, qui peccatum, quo mori mereretur, homini persuasit. Dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit, tanquam venenum serpentis: sed tamen transtulit mortem; ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solveretur et poena. Sicut ergo tunc, qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a veneno sanabatur, et a morte liberabatur: sic nunc, qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque ejus, et a peccato per justificationem, et a morte per resurrectionem liberatur. Hoc est enim quod ait, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid igitur opus est, ut Christi morti per Baptismum conformetur parvulus, si morsu serpentis non est omnino venenatus? CAPUT XXXIII. 62. Nemo potest reconciliari Deo, nisi per Christum. Deinde sic consequenter dicit: Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Periturus erat ergo parvulus nec habiturus vitam aeternam, si per sacramentum Baptismi non crederet in unigenitum Dei Filium, dum interim sic venit ut non judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: praesertim quia sequitur, et dicit, Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos, nisi inter fideles, sicut universae ubique Ecclesiae clamat auctoritas? Ergo inter eos qui crediderunt; hoc enim eis acquiritur per virtutem Sacramenti et offerentium responsionem: ac per hoc eos qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt. Porro si illi qui baptizati sunt, non judicantur; isti quia carent Baptismo, judicantur. Quod vero adjungit, Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem: unde, Lux venit in mundum, nisi de suo dicit adventu, sine cujus adventus sacramento quomodo parvuli esse dicuntur in luce? Aut quomodo non et hoc in dilectione tenebrarum habent, qui quemadmodum ipsi non credunt, sic nec baptizandos suos parvulos arbitrantur, quando eis mortem corporis timent? In Deo autem dicit facta opera ejus, qui venit ad lucem; quia intelligit justificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Hoc modo ergo fit omnium ex carnali generatione ad Christum venientium regeneratio spiritualis. Ipse hoc aperuit, ipse monstravit, cum ab eo quaereretur quomodo possent ista fieri; nemini humanam argumentationem in hac causa liberam fecit: non alienentur parvuli a gratia remissionis peccatorum. Non aliter transitur ad Christum; nemo aliter potest Deo reconciliari et ad Deum venire, nisi per Christum. CAPUT XXXIV. 63. Baptismi forma, seu ritus. Exorcismus. Duplex de parvulis error. Quid de ipsa forma sacramenti loquar? Vellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum parvulum afferret. Quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non tenetur? Ipse certe mihi fuerat responsurus pro eodem parvulo quem gestaret, quia pro se ille respondere non posset. Quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cujus in eo nihil esset? Quomodo converti ad Deum, a quo non esset aversus? credere inter caetera remissionem peccatorum, quae illi nulla tribueretur? Ego quidem si contra haec eum sentire existimarem, nec ad Sacramenta cum parvulo intrare permitterem: ipse autem in hoc qua fronte ad homines, qua mente ad Deum se ferret, ignoro; nec volo aliquid gravius dicere. Falsam igitur vel fallacem tradi parvulis Baptismatis formam in qua sonaret atque agi videretur, et tamen nulla fieret remissio peccatorum, viderunt aliqui eorum nihil exsecrabilius ac detestabilius dici posse atque sentiri. Proinde quod attinet ad Baptismum parvulorum, ut eis sit necessarius, redemptione ipsis etiam opus esse concedunt, sicut cujusdam eorum libello brevissimo continetur: qui tamen ibi remissionem alicujus peccati apertius exprimere noluit. Sicut autem mihi ipse litteris intimasti, fatentur jam, ut dicis, etiam in parvulis per Baptismum remissionem fieri peccatorum. Nec mirum: non enim redemptio alio modo posset intelligi. Non tamen originaliter, inquiunt, sed in vita jam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere coeperunt. 64. Quamobrem vides quantum jam distet inter eos, contra quos in hoc opere diu jam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut potui refutavi. Inter istos ergo, ut dicere coeperam, qui omnino parvulos ab omni peccato et originali et proprio puros et liberos esse defendunt, et istos qui eos jam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per Baptismum oportere purgari, quantum intersit vides. Proinde isti posteriores intuendo Scripturas, et auctoritatem totius Ecclesiae, et formam ipsius Sacramenti, bene viderunt per Baptismum in parvulis peccatorum fieri remissionem: sed originale esse, quidquid illud in eis est, vel nolunt dicere, vel non possunt. Illi autem priores in ipsa natura humana, quae ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene viderunt, quod facile fuit, aetatem illam in sua jam vita propria nihil peccati potuisse contrahere: sed ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in parvulis dicunt. In his ergo quae singula vera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet ut a nobis nulla ex parte dissentiant. Nam si parvulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis; parvulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suae vitae propriae nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis: concedent utrique nobis, nullum nisi originale restare, quod per Baptismum solvatur in parvulis. CAPUT XXXV. 65. In parvulis non esse peccatum propriae vitae. An vero et hoc quaeritur, et de hoc disputaturi et tempus ad hoc impensuri sumus, ut probemus atque doceamus quomodo per propriam voluntatem, sine qua nullum vitae propriae potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc vocantur ab omnibus innocentes? Nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum ignorantia, tam nulla omnino praecepti capacitas, nullus vel naturalis vel conscriptae legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus, hoc multo testatiore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? Valeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa evidentia: nam nusquam sic non invenio quod dicam, quam ubi res de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dicitur. 66. Vellem tamen, quisquis hoc sapit, diceret, quod peccatum viderit vel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur jam Baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua vita per animum proprium corpusve commiserit. Si forte quod plorat taedioque est majoribus: mirum si hoc iniquitati, non infelicitati potius deputandum est. An quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cujusquam prohibitione compescitur? At hoc ignorantiae est, in qua profundissima jacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus valuerit, percutit iratus, et saepe ipsas ejus mammas, quas dum esurit, exsugit. Haec non modo feruntur, verum etiam diliguntur in parvulis, et hoc quo affectu, nisi carnali, quo etiam risus jocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus: qui si eo modo sentiretur, ut dicitur, non jam illi tanquam faceti, sed tanquam fatui riderentur? Ipsos quoque fatuos videmus, quos vulgo moriones vocant, ad cordatorum delicias adhiberi, et in mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis. Tantum valet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. Nam cum homini jucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse voluisset; et si suum parvulum filium, a quo garriente talia pater laetus exspectat et provocat, talem praesciret futurum esse cum creverit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. Sed dum spes subest incrementorum, et ingenii lumen accessurum creditur aetatis accessu, ut fit convicia parvulorum etiam in parentes, non solum injuriosa non sint, verum etiam grata atque jucunda sint. Quod quidem prudentium nemo probaverit, ut a dictis vel factis hujusmodi non tantum non prohibeantur, cum prohiberi jam possunt, verum in haec etiam concitentur studio ridendi et vanitate majorum. Nam plerumque illa aetas jam patrem matremque agnoscens, neutri eorum audet maledicere, nisi ab altero eorum, aut ab utroque vel permissa vel jussa. Verum haec eorum sunt parvulorum, qui jam in verba prorumpunt, et animi sui motus qualibuscumque linguae promptare jam possunt. Illam potius recentium natorum profundissimam ignorantiam videamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem fatuitatem, tanquam ad scientiam locutionemque tendentes, proficiendo venerunt. CAPUT XXXVI. 67. De infantium ignorantia, et unde sit. Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et Deum prorsus ignorant, cujus Sacramentis etiam cum baptizantur obsistunt: in has quaero unde et quando submersi sint. Itane vero eas hic contraxerunt, et in hac vita sua jam propria per nimiam negligentiam obliti sunt Deum, prudentes vero et religiosi vixerunt vel in uteris matrum? Dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui voluerint, credant qui potuerint: ego autem puto, quod omnes quorum mentes non obnubilat defendendae suae sententiae pervicacia, haec sentire non possunt. An nullum est ignorantiae malum, et ideo nec purgandum? Et quid agit illa vox, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7)? Etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus committuntur: tamen si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoravi, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris. In illas igitur ignorantiae densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima rationalis, non solum indocta, verum etiam indocilis jacet, quare, aut quando, aut unde contrusa est? Si natura est hominis sic incipere, et non jam vitiosa est ista natura; cur non talis creatus est Adam? Cur ille capax praecepti, et valens uxori et omnibus animalibus nomina imponere? Nam et de illa dixit, Haec vocabitur mulier; et, Quodcumque vocavit Adam animam vivam, hoc est nomen ejus (Gen. II, 23, 19). Iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, a quibus genitus sit, jam reus delicti, nondum capax praecepti, tam profunda ignorantiae caligine involutus et pressus, ut neque tanquam de somno excitari possit, ut haec saltem demonstrata cognoscat; sed exspectetur tempus, quo hanc nescio quam velut ebrietatem, non per unam noctem, sicut quaelibet gravissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat: quod donec fiat, tam multa quae in majoribus punimus, toleramus in parvulis, ut numerari omnino non possint: hoc tam magnum ignorantiae atque infirmitatis malum, si in hac vita jam nati parvuli contraxerunt, ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate commissa repente tantis tenebris involuti sunt? CAPUT XXXVII. 68. Si Adam non talis est creatus quales nascimur, cur Christus expers peccati infans natus est et imbecillis. Dicet aliquis: Si haec natura pura non est, sed vitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam; cur Christus longe excellentior, et certe sine ullo peccato natus ex virgine, in hac tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit? Huic propositioni respondemus: Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis praecedente peccato, non est creatus in carne peccati. Nos ideo tales, quia illius praecedente peccato, nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis, quia ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3). Non enim hic agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non parvulus factus est, sed perfecta mole membrorum: potest enim dici, etiam pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis pulli parvuli nascerentur; quod quale sit nunc non quaerimus: sed agitur de illius mentis quadam valentia usuque rationis, quo praeceptum Dei legemque mandati et docilis Adam caperet, et facile posset custodire, si vellet. Nunc autem homo sic nascitur, ut omnino non possit, propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem, non carnis, sed mentis; cum omnes fateamur in parvulo non alterius, sed ejusdem substantiae cujus in primo homine fuit, hoc est, rationalem animam degere. Quanquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas, nescio quid, quantum arbitror, poenale demonstrat. Movet enim, si primi illi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, qui nec lingua, nec manibus, nec pedibus uterentur. Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit parvulos nasci. Quamvis, cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propter hoc Deus parvulam viro conjugem fecit, quam aedificavit in mulierem: unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes protinus facere. CAPUT XXXVIII. 69. Ignorantia et infirmitas infantis. Sed ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus praestitit, quorum pulli quamvis sint parvuli, neque accedentibus corporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt, et matres agnoscunt, nec sugendis uberibus cura et ope admoventur aliena, sed ea ipsi in maternis corporibus loco abdito posita mirabili facilitate noverunt. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei, nec manus saltem ad scalpendum habiles, et nisi ope nutrientis admotis labris papillae uberis ingerantur, nec ubi sint sentiunt, et juxta se jacentibus mammis magis possint esurientes flere, quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit haec omnino infirmitas corporis: nec fuisset caro Christi in similitudine carnis peccati, nisi caro esset ista peccati, cujus pondere rationalis anima sic gravatur; sive et ipsa ex parentibus tracta sit, sive ibidem creata, sive desuper inspirata, quod nunc quaerere differo. CAPUT XXXIX. 70. Quatenus evacuetur peccatum per Baptismum in parvulis, similiter et in adultis, et quid inde consequatur utilitatis. In parvulis certe gratia Dei, per Baptismum ejus qui venit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut evacuetur caro peccati. Evacuatur autem, non ut in ipsa vivente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur, et non sit; sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si post Baptismum vixerit, atque ad aetatem capacem praecepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam ejus susceperit, si reprobatus esse noluerit. Nam nec grandibus hoc praestatur in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipotentissimi Creatoris, ut lex peccati, quae inest in membris repugnans legi mentis, prorsus penitus exstinguatur, et non sit: sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subjecta mente serviret, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit, habeatur; ipsa vero soluto reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et interclusione destructa, qua hominem a suo Creatore separabat, maneat in certamine, quo corpus nostrum castigamus et servituti subjicimus (I Cor. IX, 27), vel ad usus licitos et necessarios relaxanda, vel continentia cohibenda. Sed quoniam divino Spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani novit vel praeterita, vel praesentia, vel futura, talis vita humana praecognita atque praedicta est, ut non justificetur in conspectu Dei omnis vivens (Psal. CXLII, 2); fit ut per ignorantiam vel infirmitatem non exsertis adversus eam totis viribus voluntatis, eidem ad illicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto meliores sumus. Sed quoniam de hac quaestione in qua quaeritur, utrum possit, vel utrum sit, fuerit, futurusve sit homo sine peccato in hac vita, excepto illo qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30), aliquanto diligentius disserendum est; iste sit hujus voluminis modus, ut illud ab alio quaeramus exordio. LIBER SECUNDUS. Disputat Augustinus contra eos qui dicunt, quod in hac vita sint, fuerint, et futuri sint homines nullum habentes omnino peccatum: qua de re propositis quatuor quaestionibus docet primo, hominem in hac vita sine peccato esse posse per Dei gratiam et liberum ipsius arbitrium. Postea probat non esse tamen quemquam in hac vita degentem sine ullo prorsus peccato. Tertio, ideo non esse, quia nemo est qui tantum velit, quantum res exigit, dum vel latet quod justum est, vel facere non delectat. Quarto loco, nullum prorsus, excepto uno Mediatore Christo, vel esse, vel fuisse, vel futurum esse hominem ab omni peccato immunem.

CAPUT PRIMUM. 1. Quid hactenus peractum, quidve hoc libro tractandum. De Baptismo parvulorum, Marcelline charissime, quod non solum eis ad regnum Dei, verum etiam ad salutem vitamque aeternam adipiscendam detur, quam sine Dei regno, et sine Christi salvatoris societate, in quam nos suo sanguine redemit, habere nullus potest, priore libro satis, ut arbitror, disputavimus. In hoc autem, vivatne aliquis in hoc saeculo, vel vixerit, victurusve sit sine ullo omnino peccato, excepto uno Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 5, 6), quanta ipse donat diligentia vel facultate, disserendum enodandumque suscepi: cui disputationi si se identidem aliqua necessitate vel opportunitate inseruerit quaestio de Baptismo vel peccato parvulorum, mirandum non erit, nec defugiendum ut eis locis ad omnia quae responsionem nostram flagitant, sicut valemus respondeamus. CAPUT II. 2. Libero arbitrio quidam nimium tribuunt. Ignorantia et infirmitas. Hujus autem quaestionis solutio de hominis vita sine ulla subreptione vel praeoccupatione peccati, propter quotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. Sunt enim quidam tantum praesumentes de libero humanae voluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adjuvandos nos divinitus opinentur, semel ipsi naturae nostrae concesso liberae voluntatis arbitrio. Unde fit consequens ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem, hoc est, ne tentatione vincamur, vel cum fallit et praeoccupat nescientes, vel cum premit atque urget infirmos. Quam sit autem noxium, et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque contrarium, ipsique religioni qua imbuti sumus, et pietati qua Deum colimus, quam vehementer adversum, ut pro tali accipiendo beneficio Dominum non rogemus, atque in ipsa oratione dominica, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13), frustra positum existimemus, verbis explicare non possumus. CAPUT III. 3. Quomodo Deus nihil praecipit impossibile. Opera misericordiae remedia sunt ad abolenda peccata. Acute autem sibi videntur dicere, quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod « si nolumus, non peccamus; nec praeciperet Deus homini, quod esset humanae impossibile voluntati. » Sed hoc non vident, quod ad nonnulla superanda, vel quae male cupiuntur, vel quae male metuuntur, magnis aliquando et totis viribus opus est voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros praevidit, qui per prophetam veridice dici voluit, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Tales itaque nos futuros Dominus praevidens, quaedam salubria remedia contra reatum et vincula peccatorum etiam post Baptismum dare ac valere dignatus est, opera scilicet misericordiae, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Quis enim cum aliqua spe adipiscendae salutis aeternae de hac vita emigraret, manente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; nisi post paululum sequeretur, Sic loquimini, et sic facite, tanquam per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio (Jacobi II, 10, 12, 13)? CAPUT IV. 4. Concupiscentia quatenus in nobis. Baptizatis non ipsa concupiscentia, sed solus in eam consensus nocet. Concupiscentia igitur tanquam lex peccati manens in membris corporis mortis hujus, cum parvulis nascitur, in parvulis baptizatis a reatu solvitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur: parvulos non baptizatos reos innectit, et tanquam irae filios, etiamsi parvuli moriantur, ad condemnationem trahit. In grandibus autem baptizatis, in quibus jam ratione utentibus quidquid eidem concupiscentiae mens ad peccandum consentit, propriae voluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto etiam reatu, quo vinctos originaliter detinebat, ad agonem interim manet, non sibi ad illicita consentientibus nihil omnino nocitura, donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), et pace perfecta nihil quod vincatur existat. Consentientes autem sibi ad illicita reos tenet, et nisi per medicinam poenitentiae et opera misericordiae per coelestem sacerdotem pro nobis interpellantem sanentur, ad secundam mortem damnationemque perducit. Propter hoc et Dominus orare nos docens, inter caetera monuit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12 et 13). Manet enim malum in carne nostra, non natura in qua divinitus creatus est homo, sed vitio quo voluntate prolapsus est, ubi amissis viribus, non ea qua vulneratus est, voluntatis facilitate sanatur. De hoc malo dicit Apostolus: Scio quoniam non habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18). Cui malo non obedire praecipit, cum dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Id. VI, 12). Si ergo his desideriis concupiscentiae carnis illicita voluntatis inclinatione consensimus, ad hoc sanandum dicimus, Dimitte nobis debita nostra: adhibentes remedium ex opere misericordiae, in eo quod addimus, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ut autem non ei consentiamus, deprecamur adjutorium dicentes, Et ne nos inferas in tentationem: [vel, sicut nonnulli codices habent, ne nos inducas in tentationem.] Non quod ipse Deus tali tentatione aliquem tentet; Nam Deus intentator malorum est, ipse autem neminem tentat (Jacobi I, 13): sed ut si forte tentari coeperimus a concupiscentia nostra, adjutorio ejus non deseramur, ut in eo possimus vincere, ne abstrahamur illecti. Deinde addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a vita (II Cor. V, 4): Sed libera nos a malo. Tunc enim nulla erit talis concupiscentia, cum qua certare, et cui non consentire jubeamur. Sic ergo totum hoc in tribus beneficiis positum breviter peti potest: Ignosce nobis ea in quibus sumus abstracti a concupiscentia, adjuva ne abstrahamur a concupiscentia, aufer a nobis concupiscentiam. CAPUT V. 5. Voluntas hominis eget ope Dei. Ad peccandum namque non adjuvamur a Deo: justa autem agere vel justitiae praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adjuvemur a Deo. Sicut enim corporis oculus non adjuvatur a luce, ut ab eadem luce clausus aversusve discedat; ut autem videat adjuvatur ab ea, neque hoc omnino nisi illa adjuverit, potest: ita Deus, qui lux est hominis interioris, adjuvat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum ejus justitiam boni aliquid operemur. Si autem ab illo avertimur, nostrum est; et tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad illicita consentimus. Conversos ergo Deus adjuvat, aversos deserit. Sed etiam ut convertamur, ipse adjuvat: quod certe oculis corporis lux ista non praestat. Cum ergo nobis jubet dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3); nosque illi dicimus, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 5); et, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8): quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Intelligite ergo, qui insipientes estis in populo (Psal. XCIII, 8); et nos illi dicimus, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73): quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30); nosque dicimus, Scimus quia nemo potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21): quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Facite justitiam (Isai. LVI, 1); nosque dicimus, Doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 12): quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Item cum dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6): a quo debemus petere cibum potumque justitiae, nisi ab illo qui esurientibus eam et sitientibus promittit ejus saturitatem? 6. Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos qui dicunt, accepto semel liberae voluntatis arbitrio, nec orare nos debere, ut Deus nos adjuvet, ne peccemus. Talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui quamvis in hoc erraret, quod sibi addendum ad justitiam nihil putabat, seque arbitrabatur ejus plenitudine saturatum; Deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus; quod bis in sabbato jejunaret, quod omnium quae possidebat, decimas daret. Nihil sibi addi ad justitiam jam petebat: sed tamen ex iis quae habebat, gratias Deo agendo, ab illo se accepisse omnia fatebatur: et tamen improbatus est, et quia veluti saturatus nihil de alimentis justitiae jam rogabat accipere, et quod eam publicano esurienti ac sitienti se velut insultans praeferre gestiebat (Luc. XVIII, 10-14). Quid ergo illis fiet, qui etsi fateantur se non habere, vel non plenam habere justitiam; tamen a se ipsis habendam, non a suo Creatore, ubi horreum ejus et fons ejus est, deprecandam esse praesumunt? Nec ideo tamen solis de hac re votis agendum est, ut non subinferatur adnitendo etiam nostrae efficacia voluntatis. Adjutor enim noster Deus dicitur (Psal. LXI, 9), nec adjuvari potest, nisi qui etiam aliquid sponte conatur. Quia non sicut in lapidibus insensatis, aut sicut in eis in quorum natura rationem voluntatemque non condidit, salutem nostram Deus operatur in nobis. Cur autem illum adjuvet, illum non adjuvet; illum tantum, illum autem non tantum; istum illo, illum isto modo; penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio, et excellentia potestatis. CAPUT VI. 7. Quatuor de justitiae perfectione quaestiones. Prima quaestio, an homo sine peccato possit esse in hac vita. Nam qui dicunt esse posse in hac vita hominem sine peccato, non est eis continuo incauta temeritate obsistendum. Si enim esse posse negaverimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc volendo appetit, et Dei virtuti vel misericordiae, qui hoc adjuvando efficit, derogabimus. Sed alia quaestio est, utrum esse possit; alia, utrum sit; alia, si non est cum possit esse, cur non sit; alia utrum qui omnino nunquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, verum etiam potuerit aliquando esse vel possit. In hac quadripartita propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac vita; confitebor posse per Dei gratiam et liberum ejus arbitrium: ipsum quoque liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum etiam ut bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini convertatur; atque ita Dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adjuvet etiam ut possit fieri quod ostenderit, Quid enim habemus quod non accepimus (I Cor. IV, 7)? Unde et Jeremias dicit: Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23). Hinc et in Psalmis cum quidam dixisset Deo, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis; continuo non de se praesumpsit, sed optavit ut faceret: Utinam, inquit, dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. Quis autem optat quod in potestate sic habet, ut ad faciendum nullo indigeat adjumento? A quo autem id optet, quia non a fortuna, vel a fato, vel a quolibet alio praeter Deum, in consequentibus satis ostendens: Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 4, 5, 6, 133). Ab hujus exsecrandae dominationis servitute liberantur, quibus Dominus Jesus [eum recipientibus ], dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Ab ista horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. VIII, 36). His atque hujusmodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum, nec Deum aliquid impossibile homini praecepisse, nec Deo ad opitulandum et adjuvandum, quo fiat quod jubet, impossibile aliquid esse. Ac per hoc potest homo, si velit, esse sine peccato, adjutus a Deo. CAPUT VII. 8. Secunda quaestio, an sit aliquis homo sine peccato in hac vita. Si autem quod secundo loco posueram, quaeratur utrum sit, esse non credo. Magis enim credo Scripturae dicenti, Ne intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Et ideo misericordia Dei opus est, quae superexaltat judicio, quae illi non erit qui non facit misericordiam (Jacobi II, 13). Et quod propheta cum diceret, Dixi, Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei; continuo subjunxit, Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (Psal. XXXI, 5, 6). Non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus: vox enim sanctorum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Unde in ejusdem apostoli Apocalypsi, illa centum quadraginta et quatuor millia sanctorum, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; et non est inventum in ore eorum mendacium, quia irreprehensibiles sunt (Apoc. XIV, 4 et 5); profecto ideo irreprehensibiles sunt, quia se ipsos veraciter reprehenderunt: et ideo non est inventum in ore eorum mendacium, quia si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent, et veritas in eis non esset; et utique mendacium esset, ubi veritas non esset: quoniam justus cum in sermonis exordio accusator sui est (Prov. XVIII, 17), non utique mentitur. 9. Ac per hoc in eo quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest peccare, quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9); et si quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus considerando Scripturas. Non enim advertunt, eo quosque fieri filios Dei, quo esse incipiunt in novitate spiritus; et renovari in interiorem hominem secundum imaginem ejus qui creavit eos (Coloss. III, 10). Non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis vetus infirmitas ejus absumitur: sed renovatio incipit a remissione omnium peccatorum, et in quantum quisque spiritualia sapit, qui jam sapit. Caetera vero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renovationem in meliorem statum immortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. Nam et ipsam Dominus regenerationem vocat, non utique talem qualis fit per Baptismum, sed in qua etiam in corpore perficietur quod nunc spiritu inchoatur. In regeneratione, inquit, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Nam in Baptismo quamvis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen si continuo tota et plena etiam hominis in aeternam novitatem mutatio fieret, non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in veterem corruptionem atque in mortem tendere, in fine postea renovandum, quando vere tota novitas erit: sed excepto corpore, si in ipso animo qui est homo interior, perfecta in Baptismo novitas fieret, non diceret Apostolus, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Profecto enim qui de die in diem adhuc renovatur, nondum totus est renovatus: et in quantum nondum est renovatus, in tantum adhuc in vetustate est. Proinde ex hoc quod adhuc in vetustate sunt, quamvis jam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii saeculi. Ex hoc autem quod in novitate sunt, hoc est, ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritualiter sapiunt, eique congruos mores agunt, filii Dei sunt. Intrinsecus enim exuimus veterem hominem, et induimus novum: quoniam ibi deponimus mendacium, et loquimur veritatem, et caetera quibus Apostolus explicat quid sit exui veterem hominem, et indui novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22-24). Et hoc ut faciant, jam baptizatos fidelesque adhortatur: quod adhuc monendi non essent, si hoc in Baptismo jam perfecte factum esset: et tamen factum est, sicut et salvi facti sumus. Salvos enim nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Sed alio loco dicit, quemadmodum hoc factum est. Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). CAPUT VIII. 10. Perfectio quando. Adoptio ergo plena filiorum in redemptione fiet etiam corporis nostri. Primitias itaque spiritus nunc habemus, unde jam filii Dei reipsa facti sumus: in caeteris vero spe sicut salvi, sicut innovati, ita et filii Dei; re autem ipsa quia nondum salvi, ideo nondum plene innovati, nondum etiam filii Dei, sed filii saeculi. Proficimus ergo in renovationem justamque vitam per quod filii Dei sumus, et per hoc peccare omnino non possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud quod adhuc filii saeculi sumus: per hoc enim et peccare adhuc possumus. Ita fit ut et qui natus est ex Deo, non peccet; et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas non sit in nobis. Consumetur ergo quod filii carnis et saeculi sumus, et perficietur quod filii Dei et spiritu renovati sumus. Unde idem Joannes, Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quid est hoc, sumus et erimus; nisi quia sumus in spe, erimus in re? Nam sequitur, et dicit, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Nunc ergo et ei similes esse jam coepimus, primitias habentes spiritus; et adhuc dissimiles sumus, per reliquias vetustatis. Proinde in quantum similes, in tantum regenerante spiritu filii Dei: in quantum autem dissimiles, in tantum filii carnis et saeculi. Illinc ergo peccare non possumus: hinc vero si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus: donec totum transeat in adoptionem, et non sit peccator, et quaeras locum ejus, et non invenias (Psal. XXXVI, 10). CAPUT IX. 11. Objectio Pelagianorum, Quare justus non gignat justum. Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant, Si peccator genuit peccatorem, ut parvulo ejus reatus originalis peccati in Baptismi acceptione solvatur; etiam justus justum gignere debuit. Quasi ex hoc quisque carnaliter gignat quod justus est, et non ex hoc quod in membris ejus concupiscentialiter movetur, et ad usum propagandi lex peccati mentis lege convertitur. Ex hoc ergo gignit quod adhuc vetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc quod in novitatem promovit inter filios Dei. Filii enim saeculi hujus generant et generantur (Luc. XX, 34). Inde et quod nascitur tale est, quia et quod nascitur de carne, caro est (Joan. III, 6). Justi autem non sunt nisi filii Dei. In quantum autem sunt filii Dei, carne non gignunt; quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. Sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in novitatem perfectam totas vetustatis reliquias commutarunt. Unde quisquis filius de hac parte nascitur vetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse vetustus sit et infirmus: idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renovetur. Quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater justus; spiritu enim justus est, quo eum non genuit: si autem fit, nihil ei oberit etiam pater injustus: iste enim gratia spirituali in spem novitatis aeternae transitum fecit; ille autem mente carnali totus in vetustate permansit. CAPUT X. 12. Conciliat Scripturas. Non igitur contrarium testimonium est, Qui natus est ex Deo, non peccat, ei testimonio quo jam natis ex Deo dicitur, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quamdiu enim homo quamvis totus spe jam, et jam in re ex parte regeneratione spirituali renovatus, adhuc tamen portat corpus quod corrumpitur et aggravat animam; quid quo pertineat, et quid unde dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. Nam, ut ego arbitror, non facile cuiquam Scriptura Dei tam magnum justitiae perhibet testimonium, quam tribus famulis ejus, Noe, Daniel, et Job, quos Ezechiel propheta dicit ab imminente quadam iracundia Dei solos posse liberari (Ezech. XIV, 14): in tribus utique illis viris tria quaedam hominum liberanda genera praefigurans; in Noe, quantum arbitror, justos plebium praepositos propter arcae tanquam Ecclesiae gubernationem; in Daniele, justos continentes; in Job, justos conjugatos: et si quis est forte alius intellectus, de quo nunc non est necesse disquirere. Verumtamen quanta isti justitia praeeminuerint, et hoc prophetico, et aliis divinis testimoniis satis apparet. Nec ideo quisquam sobrius dixerit ebrietatem non esse peccatum, quae tamen subrepsit tanto viro: nam Noe, sicut legimus, fuit aliquando ebrius (Gen. IX, 21), quamvis absit ut fuerit ebriosus. 13. Daniel vero post orationem quam fudit Deo, de se ipse dicit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. IX, 20). Propterea, nisi fallor, per supra memoratum Ezechielem cuidam superbissimo dicitur, Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? Neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur: Quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti jam Apostoli, nullum omnino habentes peccatum; non tamen pro se ipsis, sed pro imperfectis et adhuc peccatoribus dicebant, « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris » (Matth. VI, 12). Ut per hoc, inquiunt, quod dicerent « nostra, » in uno esse corpore demonstrarent, et illos adhuc habentes peccata, et se ipsos qui jam carebant omni ex parte peccato. In Daniele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tanquam propheta praevidens hanc aliquando praesumptionem futuram, cum in oratione saepe dixisset, peccavimus; non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus, Cum orarem, et confiterer peccata populi mei Domino Deo meo; nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum, propter unius corporis societatem si diceret, Cum peccata nostra confiterer Domino Deo meo: sed omnino tam distincte, tanquam de ipsa distinctione satagens, eamque maxime vehementerque commendans, peccata, inquit, mea et peccata populi. Quis huic evidentiae contradicit, nisi quem plus delectat defensare quod sentit, quam quid sentiendum sit invenire? 14. Job autem post tam magnum de illo justitiae testimonium Dei, quid dicat ipse videamus. In veritate, inquit, scio quia ita est. Quemadmodum enim justus erit homo ante Dominum? Si autem velit contendere cum eo, non poterit obedire ei. Et paulo post: Quis, inquit, judicio ejus adversabitur? Quod si fuero justus, os meum impie loquetur. Iterum paulo post: Scio, inquit, quia impunitum me non dimittit. Quia sum impius, quare non sum mortuus? Quod si purificatus nive, et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in sordibus me tinxisti (Job IX, 2, 3, 19, 20, 28-31). Item in alio suo sermone: Quia conscripsisti, inquit, adversus me mala, et induisti me juventutis meae peccata, et posuisti pedem meum in prohibitione, servasti omnia opera mea, et in radices pedum meorum inspexisti, qui veterascunt sicut uter, vel sicut vestimentum a tinea comestum. Homo enim natus ex muliere parvi est temporis, et plenus iracundia, et sicut flos cum floruit et decidit, discessit sicut umbra, non manet. Nonne et hujus curam fecisti venire in judicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita ejus. Et paulo post: Dinumerasti, inquit, omnes necessitudines meas, et nihil te latuit de peccatis meis: signasti peccata mea in folliculo, et annotasti si quid invitus commisi (Job XIII, 26-XIV, 1-5, 16, 17). Ecce et Job confitetur peccata sua, et in veritate se dicit scire quia non est justus quisquam ante Dominum. Et ideo iste hoc in veritate scit, quia si nos dixerimus non habere peccatum, ipsa veritas in nobis non est. Proinde secundum modum conversationis humanae, perhibet ei Deus tam magnum justitiae testimonium: ipse autem se metiens ex regula illa justitiae, quam sicut potest conspicit apud Deum, in veritate scit quia ita est. Et adjungit, Quemadmodum enim justus erit homo ante Dominum? Si enim velit contendere cum eo, non poterit obedire ei: id est, si judicandus ostendere voluerit, non in se inveniri posse quod damnet, non poterit obedire ei: amittit enim etiam illam obedientiam, qua obedire possit praecipienti confitenda esse peccata. Unde quosdam increpat, dicens: Quid vultis mecum judicio contendere (Jerem. II, 29)? Quod ille praecavens: Ne intres, inquit, in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ideo etiam dicit Job, Quis enim judicio ejus adversabitur? Quod si fuero justus; os meum impie loquetur: hoc est enim, Si me justum dixero contra judicium ejus, ubi perfecta illa justitiae regula me convincit injustum, profecto impie loquetur os meum, quia contra Dei veritatem loquetur. 15. Fragilitatem quoque ipsam, vel potius damnationem carnalis generationis ostendens ex originalis transgressione peccati, cum de peccatis suis ageret, velut eorum causas reddens, dixit hominem natum ex muliere parvi esse temporis, et plenum iracundia: qua iracundia, nisi qua sunt omnes, sicut dicit Apostolus, naturaliter, hoc est, originaliter irae filii (Ephes. II, 3)? quoniam filii sunt concupiscentiae carnis et saeculi. Ad ipsam iram pertinere etiam mortem hominis consequenter ostendens. Cum enim dixisset, parvi est temporis, et plenus iracundia; addidit etiam, Et sicut flos cum floruit et decidit, discessit sicut umbra, non manet. Cum autem subjungit, Nonne et hujus curam fecisti venire in judicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita ejus; hoc utique dicit, Curam hominis brevis vitae fecisti venire in judicium tuum. Quantumlibet enim brevis fuerit vita ejus, etiamsi unius diei esset, mundus a sordibus esse non posset, et ideo justissime in judicium tuum veniet. Illud vero quod ait, Dinumerasti omnes necessitudines meas, et nihil te latuit de peccatis meis: signasti peccata mea in folliculo, et annotasti si quid invitus commisi; nonne satis apparuit etiam illa peccata juste imputari, quae non delectationis illecebra committuntur, sed causa devitandae molestiae alicujus, aut doloris, aut mortis? Nam et haec dicuntur quadam necessitate committi, cum omnia superanda sint amore et delectatione justitiae. Potest etiam quod dixit, Et annotasti si quid invitus commisi; ad illam vocem videri pertinere, qua dictum est, Non enim quod volo ago; sed quod odi, hoc facio (Rom. VII, 15). 16. Quid quod ipse Dominus, qui ei perhibuerat testimonium, cum etiam Scriptura, hoc est, Dei Spiritus dixerit, in omnibus quae contigerunt ei, non eum peccasse labiis suis ante Dominum (Job I, 22); postea tamen cum ei loqueretur, increpans locutus est, sicut ipse Job testis est dicens, Quid adhuc ego judicor monitus, et increpationes Domini audiens (Id. XXXIX, 33, sec. LXX)? Nemo autem juste increpatur, nisi in quo est aliquid quod increpatione sit dignum. CAPUT XI. Job praevidit Christum ad passionem venturum. Humilitatis ratio in perfectis. Et ipsa increpatio qualis est, quae ex Domini Christi persona intelligitur? Enumerat illi divina opera potestatis suae sub hac sententia increpans, ut eum dicere appareat: Numquid potes haec tanta quae possum? Quo autem pertinet, nisi ut intelligat Job (etiam hoc ei divinitus inspiratum, ut praesciret Christum ad passionem esse venturum): intelligat ergo quam debet aequo animo tolerare quae pertulit, si Christus in quo peccatum, cum propter nos homo factus esset, omnino nullum fuit, et in quo Deo tanta potentia est, nequaquam tamen passionis obedientiam recusavit? Quod puriore cordis intentione Job intelligens responsioni suae addidit, Auris auditu audiebam te prius, et nunc ecce oculus meus videt te: ideo vituperavi me ipsum, et distabui, et aestimavi me ipsum terram et cinerem (Id. XLII, 5, 6). Quare sibi ita in hoc tam magno intellectu displicuit? Neque enim opus Dei, quo erat homo, recte illi poterat displicere; cum etiam ipsi Deo dicatur, Opera manuum tuarum ne despexeris (Psal. CXXXVII, 8). Sed profecto secundum illam justitiam qua se noverat justum, se vituperavit atque distabuit, aestimavitque se terram et cinerem; mente conspiciens Christi justitiam, in cujus non tantum divinitate, sed nec in anima nec in carne ullum potuit esse peccatum: secundum quam justitiam quae ex Deo est, etiam Paulus apostolus illud suum quod secundum justitiam quae ex lege est, fuit sine querela non solum, damna, verum etiam stercora existimavit (Philipp. III, 6-8).

CAPUT XII. 17. Nemo justus in omnibus. Non igitur praeclarum illud testimonium Dei, quo laudatus est Job, contrarium est ei testimonio quo dictum est, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: quia non id persuadet, prorsus in illo nihil fuisse, quod vel ab ipso veraciter, vel a Domino Deo recte reprehenderetur; quamvis jam justus, et verax Dei cultor, et ab omni opere malo se abstinens, non mendaciter diceretur. Haec enim de illo verba sunt Dei: Animo advertisti in puerum meum Job? Non enim est illi homo similis super terram, sine querela, justus, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo (Job I, 8). Primis verbis ex hominum qui sunt in terra comparatione laudatur. Proinde omnibus qui tunc in terra justi esse potuerunt, excellebat. Non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in profectu justitiae caeteros anteibat. Deinde adjungitur, sine querela, de cujus vita nemo juste quereretur: justus, qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset aequandus: verus Dei cultor, quippe etiam suorum peccatorum verax humilisque confessor: abstinens se ab omni opere malo, mirum si ab omni etiam verbo et cogitatu malo. Quantus quidem Job fuerit ignoramus: sed novimus justum, novimus etiam in perferendis horrendis tribulationum tentationibus magnum; novimus non propter peccata, sed propter ejus demonstrandam justitiam illa omnia fuisse perpessum. Verumtamen haec verba quibus a Domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem, videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae: praesertim quia dicit, Non quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago. Si autem quod odi malum, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne ejus habitat malum: et tamen cum illud ipsum quod condelectatur legi Dei, non habeat nisi ex gratia Dei, adhuc liberationis indigens clamat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 15-25). CAPUT XIII. 18. Perfecta justitia humana imperfecta est. Sunt ergo in terra justi, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter justitiam aequo animo tolerantes. Sed si verum est, imo quia verum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus (I Joan. I, 8); et, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2): non sunt sine peccato; nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur. 19. Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis saepe in hujus quaestionis disputationibus objiciuntur, quid dicamus, nisi quod evidenter Scriptura testatur, eminenti justitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda Veteris Testamenti sacrificia pertinentium. Legimus autem in Epistola quae ad Hebraeos scribitur, quod testimonium in libro superiore jam posui (Supra, lib. 1, n. 50), solum Christum esse principem sacerdotum, qui non haberet necessitatem, sicut illi qui sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis quotidie, deinde pro populi. Talem enim decebat, inquit, habere nos principem sacerdotum, justum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a coelis factum, non habentem quotidianam necessitatem, sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis sacrificium offerre (Hebr. VII, 26, 27). In hoc sacerdotum numero Zacharias, in hoc Phinees, in hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit, et quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter justeque vixerunt; qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis, solo Christo existente, cujus venturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non haberet. 20. Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se Apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? Dixit enim se secundum justitiam quae in lege est, fuisse sine querela: hoc et de illis ita legitur, Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6). Quia ergo quidquid eis inerat justitiae, non erat ad homines simulatum, ideo dictum est, ante Deum. Quod autem de Zacharia et ejus conjuge scriptum est, in omnibus mandatis et justificationibus Domini: hoc ille breviter dixit, in lege. Non enim alia lex illi, alia istis fuit ante Evangelium; sed una atque eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum quam etiam sacerdos erat Zacharias, et vice sua sacrificabat. Et tamen Apostolus, qui simili tunc justitia praeditus fuit, sequitur, et dicit: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi: verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum et virtutem resurrectionis ejus et communicationem passionis ejus, conformatus morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Tantum ergo longe est, ut propter illa verba Zachariam et Elisabeth credamus sine ullo peccato perfectam habuisse justitiam, ut nec ipsum Apostolum ejusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum, non solum in illa legis justitia, quam similem istis habuit, quam inter damna et stercora deputat in comparatione eminentissimae justitiae, quae in fide Christi est; verum etiam in ipso quoque Evangelio, ubi et tanti Apostolatus meruit principatum: quod dicere non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. Ubi etiam sequitur, et adjungit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si comprehendam, in quo et apprehensus sum in Christo Jesu. Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei, in Christo Jesu. Ipse se confitetur nondum accepisse, nondum esse perfectum ea plenitudine justitiae, quam adipisci dilexit in Christo; sed adhuc secundum intentionem sequi, et praeterita obliviscentem in ea quae ante sunt extendi: ut noverimus etiam ad ipsum pertinere illud quod ait, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): quamvis jam esset perfectus viator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione perventor. Denique tales vult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subjungit et dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque Deus vobis revelabit: verumtamen, in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 3-16). Ambulatio ista, non corporis pedibus, sed mentis affectibus et vitae moribus geritur, ut possint esse perfecti justitiae possessores, qui recto itinere fidei de die in diem in sua renovatione proficientes, jam perfecti facti sunt ejusdem justitiae viatores. CAPUT XIV. 21. Sic itaque omnes, quicumque in hac vita divinarum Scripturarum testimoniis in bona voluntate atque actibus justitiae praedicati sunt, et quicumque tales vel post eos fuerunt, quamvis non eisdem testimoniis praedicati atque laudati, vel nunc usque etiam sunt, vel postea quoque futuri sunt; omnes magni, omnes justi, omnes veraciter laudabiles sunt, sed sine peccato aliquo non sunt: quoniam Scripturarum testimoniis, quibus de illorum laudibus credimus, hoc etiam credimus, non justificari in conspectu Dei omnem viventem; ideo rogari, ne intret in judicium cum servis suis; et non tantum universaliter fidelibus omnibus, verum etiam singulis esse orationem dominicam necessariam, quam tradidit discipulis suis. CAPUT XV. 22. Objectio Pelagianorum. Perfectio secundum quiddam. Perfectus in justitia recte dicitur, qui multum in ea profecit.--At enim Dominus ait, « Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est » (Matth. V, 48); quod non praeciperet, inquiunt, si sciret fieri non posse quod praecipit. Non nunc quaeritur utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine ullo sit quisque peccato, cum hanc agit vitam; jam enim supra respondimus, posse fieri: sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quaerimus. Neminem autem esse qui tantum velit, quantum res exigit, ante praecognitum est, sicut Scripturarum, quae supra commemoravi, testimonia tanta declarant. Et tamen cum dicitur cujusque perfectio, qua in re dicatur videndum est. Nam ex Apostolo testimonium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione justitiae quam desiderat, nondum esse perfectum; et tamen continuo dicit, Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus: quod utrumque non diceret, nisi in alia re perfectus esset, in alia non esset. Velut si jam sit quisquam sapientiae perfectus auditor, quod nondum erant illi quibus dicebat, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2): eis quippe et illud ait, Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. II, 6); utique perfectos auditores volens intelligi: potest ergo fieri, sicut dixi, ut jam sit aliquis sapientiae perfectus auditor, cujus nondum sit perfectus et doctor; potest perfectus esse justitiae cognitor, nondum perfectus effector: potest perfectus esse ut diligat inimicos, qui nondum est perfectus ut sufferat. Et qui perfectus est in eo quod omnes homines diligit, quippe qui etiam ad inimicorum dilectionem pervenerit; quaeritur utrum jam sit in ista dilectione perfectus, id est, utrum quos diligit, tantum diligat, quantum illa incommutabilis regula veritatis diligendos esse praescribit. Cum ergo legitur in Scripturis cujusque perfectio, qua in re dicatur, non negligenter intuendum est: quoniam non ideo quisque prorsus sine peccato esse intelligitur, quia in aliqua re dicitur esse perfectus. Quanquam et in hoc possit ita dici, ut non quia jam non est quo proficiat, sed quia ex maxima parte profecit, hoc nomine dignus habeatur: sicut in doctrina Legis dici potest quisquam perfectus, etiamsi eum aliquid adhuc latet; sicut perfectos dicebat Apostolus, quibus tamen ait, Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. CAPUT XVI. 23. Cur Deus praecipit quod scit non observandum. Neque negandum est hoc Deum jubere, ita nos in facienda justitia esse debere perfectos, ut nullum habeamus omnino peccatum. Nam nec peccatum erit, si quid erit, si non divinitus jubetur ut non sit. Cur ergo jubet, inquiunt, quod scit nullum hominum esse facturum? Hoc modo etiam dici potest, cur primis illis hominibus jusserit, qui duo soli erant, quod sciebat eos non esse facturos? Neque enim dicendum est, ideo jussisse, ut nostrum aliquis id faceret, si illi non facerent: hoc enim, ne de illa scilicet arbore cibum sumerent, nonnisi illis solis Deus jussit; quia sicut sciebat quid justitiae facturi non erant, ita etiam sciebat quid justitiae de illis erat ipse facturus. Eo modo ergo jubet omnibus hominibus ut non faciant ullum peccatum, quamvis sit praescius neminem hoc impleturum, ut quicumque impie ac damnabiliter ejus praecepta contempserint, ipse faciat in eorum damnatione quod justum est: quicumque autem in ejus praeceptis obedienter et pie proficientes, nec tamen omnia quae praecepit implentes, sicut sibi dimitti volunt, sic aliis peccata dimiserint, ipse faciat in eorum mundatione quod bonum est. Quomodo enim dimittenti dimittitur per Dei misericordiam, si peccatum non est? aut quomodo non vetatur per Dei justitiam, si peccatum est? 24. Sed ecce, inquiunt, Apostolus dicit, « Bonum certamen certavi, fidem servavi, cursum consummavi; superest mihi corona justitiae, » (II Tim. IV, 7 8): quod non diceret, si haberet ullum peccatum. Imo vero respondeant quomodo potuit haec dicere, cui adhuc restabat ipsius passionis, quam sibi jam impendere dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum ac grande certamen. An ad ejus consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? Quod si ideo talibus verbis certus securusque gaudebat, quia de victoria futuri certaminis certum eum securumque jam fecerat, qui eamdem passionem jam illi revelaverat imminere; non re plenissima, sed spe firmissima haec dixit, et quod futurum esse praesumpsit, tanquam factum fuerit indicavit. Si ergo his verbis etiam hoc adderet, ut diceret, Nullum habeo jam peccatum: hoc quoque illum intelligeremus non de rei factae, sed de rei futurae perfectione dixisse. Sic enim ad ipsius cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod isti putant, cum haec diceret, jam in illo fuisse completum; quemadmodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat etiam in certamine passionis adversarium superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum haec diceret, adhuc in illo fuisse complendum: hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quando jam de Dei promissione praefidens totum ita dicebat tanquam fuisset effectum. Ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat, etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis, atque ita sibi ut dimitteretur orabat: qua Domini pollicitatione certissimus erat, in illo fine, quem adhuc futurum jam fidendo dicebat impletum, nullum se habiturum esse peccatum. Nam, ut alia omittam, miror si cum verba illa dicebat, per quae istis visus est nullum habuisse peccatum, jam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo Dominum terrogaverat, responsumque acceperat, Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Huic tanto viro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanae non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine visionum extolleretur: et audet quisquam, quemquam vel putare vel dicere positum sub onere hujus vitae ab omni omnino mundum esse peccato? 25. Sint licet homines tanta excellentes justitia, ut ad eos de columna nobis loquatur Deus, qualis Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus; cujus magnae laudes pietatis et innocentiae in Scriptura veridica praedicantur, ab ineunte pueritia, ex quo eum mater votum solvens in templo Dei constituit, et servum Domino dedicavit: etiam de talibus scriptum est, Tu propitius eras illis, et vindicans in omnes affectiones eorum (Psal. XCVIII, 6-8). In filios quippe damnationis vindicat iratus: in filios autem gratiae vindicat propitius, dum quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit (Prov. III, 12, et Hebr. XII, 6). Nulla autem vindicta, nulla correptio, nullum Dei flagellum debetur nisi peccato, excepto illo qui in flagella paratus est, ut experiretur omnia secundum similitudinem sine peccato, ut esset sanctus sanctorum sacerdos interpellans etiam pro sanctis, qui non mendaciter etiam de se quisque dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Unde et ipsi qui contra haec disputant, cum sint casta vita, moribusque laudabiles, nec dubitent facere, quod illi diviti pro consequenda vita aeterna consilium requirenti, cum se respondisset jam omnia legis implevisse mandata, praecepit Dominus, si vellet esse perfectus, venderet omnia quae habebat et daret pauperibus, thesaurumque transferret in coelum (Id. XIX, 20, 21): nemo tamen eorum audet dicere se esse sine peccato. Quod, sicut credimus, non fallaci animo dicunt: si autem mentiuntur, eo ipso incipiunt vel augere, vel habere peccatum. CAPUT XVII. 26. Tertia quaestio, cur nemo sit in hac vita sine peccato. Jam ergo quod loco tertio posui videamus. Cum, voluntatem humanam gratia adjuvante divina, sine peccato in hac vita possit homo esse, cur non sit, possem facillime ac veracissime respondere, quia homines nolunt: sed si ex me quaeritur, quare nolunt, imus in longum. Verumtamen etiam hoc sine praejudicio diligentioris inquisitionis breviter dicam. Nolunt homines facere quod justum est, sive quia latet an justum sit, sive quia non delectat. Tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius quam bonum sit novimus, eoque delectamur ardentius. Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quae impediunt voluntatem ne moveatur ad faciendum opus bonum, vel ab opere malo abstinendum. Ut autem innotescat quod latebat, et suave fiat quod non delectabat, gratiae Dei est, quae hominum adjuvat voluntates: qua ut non adjuventur, in ipsis itidem causa est, non in Deo, sive damnandi praedestinati sint propter iniquitatem superbiae; sive contra ipsam suam superbiam judicandi et erudiendi, si filii sint misericordiae. Unde Jeremias cum dixisset, Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos; continuo subjunxit, Corripe me, Domine; verumtamen in judicio, et non in furore tuo (Jerem. X, 23, 24). Tanquam diceret, Scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adjuvor, ut perfecte dirigantur gressus mei: verumtamen hoc ipsum noli sic mecum agere, tanquam in furore quo iniquos damnare statuisti, sed tanquam in judicio, quo doces tuos non superbire. Unde alibi dicitur, Et judicia tua adjuvabunt me (Psal. CXVIII, 175). 27. Nullius proinde culpae humanae in Deum referas causam. Vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. Ad hanc convincendam atque auferendam talis medicina coelitus venit: ad elatum hominem per superbiam, Deus humilis descendit per misericordiam, gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine, quem tanta prae participibus suis charitate suscepit. Neque enim et ipse ita Verbo Dei conjunctus, ut ipsa conjunctione unus filius Dei et idem ipse unus filius hominis fieret, praecedentibus suae voluntatis meritis fecit. Unum quippe illum esse oportebat: essent autem et duo, et tres, et plures, si hoc fieri posset, non per Dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. Hoc ergo praecipue commendatur, hoc in sapientiae atque scientiae thesauris in Christo absconditis, quantum existimare audeo, praecipue docetur et discitur. Ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, implere, nunc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut noverit non suae facultatis, sed divini muneris esse vel quod scit, vel quod delectatur: ac sic ab elationis vanitate sanetur, et sciat quam vere non de terra ista, sed spiritualiter dictum sit, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur Deus summum atque incommutabile bonum, et auctor qualiumcumque bonorum omnium. Ut autem diligatur Deus, charitas ejus diffusa est in cordibus nostris, non per nos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). CAPUT XVIII. 28. Voluntas bona a Deo. Sed laborant homines invenire in nostra voluntate, quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo: et quomodo inveniri possit ignoro. Excepto enim quod Apostolus ait, cum de bonis hominum loqueretur, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Ipsa etiam ratio, quae de iis rebus a talibus quales sumus, iniri potest, quemlibet nostrum quaerentem vehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur; rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gratiae judicemur. 29. Namque illud Apostoli quod commemoravi, sic defendere quidam voluerunt, ut dicerent, « ideo quidquid etiam bonae voluntatis habet homo, Deo tribuendum esse, quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non esset: cum vero ut sit aliquid atque ut homo sit, non habeat nisi a Deo, cur non auctori Deo tribuatur etiam quidquid in illo est bonae voluntatis, quod non esset, nisi esset in quo esset? » Sed hoc modo etiam illud dici potest, malam quoque voluntatem Deo auctori tribuendam: quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in quo esset; ut autem homo sit, Deus auctor est: ita et ejus malae voluntatis, quae nisi hominem haberet ubi esset, esse omnino non posset, quod nefas est dicere. 30. Quapropter nisi obtineamus, non solum voluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur, atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam voluntatem bonam, quae jam in eis bonis est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex Deo nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod dictum est: Quid enim habes quod non accepisti? Nam si nobis libera quaedam voluntas ex Deo est, quae adhuc potest esse vel bona vel mala; bona vero voluntas ex nobis est: melius est id quod a nobis, quam quod ab illo est. Quod si absurdissime dicitur, oportet fateantur etiam bonam voluntatem nos divinitus adipisci. Quanquam voluntas mirum si potest in medio quodam ita consistere, ut nec bona nec mala sit. Aut enim justitiam diligimus, et bona est; et si magis diligimus, magis bona; si minus, minus bona est: aut si omnino non diligimus, non bona est. Quis vero dubitet dicere voluntatem nullo modo justitiam diligentem, non modo esse malam, sed etiam pessimam voluntatem? Si ergo voluntas aut bona est, aut mala, et utique malam non habemus ex Deo; restat ut bonam voluntatem habeamus ex Deo: alioquin nescio, cum ab eo justificamur, quo alio munere ipsius gaudere debeamus. Et hinc scriptum arbitror, Paratur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35); et in Psalmis, A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23); et quod Apostolus ait, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). 31. Quocirca quoniam quod a Deo nos avertimus, nostrum est, et haec est voluntas mala; quod vero ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante atque adjuvante non possumus, et haec est voluntas bona: quid habemus quod non accepimus? Si autem accepimus, quid gloriamur, quasi non acceperimus? Ac per hoc, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), quibus hoc Deus donare voluerit, ejus misericordiae est, non meriti illorum: quibus autem noluerit, veritatis est. Justa namque peccatoribus poena debetur, quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus (Psal. LXXXIII, 12); et misericordia et veritas occurrerunt sibi (Psal. LXXXIV, 11); et universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Et quis explicet quam crebro haec duo conjuncta divina Scriptura commemoret? Aliquando etiam mutatis nominibus, ut gratia pro misericordia ponatur: unde est, Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 14). Aliquando pro veritate judicium: sicut est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). 32. Quare autem illos velit convertere, illos pro aversione punire: quanquam et in beneficio tribuendo nemo juste reprehendat misericordem, et in vindicta exercenda, nemo juste reprehendat veracem; sicut in illis evangelicis operariis, aliis placitam mercedem reddentem, aliis etiam non placitam largientem (Matth. XX, 9, 10), nullus juste culpaverit: consilium tamen occultioris justitiae penes ipsum est. CAPUT XIX. Per gratiam et cognitio boni et delectatio. Nos quantum concessum est sapiamus; et intelligamus, si possumus, Dominum Deum bonum ideo etiam sanctis suis alicujus operis justi aliquando non tribuere vel certam scientiam, vel victricem delectationem, ut cognoscant non a se ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua illuminentur tenebrae eorum, et suavitatem qua det fructum suum terra eorum.

33. Cum autem ab illo illius adjutorium deprecamur ad faciendam perficiendamque justitiam, quid aliud deprecamur, quam ut aperiat quod latebat, et suave faciat quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse deprecandum, ejus gratia didicimus, dum antea lateret; ejus gratia dileximus, dum antea non delectaret: ut qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Extolli quippe in superbiam, propriae voluntatis est hominum, non operis Dei: neque enim ad hoc eos compellit aut adjuvat Deus. Praecedit ergo in voluntate hominis appetitus quidam propriae potestatis, ut fiat inobediens per superbiam. Hic autem appetitus etiam si non esset, nihil molestum esset; et cum hoc voluit homo, sine difficultate noluisset: secutum est autem ex debita justa poena tale vitium, ut jam molestum esset obedire justitiae. Quod vitium nisi adjuvante gratia superetur, ad justitiam nemo convertitur; nisi operante gratia sanetur, justitiae pace nemo perfruitur. Cujus autem gratia vincitur et sanatur, nisi illius cui dicitur, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum, et averte iram tuam a nobis (Psal. LXXXIV, 5)? Quod et si facit, misericordia facit, ut dicatur, Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10). Et quibus non facit, judicio non facit. Et quis dicet illi, Quid fecisti, cui misericordia et judicium pia sanctorum mente cantatur? Idcirco etiam sanctos et fideles suos in aliquibus vitiis tardius sanat, ut in his eos minus quam implendae ex omni parte justitiae sufficit, delectet bonum, sive cum latet, sive cum etiam manifestum est: ut quantum pertinet ad integerrimam regulam veritatis ejus, non justificetur in conspectu ejus omnis vivens. Nec in eo ipso vult nos damnabiles esse, sed humiles, commendans nobis eamdem gratiam suam: ne facilitatem in omnibus assecuti, nostrum putemus esse quod ejus est; qui error multum est religioni pietatique contrarius. Nec ideo tamen in eisdem vitiis nobis permanendum esse existimemus, sed adversus ipsam maxime superbiam, propter quam in eis humiliamur, et nos vigilanter conemur, et ipsum deprecemur ardenter, simul intelligentes et quod sic conamur, et quod sic deprecamur, dono illius nos habere: ut in omnibus non ad nos respicientes, sed sursum cor habentes, Domino Deo nostro gratias agamus, et cum gloriamur, in illo gloriemur. CAPUT XX. 34. Ad quartam quaestionem respondet, nullum, excepto Christo, fuisse, vel esse posse, qui nullum habeat peccatum. Quartum jam illud restat, quo explicito quantum adjuvat Dominus, sermo quoque iste tam prolixus tandem terminum sumat, utrum qui omnino nunquam ullum peccatum habuerit habiturusve sit, non solum quisquam natorum hominum sit, verum etiam potuerit aliquando esse, vel possit. Hunc prorsus nisi unum mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, nullum vel esse, vel fuisse, vel futurum esse, certissimum est. Unde jam multa diximus de Baptismo parvulorum, qui si nullum peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine peccato; verum etiam fuerunt, et erunt. Porro si veraciter illud constitit, unde secundo loco egimus, neminem esse sine peccato (Supra, nn. 8, 9); profecto nec parvuli sine peccato sunt. Ex quo conficitur, etsi quisquam in hac vita esse potuisset, qui virtute ita perficeretur, ut ad tantam plenitudinem justitiae perveniret, qua nullum haberet omnino peccatum, fuisse tamen eum antea peccatorem, unde in istam novitatem vitae converteretur, non esse dubitandum. Etenim in secundo illo loco aliud quaerebatur, aliud in hoc quarto propositum est. Nam in illo, utrum aliquis in hac vita ad perfectam, quae prorsus sine ullo peccato est, vitam perveniret per gratiam Dei, studio voluntatis, hoc requirebatur: in hoc autem quarto, utrum esset in filiis hominum, vel esse potuisset, aut posset, qui non ex peccato ad justitiam perfectissimam perveniret, sed nullo omnino unquam peccato esset obstrictus, hoc quaeritur. Ideo si illa vera sunt, quae tam multa de parvulis diximus, nec est in filiis hominum quisquam, nec fuit, nec erit, excepto uno Mediatore, in quo nobis propitiatio et justificatio posita est, per quam finitis inimicitiis peccatorum reconciliamur Deo. Non itaque ab re est, quantum praesenti causae sufficere videtur, ab ipso exordio generis humani pauca repetere, quibus adversus quaedam, quae movere possunt, legentis animus informetur. CAPUT XXI. 35. Adam et Eva: obedientia homini vehementer commendata a Deo. Posteaquam illi primi homines, vir unus Adam, et ex illo Eva uxor ejus, accepto Dei praecepto servare obedientiam noluerunt, justa eos poena ac debita consecuta est. Sic enim comminatus fuerat Dominus, quod ea die qua vetitum cibum ederent, morte morerentur. Proinde quia utendi ad escam omni ligno quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum vitae plantaverat Deus; ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellavit scientiae boni et mali (Gen. II, 9, 16, 17), quo nomine significaretur experientiae consequentia, et quid boni custodita, et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri: recte profecto intelliguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo vetito, atque usi fuisse concessis, ac per hoc et caeteris, et praecipue ligno vitae. Quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo quod et similiter permissum fuerat, et utilitate praecipua per aetatum labem mutari, quamvis animalia corpora, atque in mortem veterascere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium, et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cujus figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento ejus vivificata nequaquam in labem mortemque nequitiae verteretur? Merito enim de illa dicitur, Lignum vitae est amplectentibus eam (Prov. III, 18). Sicut haec arbor in corporali, sic illa in spirituali paradiso: ista exterioris, illa interioris hominis sensibus praebens vigorem, sine ulla in deterius temporis commutatione vitalem. Serviebant igitur Deo, vehementer sibi commendata pietate obedientiae, qua una colitur Deus. Quae per se ipsa quanta sit, quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub Creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. Absit enim ut bonorum Creator qui fecit omnia, et ecce bona valde (Gen. I, 31), mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. Sed ut ostenderetur homini, cui esset sub tali Domino utilissima servitus, quantum esset solius obedientiae bonum, quam solam de famulo exegerat, cui obedire non propter ipsius dominatum, sed propter servientis utilitatem potius expediret; ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur: ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt, satis intelligeretur quod eis hoc non intulerit arbor cibo noxio perniciosa, sed tantum obedientia violata. CAPUT XXII. 36. Status hominis ante peccatum. Hanc ergo priusquam violassent, placebant Deo, et placebat eis Deus; et quamvis corpus animale gestarent, nihil inobediens in illo adversum se moveri sentiebant. Faciebat quippe hoc ordo justitiae, ut quia eorum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa eidem Domino suo, ita illi corpus ejus obediret, atque exhiberet vitae illi congruum sine ulla resistentia famulatum. Hinc et nudi erant, et non confundebantur. Animam quippe rationalem naturali verecundia nunc pudet, quod in carne, in cujus servitutem jus potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non potest, ut se nolente non moveantur membra, et se volente moveantur. Quae propter hoc in quovis casto, merito appellantur pudenda, quod adversus dominam mentem, quasi suae sint potestatis, sicut libitum est, excitantur: idque solum juris in his habent frena virtutis, ut ad immundas et illicitas corruptiones ea pervenire non sinant. Haec igitur carnis inobedientia, quae in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis primis hominibus, quando nudi erant, et non confundebantur. Nondum quippe anima rationalis domina carnis inobediens exstiterat Domino suo, ut poena reciproca inobedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu quodam confusionis et molestiae suae, quem sensum certe ipsa per inobedientiam suam non intulit Deo. Neque enim Deo pudendum est aut molestum, si nos ei non obedimus, cujus in nos summam potestatem nullo modo minuere valemus: sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non servit; quia hoc fit per infirmitatem quam peccando meruimus, vocaturque peccatum habitans in membris nostris (Rom. VII, 17, 23). Sic est autem hoc peccatum, ut sit poena peccati. Denique posteaquam est illa facta transgressio, et anima inobediens a lege sui Domini aversa est, habere coepit contra eam servus ejus, hoc est corpus ejus, legem inobedientiae; et puduit illos homines nuditatis suae, animadverso in se motu, quem ante non senserant: quae animadversio apertio dicta est oculorum (Gen. III, 7); neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. Sic et de Agar scriptum est, Aperti sunt oculi ejus, et vidit puteum (Id. XXI, 19). Tunc illi homines pudenda texerunt: quae Deus illis membra, ipsi vero pudenda fecerunt. CAPUT XXIII. 37. Naturae corruptio per peccatum, et renovatio per Christum. De hac lege peccati nascitur caro peccati, expianda per illius sacramentum, qui venit in similitudine carnis peccati, ut evacuetur corpus peccati (Rom. VIII, 3), quod et corpus mortis hujus appellatur: unde miserum hominem non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 24, 25). Sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus. Haec enim, cum de peccato arguerentur, Dei sententia meruerunt, quae non in eis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, tamen in omnibus videmus impleri. Cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima justitia obedire Deo, et hanc in membris adversus legem mentis suae legem concupiscentiae non habere: nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati, pro magno obtinetur ab his qui obediunt Deo, desideriis ejusdem concupiscentiae non obedire, et crucifigere in se carnem cum passionibus et concupiscentiis; ut sint Jesu Christi, qui hoc in sua cruce figuravit, quibus per gratiam suam dedit potestatem filios Dei fieri. Non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt eum, ut Deo renascerentur spiritu, qui saeculo nati erant carne. Sic enim de his dictum est: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, non ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. CAPUT XXIV. 38. Incarnatione Verbi quod nobis collatum sit beneficium. Nativitas Christi de carne in quo nostrae similis et dissimilis. Fidelium etiam filii baptizandi. Secutus autem addidit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 12-14): tanquam dicens, Magnum quidem hoc in his factum est, ut Deo nascerentur ex Deo, qui prius nati fuerant ex carne saeculo, quamvis creati ab ipso Deo: sed longe mirabilius factum est, quod cum istis naturae fuerit nasci de carne, beneficii vero nasci ex Deo, propter hoc impertiendum beneficium, ille qui de Deo naturaliter natus est, nasci etiam misericorditer de carne dignatus est: hoc est enim, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Per hoc, inquit, factum est ut nati de carne caro, postea nascendo de spiritu spiritus essemus, et habitaremus in Deo: quia et Deus natus de Deo, postea de carne nascendo caro factus est, et habitavit in nobis. Verbum enim quod caro factum est, in principio erat, et apud Deum Deus erat. Verumtamen ipsa participatio illius in inferiora nostra, ut nostra esset in superiora illius, tenuit quamdam et in carnis nativitate medietatem: ut nos quidem nati essemus in carne peccati, ille autem in similitudine carnis peccati: nos non solum ex carne et sanguine, verum etiam ex voluntate viri et ex voluntate carnis; ille autem tantum ex carne et sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est. Et ideo nos in mortem propter peccatum, ille propter nos in mortem sine peccato. Sicut autem inferiora ejus, quibus ad nos descendit, non omni modo coaequata sunt inferioribus nostris, in quibus nos hic invenit: sic et superiora nostra, quibus ad eum ascendimus, non coaequabuntur superioribus ejus, in quibus eum illic inventuri sumus. Nos enim ipsius gratia facti erimus filii Dei, ille semper natura erat filius Dei: nos aliquando conversi adhaerebimus impares Deo, ille nunquam aversus manet aequalis Deo: nos participes vitae aeternae, ille vita aeterna. Solus ergo ille etiam homo factus manens Deus, peccatum nullum habuit unquam, nec sumpsit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipiendum mundavit, aut suscipiendo mundavit. Ideo Virginem matrem, non lege carnis peccati, id est, non concupiscentiae carnalis motu concipientem, sed pia fide sanctum germen in se fieri promerentem, quam eligeret creavit, de qua crearetur elegit. Quanto magis ergo caro peccati baptizanda est propter evadendum judicium, si baptizata est caro sine peccato propter imitationis exemplum? CAPUT XXV. 39. Objectio Pelagianorum. Quod autem supra respondimus adversus eos qui dicunt, Si peccator genuit peccatorem, justus quoque justum gignere debuit (Supra, n. 11): hoc etiam his respondemus, qui dicunt, de homine baptizato natum jam velut baptizatum haberi debuisse. Cur enim non, inquiunt, in lumbis patris sui potuit baptizari, si secundum Epistolam quae ad Hebraeos scripta est, in lumbis Abrahae Levi potuit decimari (Hebr. VII, 9, 10)? Hoc qui dicunt, attendant non propterea Levi postea non fuisse decimatum, quia jam fuerat decimatus in lumbis Abrahae; sed quia sic ordinatus est honore sacerdotii, ut acciperet decimas, non praeberet: alioquin nec caeteri fratres ejus, qui ei praebebant, decimarentur, quia et ipsi in lumbis Abrahae a Melchisedech jam fuerant decimati. 40. Sed ne quis dicat, propterea recte potuisse Abrahae filios decimari, quamvis jam fuissent in lumbis patris sui decimati, quia decimatio talis res erat, quae in unoquoque homine saepe fuerat facienda, sicut Israelitae annis omnibus, imo ex fructibus omnibus decimas tota vita sua crebras solent praebere Levitis; Baptismum autem tale sacramentum esse quod semel datur, et si jam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset, nonnisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui baptizatus fuerat gigneretur. Qui hoc dicit (ne diu disputem), circumcisionem respiciat, quae semel fiebat, et tamen in singulis singillatim fiebat. Sicut ergo tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur, circumcidendus fuit: sic nunc de baptizato qui natus fuerit, baptizandus est. 41. At enim Apostolus ait, Filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 14): et ideo, inquiunt, fidelium filii jam baptizari minime debuerunt. Miror hoc dicere, qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. Si enim hanc Apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? Cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? Et contra nostram quidem non est assertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum coelorum intercludunt, quamvis eos dicant non habere ullum vel proprium, vel originale peccatum. Aut si eis indignum videtur, ut sancti damnentur, quomodo est dignum ut a regno Dei sancti separentur? Illud potius attendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et immunditia de immundis. Utrumque enim dixit, qui dixit, Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Explicent etiam quomodo justum sit, ut sancti ex fidelibus et immundi ex infidelibus nati, pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum Dei non permittantur intrare. Quid ergo illis ista sanctitas prodest? Nam si damnari faterentur immundos ex infidelibus natos, sanctos autem filios fidelium in Dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio: nunc vero natos de sanctis sanctos, et de immundis immundos, aequaliter dicunt, et quia peccatum non habent, non damnari, et quia Baptismum non habent, a Dei regno separari. Hanc absurditatem talia ingenia non videre quis credat? 42. Nostrae autem, imo ipsius Apostoli sententiae, qui dixit, Ex uno omnes ad condemnationem; et, Ex uno omnes ad justificationem vitae (Rom. V, 16, 18): quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret, Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum attende. CAPUT XXVI. Sanctificatio multiplex Sacramentum catechumenorum. Non unius modi est sanctificatio: nam et catechumenos secundum quemdam modum suum per signum Christi et orationem manus impositionis puto sanctificari: et quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen, et sanctius quam cibi quibus alimur, qnoniam sacramentum est. Verum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae hujus vitae alimur, sanctificari idem apostolus dixit, per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 5), qua oramus, utique nostra corpuscula refecturi. Sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit ut quod in os intraverit, non in ventrem vadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena solvuntur, unde et ad aliam escam quae non corrumpitur, nos Dominus exhortatur (Joan. VI, 27): ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei valet ad intrandum in regnum coelorum, aut ad peccatorum remissionem. Ac per hoc et illa sanctificatio, cujuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit Apostolus, ad istam de Baptismo et de peccati origine vel remissione quaestionem omnino non pertinet. Nam et conjuges infideles in conjugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: Sanctificatur enim vir infidelis in uxore, et sanctificatur mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 14). Non, opinor, quisquam tam infideliter intelligit, quodlibet in his verbis intelligat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor ejus, neque jam baptizari oportere, et ad peccatorum remissionem jam pervenisse, et in regnum coelorum esse intraturum, quia sanctificatus dictus est in uxore.

CAPUT XXVII. 43. Quare baptizentur qui jam de baptizatis nascuntur. Quisquis vero adhuc movetur, quare baptizentur qui jam de baptizatis nascuntur, hoc breviter accipiat. Sicut generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem trahit omnes qui eo modo generantur; sic generatio spiritus gratiae per unum Jesum Christum ad justificationem vitae aeternae ducit omnes qui eo modo praedestinati regenerantur. Sacramentum autem Baptismi profecto sacramentum regenerationis est. Quocirca sicut homo qui non vixerit, mori non potest, et qui mortuus non fuerit, resurgere non potest: ita qui natus non fuerit, renasci non potest. Ex quo conficitur, neminem in suo parente renasci potuisse non natum. Oportet autem, ut si natus fuerit, renascatur: quia nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei (Joan. III, 3). Oportet igitur ut Sacramento regenerationis, ne sine illo male de hac vita exeat, etiam parvulus imbuatur: quod non fit nisi in remissionem peccatorum. Quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus quomodo possent ista fieri, commemoravit quid Moyses fecerit in exaltatione serpentis. Cum itaque per Baptismi sacramentum morti Christi conformentur infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si a christianae fidei regula nolumus aberrare. Quem tamen morsum non in sua vita propria, sed in illo cui primitus inflictus est, acceperunt. 44. Objectio Pelagianorum. Neque illud fallat, quod nec parenti post conversionem obsunt propria peccata: « Quanto enim magis, » inquiunt, « filio ejus obesse non possunt? » Sed qui hoc sentiunt, non attendunt quia sicut parenti, per hoc quod spiritu renatus est, propria peccata non obsunt; ita qui de illo natus est, nisi eo modo renascatur, quae a parente tracta sunt, oberunt. Quia et innovati parentes, non ex primitiis novitatis, sed ex reliquiis vetustatis carnaliter gignunt; et filii ex parentum reliqua vetustate toti vetusti, et in peccati carne propagati, damnationem veteri homini debitam Sacramento spiritualis regenerationis et renovationis evadunt. Illud namque praecipue, propter quaestiones quae de hac re motae sunt vel moveri adhuc possunt, attendere ac meminisse debemus, tantummodo peccatorum omnium plenam perfectamque remissionem Baptismo fieri; hominis vero ipsius qualitatem non totam continuo commutari: sed spirituales primitias in bene proficientibus de die in diem novitate crescente commutare in se quod carnaliter vetus est, donec totum ita renovetur, ut animalis etiam infirmitas corporis ad firmitatem spiritualem incorruptionemque perveniat. CAPUT XXVIII. 45. Lex peccati dicta peccatum. Concupiscentia quomodo in baptizatis perempto ejus malo maneat. Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat Apostolus, cum dicit, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12), non sic manet in membris eorum qui ex aqua et spiritu renati sunt, tanquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena et perfecta fit remissio peccatorum, omnibus inimicitiis interfectis, quibus separabamur a Deo: sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremptum, si non illicitis consensionibus quodam modo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. Ab hac autem vetustate carnis, in qua est lex ista peccati vel peccatum jam remissum, usque adeo spiritus vita discernitur, in cujus novitate baptizati per Dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit Apostolo dicere, tales non esse in peccato, nisi etiam diceret, in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali vita migrarent. Qui enim in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt: vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9). Verumtamen sicut ipsa carne quamvis corruptibili bene utuntur, qui membra ejus ad opera bona convertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque vivunt; sicut denique etiam morte, quae primi peccati poena est, bene utuntur, qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque vera et sancta justitia fortiter et patienter impendunt: sic illa etiam lege peccati, quod jam remissum in vetustate carnis manet, bene utuntur conjugati fideles, qui ex eo quod sunt in Christi novitate, dominari sibi libidinem minime patiuntur; ex eo autem quod adhuc trahunt Adae vetustatem, regenerandos immortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur, et qua illi qui nascuntur renascendo solvuntur. Quamdiu ergo manet lex concupiscentialiter in membris, manente ipsa reatus ejus solvitur; sed ei solvitur, qui Sacramentum regenerationis accepit renovarique jam coepit. Ex illa autem manente concupiscentiae vetustate quod nascitur, renasci indiget ut sanetur. Quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritualiter, filios carnaliter genuerunt; filii vero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt? 46. Nec mireris, quod dixi, manente concupiscentialiter lege peccati reatum ejus solvi per gratiam Sacramenti. Sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, jam praeterierunt et non sunt; eis tamen praeteritis et non tum existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione solvatur: sic contra in hac non jam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae, reatus ejus solvitur, et non erit, cum fit in Baptismo plena remissio peccatorum. Denique si continuo consequatur ab hac vita emigratio, non erit omnino quod obnoxium hominem teneat, solutis omnibus quae tenebant. Sicut ergo non est mirum, praeteritorum dictorum, factorum, atque cogitatorum reatum manere ante peccatorum remissionem: sic contra non debet esse mirum, manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem. CAPUT XXIX. 47. Omnes praedestinati per unum mediatorem Christum et per unam eamdemque fidem salvantur. Parvulorum quoque salvator Christus. Christus etiam infans ignorantia caruit et animi infirmitate. Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), usque in finem carnalis hujus generationis et corruptibilis saeculi, cujus filii generant et generantur, nullo existente homine de quo in hac vita constituto veraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum, excepto uno Mediatore, qui nos Creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum: idem ipse Dominus noster hanc suam medelam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc judicium denegavit eis, quos per certissimam praescientiam et futuram beneficentiam secum regnaturos in vitam praedestinavit aeternam. Namque ante nativitatem carnis infirmitatemque passionis et virtutem resurrectionis suae, earum rerum futurarum fide eos qui tunc fuerant, informabat ad haereditatem salutis aeternae; quarum rerum praesentium fide informavit eos qui cum gererentur aderant, atque impleri praedicta cernebant; quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt, et nos ipsos, et qui deinde futuri sunt, informare non cessat. Una ergo fides est quae omnes salvos facit, qui ex carnali generatione spiritualiter renascuntur, terminata in eo qui venit pro nobis judicari et mori, judex vivorum et mortuorum. Sed hujus unius fidei pro significationis opportunitate per varia tempora sacramenta variata sunt. 48. Idem ipse itaque Salvator est parvulorum atque majorum, de quo dixerunt Angeli, Natus est vobis hodie salvator (Luc. II, 11): et de quo dictum est ad virginem Mariam, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21): ubi aperte demonstratum est, eum hoc nomine, quo appellatus est Jesus, propter salutem quam nobis tribuit, nominari; Jesus quippe, latine Salvator est. Quis est igitur qui audeat dicere Dominum Christum tantum majoribus non etiam parvulis esse Jesum? qui venit in similitudine carnis peccati, ut evacuaret corpus peccati, in quo infirmissimo nulli usui congruis vel idoneis infantilibus membris, anima rationalis miserabili ignorantia praegravatur. Quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo parvulo fuerim suspicatus, quam videmus in parvulis. Per hanc enim etiam, cum motibus irrationabilibus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando vel doloris terrore cohibentur: ut omnino videas illius inobedientiae filios, quae movetur in membris repugnans legi mentis, nec cum vult ratio, conquiescit: verum et ipsa saepe vel dolore corporis, tanquam vapulando compescitur, vel pavescendo, vel tali aliquo animi motu, non tamen voluntate praecipiente comprimitur. Sed quia in eo erat similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti voluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem videatur etiam senescendo illa caro pervenire potuisse, nisi juvenis fuisset occisus. Quae tamen mors in carne peccati inobedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati obedientiae voluntate suscepta est. Ad eam quippe iturus eamque passurus, hoc ait: Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet: sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). His dictis perrexit ad indebitam mortem, factus obediens usque ad mortem. CAPUT XXX. 49. Respondet ad objectionem Pelagianorum. Quapropter illi qui dicunt, Si primi hominis peccato factum est ut moreremur, Christi adventu fieret ut credentes in eum non moreremur; et addunt quasi rationem, dicentes, Neque enim praevaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio vel redemptio profuit Salvatoris: cur non potius hoc attendunt, hoc audiunt, hoc sine dubitatione credunt, quod Apostolus sine ambiguitate locutus est, Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22)? Neque enim aliunde, quam de corporis resurrectione dicebat. Omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit, et omnium corporis resurrectionem in vitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. Quomodo ergo plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo; cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem vitam, sed ad perpetuam resurgamus? Nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato; ut fuso sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. Et ideo, Hic est, ait, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). CAPUT XXXI. 50. Cur non simul per Baptismum cum peccatis mors etiam ipsa aboleatur. Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem: sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent. Ac per hoc nemo propter illam vitam, quae post istam mortem beata futura est, per virtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret; sed propter removendam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum. Plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donavit. Quid enim magnum erat, videndo non mori eos qui crederent, credere se non moriturum? Quanto est majus, quanto fortius, quanto laudabilius, ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum? Denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino vivant (I Thess. IV, 16). Et recte illis, quia non erunt jam posteri qui propter hoc credant, non sperando quod non vident, sed amando quod vident. Quae fides est enervis et debilis, nec fides omnino dicenda, quandoquidem fides ita definita est: Fides est sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur. Unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebraeos Epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui Deo fide placuerunt: Secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Et paulo post eamdem fidei laudem ita conclusit: Et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem, non tulerunt promissiones Dei: pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Hebr. XI, 1, 13, 39, 40). Haec laus fidei non esset, nec omnino, ut jam dixi, fides esset, si homines in credendo praemia visibilia sequerentur, hoc est, si fidelibus merces immortalitatis in hoc saeculo redderetur. 51. Hinc et ipse Dominus mori voluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis (Id. II, 14, 15). Hoc testimonio satis etiam illud monstratur, et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est, ex peccato accidisse, quod ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis verissime diceretur: unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio moriebatur, dixit, quod paulo ante commemoravi, Ecce veniet princeps mundi, id est, diabolus, qui potestatem habebat mortis, et in me nihil inveniet, id est, peccati, propter quod homines mori fecit. Et quasi diceretur ei, Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc: id est, ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de obedientia et justitia factus obediens usque ad mortem. Et hoc ergo illo testimonio demonstratum est, et quod timorem mortis fideles vincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes immortalitas consecuta. CAPUT XXXII. 52. Cur Christus post resurrectionem praesentiam suam mundo subduxerit. Quamvis itaque multa Dominus visibilia miracula fecerit, unde ipsa fides velut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret, et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret (tanto est enim fortior, quanto magis jam ista non quaerit): tamen illud quod promissum speramus, invisibiliter voluit exspectari, ut justus ex fide viveret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit, inter homines esse voluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos hujus rei testes habere dignatus est, in coelum ascenderit, illorum quoque se oculis auferens, nihilque tale cujusquam eorum carni jam tribuens, quale in carne propria demonstraverat; ut et ipsi ex fide viverent, ejusque justitiae, in qua ex fide vivitur, praemium quod postea erit visibile, nunc interim per patientiam invisibiliter exspectarent. Ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de Spiritu sancto: Non potest ipse venire, nisi ego abiero. Hoc enim erat dicere, non poteritis juste vivere ex fide, quod de meo dono, id est, de Spiritu sancto habebitis, nisi a vestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritualiter cor vestrum invisibilia credendo proficiat. Hanc ex fide justitiam identidem, loquens de Spiritu sancto, ita commendat: Ille, inquit, arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me; de justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 7-10). Quae est ista justitia, qua eum non viderent, nisi ut justus ex fide viveret, et non respicientes quae videntur, sed quae non videntur, spiritu ex fide spem justitiae exspectaremus? CAPUT XXXIII. 53. Respondet ad objectionem Pelagianorum. Qui autem dicunt: Si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam Redemptor nobis tribuit, moreremur: non intelligunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc vitam obsint, Deus solvit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone justitiae. Posset enim et alius hoc non intelligens dicere, Si propter peccatum dixit Deus homini, In sudore vultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra: quare et post remissionem labor hic permanet, et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? Item si propter peccatum dictum est mulieri, In gemitu paries (Gen. III, 19, 16): cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur? Et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a Deo primos homines haec audisse atque meruisse: nec resistit his verbis divini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem Litteris adversatur. CAPUT XXXIV. 54. Cur remisso peccato poena adhuc exigatur. Verum quia et tales non desunt; quemadmodum eis hac quaestione proposita respondemus, dicentes, ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina exercitationesque justorum: ita et illis quos de morte corporis similiter movet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur, et post peccatorum remissionem, ut magnus timor ejus a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. Si enim parva virtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis metum vincere, non esset tanta martyrum gloria, nec Dominus diceret, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Quod in Epistola sua Joannes ita dicit: Sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Nequaquam igitur in morte pro justitia subeunda vel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. Cujus timorem qui vincit ex fide, magnam ipsius fidei comparat gloriam justamque mercedem. Unde mirandum non est, et mortem corporis non fuisse eventuram homini, nisi praecessisset peccatum, cujus etiam talis poena consequeretur; et post remissionem peccatorum eam fidelibus evenire, ut in ejus timore vincendo exerceretur fortitudo justitiae. 55. Caro enim quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi servare justitiam. Unde statuit Deus, ut post ejus peccatum propagata caro peccati, ad recipiendam justitiam laboribus et molestiis eniteretur. Propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam, contra Eden habitavit, id est, contra sedem deliciarum: ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis obedientiam non servavit antequam esset caro peccati. Sicut ergo illi primi homines postea juste vivendo, unde merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo supplicio liberati, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari: sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati. 56. Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha David in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset, eique propter peccatum quod admiserat, eventura mala ex iracundia Dei comminaretur, confessione peccati veniam meruit, respondente propheta quod ei flagitium facinusque remissum sit (II Reg. XII, 13): et tamen consecuta sunt quae Deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. Quare et hic non dicitur, Si Deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus implevit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda vita impediretur aeterna; subsecutum vero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis et propter peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum remissionem propter exercendam justitiam non ademit. CAPUT XXXV. 57. Non declinandum in dextram aut in sinistram. Teneamus ergo indeclinabilem fidei confessionem. Solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato vixit inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. Non declinemus in dextram aut in sinistram. In dexteram enim declinare, est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato: in sinistram autem, per nescio quam perversam et pravam securitatem se tanquam impune dare peccatis. Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus, qui solus sine peccato est, et nostra potest delere peccata; perversae autem sunt quae a sinistris (Prov. IV, 27), amicitiae cum peccatis. Tales etiam illi viginti annorum adolescentuli figuram novi populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dexteram nec in sinistram dicti sunt declinasse. Non enim viginti annorum aetas comparanda est innocentiae parvulorum: sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. Vetus enim Testamentum in quinque Moysi libris excellit, Novum autem quatuor Evangeliorum auctoritate praefulget; qui numeri per se multiplicati ad vicenum perveniunt: quater enim quini, vel quinquies quaterni, viginti sunt. Talis populus, ut praedixi, eruditus in regno coelorum per duo Testamenta, Vetus et Novum, non declinans in dexteram superba praesumptione justitiae, neque in sinistram secura delectatione peccati, in terram promissionis intrabit: ubi jam peccata ulterius nec nobis donanda optemus, nec in nobis punienda timeamus, ab illo Redemptore liberati, qui non venumdatus sub peccato, redemit Israel ab omnibus iniquitatibus ejus, sive propria cujusquam vita commissis, sive originaliter tractis. CAPUT XXXVI. 58. An anima ex traduce. In rebus obscuris, ubi Scripturae non adjuvant, cavenda judicandi temeritas. Scripturae clarae in his quae ad salutem necessaria sunt. Non enim parum paginarum divinarum auctoritati veritatique cesserunt, qui etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere, parvulis remissionem necessariam peccatorum, redemptionem tamen eis opus esse confessi sunt. Alio quippe verbo, etiam ipso de christiana eruditione deprompto, nihil aliud omnino dixerunt. Nec dubitandum est his qui divina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne quae prius voluntate peccati facta est caro peccati, deinceps per successionem transeunte in omnes proscriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati, excepta una similitudine carnis peccati, quae tamen non esset, nisi esset et caro peccati. 59. De anima vero, utrum et ipsa eodem modo propagata, reatu qui ei dimittatur obstricta sit (neque enim possumus dicere, solam carnem parvuli, non etiam animam indigere Salvatoris et Redemptoris auxilio, alienamque ab ea esse gratiarum actione quae in Psalmis est, ubi legimus et dicimus, Benedic, anima mea, Dominum; et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam [Psal. CII, 2-4]): an etiam non propagata, eo ipso quo carni peccati aggravanda miscetur, jam ipsius peccati remissione et sua redemptione opus habeat, Deo per summam praescientiam judicante, qui parvuli ab isto reatu non mereantur absolvi, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua vita egerunt vel boni vel mali: et quomodo Deus etiamsi non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus ejusdem, propter quem redemptio Sacramenti necessaria est et animae parvuli: magna quaestio est, aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur, quam praecipitata reprehendatur assertio. Ubi enim de re obscurissima disputatur, non adjuvantibus divinarum Scripturarum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio, nihil faciens in partem alteram declinando. Et si enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem; illud tamen credo, quod etiam hinc divinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. Habes elaboratum, utinam tam commodum quam prolixum, pro meis viribus opus, cujus prolixitatem fortasse defenderem, nisi id vererer facere defendendo prolixius. LIBER TERTIUS, SEU AD EUMDEM MARCELLINUM EPISTOLA, In qua Augustinus Pelagii circa quaestionem de peccatorum meritis et de parvulorum Baptismo errores, sive nonnullas contra peccatum originale, quas ille suis in Paulum expositionibus insperserat, argumentationes redarguit.

Charissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS episcopus, servus Christi servorumque Christi, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Pelagius existimatus vir sanctus. Ejus expositiones in Paulum. De quaestionibus quas mihi proposueras, ut ad te aliquid scriberem adversus eos qui dicunt Adam etiamsi non peccasset, fuisse moriturum, nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagando transisse, maxime propter Baptismum parvulorum, quem more piissimo atque materno universa frequentat Ecclesia, et quod in hac vita sint, fuerint, futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum, jam duos prolixos absolveram libros: quibus mihi visus sum, non quidem omnibus omnium occurrisse in hac causa motibus animorum, quod vel a me, vel a quoquam utrum fieri possit ignoro, imo fieri non posse non dubito; sed tamen egisse aliquid, quo de his rebus a majoribus traditae fidei defensores contra novitates eorum qui aliter sentiunt, non inermes usquequaque consisterent. Verum post paucissimos dies legi Pelagii quaedam scripta, viri ut audio sancti, et non parvo provectu christiani, quae in Pauli apostoli epistolas expositiones brevissimas continerent: atque ibi comperi, cum ad illum venisset locum, ubi dicit Apostolus, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, atque ita in omnes homines (Rom. V, 12) pertransisse, quamdam eorum argumentationem qui negant parvulos peccatum originale gestare: quam fateor in illis tam longis voluminibus meis non refelli, quia in mentem mihi omnino non venerat, quemquam posse talia cogitare, vel dicere. Quapropter quoniam illi operi, quod jam certo fine concluseram, nihil addere volui; et ipsam eisdem verbis quibus eam legi, et quid mihi contra videatur, huic epistolae inserendum putavi. CAPUT II. 2. Objectio Pelagii. Parvuli in credentium et fidelium numero deputati. Sic ergo illa argumentatio posita est: Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sunt, ita illam impugnare nituntur: Si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest; quia similiter, imo et magis dicit per unum salvari, quam per unum ante perierunt. Huic ergo, ut dixi, argumento in illis duobus libris quos ad te scripsi, nihil respondi, neque id mihi prorsus redarguendum proposui. Nunc ergo prius illud attende, quemadmodum cum dicunt, Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocet, et Christi justitia etiam non credentibus prodest, absurdissimum utique et falsissimum judicant, ut Christi justitia etiam non credentibus prosit; unde putant confici, nec primi hominis peccatum parvulis non peccantibus nocere potuisse, sicut et Christi justitia prodesse ullis non credentibus non potest. Dicant itaque, Christi justitia quid baptizatis parvulis prosit: dicant omnino quod volunt. Profecto enim, si se Christianos esse meminerunt, aliquid prodesse non ambigunt. Quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam ipsi asserunt, non credentibus non potest. Unde coguntur parvulos baptizatos in credentium numero deputare; et auctoritati sanctae ubique Ecclesiae consentire, quae fidelium eos nomine non censet indignos, quibus justitia Christi etiam secundum istos prodesse nonnisi credentibus posset. Sicut ergo eorum per quos renascuntur, justitiae spiritus responsione sua trajicit in eos fidem, quam voluntate propria nondum habere potuerunt: sic eorum per quos nascuntur, caro peccati trajicit in eos noxam, quam nondum vita propria contraxerunt. Et sicut eos vitae spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in Adam generaverat peccatores: illa enim carnalis generatio est, haec spiritualis: illa facit filios carnis, haec filios spiritus: illa filios mortis, haec filios resurrectionis; illa filios saeculi, haec filios Dei; illa filios irae, haec filios misericordiae; ac per hoc illa peccato originali obligatos, ista omnis peccati vinculo liberatos. 3. Postremo ad id quod intellectu perspicacissimo assequi non valemus, auctoritate divina consentire cogamur. Bene quod ipsi nos admonent, justitiam Christi nisi credentibus prodesse non posse, et prodesse aliquid parvulis confitentur: unde, ut diximus, necesse est eos baptizatos in credentium numero sine ulla tergiversatione constituant. Consequenter igitur, si non baptizentur, inter eos qui non credunt, erunt; ac per hoc nec vitam habebunt, sed ira Dei manet super eos; quoniam qui non credit Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum: et judicati sunt; quoniam qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 36, 18): et condemnabuntur; quoniam qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Jam nunc videant isti, qua justitia tentent vel conentur asserere, non ad vitam aeternam, sed ad iram Dei pertinere, et divinitus judicari atque damnari homines qui sine peccato sunt; si quemadmodum proprium, ita nullum in eis est etiam originale peccatum. 4. Jam caeteris, quae Pelagius insinuat eos dicere, qui contra originale peccatum disputant, in illis duobus prolixi mei operis libris satis, quantum arbitror, dilucideque respondi. Quod etsi quibusdam vel parum vel obscurum videbitur, dent veniam, et componant cum eis, qui fortasse illud non quia parum est, sed quia nimium, reprehendunt: et qui ea, quae pro natura quaestionum dilucide dicta existimo, adhuc non intelligunt, non mihi calumnientur pro negligentia vel pro meae facultatis indigentia, sed Deum potius pro accipienda intelligentia deprecentur. CAPUT III. 5. Pelagius laudatus a nonnullis. Argumenta contra peccatum originis, quae Pelagius in Commentario suo proponit. Verumtamen nos non negligenter oportet attendere, istum, sicut eum qui noverunt loquuntur, bonum ac praedicandum virum, hanc argumentationem contra peccati propaginem, non ex propria intulisse persona, sed quid illi dicant qui eam non approbant intimasse, nec solum hoc quod modo proposui eique respondi, verum etiam caetera quibus me in illis libris jam respondisse recolui. Nam cum dixisset, Si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest; quod in iis quae respondi, cernis quam non solum non expugnet quod dicimus, sed etiam nos admoneat quid dicamus: secutus adjunxit, Deinde aiunt, Si Baptismus mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato: non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Illud quoque accedit, inquit, quia si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati, et ipsa sola poenam meretur: injustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum. Dicunt etiam, inquit, nulla ratione concedi, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena. 6. Videsne, obsecro, quemadmodum hoc totum Pelagius, non ex sua, sed ex aliorum persona indiderit scriptis suis, usque adeo sciens hanc nescio quam esse novitatem, quae contra antiquam Ecclesiae insitam opinionem sonare nunc coeperit, ut eam ipse confiteri aut verecundatus, aut veritus fuerit. Et forte hoc ipse non sentit, quod sine peccato nascatur homo, cui fatetur necessarium esse Baptismum, in quo fit remissio peccatorum: et quod sine peccato damnetur homo, quem necesse est non baptizatum in non crendentibus deputari; quia utique Scriptura evangelica fallere non potest, in qua apertissime legitur, Qui non crediderit, condemnabitur: postremo, quod sine peccato imago Dei non admittatur ad regnum Dei, quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5): atque ita vel in aeternam mortem sine peccato praecipitetur, vel quod est absurdius, extra regnum Dei habeat vitam aeternam; cum Dominus praedicens quid suis in fine dicturus sit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi, manifestaverit etiam quid sit ipsum regnum quod dicebat, ita concludens, Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Haec ergo et alia quae istum sequuntur errorem, nimium perversa et christianae repugnantia veritati, credo quod vir ille tam egregie christianus omnino non sentiat. Sed fieri potest ut etiam istorum argumentis, qui contra peccati traducem sentiunt, adhuc fortasse ita moveatur, ut audire vel nosse quid contra eos dicatur, exspectet: et ideo quid illi dicant, qui contra peccati traducem sentiunt, nec tacere voluit, ut quaestio discutienda insinuaretur, et a persona sua removit, ne hoc etiam ipse sentire judicaretur. CAPUT IV. 7. Jesus etiam infantium Jesus est. Ostendit veteres nihil dubitasse de originali infantium peccato. Ego autem etsi refellere istorum argumenta non valeam, video tamen inhaerendum esse iis quae in Scripturis sunt apertissima, ut ex his revelentur obscura; aut si mens nondum est idonea, quae possit ea vel demonstrata cernere, vel abstrusa investigare, sine ulla haesitatione credantur. Quid autem apertius tot tantisque testimoniis divinorum eloquiorum, quibus dilucidissime apparet, nec praeter Christi societatem ad vitam salutemque aeternam posse quemquam hominum pervenire, nec divino judicio injuste posse aliquem damnari, hoc est, ab illa vita et salute separari? Unde fit consequens ut quoniam nihil agitur aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ut incorporentur Ecclesiae, id est, Christi corpori membrisque socientur; manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc eis collatum fuerit, pertinere. Non autem damnari possent, si peccatum utique non haberent. Hoc quia illa aetas nulla in vita propria contrahere potuit, restat intelligere vel si hoc nondum possumus, saltem credere, trahere parvulos originale peccatum. 8. Ac per hoc si ambigui aliquid habent verba apostolica quibus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), possuntque in aliam duci transferrique sententiam: numquid et illud ambiguum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5)? Numquid et illud, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21)? Numquid etiam illud, Quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Id. IX, 12); hoc est, quia non est necessarius Jesus eis qui non habent peccatum, sed eis qui salvandi sunt a peccato? Numquid etiam illud, Quia nisi manducaverint homines carnem ejus, hoc est, participes facti fuerint corporis ejus, non habebunt vitam (Joan. VI, 54)? His atque hujusmodi aliis, quae nunc praetereo, testimoniis divina luce clarissimis, divina auctoritate certissimis, nonne veritas sine ulla ambiguitate proclamat, non solum in regnum Dei non baptizatos parvulos intrare non posse, sed nec vitam aeternam posse habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur, sacramento Baptismatis imbuuntur? Nonne veritas sine ulla dubitatione testatur, eos non ob aliud ad Jesum, hoc est, ad salvatorem et ad medicum Christum piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam Sacramentorum ejus possint a peccati peste sanari? Quid ergo cunctamur Apostoli verba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intelligere, ut his congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus? 9. Quanquam toto ipso loco, ubi per unius peccatum multorum condemnationem, et per unius justitiam multorum justificationem Apostolus loquitur, nihil mihi videatur ambigui, nisi quod ait, Adam formam futuri (Rom. V, 14). Hoc enim revera non solum huic sententiae convenit, qua intelligitur futuros ejus posteros ex eadem forma cum peccato esse generatos; sed etiam in alios et alios intellectus possunt haec verba deduci. Nam et nos aliud inde aliquando diximus, et aliud fortasse dicemus, quod tamen huic intellectui non sit adversum (Epist. 157, n. 20; supra lib. 1, n. 13; infra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46, et contra Julianum, lib. 6, n. 9): et ipse Pelagius non uno modo id exposuit. Caetera vero quae ibi dicuntur, si diligenter advertantur atque tractentur, sicut in primo duorum illorum libro utcumque conatus sum, etiamsi subobscurum pariunt rerum ipsarum necessitate sermonem, non tamen poterunt alium sensum habere, nisi per quem factum est ut antiquitus universa Ecclesia retineret, fideles parvulos originalis peccati remissionem per Christi Baptismum consecutos. CAPUT V. 10. Testimonium Cypriani. Unde non immerito beatus Cyprianus satis ostendit, quam hoc ab initio creditum et intellectum servet Ecclesia: qui cum parvulos a materno utero recentissimos jam idoneos ad percipiendum Christi Baptismum assereret, quoniam consultus fuerat, utrum hoc ante octavum diem fieri deberet: quantum potuit, conatus est eos demonstrare perfectos; ne quis quasi pro numero dierum, quia octavo antea circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos existimaret (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum). Sed cum magnum eis defensionis patrocinium praestitisset, ab originali tamen peccato eos immunes non esse confessus est: quia si hoc negaret, ipsius Baptismi causam, propter quem percipiendum eos defendebat, auferret. Potes ipsam epistolam memorati martyris de Baptizandis parvulis legere, si volueris: neque enim potest deesse Carthagini. Verum in hanc etiam nostram, quantum praesenti quaestioni satis visum est, pauca inde transferenda arbritatus sum, quae prudenter attende. Quantum vero, inquit, ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quo nati sunt constitutos, baptizari non oportere, et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares; longe aliud in concilio nostro visum est. In hoc enim quod tu putabas esse faciendum, nemo consensit; sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato misericodiam Dei et gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat, « Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare » (Luc. IX, 56): quantum in nobis est, si fieri potuerit, nulla anima perdenda est. Advertisne quid dicat, quemadmodum sentiat, non tantum carni, sed animae quoque infantis exitiabile esse atque mortiferum, sine illo salutari Sacramento exire de hac vita? Unde si jam nihil aliud diceret, intelligere nostrum fuit, sine peccato animam perire non posse. Sed vide paulo post defendens innocentiam parvulorum, quid tamen de illis apertissime fateatur. Caeterum si homines, inquit, impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si etiam gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur et Baptismo atque gratia nemo prohibetur: quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata. 11. Vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula vir tantus ista loquatur? Qui haec documenta certissima ideo protulit, ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit, et unde concilii decretum constitutum esse commemorat, ut scilicet etiam ante octavum diem ex quo die natus esset infans, eum, si afferretur, baptizare nemo dubitaret, per haec firmamenta probaretur. Neque enim hoc tunc quasi novum aut quasi aliqua cujusquam contradictione pulsatum, concilio statuebatur seu firmabatur, quod obstricti originali peccato tenerentur infantes: sed cum illic alia consultatio versaretur, et disceptaretur, propter legem carnalis circumcisionis, utrum eos et ante octavum diem baptizare oporteret; ideo ei qui hoc negabat, nemo consensit, quia jam non consulendum nec disceptandum, sed firmum certumque habebatur, animam saluti aeternae perituram, si hanc vitam sine illius Sacramenti consecutione finiret: quamvis ab utero recentissimi parvuli solo reatu essent peccati originalis obstricti: quare illis etsi multo facilior, quod alienorum, sed tamen esset necessaria remissio peccatorum. His certis illa incerta de octavo die quaestio dissoluta est, atque in concilio judicatum, homini nato, ne in aeternum pereat, omni die debere succurri: cum etiam de ipsa carnali circumcisione ratio redderetur, quod umbra esset futuri: non quo intelligeremus etiam Baptismum octavo ex quo natus est homo die dari oportere, sed nos in Christi resurrectione spiritualiter circumcidi, qui tertio quidem post diem passionis, in diebus tamen hebdomadarum, quibus tempora provolvuntur, octavo, hoc est, post sabbatum primo die a mortuis resurrexit. CAPUT VI. 12. Consensus omnium circa peccatum originale. Et nunc nescio cujus novae disputationis audacia quidam nobis facere conantur incertum, quod majores nostri ad dissolvenda quaedam quae nonnullis videbantur incerta, tanquam certissimum proferebant. Quando enim primitus hoc disputari coeperit, nescio. Illud tamen scio, quod etiam sanctus Hieronymus, qui hodieque in litteris ecclesiasticis tam excellentis doctrinae fama ac labore versatur, ad quasdam solvendas in suis libris quaestiones, etiam hoc certissimum adhibet sine ulla disceptatione documentum. Nam in eo quod in Jonam prophetam scripsit, cum ad eum venisset locum, ubi commemorantur etiam parvuli jejunio castigati: Major, inquit, aetas incipit, et usque ad minorem pervenit. Nullus enim absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus, et numerabiles anni vitae illius (Job XIV, 5). Si enim stellae mundae non sunt in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo (Id. XXV, 5, 6), et ii qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii (Hieron. super cap. 3 Jonae)? Hunc doctissimum virum si facile interrogare possemus, quam multos utriusque linguae divinarum Scripturarum tractatores et christianarum disputationum scriptores commemoraret, qui non aliud, ex quo Christi Ecclesia est constituta, senserunt, non aliud a majoribus acceperunt, non aliud posteris tradiderunt? Ego quidem quamvis longe pauciora legerim, non memini me aliud audivisse a Christianis, qui utrumque accipiunt Testamentum, non solum in catholica Ecclesia, verum etiam in qualibet haeresi vel schismate constitutis; non memini me aliud legisse apud eos, quos de his rebus aliquid scribentes legere potui, qui Scripturas canonicas sequerentur, vel sequi se crederent, credive voluissent. Unde nobis hoc negotium repente emerserit nescio. Nam ante parvum tempus a quibusdam transitorie colloquentibus, cursim mihi aures perstrictae sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo. Qua novitate permotus, et quia opportunum non fuit ut contra aliquid dicerem, et non tales homines erant de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. Et ecce contra Ecclesiam jam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur, ecce contra disputare atque scribere cogimur. CAPUT VII. 13. Joviniani error. Disputatorum quorumlibet sententiae non tanquam auctoritas canonica. Peccatum originale quomodo alienum. Omnes in Adam unus homo fuimus. Ante paucos annos Romae quidam exstitit Jovinianus, qui sanctimonialibus etiam aetate jam provectioribus nuptias persuasisse dicitur, non illiciendo quo earum aliquam ducere vellet uxorem, sed disputando virgines sanctimonio dicatas nihil amplius fidelibus conjugatis apud Deum habere meritorum. Nunquam tamen ei hoc commentum venit in mentem, ut asserere conaretur sine originali peccato nasci hominum filios. Et utique si hoc astrueret, multo proclivius vellent feminae nubere, fetus mundissimos pariturae. Hujus sane scripta, nam et scribere ausus est, cum fratres ad Hieronymum refellenda misissent, non solum in eis nihil tale comperit, verum etiam ad quaedam ejus vana refutanda hoc tanquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa sua documenta deprompsit (Hieron. lib. 2 contra Jovinianum, paulo post initium). Id agentis haec verba sunt: « Qui dicit se, » inquit, « in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare » (I Joan. II, 6). Eligat adversarius e duobus quod vult, optionem ei damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est, similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit, et tanquam agnus coram tondente, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 9, et I Petr. II, 22, 23); ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil (Joan. XIV, 30); qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus (II Cor. V, 21). Nos autem, juxta Epistolam Jacobi, « multa peccamus omnes » (Jacobi III, 2), et nemo mundus a peccatis, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. XIV, 5). Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis confidet mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adam. Unde et David dicit, « Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea » (Psal. L, 7). 14. Haec non ideo commemoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tanquam canonica auctoritate nitamur; sed ut appareat, ab initio usque ad praesens tempus quo ista novitas orta est, hoc de originali peccato apud Ecclesiae fidem tanta constantia custoditum, ut ab eis qui dominica tractarent eloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda, quam id tanquam falsum refutari ab aliquo tentaretur. Caeterum in Sanctis canonicis Libris viget hujus sententiae clarissima et plenissima auctoritas: clamat Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Adae etiam non peccantibus nocuit, cum Scriptura dicat, in quo omnes peccaverunt. Nec sic dicuntur ista aliena peccata, tanquam omnino ad parvulos non pertineant: siquidem in Adam omnes tunc peccaverunt, quando in ejus natura illa insita vi qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt: sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant vitas proprias, sed quidquid erat in futura propagine, vita unius hominis continebat. CAPUT VIII. 15. Unde errores. Similitudo a praeputio circumcisorum, et palea frumenti petita.--Nulla, inquiunt, ratione conceditur, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena. Remittit, sed spiritu regeneratis, non carne generatis: imputat vero non jam aliena, sed propria. Aliena quippe erant, quando hi qui ea propagata portarent, nondum erant: nunc vero carnali generatione jam eorum sunt, quibus nondum spirituali regeneratione dimissa sunt. 16. Sed si Baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Ecce unde plerumque convalescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intelligendis non sunt idonei. Cui enim auditori, vel quibus explicem verbis, quomodo mortalia vitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis immortalibus inchoati sunt; et tamen obsint eis, quos iidem ipsi, quibus jam non obsunt, ex eisdem vitiosis primordiis generaverint? quomodo id intelligat homo, cujus tardiusculam mentem impedit et suae sententiae praejudicium, et pervicaciae gravissimae vinculum? Verumtamen si adversus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino parvulos baptizari prohibent, aut superfluo baptizari contendunt, dicentes eos ex fidelibus natos, parentum meritum necessario consequi: tunc deberem ad hanc opinionem convincendam laboriosius fortassis et operosius excitari. Tunc si mihi apud obtusos et contentiosos, propter rerum naturae obscuritatem, difficultas refellendi falsa et persuadendi vera resisteret, ad haec forte quae in usu atque in promptu essent exempla confugerem: vicissimque interrogarem, ut quia eos moveret quomodo peccatum quod mundatur per Baptismum, maneat in eis quos genuerint baptizati; ipsi explicarent quomodo praeputium quod per circumcisionem aufertur, maneat in eis quos genuerint circumcisi; quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur, maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur. CAPUT IX. 17. Non semper christiani christianos, neque mundati mundatos gignunt. His et talibus forsitan utcumque conarer exemplis persuadere hominibus, qui mundationis Sacramenta superfluo filiis mundatorum crederent adhiberi, quam recto consilio baptizatorum parvuli baptizentur: quamque fieri possit ut homini habenti utrumque semen, et mortis in carne, et immortalitatis in spiritu, non obsit regenerato per spiritum, quod obest ejus filio generato per carnem; sitque in isto remissione mundatum, quod sit etiam in illo simili remissione, velut circumcisione, velut trituratione ac ventilatione, mundandum. Nunc vero, quandoquidem cum eis agimus, qui confitentur baptizatorum filios baptizandos; quanto melius sic agimus, ut dicamus, Vos qui asseritis, de hominibus a peccati labe mudnatis sine peccato nasci filios debuisse, cur non attenditis, eo modo vobis posse dici, de christianis parentibus christianos nasci filios debuisse? Cur ergo eos christianos fieri debere censetis? Numquid in eorum parentibus corpus christianum non erat, quibus dictum est, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 15)? An forte corpus quidem christianum de christianis parentibus natum est, sed non christianam animam accepit? Hoc vero multo est mirabilius: namque utrumlibet de anima sentiatis, quia profecto cum Apostolo non eam creditis antequam nasceretur aliquid egisse boni aut mali; aut de traduce attracta est, et similiter ut corpus de christianis christianum, anima etiam christiana esse debuit; aut a Christo creata, vel in christiano corpore, vel propter christianum corpus, christiana debuit seu creari seu mitti. Nisi forte dicetis, christianos homines christianum corpus gignere potuisse, et ipsum Christum animam christianam non potuisse procreare. Cedite itaque veritati, et videte quia sicut fieri potuit, quod et vos fatemini, ut de christianis non christianus, de membris Christi non membrum Christi; atque ut occurramus etiam omnibus, qui licet falso, tamen quocumque religionis nomine detinentur, de consecratis non consecratus; ita etiam fieri, ut de mundatis non mundatus nascatur. Quid respondebitis, quare de christianis non christianus nascatur, nisi quia non facit generatio, sed regeneratio christianos? Hanc igitur vobis reddite rationem, quia similiter a peccatis nemo nascendo, sed omnes renascendo mundantur. Ac per hoc de hominibus ideo mundatis, quoniam renatis, homo qui nascitur renascatur, ut etiam ipse mundetur. Potuerunt enim parentes ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt; non solum sicut frumenta paleam, et praeputium circumcisus: sed etiam, quod et vos dicitis, fideles infidelitatem in posteros trajiciunt; quod non est jam illorum per spiritum regeneratorum, sed quo in carne generati sunt, mortalis seminis vitium. Nam utique quos parvulos per Sacramentum fidelium fideles faciendos esse judicatis, infideles natos ex parentibus fidelibus non negatis. CAPUT X. 18. Anima num ex traduce. At enim, « si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati, et ipsa sola poenam meretur: » hoc enim sentiunt, « injustum esse » dicentes, « ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum. » Attende, obsecro te, quemadmodum circumspectus vir Pelagius (nam ex ejus libro haec quae modo posui verba transcripsi) sensit quam in difficili de anima quaestione versetur. Non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed, « si anima non est ex traduce: » rectissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in Scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus invenire, aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. Quapropter ego quoque huic propositioni non praecipiti assertione respondeo: Si anima non est ex traduce, ergo quae ista justitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus immunis, ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diversosque cruciatus, et, quod est horribilius, etiam daemonum incursus in parvulis sustinere cogatur? Neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius quae vivit ac sentit, poenas luat. Hoc enim si justum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua justitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum, Baptismatis sacramento et gratiae miseratione mundandum. Si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. Aut ergo utrumque occultum feramus, et nos homines esse meminerimus; aut alias aliud de anima opus, si necesse videbitur, cautela sobria disputando moliamur. CAPUT XI. 19. Aculeus mortis quis. Nunc tamen illud quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; sic accipiamus, ne tot tantisque apertissimis divinarum Scripturarum testimoniis, quibus docemur praeter Christi societatem, quae in illo et cum illo fit, cum Sacramentis ejus imbuimur, et ejus membris incorporamur, vitam salutemque aeternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare judicemur. Neque enim alio sensu dictum est ad Romanos, Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; atque ita in omnes homines pertransiit: quam illo quo dictum est ad Corinthios, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Nemo quippe ambigit, hoc ibi de corporis morte dictum, quoniam de resurrectione corporis magna Apostoli intentione quaestio versabatur: et ideo videtur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quaestio de justitia. Hic autem ad Romanos utrumque posuit, et utrumque diutissime commendavit, peccatum in Adam, justitiam in Christo; et mortem in Adam, et vitam in Christo: quae omnia verba sermonis apostolici, quantum potui satisque visum est, in primo, ut jam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui. 20. Quanquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret, mortem quoque corporis merito accidisse peccati. Cum enim dixisset, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem, et mortale hoc immmortalitatem; tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde subjecit, Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex (I Cor. XV, 21, 22, 53-56). Quia ergo, sicut Apostoli apertissima verba declarant, eo absorbebitur mors in victoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et immortalitatem; id est, quo vivificabit Deus et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis: manifestum est et hujus mortis corporis, quae resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum: aculeum autem quo mors facta est, non quem mors fecit: peccato enim morimur, non morte peccamus. Sic itaque dictum est, aculeus mortis, quomodo lignum vitae, non quod hominis vita faceret, sed quo vita hominis fieret: et quomodo lignum scientiae, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. Sic ergo et aculeus mortis, quo mors facta est, non quem mors fecit. Sic enim dicimus et poculum mortis, quo aliquis mortuus sit, vel mori possit, non quod moriens mortuusve confecerit. Aculeus itaque mortis peccatum est, peccati punctu mortificatum est genus humanum. Quid adhuc quaerimus cujus mortis, utrum animae, an corporis? utrum primae qua nunc omnes morimur, an secundae qua tunc impii morientur? Nulla causa est exagitandi quaestionem, nullus tergiversandi locus; Apostoli verba quibus id agebat, interrogata respondent: Cum mortale hoc, inquit, induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. De resurrectione corporis agebat, qua absorbebitur mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc ipsi morti insultabitur, quae in victoriam resurrectione corporis absorbebitur. Tunc ei dicetur, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Morti ergo corporis hoc dicetur. Hanc enim absorbebit victoriosa immortalitas, cum mortale hoc immortalitatem induetur. Morti, inquam, corporis hoc dicetur: Ubi est victoria tua, qua omnes sic viceras, ut etiam Dei Filius tecum confligeret, teque non vitando, sed suscipiendo superaret? Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: victoria nostra, qua in corporibus absorpta es resurgentium, aeterna constabit. Ubi est aculeus tuus? hoc est, peccatum, quo puncti et venenati sumus, ut te etiam in nostris corporibus figeres, et ea tam longo tempore possideres? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. Peccavimus in uno omnes; ut moreremur in uno omnes: accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione augeremus. Lex enim subintravit ut abundaret peccatum, et conclusit Scriptura omnia sub peccato. Sed Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57), ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V, 20) atque ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 22), et vinceremus mortem per immortalem resurrectionem, et aculeum ejus peccatum per gratuitam justificationem. CAPUT XII. 21. Praeceptum de menstruata muliere non attingenda, non est figurate accipiendum. Sacramentorum necessitas. Nemo itaque de hac re fallaturet fallat. Omnes adimit atque aufert iste sanctae Scripturae sensus manifestus ambages. Quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis hujus, sic ab origine tractum est peccatum in hac carne peccati; propter quod sanandum, et propagine attractum, et voluntate auctum, atque ad ipsam carnem resuscitandam, medicus venit in similitudine carnis peccati; qui non est opus sanis, sed aegrotantibus; nec venit vocare justos, sed peccatores (Marc. II, 17). Proinde quod ait Apostolus, cum fideles moneret ut se ab infidelibus conjugibus non disjungerent, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre: alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 14): aut sic est accipiendum, quemadmodum et nos alibi (De Sermone Domini in monte, lib. 1, n. 45), et Pelagius cum eamdem ad Corinthios Epistolam tractaret exposuit, quod exempla jam praecesserant, et virorum quos uxores, et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo, et parvulorum ad quos faciendos christianos voluntas christiana etiam unius parentis evicerat: aut si, quod magis verba Apostoli videntur sonare et quodam modo cogere, aliqua illic intelligenda est sanctificatio, qua sanctificabantur vir et mulier infidelis in conjuge fideli, et qua sancti nascebantur filii fidelium, sive quia in menstruo cruore mulieris, a concubitu continebat, quicumque vir vel femina id in lege didicerat; nam hoc Ezechiel inter illa praecepta ponit, quae non figurate accipienda sunt (Ezech. XVIII, 6): sive propter aliam quamlibet, quae ibi aperte posita non est, ex ipsa necessitudine conjugiorum atque filiorum sanctitatis asperginem: illud tamen sine dubitatione tenendum est, quaecumque illa sanctificatio sit, non valere ad christianos faciendos, atque ad dimittenda peccata, nisi christiana et ecclesiastica institutione Sacramentis efficiantur fideles. Nam nec conjuges infideles, quamlibet sanctis et justis conjugibus haereant, ab iniquitate mundantur, quae a regno Dei separatos in damnationem venire compellit; nec parvuli de quibuslibet sanctis justisque procreati, originalis peccati reatu absolvuntur, nisi in Christo fuerint baptizati; pro quibus tanto impensius loqui debemus, quanto pro se ipsi minus possunt. CAPUT XIII. 22. Epilogus. Sollicitos esse oportet ut baptizentur infantes. Id enim agit illa disputatio, contra cujus novitatem antiqua veritate nitendum est, ut infantes omnino superfluo baptizari videantur. Sed aperte hoc non dicitur, ne tam firmata salubriter Ecclesiae consuetudo violatores suos ferre non possit. Sed si pupillis opem ferre praecipimur, quanto magis pro istis laborare debemus, qui destitutiores et miseriores pupillis etiam sub parentibus remanebunt, si eis Christi gratia denegabitur, quam per se ipsi flagitare non possunt? 23. Illud autem quod dicunt, sine ullo peccato aliquos homines jam ratione utentes, in hoc saeculo vixisse vel vivere: optandum est ut fiat, conandum est ut fiat, supplicandum est ut fiat; non tamen quasi factum fuerit confidendum. Hoc enim optantibus et conantibus et digna supplicatione deprecantibus, quidquid remanserit peccatorum, per hoc quotidie solvitur, quod veraciter in oratione dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quam orationem quisquis cuilibet homini sancto et Dei voluntatem scienti atque facienti, praeter unum Sanctum sanctorum, dicit in hac vita necessariam non fuisse, multum errat, nec potest omnino illi ipsi placere quem laudat: si autem se ipsum talem putat, ipse se decipit, et veritas in eo non est (I Joan. I, 8); non ob aliud, nisi quia falsum putat. Novit ergo ille medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, quemadmodum nos curando perficiat in aeternam salutem: qui et ipsam mortem, quamvis peccati merito inflicta sit, non aufert in hoc saeculo eis quibus peccata dimittit, ut etiam cum ejus timore superando suscipiant pro fidei sinceritate certamen: et in quibusdam etiam justos suos, quoniam adhuc extolli possunt, non adjuvat ad perficiendam justitiam, ut dum non justificatur in conspectu ejus omnis vivens (Psal. CXLII, 2), actionem gratiarum semper indulgentiae ipsius debeamus; et sic ab illa prima causa omnium vitiorum, hoc est, a tumore superbiae sancta humilitate sanemur. Hanc epistolam dum dispositio mea brevem parturit, liber prolixus est natus, utinam tam perfectus, quam tandem aliquando finitus.