De phlebotomia

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De phlebotomia
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


De phlebotomia (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0959C)Omni tempore, die ac nocte, si necessitas urget, in acutis passionibus, oportet phlebotomiam adhibere, praecipuo tempore ab octavo Kal. April. usque in septimum Kal. Junii, utilitas est sanguinem detrahendi, quia tunc sanguis augmentum habet. Sed postea observandae sunt qualitates temporum et cursus lunae, hoc est, luna quinta, decima, decima quinta, vigesima, vigesima quinta, trigesima. In his diebus non oportet phlebotomiam imponere, quia in istis diebus multi medici affirmant quod infinitus numerus hominum per hanc negligentiam, non observantes qualitates temporum et cursum lunae, mortui sunt. Nam per omnia observandum est a quindecimo Kal. August usque in Nonas Septemb., qui caniculares dies appellantur, phlebotomiam imponere, nec catharticum accipere, quia omnes humores tunc misti sunt, nisi (ut jam diximus) si ictus evenerit ex acutis passionibus, aliud fieri non potest nisi feriatur, et vastitas vel iniquitas sanguinis evaporetur.

(0959D)Cathartico autem uno tempore, vel ab octavo Kal. Octobr. usque in octavum Kal. Decembris utile est, quia quod per hiemem et per aestatem corpus in choleram et phlegma contraxit, jam dicto tempore purgari evenit. Si enim diligenter purgatum fuerit, securus a cholera esse potest. Sola observatio ciborum et potus sit, ut quod oportet utatur, et a quibus laedi potest abstineatur. Quid est phlebotomia, nisi recta incisio venae? Quibus locis phlebotomamus, vel pro quibus passionibus, aut qualem venam incidere debemus? Arterias venas in occipitio, propter querelam (0960C)capitis et maniae passionem, usque ad os, mensura quatuor digitorum de aure. De ambis temporibus incidimus, propter effusionem oculorum. De subtus lingua, duas propter rheuma gingivarum, vel vitia oris, et dentium dolorem. De fronte tres, propter dolorem capitis, et alienationem in phrenesim. De naribus duas, propter gravitatem capitis et oculorum. De collo duas, propter humorem in capite. De brachio tres, qui per totum corpus reddunt sanguinem, capitanea linea, matricia, capsale. De manu duas, unam super pollicem propter inflationem pulmonis, et aliam de minimo digito propter inflationem splenis. De subtus talo infra propter podagricos, phreneticos, sciaticos, vel lumborum, et mulieribus quibus menstrua non veniunt et non concipiunt. De foris duas propter renum dolorem. Desuper pollice pedis duas propter indignationem testiculorum.

Plures sunt dies Aegyptiaci, in quibus nullo modo (0960D)nec per ullam necessitatem licet homini vel pecori sanguinem minuere, nec potionem impendere, sed ex his tribus maxime observandi, octavo Idus April. illo die lunis, intrante Augusto; illo die lunis, exeunte Decembri; illo die lunis, cum multa diligentia observandum est, quia omnes venae tunc plenae sunt.

Qui in istis diebus hominem aut pecus inciderit, aut statim aut in ipso die vel in tertio morietur, aut ad septimum diem non perveniet; et si potionem quis acceperit, quindecimo die morietur; et si masculus, sive mulier, in his diebus nati fuerint, mala (0961A)morte morientur; et si quis de auca in ipsis diebus manducaverit, quindecimo die morietur.

Mense Januario, intrante die primo, et exeunte die septimo, luna ejusdem mensis, prima, quarta, quinta, octava, quindecima, a phlebotomo et purgatione, vel a qualibet incisione abstinendum est;

Mense Februario, intrante die octavo, et exeunte die septimo, luna ejusdem mensis decima septima, decima nona, vigesima quinta;

Mense Martio, intrante die tertio, exeunte die septimo, luna ejusdem mensis, decima quinta, decima sexta, decima septima, decima octava;

Mense Aprili, intrante die decimo, exeunte die undecimo, luna ejusdem mensis nona, septima, vigesima;

Mense Maio, intrante die quarto, exeunte die septimo, luna ejusdem mensis, quinta, duodecima, decima sexta;

Mense Junio, intrante die octavo, exeunte die (0961B)quinto, luna ejusdem mensis, quinta, sexta, septima;

Mense Julio, intrante die decimo septimo, exeunte decimo, luna ejusdem mensis, decima sexta, decima septima, decima octava, vigesima septima;

Mense Augusto, intrante die quinto, exeunte die decimo quinto, luna ejusdem mensis decima nona, vigesima, vigesima prima.

Mense Septembri, intrante die nono, exeunte die nono, luna ejusdem mensis, quinta, decima quinta, vigesima quinta;

Mense Octobri, intrante die nono, exeunte die decimo, luna ejusdem mensis sexta, septima;

Mense Novembri, intrante die quinto, exeunte die sexto, luna ejusdem mensis, decima quarta, vigesima quinta;

Mense Decembri, intrante die decimo quinto, exeunte die octavo. Luna ejusdem mensis, prima, decima quinta, decima septima.

Praeterea in mense, luna prima, quinta, nona, et (0961C)decima quinta, et tres dies inchoationis, et tres antequam exeat praedicta abstinentia, observandae sunt.

Luna prima, tota die est bona.

(0962A)Luna secunda, non est bona.

Luna tertia, bona.

Luna quarta, in matutino bona est.

Luna quinta, non est bona.

Luna sexta, non est bona.

Luna septima, tota die est bona.

Luna octava, de nona usque sero est bona.

Luna nona, non est bona.

Luna decima, bona est.

Luna undecima, non est bona.

Luna duodecima, bona est.

Luna decima tertia, bona est usque ad nonam.

Luna decima quarta, bona est.

Luna decima quinta, non est bona.

Luna decima sexta, inutilis est.

Luna decima septima, tota die est bona.

Luna decima octava, non est bona.

Luna decima nona, melior est.

Luna vigesima, tota die est bona.

Luna vigesima prima, in matutino bona est.

(0962B)Luna vigesima secunda, ab hora sexta bona est.

Luna vigesima tertia, ab hora octava bona est.

Luna vigesima quarta, bona est.

Luna vigesima quinta, non est bona.

Luna vigesima sexta, non est bona.

Luna vigesima septima, tota die bona est.

Luna vigesima octava, non est bona.

Luna vigesima nona, non est bona.

Luna trigesima, non est bona.

Quinta, decima quinta, vigesima, vigesima quinta, trigesima, in his phlebotomari prohibet. A decimo quinto Kalen. Augusti, usque in Nonas Septemb. dies caniculares titulantur, in quibus nec phlebotomum imponent, nec potionem dabunt. Potio vero ab octavo Kal. Octob. usque ad octavum Kal. Decembr. utilis est.

Omni tempore, si necessitas urget, phlebotomum est adhibendum. Verum ab octavo Kal. April. usque ad octavum Kal. Jun. utilissimum est sanguinem detrahendi (0962C)tempus, quia tunc crescit sanguis in homine. Postea observatio temporum et cursus lunae habenda.