Jump to content

De phoenomenis in orbe lunae novi telescopii usu nunc iterum suscitatis

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De phoenomenis in orbe lunae novi telescopii usu nunc iterum suscitatis
XVII saec.

editio: ex Le opere di Galileo Galilei vol. III, Tipografia di G. Barbera, Firenze, 1980; Antonius Favaro recensuit
fons: librum vide







IULII CAESARIS LA GALLA

DE PHAENOMENIS IN ORBE LUNAE
NUNC ITERUM SUSCITATIS.



CON POSTILLE DI GALILEO






ILLUSTRISSIMO ATQUE REVERENDISSIMO D.

D. ALOYSIO CAPONIO

S. R. E. CARDINALI AMPLISSIMO

IULIUS CAESAR LA GALLA FOELICITATEM.


Opusculum hoc, mole quidem exiguum, rerum vero de quibus agitur nobilitate et inquirendi difficultate, omnium, quae de naturali philosophia extare possint, maximum, non ea de causa tibi dicatum volui, Aloysi Cardinalis amplissime, quod multis nominibus me tuae humanitati devinctum atque obstrictum sentiam, sed ut omnes intelligant, quantum sit meum erga te studium et observantia, non ob ea, quae vulgus suspicit, nobilitatis, opum atque dignitatis ornamenta, quibus te abunde ac felicissime cumulatum video (haec enim nullo suo merito partim naturae et parentibus, partim fortunae, partim principum munificentiae, homines debent); sed ob eas animi dotes, quas tibi summo studio summaque industria comparasti: virtutibus enim, aut vitiis, quisque potissimum extimatur. Quamvis autem ad virtutem plurimum momenti afferat ea vis, quam a naturae primordiis ducimus, et bonam indolem appellamus, quae in nobilibus viris saepius cernitur, qualis tu es, nobilissimo loco, unde stirpem ducis, clara stemmatum serie prognatus; tamen eiusdem indolis cultus et studium tantum valent, ut, sine ipsis, qui a natura ad virtutem datus est impetus, ad vitium convertatur: magna enim ingenia, feraci solo similia, ubi diligentem cultorem fuerint nacta, bonas fruges cum proventu afferunt; sin minus, dumos ac tribulos et inutilem aut omnino noxiam segetem producunt. Hoc igitur potissimum nomine, summo honore summaque veneratione Illustrissimam Amplitudinem tuam sum prosecutus, ex qua die, fausto omino, mihi contigit de re literaria tecum agere, et ea ex te ipso cognoscere, quae ante a clarissimo tui Ordinis viro, pietatis ac literarum gloria omni temporum memoria celeberrimo, illustri testimonio, de te praedicari audiveram. Quod mihi non sine stupore contigit: nam praeter humanitatem, prudentiam, solertiam, quam in te conspicatus sum, tantam reperi eruditionem, tantam sacrarum literarum peritiam, tantum philosophiae robur in prima hac inventa, quantum neque in sene, exacta iam in his studiis aetate, invenire posse sperarem; quod eo magis mihi admirationi fuit, quia noveram te in publico munere adeo diligenter versatum, ut nunquam disciplinis vacasse videreris, et adeo in disciplinis eruditum audiebam, ut nunquam in negotio fuisse appareres. Quare summopere prudentissimi ac sapientissimi Pontificis Pauli V iudicium laudandum censui, qui te ea aetate ad Senatoriam Romanae Ecclesiae dignitatem evexit, qua aliis vix exercere togae munia est concessum. Haec igitur fuit mei consilii ratio, Cardinalis amplissime, ob quam has meas disputationes tibi nuncupatas volui: hoc enim obsequium tibi deberi existimavi, quem noveram tanta cum voluptate Gallileum haec demonstrantem suscepisse, crescenti patriae gloriae gratatum; quae veluti superioribus annis Vesputium dedit, novi Orbis inventorem, ita nunc Gallileum habet novorum syderum authorem. Accipe igitur opusculum hoc, tuo nomini consecratum. Quam animi significationem si tibi gratam novero, spero me alia tum in Aristotelem scripta, tum etiam maioris argumenti opus, quod molior, enarrationum in universam Aristotelis, Platonis et antiquorum philosophiam, tuis auspiciis in lucem hominum editurum. Vale. Ex Urbe, decimo Kalendas Octobris, MDCXI.

N ILLUSTRISSIMUM ET REVERENDISSIMUM

D. ALOYSIUM Cardinalem CAPONIUM

LITERARUM MAECENATEM

D. IOANNIS DEMISIANI

CEPHALLENIENSIS SACRAE THEOLOGIAE DOCTORIS.


O quem te memorem, vel qua te sede reponam,
Caelicolis heros aequiparate Deis?
Nam si nectareas effundis pectore voces,
Muta Atlantiadis vivida lingua iacet.
Si canis Aonios latices, celebrasque Camoenas,
Attonito Phoebus murmure verba colit.
Si regis imperio populos et lege coërces,
Ipse regit populi pectora dulcis amor.
Percupis aut facilis rebus succurrere fractis,
Miratum perhibent munera tanta Iovem.
Egregias animas si fama tollis ad astra,
Ipse virum nomen tollere discit Aonos.
Quam bene Virtutis Genios te vertis omnes,
Quam bene virtutis nomine pandis opes!
Edidit aut magno te Virtus inclita partu,
Aut tu Virtutis diceris esse parens.

IN IULIUM CAESAREM LA GALLA

PHILOSOPHUM CLARISSIMUM,

EIUSDEM.


Parturiunt alii varii fundamina Mundi,
Ingenii Caesar fulmine vertit opus.
His florent urbes, ingentia moenia surgunt,
Sed convulsa ruunt arte, Lagalla, tua.
Pelion assurgit, gelidoque imponitur Ossae,
Antra viris resonant, mobilis unda furit.
Innumeros Orbes genuere minacibus ausis
(Luna teste cano, quae nova fata tulit);
Disiicit at Caesar nigrantia somnia luce,
Et trepidas mentes ludere ficta docet.
Ite procul, vani simulacra volantia Mundi;
Fingere non nostrum est, sed dare iura Polo.

In eumdem, eiusdem.

Aethereae mentes, vastos quae volvitis orbes,
Donaque telluri funditis orta Iove,
Si iuvat aeterno discedere munere fessas,
Et mulcere novo pectora vestra ioco,
Caesaris ingenio permittite pondus Olympi,
Ille Deûm regnis iura beata dabit.
Ille reget Phoebique vias Phoebesque labores,
Et Superûm rutilas ille fovebit opes.

Quid non sydereas sub leges mitteret oras,
Qui luce atque umbra condidit arte Polum?

In eumdem, eiusdem.

Quid, Caesar, molire? Iubes radiantia Caeli
Astra citam prisco volvere more viam?
Vis maneant immota locis fundamina terrae,
Libratumque suo pondere stare solum?
Falleris; en ardens immobilis haeret Olympus,
Terraque iam resilit, quo tua dicta bibat.




Copia.

Gli Eccell. Signori Capi dell' Eccelso Cons. di X infrascritti, havuta fede dalli Sig. Reformatori del Studio di Padova per relatione delli due a questo deputati, cioè del Reveren. P. Inquisitor et del Circ. Secretario del Senato Gio. Maraveglia, con giuramento, che nel libro intitolato De Phoenomenis in Orbe Lunae, non si trova cosa contra le leggi, et è degno di Stampa, concedono licentia, che possi esser stampato in questa città.


 Dat. die 10 Novemb. 1611.

D. Marco Trivisam. Capi dell' Ecc. Cons. di X.
D. Zuanne Dandolo.
D. Dolfin Venier.


 Illustriss. Consilij X Secretarius Barthol. Cominus.


1611, a di 12 Novembre. Registrato in libro a carte 92.


 Ioan. Baptista Breatto Officij contra Blasph.


Candidissime Lector, indignaberis forsam, dum in hoc aureo opusculo conspicis aliquos ex Typographia errores, sicut pagina prima perspecta pro perfecta, alia pagina extra his pro ex his, et alia; in Orthographia similiter, sicut caducaeum pro Caducaeum, et alia; defectum etiam virgularum et punctorum. Excusa primam impressionem, a tot obstaculis oppugnatam, et expecta secundam omnibus numeris absolutam et correctissimam.

Camillus Nierius Lucensis.

DE PHOENOMENIS

IN ORBE LUNAE.


Proponitur authoris intentio et disputanda enumerantur.

CAPUT PRIMUM.

Mercurium, Caducaeum gestantem, coelestia nuntiare, et mortuorum animas ab inferis revocare, sapiens finxit antiquitas: Gallilaeum vero, novum Iovis interpretem, Telescopio Caducaeo instructum, sydera aperire, et veterum philosophorum Manes ad superos evocare, solers nostra aetas videt et admiratur. Neque vero, ut par ei nomen atque officium cum Mercurio est Syderei Nuncii, a prisci illius Mercurii Caducaeo eius Telescopium differt. Omitto tubae figuram, quam in antiquissimis Mercurii signis conspicimus, huius fortasse instrumenti formam praesignantem; sed potissimum contemplor serpentes Caducaeum amplexos, mutuo se in summitate aspicientes, certissimum vigilantis atque perspicacis oculi symbolum, cuius tanta in his animalibus vis creditur, ut inopinabili eventu aliquod ex ipsis conspectum animal interimere posse perhibeatur; quod veluti certum a multis traditur, et a nullis, aut vix paucis, creditur. Ita huius Telescopii vis tantam videndi aciem profert, ut supra hominum credulitatem narratum fabulose audiretur, nisi id quam saepissime multis experimentis notum fuisset, neque uni aut alteri, sed quam plurimis, neque gregariis hominibus, sed praecipuis atque disciplinis omnibus, nec non mathematicis et opticis praeceptis, apprime instructis, sedula ac diligenti inspectione monstratum. Sed ad alterum huius Caducaei munus nunc transeamus, quo hic Mercurii aemulus mortuos ad vitam revocat, Orpheum, Thaletem, Philolaum, Democritum, Heraclitum Ponticum, Anaxagoram ac tandem etiam Plutarchi Lampriam: cum enim eorum de Mundo, non modo obsoleta, verum etiam abolita ferme opinionum esset memoria, cunctis cum Academia et Peripato unum astruentibus Mundum, cui centrum esset Tellus, substratum omnibus et gravissimum; huic vero circumfusa essent caetera elementa ordine disposita, levius graviori impositum, quousque Coelum omnibus superesset a centro quam longissime et aeque distans, perfecta peripheria tornatum; Gallilaeus, recens e Coelo ad nos delapsus Mercurius, non modo asperitates et iuga in Luna nunciat, verum etiam altissimos montes, crepidines, planities, valles, voragines, lacus, maria, isthmos, promontoria, chersonesos. Quae si ita sunt, ut apparent, quis non videt ambigendum esse, an Lunae globus sit terreus, nostro quem habitamus adsimilis (ut antiquissimus ille Orpheus cecinit his carminibus:

     Μήσατο δ’ ἄλλην γαῖαν ἀπείρατον, ἦν τε σελήνην
     Ἀθάνατοι κλῄζουσι, ἐπιχθόνιοι δέ τε µήνην,
     Ἥ πόλλ’ ὄυρεα ἔχει, πόλλ’ ἄστεα, πολλὰ μέλαθρα.

     Molitus est aliam Terram infinitam, quam lampadem
     Immortales vocant, terreni vero Lunam,
     Quae multos montes habet, multas urbes, multas domos);

hic vero circa nostrum volvatur, ut circa Solem noster, et invicem se illuminent, ut Pythagoricus Philolaus et Heraclitus Ponticus aliquando asseverarunt, quos imitatus est recenter Copernicus? aut eam esse alterius Mundi et orbis centrum, ut nostra haec Terra huius est nostratis, ac innumeri alii globi innumerorum orbium sunt, quod Democritus Abderita olim et nostra tempestate etiam aliqui somniarunt ; aut fortasse, si ibi alios habitatores, alias urbes, alios magistratus, constituere absurdum videatur, eam esse opacam quandam et Terrae adsimilem massam, sed asperitatibus et anfractibus obsitam, ac si dixerimus ingentem pumicem, ut Diogeni physico placuit (quod vero absimile non est, cum ab ingentibus, quos recipit, Solis aestibus, tot saeculis ambusta sit), necessario consequatur? atque eam ita Solis germanam, ut πυρολίθους iure appellabimus, cum utrumque sit lapis accensus, at Sol lapis proprio calore ignitus et candens, Luna vero non proprio, sed Solis : quam sententiam ita mordicus tenuit Anaxagoras, ut prò ea niortem oppetere non dubitarit. Non satis vero mihi erit, Gallilaeum hoc duplici munere Mercurio aequalem credere, nisi etiam tertium ex Homero addam: veluti enim Homerus Mercurium finxit ad tres Deas pomum tulisse pulchriori dandum, atque producta in medium discordiae et litium occasione, ipsum discessisse, relicto aliis ancipitis iudicii discrimine; ita hic in proposita horum phoenomenûm indagine tribus disciplinis, quas cuncti nunc venerantur, Alexandrinae, scilicet astronomicae, Academicae atque Peripateticae philosophiae, ac renovata illis et mortalibus omnibus perennis laboris segete, tum astronomos, tum philosophos, ad indagandum et iudicium ferendum convocat, ipse interim Delphici Apollinis oraculo sapientissimus caeterorum. Hac voce et ego excitatus (quem enim, etiam altissimum somnum dormientem, ingens hic novi miraculi sonus, qui totum orbem pervasit, non excitasset?), ad aliquid scribendum accessi, nihil certi affirmans, sed tantum dubitando tentans: ratus non satis esse mihi, sciendi cupido, haec admirari, et horum inventorem admirando praedicare, ac plausibus populo ostentare; nisi et hunc eumdem Gallilaeum (qui divino, quo praeditus est, ingenio, veluti potis fuit haec novo et admirando instrumento nobis ostendere, ita etiam eorumdem nobis causam et rationem aperire valebit), nec non caeteros alios, tum mathematicos, tum philosophos, bis stimulis non modo excitarem, verum etiam cogerem.

Quanam methodo instituenda sit disputatio.

CAP. II.

Proposui vero hanc disputationem physice, non mathematice, habere: cum enim res, de qua agitur, et physicae et mathematicae sit considerationis (figura enim affectio continui est, ut continuum; et certi continui, propria nempe natura praediti); mathematica autem consideratio a certa materia et subiecto praescindat, ac proinde magis remota sit a nostris sensibus et a congenito nobis modo cognoscendi (qui est a magis concretis et coniunctis, ne dicam, peripatetico more, compositis et confusis), naturalis vero et in materia et cum motu affectiones consideret, cuiusmodi primo et nostris sensibus et intellectui res ipsae se offerunt; naturaliter, ut ita dicam, ac physice suscepta, haec disputatio magis familiaris erit, et, veluti telescopeum hoc perspicillum omnium oculis, ita omnium intellectui accommodata. Addo etiam, quod paradoxum fortasse videbitur, magis certa erit et minus fallaciam continebit: quamvis enim mathematicae demonstrationes, non modo primum, sed etiam solum, certitudinis gradum teneant; tamen eam certitudinem de subiecto sensibilibus conditionibus denudato accipiunt, ut Geometria circa continuum, ut continuum, Arithmetica vero circa discretum quantum; quae omnino, ita considerata, necessaria atque immutabilia sunt: et quamvis aliquando etiam ad physicas quantitates Mathematica descendat, ut Optica et Harmonica, nihil tamen eius contemplationem physica et naturalis qualitas afficit, cum eam tantum ex accidenti consideret; ut has disciplinas, theorice tantum et scientifice, non autem practice ac mechanice, exercenti est manifestum[§ 1] Id vero quantum naturalibus cognoscendis obsit, superfluum esset estendere, ciim id multis argumentis centra Platonem Aristoteles demonstrarit; sed eorum tantum basini attingam, quae propositae disputationi confert: nempe sensibiles formas ac qualitates, veluti re, absque interitii et corruptione, a subiecto separar! minime possiint, ita nec mente, absque veritatis iactura, abstrahi et secerni; quod ego in causa esse puto eius, quod a philosophis perhibetur et experientia cognoscitur, nempe circa communia sensibilia, motum scilicet, quietem, numerum, magnitudinem et figuram, sensus decipi; qui circa propria, ut colorem, vel saporem, aut nullo modo aut quam minimum falli solent. Cum enim communia sensibilia non huius aut illius certi et determinati quanti passiones sint, ut propria sensibilia esse necesse est, io quae ad certas dispositiones sequuntur, sed quanto accidant, ut quantum est et ut eius passiones; inde fit, ut sensus nihil certi aut constituti de eis iudicare possit. Quam enim de bis conceptionem iudicat cum uno proprio sensibili esse veram, cum altero invenit esse falsam; ex colore enim remum sub aqua visum iudicat esse fractum,[§ 2]quem ex continuitate partium tactu cognoscit integrum. Et omnino, veluti sensus circa substantias fallitur tamquam circa sensibilia per accidens, ut cum ex simitate nasi et crespitudine capillorum Socrati similem Socratem existimat[§ 3]; ita circa ea, quae primo inhaerent substantiae, et quibus mediis sensibilia propria substantiis accidunt, facile decipitur; ut cum iudicat magnitudinem, tum continuam tum discretam, figuram, motum et quietem, quae proximae inhaerent substantiae, et quibus mediis reliquae affectiones substantiis accidunt, ut sapor, color, sonus, odor et tangibiles qualitates. Quare et opinio circa haec vera et falsa esse potest: falsa, si cum decipiente sensu conspiret, et eius iudicium sequatur; ut cum Epicureus opinatur Solem bipedalem, quia tantam eius magnitudinem oculis conspicatur: vera autem, si rationis recto ratiocinantis, atque alium certiorem sensum sequentis, iuditio inliaereat. Deceptionem enim imius sensus, alterius sensus certius iu<licantis iudicium circa idem obiectum commune, et ratio certiorem sensum sequuta, emendare possunt; ut cum oculus baculum sub aqua iudicat fractum, eius deceptionem sensus tactus corrigere potest: aut ideminet sensus visus circa idem sensibile, aliter tamen atque alio modo dispositus; ut cum sensus idem visus deceptionem circa baculum sub aqua existentem corrigit et emendat, eodem inspecto baculo extra aquam[§ 4]. Opinio igitur circa haec sensibilia, et falsa et vera esse potest, prout decipientis aut non decipientis sensus iudicium sequitur, aut rationis recte ratiocinantis ope corrigitur vel destituitur: opinio enim, cum infima rationalis animae pars sit, sensui et rationi contermina, ambobus iungi potest. Mathematica igitur ob hanc causam, ut optime Aristoteles monstravit, naturalibus speculationibus officit: si enim pure mathematica sit consideratio, a sensibilibus et singularibus conditionibus abstrahit; si autem sensus iudicium sequatur, fallitur; cuius rei certissimum habemus argumentum: magna enim praestigia atgue deceptiones contingunt in Optica practica et Harmonica, non quidem ratione organi aut medii, sed ratione obiecti, ut in depictis tabulis, quae ex perspectiva fiunt, facile videmus, in quibus etiam cum proportionata distantia omnium oculi rem alio modo vident quam sit; in plana enim et acquali omnino superficie multas asperitates, eminentias, profunditates, voragines videmus[§ 5]. Quare, ut occasionem hanc deceptionis evitemus, tutius fore existimavi, hanc disputationem physice potius quam mathematice et optice instituere. Dico autem occasionem deceptionis, non ex parte organi et telescopii perspicilli, ut aliqui dixerunt (hoc enim non decipere innumeri quidem, et ego inter caeteros, certissime cognovimus, cum idem prorsus, nulla facta rei mutatione, cum perspicillo conspiceremus, nisi tantum hac: nempe, quod rem, quam ob distantiam atque longinquitatem vix minimum et confuse quidem atque obscure cognoscebamus, ope instrumenti ita distincte et dare, ac cum prope essemus, videbamus), sed ratione obiecti, quod aliter videri non possit, non ex distantia quam longissima, sed ratione luminis et opaci, ex quorum varia mixtione probabile est, haec phoenomena in orbe Lunae, de quibus disputationem instituimus, apparere[§ 6].

De ordine quo singola explicabuntur.

CAP. III.

Ut vero ordine aggrediamur, primum quidem experimenta atque, ut ita dicam, observationes a D. Gallilaeo factas in orbe Lunae fidelissima historia, ut in libello, cui nomen Sydereus Nuntius, extractae sunt et Illustrissimo Federico Coesio Marchioni Montiscelii eruditissimo, atque primariae ut nobilitatis ita literaturae, proceri, ac milii et multis aliis eruditis viris, doctissimus Gallilaeus suo telescopio multis vicibus et certissime ostendit, in medium afferam et proponam. Deinceps vero, de telescopii instrumenti certitudine ac recta per eum videndi ratione, quae et mihi et omnibus comperta sunt, absque fallacia referam, et eius certitudinem rationibus, contra aliter sentientes, confirmare tentabo. Tertio, philosophorum placita, ad quae haec phoenomena referri possunt, et ab eruditissimo Keplero Caesareae Maiestatis Mathematico, in sua dissertatione cum Sydereo Nuntio referuntur, sigillatim recensebo atque examinabo. Quarto et ultimo, quid mihi verosimilius de bis omnibus dici posse videatur, explicabo, atque haec phoenomena ex Peripateticae philosophiae placitis, ad certas causas referre tentabo.

De observationibiis in facie Lunae circa quas erit disputatio.

CAP. IV.

Cum autem Telescopii huius beneficio multa nova patefacta sint et inventa, nemini hactenus mortalium cognita; nempe et planetae sive errones circa Iovem quattuor, quas Medicea Sydera iuremerito a dignissimo Principe, suo Maecenate, inventor nuncupavit, et Venus crescens atque decrescens lumino, et innumerae, antea prorsus latentes ac nemini visae, octavi orbis stellae et Galaxiae, sive lactei in eodem orbe circuii, causa; una inter caeteras de facie Lunae observatio visa est antiquorum philosophorum Manes eorumque opiniones post tot saecula ab inferis revocare: visa, inquam, est non D. Gallilaeo, quem non minus philosophum quam mathematicum eximium agnosco, ac proinde nihil certi aut constituti de bis rebus tam miris ac paradoxis statuentem audivi, sed vulgo fortasse, qui ex bis observationibus, quarum causas philosophis ac naturalium studiosis observandas proponit, falsas conclusiones deduci putat et antiquorum deliramenta, quae infra fusius demonstrabimus. Sunt autem: quae in Luna observat primum, inaequalitas eius superficiei, quam lenem hucusque et perpolitam dixit antiquitas, quae eam unum ex syderibus iudicavit; alterum vero, tenebrosum quoddam lumen in eius globo conspectum cum primum incipit illustrari, atque opaca eius parte etiam in tenebris circumscriptum, deinceps vero crescente lumine evanescens, ita ut, voluti. Luna minus quam sextili vel sextili aspectu a Sole distante, magis est conspicuum et apparens, ita, eadem in quadrato aspectu constituta et crescente Solis lumino, paulatim langueat et marcescat. Primum quidem multis observationibus et certissimis probat. Ac prima est: statim atque Luna lumine foecundata nobis manifesto apparet, nempe quinque post coniunctionem diebus, vel cum ad primam pervenerit quadraturam, si eius superficies lenis esset atque aequalis, tunc opacum et lucidum linea leni et acquali distinguerentur, nempe ovali ante exactam quadraturam, recta autem in quadratura, prout lenis atque aequalis eius esset superficies: at contra apparet ex Telescopio; namque hae lineae valde inaequales ac sinuosae conspiciuntur, ita ut multae lucidae excrescentiae extra proprios fines in obscuram partem protendantur, ac rursus multae obscurae in lucidas: ergo eius superficies est inaequalis. Altera est observatio ex illuminatis Lunae partibus: illuminatae enim Lunae partes, donec Luna lumine crescit, multis atque conspicuis veluti maculis sunt conspersae, quae ex parte Solem propius aspiciente ac Soli adversa nigricantes apparent, ex parte autem aversa Solis lucidioribus radiis quasi candentibus iugis coronantur; quod argumentum pariter inaequalitatis superficiei est, cum ab adversis radiis sublimiora magis illustrentur, humiliora autem minus. Quare et obscuriora apparent, ut terrestri hac nostra regione contingit, dum Sol horizontem adhuc non superavit; tunc enim ab erumpentibus Solis radiis altiorum montium summitates illustrantur ac lumine fulgent, humiliora autem loca atque convalles adhuc tenebris obsidentur. Tertium est: ex cavitate quadam, ut Gallilaei utar verbis, quam in medio fere Lunae conspicimus, tum crescente tum decrescente Luna ad quadraturam, quae orbiculari perfecta figura veluti altissimis iugis circumvallatur, assimilat figuram hanc Boëmicae terrae, si altissimis montibus in speciem perfecti circuli ambiretur: huius peripheriae extrema ora, opaco contermina, observatur lumine illustrata, antequam lucis terminus ad medium figurae diametrum pertingat; ergo inaequalitas est in hac parte illuminata: si enim aequalis esset superficies huius circuli, prius illuminaretur dimidium diametrum peripheriae, quam opposita peripheria; modo, antequam ad dimidium diametrum perveniat illuminatio, illuminatur adversa peripheria; ergo longe magis eminet peripheria, quam diametrum. Quartum et validissimum argumentum est apparentia quarundam macularum luminis in opaco, quae longe a linea terminante opacum et luminosum dissitae sunt, et paulatim accedente illuminatione crescunt, quousque tandem cum luminosa parte coniungantur, et varias ad opacum terminationes efficiunt; quod validissimum esse argumentum dixi: quandoquidem si lenis esset superficies et globosa, non ab adverso ac distanti opaco partes inciperent illustrari, donec luminoso coniungerentur, sed a propinquo illustrato corpore lumen in opacum protenderetur. Observat praeterea in illustrata Lunae parte, quae clarior apparet (dico, quae clarior apparet, cum in Luna illuminata etiam quaedam magnae maculae obscuriores ab omnibus videantur absque perspicillo, quae, cum semper pariter visae fuerint, iuremerito antiquae appellantur), observat, inquam, in clariori Lunae parte tam frequentes clariores maculas obscuriore circulo ac limbo distinctas, qua parte Sole propinquo aspiciuntur, ut pavonis caudae oculis distinctae eam assimilet vel crystallinis cyathis glacialibus. Ego multis candidissimis gossipii floccis simul acervatis, ut mihi visa est, ipsam similem iudico: tales etiam candidas nubes tenui vento dispersas saepe conspicimus. Haec cum videretur in parte clariore, partes minus clarae, quas antiquas maculas diximus, aliter conspiciuntur: non enim consimili modo interruptae, neque vallibus aut montibus refertae, cernuntur, sed magis aequabiles et uniformes; solummodo enim clarioribus nonnullis areolis hac illac scatent; adeo ut, si quis veterem Pythagoreorum sententiam exsuscitare velit, Lunam scilicet esse Tellurem alteram, eius pars lucidior terream superficiem, obscura vero aqueam, magis congrue repraesentaret. Sibi autem nunquam dubium fuisse asserit, terrestris globi a longe conspecti atque a radiis solaribus perfusi terream superficiem clariorem, obscuriorem vero aqueam, sese in conspectum daturam. Nec modo aequabiles observat has maculas, veluti aqueam in terrestri globo superficiem, verum etiam depressiores, ut ex macula in boreali parte apparente in quarta figurarum descriptione colligitur: addit etiam, quod manifeste cernitur, terminos harum macularum, quibus ab opaca parte discernuntur, non esse asperos, inaequales ac sinuosos, ut sunt lucidarum partium, sed potius lenes, aequales ac nullis asperitatibus interruptos: ex quo confirmatur quod superius dictum fuit, superficiem magnarum macularum esse prorsus lenem ac potius aqueae superficiei adsimilem quam terreae. Observat praeterea in his maculis areolas quasdam, quarum nonnullae sunt obscuriores, quae vix parum variata opacitate, prout solares radii magis vel minus obliqui in eas incidunt, eundem semper faciunt aspectum; nonnullae vero sunt clariores, imo lucidissimae, quarum pariter semper idem ac uniformis est aspectus, nulla figurarum aut opacitatis aut lucis facta varietate: quae certissimum praebent inditium, quod superficies harum macularum sit lenis et non aspera, cum varietas areolarum non conspiciatur; quae profecto conspiceretur, si superficies esset aspera ex variis Solis illuminationibus varie umbras proiicientibus. Quare et manifestum esse asserit, has areolarum varietates ex heterogenea corporis natura apparere, potius quam ex superficiei inaequalitate. Haec de prima observatione. Alteram autem observationem luminis, quo opaca pars Lunae fulget, ita fiendam docet. Cum Luna in sextili aspectu ad Solem sit constituta, vel paulo minus, poterit aliquis, cum perspicillo vel absque, ita prospicere illam per angustum aliquod, ut illuminata falcatio non appareat: ac tum, quod reliquum est orbis Lunae tenebrosi luce quadam, quamvis nigricante et ancipiti, illustratum videbitur, ita ut etiam, obscura reliqua ambientis Coeli parte, ipsum sua ac propria magnitudine circumscriptum ab omnibus videatur. Haec observata non modo ex Sydereo Nuncio cognovimus, verum etiam oculata fide ex ipsomet Gallilaco sui Telescopii usu didicimus. Quae cum omnibus philosophantibus ac Coeli prospectoribus contemplanda et indaganda proposuisset, non defuerunt qui, ex similitudine loquendi et homonymia qua utitur decepti, interpretarentur, ipsum vere in hac sententia esse, ut putet montes in Luna existere, his nostris adsimiles, lapideos et terreos, magnis arboribus refertos vel illis nudatos, aut valles nemorosas ac frugiferas planitics, vel iuga humilia et amoenos colles, quae ipsum nunquam ne somniasse quidem certo scio; aut fortasse decepti sunt ex dissertatione doctissimi Ioannis Kepleri ad eum missa, in qua iocari voluisse virum, alioquin serium et gravem, certissimum est, vel animi relaxandi gratia, vel ut genio indulgeret gentis Germanae atque ingenuae libertatis, dum novos in Luna habitatores constituit giganteae figurae, eosque sibi foveam excavasse in argillosa terra ingentis magnitudinis (quam circulus ille immensae voraginis prope Lunae medium conspectus praesefert), ad captandam sibi umbram in maximis aestibus diei quam longissimi, nempe dierum nostratium fere quindecim, quibus Luna a Sole continuo illustratur. Quae omnia et ipse libenter admitterem; modo crypta adeo ingens vini dolia contineret Italico more, quo potius ad vinum asservandum, quam ad umbram captandam, subterraneas nobis cellas et cryptas excavamus. Sed quonam navigio eo afferretur vinum Creticum aut Neapolitanum, vel etiam, si lubet, Albanum? numquid alis an velis instructo? Hoc Keplero relinquo negotium: nobis absque difficultate optimum semper in promptu est. At oblitus fueram, me dixisse ibi esse amoenos vitiferos colles: illic itaque vindemia fit copiosa magis ac affluens, quam in nostrate hoc infelici orbe; ac propterea capacissimam sibi cellam illam vinariam incolae excavarunt, cuius orificium tantum est, ut etiam a nobis vastissimum prospiciatur. Sed locati iam satis sumus. Ne quis fortasse ex vulgo hanc aut huic adsimilem aliquam opinionem ex bis observationibus colligat, breviter omnes sententias, tum veterum tum etiam recentium philosophorum, ad quas haec phoenomena referri possunt, recensebo, et ad calculum notissimae veritatis expendere pro viribus tentabo.

De Telescopii veritate.

CAP. V.

Verum quia multi sunt, qui non modo persuaderi non curant, verum etiam ne persuadeantur impediunt, ac, ne caeteris de recens apparentibus planetis aut de bis phoenomenis asseverantibus credant, instrumentum decipere praedicant idque praestigiosum prorsus esse et fallax; propterea quae de ipso, tum ego tum etiam multi alii, neque stolidi sed accurati, viri, et qui ad haec experimenta centra dicendi animo accesseramus, certissima et oculata fide cognovimus, operae praetium erit supponere et referre. Verum antea de origine atque inventione huius perspicilli aliqua dicere non erit absonum. Fuit autem eius inveniendi primus author, omnium consensu, et testimonio clarissimi viri Kepleri Caesarei Mathematici, Ioannes Baptista a Porta Neapolitanus, vir nobilis et doctissimus, ac naturae arcanorum solertissimus indagator, qui decimoseptimo suae Naturalis Magiae libro, capite decimo et undecimo, inventionem huius admirabilis instrumenti distincte et ex arte prodidit. Dixi autem distincte et ex arte; nam septuaginta iam ab hinc annis Hieronymus Fracastorius huiusmodi instrumenti usum commemoravit libro suo, quem Homocentrica inscripsit, cap. 8., bis verbis: «Qua de causa in eadem aqua, quae in summo cernuntur minora apparent, quae in fundo maiora; et per duo specilla ocularia si quis perspiciat, altero alteri superposito, maiora multo et propinquiora videbit omnia». Sed bis verbis indistincte huius instrumenti fabricam vix prodidit, nulla assignata aut edita ratione eius structurae et usus; quae omnia perbelle tradidit Porta ex Usu Crystallinae lentis, qua multiplicata vim visivam in immensum spatium, ut vix credibile esset, proferri posse asseruit, ac species ingenti magnitudine crescere et oculo propinquiores fieri: quod postea usus ipse et praxis in hoc instrumento demonstravit, ex quo obiecti speciem millies maiorem fieri, atque oculo vigecuplo magis appropinquari, expertum est. Cum vero hanc praxim ipse non esset exequutus, vel fortasse, si exequutus fuit, in publicum non prodidisset, paucis ab hinc annis in Belgica huius instrumenti usus potissimum conspectus est: quod rude cum satis esset, a D. Gallilaeo, qui tunc temporis in celeberrimo Patavino Gymnasio mathematicas disciplinas magna cum laude profitebatur, mirifico adauctum fuit atque ad exactam perfectionem deductum, nec non ad astronomicum usum accommodatum, ita ut ilio postmodum tot mira quae videmus invenerit. Haec de eius origine. Quae autem nos eo instrumento, quo ipse Gallilaeus utitur, experti sumus, nunc referemus. Est autem primum: nempe ea quae naturali acie vix per unius miliarii cum dimidio spacium conspiciuntur, vicecupla proportione, nempe per sexdecim miliariorum spacium, distincte conspici et videri. Nam, cum essemus in summitate Ianiculi, prope Urbis portam quae Sancti Spiritus appellatur, ubi olim fuisse dicitur Martialis poetae villa, nunc autem est reverendissimi Malvasiae, palatium Illustrissimi Ducis ab Altaemps in Tusculano adeo distincte conspicabamus hoc instrumento, ut eius singulas fenestras, etiam minimas, commode enumeraremus, quod spacium est sexdecim italicorum miliariorum, et ab eodem loco litteras quae sunt in Sixti Porticu in Laterano, ad benedictiones instituto, distincte adeo legebamus, ut etiam puncta inter litteras designata cognosceremus spatio ad minus duorum miliariorum, quae vix spatio dimidii miliarii ita distincte legi possent. Alterum est: quod hoc instrumentum, quovis spacio rem ipsam repraesentet, in nulla conditione aut circumstantia illam variam aut diversam repraesentat; neque enim in colore, neque in magnitudine, neque in positione, neque in numero, neque in figura, rem aliter ofFert, quam sese ofFerat naturaliter videntibus oculis et absque instrumento, nobis prope et in debita distantia existentibus. Quare neque distortam, neque transpositam, rem videro facit; sed hoc tantum praestat, nempe ut res, quae ex distantia confuse et nihil, aut vix minimum, videri possunt, sua ope tamquam ex propinquo dare et distincte videantur. Sed aliquis dicet: Quid haec, quae in modica distantia remota sunt, ad Lunam et ad sydera, quorum infinita pene distantia est a Terra? Sed ad hoc respondebimus certissima, ni fallor, responsione, primum, supponentes, quod omnibus compertum est, visionem non fieri per motum, ac proinde nec in tempore; et voluti illuminatio fit statim atque diaphano praesens fit luminosum corpus, ita visionem fieri statim atque visibile obiectum visui praesens fiat, vel ipsummet diaphanum actu efiiciens, ut luminosum aliquid, vel in diaphano actu, ut coloratum: quare fit, ut etiam quam longissime distantia subito conspiciantur, voluti quae sunt in supremo Coelo, statim apertis oculis. Ex quibus colligitur, distantiam visioni non obesse, dum tamen obiectum tale sit, ut diaphanum movere possit et oculum, ac tantum valere obiectum debiliter motivum in non satis magna distantia, quantum obiectum valide et in immensum motivum in valde magna atque immensa distantia; quod patet hoc experimento: tantum enim in nocte movet visum fax accensa pro sui luminis quantitate in proportionata sibi distantia, quantum stella fixa pro sui luminis magnitudine in longe maxima ac sibi proportionata distantia. Ex quo ita arguo: si obiectum minus motivum pro sui proportione in vicecupla viciniori distantia ab instrumento repraesentatur oculo prout est, ergo obiectum maxime motivum pro sui proportione in vicecupla pariter minori distantia eidem repraesentatur vicinius ut est. Verbi gratia, si palatium, motivum visus absque instrumento per spatium unius miliarii cum dimidio, cum instrumento mihi repraesentatur ut motivum in vicecupla distantia, nempe sexdecim miliariorum, et hoc sine fallacia et deceptione; ergo pariter astra, motiva mei visus absque instrumento spatio multorum miliariorum et pene immenso, cum instrumento vicecuplo magis motiva erunt, hoc est vicecuplo propinquiora facta, et hoc pro sui luminis magnitudine et proportione, sine fallacia et praestigio. Quare, cum eadem prorsus sit proportio caeterarum rerum, quae sese magis propinquae hoc instrumento visui offerunt, cum rebus coelestibus, quae hoc pariter instrumento visui propinquiores fiunt, et in caeteris rebus visis nulla sit fallacia ex instrumento, ut nobis illis magis appropinquantibus et absque instrumento cernentibus est manifestum, pariter et in rebus coelestibus, nobis hoc instrumento visis, nulla erit fallacia et deceptio.


Quod Terra unum quoddam sit astrum, Orphei, Thaletis, Philolai Pythagorici,Heracliti Pontici et Nicolai Copernici opiniones recensentur et comprobantur.

CAP. VI.

Terreum globum astrum quoddam esse, quod regulari motu circumferatur, antiquissima fuit opinio: cum dico terreum globum, terram simul cum aqua unum globum efficientem intelligo. Fuit autem, primum, Orphei, ut in eius carminibus, quae supra recitavimus, patet; deinceps vero Thaletis, nec non Pythagorici Philolai, qui ignem tamquam focum in medio universi accensum, circa ignem autem terram, astrorum unum existentem, circulariter ferri, ac noctem et diem facere, amplius autem oppositam huic existere aliam terram, quam Anticthona vocabant, statuit. Hanc opinionem Pythagoricis tributam ab Aristotile videmus, secundo De Coelo, et Philolao potissimum a Plutarcho in Placitis philosophorum, et a Diogene Laërtio in eius Vita: Philolaum vero sequutus est in eadem sententia Heraclides Ponticus, qui (eodem Plutarcho teste ac Gemino philosopho, referente Simplicio ex Alexandro in Commentario super 18 particula, 2 Physicorum Aristotelis), ut eam varietatem servaret quae in Solis motu ac reliquorum planetarum apparet, Solem in centro mundi constitutum asseruit, eumque immobilem, et circa eum terram ac reliqua sydera moveri. Hanc eandem sententiam, nullis mutatis, sequutum fiiisse Nicolaum Copernicum, mathematicum celeberrimum, legimus in suis libris De revolutionibus coelestium orbium, quos Paulo Tertio, Pontifici Maximo, nuncupavit. Hic suarum Revolutionum lib. 1, cap. 10, Solem immobilem statuit[§ 7] , supra quem Mercurium octuaginta dierum spatio, supra Mercurium Venerem novem mensium curriculo, supra Venerem autem Tellurem, primum quidem velocissimo diurno motu ab occasu in ortum, deinceps vero annuo motu, simul cum Luna, circumvolvi, ac circa Tellurem Lunam in proprio epicyclo ferri, supra Tellurem et Lunam Martem bima revolutione, supra quem Iovem duodecim annorum spacio, ac supra eum Saturnum annorum triginta, supra quem tandem stellarum fixarum orbem immobilem permanere. Hanc autem suam sententiam non modo ex uniformi motu et phoenomenis Solis ac caeterorum planetarum, quae hac supposita thesi certissime inveniuntur, nititur comprobare, verum etiam, quod miraculum est, physicis argumentis ac rationibus; quibus et ipsam astruere et contrariam destruere posse suadere nititur{{#tag:ref|mirum fuisset si peripateticis rationibus id probandum sumpsisset; sed quod naturalis effectus physicis rationibus confirmetur, rationabilissimum est.[3]. Quae si vera sunt aut possibilia, non mirum erit, si, hoc perspicillo Lunam propius videntes, in ea montes, convalles, lacus, maria, insulas, promontoria, et ea quidem longe maiora, quam hac nostra Terra, videmus (ut de altitudine montium longe malori, quam sint nostrates, certissimam habuit demonstrationem doctissimus Gallilaeus in Sydereo Nuntio), cum ipsa altera Terra sit, aut Terram esse nullum sit inconveniens. Sed age iam ad argumenta Copernici veniamus: ac primum Tellurem supra Mercurium et Venerem constitutam esse, Solem autem in centro immobilem permanere, ex eo probat, quod ab apparentibus Solis ac caeterorum planetarum motibus colligitur, quorum ratio bis suppositis constat, ac certa permanet, cum alias multa absurda ac impossibilia sequantur; quinimo Terram non posse esse centrum, neque in centro, ita probari potest. Si terreus globus aut centrum aut in centro esset, tunc esset centrum, vel in centro, totius Universi aut partium: at neutrum potest esse: ergo nullo pacto est centrum vel in centro. Quod neutrum possit esse, probatur. Non potest esse partium Universi: quia si esset, esset centrum, vel in centro, circa quod verterentur planetarum globi tamquam universi partes: at hoc impossibile est, nam planetae habent motum a Terra eccentricum (ut manifestum est; quinimo astronomi omnes ob hoc coguntur planetas, non modo in orbibus eccentricis constituere, quorum vastissima sit crassities ex una parte ubi absides planetarum sunt, ex opposita autem parte valide tenuis gracilitas, verum etiam in epicyclis: ad quae omnia impossibile est, Terram habere ullam centri proportionem): ergo Terra non est centrum, nec in centro, partium Universi. Nec minus potest esse centrum, vel in centro, totius Universi; quod ita probatur: aut Universum est finitum, aut infinitum: neutro modo potest Terra esse centrum, vel in centro: ergo nullo modo. Si sit infinitum, non potest esse centrum, vel in centro: probatur, quia in circulo cuius peripheria sit infinita, ut contingeret si extima Coeli superficies nulla esset et Coeli moles in infinitum protenderetur, nullum esset assignare punctum, a quo lineae aequales in peripheriam educerentur; ergo nullum esset assignare centrum, neque aliquid circa centrum. Si sit finitum, neque etiam Terra potest esse centrum, vel in centro. Non potest esse centrum; quia centrum est punctum indivisibile et immaginarium, Tellus autem corpus est satis vastum. Neque potest esse in centro, vel circa centrum; quia Universum, cum sit conflatum ex variis corporibus diversae rationis, quorum omnium proprium ac singulare est centrum, non potest habere unum commune centrum: ut, exempli gratia, cum Universum constet ex terra, aqua, aere, igne et corporibus coelestibus, quorum omnium proprium ac peculiare est centrum, non potest habere unum commune centrum. Quod autem unumquodque corpus habeat unum peculiare centrum, patet ex unione partium, cuius appetitus naturaliter unicuique corpori est inditus; unio autem partium est circa proprium centrum, ut patet ex guttis aquae, quae effusae statim circa proprium centrum conglobantur. Quare id quod tribuunt gravitati, nempe tendere ad centrum, non competit solum gravibus, sed unicuique corpori inest, non solum elementaribus, verum etiam coelestibus. Quare Solem et Lunam et caetera astra in propriam rotunditatem conglobata videmus, et id, quod grave dicitur, nihil aliud est, nisi appetentia quaedam naturalis partibus indita a divina Providentia opifice universorum, ut in unitatem integritatemque suam sese conferant, in formam globi coëuntes. Ex quibus omnibus colligitur, quod illa propositio «Omne grave tendit ad centrum» vera est de centro proprio, non de centro Universi; quare, etsi Terra sit gravis, imo prima gravitantium, tamen non sequitur ipsam tendere ad centrum Universi, sed ad proprium. Patet igitur, Terram nullo modo esse, neque esse posse, centrum, vel in centro, nec totius Universi nec partium. Quod si non est in centro, et in aliquo loco oportet ut sit, neque aliquis alius convenientior phoenomenis potest assignari quam dictus; ergo Terra in praedicto, et non in alio, erit loco. Afferemus etiam, in confirmationem huius sententiae, argumentum quod affert Aristoteles, secundo De Coelo, particula 73, ex sententia Pythagoreorum: nempe, quod nobilius in nobiliori loco servari debeat, non ignobilius; at locus centri est nobilior, quem propterea lovis carcerem appellabant; ergo in co convenit, non Terram, ignobilissimum elementum, sed potius ignem, vel Solem (quem igne voluerunt designare), asservari et contineri. Cur autem centrum Iovis carcerem Pythagorici nuncuparent, Aristoteles non explicat; sed non absonum, ut ego aliquam causam afferam. Hanc autem existimo, nempe quia Deus circulo movet Coelum; quod autem circulo movet, necessario circa centrum movet; ergo Deus, si circulo movet orbem, necessario circa centrum movet: quod autem necessitate agit, veluti carcere detentus agit: ergo, si Iupiter hoc modo agit ex necessitate circa centrum, ergo iuremerito Iovis carcerem centrum nominant Pythagorici, circa quod ex necessitate agit. Assumptam vero propositionem, quod nobilius in medio contineatur, exemplo pariter confirmant: videmus enim in animantibus cor, nobilissimam totius corporis partem, in medio collocatam. Neque obstat quod, ut plurimum, videtur terram aquae substare ac subsidere, aquam vero aëri; cum contrarium saepe et in multis natura factis experiamur, ut in testaceis animalibus patet, in quibus testa, omnino terrea, caeteris imminet et superstat, quod Empedocles de ostreaceis cecinit bis carminibus:

Inspice terrigraves conchas quandoque marinas:
Buccinus exemploque obducta chelys tihi saxo
Esse potest, summo ut videas in corpore terram.

Et aptissimo, ni fallor, symbolo totius huius opinionis exemplum ovo explicari potest: in cuius centro luteum est, caeterarum ovi partium calidissimum, ac Soli adsimile; circa quod albugo aquae, humido et aereo non exiguo composita, veluti Mercurii quoddam corpus; circa albuginem vero, vel supra albuginem, genitura ex aqueo humore et aethereo aere, veluti Venus quaedam; et supra haec omnia, testa frigida et sicca et omnino terrea. Atque haec ad monstrandum Terram non esse in centro, et posse esse extra centrum, dieta sint. Altera erat pars huius positionis, nempe quod Terra, in loco in quo est, moveatur in gyrum, primo Coelo, hoc est stellato orbe, immobili permanente; quam ita probato. Si Coelum moveatur et Terra stet, magna sequentur absurda et impossibilia: si autem Terra moveatur et Coelum stet, nullum inde sequetur incommodum: ergo Terra movebitur et Coelum stabit. Assumpta hypothetica probatur. Nam aut Coelum extima sua parte est finitum, aut est infinitum: probabilius autem est, esse infinitum, quam finitum. Si enim esset finitum, tunc extra Coelum, ut inquit Aristotiles, nihil esset ncque corpus, ncque locus, ncque vacuum, neque tempus; absurdum autem est et improbabile, Universum magis a nihilo contineri, quam ab immensa et infinita vastitate. Si autem Coelum est infinitum, impossibile est ipsum circulo moveri: cum enim lineae a centro ad circumferentiam ductae, quo magis a centro distent, magis inter se distent, et si protendantur in infinitum, quod necessario sequitur in corpore infinito, infinita distantia inter se distabunt. Cum enim in lineis infinitis semper sit data maiorem accipere, necesse est, distantiam talium linearum esse talem, extra quam nullam sit sumere magnitudinem tangentem lineas. Quare, si huiusmodi corpus movebitur, aut absolvet hoc spatium tempore infinito, aut tempore finito. Si tempore infinito, tum numquam circulus absolvetur; cum enim spatium hoc, quod non est totius circuli, infinito tempore absolvatur (quod idem est dicere ac si quis diceret, mimquam absolvatur), sequitur multo magis totius circuli spatium numquam absolvi. Aut absolvetur hoc spatium tempore finito, et tunc sequitur impossibile maius: quod infinitum finito tempore absolvatur, cum infinitum absolute pertransiri non possit. Quare, ne haec impossibilia sequantur, melius est statuere Coelum esse immobile. Quamvis vero haec positio sequatur ad positionem, quod Coelum sit infinitum, nulla tamen ex hoc est fallacia consequentis, vel consequentiae: quia, si Aristoteles arguit, primo De Coelo, praefatis rationibus, Coelum esse finitum, eo quod circulo moveatur, et, tertio Physicorum, omne corpus physicum esse finitum, eo quod omne corpus physicum necesse sit moveri; destructa hac antecedente, ex eo quod aliquod corpus physicum, nempe Coelum, non moveatur, destruitur consequens, nempe quod nuUllum corpus physicum sit infinitum. Optime enim Parmenides et Zeno statuerunt ens infinitum unum et immobile; sequitur enim ad infinitatem immobilitas. Si igitur aliquid constituatur, ex quo salvetur id quod omnibus apparet, Coelum moveri ab oriente in occidens, absque eo quod Coelum necesse sit moveri, illud pariter confirmabit, Coelum esse infinitum, ex consequenti stare. At hoc constituto, quod Terra moveatur diurno motu ab occidente in oriens, potest salvari haec, quae nobis apparet, stellati orbis circumvolutio; ut manifestum est navigantium exemplo, qui cum ad motum navigli moveantur, et a littoribus terraque recedant, putant tamen littora atque terras a se recedere, ut Virgilianus Aeneas inquit:

Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt;

ergo hoc pariter confirmabit, posse esse Coelum infinitum, et proinde immobile omnino stare. Quod si Coelum non sit infinitum, sed necesse sit esse finitum, ut Peripateticis placet, tunc minori difficultate Terra, exiguae molis et ad Coelum instar puncti, movebitur, quam Coelum ipsum cum vasto atque immenso spatio, 24 horarum brevissimo tempore moveri possit. Terra enim, ut mathematici certissimis rationibus perhibent, singulis quibusque horis, si moveretur, non amplius spatium pertransire posset quam milliariorum nongentorum triginta septem; firmamentum autem, sive octava sphaera, sumpta ad Terram proportione, qualibet bora passuum millia 42398437 pertransiret. Accedit praeterea ratio et conditio loci et continentis, ex ipsomet Aristotele petita. Locus enim ab eo dicitur, esse ultima superficies corporis primo continentis immobilis; ergo Coelum, cuius ambitu, tamquam loco, omnia continentur, debet prorsus stare et immobile permanere. Affertur praeterea aliud argumentum ex immobilitate, quae cum nobilissima conditio sit (carentia, scilicet, mutabilitatis atque vicissitudinis, quae necessario cum corruptione iunguntur), nobilissimis est assignanda, quibus ex sua natura competit. Aeterna enim semper stant et immutabilia sunt, ut Deus primum, ac deinceps suo quaeque ordine Beatae Mentes: quare stabilitatis ac immobilitatis conditio, si corpori alicui est tribuenda, Coelo, tamquam nobilissimo, non autem Terrae, omnium ignobilissimo, est assignanda. Neque vero si Terra moveatur, aliquod sequetur incommodum vel absurdum, etiam si supponatur quod ab Aristotele, primo De Coelo, statuitur, corpori simplici simplicem deberi motum. Nam simplicia corpora, ut sunt elementa, inter quae est terra, vel sunt in proprio loco et adepta sunt suam perfectionem, vel sunt extra illum: cum sunt extra proprium locum, necesse est habere unum motum, per quem redeant ad illum, tamquam imperfecta ad suum perfectivum; et hic motus est super linea recta, nempe levium a centro, gravium autem ad centrum: cum autem sunt in proprio loco, necesse est habeant motum, per quem in propria natura atque perfectione conserventur; quem motum necesse est circularem esse. Veluti enim motus, qui elementis competit extra propriam perfectionem constitutis, necesse est ut sit super linea recta, cum sit a termino a quo ad terminum ad quem; ita motus, qui competit elementis in sua perfectione et sphaera constitutis, necesse est ut sit super linea circulari, cum sit semper in termino a quo et in termino ad quem; quare et quamvis moveantur, quiescant, et sic quamvis quiescant moveantur; mota secundum partem, quiescentia vero secundum totum. Quibus suppositis, facile est demonstrare nullum sequi absurdum ad motum Terrae. Et primo solvitur argumentum: uni simplici corpori unus simplex naturalis debetur motus et una simplex naturalis quies; ergo Terrae, cum sit unum simplex corpus, unus simplex natura competit motus, nempe deorsum, et una pariter ibidem quies: Terra ergo si natura sua, ut patet, tendit deorsum, natura sua ibidem quiescit; quod si moveatur aliquo alio motu, praeter naturam movebitur: Terra igitur si circulo moveatur, movebitur praeter naturam; motus autem praeter naturam tandem necesse est deficiat: quomodo igitur tot saeculis perduravit? Ad quod respondetur ex distinctione supposita, uni corpori simplici unum simplicem motum deberi et unam simplicem quietem; sed alias atque aliter constituto, alium motum et aliam quietem: nempe Terrae, extra locum positae, motum deorsum et eius terminum quietem deorsum; eidem vero, in loco atque sphaera sua permanenti, alium motum simplicem competere, nempe circularem secundum partes, et aliam quietem, ad situm scilicet atque positionem et secundum totum. Utrumque igitur naturale de Terra, et motus et quies deorsum; nec non etiam circularis motus et quies circa proprium centrum: quare nullus ex his violentus est motus; numquam igitur deficiet, sed perennis esse poterit. Ex hoc eodem pariter solvitur Ptolomaei argumentum, quod si Terra moveretur, motu hoc velocissimo, ut supponitur, horis vigintiquatuor toto circulo, tunc sequeretur iam diu dissipata fuisse omnia quae in Terra sunt aedificia, quinimmo ipsammet Terram iam fuisse divulsam; haec enim omnia sequerentur, si motus circularis Terrae praeter naturam esset: cum igitur ipsi naturalis sit, tantum ab est ut ipsa, vel quae in ipsa sunt, corrumpantur, quin magis hoc motu servabuntur et unientur. Quod inde confirmatur: si enim circulari motu ipsius Coeli ignis in sphaera propria conservatur et non destruitur, cum tamen non sit illi naturalis, ut Peripateticis placet; quanto magis a tali motu sibi naturali conservabitur Terra, et non dissipabitur? Solvitur etiam altera instantia Ptolomaei, quod nubes semper viderentur ad occasum moveri, nobis in Terra existentibus, si ab occasu in ortum ipsa ferretur: nam cum non solum Terra, verum etiam quamplurima Terrae circumfusi aëris pars hoc motu moveatur, etiam ab occasu in ortum ferri videbuntur; praeterquam quod aer, continuo ventis agitatus ac veluti mare fluctuans, varie circumlatos vapores ac nubes habet. Nec minus solvitur aliud argumentum Aristotelis, 2 De Coelo, quo probat Terram non moveri, inquiens, huius inditium esse, quod lapis proiectus sursum, etiam si post longum spatium temporis cadat, super eodem signato loco cadit a quo proiectus fuit; quod non contingeret, si Terra moveretur: aër enim, a quo decidit proiectus lapis, eodem motu movetur et circumfertur, quo ipsa Terra. His argumentis Copernicus, et ante Copernicum philosophi Pythagorici et Heraclitus Ponticus, suam sententiam comprobant et ostentant.

Praedictae sententiae confutatio.

CAP. VII

. Hanc sententiam, et si motibus astrorum atque eorum phoenomenis accommodatam (ut ad certam normam atque regulam referantur), tamquam manifeste absurdam atque communi omnium hominum doctorum et indoctorum sensui paradoxam[§ 8] et repugnantem, multis rationibus confutare et impossibilem estendere conabimur. At primum, quia phoenomenis atque apparentiis motuum pianetarum haec opinio tota innititur, ab bis exordium faciemus, expendentes utrum ex his certum desumi possit argumentum, ita ut, ipsis confisi, rationibus ac caeteris sensibus centra ire possimus; an vero fallaciam et deceptionem contineant, ita ut ipsis minime credere debeamus, nisi ad veritatis calculum, non modo visus verum etiam caeterorum sensuum ope, aut, si id fieri nequit, rationis recte ratiocinantis iudicio, revocentur. Pro cuius rei indagine ea repetenda sunt, quae initio disputationis in 2 cap. proposuimus; nempe circa communia sensibilia sensum decipit[§ 9], ncque uni sensui fidem esse praestandam, nisi alicuius alterius sensus perceptio id firmet, aut saltem rationis recte ratiocinantis iudicium non dissentiat. Quare, cum de his phoenomenis de motu astrorum sit decernendum, ac de consequentibus motum, nempe de situ ac figura rei mobilis, quae sensu visus iudicamus, non est eius iudicio fides praestanda, nisi alterius sensus perceptio id confirmet, aut recta ratio non contradicat. Quorum cum primum fieri non possit, inaccesso nobis loco, restat ut videamus, utrum his ratio consentiat, vel contradicat[§ 10]. Neque hoc bene concludit argumentum: His suppositis, recta ratio coelestium motuum constat; ergo vera est haec positio. Nam ex falsa suppositione, quinimo ex impossibili, sequitur aliquando consequentia vera ac necessaria, veritate tamen ac necessitate, ut dicunt, consequentiae et non consequentis, ut ex hac positione: Si homo est asinus, ergo est irrationalis[§ 11], vere ac necessario sequitur consequentia, quamvis positum antecedens sit impossibile: quod facile fit in mathematica speculatione, ubi de physica ac naturali substantia aliquis velit concludere. Cum enim mathematica consideret affectiones continui, ut continuum, quae affectiones communes sunt unicuique corpori; ubi hunc considerandi modum transfert in res physicas, quas certis ac determinatis considerationibus circumscribi necesse est, falsum ac impossibile supponit. Ut, cum ex suppositione quod punctum fluat, deducit, lineam esse longitudinem sine latitudine ac sine profunditate, supponit falsum et impossibile physice; consequens tamen est verum ac necessarium ex suppositione. Quare patet non esse validum nec verum hoc argumentum: Hac posita suppositione, constat certa ac recta ratio coelestium motuum; ergo vera haec positio est; cum possit esse impossibile[§ 12]. Corruit ergo fundamentum huius positionis, ex apparenti syderum motu petitum; quo destructo, non erit difficile solvere argumentum, quod videbatur probare Terram non esse centrum, nec in centro: et quamvis concedamus terram non esse centrum, nemo enim sanae mentis id affirmabit, tamen non negabimus, eam esse in medio universi ac circa centrum. Ad argumentum igitur, dum dicitur «Si Terra est in centro, aut in centro partium Universi, aut totius; non in centro partium, quia tunc esset in centro sphaerae errantium syderum, quod falsum apparet ex motu ipsorum, quem esse eccentricum Terrae patet», iam negavimus hoc argumentum ex apparentia, cum apparentiae sint fallaces, ut supra probavimus. Neque validum est alterum argumentum «Mathematici omnes constituunt eccentricos et epicyclos; ergo Terra non est in centro»; nam falsa pariter et impossibilis est haec eccentricorum et epicyclorum positio. Neque aliquis est ex mathematicis adeo stultus, qui veram illam existimet, quamvis illa utantur fere omnes, ut cert apparentiae syderum atque motuum rationem reddant. Non enim mathematici, in speculationibus coelestium motuum et phoenomenûm, demonstratione propter quid processerunt, a causa scilicet ad effectum, sed demonstratione quia, ab effectu ad causam; quare primum observationes motuum et phoenomenûm constituerunt, deinde, his suppositis, causas indagare et assignare conati sunt, quae illis convenienter sufficiunt, ut diximus; satis enim est, ut ex illis certa apparentium motuum ratio constet. Ad alteram vero partem, qua probat ipsam non posse esse in centro totius universi, quia universum aut est infinitum, aut finitum; si infinitum, nullum poterit habere centrum determinatum; si finitum, neque poterit dari centrum universi, hoc est universo commune in quo sit Terra, quia unumquodque corpus habet proprium centrum; quare Terra, si est in centro, est in centro proprio, non universi; ad haec respondemus. Et primo, ad primum dicimus, non posse esse mundum infinitum, cum mundus et universum sit corpus sensibile et actu existens; omne autem corpus sensibile et actu existens necesse est superficiem ac terminos habere[§ 13]; alias, neque figuram haberet, nec cerni posset, quare neque sensibile nec actu esset; suppositio igitur est impossibilis. Ad alterum autem dicimus, quod etsi verum sic est, corpus habere proprium centrum quatenus corpus est, tamen unumquodque corpus, ut physicum est et in ordine ad constitutionem universi, unicum habet centrum, respectu cuius in universo est, ad quod moventur gravia, et a quo moventur levia; alias natura gravium et levium confunderetur. Si enim vera esset gravitatis illa definitio a Copernico assignata, quod gravitas nihil aliud sit, nisi appetitus partibus insitus quo ad suum centrum ac propriam unitatem tendunt; tum aeque esset gravis ignis ac Terra: nam aeque partes ignis ad propriam unitatem tendunt ac Terrae partes, ut in flamma apparet. Quod etsi non videatur absurdum Copernico, qui hanc gravitatem omnibus tribuit, non modo elementis, verum etiam syderibus, tamen absurdum cunctis hominibus videbitur, cum nemo sit qui gravis et levis differentiam in corporibus non agnoscat. Quod autem unumquodque corpus in universo habeat respectum ad centrum universi non ad proprium centrum, inde manifeste patet, quod corpora se invicem continent et continentur: quare Terra, quae gravitate sua omnibus subsidet, circa centrum est, circa Terram vero aqua, et circa utriusque globum aër undique ambiens. Quod si corpus unumquodque, tam levium quam gravium, ad proprium centrum tenderet, tunc haec corpora non se continerent ac continerentur, et aër non circumambiret Terram, ut videmus, sed seorsum circa proprium centrum glomeratus peculiarem orbem efficeret; ac ita singula elementa[§ 14]: quare elementa non unum circa alterum essent, ut videmus, sed, veluti montes unum alteri super impositum, acervata. Corruit igitur argumentum Copernici, quo nitebatur probare, Terram non esse in centro universi nec partium, ac proinde omnino esse extra centrum: quinimo ex his omnibus certissima ratione probabimus, oportere Terram esse in medio universi et circa centrum. Quod manifestum erit, si primo supponamus, Terram esse gravissimum elementorum. Quod si negetur, confirmabimus ex gravis definitione. Illud enim dicitur gravissimum, consensu omnium hominum, quod caeteris omnibus substat: at Terra talis est, ut ad sensum patet; terra enim ad fundum aquae statim descendit, nec supernatat; aqua autem substat aëri, ut patet in utribus inflatis, qui aquae innatant; aër vero igni: ergo Terra, quae his omnibus substat, gravissima est. Hoc supposito, alterum supponatur: elementa ita disposita, ut diximus, nempe, ut Terra aquae subsit, aqua vero aëri, et aër igni, sphaerica figura praedita atque circumfluentia, se invicem complecti, ac ita elementarem regionem constituere. Quod si negetur, sensu probabimus ac ratione. Et quamvis sensu contrarium pateat de aqua, quae totam Terram non ambit neque complectitur, tamen id non obstat, primo, quia id factum est singulari Opificis providentia[§ 15], ut terrigenis animantibus locus in quo viverent relinqueretur; deinde non obstat, quia, etsi totam Terram non ambit aqua, tamen maximam eius partem complectitur, ita ut unum cum eius reliqua superficie globum efficiat. Quinimo adeo naturale atque congenitum est aquae terram ambire et circumplecti{#tag:ref|si aqua Terram undique non circumdat ex providentia Opificis, ne dicas, aquae magis esse naturale totam ambire Terram; nam haec providentia[8] longe melius leges imponit partibus Universi, quam ipsamet natura: si tamen eiusmodi providentiam a natura seiungere decet.|group=§}} , ut praecipuae summi rectoris providentiae tribuatur, quod eius tumor, caeterorum superficiem longe superans, reliquam Terram non operiat; quod saepius contingere ac contigisse legimus in humilioribus continentis regionibus Oceano mari conterminis. At in aëre id adeo certum est, ut nemini sit dubium, illum undique totum Terrae et aquae globum ambire, ut ex recenti et admiranda totius Terrae et aquae globi circumlustratione nautica compertum est. Quod si ignis nihil aliud est, nisi nimium rarefactus aër, ex affini et contiguo coeli motu, ac hypeccauma, ut Aristoteles inquit, sequitur, ipsum pariter et reliquum aërem, totum aquae ac terrae globum circum ambire. Quae, ita ad sensum manifesta, ratione pariter sic confirmabimus. Quae fluida sunt, ut humida, et tenuissimas partes habent, veluti proprio termino difficile terminantur, ita facile alieno termino circumscribuntur: at huiusmodi sunt omnia elementa, excepta Terra; ignis enim ob tenues suae materiae partes, cum sit hypeccauma et fumus ardens, facile alieno termino figuratur, ut patet de flamma in clibano; aër autem et aqua, ob ipsorum humiditatem: ergo elementa omnia, excepta Terra, alieno termino atque aliena figura facile terminantur et circumscribuntur, nempe corporis continentis. At corpus continens, ipsum scilicet Coelum, sphaericum est et orbiculare: ergo sphaerica et orbiculari figura caetera elementa ab eo contenta sunt terminata. His suppositis, ita arguo. Quod est gravissimum in corporibus sphaerice dispositis et se invicem complectentibus necessario est medium et circa. centrum ita dispositorum corporum: sed Terra est gravissimum in elementis sphaerice dispositis et se invicem complectentibus: ergo Terra necessario est in medio et circa centrum ita dispositorum elementorum. At ita disposita elementa constituunt universum[§ 16]: ergo Terra est in medio et circa centrum universi. Maior prioris argumenti probatur; nam quod est gravissimum, in corporibus sphaerice dispositis, maxime distat a circumferentia, cum omnibus substet; veluti, contra, quod est levissimum, maxime prope circumferentiam est, cum omnibus supersit: minor autem est iam probata[§ 17]: ergo totum argumentum est verum, concludens, quod Terra necessario sit in centro. Addam etiam et aliud argumentum, nempe: illud est in centro ex elementis, quod maxime aptum est esse in centro: at Terra est huiusmodi: ergo [etc.]. Probatur minor: illud maxime est aptum esse in centro, quod maxime est aptum quiescere; haec propositio patet, quia in corpore circulariter moto centrum est prorsus immobile: at Terra est huiusmodi; quod inde probatur, quia motus est a calore[§ 18], Terra autem frigidissima est et proprii caloris omnino expers: ergo [etc.]. Sed quia Copernicus rideret hoc argumentum, statuens Terram maxime moveri, propterea ad hanc alteram eius positionem examinandam accedemus. Statuit Copernicus, Terram extra proprium locum moveri motu recto deorsum, at in proprio loco moveri circulari motu, qui vere illi naturalis est; sic enim motus simplicissimus et aequabilis: ac veluti motus rectus Terrae non recte se habenti convenit, scilicet extra proprium locum constitutae, ita hic motus, maxime terrae proprius ac naturalis, Terrae, in proprio loco ac naturali existenti, competit. Quinimo non solum hunc motum circularem diurnum ei tribuendum putat, verum etiam alterum annuum, qui illi competit tamquam uni ex astris. Contra quam sententiam ita arguo. Illud, quod natura fertur in aliquem locum, praeter naturam quiescit extra illum locum: sed Terra natura movetur deorsum ergo praeter naturam quiescit extra locum deorsum: quod si praeter naturam quiescit extra locum deorsum, ergo natura quiescit in loco deorsum. Sed Copernicus ad hoc dicet, verum esse, illam natura quiescere in loco deorsum, sed non simpliciter et absoluta quiete, verum quiete opposita motui quo antea movebatur, nempe quiete motus deorsum; at hoc nihil obstare, quin proprio alio motu moveatur, nempe circulari, et hoc praeter naturam. Contra quod multis modis arguo. Natura Terrae est simplicissima forma et simplicissima materia; ergo Terra unam tantum habet simplicissimam potentiam agendi vel patiendi; ergo unam habet simplicissimam operationem et unum simplicissimum motum, non tres, ut Copernicus illi tribuit. Praeterea: si Terra circulariter movetur in proprio loco, tunc non a generante, quia tota Terra non generatur, nec minus a removente prohibens, quia hoc fit in manentibus extra proprium locum; ergo movebitur sponte sua et a se ipsa. Et tunc sequetur difficultas quae proponitur ab Aristotele, octavo Physicorum, nempe quae sit pars movens et quae pars mota: si enim pars movens est forma, ergo pars mota est materia prima, cum elementa immediate ex materia prima et forma sint composita: consequens autem est impossibile; omnem enim motum necesse est esse in actu, materia autem prima omnino est potentia. Praeterea: si in proprio loco et secundum totum circulariter movetur, tunc perenniter hoc motu movebitur, saltem apud Peripateticos, qui Terram numquam genitam secundum totum, neque secundum totum corruptibilem statuunt; ergo, infinito tempore ita movebitur: sed hoc est impossibile: ergo [etc.]. Probatur quod sit impossibile. Omnis virtus quae est in quanto, est commensurata quanto; ita ut virtus infinita non possit esse in quanto finito: sed virtus Terrae est in quanto; ergo commensuratur quanto: at Terra est quantum finitum; ergo eius virtus est finita. Sed virtus finita non potest moveri tempore infinito; ergo hic motus, aut est a natura Terrae et non est perennis, aut non est a natura Terrae et tunc neque est perennis: omne enim quod non est a natura, est violentum, ut idem Copernicus fatetur, et omne violentum deficit. At huic argumento instantiam afferri posse iam video ex eo quod eodem argumento concluditur, Coelum non posse perenniter moveri cum sit corpus finitum, ut placet communi scholae. Sed huic respondeo, quamvis ardua sit prae caeteris in naturali philosophia difficultas, quae omnes exagitavit et adhuc exagitat Peripateticos, respondeo, inquam, rationem hanc necessario concludere, tam in Coelo quam in Terra. Nullum enim corpus finitum potest habere virtutem infinitam, nempe movendi tempore infinito; et propterea concludit Aristoteles, primum motorem non esse virtutem in corpore, sed esse prorsus abstractum a magnitudine et omnino indivisibilem. At longe alia et diversa ratio in Coelo est et in Terra: Coelum enim habet perennitatem motus non a propria forma, haec enim cum sit finita non potest infinito tempore movere, sed a motore, qui, cum non sit in magnitudine, non est finitae virtutis, ac propterea infinito tempore movere potest; Terra autem non potest a tali motore motum habere, nisi quis, contra omnium hominum sententiam, statuat Deum esse in Terra et non in Coelo, quod manifeste absurdum est. Quamvis enim Deus ubique sit, neque constitutum habeat locum quo terminetur, neque circumscriptive neque, ut aiunt, diffinitive, sed ipse contineat omnem locum, tamen ibi Deum esse potissimum omnes existimant, ubi potissimum eius eminentiae ac bonitatis innotescit et elucet effectus: hic autem, ut omnibus patet, innotescit in Coelo, a quo lumen, calor, vita, omnibus communicatur, non autem in Terra, a qua tenebrae, frigus, extinctio, proveniunt: ergo primus Motor, ut etiam patet ex prima ac potissima eius operatione quae sensui innotescit, nempe ex locali motu omnium motuum primo, in Coelo est, non in Terra; et omnium hominum communi assensui contrarium statuit Copernicus, qui Terrae perennem motum, Coelo autem quietem, tribuit. Sed hoc argumentum, quamvis validissimum, quia tamen ex probabilibus est, minus forsitan nos commovebit. Quare altero validiore utar, nempe: ad perpetuum motum, veluti perpetuus motor, ita perpetuum mobile, requirebatur: sed Terra non potest esse perpetuum mobile: ergo non potest in ea perpetuus esse motus. Ut vero hoc argumentum necessario manifeste concludat, eius maior propositio est declaranda, ad validiorem arguendi vim, quamvis satis sit evidens. Ita autem declarabo. Ad perpetuum motum, qui vere perpetuus sit, hoc est continuitate, non ex successione, veluti perpetuus requiritur motor, scilicet unus et continue movens, non successive (movens enim successive non movet perpetuo, sed interpellata quiete; quemadmodum et motus successivus non est perpetuus, sed intermissus, ut Aristoteles fuse probavit VIII Physicorum), ita perpetuum requiritur mobile, non successive sed continue permanens: namque veluti motus, ut sit perpetuus, non debet esse intermissus, sed continuus et uniformis, ac unus numero ac motor pariter, ita et mobile debet esse unum numero, et idem permanens; alias motus non erit unus numero nec perpetuus. Ex huius autem propositionis maioris declaratione deducitur totius argumenti veritas. Si enim ad perpetuum motum, nempe unum numero, veluti requiritur unus numero motor, ita requiritur unum numero mobile; cum Terra numquam possit esse una numero, corrumpitur enim et generatur secundum partes; inde sequitur, Terram non posse esse quid perpetuo mobile. Quare, neque primus Motor neque aliqua alia intelligentia, cuius motus perpetuus sit, eam poterit movere. Non a pari ergo concludit argumentum supra allatum contra motum Terrae, etiam contra motum Coeli. Nam Coelum, etsi quantitatis finitae sit, infinitae tamen durationis est, et secundum totum et secundum partes, quod infra dilucide probabimus: at Terra est finitae molis et finitae durationis; quod si in aeternum manet, hoc est ob successivam partium restaurationem, ut in caeteris fit corruptibilibus. Quare argumentum, ni fallor, ex necessitate manifeste concludit, Terram non posse circulo, ut Copernicus statuit, tamquam unum ex astris, perenniter moveri. Addo etiam aliam rationem diversae illationis. Nam Coelum, cum sit animatum, natura movetur ab intelligentia movente, non ut efficiens, sed ut obiectum et finis, hoc est tamquam intellectum et desideratum, qui motus naturalis est, cum animae sit; intellectum enim et desideratum moventur ut existentia in anima, non autem extra animam: at in Terra id fieri non potest, nisi Terram animatam esse dicamus, et, quod peius est, anima intellectiva; quod absurdum est et ridiculum. Si enim nulla Terrae pars animam habet vegetalem aut sensitivam, ut clarum est, quanto minus habere poterit intellectivam, his longe nobiliorem, secundum quam moveatur ab intelligentia, ut dictum est? Quae omnia argumenta allata sunt, ut abunde stenderetur, Terram non posse moveri perenniter, ut astra reliqua. Dixi, ut abunde ostenderetur: nam, quamvis contra Copernicum satis fuisset probare, Terram non posse perenniter moveri a natura, cum ipse statuat motum circularem in Terra esse a natura, tamen ne quis diceret, Terram circulo perenniter moveri ab intelligentia, sicuti moventur caetera astra, volui etiam ostendere, nullo modo motum hunc Terrae posse competere, neque ab intelligentia aliqua. Afferam praeterea aliud argumentum supra allatum ex Aristotele secundo De Coelo: nempe, quod si Terra moveretur, et motu adeo veloci, tunc pondera, proiecta ab aliquo signato loco Terrae, non caderent ad perpendiculum super eodem loco: cuius contrarium experientia videmus. Neque valida est responsio, nempe lapidem circumferri ab aëre, qui movetur ad motum Terrae: nam aut talis aër, circumductus ad motum Terrae, non est sufficiens lapides circumferre, et tunc lapis statim cadet, atque ita non cadet super eodem signato loco; aut est sufficiens lapidem circumferre, tamquam validior motu lapidis quo lapis tendit deorsum, et tunc aut lapis numquam cadet, cum talis motus aëris circumducti semper duret, quemadmodum et motus Terrae, aut saltem post longum tempus cadet. Quare[§ 19] idem contingeret de lapide proiecto, quod contingit de aqua in clepsydra contenta, quam neque inverso clepsydrae ore descendere videmus, si clepsydra veloci motu in gyrum circumducatur. Est praeterea et argumentum illud validissimum Ptolomaei, quod ex tam veloci Terrae motu ab occidente in oriens, spatio horarum 10 vigintiquatuor (cuius velocitatem nulli alii velocissimo motui, ex iis quos experimur, assimilare est), omnia quae in Terra sunt aedificia iam corruissent[§ 20], quinimmo ipsamet Terra iam divulsa esset et dissipata. Ridenda autem est Copernici responsio ad hoc: scilicet, id non fieri, quia motus hic Terrae est naturalis; quod autem est naturale, conservativum est, non destructivum. Nam, praeterquam quod falsa est haec responsio (cum omnis motus dissipet et divellat, tam motus naturalis, quam motus praeter naturam: motus enim, ut motus, etiam rarefacit semper, ut ad sensum patet; quare et motus Coeli, quamvis Coelo sit maxime naturalis, tamen Coelum iam rarefecisset ac dissipasset, si Coeli corpus rarefactibile esset[§ 21]; id autem non fecit, quia, cum sit corpus impassibile, rarefactionis non est susceptivum: nec verum est, quod affert exemplum de igne in propria sphaera, qui circumductus, nec naturali motu sed Coeli raptu, tamen semper in eo conservatur nec dissipatur; hoc enim pariter falsum est, multa enim ignis ibi fit dissipatio, quinimo multae eius partes ab hoc motu, ut Aristoteles inquit, infra detruduntur[§ 22]; quod si semper perseverat, est ex successiva deperditarum partium restauratione, quae semper fit, ut in caeteris elementis), praeterquam quod, inquam, falsa est haec responsio, tamen, dato et non concesso quod esset vera, quamvis hic motus non dissiparet Terram, quia illi esset naturalis, dissiparet tamen reliqua quae sunt in Terra, quibus non est naturalis; quare aedificia, arbores et caetera omnia[§ 23] ante unum diem iam dissipata forent; praeterea, et animalia cuncta interirent, ex violento aëris motu suffocata; quinimo impossibile esset ea vivere, cum natura non possit ferre motum adeo celerem. Si enim homo non posset dimidiae horae spatio transferri per aërem, ab aliquo angelo vel daemone, ab Italia in Palestinam et vivus permanere, quia natura non ferret motum adeo vehementem, ut S. Thomas et alii philosophi et theologi concludunt, quomodo possent longe velociori motu tot animalia simul cum Terra circumferri, longe, inquam, velociori motu, nempe tempore unius horae, per spatium 937 milliariorumnota[§ 24], quod Terra ipsa, si moveretur, unius horae tempore, ut supra dictum est, pertransiret? Addo etiam, quod ob nimiam caliditatem aëris regio nostra, quae in Terrae superficie est, esset inhabitabilis. Quod autem hoc sit necessarium, patet ex attritione circumfusi aëris a motu Terrae; quinimo necesse esset, totam hanc aëris regionem igne conflagrare. Si enim plumbea sagittae cuspis, satis minori celeritate motae, per aërem liquescit, quanto magis Terra, tam celeriter mota, conflagrabitur? quae, cum et bitumine et sulphure et nitro et tot siccis exhalationibus referta sit, apta est ex satis leviore occasione ardere, ut saepius manifestum fuit et contigit in variis Terrae partibus, terrae motu vel aliqua alia leviori occasione erumpentibus flammis; quod in Campano Agro frequentissimum est. Nec modo memorabili illa Vesuvii conflagratione notum, verum etiam quamplurimis aliis compertum: inter quarum memoriam recens est illa, quae contigit in Agro Puteolano anno 1538, prorege Petro a Toledo; quæ adeo insignis fuit, ut eius ambustionis cinis ad sex milliariorum fere passuum italicorum distantiam eiaculatus fuerit, id attestante doctissimo viro Simone Portio Neapolitano, philosophorum non modo suae tempestatis, verum etiam omnium temporum, memoria celeberrimo: quem honoris causa cum ex eius fontibus et ego Peripateticae philosophiae purissimos latices 3 auserim; successit enim Portio in Neapolitana Schola, quae omnes, quas Italia habet (pace dixerim clarissimarum Academiarum Bononiensis ac Patavinae, quarum prima felicissimis Summorum Pontificum auspiciis instituta et aucta, altera vero prudentissimo perennis Reipublicae Venetae consilio erecta ac recta, veteres Athenas instaurant), auditorum frequentia, solertia et acumine exsuperat (ut feracissima est ea regio magnorum ingeniorum), successit, inquam, in hac Schola Portio Bernardinus Longus, philosophus eadem civitate ortus, eademque doctrina genuina Peripatetica informatus; vir numquam satis laudatus moribus et doctrina, qui longissimam aetatem in Aristotele interpretando exegerat: in cuius disciplina ego educatus, non potui me a iucundissima praeceptoris commemoratione, quamvis inopportuna, continere, laudans satyricum Poetam dicentem:

Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram,
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco.

Ut igitur eo, unde discessimus, revertamur, si terra moveretur, ut supponit Copernicus, tota iam conflagrasset, atque ea omnia sequerentur incommoda, quae Copernico exigua videntur ac flocci facienda, modo solas coelestium motuum constare faciat apparentias ac rationes. Sed quia affert adhuc ipse aliud argumentum ad probandam suam sententiam, adhuc illud expendemus. Dicit ipse, Coelum stellatum esse debere immobile ex eiusdem Aristotelis praeceptis, cum sit locus omnium; loci enim conditio, in eius diffinitione ab Aristotele assignata, est ut sit immobilis. Quod argumentum satis puerile est. Nam immobilitas sumitur penes situm atque positionem totius, non partium: alias neque navigium esset in fluvio tamquam in loco, cum eius undae ita continuo fluant; neque ullum corpus contineretur aëre tamquam loco, cum aëris partes semper novae succedant: quod idem est in ultimo Coelo; quinimo solum Coelum vere habet rationem corporis continentis immobilis, cum non possit situm mutare, et eandem semper habeat ad centrum positionem. Abunde igitur, ni fallor, monstratum est, Orphei, Philolai, Heracliti et Nicolai Copernici sententiam falsam esse et impossibilem; quare neque horum phoenomenûm causas ad hanc sententiam posse revocari, ut aliquibus minus recte philosophantibus fortasse videri posset.

Democriti opinio, quod plures sunt Mundi,
ad quam haec phoenomena referri possent, recitatur et confutatur.

CAP. VIII.

Verum quia posset adhuc aliquis haec, quae in Luna videntur, vera existimare, prout in Terra sunt, statuens multos esse terrestres globos, huic nostro adsimiles, et multos Mundos, ut Democritus statuebat, et ut Keplerus iocatur in sua Dissertatione cum Sydereo Nuntio, recentem auctorem damnati nominis et eius insaniam ridens; non erit propterea absonum et hanc opinionem expendere, ut, facta inductione per singulas opiniones ad quas haec phoenomena referri possunt, quod ab initio polliciti sumus, quaesiti veritas facilius innotescat. Opinabatur Democritus, immensum hoc, quod conspicimus, inane esse et infinitae vastitatis; in eo autem infinita corpuscula ingenerabilia et incorruptibilia, utpote prima rerum omnium principia, magnitudine minima, figura varia, atoma et impassibilia, perpetuo volutari, non ab aliquo movente, suopte impetu agitata, quae multiplici concursu, ordine figura atque positione varia, nec consulto nec ob aliquem finem, sed temere ac fortuito concurrentia, non unum, sed multos Mundos, producerent; nec modo multos, verum etiam infinitos, sive innumerabiles, qui semper fierent atque corrumperentur, prout varii atomorum concursus in unam aut in aliam figuram, situm atque ordinem coirent. Hanc vero positionem satis probabilem reddebant eius principia. Si enim spatium hoc adeo vastum est, multa aptum est continere corpora, nec exigua, sed vastissima, cuiusmodi sunt plures Mundi: quod si non modo vastum, verum et immensum sit et infinitum, infinitos etiam Mundos poterit continere; multi etenim Mundi, et innumerabiles etiam, infinito spatio contineri possunt, cum unumquodque ex ipsis terminatae sit atque finitae molis. Neque aliquid impedit plures aut etiam infinitos esse Mundos; quinimo necesse est ipsos esse: positis enim causis in actu, necesse est dari effectum actu; sed positis infinitis atomis ex se motis, ponuntur actu causae infinitorum Mundorum; ergo necesse est poni infinitos Mundos. Probatur minor: nam causae actu constituentes Mundum sunt materia et forma, cum Mundus sit corpus sensibile: at materia infinitorum Mundorum actu est; nam dantur atoma infinita per infinitum spatium volutata, quae ex constitutione cuiuslibet, etiam maximi, Mundorum numeri consumi non possunt; ergo datur materia infinitorum Mundorum: datur etiam et forma; nam forma cuiuslibet Mundi resultat ex figura, situ et ordine, atomorum; at haec omnia fiunt ex motu et concursu atomorum, non ab alio, sed ex se ipsis, agitatorum; haec autem, cum sint infinita, continuo et infinities agitantur, quare infinitis modis concurrunt; ergo infinitas producunt Mundorum formas. Nec obstat obiectio haec, infinitum actu non posse dari. Nam neque Mundi statuuntur infiniti actu, sed potestate; successu enim sunt infiniti, non simul, ut etiam sunt caetera individua; quod patet ex eo, quod suppositum est, ipsos semper fieri et corrumpi: neque atoma sunt infinita actu; cum numquam sint denudata a forma, sed semper sint sub aliqua forma, manente perpetuo generatione atque corruptione rerum, ex Democrito. Quare, veluti materia prima, quamvis ex sui natura interminata atque infinita sit, quinimo interminatae atque infinitae sit molis, non tamen dicitur corpus infinitum actu, quia actu numquam reperitur denudatum a forma, quae ipsam definit atque determinat; ita dicendum est de atomis, quae, quamvis sint infinita, quia tamen numquam forma definiente ac terminante destituuntur, neque ipsa actu infinita esse est existimandum. Quare cum Aristotele, primo De Coelo, pro hac sententia ita arguo: quaecunque constant ex materia et forma, possunt esse multa numero: sed mundus constat ex materia et forma, cum sit corpus sensibile: ergo Mundus est multiplicatus numero. Cum vero tales Mundi generentur et corrumpantur, erunt successive infiniti, ut Democritus inquit; multi igitur erunt globi terrestres multorum mundorum. Quid ergo impedit Lunam esse unum ex his globis, nempe proprii Mundi terrestrem globum, qui montes habeat, valles, maria, lacus, ac caetera ad suorum incolarum commoditatem, ut hic noster habet, ut D. Galilaei perspicillo nobis ostenditur? Quam sententiam neotericus quidam paucos ante annos ab inferis suscitavit, statuens quemlibet ex Planetis esse unum quemdam terrestrem globum huic nostro adsimilem, et circa eorum unumquemque alios coelos atque alios orbes verti: cuius opinionis confirmandae ansam atque suspicionem dedit (ut Keplerus inquit etc.) nova haec D. Galilaei observatio quatuor Planetarum circa Iovem obambulantium, quinimo aliorum duorum circa Saturnum, qui utilitati inhabitantium Ioviûm ac Saturninorum in orbem fortasse circumducuntur. Quare non solum hos, verum etiam fortasse alios, existere et circa Venerem et circa alios Planetas, est suspicandum; qui, etsi huc usque non sunt observati, tamen eiusdem Telescopii usu ab auctore vel ab aliis, processu temporis, observabuntur. Quod, etsi paradoxum Peripateticae Scholae videbitur, alia esse animalia praeter ea quae circa Terram aut in aqua vivere conspicimus, tamen Platonicae consentaneum erit, quae alia animalia, non solum in aëris atque ignis sphaera vivere statuit, verum etiam in aethere atque aethereis globis, quae lunares aut solares aut ioviales daemones, pro cuiusque syderis quod incolerent nomine, appellavit. Hanc sententiam, non modo absurdam, sed etiam vacuo, quod statuit et cui innititur, magis vacuam et inanem, et vere casu atque inconsulto assertam, non difficile erit infringere et explodere, si eius principia consideremus, non dicam suppositiones; quae enim vacui suppositio esse poterit? Est autem primum huius opinionis fundamentum, vastissimum hoc spatium, quod videmus, prorsus inane esse ac infinitum. Quod primum falsum esse et impossibile[§ 25], omitto his rationibus demonstrare, quibus Aristoteles utitur quarto Physicorum, ex lationis natura atque necessitate petitis; satis enim prolixa foret, ac satis a scopo disputatio vagaret; sed ex ipsismet terminis, implicantiam (ut ita dicam) impossibilitatis ac contradictionem continentibus, fit manifestum. Cum enim dicitur, spatium hoc, quod cernimus, infinitum esse et vacuum, dari impossibilia asseruntur. Primum, scilicet, cerni vacuum, quod manifeste est impossibile: quod enim nihil est non cernitur, neque aliquo alio sensu nec etiam intellectu comprehenditur; at vacuum nihil est, vacuum enim dicit negationem pleni; ergo vacuum cerni est impossibile. Alterum est, quod dicitur vacuum esse et infinitum; quod pariter est impossibile: aut enim, vacuum prorsus nihil est, aut, si est, erit spatium et locus carens corpore; at ubi locus est non est infinitum, locus enim continens est et terminans; ergo dicere vacuum et dicere infinitum, est prorsus dicere impossibilia ac sibi invicem pugnantia ex diametro. Ex quibus contra hanc positionem ita arguo: si vacuum hoc datur, aut est nobis notum, aut ignotum: si nobis est notum, nulla alia via potest esse notum, quam per comparationem ad locum habitam, nempe, quod, velut ex praesentia corporis in loco fit plenum, ita ex absentia corporis a loco fit vacuum; at hic modus cognoscendi simul est cum termino, non simul est cum loco; ergo vacuum infinitum nullo modo nobis potest esse notum, sed erit omnino ignotum. Quod si est omnino ignotum, quomodo Democritus devenit in eius notitiam et eorum quae in eo fiunt? Sed dicet aliquis, posse deveniri in cognitionem vacui, nulla habita analogia ad locum, ut est terminus et superficies corporis continentis, sed ut est spatium, quod quidem spatium nihil impedit esse trine dimensum et infinitum. Id autem ex eo probatur, quod tres lineae, se invicem secantes in eodem puncto spatii, possunt protendi usque in infinitum, ut in exemplo linearum ab, cd, ef, secantium se in puncto g, manifeste patet. Ad quod dicimus, hoc spatium trine dimensum non esse aliud nisi corpus. Impossibile enim est intelligere trinam dimensionem absque corpore, ut optime arguebat Aristoteles, quarto Physicorum, contra Stoicos, qui dicebant locum esse spatium: si enim spatium esset trine dimensum, tunc esset corpus; quare si corpus erit in spatio, tunc corpus erit in corpore. Nulla igitur alia via potest nobis innotescere vacuum, nisi ex loco, quatenus est superficies et terminus corporis continentis: dum enim haec superficies continebat aliquod corpus, et deinceps amplius non continet, dicitur vacua illo corpore. Quare validum et in suo robore est argumentum. Sed iterum ita arguo: si vacuum hoc infinitum esset nobis notum, aut sensu tantum cognosceretur, aut intellectu, aut utroque. Non sensu tantum: quia quicquid per sensum cognoscitur, per certam speciem a sensu perceptam cognoscitur; at vacuum infinitum nec habet speciem, quia vacuum, nec certam speciem habet, quia infinitum: tum etiam, quia quicquid sensu cognoscitur, ut est totus hic sublunaris Mundus et etiam superlunaris, plenum est, non vacuum; nullus enim nobis notus est locus, qui non sit aliquo corpore plenus, terra scilicet, aut aqua, aut aëre, aut igne, vel etiam aethere: ergo vacuum nullo pacto sensu cognoscitur. Quod si non sensu, ergo nec intellectu[§* 1]; quia nihil est in intellectu quod prius non fuerit in sensu: quod si a neutro, ergo nec ab utroque: vacuum ergo, prorsus vacuum ac inane, est hoc vacui comentum, cui opinio haec vanissima de pluribus Mundis innititur. Sed et alterum principium, nempe quod in hoc vacuo infinita volutentur corpuscula, prorsus atoma et impassibilia, guae, a se ipsis agitata, fortuito concursu omnibus existant causae, non minus absurdum est, quinimo longe magis; tot enim continet absurda, quot habet verba. Impossibile enim est, corpuscula haec esse infinita et in infinito vacuo volutari: si enim corpora haec sunt infinita, vacuum non datur, nec finitum nec infinitum; infinita enim corpora omne spatium implent, quinimo exsuperant, cum infinita pertransiri non possint. Quod si quis dicet, Infinitum vacuum repleri non potest; et ego dico, Infinita corpuscula consumi non possunt. Quare ita arguo: aut vacuum excedet corpuscula, et tunc corpuscula non erunt infinita; aut corpuscula implebunt vacuum, et tunc vacuum non erit infinitum: utrumque igitur est impossibile. Praeterea impossibile est, infinita haec corpora posse dari, cum infinitum actu nec in quantitate discreta nec in continua dari possit; implicat enim contradictionem, ut Aristoteles, 3 Physicorum, demonstravit. Nec idonea est responsio supra allata, quia haec corpuscula non dicuntur actu esse, cum sint semper sub aliqua forma, nec sine forma reperiri possint; quemadmodum nec materia prima, quamvis sit natura interminata et quanta, non tamen dicitur corpus actu infinitum, quia numquam actu invenitur talis, sed semper est sub aliqua forma, quae illam terminet: nam longe diversa inter se sunt haec exempla; et longe diversa est opinio Aristotelis de natura materiae primae, et Democriti de natura atomorum. Aristoteles enim existimavit, materiam primam esse omnino potentia; ac propterea nec quid, nec quale, nec quantum, nisi in potentia tantum. At Democritus sua atoma actu esse voluit etiam determinata natura atque figura praedita, alia quidem rotunda et igneae naturae, magis mobilia, alia autem alterius; ut non solum ex Aristotele, id referente, constat, verum etiam ex Lucretio, eius assecla. Praeterea impossibile est, haec esse corpora et esse atoma; cum omne corpus sit continuum, et omne continuum sit divisibile in semper divisibilia. Praeterea impossibile est esse impassibilia: quia tunc corpora, quae ex ipsis constarent, impassibilia pariter essent, ut arguunt non solum philosophi, sed etiam medici; quare omnis alteratio, omnis generatio et corruptio, auferretur. Impossibile etiam est, quod asseritur, ipsa a se ipsis moveri, cum nullum indivisibile sit capax motus: omne enim quod movetur necesse est sit partim in termino a quo, partim in termino ad quem, ut Aristoteles arguit sexto Physicorum; indivisibile autem non habet partes. Si autem corpora sunt, non possunt moveri a se ipsis; cum omne corpus quod movetur, necesse sit ab alio moveri, ut fuse Aristoteles, 7 Physicorum et 8, demonstravit, tum ratione, tum etiam inductione. Ratione: quia omne corpus constat ex partibus quantis, cum sit continuum; quod autem constat ex partibus, velut ad partium quietem quiescit, ita ad earum motum movetur; quod vero ad alterius motum movetur, non ex se ipso movetur. Inductione: quia omnia, quae moveri videmus, ab alio moveri constant: omnia namque quae moventur, aut moventur violente, et haec notum est ab alio moveri: aut moventur non violenter, et haec dupliciter; aut enim sponte, ut animalia, et haec moventur ab alio, nempe ab anima; aut natura, ut elementa ad proprium locum, et haec pariter ab alio moventur, nempe a generante, vel a removente prohibens. Patet ergo impossibilia haec omnia esse quae supponit haec sententia: nempe esse corpora, esse atoma, et esse ex se mobilia. Sed, vel nullo ex his aut aliis absurdis considerato, falsa et impossibilis haec sententia ex eo convincitur, quod temere ac fortuito ea moveri asserit, ac ita non unam solam hanc admirabilem Mundi machinam, quam incolimus et a Deo ita ornatam conspicimus, verum etiam innumeras temere et inconsulto factas et gubernatas, existimat: quae sententia nonnisi stultis aut impiis (quorum par numerus semper fuit) probabilis visa est. Contra eam, namque, omnia quae nobis occurrunt, etiam minima, loquuntur. Omnia enim admirabilem Opificis sapientiam ac providentiam praeseferunt, et quo magis vilia fuerint et origine et mole perexigua, eo maius artificium produnt, ac magis sapientis et potentis Artificis consilium manifestant; ut culex, tam pusillo ac vix sensibili corpore, tam validum et tam diuturnum sonum edens, quanto tempore nullus tibicen aut nullus classicarius, quamvis validissime inflatis buccis, tibia aut classico posset canere[§ 26]; ut formica, ut apis, quae vilissima et minima animalia sunt. Quod optime cognoscens Aristoteles, primo De partibus animalium, Heracliti sententiam laudavit, qui ipsum convenientes et casam furnariam, in qua forte ad ignem sedebat, ingredi verentes, intrare fidenter iussit, quoniam, inquit, ne huic quidem loco Dii desunt immortales. Neque aliis umquam placuit haec sententia, quam Protagorae aut Diagorae aut Theodori similibus; e quorum numero fuit Brunus, novissimus huius sententiae assertor, qui ab Elisabetha Angliae ἄπιστος καὶ ἀσεβὴς καὶ ἄθεος eo cognominari meruit. Quare nihil illos commovebit argumentum, quo utitur Aristoteles, 12 Metaph., particula 49, nempe: quae materiam non habent, non possunt plura numero esse; at primus motor, qui omnia movet ac regit, materia prorsus caret, cum nec sit corpus, nec virtus in corpore, ut demonstratum fuit 8 Physic.; ergo non sunt plures primi motores: quod si primus motor non potest numero multiplicari, nec igitur erunt plura prima mobilia, nec plures mundi: non, inquam, illos conturbat hoc argumentum, cum nullum rectorem vel motorem constituant, sed omnia casu et fortuito gigni et conservari putent. At eos aliis rursus argumentis adoriemur. Ac primum, omitto illud argumentum, quo utitur Aristoteles, primo De Coelo et Mundo, nempe ex motu elementorum. Scilicet: si plures sunt Mundi, aut sunt eiusdem rationis, aut diversae: si diversae, tunc aequivoce dicuntur Mundi, quare non facit ad quaestionem, quod sint plures (nam ita plures mundi, aequivoce, ut depicti, possunt dari): aut sunt eiusdem rationis, et tunc eiusdem rationis erunt totum et partes; quare Terra unius Mundi eiusdem rationis erit cum Terra alterius Mundi. Si igitur verum est, plures esse Mundos, sequetur quod, si Terra unius Mundi est in centro, Terra alterius Mundi erit extra centrum: aut igitur tendent ad Terram unius Mundi, tamquam ad locum centri, ac pariter caetera elementa ad proprium locum, et tunc unus fiet Mundus: aut non tendent, et tunc violenter in eo loco manebunt; quod est absurdum, nullum enim violentum durabile. Omitto, inquam, hoc argumentum, quod aliquo modo titubat in suppositione, quod necesse sit omne elementum tendere ad proprium et determinatum locum, nempe grave ad medium, leve autem ad oppositum terminum: quam quidem suppositionem concedent adversarii in proposito unoquoque Mundo, non autem coguntur concedere in pluribus; quare non coguntur concedere, Terram unius Mundi debere tendere ad Terram alterius Mundi, etiam si sint eiusdem rationis: nam sufficit analogia ad operationem formae eiusdem speciei, nempe quod, veluti terra unius Mundi, extra centrum sui Mundi constituta, tendit ad centrum sui Mundi, ita Terra alterius Mundi, extra centrum sui Mundi posita, tendit ad centrum sui Mundi, non autem ad centrum alterius Mundi, cum unusquisque Mundus seorsum sumatur, et uniuscuiusque Mundi proprium sumatur centrum et propria circumferentia. Omitto etiam aliud argumentum, quo utitur S. Thomas in 1 libro De Coelo: nempe, quod si plures essent Mundi, aut essent diversae rationis cum hoc Mundo, aut eiusdem; si eiusdem, tunc essent frustra; si alterius, tunc reliqui Mundi non continerent totam perfectionem unius Mundi, ad cuius similitudinem dicti essent Mundi. Huius enim argumenti priorem sequelam negaret Democritus, aut contemneret: primo, illam negaret, quia, etiam si eiusdem rationis essent alii Mundi praeter unum, tamen non essent frustra plures; forent enim ad conservationem speciei plures, ne tota species interiret, cum singulos Mundos corruptibiles statuat, veluti caeterarum individua specierum: secundo, illam contemneret; nam quid ad Democritum, plures Mundos esse frustra, si nihil consulto nec propter finem, sed omnia temere et fortuito, fieri et conservari astruit? Quare hoc uno tantum Democritum et sui sectatores impetam argumento, et eo quidem validissimo; quo etiam magno illo Alexandro maior existam. Ille mocriti opinione et rationibus, non modo se persuasum, verum etiam victum, prodidit, dum ingemuit, audita Democriti sententia, in tanto Mundorum numero se unius tamen, neque adhuc devicti, angustissimis spatiis contineri: quod perbelle risit Satyricus his carminibus:

Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
Aestuat infoelix angusto limine mundi,
Ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho.

At ego uno tantum hoc argumento eius opinionem abunde, ni fallor, redarguam et superabo; quod quidem Alexandro minime fuit possibile, qui per summam ambitionem vastissimum illud inane a Democrito positum ita mente conceperat, ut toto iam capite esset inanis. Est autem argumentum, quo non modo utitur Alexandri praeceptor Aristoteles, in primo libro De Coelo, verum etiam Aristotelis magister Plato, in Timaeo, nempe Mundus constet ex tota materia: ergo unus tantum est, non plures. Consequens est manifesta ex conditione corporum sensibilium, quae necesse est constent ex materia et forma; inter quae corpora Mundus est. Antecedens probatur: quia omnis materia sensibilis, aut est corporum generabilium et corruptibilium, aut ingenitorum: sed Mundus constat ex tota materia corporum generabilium et ingenitorum: ergo Mundus constat ex tota materia simpliciter. Probatur minor huius argumenti ex eo, quod materia sensibilis generabilium et corruptibilium est materia elementorum, materia autem ingenitorum corporum est materia Coeli; ex quibus universis et totis corporibus coagmentatus et exornatus est Mundus, ac propterea Universum et Cosmos est appellatus. Ergo Mundus unus tantum est, et non plures. Quod si alia esset materia sensibilis, praeter hanc ex qua constant elementa et Coelum, utique nobis innotesceret in aliis corporibus sensibilibus: cum autem non sint alia corpora sensibilia praeter haec, non est coniectandum aliam esse materiam praeter hanc. Hoc vero argumentum adeo validum est, ut sacri theologi propterea existiment, Deum plures posse Mundos efficere, quia novam potest creare materiam; quod, etsi potest, tamen non facit neque fecit: unum enim tantum esse Mundum ex Sacris Litteris nobis constat, ut in Evangelio Ioannis, primo capitulo, dicitur: Et Mundus per Ipsum factus est. Patet igitur, non posse esse plures Mundos, etiam si nullo opifice constarent ac nullo rectore gubernarentur. Sed, ne Providentiae arcem adeo facile deseramus, operae pretium erit et hoc paucis expendere: num probabile sit, Mundum unum aut plures, temere et casu factos, ita pariter gubernari, ut Democritus asserit. Quod falsum esse et impossibile, duobus tantum argumentis ostendemus. Unum est: quae casu sunt aut fiunt, non semper nec ut plurimum eodem modo sunt vel fiunt, sed raro: at illa quae sunt vel fiunt in Mundo, ut Mundus est (hoc est, quae pertinent ad constitutionem Mundi), eodem modo semper, vel ut plurimum, fiunt; Coelum et circulationes Coeli semp eodem modo sunt et fiunt, nec variari possunt; reliqua autem, quae infra Coelum sunt, quamvis contingentia, tamen ut plurimum eodem modo fiunt, ut notum est: ergo nec Mundus, nec ea quae ipsum constituunt corpora, temere aut casu facta vel gubernata esse possunt. Alterum est, quo utitur Aristoteles, 2 Physicorum, contra eumdem Democritum, nempe: quod accidens est, posterius est eo quod est per se: at casus et fortuna sunt causae per accidens, ut patet: ergo supponunt causam per se. In constitutione igitur Universi, si casus et fortuna existimantur causae, cum ipsae sint causae per accidens, necesse est ut supponant causam per se, nempe ipsam mentem et opificem Deum. Quo quidem supposito, optime concludet argumentum allatum Sancti Thomae supra, nempe: si sunt plures Mundi, aut sunt eiusdem rationis, aut diversae; si eiusdem, tunc essent frustra, cum unus Mundus contineat omnem perfectionem, quam habent caeteri omnes Mundi; hoc autem est absurdum; Deus enim et natura nihil frustra faciunt: aut sunt diversae rationis, et tunc non erunt vere Mundi, cum non contineant omnem perfectionem; ex eo enim Mundus Universum dicitur, ex quo continet omnem perfectionem. Quare patet, plures non esse Mundos, et exinde non posse nos in coniecturam venire quod huiusmodi phoenomena vera sint, ut apparent, neque vere in Luna montes aut convalles aut maria sint, ut fortasse aliquis existimaret parum sanae mentis. Si enim hoc esset verum, tunc necesse esset fore Lunam terrestrem globum alterius Mundi, atque ibi alia esse animantia, alios homines, qui lunarem orbem, veluti etiam alii alios, incolerent[§ 27]: quae, etsi veteribus philosophis, ut supra diximus, Orpheo, Thaleti, Philolao, nec non etiam Plutarcho, minime absurda visa fuerint, ex huius tamen sententiae confutatione, non modo absurda, verum et falsa et impossibilia, convincuntur.


Utrum Luna sit corpus aliquod alterationis atque corruptionis capax, et sit massa quaedam ignita, montes habens et convalles, ut Anaxagoras existimavit, aut veluti exustus lapis et pumex, ut olim Diogeni Physico nunc autem Keplero placet, creberrimis et maximis poris undique dehiscens.

CAP. IX.

Fortasse autem, quamvis impossibile sit Lunam esse alium terrenum globum, ac propterea non sint vere in ipsa montes nec valles, ut in nostra sunt Tellure quam habitamus, nullum erit absurdum esse in eius superficie asperitates ac tubera, quae nostris montibus, in superficie Terrae existentibus, proportione respondeant, ac, rursus, partes alias humiles et depressas, nostris omnino convallibus situ atque figura adsimiles[§ 28]; quod quidem sufficit ad horum phoenomenûm rationem reddendam, caeteris circumscriptis quodque instrumenti opera potissimum nobis ostenditur. Propterea operae pretium erit, et hanc sententiam diligenter expendere atque considerare. Cum vero id duplici ratione contingat; una quidem, si Lunae corpus sit alterationibus obnoxium, atque inde diminutionem et accretionem partium, densationem et rarefactionem, scissionem et concretionem, pati possit (ad haec enim in corporibus generabilibus et corruptibilibus asperitatem vel lenitatem, aequalitatem vel inaequalitatem, sequi videmus); altera vero, si, etiam impassibili Lunae substantia existente ac prorsus alterationis, generationis et corruptionis experte, eius tamen superficies sit inaequalis ac montuosa, ita ut magnae in ipsa sint eminentiae, non modo ad instar nostrorum montium, sed longe maiores ac latae, insuper depressae partes ad instar nostrarum vallium (quae omnes tamen partes ex uno coelesti corpore sint, inalterabili, inaugmentabili, imminuibili atque incorruptibili); cum, inquam, alterutro modo contingat haec in Lunari corpore esse, primum de primo, deinceps vero de altero, nobis futura est disputatio.

Prisci omnes philosophi ante Aristotelem, Coelum ex materia generabili et corruptibili constituentes, astra pariter eiusdem conditionis esse, pronunciarunt. Quamvis vero omnes consenserint, Coelum esse igneum, ac propterea illum αἰθήρ, hoc est ardens, ab αἴθω, quod est ardeo, appellarunt (ante tamen Platonis et Aristotelis tempora, qui illud ab del 0éc, quod est semper curro, sic dici atque 20 denominari pronuntiarunt), tamen de astris varias sententias sunt commenti. Alii namque omnino ignes illa dixerunt, ut Zoroaster his carminibus cecinit:

Ἔπηξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἀπλανῶν
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγέσας


Compegit autem multum coetum astrorum inerrantium,
Ignem ad ignem cogens;

et Parmenides pariter, qui de Sole ita cecinit:

Εἴσῃ δ'αἰθερίαν τε φύσιν, τά τ᾽ ἐν αἰθέρι πάντα
Σώματα καὶ καθαρᾶς εὐαγέος ἠελίοιο
Λαμπάδος ἔργ᾽ ἀρίδηλα


Scies aetheream naturam, et quae in aethere cuncta
Corpora, et purae fulgentis Solis
Lampadis opera egregia;

et Philo, qui Solem appellavit:

Φλογὸς πῆγμα πολλῆς,

hoc est flammae compaginem multae. Alii autem terrea quidem esse, sed ignita, existimarunt; inter quos Thaletem accepimus primum ita sensisse, qui γεώδη μὲν, ἒμπυρα δὲ τὰ ἄστρα, hoc est terrea quidem, sed ignita astra, dixit: post Thaletem autem Anaxagoram, qui astra lapides, Coeli vertigine de Terra raptos et accensos, asseruit, quam ob sententiam morti traditus perhibetur: nec non Diogenem Physicum, qui ea pumices inflammatos esse dixit; Archelaus autem, laminas ferreas candentes;

Xenophanes vero nubes inflammatas censuit, quae interdiu extinguantur, noctu reaccendantur. Alii vero, mediam inter ipsos sententiam sequuti, tum Coelum tum astra ex igne et terra constituta asseverarunt: in qua sententia Platonem fuisse ex Timaeo constat; quamvis ibidem ex omnibus elementis Coelum conflatum esse affirmet, asserens, ex apicibus sive summis perfectionibus elementorum Coeli naturam constare; quod pariter Plotino visum est lib. 2 Ennead. secundae. Cum autem omnibus philosophis visum fuisset, Coelum et coelestia astra ex generabili et corruptibili omnino corpore constare, soli tantum Aristoteli placuit, coelestem et aetheream naturam, non modo quintum corpus, alterius omnino ac diversae rationis a quatuor vocatis elementis, generabilibus et corruptibilibus secundum partem, ingenerabile et incorruptibile, ac prorsus inalterabile et secundum partem et secundum totum, constituere; verum etiam quintum elementum simplicissimum, ac vere dictum elementum, quod omnem compositionem abiiceret, etiam materiae et formae, ingenerabile et incorruptibile, aeternum et necessarium, astruere. Quamvis autem tot ingentium virorum, quos citavimus ante Aristotelem de Coeli et syderum natura sensisse, testimonium praeiudicatam habeat a multis saeculis authoritatem; tamen, quod invaluit Aristotelis nomen apud viros doctrina et experientia celeberrimos tantum habet momenti, ut sola haec Aristotelis opinio caeterorum omnium, aliter ante ipsum sentientium, opinioni aequipolleat atque trutinam expostulet. Quare, propositae quaestionis veritatem, hinc inde collatis rationibus, pro viribus exquirere atque invenire aggrediar, Horatianum illud ob oculos mihi proponens:

Nullius addictus iurare in verba magistri.

Ac primum, quod Coelum ipsum igneae sit naturae, priscos philosophos, evidentissimo argumento motos, asseruisse compertum est: sensui enim nihil magis notum atque evidens est, quam Solem ipsum, ac deinceps caetera omnia astra quae in Coelo conspiciuntur atque Coeli partes ab omnibus creduntur, non modo lucidissima esse ac calidissima, verum et totius lucis atque caloris fontem primarium et perennem. Solis enim adventu diem adventare omnibus constat, absentia autem tenebras et noctem; ac noctem, Solis absentia tenebrosam, a Lunae ac caeterorum astrorum lumine nequaquam destitui; velut etiam Solem ipsum, accessu atque recessu suo, calorem et, caloris effectum, generationem producere. Cum autem ex his, quae nobis usu familiaria sunt, eorum naturam addiscere atque invenire consentaneum sit, quae a nobis remota atque procul existunt; si quidem inter ea corpora quae prope nos sunt, solum ignem, lucem atque calorem producere certum est, cum Coelum ipsum eosdem nobis effectus producat, existimandum erit, Coelum ipsum atque astra, quae in eo sunt, igneae prorsus naturae esse. Haec autem, quae a sensuum certitudine nobis constat, argumentatio, illa etiam munitur ab intellectu petita ratione, quod quae in contrarium et huic adversa statuitur a Peripateticis sententia, Coelum scilicet non esse aliquod unum ex quatuor dictis elementis, rationem nullam certam ac validam afferre potest eorum effectuum qui omnibus evidentissime patent, caloris scilicet ac luminis: quare validissimum atque inexpugnabile contra eos remanet argumentum. Quod vero nullam ipsi afferant, vel afferre possint, certam rationem horum effectuum quos evidentissime in Mundum hunc inferiorem Coelos producere est manifestum, patet potissimum ex calore, quem Sol producit inter caetera omnia astra praecipue ac validissime. Sol enim, tantum accessu et recessu suo in obliquo circulo, anni tempora distinguit, ac generationes et corruptiones efficit, et insignes producit caliditatis atque frigiditatis effectus; ut in aestate atque in hyeme notum est: quorum causas minime assignare poterimus cum Aristotele, nisi ad antiquorum philosophorum sententias, opinantium quod Sol maximus sit ignis accensus, fugiamus. Aristoteles enim, qui existimavit, neque Solem neque caetera astra neque omnino simpliciter Coelum ipsum elementaris alicuius esse naturae, qualis apud nos perhibetur ignis vel aliquod aliud ex vocatis elementis, calorem a Coelo atque astris, solo tantum lumine atque motu, produci existimavit. Quomodo autem a Sole id potissimum fiat, non modo difficile, verum etiam impossibile, existimatur hac via doceri posse et explicari. Omitto nunc de lumine aliquid dicere, quonam pacto lumen ipsum, cum calidum non sit, caliditatem faciat; de hoc enim postea loquemur: sed considerabo tantum, quonam pacto motus ipse calorem producat. Id autem ab Aristotele facile explicatur: motus enim attritione ac rarefactione aptus est ignire ligna et quaecunque. Quod quidem verum esse fatebor et affirmabo: at quonam pacto id a Sole in haec inferiora fieri possit, difficillimum quidem existimo ut declaretur. Cum enim Sol calefacere manifeste prae caeteris omnibus astris solus ac lucere videa- 3 tur, ex quo Solis denominationem habuit, si luce sua ac motu calorem producit, cum aeque luceat in Coelo semper et in hyeme et in aestate, cur nam calefacit tantum in aestate? praeterea, quomodo motu caliditatem producit, ut Aristoteli placuit, cum id motus non possit nisi per attritionem et rarefactionem efficere, Sol autem supra Lunam sit, ex Aristotelis et Platonis decretis, supra Mercurium etiam et Venerem, ex Ptolomaei et eius sectatorum sententia? quonam pacto attritione calorem et rarefactione efficere potest? Attritio enim fit per contactum corporis atterentis et attriti: modo, si Sol est supra Lunae orbem, non potest motu suo attritionem facere inferiori orbi ipsius aëris et sublunari, nisi prius attritio communicetur lunari orbi: quare, aut attritio fit in lunari orbe ab ipso solari corpore, et inde communicatur aëri contiguo et elementari mundo; et tunc sequetur, attritionem et consequentem ei rarefactionem primum recipi in coelesti corpore; quare et corpus ipsum coeleste, nempe lunarem orbem, esse rarefactionis atque caeterarum passionum corruptivarum participem: aut non fit in lunari orbe; et tunc neque in contiguo lunari orbi aëre; nam cum longe vastissimum sit interstitium inter aërem contiguum infimae et concavae superficiei Lunae, et ultimam superficiem convexam eiusdem orbis, sive concavam illi superioris orbis, non poterit attritio a Sole, in superiori orbe collocato, in aëre infra Lunam constituto recipi. Nec minus Peripateticos fatigabit altera difficultas ex lumine orta, quonam pacto lumen caliditatem producere possit, cum ipsum formaliter calidum non sit: dicere enim virtualiter esse calidum, non est causam assignare, sed effectum; ex effectu enim calefaciendi cognoscimus Solem habere virtutem calefaciendi; sed quaenam sit virtus haec calefaciendi, cum non sit caliditas, non declaratur. Sed maior adhuc urget difficultas: quonam pacto lumen, cum qualitas sit et accidens, substantiam generare possit, nempe ignem. Neque responsio communiter allata tollit difficultatem, productionem ignis a lumine esse aequivocam, cum hoc nihil aliud dicat, nisi lumen esse diversae rationis ab igne producto: at difficultas remanet, quonam pacto accidens, quod non est ens nisi per aliud, possit producere substantiam, quae est ens per se. Est etiam praeterea contra Aristotelem, 12 Met. par. 13, ex Averroe, sectione ubi inquit, Omnem substantiam fieri ab univoco: nisi dicatur, ita lumen producere substantiam, quemadmodum facultates etiam, quamvis sint accidentia, substantias producere dicuntur; ut cum dicimus, potentiam generativam hominis producere et generare hominem; quod nihil aliud est dicere, nisi ipsummet hominem, per eam aptitudinem quam habet ex suo principio formali et animastico, hominem generare. Non ita autem videmus, lumen generare ignem; nisi dicamus corpus lucidum ex suo principio formali generare ignem, lumine mediante; et ita generatio ignis ad principium formale corporis lucidi erit referenda. Quod minime fatebuntur Aristotelici: si enim hoc concedant, sequetur Solem esse igneum, et prorsus eiusdem rationis cum nostro igne. Quod ita sequitur: nam, cum ex lumine Solis, in concavo speculo reflexo, generetur ignis eiusdem rationis cum alio igne genito ex hoc nostrate igne; si talis ignis generatus referatur ad formam corporis lucidi, necessario sequetur quod, si ignis genitus a Sole est eiusdem rationis, ut videmus, cum igne genito ab alio igne, sit productus et genitus a forma corporis lucidi eiusdem rationis cum nostro igne. Addo his aliud argumentum, ex reflexione, vel refractione, radiorum: si enim radii, aut recti procedunt, aut refranguntur vel reflectuntur, necesse est ut sint corpora; hae etenim passiones non nisi corporibus competere possunt. Sed respondent, reflexionem vel refractionem non dici nisi metaphorice de lumine ac radiis: non enim lumen aut radii vere procedunt recta, aut obli40quantur, quasi motu locali, tunc enim necesse foret esse corpora; sed quando virtus activa corporis lucidi non est totaliter exhausta, et non tantum causavit quantum potest causare, tunc ulterius, si non potest secundum lineam rectam agere (secundum quam natura maxime agit, quia illa est brevissima et efficacissima ad agendum), agit secundum aliam lineam isti propinquiorem, et hoc fractam, vel reflexam, si nihil potest agere ulterius, reagendo in idem passivum in quod prius. Ita Scotus, 2 sent., dist. 13, respondet ex Avicenna: sed haec responsio redarguitur manifeste. Si enim hoc esset verum, virtutem scilicet activam corporis lucidi et luminis, reagendo in idem passivum, producere ignem, non autem radios vere reflexos aut refractos, tanquam multiplicatas substantias, eum causare; tunc virtus haec activa luminis, cum id causare non possit, nisi potentiali quam habet calefaciendi virtute, produceret ignem in medio aëre, per quem agit et per quem iterum reagit: quod necessarium est; non enim qualitates transmigrant de subiecto in subiectum. autem talis caliditas in aëre producitur, producitur per modum habitus, ut caeterae qualitates, praeviis multis dispositionibus; quare non facile amovebitur, sed diutius permanebit; et ita aër per aliquod tempus caleret, quinimo conflagraret. Cuius tantum contrarium experimur: si enim a concavo speculo reflectantur solares radii, profecto in illis accendemus ligna: auferatur deinde statim speculum, et subito applicetur manus loco ubi inciderat reflexio radii, quae fecerat combustionem, nullum sentiemus calorem in illa parte aëris impressum; quinimo, si alium in locum transferatur speculum, ita ut alibi concipiat Solis radios, statim ibi accendetur ignis in materia approximata: ita ut manifeste pateat, substantiam calefacientem multiplicatam ignem accendere, non virtutem. Quare ita arguo contra Scotum: aut virtus productiva caloris, quae reagens producit ignem, movetur ad motum speculi, dum in alio loco accendit ignem; et tunc accidens migrabit de subiecto in subiectum: aut non movetur; et tunc quomodo producit ignem in alio loco? Sed respondebit quis: Non movetur virtus productiva caloris, sed gignitur nova virtus, dum speculum in alio loco positum idem lumen concipit et reflectit. At, contra, tunc quaero de illo calore paulo ante producto ab eodem lumine in alio priore loco, utrum permanet, an periit? si permanet, quare non sentitur? si periit, a quonam periit, in tam exigua et vix sensibili temporis mora? Nec dici potest, calorem recedere simul cum lumine ad recessum radii: nam statim accedit, et recedit in instanti aut in tempore insensibili, ad praesentiam vel absentiam corporis lucidi; at calor, veluti non potest nisi in certo temporis spatio produci, ita non potest nisi in certo temporis spatio corrumpi. Quapropter integra remanet dubitatio a refractione et reflexione lucis petita, nisi dicamus radios vere reflecti ac refrangi, tamquam substantiam igneam ab aethereo igne manantem, ac, ita multiplicatos, ignem accendere et generare, ut contestatur sensus. Praeterea, non leve argumentum ex ipsomet Aristotile desumitur, quo probatur Coeli substantiam esse igneam: si enim vitalis calor, qui animae deservit, quique faecunda facit semina et omnia generat, aethereus est et proportione respondens elemento stellarum, ut Aristoteles asserit De gen. an. 2 ca.... (non enim elementaris hic ignis, qui apud nos est, ullum animal generat, neque alia elementa, absque coelestis huius caloris ope, neque enim constitui quicquam densis vel humidis vel siccis videtur, sed Solis calor et animalium; non modo qui semine continetur, verum etiam si quid excrementi sit, quamquam diversum a natura, tamen id quoque principium habet vitale: calorem autem in animalibus contentum, neque ignem esse, neque ab igne originem ducere, est manifestum; sed omnis animae virtus, sive potentia, corpus aliud participare videtur, idque magis divinum quam ea quae elementa appellantur); si, inquam, calor hic, aethereum ac prorsus divinum corpus participans, ardet atque igneus est, ergo coeleste corpus igneum est. Quod autem ardeat et ignis sit, manifestum est in cunctis: calor enim hic vitalis, qui dispersus per molem corporis non urit, si in unum cogatur urit. Si enim quis universum calorem, qui in toto hominis corpore est, naturalem in unius digiti apicem cogeret, minime dubium est digitum arsurum. Quod inde patet etiam: si enim quis in sinistrum ventriculum cordis nuper mactati animalis digitum iniiciat, tantum sentiet calorem, ut uri videatur, quemadmodum Galenus loquitur. Quod si hoc in solo corde demortui animalis contingit, quid putamus totius viventis animalis calor efficeret unitus? Hoc vero idem in excrementis ac putrescentibus rebus, quorum calorem Aristoteles vitalem pariter, ac proinde etiam coelestem, appellavit, manifestissimum est: ignem enim evidenter concipiunt, ita ut quam saepissime aedificia ex ipsis conflagrarunt. Praeterea, si Coelum necessario generabile atque corruptibile est, necessario igneum erit: nulla enim alia substantia illi congruentior est, tum propter nobilitatem corporis (ignis enim nobilissimum corpus est, quale convenit esse Coelum), tum etiam propter lucem, calorem et mobilitatem, atque etiam tenuitatem; quae omnia Coelo deberi, et nonnisi in igne reperiri, certissimum est. Quod autem Coelum necessario corrumpatur, primum ex eo constat, quod est corpus; nullum autem corpus perpetuo constare potest. Quod autem hoc necessario fiat, inde patet, quod omne corpus ex materia et forma componitur; quod autem ex his componitur, dissolvatur necesse est: omnis enim materia est potentia ad esse, ut Aristoteles 9 Met. statuit; quare, ad non esse. Neque verum aut possibile est, quod a quibusdam Peripateticis ad hoc evitandum affertur, Coelum ex materia alterius rationis constare ab his inferioribus: non enim plures possunt esse primae materiae diversae rationis, ut bene arguit Scotus, 2 sent., dist. 14, q. 1; veluti nec possunt esse plures primi efficientes, aut plures primi fines, alterius et diversae rationis. Nec magis verum est, quod a quibusdam aliis affirmatur, esse in Coelo quandam aliquam formam, quae omnem materiae potentiam et appetitum expleat; non propter instantiam a Scoto allatam in dicto loco, quae mihi non videtur sufciens, cum habeat ab adversariis validam responsionem; sed eo, quia, si forma haec Coeli explet omnem potentiam et appetitum materiae Coeli, et haec materia Coeli est eiusdem rationis cum materia horum inferiorum, erit etiam et extensibilis ac quanta (prout est); quare et eius forma extendetur ad eius extensionem, si est forma informans et constituens, ut supponitur. Cum autem talis forma contineat eminenter perfectiones omnium formarum inferiorum corporum, quae quidem, etsi specie, hoc est in natura sua, sunt finitae, tamen numero, hoc est in materia, sunt infinitae (cum materia ex se ipsa non sit finita, neque ex forma sit finita, cum talis forma in materia possit multiplicari in infinitum); sequetur, ergo, in Coelo actu dari infinita individua omnium specierum, ac ita Coelum ipsum esse Omniseminarium illud et Chaos Anaxagorae, tot rationibus a physicis confutatum. Addo etiam, quod haec forma Coeli, aut est extensa ad extensionem materiae quantae, et tunc erit divisibilis et corruptibilis, aut non erit extensa, et tunc non explebit omnem appetitum materiae: forma enim indivisibilis non potest perficere privationem formae divisibilis; nisi dicamus, formam indivisibilem esse divisibilem, quod est impossibile, cum dicat contradictionem. Neque vero negare possumus hanc compositionem in Coelo, ut negavit Averroes; non solum quia Coelum dimensum est et quantum, quod sine compositione materiae et formae non contingit, verum etiam, quod magis urget, quia Coelum, ex ipsomet Aristotele, puriores et impuriores habet partes. Ita enim, primo Meteorolog., de Coelo inquit: «Quod enim sursum est et usque ad Lunam, dicimus esse corpus alterum et ab igne et ab aëre; quinimo et in ipso, hoc quidem purius esse, illud autem minus sincerum, et differentias habere, et maxime qua desinit ad aërem et ad eum, qui circa Terram, Mundum.» Quod non modo compositionem ex materia arguit, verum etiam ex materia, quae secum privationem et corruptionis causam habeat: ubi enim impurum est, ibi est privatio puri, et imperfectio quae ad ulteriorem pervenire potest perfectionem; quare, et corruptionis aptitudo. Sed, praeter haec, Coelum esse corruptibile ex eo constat, quod eius partes genitae et corruptae saepius visae sunt. Non modo enim Hipparchus, ut Plinius lib. 2 asserit, novam stellam sua tempestate genitam deprehendit; verum etiam et paulo superioribus annis eas de novo genitas nostrum saeculum bis observavit, unam anno 1572 in Cassiopea, alteram vero anno 1604 in Sagittario (cum Iovis et Saturni coniunctio in eodem signo adhuc duraret), quae primae magnitudinis visebatur, ut Canis Maior, splendore autem Iovis plurimum, Martis autem etiam aliquantulum, naturam referebat: quae omnes verae reputatae sunt, non exhalationes, cum supra elementarem orbem conspicerentur ac scintillarent, et mathematicorum omnium communi iudicio et consensu nullas facerent paralaxes; ita ut vera apparuerit Hipparchi coniectura, qui ex ortu novae illius stellae sua tempestate, qua die fulsit, ad dubitationem est adductus an ne hoc saepius fieret. Si igitur Aristoteles ex eo Coelum ingenerabile et incorruptibile statuit, quod nulla eius pars tot saeculis sit genita aut corrupta; cum contrarium experientia constet, tum veterum monumentis, tum etiam recenti omnium, qui adhuc vivimus, observatione (stellam enim novissime in Sagittario ortam omnes vidimus, non modo philosophiae aut mathematicae studiosi, verum etiam gregarii et vulgares, neque cuiquam indocto vel docto aliud visa est quam stella octavi orbis), cum itaque ex his omnibus notum sit, Coelum esse generabile et corruptibile, neque inter talia corpora ullum aliud magis affine et magis conveniens naturae Coeli sit quam ignis; sequetur, Coelum ipsum nullam aliam habere substantiam quam igneam. Ignis autem cum aut in materia tenui accensus sit, et talis minus habet lucis et caloris, ut flamma; aut in materia crassa et densa, et huiusmodi multum habet lucis et caloris, ut antrax; cum Coelum minimum habeat lucis et caloris, astra autem quampluri- mum; sequetur, Coelum esse tenuissimum ignem, astra autem crassum et densum; atque orbium substantiam, ex tenuissima materia atque rarissima, flammae proportione respondere; astra autem, ex magis densa et crassa, antracibus et accensis prunis. Cuius rei certissimum affert argumentum colorata lux, qua praedita astra vario atque diverso modo refulgent, prout varia sit materia in qua sunt accensa: quare Martem splendore veluti rubicundo, Iovem autem fulgido ac hilari, Venerem nitido et pulchro, Saturnum subobscuro et pallido, Mercurium caeruleo, Solem candidissimo ac nitidissimo, Lunam autem argenteo, fulgere conspicimus. Non mirum igitur est, antiquos illos philosophos, ita de Coelo sentientes, in tam varias de astris concessisse sententias, ut alii ignitos lapides de terra raptos, quod Anaxagoras, alii inflammatos pumices, quod Diogenes Physicus, alii candentes ferreas laminas, quod Archelaus, alii ardentes nubes quae nocte accendantur die extinguantur, quod Xenophanes, alii globos igniti aëris, quod Anaximander, existimarint. Quae si vera sunt, aut vera esse necesse sit, ut supra probatum fuit; cum Luna, inter omnia sydera, Terrae naturam maxime sapiat, ut ipsemet Aristoteles fatetur; non erit fortasse absonum dicere, illam, continuo Solis calore et lumine, quo semper dimidiata fulget, veluti exesam aut ambustam, tales huiusmodi habere magnas inaequalitates atque asperitates in superficie, quae montium atque convallium et voraginum speciem praeseferant: aut eam esse ad similitudinem exusti lapidis et pumicis, qui multos habet poros et cavi30 tates; quam sententiam probare visus est Keplerus in sua Dissertatione cum Sydereo Nuntio, et ad illam horum phoenomenûm causas referre. Hanc sententiam, quod Coeli et astra sint ex igne conflata, quamvis prisca omnis philosophia ratam habere visa fuerit (omnes enim ante Aristotelem philosophi, aut Coelum ex igne, aut ex igne et terra, vel etiam ex quattuor elementis, quod Plato, Aristotelis praeceptor, constare existimarunt), hanc, inquam, sententiam (quam etiam paulo ante nostram aetatem Bernardinus Telesius, vir priscae philosophiae studiosus, nulli sectae addictus, et novus philosophiae post multa saecula exarchus, renovavit) licebit nobis libere et sine offensione confutare, ex eo praesertim, quod de Coelorum et syderum substantia nihil definitum a Sacris Litteris vel ab Ecclesiae 40 auctoritate adhuc accepimus. Quamvis enim secunda D. Petri Epistola, cap. 3, 364 DE PHAENOMENIS beatur, quod in adventu diei Domini Coeli ardentes solventur, tamen his verbis non asseritur, Coelos esse igneos, vel alicuius alterius determinatae substantiae, sed in ultima Iudicii die, qua omnia conflagrabunt, Coelos pariter igne solvendos; de quibus tamen paulo ante dixerat: Coeli autem magno impetu transibunt, ele- menta vero calore solventur. Et quamvis S. Ambrosius Solem flammeam rotam appellaverit, id tamen secundum similitudinem dixisse putandum est, cum nihil ad Fidem, in hoc asserendo vel negando, ab Ecclesia, ut diximus, sit statutum. Hoc vero, tamquam certissimum et verissimum ex Fide, cui vera philosophia non con- tradicit, supponimus et affirmamus, Coelos et universam tum visibilem tum invi- sibilem creaturam Dei verbo factam fuisse in initio temporis, ac Dei virtute et 10 voluntate conservari: factum autem fuisse, non co modo quo a natura vel ab arte, modis a nobis cognitis, eorum opera effici videmus, ex praeiacente, scilicet, subiecto et praecedente mutatione vel motu; sed longe praestantissimo modo, nobis quidem incognito sed credito, ex nulla praeexistente materia, ac nulla praevia mutatione vel motu, per simplicissimam emanationem, quam creationem dicimus; hanc vero ad solum Deum pertinere, tamquam opus infinitae potestatis. Hoc, in- quam, supposito, quod nulli ex antiquis illis philosophis fuit notum, cum ipsi, naturali tantum lumine ducti, in communi sententia omnes fuerint, quod ex nihilo nihil fit, contra cos naturalibus argumentis insurgemus. Etsi enim ex Fide nos confitemur, Coeli motum aliquando desiturum, tamen id fiet neque propter impo- 20 tentiam motoris, neque propter corruptionem substantiae mobilis, ut docet S. Tho- mas primo Contra gentes cap. 20. Quare contra illos ea afferemus argumenta, quae probant, non posse esse corpus generabile co modo quo antiqui generationem accipiebant, ex subiccto, scilicet, et per motum; neque pariter posse esse corrup- tibile: ita enim contra ipsos Aristotelis argumenta concludunt. Quod si a nobis fuerit probatum, erit pariter probatum, Coelum et astra non esse ignem, neque ignea, nec aliquod aliud elementum, neque ex elementis; cum et elementa, et quac ex elementis constant, corruptibilia sint. Cum vero quamplura mihi suppetant argu- menta ex Aristotele et Aristotelicis, primo De Coelo, deprompta, nempe, quia Coelum circulariter movetur, circularis autem motus non habet contrarium, quia simplicis- simo motu movetur et eo quidem diverso a motibus elementorum; ergo ex diversa est ab elementis substantia et alterius omnino naturae; quia nec grave sit neque leve, ut caetera elementa; quia nullius mutationis particeps, praeter quam localis, ac propterea inalterabilis, inaugmentabilis, imminuibilis, et, ex consequenti, ingene- rabilis, incorruptibilis (quod inde patet, quod, tot sacculis iam elapsis, nulla um- quam Coeli pars defecerit neque adaucta fuerit); quia Divino Numini, quod in Coelo omnes communi consensu statuunt, tamquam immortali, immortale corpus coaptari debet; quia aether, hoc est perpetuo motum, ab antiquis est appellatum; quamvis, inquam, haec et alia mihi suppetant argumenta vel argumentandi loca, ex quibus praedictam sententiam redarguere possem; uno tantum utar argumento, quo adeo 40 IN ORBE LUNAE ETC. 365 manifeste talis opinio redarguitur, ut nullus sit adversariis respondendi aut tergi- versandi locus. Est autem argumentum ex Aristotele petitum, VIII Physicorum, hoc pacto: Necesse est, dari aliquod corpus ingenerabile et incorruptibile; sed hoc nullum aliud potest esse convenientius quam Coelum; ergo [etc.]. Minor propositio est evidens: ex corporibus enim sensibilibus nullum videtur esse nobilius ac magis a corruptibilitate remotum quam Caelum, cum caetera omnia manifeste generentur et corrumpantur. Quare, si necesse est aliquod corpus naturale esse ingenerabile et incorruptibile ac semper idem manens, huiusmodi autemnu llum inter omnia corpora potest dari nisi Coelum (si enim dabitur, assignetur quod- 10 nam sit); ergo Coelum necessario erit ingenerabile et incorruptibile. Maior autem propositio assumpta, quod necesse sit dari unum aliquod tale corpus, ita pro- batur. Si non dabitur hoc corpus, omnia corpora erunt generabilia et corrupti- bilia; quare, et alterabilia: generatio namque et corruptio ad alterationem se- quuntur. Si ergo alterabilia, aut alterabuntur a seipsis, aut ab alio, aut ad invicem. Non a seipsis: hoc enim est impossibile; tunc enim idem secundum idem esset in actu et in potentia, et calidum et frigidum: si enim ignis, quando corrumpitur, frigescit a se ipso, tunc, quatenus frigesceret et pateretur, esset calidus, quatenus autem frigesceret a se ipso, esset frigidus; unumquodque enim patitur ab eo quod est actu. Quare impossibile est, ut a se ipsis alterentur. Non ab alio: quia si ab 20 alio, tunc, aut necesse est devenire ad unum primum corpus quod, cum caetera alteret, ipsum non alteretur, et huiusmodi est ingenerabile et incorruptibile, quod negatur; aut dari processum in infinitum in alterantibus, quod pariter est im- possibile: si enim terra alteraretur ab aqua, et rursus aqua alteraretur ab aëre, et aër ab igne, et ignis pariter ab alio corpore, hoc autem cum non possit abire in infinitum, necessarium erit sistere in aliquo corpore, quod, cum alteret, non alteretur. Nisi dicamus alterari ad invicem circulo, ut videmus eadem generari et corrumpi ad invicem; ex aqua enim fit aër, et rursus ex aëre aqua, et sic de singulis at hoc ut fiat, necesse est supponere unum primum corpus, quod non generetur neque transmutetur. Ergo neque ad invicem alterari possunt. Quod autem, 30 hoc ut fiat, necesse est supponere aliud primum corpus quod non generetur neque transmutetur, probatur contra antiquos physiologos: ipsi enim generationem et corruptionem semper esse statuebant; quare, etsi aliqui Mundum corrumpi dice- rent, tamen iterum generari putabant, et ita semper fieri. Si igitur omnia essent generabilia et corruptibilia, tunc omnia aliquando deficerent et corrumperentur: quare non posset fieri iterum generatio, nec posset haec vicissitudinaria transmu- tatio semper manere, cum omne, quod alteratur et generatur, alteretur et ge- neretur ab eo quod est actu. Neque possunt respondere, quod manente aeterna materia prima, tamquam subiecto, et aeterno primo motore, ut efficiente, remanet aeterna generatio et corruptio. Nam, quamvis prima materia sit subiectum gene- 40 rationis, est tamen mediante alteratione; primus autem motor, cum sit incorpo366 DE PHAENOMENIS reus, non est effectivus alterationis, nisi mediante corpore, saltem secundum phi- losophos et naturalem producendi motum, qui est ex subiecto, et non supponit agens infinitae potentiae, sed finitae; quod agens, etsi sit incorporeum, non tamen potest aliquid creare, non modo iuxta philosophorum sententiam, verum etiam ex theologorum assertione; quare S. Augustinus, 3 De Trinit., asserit Angelos, neque malos neque bonos, posse aliquid creando producere, sed approximando activa passivis. Quod si permanet aeterna generatio et corruptio, et haec circulo, iuxta Peripateticorum sententiam, hoc fit aeterna permanente prima materia et aeterno permanente primo corpore, nempe Coelo. Quare patet, quod, si generatio et cor- ruptio semper futura sit, ut antiqui philosophi existimarunt, et ut lumine naturali to ab Aristotele probatum est VIII Physicorum, Coelum non est generabile nec cor- ruptibile: quod sufficit ad confutandam hanc sententiam, quae asserit Coelum et sydera esse ignea. Memini, cum aliquando exagitarem hanc quaestionem Romae cum Excellentiss. Gallileo, adstante viro doctissimo Antonio Persio, nec non eru- ditissimo atque illustrissimo Federico Caesio, Marchione Montis Caelii, nec non aliis doctis viris, hoc argumentum me attulisse; cuius vi ductus D. Gallilaeus non ne- gavit, necesse esse dari hoc primum corpus inalterabile et incorruptibile, sed hoc esse Solem. Quod si verum est, cum Solem, et quoad sydus et quoad orbem, vi- deamus eiusdem substantiae esse cum caeteris syderibus et orbibus; necesse est, Coelum reliquum ac caetera sydera esse pariter incorruptibilia, ut Solem. Neque 20 obstat, caetera sydera mutuari lumen a Sole, Solem autem ex se ipso lucere; cum Sol eam proportionem habeat in Coelo, quam cor in animali; ac veluti nihil obstat, reliquas animalis partes esse animatas et de essentia animalis, quamvis vitam et calorem mutuentur ab ipso corde, ita nihil obstat, caetera sydera esse de essentia ipsius Coeli atque eius naturam participare ut Sol, quamvis Sol nobilius eam participet. Quinimo, cum Coelum sit animatum et animal quoddam (ut non modo Aristoteles sensit, secundo De Coelo, verum etiam Plato et alii quamplures philo- sophi), necesse erat ex diversis partibus constare, tamquam corpus organicum: anima enim organici corporis est actus, sydera autem et astra coelestis corporis sunt organa; illis enim Coelum suas actiones operationes producit. Ex quibus 30 non modo propositae quaestionis veritas constabit, verum etiam allatae prius pro contraria sententia rationes solventur. At primo, argumentum primum: quomodo Coelum ipsum et astra, ac potissimum Sol, cum non sint calida, in his inferioribus caliditatem faciant: non enim attritione et motu, ut Aristoteles, 2 De Coelo, statuit, cum attritio non possit fieri in extremo corpore, nisi prius fiat in medio; non autem in medio, nisi Coelum sit corruptibile; ergo neque in extremo, nempe in igne aut aëre et sublunari Mundo. Pro cuius solutione dicitur, non esse verum, quod assumitur, Solem tantum calefacere atterendo inferiorem aërem vel ignem (tunc enim verum esset et necessarium, prius atteri et pati intermedios orbes); sed totum Coelum (hoc est, aggregatum ex omnibus orbibus) calefaccre atterendo con- 40 IN ORBE LUNAE ETC. 367 tiguum ex inferiori Mundo corpus. Cum vero totum Coelum neutiquam similare sit, sed ex dissimilaribus conflatum partibus, ut dictum est, tamquam corpus animae deserviens et organicum, secundum partes magis densas maiorem facere attritio- nem necesse est, et maiorem calorem; quare, secundum stellatam partem, quae magis densa est totius Coeli, ac potissimum secundum eam partem quae maior est ex iis quae non longissime a Terra distant; cuiusmodi est Sol, qui inter er- rantia sydera quam maximo corpore est, nec tam longissime a Terra distat quam sydera octavi orbis, et in Coeli medio, tamquam cor in medio sanguineorum ani- malium, constitutus (quamvis hoc potius ad placitum Ptolomaei, quam Aristotelis, 10 dictum sit, dum Aristoteles, Platonem secutus, Solem non in medio Coeli constituat, sed secundum a Luna). Veluti igitur totum animal functiones vitales exercet, quam- vis praecipua sit cordis actio (non enim cor respirationem facit, neque voluntarium lacertorum motum, sed totum animal secundum varias suis ministeriis destinatas partes), ita totum Coelum omnem hunc inferiorem Mundum regit et administrat, et variatim quidem, iuxta varios Coeli orbes et astrorum motus; quae omnia ab uno Sole, tamquam vitae fonte et principio, aut ab octava sphaera, quod magis sensisse visus est Aristoteles, ut infra declarabimus, vitam deducunt et actionem. Totum igitur Coelum, tamquam unum continuum corpus per unam animam aut per multas animas ad unam ordinatas, infima sui superficie igni contigua, nempe 20 lunari concava, subiectum corpus atterendo, calorem facit; sed ea potissimum parte, qua Soli respondet. Corpus enim quantum, quod secundum quantitativam actionem agit, ut est per motum, non solum agit secundum longitudinem et lati- tudinem, verum etiam secundum profunditatem; ut patet in igne accenso, qui magis urit secundum partes magis profundas et densas, quam secundum partes magis raras aut minus profundas. Quare Coelum totum infima sui superficie, nempe concava ipsius Lunae, maiori activitate attritionem faciet in his inferio- ribus ubi secundum profunditatem suam habet densiorem et maiorem partem, quam ubi habet rariorem et minorem. Quae responsio artificiose allata est ab Averroe, 2 De Coelo, Comment. 42, et rei naturae est consentanea; ita ut abunde sufficiat ad diluendum primum adversariorum argumentum. Quo vero ad secun- dum argumentum, sive secundum argumentandi locum, ex quo multa argumenta sumuntur, nempe ex lumine, quonam pacto possit producere caliditatem, cum ipsum non sit calidum, quamvis possem communi Peripateticorum responsione satisfacere, calorem esse accidens, ac propterea non requiri ad eius productionem causam univocam (quod manifestum est in calore producto a motu; solas enim substantias ab univoco produci dixerat Aristoteles); tamen, ad maiorem veritatis firmitatem, aliam afferam, qua non solum hoc argumentum, verum etiam reliqua huic annexa, solvuntur, et magis involuta ac difficilior in hac disputatione dubi- tandi ratio enodatur. Dico igitur, lumen producere calorem, nec modo calorem, qui 40 est qualitas, verum etiam ignem, qui est substantia; at lumen non producere III. 49 368 DE PHAENOMENIS calorem primario, sed ut qualitatem instrumentalem formae et essentiae ipsius Coeli; neque propterea Coelum dici debere formaliter et actu calidum, sed emi- nenter ac potestate. Omnes enim formae et omnes qualitates corporum inferio- rum continentur in corpore superiore et eius essentia, sed eminenter, ac nobilis- sima ratione, et potestate, inquam, agendi, non patiendi: sicuti enim in materia prima omnes formae generabiles potestate continentur, tamquam in principio pas- sivo, ita in primo corpore omnes formae inferiorum corporum continentur, tam- quam in principio activo; quod significavit Aristoteles primo Coeli, part. 100, di- cens, ab hoc pendere, his quidem clarius, his autem obscurius, esse et vivere. Quo quidem supposito, dico quod, cum lumen producit calorem, non producit calorem 10 eo quod sit ipsum calidum actu et formaliter, sed virtualiter, hoc est, ut instru- mentum formae Coeli; quae forma Coeli eminenter continet omnes gradus calidi- tatis, nec modo gradus caliditatis, verum etiam formam ignis; et ita lumen producit non modo caliditatem, verum etiam ignem. Quare non est necessarium, ut radii Solis vere et motu locali refrangantur et reflectantur, ut generetur calor aut ignis; quod dicebatur in tertia ratione ab adversariis; cum talis calor non generetur ex attritione, sed ex virtute luminis, ut dictum est. Et ita pariter verum est, ignem, ut substantiam, generari ab univoco, quamvis non ab univoco in specie: non enim Coelum idem corpus est specie cum igne ab ipso genito, sed genere tantum; quod sufficit in generatione substantiae. Neque sequitur inconveniens, quod, sublato con- 20 cavo speculo ab eo loco ubi reflectebantur radii et cessante reflexione, cesset com- bustio, nullo remanente in aëre intermedio calefactionis vestigio: haec enim cali- ditas, cum ad illuminationem sequatur et ad reflexionem aut refractionem luminis, non autem ad attritionem aëris, remoto lumine necesse est et ipsam pariter cessare, nullo relicto vestigio nisi in subiecto in quo fecit actionem. Addo etiam aëris raritatem et subtilitatem; ex quo non potest impressam caliditatem facile retinere. Quem modum respondendi secutum fuisse Averroem, legimus 2 De Coelo, Comm. 42, ubi hanc exagitat quaestionem. Sunt autem haec eius verba, quibus proposuit eandem difficultatem de ablata combustione et calore, sublato speculo a quo fit reflexio, quam nos supra attulimus pro adversariis: < Cum igitur posuerimus cor- 30 pus tersum, a quo radii reflectuntur ad locum in quo radii erant ante, videmus, illum locum calefieri qui erat ante frigidus; et si illud corpus tersum auferamus, auferetur reflexio et refrigerabitur locus. Igitur ex hoc apparet, quod radii ca- lefaciunt per se; et eos non esse corpus declaratum est, nedum ut sint corpus ca- lidum. Quae cum dixisset, affert deinde unam solutionem supra allatam etiam a nobis, quod lumen generat calorem, veluti etiam motus, tamquam causa aequi- voca. Deinceps vero, hac solutione minime contentus, hanc alteram affert, quam nos attulimus: sunt autem haec eius verba: «Etiam sic ultra apparet, quod aut est causa accidentalis, sicut de motu, aut erit causa consimilis per se, quae provenit nobis ex motu stellarum; quoniam non est remotum, ut ista forma copuletur cum 40 IN ORBE LUNAE ETC. lumine, et reflectatur cum sua reflexione, et abscindatur cum sua abscissione: quoniam opinandum est, quod, quamvis corpora supercoelestia sint neutra, tamen, in quantum sunt corpora, habent communicationem cum elementis in diaphanei- tate et illuminatione et obscuritate; et ideo dicit Aristoteles, in libr. De animal., quod natura Lunae est similis naturae Terrae, propter obscuritatem quae est in ea. > Ad aliud vero argumentum, ex principiis et doctrina ipsiusmet Aristotelis desump- tum (ubi statuit, calorem vitalem et gignitivum, non modo qui in animalibus est et seminibus, verum etiam qui in excrementis, esse coeleste et corpus divinum partici- pare; hunc vero ardere atque urere, et omnino eumdem specie esse cum elementari 10 igne, quinimo elementarem ipsummet ignem, multa et inrefragabilia experimenta ostendere; ex quibus sequitur, Coelum esse igneum, quia [etc.]), respondeo, primo, cum Aristotele, 3 De gen. anim., cap. 2, calorem coelestem (quem, in secundo De gen. anim., suprascripto cap. 3, dixerat cuncta generare, neque elementarem esse, sed divinum corpus participare et proportione respondere elemento stellarum) esse per omnia sublunaria elementa diffusum, ita tamen ut vicinius Coelo corpus eo magis participet quam remotiora, atque inde remotioribus communicetur: quod significavit Aristoteles praedicto loco, tertio De gen. anim., his verbis: < Generantur autem in terra humoreque animalia et plantae; quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in universo, est: ita ut quodam modo plena sint animae omnia. > 20 Secundo, respondeo cum Alexandro Aphrodisaeo, qui haec eadem fusius declaravit libr. 2 Quaest. natur., cap. 3: ubi, cum proposuisset dicere, quaenam a motu divini corporis, vicino sibi, corruptibili et generabili corpori ingenita vis participetur, paucis interiectis verbis, suam sententiam dicere aggressus, haec inquit: < An etiam per illas (scilicet virtutes coelestes) est actu; et hoc pacto erit, primum, participans ignis ipse tali ex divino corpore potentia; deinde posterioribus ipsam distribuens, ita ut omnia corpora tali distributione ipsa participent, illa quidem plus, haec vero mi- nus. > Et infra, paulo post dimidium capitis, declarans quomodo mixta ex elementis hanc divinam potentiam participent, inquit: < Ob quam potentiam, non item habent haec principium solum in se ipsis motus, ad quem inclinant; sed quoddam quo- 30 que animasticum principium assumpserunt, quod et generationem habet a divina potentia. Quae natura et anima, per quantitatem simplicium corporum ex quibus est habens ipsam corpus (quorum illud quidem magis communicat divina poten- tia, quia propinquius est divino corpori et est subtiliorum partium et purius; hoc vero minus, propter maiorem distantiam et constitutionis crassitiem), diversa et ipsa fit. Quaecunque enim compositorum corporum plurimum terrae habent, simi- lem cum terra communicant animasticam potentiam quamdam, eo quod corpus, plurima eius substantiae pars, minus divina potentia participet; quaecunque vero copiosiorem in se ipsis habent igneam et calidam substantiam, haec perfectiore anima participant, eo quod superabundans in eis corpus plus participet divina po- 369 370 DE PHAENOMENIS tentia. Ex quibus manifeste patet solutio propositi argumenti. Nam quamvis calor coelestis sit qui generat et vitalis est, et quamvis calor hic per cuncta elementa dispersus sit, tamen plurimus igni participatur, tamquam viciniori corpori atque tenuiori, deinceps vero aëri, et per haec caeteris elementis et corporibus. Quare non mirum est, si non modo putrescentia et semina, verum etiam animalia, plurimum habent ignis, et quae ex ipsis magis calore vitali participant, magis igne partici- pant, quia calor hic in igne plurimus diffusus est. Quare verum est totum quod assumitur, nempe caliditatem vitalem, si in unum cogatur et uniatur, arsuram (talis enim caliditas in igne est), neque calor vitalis ardet; quemadmodum non ignis generat, sed calor coelestis, qui in igne est, generat: et hoc est, quod ab Aristotele 10 dicitur, secundo De gener. animal., cap. 3: < Ignis nullum animal generat. Quod autem hoc verum sit, inde patet, quod idem calor in aëre et in aqua diffusus ge- nerat (ut 3 De gen. animal. Aristoteles dicebat), at neque in aëre neque in aqua ar- det, sed solum in igne, hoc est igne participatus. Quare non sequitur conclusio: calor animalium ardet et igneus est; talis autem calor est coelestis substantiae; ergo coelum ardet et igneum est: non enim calor animalium, ut animalium est, ardet, sed ut in igne est. Quartae autem rationi (qua dicebatur, Coelum neces- sario debere esse corruptibile, cum sit corpus sensibus obiectum, ac proinde, ut Plato dicebat, necessario deficiens; si autem corruptibile est, nullum aliud corpus esse poterit convenientius quam igneum; ignis enim nobilissimum ex talibus cor- 20 poribus est, et maxime Coelo adsimile ob mobilitatem et lucem) respondemus hoc verum 'fore, si Coelum esset, aut esse posset, corruptibile; at hoc fieri non posse, superius demonstratum fuit; ergo non erit igneum. Confirmationi vero, qua nitebantur ostendere, Coelum esse corruptibile, quia est compositum ex materia et forma, respondemus falsum esse quod assumitur; quinimo, propterea esse in- corruptibile, quia non constat ex materia et forma, et nihil prorsus habet mate- riae, neque eiusdem rationis neque diversae cum his inferioribus, sed est corpus simplicissimum, ac proinde iuremerito elementum ab Aristotele appellatum. Si au- tem hoc supponatur, ut Plotinus inquit, lib. 1 Ennead. 2, quod neque ipse fieri posse negat, non erit difficile statuere Coeli corpus ex sui natura esse incorrupti- 30 bile: quod autem haec suppositio probabilis sit, et nullum contineat absurdum, demonstrabimus. Ac primo, quod sit valde probabilis, ita ostendemus. Ad inte- gram constitutionem Universi aliquae substantiae sunt, quae nullam habent po- tentiam, sed omnino sunt puri actus; et haec sunt necessaria et aeterna, cuiusmodi est primus Motor et etiam reliquae Intelligentiae, ad mentem Aristotelis, cum sint omnino seiunctae a materia; et quamvis sit prima omnium perfectissima, reliquae autem minus perfectae, tamen non propterea sequitur, in ipsis esse aliquam po- tentiam positivam, sed negativam tantum, quae nihil ponit in esse: et haec sim- plicissimi actus et omnino incorporea sunt. Aliquae autem substantiae sunt, quae IN ORBE LUNAE ETC. 371 semper habent coniunctam potentiam; tum quoad esse, quia aliquando sunt, ali- quando non sunt [32]; tum quoad operationem, quia non habent operationem perpe- tuam: et haec sunt generabilia et corruptibilia corpora, composita ex materia et forma, quae omnino opponuntur substantiis aeternis. Quod si dantur haec extrema, necesse est dari substantiam mediam, hoc est quae medio modo se habeat inter has, et partim sit coniuncta cum potentia, et partim non, atque partim sit actus, partim sit habens actum: cuiusmodi est coeleste corpus, quod eatenus quatenus est semper, non habet potentiam ad esse; quatenus autem movetur, et eius actio ex sui natura est finita, quamvis a motore sit infinita, habet potentiam ad ubi: et 10 ideo eius substantia, quatenus non componitur ex materia, est actus; quatenus vero est substantia mobilis, est corpus et habens actum, ac propterea simplicissimum corpus est et vere elementum. Quod si aliquando ab Aristotele vel ab Aristotelicis dicitur compositum ex materia et forma, ut ab Aristotele, 12 Met., part. 9, ubi inquit Cuncta vero, quaecunque mutantur, materiam habent, sed diversam; nam et ipsorum sempiternorum quaecunque non sunt generabilia, sed latione mobilia, attamen non generabilem, sed unde quo>, id dicitur secundum similitudinem quandam et analogiam. Nam veluti se habet materia ad formas, ut sit scilicet su- biectum formarum, ita se habet coeleste corpus ad suos motores, scilicet animam et intelligentiam: quapropter bene dicebat Averroes, Coeli materiam dignius dici 20 subiectum quam materiam; quod pariter significaverat Aristoteles suppositis ver- bis, dum dixerat, corpora ingenerabilia habere materiam unde quo, hoc est, esse subiectum motus; subiectum enim motus est in actu, non in potentia, ut subiectum generationis. Alterum vero, quod nullum ad hanc positionem sequatur impossibile, pariter demonstrabo. Quamvis enim sit satis difficile intelligere, presertim nobis qui non nisi inter corpora generabilia et corruptibilia versamur, quonam pacto corpus extensum et quantum careat materia, cum quantitas sequatur naturam materiae, et illi primo inhaerere videatur; tamen non erit absurdum vel impossibile do- cere, si unum supponamus, quod a nemine negabitur, scilicet, substantiam potentia non esse subiectum accidentium: ex quo sequitur, quantitatem non recipi in ma- 30 teria prima immediate, cum quantitas sit accidens, et materia prima sit substantia potentia (ut 2 De Anim. part. 2, et primo Physicorum 69, et 7 Met. 8, Aristoteles testatum reliquit), sed mediante forma. Quod si quis instantiam afferat de dimen- sionibus interminatis, quae sequuntur naturam materiae primae, et ei competunt in secundo modo dicendi per se; huic respondeo, quod quantitates, sive dimen- siones, interminatae sunt in materia in potentia ante eductionem formae : quare non potest dici, quod sint in materia prima; veluti neque potest dici, quod formae [32] ea, quae non sunt, habere potentiam ad esse, inopinabile et im- possibile videtur: eorum enim quae non sunt, nullae sunt affectiones. 38. vide372 DE PHAENOMENIS substantiales sint in eadem, quamvis de ipsius gremio educantur; alias, materia prima diceretur quantum et saltim corpus in genere substantiae. Quam sententiam etsi sciam secutos fuisse viros doctissimos, et inter caeteros Zabarellam, tamen, ut verum fatear, numquam ratam habere potui, cum materia, per se ipsam, ne- que quid, neque quantum, neque aliud quidquam dicatur, eorum quibus ens determinatur, sed omnino potentia sit. Quare si corpus aliquod statuendum est, a quo sumatur ratio generis in categoria substantiae, hoc erit coeleste corpus, cui dimensiones terminatae per se competunt, non ratione formae, cum eius forma non recipiatur mediantibus dimensionibus, ut docuit Averroes, libro De subst. orb., cap. 2; eius enim forma non pendet a materia, neque constituitur per ma- 10 teriam. Quod si quantitas actu non competit nisi substantiae actu, ergo quantitas actu competit primo et per se substantiae actu: illa autem dicitur primo et per se substantia, quae non ratione partium est substantia. Dico autem primo et per se substantiam, non primo tantum, quia prima substantia, ut individuum, sub- stantia est composita: quare, etsi dicatur prima substantia, tamen non dicitur per se substantia, quia est ratione partium, materiae, scilicet, et formae, ex quibus constituitur. Prima, quoquomodo, quantitas competet primae et per se substantiae, actu subsistenti et substanti caeteris accidentibus; talis autem substantia non est nisi substantia corporis simplicissimi; ergo prima quantitas non potest com- petere nec inhaerere nisi substantiae corporis simplicissimi. Corpus ergo simpli- 20 cissimum primo et per se erit corpus, cuiusmodi necesse est sit corpus coeleste, quod est primum et nobilissimum corpus. Quod si corpus aliquod statuendum est, a quo sumatur ratio generis in categoria substantiae, hoc erit coeleste corpus, cui dimensiones terminatae primo et per se competunt, non ratione partium, ut in corporibus generabilibus, cum Coeli forma non recipiatur in materia mediantibus dimensionibus, ut docet Averroes praecitato loco; eius enim forma non pendet a materia, nec constituitur per materiam. Ex his autem satis declaratum existimo (quantum philosophanti in re difficillima et obscurissima licet), nihil esse absurdum in hac sententia, quam cum Aristotele statuimus, quod corpus coeleste, quamvis quantum, non sit ex materia et forma compositum. Nec minus ar- 30 gumentum nos commovebit, ex impuritate lunaris corporis desumptum : haec enim impuritas nihil aliud est, quam admixtio opaci cum lucido; quae etsi concedatur in coelesti corpore, nullam tamen arguit compositionem: veluti enim intelligen- tiae posteriores a prima sunt imperfectiores in intelligendo, et illa magis quae magis recedit a prima, hoc tamen nihil derogat ipsorum simplicitati, quinimo sunt actus puri, et nullam admittunt potentiam, nisi negativam, ut supra diximus; ita orbes posteriores nihil impedit esse minus perfectos quam primum, et illum magis qui magis a primo distat, ut est lunaris orbis, maxime secundum eam partem secundum quam huic inferiori mundo contiguus est. Haec autem imper- fectio nihil aliud est quam diminutio luminis, quae, cum sit quid negativum 40 extensum IN ORBE LUNAE ETC. 373 (tenebrae enim et opacitas non sunt aliud, quam luminis negatio), non arguit mixtionem alterius naturae neque corruptibilitatem, cum illuminatio non sit passio corruptiva. Quinimo necesse erat corpus lunare hac in re adsimile esse suae intelligentiae: veluti enim sua intelligentia, tamquam ultima omnium, est imper- fectissima, ac minus perfecte intelligit quam caeterae superiores, ita pariter corpus lunare imperfectissimum necesse fuit esse, ac minus perfecte susceptivum luminis; in nulla enim operatione orbis magis assimilatur intelligentiae, quam in illumina- tione, cum intellectio illuminatio quaedam sit, aut non sine illuminatione. Nec ob- stat quod Aristoteles inquit, Lunam adsimilem esse naturae terrae: loquitur enim 10 Aristoteles per quandam similitudinem, non quod Luna sit vere terra, sed quod participat aliquam conditionem terrae, nempe opacitatem. Veluti enim terra inter omnia elementa non est diaphana, nec lumine permeabilis, sed opaca, ita pariter Luna; ac propterea ab adverso Sole illustratur, quemadmodum nostra haec Terra, atque secundum superficiem tantum qua a Sole aspicitur. Ob quam similitudinem pariter ab Orpheo, in carminibus supra a nobis positis, Luna Tellus altera fuit ap- pellata; quamvis poëtice fingat multos illam habere montes, multas urbes, multas domos. Sed adhuc aliud affertur argumentum ex novis stellis; quare et illud etiam considerabimus. Desumebatur argumentum ex novis stellis, non solum ea quae Hipparchi tempestate visa fuit, verum etiam duabus aliis, una in Cassiopea, 20 anno 1572, altera vero in Sagittario, anno 1604; quae ab omnibus visae sunt, et quas doctissimi mathematici, ex variis Europae partibus, nullas parallaxes facere constanter asseverabant; nec defuerunt Romae qui publice docerent, hanc esse veram stellam, in Firmamento positam. Quibus omnibus obiectis unica re- sponsione satisfaciam; nempe, eventum rei veritatem demonstrasse: omnes enim hae stellae evanuerunt, et postrema, quam nos vidimus, infra paucos menses evanuit; quod si fuissent stellae, iam adhuc perdurarent, quemadmodum reliquae tot saeculis perdurant. Quare, si inde adversarii desumunt argumentum corrupti- bilitatis Coeli, quod novae stellae aliquando visae sunt, quare iidem non inde desumebant incorruptibilitatis alterum argumentum, quod tot saeculis, et nulla 30 hominum memoria, nulla unquam Coeli pars deficere visa est? Semper enim septem visae sunt stellae quae Plaustrum efformant, et tres in cingulo Orionis, neque ulla umquam defecit; et sic in singulis Coeli imaginibus semper est observatum: quod nequaquam possibile esset, si Coelum ac reliquae Coeli partes essent corrupti- biles. Quod si non sunt corruptibiles, neque sunt generabiles; ordine enim naturae semper generatio unius supponit corruptionem alterius. Quare tunc temporis cum mihi relatum fuit Romae, aliquos, multo auditorum apparatu, publice docuisse, stellam, quae postremo apparuit in Sagittario, vere esse stellam, ego hoc illis argumentum solvendum proposui: Si stella haec vere stella est, quae noviter coepit esse, ut ipsi dicebant, in Firmamento, aut coepit esse modo supernaturali 40 et per creationem, aut via naturali et per generationem; non enim potest aliquo 374 DE PHAENOMENIS alio modo res ulla incipere esse, quae antea non erat: neutrum fieri potest: ergo patet consequentia. Hoc enim fieri non potuit per creationem, cum, ex sacrorum theologorum sententia, Deus ab initio omnia perfecte creaverit, inter quae Coelos et sydera; ut in Genesi habetur Perfecti igitur sunt Coeli, et omnis ornatus eorum>, ac propterea, ut ibidem dicitur < Requievit Deus die septima ab omni opere quod patrarat > ; neque nunc aliquid aliud de novo creare conceditur, nisi humanas animas, de quarum creatione S. Hieronymus inquit eum locum Ioannis intelligi in Evangelio qui ait: Pater meus usque modo operatur, et Ego operor >; et quamvis Deus etiam nunc et semper possit creare novos Coelos et novas stel- las, tamen illos de facto non creat, ut sacris theologis placet, quorum iudicio est 10 acquiescendum. Ergo non potuit haec nova stella incipere per creationem. Nec minus per generationem et via naturali: cum omnis generatio, ut dictum est, supponat corruptionem; quare si tantum et tam vastum corpus, quantum est stella primae magnitudinis in octavo orbe (tanta enim videbatur, quae apparuit in Sagittario), quod quidem totam Terram plusquam centies et septies excedit, genitum est, quidnam erit antea corruptum, quod nobis non fuerit manifestum? Aut enim illud, ex quo genitum est, fuit corpus aliquod sublunare; et hoc est impossibile (totus enim orbis omnium elementorum non sufficeret ad generatio- nem corporis tam vasti; quare oportuisset, totum hunc inferiorem mundum con- flagrasse: neque materia sufficeret ad generationem stellae, cuius corpus densum 20 et plusquam centies excedit Terram): aut fuit aliquod corpus coeleste; et tunc, aut aliqua alia stella aequalis magnitudinis fuit corrupta, quare aliqua stella defice- ret ex iis, quae ante fuerant in Coelo, primae magnitudinis, quod non apparet (nisi dicat quis, fuisse corruptas plures ex nebulosis quae non videntur, ac propterea nobis non apparuisse: sed in posterum nobis manifestae fient hae stellae nebu- losae; nam ope ac beneficio Excellentissimi Gallilei etiam nebulosae perlucidae factae sunt et clarissimae); aut, si non est corruptum aliquod astrum, erit cor- rupta aliqua pars alia ipsius Coeli, quae est in octavo aut alio orbe. Cum autem astrum unumquodque sit maxime densum, reliquae autem orbis partes sint maxime rarae; necessarium erit, ut longe maior portio molis coelestis corporis 30 requiratur ad generandam stellam, quam sit quantitas et dimensio ipsius stellae, cum reliqua pars Coeli sit rara, ut diximus, stella autem sit densa (densum enim est quod plus habet materiae, rarum autem quod minus: quare, exempli gratia, si materia orbis occupat unum stadium, rara existens, deinde condensata, vix occupabit decimam partem stadii, et ita reliquum spatium vacuum permane- bit et dehiscens): atque ita oporteret, magnam aliquam fenestram, vel foramen, factam esse in Coelo, quod non apparet; aut reliquas contiguas partes Coeli ra- refactas fuisse, ut impleant deficientem partem, quare reliquum Coelum obscu- rius appareret quam ante; rariores enim partes in Coelo minus lucent. Atque haec et huiusmodi deliramenta sequuntur ad praeclaram hanc doctrinam de novis 40 IN ORBE LUNAE ETC. astris: quae si animadvertissent, non ita statim de veritate novi astri sententiam dixissent; sed ad pauca respicientes, facile enunciant. Quod si mathematici omnes affirmarunt, esse in Coelo stellam hanc, eo quod non faceret parallaxes; cum expe- rientia deinde cognitum fuerit, ipsam evanuisse (quod impossibile fore de vera stella, iam demonstravimus); dicendum erit, aut argumentum desumptum ex pa- rallaxi non esse efficax; aut si est efficax, eorum instrumentorum usum decipere, ob infirmitatem observationum, in quibus contingit deceptio, si non ratione astri, saltem ratione medii, aut oculi, aut distantiae, quod fatetur Ptolomaeus, 3 Alma- gesti, ubi inquit: Nam quis, ob ipsarum observationum infirmitatem, quamvis di- 10 ligenter et artificiose fiant, factum non sentiet mendacium?> Quapropter potius existimarim, apparentem illam stellam fuisse accensam aliquam exhalationem in suprema aëris vel ignis parte, contigua concavo ipsius Coeli (quod probabile est, tum quia evanuit, ut huiusmodi impressionibus contingit, tum quia maxima eo anno praecessit siccitas); aut, si vere fuit in Coelo, ut instrumenta mathematico- rum demonstrarunt, fuisse aliquod factum ex reflexione radiorum Iovis et Saturni, quorum tunc temporis fuit coniunctio: quod tamen non affirmo, relinquens ma- thematicis ac perspectivis hoc negocium. Hoc tamen dictum volo, non ut dero- gem fidem mathematicis disciplinis aut professoribus, quos omnes colo et veneror atque honoris causa semper compellabo; sed ut ostendam nostri intellectus im- 20 becillitatem ac nostrae scientiae vanitatem, quae, ut bene dicebat Socrates, magis propinqua est et affinis ipsi ignorare quam ipsi scire. Quamvis enim mathema- ticae disciplinae certissimae ex se ipsis sint, et eius rationes necessariae, quia continuum abstractum a materia considerant, quod invariabile est; tamen, quando passiones huius continui considerant in materia contingenti et variabili, contingit et ipsas falli, ob contingentias subiecti: et quamvis coelestia necessaria sint, et non contingentia, tamen media, quibus coelestia cognoscere cogimur, contingentia sunt et mutabilia; cogimur enim ministerio sensuum uti, qui fallaces sunt; cogimur instrumentis et medio uti, in quibus multa, ut plurimum, fit mutatio. Ex hoc igitur argumento non sequitur, Coelum esse generabile et corruptibile, et proinde 30 non esse igneum, neque aliquam aliam materiam ignitam: quod si prisci illi philosophi et Plato illud igneum dixerunt, hoc per similitudinem quandam dixe- runt; quod illis licuit: veluti enim Aristoteles dixit Lunam quodammodo Terram, ob similitudinem quam habet cum Terra in opacitate, ita antiqui dixerunt Coelum esse ex igne, ob similitudinem quam habet cum igne in luce et calore. Qua- propter Plato, in Timaeo, ex eo quod Coelum futurum erat visibile corpus (quam- vis per Coelum intelligat Universum), dixit illud constare ex igne; quia autem tangibile et solidum, dixit constare ex terra; et quatenus haec omnia, ut extrema, indigent mediis ut colligentur et uniantur, eatenus dixit, illud etiam constare ex aqua et aëre. Ex quibus patet, Platonem per ignem et terram in Coelo nihil aliud 40 voluisse intelligere quam virtutem ignis et terrae; ita ut, lumen et calorem agno- III. 375 50 376 DE PHAENOMENIS scens in Coelo, ut etiam in igne, dicat in Coelo esse ignem; et agnoscens solidita- tem atque esse tangibile corpus Terrae, in eodem Coelo dicat esse terram. Quare et ibidem dixit, Coelum constare ex omnibus elementis, at non ex ipsismet ele- mentis proprie et vere, sed ex apicibus elementorum: quod idem erat dicere ac si dixisset, ex summis virtutibus et perfectionibus elementorum, secreto eo quod in elementis imperfectum est; ita ut ab igne habeat claritatem, a terra solidita- tem, ab aëre vero levitatem, atque ab aqua collegationem et unionem partium : nullum enim siccum absque humido consistere potest ac terminari. Quam sententiam Platonis optime explicavit Plotinus, lib. primo Ennead. 2, his verbis: < Meminisse vero oportet, terram non ita misceri igni sublimi, ut in ipsa stellarum composi- 10 tione connumeretur; sed cum in uno mundi corpore singula collocentur, nimirum et ignem aliquid habere terreni, quemadmodum et terra ignei aliquid habet; ac summatim singula habere aliquid singulorum; non adeo quidem, ut quod dicitur alia possidere, ex utrisque constituatur, videlicet ex seipso atque ex eo cuius est particeps; imo, in ipsa Mundi communione rite situm, non tam alterum quam al- terius nonnihil accipiat, veluti non ipsum aërem, sed aëris ipsius liquiditatem; sic terra, non tam ignem, quam igneam claritatem. Mixtio autem ipsa adhibet omnia et utrumque conflat in unum, non terram quidem tantum atque naturam ignis, vel ignem tantum atque terrae naturam, videlicet soliditatem quandam densitatemque eiusmodi. Testimonium his Plato ipse perhibet dicens: <Accendit 20 Deus lumen circa secundam a Terra sphaeram>; Solem certe significans, quem alibi nuncupat splendidissimum eumdemque nitidissimum. Quibus in verbis omnem a nobis opinionem abigit suspicantem, aliquid esse aliud illic praeter ignem: signifi- cat quoque nullam adesse ignis aliam qualitatem praeter lumen, quod quidem esse ait a flamma diversum, calorem vero lenem tantum atque suavem; etiam lu- men hoc esse corpus; emicare autem ab ipso lumen aequivocum, quod esse dici- mus incorporeum; quod quidem ab illo lumine pendet, et ex illo micat quasi flos eius atque nitor, quod utique vere dicitur corpus album existere. Nos autem, quod terrenum dicitur, in deterius accipere consuevimus: quippe cum Plato ter- ram pro soliditate quadam accipiat; nos vero unum aliquid tantum pellare solemus, cum tamen ille differentes in terra consideret qualitates. Cum igitur talis ignis purissimum praebeat lumen, ipseque in sede sublimi resideat, ibique naturaliter habitet, non est putandum, nostram hanc flammam superioribus esse permixtam, sed ad certum spatium percurrentem prorsus extingui, aëre quam plurimo videlicet occurrente; procedentem vero saepe cum terra deorsum praeci- pitari, quippe cum superius transcendere nequeat, sed subsideat infra Lunam, ubi aërem extenuat proximum; ac si maneat ibi flamma, certe facta subtilior, evadit et mitior, splendoremque habet non quoad fervorem spectat, sed quatenus a su- periori lumine perlustratur. Lumen vero coeleste, partim quidem varia ratione distributum est in stellis, in quibus tam colorum quam magnitudinum diffe- 40 ram apIN ORBE LUNAE ETC. 377 rentia discrepat; partim vero in reliquo, praeter stellas, Coelo simili ratione viget: et si oculis non apparet propter corporis tenuitatem perspicuitatemque aspectui minime resistentem, quemadmodum in aëre quoque puro contingit; accedit ad haec intervalli etiam longitudo. Ex quibus deducit Plotinus, his immediate se- quentibus verbis, Coelum esse imminuibile et incorruptibile: < Cum itaque tale lu- men vigeat in excelso, ubi est naturaliter constitutum, purum videlicet in sede purissima, quanam via potest defluxus inde ullus accidere? Neque enim natura talis tamque sublimis sua sponte defluit; neque, rursus, est ibi quicquam, quo im- pellente deorsum praecipitetur. Adde, quod omne corpus longe se aliter habet, 10 quando animae coniunctum est, etc. > In quam sententiam Plotini caeteri etiam Pla- tonici pariter veniunt, ut Proclus, Iamblicus, Syrianus, et his nihilo inferior Bes- sario, Cardinalis Nicaenus. Quare patet, antiquos philosophos Coelum et astra per metaphoram quandam ignea dixisse, et verbis tantum, non ensu, Aristotelem ab illis discrepasse; cum omnes in eo convenerint, non esse Coelum eiusdem naturae cum his inferioribus, et si cum aliquo ex his convenire videatur, aequivoce conve- nire, et propterea aequivoce pariter dici igneum, aut terreum, vel alio aliquo modo, quo ab antiquis fuit dictum; cum haec inferiora omnia ortui et interitui sint obnoxia, et cuiuscumque corruptivae alterationis capacia, Coelum autem nullius corrupti- vae alterationis sit capax, ac prorsus incorruptibile et aeternum. Impossibile igitur 20 est, haec phoenomena referre ad aliquod corpus alterationis capax, quod, secun- dum varias partes in eo genitas aut corruptas, inaequalitates habeat, ut nostra haec Tellus, et ita montes aut convalles, aut partes asperas et porosas ad instar pumicis; ut Diogenes Physicus existimavit, et nuper Keplerus disserebat. Utrum in Luna, ut unum quoddam est astrum eiusdem cum reliquo Coelo substan- tiae et naturae, inalterabilis scilicet et incorruptibilis, ut Peripatetici statuunt, possint vere esse montes et convalles, ut perspicillo monstratur. CAP. X. Uno igitur exploso modo, quo in Luna montes et valles ac voragines, quae apparent, consistere posse videbantur, Luna scilicet existente corruptionis atque 30 corruptivarum alterationum participe, alterum iam propositum reliquum erit examinare, utrum scilicet possint esse vere in Lunari globo hi montes, sed ex aetherea atque coelesti substantia; ita ut Lunaris superficies, non lenis et aequalis ac perfecte tornata sit (ut hucusque existimavit antiquitas), sed inaequalis, multas habens eminentissimas partes ac, rursus, alias minus excelsas, alias autem humi- les et depressas, quemadmodum noster hic globus Terrae et ipse inaequalem habet superficiem ac montes et colles et valles. In quam sententiam venisse existimo Excellentissimum Gallileum, ex observationibus perspicillo factis: non enim in ali- quam ex praedictis concessisse certo scio; quare illas, non propter verum eius 378 DE PHAENOMENIS sensum, confutare opus fuit, sed ob apparentem, quem ipsi fortasse aliqui ex vulgo tribuere videbantur, ut iam initio disputationis significavi; quamvis ipse nihil certum aut constitutum pronunciet, sed tantum, observationibus propositis, cae- teros ad philosophandum invitet. Haec opinio satis probabilis videtur, tum quia adaequatam dicit causam phoenomenûm quae iam observantur et communi omnium consensu approbantur (cum enim diversitas horum phoenomenûm ex diversitate proiectionis umbrarum causetur, proiectio autem varia umbrarum ex varietate corporum, a quibus proiiciuntur umbrae, proveniat; in leni autem et omnino ac- quali superficie nulla sint corpora, quae faciant umbram; necessario sequitur, ut superficies Lunae non sit lenis et aequalis, sed inaequalis et montuosa); tum quia 10 nullum continet absurdum, cui repugnet ratio aut expressa sapientum authori- tas. Quare, ubi sensus idem omnibus demonstrat, et ratio non contradicit, acquie- scendum est. Ad haec vero non modo sequitur absurdum aliquod, quinimo pro- babilitas non minima: quod enim sequitur absurdum, si Lunae superficies non sit aequalis? Namque ratio illa, ob quam Aristotiles, secundo De Coelo, statuit Lunam sphaericam esse, ac deinceps ex Lunae rotunditate caeterorum pariter astrorum figuram arguit, adhuc manet: quamvis enim eius superficies sit inaequalis, nec per- fecte et adamussim tornata, tamen nihil impedit, quin eius corpus sphaericum atque gibbosum sit, ut Terrae globum esse videmus; et hoc sufficit ad illuminationem a Sole inaequaliter suscipiendam, ex qua Aristoteles arguit Lunae rotunditatem. Qui- 20 nimo ex ipsiusmet Aristotelis fundamentis sequitur, Lunae superficiem non esse ae- qualem nec perfecte sphaericam. Si enim vera est eius suppositio, secundo De Coelo par. 32, primum Coelum, perfectissime et exacte tornatum, ad reliquos posteriores orbes eam habere proportionem, quam habet aqua ad terram et elementorum ea quae plus semper distant (veluti enim aqua perfectiori rotunditate praedita est quam terra, et aër quam aqua, et magis ignis quam aër, ita, inter orbes, perfectissimam habet rotunditatem primum Coelum, ut nihil aut manu factum sese habeat similiter, aut aliud quippiam eorum quae apud nos in oculis existunt; deinceps vero caeteri orbes minus perfectam, quo magis a primo distant); ergo Lunae globus ear inter reliquos orbes habebit rotunditatem, quam habere vide- 30 mus terram inter caetera elementa, asperam scilicet, montuosam et inaequalem. Qua ratione persuasus Augustinus Nifus Suessanus, ante octuaginta annos, hanc eandem sententiam de montibus et convallibus in Luna existentibus, quam nunc Gallileus nobis suo perspicillo demonstrat, ad mentem Aristotelis statuit, in com- mentariis super secundo De Coelo editis, in commento 49 particulae, ubi, cum quaereret causam maiorum macularum quae in Luna apparent, haec profert: <Vel forsitan non est remotum dicere, Lunae partes esse diversas, veluti sunt partes Terrae, quarum aliae sunt vallosae, aliae montuosae; ex quarum differentia effici potest facies illa Lunae: nec est rationi dissonum; nam Luna est corpus imperfecte sphaericum, cum sit corpus maxime ab ultimo Coelo elongatum, ut supra dixit 40 IN ORBE LUNAE ETC. 379 Aristoteles: tu vero in hoc non dedigneris considerare. > Haec Suessanus: a quo in hoc Gallileus discrepat, quod Suessanus inaequalem videtur astruere superficiem maculosam Lunae, et ad montes et convalles eam referre; Gallileus autem eam superficiem lenem et aequalem suo telescopio observat, lucidam autem et non maculosam, montibus et convallibus distinctam. Neque existimandum est, haec ab instrumenti structura refractione luminis aut visivorum radiorum nobis ostendi: si enim Luna haec non haberet, non ostenderentur, cum instrumento hoc, ut supra monstravimus, propinquius fiat obiectum. Veluti enim reliqui Planetae, praeter Venerem ac caetera astra primae magnitudinis in octava sphaera, quae longe ma- 10 gis distant quam Luna, cum absque perspicillo videantur radiis circundata et globum minime praeseferant, cum perspicillo videntur ad instar perfecti globi, undique lenis et aequalis, absque radiis, cum radii fiant ex refractione ob distan- tiam (quemadmodum in candela videmus, cuius lumen a longe sphaericum et radiis circumdatum apparet, cum a propinquo pyramidale, ut est, et absque radiis vi- deatur); ita pariter haec phoenomena, si ob refractionem luminis aut visualium radiorum fierent, viderentur magis absque perspicillo quam cum perspicillo; cum absque perspicillo magis a visu elongetur obiectum, cum perspicillo autem pro- pinquius fiat. Ob has igitur et alias rationes, quas fuse et dilucide satis attulit D. Gallileus ex suis observationibus in Sydereo Nuncio, quas etiam nos recitavimus 20 initio nostrae disputationis; ego satis probabilem reputarem hanc sententiam, nisi aliquibus aliis rationibus, his forsitan validioribus, pro contraria suaderer. Ac primo, frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora et aeque bene [¹3]: sed absque his montibus et vallibus, bene possumus assignare et afferre rationem observatorum phoenomenûm, ut infra, Deo iuvante, demonstrabimus: ergo frustra est, hos montes et valles ponere. Praeterea, his vallibus ac montibus positis, non- dum perfecte constat ratio et causa omnium quae in Luna apparent. Nam esto, quod montes et convalles sint causa illarum apparentiarum, quae videntur in parte lucida illuminatae Lunae, ut D. Gallileus in his observationibus demon- strat; tamen nulla assignatur causa maiorum, sive antiquarum, macularum, quae 30 in Luna videntur: nisi dicere velimus, eam partem in Luna esse maria et congrega- tiones aquarum, ex quorum superficie, quamvis leni, lumen obscurius reflectatur, ut in observationibus dicitur; sed hoc non vere, at per similitudinem quamdam et exempli gratia, dictum puto. Quare aliam assignat D. Gallileus harum macu- larum antiquarum causam; nempe, heterogeneam ac dissimilarem substantiam, quam causare dicit, non modo maiores illas obscuras maculas, verum etiam mi- nores quasdam, veluti areolas clariores, inter obscuras dispersas. Quare ita arguo: [33] examinetur nunquid per pauciora reddatur ratio horum phae- nomenûm, et aeque bene. 37-38. phenomenum380 DE PHAENOMENIS si dissimilaris substantia in superficie leni et aequali, absque multiplicatione cor- porum, hanc eamdem varietatem phoenomenûm, quae in reliqua Luna videntur, causare valet in maioribus Lunae maculis; ergo eadem dissimilaris substantiae ratio eamdem phoenomenûm varietatem in illuminata Lunae parte causare poterit. Consequentia est necessaria: nam non est maior ratio, cur substantia Lunae, ubi maiores videntur maculae, magis dissimilaris sit, quam ubi lucida apparet; cum haec dissimilaritas sumatur penes perspicuum et opacum, ex quibus totum Lu- naris globi corpus admixtum est, ut infra declarabimus. Sed animadvertit hanc difficultatem solertissimus Gallileus: quare inquit, has diversitates macularum lu- cidarum quae in mediis obscuris maculis videntur, quas exoriri dixerat et cau- 10 sari ex dissimilaritate Lunaris substantiae, in hoc differre a caeteris maculis in lucida parte observatis, quas non ob dissimilaritatem sed ob inaequalitatem su- perficiei oriri putat, quod illae maculae, in lucida Lunae parte perspicillo observatae, varias praebeant apparentias, iuxta varias quas recipiunt a Sole illu- strationes, hae, quae ob dissimilarem substantiam tantum et non ob inaequali- tatem superficiei fiunt, nullas faciant varias apparentias, neque minuantur vel augeantur, sed eaedem semper appareant. Sed haec mihi responsio non satisfacit, (pace dixerim viri doctissimi), cum videamus in eadem leni et aequali parietis superficie ita a pictoribus perspectivae peritis misceri album fusco, ut aliqua qui- dem nobis, a vario situ et varia distantia aspicientibus, eadem tamen semper appa- 20 reant, nulla facta varietate, aliqua autem varia atque diversa: hoc enim proprium est lucidi et opaci (41, ubi invicem admixta fuerint, ut varios atque admirabiles causent aspectus, pro varia atque artificiosa ipsorum admixtione; ex quo fit, ut nullibi maiora, ut initio diximus, fiant praestigia, quam in his spectris, quorum speciem manifeste videmus in nubibus quae adverso Sole illustrantur. His praete- rea adiungo argumentum, quod merito magni facit D. Gallileus: nempe, si huius- modi inaequales partes in Luna forent, montes scilicet et convalles, tunc inaequalis ac dentatus illuminatae Lunae limbus appareret qui Solem aspicit, nempe ab occidentali parte crescente Luna, ab orientali autem decrescente, et utrinque eadem plena existente; cum tamen perfecte continua atque omnino aequali linea, in his 30 omnibus aspectibus, circumscripta videatur. Cui difficultati duabus responsionibus occurrit D. Gallileus. Una est, quod non unica tantum, sed plures eminentiarum series multorum montium, cum suis lacunis et anfractibus, circa extremum Lunae ambitum coordinatae sunt, eaeque non modo in hemisphaerio apparente, sed in averso etiam, prope tamen hemisphaeriorum finitorem: quare oculus, a longe pro- spiciens, eminentiarum cavitatumque discrimina depraehendere minime poterit; [34] videtur contraponere lucidum opaco, cum tamen lucido obscu- rum, opaco autem diaphanum, opponantur. 38. diafanum --381 IN ORBE LUNAE ETC. intercapedines enim montium in eodem circulo, seu in eadem serie, dispositorum, obiectu aliarum eminentiarum, in aliis atque aliis ordinibus constitutarum, occul- tantur; idque maxime, si oculus aspicientis in eadem recta cum dictarum eminen- tiarum verticibus fuerit locatus. Quae responsio duas habet instantias: una est, quod supponit id quod petitur, nempe montes ita in ambitum Lunae esse dispositos aequaliter prope hemisphaerii finitorem, ut oculus aspi- cientis in eadem recta cum eminentiarum verticibus sit collocatus [35]; quam coordinationem montium vix consulto et artificiose fieri posse existiman- dum est, eius vero nullam hic rationem nobis assignare licet: tum quia, eadem 10 ratione, linea quae dividit obscuram Lunae partem ab illuminata, aequalis ap- parere posset. Quare alteram attulit responsionem: videlicet, circa Lunae corpus esse, veluti circa Terram, orbem quemdam densioris substantiae reliquo aethere, qui solis irradiationem concipere atque reflectere valeat, quamvis tanta non sit opacitate praeditus, ut visui, praesertim dum illuminatus non fuerit, transitum inhibere valeat; orbem hunc, ait, a radiis solaribus illustratum, Lunare corpus sub maioris sphaerae speciem reddere repraesentareque, foreque potis aciem nostram terminare quominus ad Lunae soliditatem pertingeret, si crassities eius esset profundior; atque profundiorem quidem esse circa Lunae peripheriam (pro- fundiorem autem non absolute, sed ad radios nostros oblique illum secantes 20 relatum), ac proinde dictum orbem visum nostrum inhibere posse, praesertimque si luminosus existat, ac Lunae peripheriam Soli expositam obtegere: quod cla- rius apposita figura demonstrat. Quam rationem amphibologiam habere, primum, existimavi ex vocabulo aetheris, quo utitur dum inquit circa Lunam esse orbem quemdam densioris substantiae reliquo aethere: aether enim primo de coelesti [35] author non videtur intelligere, quaenam sit suppositio eius quod petitur; quare aliquibus exemplis declaretur. Ut, cum Aristoteles quae- rit, cur motus Caeli sit ab ortu in occasum. Quia, scilicet, pars Caeli orientalis est dextera. Cur autem est dextera? Quia motus ab illa. Multa alia afferemus exempla. 30 Quod non appareat dentata, causa est quia multae sunt montium series; quod autem multae sint series, non infertur ex eo quod non appareat dentata (tunc enim esset supponere id quod quaeritur), sed quia in reliqua superficie confertim sunt montes dispositi. Hanc autem coordinationem consulto factam esse non est necessarium, sat enim est ut casu sint dispositi, ut maris undae. Supponit id quod quaeritur Bonamicus, pag. 858 E, dum probat rectam esse omnium linearum brevissima. 26-27. querit-27. celi-35. disposita382 DE PHAENOMENIS substantia dicitur, vel ab aet Ośw, ut Aristoteli et Platoni placuit, quod est semper curro, vel ab aidw, ut antiquioribus magis visum fuit, quod est ardeo; qua ra- tione de igne primum dicitur aether, dicitur etiam de aëre, tamquam de tenui quadam et fluida substantia; iuxta quam significationem hic a D. Gallileo sumitur, dum crassiorem aetherem, hoc est vaporosum aërem, circa Lunam, veluti etiam circa Terram, diffundi docet. Haec enim sunt eius verba, post appositam hac de re demonstrationem: < Signum huius est, quod pars Lunae lumine perfusa amplioris circumferentiae apparet, quam reliquum orbis tenebrosi: atque hanc eandem causam quispiam forte rationabilem existimabit, cur maiores Lunae maculae nulla ex parte ad extremum usque ambitum protendi conspiciantur, cum tamen opi- 10 nabile sit nonnullas etiam circa illum reperiri; inconspicuas tamen esse credibile videtur ex eo, quod sub profundiori ac lucidiori vaporum copia abscondantur. > Ex quibus manifestum est, illum aetherem crassum, aërem crassum et vaporosum, veluti hic noster est Terrae circumfusus, appellasse. Quo quidem supposito, ego quaero de hoc orbe crassioris substantiae reliquo aethere, qui circa lunare corpus esse dicitur: Aut hic orbis est circa lunare corpus, hoc est contiguus Lunari cor- pori (et hic videtur esse verborum sensus: nam inquit, hunc orbem esse circa Lu- nam, ut est circa Terram crassioris substantiae aër; modo aër hic circa Terram Terrae contiguus est, cum sit permixtus vaporibus e Terra eductis; ergo pariter et circulus hic crassioris et vaporosi aëris, circa Lunam existens, erit Lunari corpori 20 contiguus): et hoc impossibile est, cum vapores ad tantam altitudinem non ascendant [30], aut, si ascendunt, non sunt amplius vapores, sed ignis aut exhalatio sicca, vel hypeccauma; et haec aut ibi manet, et tunc, summe tenuis ac perlucida et summae raritatis conditiones adepta, ignis circumfusus evadit; aut has condi- tiones non est adepta, et tunc, terrestri commixta pondere, infra deturbatur atque descendit. Quod non modo Peripateticis visum est, verum etiam Plotino, lib. 1, Ennead. 2, qui his verbis, supra etiam a nobis in aliam rem citatis, idem docct, inquiens: Cum igitur talis ignis purissimum praebeat lumen, ipseque in sede sublimi resideat, ibique naturaliter habitet, non est putandum, nostram hanc flammam superioribus esse permixtam, sed ad certum spatium percurrentem 30 prorsus extingui, aëre quam plurimo videlicet occurrente; procedentem vero saepe cum terra deorsum praecipitari, quippe cum superius transcendere nequeat, sed subsideat infra Lunam, ubi aërem extenuat proximum; ac si maneat ibi flamma, certe facta subtilior, evadit et mitior, splendoremque habet non quoad fervorem spectat, sed quatenus a superiori lumine perlustratur. > Si igitur exhalatio accensa ad Coeli concavum non ascendit, aut, si ascendit, protinus purissimus ignis est, neque hic [36] vide ne etiam ad usque attollantur. Sed quis tibi dixit, me [affirmasse] vapores circa eosdem esse ac circa Terram? 37. attolantur- 37-38. me vapores IN ORBE LUNAE ETC. 383 tamen coelesti corpori admiscetur; quomodo vapor, aut vaporosus aër, Lunam tan- gere et illam ambire poterit ? nisi quis Lunam Terram existimet, atque ab illa elevari vapores putet, aëri ipsam ambienti et circumfuso permixtos: quod non modo circa Lunam, sed etiam circa reliquos planetas, fieri existimavit Iordanus Brunus. Sed iam satis superque haec confutavimus). Aut hic orbis non est continuus Lunari corpori, sed in inferiori regione, ubi crassus et nebulosus aër consistit, Lunae suppositus ipsam ambit; et tunc halo, sive area, semper circa Lunam fieret, visu ad nubem ipsam et crassiorem aërem refracto, ut Aristoteles, 3 Meteorologicorum, docet et perspectivi consentiunt. Quare neutra ex allatis solutionibus propositam instan- 10 tiam, meo iudicio, solvit. His autem rationibus aliam appono, non minus efficacem: nempe, omnes naturales effectus quattuor habent causas, ad quas referuntur, effi- cientem scilicet, materialem, formalem et finalem; et quamvis natura ex omni- bus causis suum effectum demonstrare possit, tamen potissimum ex materiali et finali demonstrat (cum vero dico materialem, subiectum intelligo, hoc est mate- riam formatam, non materiam tantum): ergo inaequalitas superficiei Lunae, cum sit effectus naturalis, passio scilicet naturalis corporis, debet pariter ad quatuor causarum genera referri. Cum vero in aeternis (saltem ex philosophorum sententia) efficiens causa non assignetur a finali distincta, reliquum est videamus, an ex re- liquis causis possimus effectus huius rationem assignare. Ac primum ex subiecto, 20 quod dicunt ex necessitate materiae, id fieri non posse certissimum est; cum inaequalitates corporum, nempe ut una pars exsuperet, alia vero deficiat, una excrescat, alia deprimatur [38], non nisi ex alterationibus et passionibus corruptivis fieri posse, ob materiae necessitatem, sit manifestum: ut in Terra videmus alias partes aquis tegi et humiliores fieri, ut inter Rhegium Calabriae et Siciliam conti- git, cum alias Sicilia continens terra esset; aliquando autem exsiccari et continen- tem evadere terram humilem ante et aquis opertam, ut de Aegypto refert Aristo- teles; et aliquas quidem regiones complanari, alias autem montuosas excrescere; quod ex mutua elementorum generatione atque corruptione fieri com- pertum est. Quare si Coelum harum passionum ac generationis et corruptionis 30 est expers, tur secundum totum, tum etiam secundum partem [30], reli- [37] videndum est ubi. [38] aliud est excrescere ac deprimi, aliud esse tuberosum et lacu- nosum; sicut aliud est condensari et rarefieri, aliud esse rarum ac densum : et sicut Peripatetici concedunt alias Caeli partes raras, alias esse densas, negabunt autem Caelum condensari et rarefieri; sic pari ratione negari poterit, partes excrescere et deprimi, concedendo tamen alias esse elatas, alias depressas. [3⁹] de elementis dicunt, secundum totum esse incorruptibilia, se- cundum partes vero corruptibilia; alias autem constanter affirmabunt, 51 III. 384 DE PHAENOMENIS quum est, harum inaequalitatum causam non posse referri in necessitatem ma- teriae. Nec minus potest in causam finalem, cum causa finalis semper habeat rationem boni; melius autem est, aliquod corpus esse perfectae orbicularis figurae, si aliud non obstat, quam ut non sit; ergo Luna, cui, tamquam astro et coelesti corpori, debet competere id quod melius est, erit perfecte sphaericae figurae, et non imperfectae et asperae, ut supponitur. Quod autem vera sit as- sumpta propositio, de perfecte sphaerica figura, quae perfecto corpori debetur si aliud non obstet, manifestum est ex natura figurae, quae omnium perfectissima est, ac proinde coelesti perfectissimo corpori debetur, ut Aristoteles arguit, primo De Coelo, cum praesertim aliquid non obstet; Coeli enim forma corpore non in- 10 diget, nisi ad motum circularem, ad quem non alia requiritur forma nisi circularis. Quinimo necessarium est, tum Luna tum caetera astra ob eorum usum esse perfecte sphaerica; cum Luna et caetera astra debeant a Sole non modo lumen recipere, verum etiam ad invicem [] et his inferioribus communicare, idque nullo alio modo facilius , quam si existerent orbiculari ac perpolito cor- pore, efficere potuissent, cum a talibus corporibus magis lumen et refle- ctatur et refrangatur , ex quibus suae actionis vim auget et efficaciam. Hic igitur est usus, propter quem tum Luna, tum astra, debent orbicularia et perpolita esse: at nullus apparet usus, propter quem aliter esse debeant; quinimo Terrae globus, perfecte sphaericus existens, melius dispositus esset ad constitutionem 20 Universi, quam, ut est, montibus et vallibus repletus, nisi ad usum vi- ventium, plantarum et animalium, talis efformatus esset ; variis enim his vi- eandem esse rationem totius et partium. Nunc autem nihil refert si totius et partis non sit eadem ratio, imo e diametro contraria; cor- ruptibile enim et incorruptibile differunt plusquam genere. Neque dicatur conservari species et corrumpi individua; hoc enim nihil ad rem: individua enim et secundum partes et secundum totum corrum- puntur; Terra autem aut aqua individua sunt, et non species; quare quispiam dicet Terram hanc corrumpi, et aliam generari. [40] at cur ad invicem, si nulla in illis generatio aut mutatio? et 30 curae partes continue aliis atque aliis modis a Sole, veluti Terra, illuminantur, si in ea nihil fit, nihil alteratur, nihil mutatur? [41] imo nullo alio modo difficilius et debilius. [42] non refrangitur a corporibus opacis. [43] iste tamen usus non cognosceretur ab incolis ae, et tamen esset, licet illis incognitus; pariterque usus asperitatum , licet nobis ignoti, multi esse possunt. 35. cognosceretur a nobis si in essemus ab-36. asperitatum nobis licet 385 ventibus varias Terrae regiones assignare, prout illis magis convenirent, opor- tebat: quemadmodum in Georgico secundo Virgilius cecinit: IN ORBE LUNAE ETC.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt :
Fluminibus salices crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles sacosis montibus orni;
Littora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.

Neque argumentum, quod desumit Suessanus ex Aristotelis placitis, secundo De Coelo, particula 32, satis bene mihi deduci videtur: cum enim Aristoteles in- 10 quit, quod nullum corpus, ex his quae videntur, adeo diligenter tornatum est, neque sic potest regularitatem suscipere et diligentiam, ut primi, quod circum est, cor- poris natura, primum corpus non accipit pro primo orbe, seclusis caeteris, sed pro toto aggregato omnium orbium, ut Aristoteles saepe consuevit. Quod manifestum est ex praecedentibus verbis; cum enim hanc conclusionem statuit, initio huius particulae 32, inquit: Quod igitur sphaericus sit Mundus, palam est ex his, et quod cum diligentia adeo recte tornatus sit, ut nihil aut manu factum se habeat simili- ter, etc. >. Nam si de Mundo statuit conclusionem, ergo non de uno orbe primo tan- tum: cum Mundi vocabulo, sine adiectione pronunciato, velut etiam Coeli, aliquando Aristoteles intelligat totum Universum, aliquando totam coelestium orbium coag- 20 mentationem; cum autem hic non possit intelligere Universum (quod patet ex eo, quia huius Mundi rotunditatem comparat ad rotunditatem elementorum), reliquum est ut intelligat per Mundum totum Coelum aggregatum ex omnibus orbibus; quare de toto Coelo ac de omnibus eius partibus hanc statuit conclusionem, quod sit per- fecte rotundum; in qua coagmentatione omnium orbium includitur etiam orbis et globus Lunae. Cum autem habet comparationem, non habet illam ad Coeli orbes aut partes, sed ad inferiorem Mundum, respectu cuius dicit Coelum esse perfectis- sime tornatum, quemadmodum aqua est respectu terrae, et elementorum ea quae plus distant a terra. Addo quod natura semper ad unionem tendit, ubi nihil im- pedit: quare corpora quae exactam sortiuntur mixtionem, exacte lenia et unam 30 superficiem habentia videmus; ut aurum, quod, exacte mixtum, exacte levigatum est, et medici concoctum pus aut sedimentum existimant, cum su- perficiem habet lenem et aequalem. Quare si asperitas et inaequa- litas superficiei in his inferioribus imperfectionem arguit [4), et a coelesti cor- [44] quam firmus, quam elegans discursus! Aequalitas superficiei modo convenit caelestibus corporibus perfectissimis et incorruptibi- libus; ac simul et semel marcescentia et putida eadem lenitate decoran- tur, cum nempe fuerint faeces et excrementa perfectissima. 35. celestibus 37. feces - 1 386 pore omnes imperfectiones horum inferiorum abesse credibile est, inde statuendum erit, neque in Luna haec esse tubera, neque has inaequalis superficiei asperitates. DE PHAENOMENIS Proponitur Auctoris sententia, et certa phoenomenúm causa assignatur. CAP. XI. Cum igitur aut haec phoenomena ad veros montes et veras valles, ac vere prominentes vel depressas partes, in Luna existentes, referri debeant, aut ad ap- parentes, non tamen veras; et ex sufficienti enumeratione hucusque probatum fuerit, non posse vere ibi montes ac valles existere, cum neque possint esse eiusdem rationis cum nostris et ex sublunari materia, neque diversae rationis aut ex coelesti substantia; reliquum erit dicere, ea spectra tantum esse et ap- 10. parentias tantum montium, convallium, voraginum, marium, insularum atque pe- ninsularum species, non autem verorum corporum formas et apparentias. Quod etsi difficillimum erit adversus virum doctissimum, geometricis et opticis ratio- nibus instructum, probare; tamen aliquam afferre rationem satis probabilem, et ipse magni alicuius viri auctoritate munitus, pro viribus tentabo. Quod si mei pro- positi scopum assecutus non fuero, laboris non poenitebit; alii enim fortasse ex hoc ad veriorem causam indagandam excitabuntur, vel ipsemet Gallilaeus, his agitatus stimulis, quod iam pollicitus fuit se in Systemate mundi dicturum, exe- quetur, ac fusius et apertius his de rebus suam sententiam explicabit et confir- mabit. Ut vero unde discesseramus revertamur, horum phoenomenûm spectra et 20 apparitiones, si verorum corporum non sint, duplici pacto fieri contingit. Uno, sci- licet, si haec in Luna videantur, tamquam in speculo quoddam et perpolito corpore nostrorum montium ac provinciarum et marium imagines; cui adsimilem senten- tiam recitavit Plutarchus in opusculo De facie in orbe Lunae, dicens, aliquos existi- masse, magnas illas in Luna apparentes maculas esse imaginem exteri maris, Agesianaxi carmina referens, qui ita cecinit:

Aut maris immensi, opposita sua parte frementis,
In speculo ardenti repraesentatur imago:

quam eandem sententiam Caesareae Rodulphi Augusti Maiestati placuisse Ke- plerus refert, cum videretur sibi imago Italiae in Lunae maculis offerri. Sed so haec sententia tum a Plutarcho, tum etiam ab aliis, confutatur; mihi vero unum sufficit contra illam argumentum, quo utitur Averroes, secundo De Coelo, part. 49, ubi inquit: Quod si ista nigredo, quae apparet in Luna, esset idolum formae corpo- rum quae sunt hic, sicut quidam fingunt, quod illud est idolum formae montium aut marium? quoniam si ita esset, accideret eis diversitas aspectus, quoniam causa eius non esset nisi reflexio, et reflexio non est nisi ad loca terminata». Quare cum maculae in Luna apparentes, et antiquae et novae, semper eumdem servent situm, IN ORBE LUNAE ETC. 387 non potest hoc fieri ex reflexione imaginis horum inferiorum. Altero autem modo haec phoenomena fieri contingit, ex admixtione lucidi et opaci; veluti videmus pictores, ex varia horum admixtione, in eadem omnino plana ac leni superficie, alias eminentes, alias depressas, alias excelsas, alias humiles, alias integras et continuas, alias perforatas ac dehiscentes, imagines corporum ostendere. Quod magis clare in nubibus aspicimus, adverso Sole illustratis; quae, cum Solis radios undequaque non admittant, ex lucido et opaco permixtae varia ostendunt spectra. Quo quidem supposito, cum alterum pariter accipiamus, Lunarem scilicet globum ex claro et opaco constare, non difficile erit fortasse horum phoenomenûm 10 causam assignare. Quod vero lunaris globus ex opaco et lucido sit compo- situs, credo, omnes admittunt, cum sit infimum omnium astrum, ac propterea, ut Aristoteles dicebat, primo Meteorologicorum cap. 40, in eo hoc quidem purius est, illud autem minus sincerum: et alibi illam Terrae adsimilem dixit, non quod Luna sit ex dissimilaribus omnino corporibus, tamquam haec inferiora, com- posita (hoc enim summae ipsius Coeli simplicitati derogat, quam supra demon- stravimus); sed eo, quod in Luna aliquae partes sint lumini magis perviae, ac magis diaphanae et transpicuae, aliae autem sint minus perviae, ac minus dia- phanae et opacae. Neque vero absurdum est, has differentias esse in Luna, quam- vis sit corpus incorruptibile, cum hae differentiae ipsi competant, quatenus 20 est corpus luminis susceptivum: illuminatio autem est passio per- fectiva, non autem corruptiva. Quod autem Luna sit corpus neque perfecte opacum, neque perfecte diaphanum, sed ex utroque admixtum, hinc colligo. Cum enim Luna ex eadem substantia sit ex qua reliquus eius orbis, non potest esse simpliciter opaca: Coelum enim ipsum sua natura est diaphanum; et quamvis diaphaneitas non sit accidens essentiale ipsius Coeli, cum aliis etiam corporibus competat, ut ipsimet Coelo inseparabile, tamen ab illo est: quare si Luna ex eadem Coeli substantia constat, quantumcunque opaca sit, tamen perspicuitatem aliquam habebit; quae, etsi tota lumini non est pervia, lucem tamen aliquam, quamvis obscuram et dubiam, admittet. Atque ita, quamvis Luna aliqua sui parte 30 Solis radiis integre permeabilis non sit, aut omnino non permeabilis, quemadmo- dum est secundum corporis profunditatem et in magna etiam superficiei parte; tamen, etiam secundum has partes, aliqualem habet diaphaneitatem, et lucem ali- quam admittit, saltem secundum aliqualem profunditatem, cum, ob vastam cras- sitiem Lunaris corporis, Solis radii, quamvis perpendiculares existentes, eius pro- funditatem penetrare non possint. Quare, tum ex opacitate, tum ex crassitie, in eclipsi Solis Lunare corpus, quamvis perpendiculariter sub radiis Solis positum, illis nequaquam pervium fit, sed obscurum et tenebrosum apparet; cum tamen, ipsa minus quam sextili radiatione illuminata, totum quod reliquum est corporis [45] in quid consimile videre licet. 388 non irradiati obscura atque ambigua luce perfusum videatur, lumen quippe re- cipiens ab obliquis Solis radiis, secundum superficialem solum crassitiem, tan- tum quantus est Lunaris globi nobis conspicui ambitus. Quod ita fieri, inde mani- festum est: lumen etenim hoc paulatim minuitur, Sole magis recedente et Solis radiis minus oblique receptis, quousque, superata prima quadratura, tandem eva- nescat, Solis radiis magis recta illuminantibus ac superficiem tantum illustranti- bus. Ad quam causam referendam existimarim lucem illam, quam in Lunae opaca parte D. Gallilaeus observat et omnes conspicimus, potius quam ad mutuam illam luminis communicationem, velut a Luna Terrae, item a Terra Lunae, participatam, quam ex Pythagorici Philolai sententia D. Gallilaeus comminiscitur; cum Terra 10 non sit perpolitum corpus, a quo, in tantum spacium quantum est usque ad Lu- nam, resilire possint Solis radii, atque illuminationem communicare; quinimo est corpus scabrum et gibbosum, a quo fit minor reflexio radiorum, ita ut neque primam aëris regionem reflexi a Terra Solis radii superent; inditio sunt pluviae, grandines et alia frigida, quae in media aëris regione generantur. His igitur argumentis statuo, quod primo loco supponitur, Lunam non esse simpliciter opacum corpus; quamvis hoc idem probaverit Averroes, secundo De Coelo 49, alia demonstra- tione ex doctrina Avenmarha in tractatu singulari: nempe, quia illuminatio Lunac, quam acquirit a Sole, non est secundum reflexionem; quia si esset secundum re- flexionem, non illuminarentur ex Terra nisi loca terminata secundum suum situm, 20 nam reflexio non fit nisi secundum angulos terminatos; et contingeret ex hoc in quibusdam sitibus, ut lumen eius non perveniret ad Terram; et totum hoc dicit esse manifestum ex aspectibus: quare statuit, illuminationem eius a Sole esse, secundum quod luminosum illuminatur per se; et cum ita sit, fieri primum lumi- nosam a Sole, deinde provenire ab ea lumen, quemadmodum provenit ab aliis stellis, scilicet ut ab omni puncto eius exeant radii infiniti: ex quibus deducitur, quod, si Luna primum illuminatur a Sole, quatenus luminosum illuminatur per se, ac deinceps provenit ab ea lumen, ut provenit ab aliis stellis, quod Luna primo recipit lumen, ut diaphana, deinceps vero, per se lucens, illuminat reliqua. Quod autem Luna non sit simplicitur diaphana, sed etiam opaca, ex eo patet, quod, 30 quamvis semper secundum dimidiam sui partem a Sole sit illustrata, tamen se- cundum alteram dimidiam partem semper opaca cernitur; quae, quamvis, ut diximus, aliquando lucem aliquam praeseferat, argumentum alicuius perspicuita- tis, tamen illam lucem vix exiguam et tenebrosam ostendit, argumentum ad- mixtae opacitatis, quam lumen ipsum omnino pervadere non possit. His autem ita suppositis et probatis, aliud tertium suppono: scilicet, quod manifesta diffe- rentia luminosi et opaci in Luna reperitur secundum superficiem Lunae tantum, et aliqualiter etiam, ut supra dictum fuit, secundum superficialem crassitiem, non autem secundum intimam et profundam. Quam sententiam statuit Averroes loco citato, ubi etiam declaravit quid sit opacum et lucidum in Luna, his verbis: Et 10 DE PHAENOMENIS IN ORBE LUNAE ETC. 389 dicti sunt in huius casu quamplures sermones; et rectior est, quod sit aliqua pars in superficie Lunae, ita quod illa pars eius non recipit lumen a Sole secundum modum recipiendi aliarum partium: et hoc non est prohibitum a corporibus coe- lestibus; quoniam, sicuti in eis invenitur luminosum aliquo modo, ita obscurum, ut Luna; unde dicit Aristoteles, in lib. De animalibus, quod natura Lunae est similis naturae Terrae >. His autem suppositis, non erit fortasse impossibile, absque mon- tibus et convallibus omnia observata in Luna phoenomena demonstrare. Et primo, primum: Luna, scilicet, in prima quadratura lumine fulgente, linea contermina opaco et claro, qua utrumque discernitur, inaequalis observatur ac multis sinibus 10 et prominentiis distincta, ut perspicillo observantibus patet: at si Lunae superfi- cies lenis esset et aequalis, omnino recta et aequabilis videretur: ergo Lunae su- perficies non est aequalis, sed aspera et montuosa. Respondeo, hoc posse provenire ex diversitate partium existentium in superficie Lunae, quamvis lenis et aequa- bilis. Nam, qua parte Luna est transpicua et lucis susceptiva, non solum secundum superficiem, verum etiam secundum substantiam, eatenus clara apparet, quamvis irradiatio ad eam partem adhuc non pervenerit; qua autem parte opaca est nec luminis susceptiva, eatenus obscura videtur, cum lumen eius, substantiam non pervadens, illam adhuc illustrare non possit. Cum vero inaequaliter his partibus distincta sit Luna, quemadmodum videmus marmoreas pilas variis colorum maculis 20 distinctas; non mirum est, si linea discernens lucidum ab opaco inaequalis videa- tur, ac sinuosa vel tuberosa: etsi enim superficies lenis et aequalis sit, tamen non est similaris in suscipiendo lumine, sed diversae omnino rationis; quare ubi pars transpicua exporrigitur usque in opacam Lunae partem, lumen ita pariter ad eandem longitudinem porrigitur intra opacum; ubi autem aliqua pars fuerit iuxta lucidam opaca et lumini impervia, ibi obscura apparet; quae, si in longum porri- gitur intra illuminatae partis spatium, pariter extensa videtur: et ita linea ter- minans clarum et opacum minime recta, sed aspera et inaequalis necessario apparebit, nec non multae partes lucidae in opacum, et multae opacae in lucidum, protendi videbuntur. Alterum quoque, quod observatur, in eandem pariter causam 30 referri potest: nempe, cum multae adhuc apparent in illuminata Lunae parte exi- guae maculae, quae partem habent nigricantem Solis locum respicientem, ex adverso autem Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis coronantur; con- simili aspectu quo in Terra, circa Solis exortum, cacumina montium Solis radiis illustrata videmus, valles autem adhuc obscuras et tenebrosas; hae autem maculae, crescente luminosa parte, tenebras amittunt, quemadmodum, Sole sublimi ora pe- tente, terrestrium cavitatum umbrae imminuuntur: ex admixtione enim eadem lu- minis et opaci fieri posse compertum est, diaphanis quidem partibus primo ac magis illustratis, opacis autem minus; quod in nubibus, lumen varie admittentibus, est manifestum. Id autem ex eo comprobatur, quod harum macularum obscurae par- 40 tes paulatim delitescunt, prout paulatim ab adversis radiis omnes irradiati cor390 DE PHAENOMENIS poris partes secundum superficiem illustrantur, quac antea obliqua irradiatione varie illustrabantur, aliae secundum superficiem et aliqualem profunditatem, ut diaphanae partes quae ob hoc clariores apparebunt, aliae vero secundum super- ficiem tantum atque obliqua, ut diximus, irradiatione, quae et obscuriores. Hace vero ex eo magis confirmo, quod observatur, quemadmodum inquit D. Gallilacus, lucidam Lunae partem his areolis esse distinctam frequentissimis, ut est pavonis cauda oculis, aut glaciales crystalli suis maculis; quod manifeste distinctionem lucidi et opaci in eadem superficie pracsefert, ut in nubibus clarioribus ac tenui- bus manifestum fit, et in eodem exemplo allato glacialis crystalli. Tertiae autem observationis et quartae, unam atque eamdem specic causam assignamus. Dico 10 tertiam observationem eam, qua multae cuspides clariores in opaca Lunae parte observantur, non exigua intercapedine ab illuminata distantes, quae paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur, ac deinceps reliquac parti, lucidae et ampliori iam factae, iunguntur. Quartam autem dico observatic- nem, quae apponitur figurae circularis, cuius extremae partes, illuminatae Lunac parti oppositae, luce fulgentes conspiciuntur antequam semidiametrum figurae lux occupaverit; ut clare demonstravit in suis observationibus D. Gallilaeus, et nos initio disputationis proposuimus, quemadmodum descriptum videtur in tertia figura lunarium apparentiarum quae initio apponuntur. Quibus observationibus ex suppositis principiis videtur esse difficile respondere: nam si lumen in partem 20 aliquam diaphanam diffundi debet, continuato tramite oportet ut diffundatur: quod in his observationibus minime conspicitur, sed longo spatio interposito opaco lu- men remotum apparet. Cui instantiae respondemus, non esse impossibile, caccos ductus diaphani et perspicui corporis sub opaca superficie protendi, usque in diaphanam aliquam, ex profundo in superficiem emergentem, partem; per quos ductus lumen longo postmodum interstitio erumpat, et paulatim superficici com- municatum magis amplum fiat ac magis lucidum. Huiusmodi inquiunt Arethusac aquas, in Siciliae solo absortas, longissimo interlabentes spacio, etiam sub ipso mari, in remotissima regione Boeotiac iterum apparere; quod ex proiectis in aquam cognoscunt, quae eadem deinde in remotissima illa scaturigine apparent. Quod si 30 haec omnia et alia innumera spectra, ut voragines, maria et lacus, quae appa- rent, ex admixtione lucidi et opaci fieri possunt, ut in nubibus a Sole illustratis videmus, in quibus unicuique illa apparet idoli species quam imaginatione con- cepit; quid frustra veros montes, convalles, voragines, maria, lacus, insulas, peninsu- las, promontoria, in Luna statuemus, quibus universa philosophia non modo nutet sed corruat, et humanum ingenium tanta vertigine circumducatur? Sed unum ap- ponam, quod mihi reliquum est in hac disputatione, neque praetermitti sine negli- gentiae nota poterat: scilicet, cum densum et rarum in coelesti corpore reperia- tur, ad quidnam ex his referatur diaphanum in luna existens, ad rarum an ad densum ? et pariter, ad quidnam ex his referatur lucidum? Hucusque qui macu- fo IN ORBE LUNAE ETC. 391 larum antiquarum causam assignarunt, dixerunt Lunae obscuras partes rariores esse, lucidas autem densiores; quod inde colligebant, quia videbant Coelum, tam- quam rarissimam substantiam, nullam lucem effundere, stellas autem, ex eadem substantia sed densas, lucere. Ego autem contrarium existimo, densas scilicet lunae partes esse opacas et lumini impermeabiles, raras autem esse diaphanas ac luminis susceptivas et proinde lucidas. Neque par est ratio de stellis et de Luna: cum stellae proprium habeant lumen, hoc est ex lucida Coeli substantia constent, ac proinde magis densae magis lucent, tanquam ex maiori portione lucidae substantiae compactae; at Luna, quae nullum habet proprium lumen, sed 10 solum ascititium, qua parte magis densa est magis est opaca: densitas enim et crassities corporis permeationem impedit radiorum; quod manifestum est in magis profundo ac minus profundo diaphano, et minus crasso et magis crasso. Quamvis enim illuminatio non recipiatur in corpore quanto per modum quanti- tativum (non enim habet qualitatem contrariam positivam in ipso diaphano, quam oppugnare et expugnare debeat, ac proinde per partem post partem introduci), tamen recipitur in corpore quanto. Ex quo iuremerito dubitavit Averroes, 6 Phy- sic., commen. 32, utrum illuminatio compraehendatur sub demonstratione ibi facta ab Aristotile, quod, in omni transmutatione, quicquid transmutatur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem: et Alexander, ut refert Averroes, pu- 20 tavit illam compraehendi sub hac demonstratione, et omnem transmutationem fieri in tempore, quamvis aliqua sit in qua hoc latet, ob minimum tempus in quo fit, ut est illuminatio. Quam sententiam Alexandri ego valde probo: omnis enim trans- mutatio necesse est ut fiat in tempore; neque aliquam possibile est fieri in in- stanti, cum instans non detur, nisi improprie illud accipiamus pro minima temporis parte, sensui imperceptibili. Quare neque verum est, generationem aut illumina- tionem fieri in instanti; nisi sumamus instans pro ultimo et extremo temporis in quo factus est motus alterationis, per quem recesserunt dispositiones formae praeexistentis et corruptae (quod extremum temporis dicitur corruptionis instans), et pro prima parte temporis in quo facta est alteratio, per quam introductae sunt 30 dispositiones formae incipientis et genitae (quae prima pars temporis dicitur esse instans generationis): et ambo instantia haec mente tantum discreta sunt et po- testate, cum unum tantum ex ipsis in uno continuo reperiatur, veluti in una con- tinua linea idem punctum, diverse consideratum, dicitur finis esse et principium, finis praecedentis continui, et initium subsequentis: ac pariter in eodem instanti dicimus reperiri ultimum non esse rei corruptae, et primum esse rei genitae, ut optime Aristoteles docuit, 8 Physic. 69. Quare ex rei veritate existimo, Aristotelis de- monstrationem, qua ostendit, 6 Physic. 32, omne mobile esse divisibile, universa- lem esse, et omni transmutationi competere, etiam generationi atque illuminationi. Ex quibus colligo, lumen ipsum, quamvis non recipiatur quantitative, neque re- 40 sistentiam habeat a qualitate contraria, ut dictum est, tamen, receptum in corpore III. 52 392 DE PHAENOMENIS quanto illuminabili, habere aliquam resistentiam ab ipso quanto; non dico proprie resistentiam (cum ea fiat a contrario, quantitas autem nullam habet contrarieta- tem), sed dico resistentiam repugnantium, quae est in corpore quanto, quatenus habeat partes extra partes, ut non possit in indivisibili aliquam qualitatem se- cundum totam sui divisibilitatem recipere. Atque ita, non modo requiritur aliquod tempus ad illuminationem respectu corporis lucidi illuminantis, quod necesse est fieri praesens corpori diaphano per motum localem, verum etiam ratione ipsiusmet illuminationis; quamvis tempus hoc, quod ad illuminationem requiritur, sit satis exiguum atque omnino imperceptibile. Quae opinio, quamvis videatur fortasse contra communem et paradoxa, tamen infra, Deo dante, clarius explicabitur in 10 tractatu De luce et lumine. Quod si addamus adhuc opacitatem, quae ex sui na- tura impedit actionem luminis, habebimus omnes causas, ex quibus densiores Lunae partes sunt opacae, magis rariores autem sunt clarae, ubi fuerint lumine collu- stratae. Primo, namque, densiores partes habent plus materici, quapropter diffici- lius a lumine penetrantur: secundo, quod, cum Lunae materia ex sui natura habeat opacitatem (hoc est sit impure diaphana), ubi multum fuerit materiae huiusmodi, quod est in partibus densis, ibi necesse est esse plus opacitatis contra autem in partibus rarioribus, quae ob minorem soliditatem magis perviae sunt lumini et ob minorem adunationem, ita dicam, opaci corporis magis susceptivae sunt luminis. Sed aliquis adhuc dubitabit: cum opacitas non nisi ex admixtione ter- 20 reae portionis fieri possit (sola enim terra inter naturalia corpora opaca est), quonam pacto absque terrae admixtione in Luna contingit? quod si dicamus ter- rae admixtionem habere, sequitur ipsam non esse inalterabile atque ingenerabile corpus, ut dictum fuit. Cui dubitationi bifariam respondemus. Primo, quod opacum non semper provenit ex admixtione terrae: cum opacum aliquando dicat caren- tiam luminis cum dispositionibus contrariis susceptioni luminis, hoc est impedien- tibus susceptionem luminis, et tunc fit ex admixtione corporis terrei; quando autem dicit simplicem negationem luminis, et tunc non est necesse ut fiat ob admixtio- nem terrestris substantiae: ut diaphana corpora, quae ex se lumen non habent quamvis simplicissima, minime praesente corpore luminoso opaca sunt; tamen nullam habent terrae vel terrei corporis admixtionem: et hoc modo contingit in Luna esse opacas partes, hoc est minime susceptivas luminis, vel minimum su- sceptivas, ob sui naturam minime aptam ad eius susceptionem. Secundo autem respondeo, ut supra cum Plotino diximus, ad Platonis mentem reperiri in Coelo elementorum inferiorum proprietates, absque eorum substantia atque commixtione: reperitur enim in eo lux et claritas ignis, absque substantia ignis; reperitur pa- riter soliditas terrae, absque corpulentia terrae; Coelum enim constare dicunt ex apicibus elementorum, hoc est ex summis perfectionibus elementorum : quare, si Coelum habere potest soliditatem terrae absque admixtione substantiae terrae, quid impedit ut habeat etiam opacitatem terrae absque admixtione substantiae terrae? 40 IN ORBE LUNAE ETC. 393 Haec mire difficillima probabiliter disserere mihi visum fuit, aliorum potius rogans sententiam, quam astruens meam. Quod si meis lucubrationibus exiguam aliquam veritatis cognitionem assequutus fuero, non minimum mihi ex exiguo labore voluptatis atque utilitatis erit. Quamvis enim, ut Aristoteles inquit primo De partibus animalium, partem illam aeternam, et proinde nobilem ac divinam, minus contemplari propterea possumus quod admodum pauca illiusmodi sensui patent, quorum beneficio, tum de ea ipsa parte divina, tum de iis quae nosse cupimus, facultas nobis cogitandi indagandique suppeditetur; res autem mor- tales atque caducas, ut stirpes, ut animantes, quod eas socias familiaresque ha- 10 bemus, nosse uberius possumus; quippe cum multa inesse quoque in genere per- cipere possit quicunque non laborem recusat pleniorem; utrumque vero studium nos delectat; res autem illas superiores etsi leviter attingere possumus, tamen ob eius cognoscendi generis excellentiam amplius oblectamur, quam cum haec nobis iuncta omnia tenemus. Si autem longe a veritatis scopo aberraverim, cor- rectionem libenter accipio, non modo ab Excellentissimo Gallilaeo, quem omni humanitatis atque officii genere non minus quam doctrina ornatum, ac mei amantissimum, agnosco; verum etiam a quolibet veritatis studioso. Quod si mihi contingat, operis atque laboris precium tuli; monstrabitur enim mihi semita ad veritatem, qua nihil mihi iucundius aut preciosius unquam fuit. (1) 20 Il senso ne i sensibili comuni s' inganna etc. Questa proposizione o è posta come [universale]. .... che importi che il senso sempre s'inganni ne i sensibili comuni, o come [particolare]..... venga ad importare che il senso talvolta s'inganni etc. Se come universale, è falsa..... quando io veggo correre un cavallo o volare un uccello, conosco ch' ei si m[uove]..... toccarlo con la mano e non m'in- ganno; anzi nella metà non m'inganno. apparirà il moto, per alc..... logica il de- quiete sempre s'in- sup- che se (mo. ..... se è presa..... ciò è che durre poi una conclusione ganni; e sol. 30 posizi. [in]ganni, ed alcun do le. (¹) Seguono i frammenti e pensieri, di che nell'Avvertimento, pag. 14. Fra l'uno e l'altro dei quali conserviamo, anche questa volta (cfr. vol. I, pag. 409, nota 1), uno stacco, che, più o meno sensibilmente, apparisce nel manoscritto. 394 tu... finias [p]erip.ca ij. a DE PHAENOMENIS quaestionis resol..... deorsum etc. de- nu..... lata maiora invenies p....., t. .... Bonamico, car. 858 E, dimostra la retta esser brevissima Si sensus in sensibili comuni decipitur, et motus est commune sensi- bile, ergo Terra movetur, quandoquidem unicuique aspicientium stare videtur. Neque dicas nos non decipi, eo quod in hac sensatione utro- que sensu, nempe visu et tactu, utimur; nam contactus noster inutilis est omnino, cum et nos eodem cum Terra motu moveamur. Se il senso s'inganna nei sensibili comuni, adunque quando si vede volare un uccello o correr un cavallo, questo è falso. Bisogna dunque dire che il senso s'inganna ne i minimi sensibili, ma così non meno s'inganna ne i sensibili comuni che ne i propri. Bisogna poi vedere, se i sensibili, che voi dite che ingannano gli astronomi, son minimi o massimi, etc. Correre alla testa del Saracino. Nota se l'Autor dicessi, che i pittori possino far apparir carni e colori secondo le diverse positure dell'occhio del riguardante; il che è falso e non arebbe luogo nella , sopra la quale l'occhio nostro non muta mai aspetto, ma sempre la riguarda sotto i medesimi 20 angoli. Vide pag. 47, II. S, pag. 32). Sensus decipi circa obiecta communia affirmatur. Sed si sensus decipitur, cur ergo dicis, Caelum esse ingenerabile etc., eo quod non apparent generationes? Authoritatem Aristotelis cum authoritate naturae in lance reponere volo, nec contra ipsum nisi naturam ipsam producere volo. Il senso nei sensibili comuni s'inganna, perchè guardando l'indice dell' orivolo gli par che ei non si muova etc. Adunque, dico io, si do- (1) Il luogo qui indicato corrisponde a pag. 380, lin. 18-21, di questo volume. Corrisponde a pag. 324, lin. 6-8, di questo volume. 395 verebbe guastar tutti gli orivoli, come quelli che ingannano il senso, nè di loro ci possiamo fidare? Conseguenza sciocchissima, perchè per trarre uso da gli orivoli noi non ci serviamo del veder muover il razo, ma del veder d'ora in ora dov' ei si trova. E così, se ben l'occhio non vede muover Saturno o 'l Sole, non perciò si deve concludere che le conclusioni de gli astronomi sieno false, perchè loro non suppongono, nè si servono per principio delle lor dimostrazioni, che Saturno stia fermo (nel che l'occhio s'inganna); ma solamente, che al tal tempo si vedde con la tale stella fissa, ed al tale con la tale, nel che non è in- 10 ganno. Se dunque gli astronomi non prendono dal senso per ipotesi vere quelle nelle quali il senso s'inganna, ma quelle nelle quali non cade sensibile errore, perchè dannar la lor dottrina? IN ORBE LUNAE ETC. Tu di' che 'l senso s'inganna circa i sensibili comuni, e ne adduci l'esemplo del razo che mostra l'ore, il qual, movendosi, par che stia fermo. Ora io domando se, quando e' si movesse più tardo, l'occhio conoscerebbe tal moto. È forza dir di no, e che tanto meno altri se n'accorgerebbe, quanto la tardità fosse maggiore. Adunque, quando e' non si movesse punto, parrebbe pur immobile; e se questo è, la vista non s'ingannerebbe circa la quiete, la quale è pur lei ancora un sen- 20 sibil comune: che è contro di voi. Bisognerebbe dunque, per verificar la vostra proposizione, che non solo quando il raggio si muove ci paresse star fermo, ma che quando sta fermo ci paresse muoversi. Per detto dell'Autore, se gli uomini fossero stati ciechi, la filosofia sarebbe in maggior perfezione; perchè mancherebbe di molti assunti falsi, che dal senso della vista sono stati presi. Quando fusse vero che il senso s'ingannasse ne i sensibili comuni, nissuno artefice meglio ha proveduto a gl'inganni della vista, conside- rando gli effetti delle refrazzioni etc., che i matematici medesimi. Tra 'l filosofare e lo studiar filosofia ci è quella differenzia appunto 30 che tra 'l disegnar dal naturale e 'l copiare i disegni: e sì come per assuefarsi a maneggiar la penna o la matita con ordine ed in buono 7. dimostrationi di veder che-14. del raggio razo-21. proposizione che quando il raggio sta fermo vi paresse muoversi, e quando e' si muove vi paresse fermo che-24. perchè non mancherebbe-30-31. per cominciare assuefarsi396 DE PHAENOMENIS stile, è bene cominciare a ritrarre i buoni disegni fatti da artefici ec- cellenti; così, per eccitar e 'ndirizzar la mente al ben filosofare, è utile il vedere ed osservar le cose già da altri filosofando investigate, ed in particolare le vere e sicure, quali sono principalmente le matematiche. E come quelli che mai non venisse al ritrar dal naturale, ma sempre continuasse in copiar disegni e quadri, non solo non potrebbe divenir perfetto pittore, ma nè anco buon giudice delle pitture, non si essendo assuefatto a distinguere il buono dal cattivo, il bene imitato dal mal rappresentato, col riconoscere ne i naturali stessi per mille e mille esperienze gli effetti veri de gli scorci, de i dintorni, dei lumi, del- 10 l'ombre, dei riflessi, e l'infinite mutazioni delle varie vedute; così l'occuparsi sempre ed il consumarsi sopra gli scritti d'altri senza mai sollevar gli occhi all'opere stesse della natura, cercando di rico- noscere in quelle le verità già ritrovate e d'investigare alcuna de l'infinite che restano a scoprirsi, non farà mai un uomo filosofo, ma solamente uno studioso e pratico ne gli scritti d'altri di filosofia. Io non credo che voi stimassi per buon pittore uno che avesse fatta una gran pratica nelle carte e nelle tavole di tutti i pittori, sì che prontamente riconoscesse le maniere di questo e di quello, e quell'attitudine venir da Michelagnolo, quella da Raffaello, quel gruppo dal Rosso, quel- 20 l'altro dal Salviati, e che anco le sapesse copiare. Se voi volete rifiutar il Copernico perchè si fonda sul senso, rifiu- tate anco Tolomeo e gli altri che hanno prese le loro ipotesi dal senso. Non è da far gran fondamento sopra certi argomenti probabili, come quando si dice, i movimenti più perfetti competere a i corpi più perfetti etc., perchè per simil ragione gli uccelli sarebbon più perfetti de gli uomini; il moto de i quali è volando etc. Tu di' che ne i sensibili comuni non si deve credere a un senso senza l'attestazione dell' altro; adunque tu vuoi creder più a 2 testimonii falsi che a un solo. La vista s'inganna nel giudicar un legno dritto che sia mezo in aqqua, giudicandolo torto, perchè la figura è sensibile comune; 2. mente alle al 11-12. così il - 14. e di d-21. Salviati e cos[i] e che poi volendo far opera e 31. legno torto dritto- 30 IN ORBE LUNAE ETC. 397 ma nell'istesso modo e per la medesima causa si inganna ancora ne i colori, per la refrazione de' raggi nel prisma cristallino triangolare. Tu di' che nel giudicare il legno posto in aqqua la vista s' inganna e 'l tatto no; e però tu vuoi che 'l tatto giudichi meglio circa 1 retto e curvo: ma ciò è falso, perchè, se una riga sia diritta o no, la vista lo giudicherà molto meglio che 'l tatto. Se la vista s'inganna nel giudicare il remo, mezo in aqqua, torto, perchè la figura è sensibile comune, doverà ingannarsi anco fuor d'aqqua, dove non meno la figura è sensibile comune: a che propo- 10 sito dunque s'introduce l'aqqua? Volete incolpare i matematici d'ignoranza, per non si esser accorti che il senso ne i sensibili comuni s'inganna; quasi che il sapere s'ei s'inganna o no, sia un recondito e profondissimo misterio e segreto della filosofia. Ma chi ha fatto maggiori e più esatte osservazioni e spe- culazioni intorno a gl' inganni della vista, che i medesimi matematici? L'inganno che mi fa parere torto il legno che è diritto, non con- siste nel colore, nè meno nell' esser la figura sensibile comune, tanto della vista quanto del tatto; perchè, se così fusse, tanto doverebbe ingannar fuori quanto dentro dell'aqqua. La vista dunque resta in- 20 gannata dal modo del vedere, ciò è dal venir la specie refratta me- diante i due diafani diversi; la quale specie visiva refratta, in conto alcuno non ha che fare nel muovere il senso del tatto, e però non è sensibil comune: è dunque l'inganno non nel sensibile comune, ma nel proprio. Non si accorge che, dicendo la vista ingannarsi quando dal colore giudica il legno diritto esser torto, pone l'inganno nel sensibile pro- prio, e non nel comune; essendo il colore proprio sensibile della vista. L'occhio non s'inganna punto nel ricever la specie del legno, posto mezo in aqqua, come rotta, perchè non meno vera e realmente vien 30 ella dall'aqqua rotta e inflessa, che dall'aria diritta; ma l'inganno è 21. diversi la qual refrazzione non ha veruna azzione nel muovere il senso del tatto la quale398 DE PHAENOMENIS nel discorso, che non sa che le spezie visibili ne i diversi diafani si refrangono. Cum Caelum sit incorruptibile, elementa autem corruptibilia, quae- ratur a Peripateticis nunquid credant, futurum aliquando ut Mundus absque elementis reperiatur. Tunc esset sine hominibus, quare et frustra per eosdem philosophos. Se io fussi un diligentissimo anatomista, con fastidio sentirei di esser incolpato di poca accuratezza, nel tagliar i membri di qualche animale, da un beccaio; e forse anco me ne riderei. Se i Peripatetici hanno per favole questi eccentrici ed epicicli, e 10 stimano i movimenti delle stelle esser fatti altramente e come loro intendano, perchè non si pongono a determinar i lor periodi ne i modi veri, ed a comporre i lor canoni secondo le lor vere ipotesi? le quali, potendo consistere senza eccentrici e senza epicicli, è forza che siano assai facili e semplici. Forse non degnano materie e fatiche così vili. È tanto più bella cosa che i movimenti celesti siano fatti circa diversi centri, altri tardi, altri veloci etc., quanto è più artifizioso e leggiadro il canto figurato che 'l canto fermo. ), car. 14. Non sa che tutta la filosofia è intesa da un solo, che 20 è Iddio; di quelli che ne hanno saputo qualche cosa, il numero è tanto minore quanto il saperne è stato maggiore; ed il numero mas- simo e quasi infinito è restato a gl'ignoranti. Se la natura reputava che questo accidente della figura potesse esser bastante a porgerci grand'argomento dell'essenza de i suoi corpi, sì che dall'esser solamente la superficie lunare aspra e mal polita si dovesse concludere che ella fosse un' altra Terra, e però soggetta alle generazioni e corruzzioni; gran meraviglia è che ella abbia stimato 3-4. queratur 4-5. mundus futurus absque- Corrisponde a pag. 337. lin. 19. IN ORBE LUNAE ETC. 399 questa piccola similitudine di asprezza, e negletto l'intera e total figura sferica, della quale ne ha figurati tutti i suoi corpi, tanto ce- lesti quanto elementari, facendo tuttavia quelli imortali etc., e questi caduchi etc. L'ambra, il diamante, l'altre gioie e materie molto dense, riscal- date, attraggono i corpuscoli leggieri, e ciò perchè attraggono l'aria nel raffreddarsi, e l'aria fa vento a i corpuscoli; e forse in simil guisa dalle regioni scaldate, nel raffreddarsi, si eccitano i venti nelle circon- vicine provincie. FINE DELLA PARTE PRIMA DEL VOLUME TERZO. Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/402 Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/403 Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/404 Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/405 Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/408 Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/409

Postille di Galilei
  1. quaeritur, nunquid considerationes mathematicae circa Caelum sintne physicae[1] an mathematicae: si enim sunt mathematicae, tempora eclipsium, coniunctionum etc, cum sensibilibus et realibus coniunctionibus non congruent. Non minus est ridiculum dicere geometrica non respondere in materialibus, ac si quis dixerit arithmeticas[2] passiones in sensibilibus corporibus non respondere; et, v. g., regulas instruendi et coordinandi exercitum non respondere, dum corporeos milites accipimns.
  2. non iudicat ex colore.
  3. hanc deceptionem non credo esse ipsius sensus, sed rationis iudicium ferentis: nam et simitas nasi et crispitudo recte percipiuntur a visu.
  4. deceptio ergo remi sub aqua non provenit ex eo quod figura sit sensibile commune, sed ex diversitate mediorum.
  5. Si deceptiones istae ex perspectiva fiunt, quis melius eas emendabit et intelliget quam ipsimet perspectivi?
  6. si ipsimet perspectivi ex mixtione varia luminis et opaci multas faciunt deceptiones, nemo melius quam ipsi eas corriget.
  7. oportuisset integrum legere librum, et omnes rationes et observationes perpendere.
  8. stultorum infinitus est numerus.
  9. hic videtur author determinare, sensum decipi semper, nisi alterius sensus, sive rationis[4] testimonium, accesserit
  10. Ostendendum tibi est, rationem contrariare phaenomenis[5]; quod, ni fallor, non praestas.
  11. falso l'assunto, falsa la consequenza, vero lo sproposito.
  12. bene dicis; sed multo minus erit vera positio illa, quae nullo pacto caelestibus motibus accomodatur: positio itaque eccentricorum potest esse non vera, sed positio simplicium concentricorum est assolute falsa et impossibilis.
  13. mundus non est sensibilis, ex eo quod eius superficies sensu percipiatur: nec necesse est aliquod corpus, ad hoc ut sensu percipiatur, superficiem habere sensibus expositam: homo enim in aqua existens et in aëre, aërem et aquam sentit; superficiem autem terminantem non sentit.
  14. imo id contingeret, si elementorum alia essent levia, alia gravia; levia enim ad proprium centrum vergerent, peculiarem constituentia sphaeram[6]. Nunc autem, quia omnia in idem conspirant, quia omnia gravitatem habent, idem unum tantum conficiunt globum.
  15. si aqua totam Terram circumdasset, terrigenae[7] non fuissent, ad quorum vitam providendum esset.
  16. Hanc coordinationem gravium et levium lubens admittam, quod, scilicet, gravissimum centrum occupet, corporum gravitate ac levitate praeditorum; sed memineris, Caelum ab hac coordinatione[9] esse immune, cum nec grave sit nec leve; ergo quod elementa occupent centrum Caeli, nulla adhuc ratione demonstratum est. Vide in signo.[# 1]
  17. non si accorgono questi signori Peripatetici di un grave errore che commettono, con danno notabile dell'istessa filosofia che professano; e questo è il produr quante più possono ragioni, tolte dalla 30 medesima filosofia, per confermar una conclusione falsa; onde poi, chiaritasi la falsità di questa sola, tutte quell'altre restano parimente false. E' fanno come quell'avvocato, che per difesa di un delinquente cercano di produr molti falsi testimonii: ma, accadendo poi che il principale resti convinto, non solo egli, ma tutti i testimonii restano infamati; talchè, per purgar l'infamia di un solo, ne infamano 10, ed anco quell'istesso e sè medesimo più gravemente.
  18. ergo caelestia corpora maxime calida proprio[10] calore, quia maxime mobilia
  19. est sufficiens circumferre, nec tamen impedit descensum lapidis, ut in globis eiaculatis tormentis muralibus contingit, qui descendunt dum transversim eiaculantur. Exemplum clepsydrae non est ad rem.
  20. melius dixisset, non posse aedificia construi; nam iam constructa non est cur dissipentur, eo quod firmius consistunt, quam cum construuntur.
  21. Quomodo motus rarefacit tantum, si et ipsa condensatio motus est? Oporteret condensationem fieri sine motu.
  22. si multae partes ignis infra detruduntur, ergo circulatio facit non minus ad congregationem quam ad dissipationem; quae enim versus sphaerae centrum impelluntur, ad unionem et aggregationem tendunt. Videas ergo tuam inconstantiam, qui modo vis a circumgyratione[11] non extrudi corpora versus extrema, modo vero versus medium. Quod si partes ignis levissimae versus centrum truduntur, cur multo magis in eundem terminum comprimentur partes graviorum elementorum?
  23. Melius dixisset Ptolemaeus, quod impossibile fuisset urbes aedificari et arbores animaliaque[12] oriri.
  24. imo multo plura, si componantur 2 motus, annuus nempe et diurnus.
  25. spacium vere est inane: id autem quod in spacio continetur, inane non est.
  26. non intelligit hunc motum a vibratione alarum oriri.
  27. admodum puerilis illatio: Si est montuosa, ergo altera Terra. Arguere ex uno communi accidenti essentiam rei, omnino est ridiculum: quod si ex figura inferre liceret essentiam rei, iam, per ipsos, stellae[13] omnes essent Soles, quia rotundae omnes; quinimo et ipsa Terra, cum et ipsa sphaerica[14] sit. Neque dicas Terram a ☉︎ vel differre, 30 quia aspera est, illi autem leves; nam magis spectanda est totalis figura, quam exiguae particulae: et sic homo variolarum cicatricibus ab altero homine non differt, quia in totali figura convenit, sed bene differt ab equo, quia figura integralis eius ab illa differt.[15]
  28. Cuperem ab authore intelligere, quaenam ponatur a se differentia inter asperitates ac tubera Terrae et montes, et, amplius, inter partes depressas et valles.
Varianti
  1. phisicae
  2. aritmeticas
  3. rationibus demonstret[ur] confirmetur
  4. sensus seui rationis
  5. phenomenis
  6. sferam
  7. terrigena
  8. providentio
  9. coordinazione
  10. calida quia maxime mobilia et proprio
  11. circumgiratione
  12. animalique
  13. stelle
  14. ispa sferica
  15. ab alla differt
Note del curatore
  1. Manca la postilla richiamata con questo segno.


Lapsus in citando: <ref> tags exist for a group named "§*", but no corresponding <references group="§*"/> tag was found