Jump to content

De poenitentia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De poenitentia
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


De poenitentia

(0887B)Quomodo possumus poenitentiam septem annorum in uno anno poenitere. Triduanam pro triginta diebus et noctibus cantatio psalmorum. CXX Psalteria pro XII mensibus, pro uno die L psalmos et quinque vicibus Pater noster. Item: pro uno die quatuor vicibus Beati immaculati et sex vicibus Miserere mei Deus, et quinque vicibus Pater noster, et septuaginta vicibus prosternens se in terra cum Pater noster dicat inflectione. Faciat sic pro uno die. Si vult minus psallere, tamen vult patere, prosternat se frequenter in oratione centum vicibus et dicat Miserere mei Deus (0888B)et dimitte delicta mea. Faciat hoc pro uno die. Qui vult confiteri peccata sua, cum lacrymis confiteri debet, quia lacrymae veniam non postulant, sed merentur. Roget presbyterum ut missas cantet pro se, nisi sint crimina capitalia, quae debet ante lavare cum lacrymis. Cantatio unius missae potest duodecim dies redimere; decem missae quatuor menses; viginti missae octo menses; triginta missae duodecim menses possunt redimere. Si vult confessor, esse cum lacrymis. Deo gratias.