Jump to content

De pontificum Romanorum vitis (Liutprandus Cremonensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De pontificum Romanorum vitis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129



De pontificum Romanorum vitis

De pontificum Romanorum vitis (Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)), J. P. Migne 129.1256B

PRAEFATIO.(Ex editione Moguntina anni 1602.) 129.1149|

129.1149A| Prodiit, amice Lector, vernalibus hujus anni 1602 nundinis, Moguntinis typis expressa pervetusti scriptoris Anastasii S. R. E. bibliothecarii, de novem supra centum pontificum Romanorum Vitis Historia, eaque variis mss. codicum lectionibus illustrata; nunc quia aliam ejusdem argumenti, et aeque vetustam, ac nusquam hactenus excusam, clarissimorum quorumdam virorum beneficio pacti sumus, operae pretium nos facturos putavimus, si eam Anastasiano operi nunc adjungeremus. Luitprando Ticinensi diacono, qui sub annum Domini 950, teste Joanne Trithemio, claruit, inscripsimus; non quod ms. Codex, ex quo eam descripsimus, auctorem prodiderit (nullum enim nomen ascriptum invenimus), aut quod firmae solidaeque causae hujus nomenclaturae suppeterent; sed quod non pauci Luitprando, tanquam germano ejus auctori, constanter attribuerint. Quibus autem argumentorum momentis inducti id fecerint, ipsi viderint. Nobis certe non levis subolet suspicio, primum historiographos 129.1149B| non alio usus ms. exemplari, quam hoc ipso membranaceo, ex quo praesentem Historiam descripsimus. Deinde non alio persuasos argumento, ut Luitprando indigitarent, quam quod negari non possit extremam pontificis Romani Formosi Vitam, verbis Luitprandi, quae exstant in capite octavo libri primi rerum per Europam gestarum (cujus constat Luitprandum Ticinensem esse auctorem) totam esse comprehensam. Caeterum hoc argumento labefactari potius quam stabiliri videtur istorum opinatio. Cum enim liqueat, totam narrationem de Formoso verbotenus exscriptam esse ex libro Luitprandi jam citato, non omissis quidem illis verbis, Pater sanctissime, quae prorsus furtum fucumque produnt, haud dubium est quin ab aliquo sciolo, post verba illa, Formosus Portuensis episcopus sedit annos V, menses VI, reliqua narratio fuerit assuta. Usurparat autem Luitprandus in illa de rebus in Europa gestis Historia verba illa, Pater sanctissime; quod eam ad 129.1149C| Regimundum Liberitanae Ecclesiae in Hispania episcopum conscripsisset. Hanc vero de pontificibus Historiam nulli episcopo, vel alii Patri sanctissimo, inscriptam vel dedicatam esse manifestum est. Accedit, quod nec apud Sigebertum, nec Trithemium, nec Gesnerum, ullus de Vitis Pontificum Romanorum liber ascribatur Luitprando. Deinde, quia Trithemius scribit Luitprandum (licet ille vocet Eutrandum) claruisse sub annum Domini 950, imperante Othone I Caesare. Et recte: nam et Historiam suam Europaeam usque ad Othonem perduxit. At Formosus, in quo nostra haec terminatur Historia, in vivis esse desiit anno 895, a quo anno usque ad dictum 950 viginti circiter pontifices Romani numerantur, de quibus nullum in praesenti pontificum Historia verbum. Ad haec, in extremis hujus opusculi Vitis particularia quaedam commemorantur, 129.1150A| quae non videntur profecta nisi ab eo qui Formosi decessorumque ejus temporibus floruerit, imo ab eo qui in Westphalia, vel Saxonia, ut in monasterio Corbeiensi, Hirsfeldensi, vel Fuldensi tunc florentissimis, vixerit. Nam in Adriano I refert Carolum Magnum Romae in Divi Petri basilica vovisse Deo, se Osnaburgi in provincia Westphaliae, quam recens ad fidem Christi traduxerat, episcopatum erecturum; quemadmodum et fecit, teste Alberto Krantzio libro I Metropol., cap. 11, et libro II Saxon., cap. 11. Deinde in Adriano II ait Ludovicum imperatorem (is fuit Ludovicus II, Lotharii imp. filius) dedisse ecclesiae Corbeiensi et Herifordensi quasdam decimales ecclesias cum ipsis decimis in paroechia Osnaburgensi constitutas, consentiente episcopo et omni clero. Tum Carolum Romanorum imperatorem honorificatae ecclesiae et a Deo honorificandae Hersveldensi quasdam decimas in Frisonevelt et Hassega Halberstadensi adjacentes dioecesi 129.1150B| dedisse, quas Stephanus papa (IV, dictus III) in basilica B. Petri die sancto Paschae sua auctoritate, et imperatoris subscriptione, et Hildegrino Halberstadensi episcopo praesente confirmarit. Praeterea in Stephano VI scribit, Hermannum Coloniensem archiepiscopum, et Hadalgarium Hamburgensem archiepiscopum de Bremensi Ecclesia contendentes, Wormatiam venire a summo pontifice jussos, ibique Fulconi Rhemensi episcopo in causa eorum examinanda vices suas commisisse. Quam rem accurate tractat Krantzius lib. II. Metropol., cap. 19, 20 et 24; ejusdemque meminere Albertus Stadensis in Chron. ad annum 896 et Trithem in Chronico Hirsaugiensi. Denique in postremorum pontificum Vitis, nominatim autem Paschalis, Benedicti III, Nicolai I, Adriani II, Joannis VIII, non pauca eorumdem decreta prolixe recitat, quae in Tomis Conciliorum non exstant, cum tamen exstent pleraque omnia quae antiquioribus pontificibus hic tribuuntur. In Leone vero IV quadraginta duo capitula e synodo Romana, 129.1150C| consilio impp. Lotharii et Ludovici coacta, descripsit; quorum nulla quoque mentio in dictis tomis. Unde conjecturam minime obscuram facere licet, hujus opusculi auctorem ultimorum pontificum temporibus, hoc est, sub annum Domini 860 maxime floruisse, et non sub 950, quo Luitprandus; auctoremque esse non Italum, sed Germanum in Corbeiensi (ex quo aliqui ad Osnaburgensem episcopatum illo saeculo evecti sunt) vel Hirsfeldensi monasterio degentem. Quid si auctor sit Paschasius Ratbertus abbas Corbeiensis, quem Trithemius asseverat CAROLI CRASSI floruisse temporibus? Carolus enim Crassus imperavit sub Joanne VIII, Marino, Adriano III et Stephano VI, in quibus haec Historia concluditur.

Quod demum ad operam nostram in hujus opusculi editione praestitam attinet, non habemus aliud, 129.1151A| amice Lector, de quo te commonefaciamus, quam nos summorum pontificum decreta, quae in his pontificum Vitis passim citantur, sedulo cum fonte contulisse, hoc est cum decretis quae extant in Conciliorum tomis; et tum varias lectiones ad marginem, 129.1152A| si quando occurrebant, tum etiam e Gratiano Canonum capitula adnotavisse. Quam operam nostram non dubitamus omnibus theologiae studiosis fore pergratam. Vale.

INCIPIT LIBER. 129.1151|

I.--S. PETRUS APOSTOLUS. ( Anno Christi 45.) 129.1151A|

Beatus Petrus apostolus, et princeps apostolorum, Antiochenus, filius Joannis, provinciae Galilaeae, vico Bethsaida, frater Andreae, primum sedit in episcopali cathedra Antiochiae annos 7. Et post ad expugnandum Simonem Magum, ut Hieronymus dicit (de Scrip. eccles. in Petro), Romam ingressus Claudii anno 2, in episcopali cathedra sedit annos viginti quinque, menses duos, dies tres. Qui uno eodemque tempore et die, videlicet, post passionem Domini anno 38, ultimo vero anno Neronis III, Kalendas Julii cum Paulo martyrium consummavit. Hic duas Epistolas fecit, quae Canonicae nominantur: in quarum prima, primo generaliter Ecclesiam instruit, 129.1151B| explicans beneficia quibus nos divina pietas ad salutem vocare, vel dona quibus aliquando Judaeos, nunc autem nos honorare dignata est. Postmodum vero diversas fidelium personas solerter hortatur, ne se tanta Spiritus gratia carnaliter vivendo reddant indignos; ne, qui regali ac sacerdotali vocabulo sunt insigniti, vitiorum malitia subacti, a condonatae vel promissae sibi nobilitatis gloria degenerent. Et primo liberos et servos, deinde mulieres et viros specialiter alloquitur: atque post interlocutionem generalis exhortationis, seniores quoque et adolescentes qualiter sese debeant gerere, ostendit. In secunda vero Epistola, quam eisdem scripsit, quibus et primam, miseratus eosdem, jam ut perfectiores ad majora et perfectiora multipliciter commonet 129.1151C| et hortatur. Et Evangelium Marci fecisse dicitur, quia Marcus adjutor ejus fuit, et filius de baptismo. Ordinavit autem episcopos tres, Linum, et Cletum, et Clementem, et presbyteros decem, et diaconus septem.

II.--S. LINUS. ( Anno Christi 69.)

Linus, natione Italus regionis Tusciae, patre Herculano, sedit annos undecim, menses tres, dies duodecim. Fuit autem temporibus Neronis, a consulatu Saturnini et Scipionis, usque ad Capitonem et Rufum consules. Sub quibus martyrio coronatur die nono Kalend. Octobr. Hic ex praecepto beati Petri constituit ut mulieres velato capite in ecclesiam introirent. 129.1151D| Hic ordinavit episcopos quindecim, presbyteros octodecim.

III.--S. CLETUS. ( Anno Christi 81.) 129.1152A|

Cletus, natione Romanus de regione Vico patricii, patre Aemiliano, sedit annos duodecim, mensem unum, dies undecim. Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi, a consulatu Vespasiani VII, et Domitiani V, usque ad Domitianum IX, et Rufum consulem: sub quibus martyrio coronatur VI Kalend. Maii. Hic ex praecepto B. Petri viginti quinque presbyteros ordinavit in Roma. Nota hos duos, Linum et Cletum, nihil pontificale, nisi ex praecepto B. Petri, egisse: unde constat eos coadjutores ejus, non successores fuisse.

IV.--S. CLEMENS. ( Anno Christi 93.)

129.1152B| Clemens, natione Romanus, de regione Coelio monte, ex patre Faustino, sedit annos novem, menses duos, dies decem. Fuit autem temporibus Galbae et Vespasiani a consulatu Tragali et Italici, usque ad Vespasiani nonum et Titum. Hic, quamvis in ordine catalogi post B. Petrum tertius inveniatur, revera tamen, sicut ipse in epistola scripsit Jacobo Hierosolymorum episcopo, post beatum Petrum primus, nullo interposito, Romanae sedis gubernacula procul dubio tenuit; Linus autem et Cletus ideo velut sucessores Petri connumerantur, quia ipse eos in vita coadjutores sibi fecit ut tanto melius ipse vacare posset orationi. Hanc veritatis sententiam Tertius Joannes papa in epistola, quam scripsit episcopis in Germaniae et Galliae provinciis constitutis, 129.1152C| manifeste confirmat, ita inter caetera dicens (8, q. 1, c. Si autem): Si autem Petrus princeps apostolorum adjutores sibi Linum et Cletum adscivit, non tamen potestatem pontificii, aut ligandi aut solvendi normam eis tradidit, sed successori suo Clementi, qui sedem apostolicam post eum, et potestatem pontificalem tradente sibi B. Petro tenere promeruit. Linus vero et Cletus ministrabant exteriora: princeps autem apostolorum Petrus verbo et orationi insistebat. Item, in eadem papa Joannes paulo inferius de eisdem ita subjungit: Linum namque et Cletum nihil legitur unquam egisse ex pontificali ministerio potestative; sed quantum eis a beato Petro praecipiebatur, tantum solum agebant. Hic autem, dum multos libros zelo fidei Christianae religionis ascriberet, martyrio sub 129.1152D| Trajano, tertio anno regni ejus, coronatur, IX Kalend. Decembris.

129.1153A| Hic sollicite ac diligenter gesta martyrum fecit inquiri, et scribi. Hic scripsit duas epistolas Jacobo Hierosolymorum episcopo, quae catholicae nominantur. Et primam scripsit ei ex praecepto B. Petri: in qua videlicet, ipso praecipiente, Jacobo narrat qualiter ipse princeps apostolorum, cum finem sibi vitae imminere praesentit, ipsum Clementem in conventu ecclesiae Romanae sedis pontificem ordinavit, et sibi successorem esse constituit, et ei ligandi et solvendi potestatem a Domino sibi traditam tradidit: ita ut de his omnibus, quibus ipse decreverit in terris, decretum sit et in coelis. Et quare talem ac tantam potestatem ei tradidisset, continuo subjunxit: Ita ligabit enim quae ligari oportet, et solvet quae expedit solvi, tanquam qui ad liquidum Ecclesiae regulam 129.1153B| noverit. In quo notandum esse non dubito, illud, quod quilibet episcopus ecclesiasticae regulae ignarus, vel qualibet irae aut cupiditatis commotione inductus, si aliter, quam oporteat, ligabit aut solvet in terris, irritum fore in coelis.

Narrat etiam in eadem epistola, quod princeps apostolorum coram omnibus eum commonuit, qualiter ordinem ecclesiasticae dispensationis, tam in seipso quam in caeteris sibi subjectis, servare eum oporteat; ita videlicet, ut ipsum irreprehensibiliter vivere oporteat, et nulla mundialis negotii occupatione perplexus inveniatur, quia nullus episcopus judex aut cognitor esse saecularium negotiorum ordinatur, ne praesentibus hominum curis praefocatus non possit verbo Dei vacare, et bonos a malis secundum 129.1153C| regulam veritatis discernere; quia sic idem ipse princeps apostolorum omnibus episcopis in persona Clementis paulo inferius dicit: Si enim mundialibus curis fueris occupatus, et te ipsum decipies, et eos qui te audiunt. Non enim poteris, quae ad salutem pertinent, plenius singulis quibusque distinguere: et ex eo fit ut tu, tanquam non docueris ea quae ad salutem hominum pertinent, deponaris, et discipuli per ignorantiam pereant. Item refert (13, q. 3, c. Quicunque) eumdem principem apostolorum de episcopis ita docuisse: Ipsum qui praeest caeteris, oportet medici vicem agere, et non ferae bestiae furore commoteri. Item in eadem sic eumdem Clementem instituit: Si te multi ex fratribus propter rigorem justitiae odio habuerint, ex hoc quidem non laederis, sed 129.1153D| ex hujusmodi odiis amor Dei conciliatur tibi: et ideo satage magis, et refuge, ne lauderis ab iniquis, et ne a pessime agentibus diligaris, sed potius propter justitiae dispensationem, et aequissimam regulam disciplinae a Christo collaudari merearis.

Presbyteros autem sic se habere praecepit (32, q. 7, c. Quid in omnibus), ut ante omnia pudicitiam tam in se quam in subditis servare studeant, et caveant, et praeveniant, ne quod in ipsis adulterii occultum calescat incendium: quia in omnibus peccatis nil gravius, adulterio esse dicit. Secundum namque locum in poenis obtinere testatur, quoniam primum 129.1154A| quidem habent illi, qui a Deo aberrant, etiamsi sobrie vixerint. Adulterii autem primam speciem vocat, virum propria uxore non esse contentum, et mulierem non proprio tantum servare se viro. Item praecipit, ut si inter se negotia habuerint, non apud saeculares judicentur, sed quidquid inter illos sit, apud presbyteros dirimatur. Diaconorum officium esse edocuit actus totius Ecclesiae diligenter investigare, ac sollicite considerare: ut, si quidem vicinum fieri praecipitio, et proximum esse peccato quemlibet viderint, episcopo notificentur, ut ab eo, qui in praecipitium lapsurus est, commonitus revocetur, ut non corruat in peccatum (dist. 93, c. Diaconi). Item, ut negligentes et tardos ad verbum Dei audiendum, ad episcopi tractatum convenire commoneant et 129.1154B| hortentur. Similiter et eos, qui secundum carnem aegrotant, sollicite perquirant, et plebi indicentur, ut et ipsi eos visitent, et quae necessaria sunt praebeant eis: et de omnibus his similibus, quae ad cultum Ecclesiae et disciplinam ejus pertinent, diaconis curam debere esse instituit.

Laicos vero id obsequii praestare debere episcopis instituit, ut in his quae ad communis vitae usum pertinent, operam fideliter dantes, episcopum ex omnibus, quibus eum vacare oportet, securum facere omnes communiter elaborent. Ad haec omnium sub episcoporum cura degentium necessariam sollicitudinem debere esse dixit, ut ab amicitia et colloquio, et omni communione omnium eorum se subtrahat, quibus episcopum inimicari pro actibus suis 129.1154C| viderint, nec exspectare debent ut episcopus eis dicat. Nam si quis amicus fuerit his, quibus episcopus non loquitur, unus est ex illis qui exterminare Ecclesiam Dei volunt, et nequior hostis est, quam illi qui foris sunt, et evidenter sunt inimici: quia is per amicitiarum speciem, quae sunt inimica, gerit, et ecclesiam disperdit ac vastat. Item (6, q. 1, c. B. Petr.), in eadem epistola intimat Jacobo, qualiter princeps apostolorum per singulas quasque urbes digrediens verbo Dei omnes fideles instruxit. Inter caetera refert, eum homicidas et adulteros, ac cunctis criminum nexibus alligatos, et qui eis coaequales non sunt, ab episcoporum vexatione et accusatione prohibuisse. Item asseruit, majores a minoribus nullatenus posse accusari, aut judicari. Praecepit etiam, ne 129.1154D| ullus presbyter in alicujus episcopi parochia aliquid agat absque ejus permissu, sed omnes presbyteri propriis episcopis in omnibus absque mora obediant.

Praecipiebat etiam in sermone suo idem apostolorum princeps, ut omnes principes terrae, et cuncti homines episcopis obedirent, et capita sua submitterent, et, si ipsi episcopi aliter, quod absit, quam debeant, agant, non sunt a subditis reprehendendi aut arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint (2, q. 7, c. Sacerdotes). Omnes episcopis contradicentes infames esse monstrabat, et, nisi converterentur, a liminibus Ecclesiae alienos esse praecipiebat 129.1155A| 11, q. 3, c. Si autem ). Sed ne de hoc episcopi se extollant, animadvertant quid de ipsis dicat. Cunctorum sacerdotum vitam superiorem, sanctioremque, ac discretam a saecularibus et laicis hominibus esse, et spirituales supra carnales, et sacerdotes supra laicos semper constituere et fore debere docebat: carnales autem spiritualibus resistere prohibebat. Ebrietatem oppido prohibebat, quia ebriosos corpore et anima mortuos esse praedicabat. Homicidarum genera tria esse dicebat (de Poenit. dist. 1), et poenam illorum parilem fore docebat. Ita enim detractores fratrum, et eos odientes, homicidas esse manifestabat, sicut et eorum interfectores: quia qui occidit, et qui odit fratrem suum, et qui detrahit, pariter homicidae esse monstrantur (I Joan. III).

129.1155B| In secunda autem epistola, quam supradicto Jacobo Hierosolymorum episcopo scripsit, eum de sacramentis, quae geruntur in sanctis, sicut a principe apostolorum fuerat doctus, ex ordine instruit. Dicit enim, divinorum secretorum sacramenta tribus gradibus esse commissa, id est, presbytero, diacono, subdiacono (de Cons. dist. 2, c. Tribus). His autem cum timore et tremore reliquias corporis Dominici custodiendas esse insinuat. In altario autem tanta holocausta offerenda esse praecipit, quanta populo sufficere videatur. Si quid vero inde remanserit, non in crastinum reservandum, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumendum esse edocuit. Consumentes autem ea, quae sunt residua corporis et sanguinis Domini non statim ad communes 129.1155C| cibos accipiendos debent accedere; sed si mane, jejunent usque ad sextam: et si tertia vel quarta acceperint, jejunent usque ad vesperam. Altaris autem pallia (de Cons. dist. 1, c. Altaris palla), velum, et caetera, quae in sanctuario habentur, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur; cineres vero eorum ita recondantur, ut non pedibus introeuntium inquinentur.

Ministros autem altaris tales eligendos esse instruit, qui ante ordinationem suas conjuges reliquerint: si vero post ordinationem minister proprium cubile uxoris invaserit, ministri officio careat (17 q. 4, c. Si forte). Item, si presbyter aut diaconus sindones sacrarii, aut velum cupiditate subtraxerit et vendiderit, Judae traditoris poenam suscepturum se noverit. 129.1155D| Clericos autem (dist. 23, c. Tales) ad feminae tabernaculum solos accedere, aut cum sola femina solos fabulas miscere, vel cum extranea habitare, penitus prohibetur: alioquin, si agnitum fuerit de aliquo, deponatur. Tales autem clericos ad ministerium jubet elegi, qui Dominica sacramenta digne possint tractare. Melius est enim Domini sacerdoti paucos habere ministros, qui digne possint opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui onus grave adducant ordinatori. Item, in eadem jubet, tam clericos quam saeculares semper ad Dominum ex toto corde orare, et ab ipso, quae decent, petere, et ipsi gratias agere, veramque praeteritorum gestorum poenitentiam agere, aliquantulum etiam (si possibile est) per misericordias 129.1156A| pauperum juvare poenitentiam. Per haec enim facilior dabitur venia, et indulgenti citius indulgebitur. Item jubet (16, q. 7, c. Ecclesias), ecclesias per congrua et utilia loca fieri, easque divinis precibus sacrari, et in singulis sacerdotes poni, quos venerari, non a quoquam gravari, oporteat.

Item, in tertia epistola, quam generaliter omnibus episcopis, et reliquis clericis, et cunctis principibus, omnibusque subditis scripsit; dicit eos qui sacerdotio Domini fruuntur, et in specula sunt positi, plus caeteris scire oportere, ut subditos sibi populos pleniter possint docere, eisque ad coelorum regna ducatum praebere: et ipsorum sit populos docere; populorum vero sit, ipsis episcopis obedire. Si vero omnes tam clerici, quam et laici, eis non obedierint; non 129.1156B| solum infames, sed extorres a regno Dei, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt: quia arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. VII). Qualiter autem cuique sit obediendum, in eadem epistola docet, ita subinferens (16, q. I, c. Cunctis): Quapropter cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris et diaconis, et reliquis clericis attendendum est, ut absque episcopi proprii licentia nihil agant; non utique missas sine ejus jussu quisquam presbyterorum in sua parochia cantet, non baptizet, nec quidquam sine ejus permissu faciat. Similiter et reliqui populi, majores scilicet et minores, per ejus licentiam, quiquid agendum est, agant, nec sine ejus permissu a sua parochia abscedant; nec in ea adventantes morari 129.1156C| praesumant. Item, in eadem paulo inferius dicit (de Cons. dist. 1, c. Hic ergo): Nec in aliis locis sacrificare, et missas celebrare licet, nisi in his in quibus episcopus proprius, aut ab episcopo regulariter ordinato, tenente videlicet civitatem, consecratus fuerit. Item, in eadem dicit: Qui permanet in malo et servus est mali non potest effici portio boni, donec permanet in malo: quia ab initio duo regna statuta sunt a Deo, et apud eum definitum est non posse unum hominem utriusque regni esse servum: sed illius regni erit portio cui se ad obedientem ipse subjecerit.

In quarta autem epistola, quam idem beati simus Clemens papa et martyr Julio et Juliano, ac reliquis consodalibus suis scripsit, edocuit episcopos 129.1156D| qui ad salutem animarum sunt instituti, et ad lucrandas animas consecrati, oportere pro cunctis sollicitudinem gerere, et errantes ad viam veritatis et portum salutis reducere. Viam vero redeundi ad portum salutis, plenissime saluberrimae doctrinae sermone in eadem monstravit, videlicet dicens, omnibus necessarium esse, pro his quae inutiliter ac turpiter gesserint, irasci sibi ipsis quodammodo, et indignari, et postmodum festinare sine mora per aquam baptismi Deo renasci, et demum ab episcopo consignari, id est, septiformem Spiritus sancti gratiam percipere: quia aliter, perfectus Christianus esse nequaquam poterit, nec sedem habere inter perfectos, si non necessitate, sed aut incuria, aut 129.1157A| voluntate permanserit, et ita se a B. Petro accepisse, et caeteros apostolos ita docuisse, affirmat. Postquam vero quis baptizatus et confirmatus fuerit, agnoscat Dominum honorare; honor autem ejus est, ut ita vivat sicut ille vult. Vult vero Deus unumquemque vivere, ita ut homicidium et adulterium nesciat, odium et avaritiam fugiat; iram, superbiam, jactantiam respuat et exsecretur, invidiam quoque, et caetera his similia, penitus a se ducat aliena.

Quintam vero epistolam scripsit praedictus B. Clemens papa et martyr, condiscipulis Hierosolymis cum Jacobo fratre Domini habitantibus: in qua eos communem vitam ducere, sicut ab apostolis didicerunt, studiose hortatur. Quam omnibus necessariam esse dicit, et maxime his qui irreprehensibiliter 129.1157B| militare cupiunt, et vitam apostolorum, eorumque discipulorum imitari volunt. Monet etiam in eadem, propter quosdam, qui sacram Scripturam non juxta traditionem Petri, sed secundum suum sensum sanis doctrinis adversantes exponebant; ab eo oportere Scripturarum intelligentiam accipi, qui eam a majoribus secundum veritatem sibi traditam servat, ut et ipse possit ea, quae recte suscipit, competenter asserere. Cum enim ex divinis Scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi, ac liberalibus studiis, quae forte in pueritia attigit, assertionem veri dogmatis conferat: ita tamen, ut ubi vera didicit, falsa et simulata declinet. Hic ordinavit episcopos quindecim, presbyteros 129.1157C| decem, diaconos quinque.

V.--S. ANACLETUS. ( Anno Christi 103.) Anacletus, natione Graecus, de Athenis, ex patre Antiocho, sedit annos novem, menses duos, dies decem. Fuit autem temporibus Domitiani, a consulatu Domitiani decimo, et Sabini, usque ad Domitiani quartum decimum, et Clementem consulem. Hic memoriam B. Petri construxit, dum ab eo in presbyterum consecratus fuisset. Hic ordinavit episcopos sex, presbyteros quinque, diaconos tres. Hic autem III Idus Julii solutus est de ergastulo corporis.

Hic in epistola quam generaliter scripsit omnibus episcopis (epist. 1), et caeteris cunctis fidelibus qui 129.1157D| coaequalem cum eo sortiti sunt fidem, paterne consolando eos quibus scripsit, et maxime episcopos, in tribulationibus, ad patientiam diligenter hortatur. De quorum episcoporum detractione et accusatione ita in eadem interserit (epist. ad Jacobum. 3, q. 4, c. Beatus): Beatus praedecessor noster Clemens, vir apostolicus, et Spiritu sancto Dei plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis statuit, dicens: Accusandi vel testificandi licentia denegetur his, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel propositi sui normam, aut regulariter prohibita, neglexerint. Transgressores enim sponte legis suae, ejusque violatores, apostatae nominantur. Omnis autem apostuta refutandus est ante reversionem suam, non in 129.1158A| accusatione recte agentium, aut testimonio suscipiendus: quia vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Et paulo inferius subinfert, ita dicens: Ideo variis detractionibus et accusationibus non oportet labefactari judices et primates Ecclesiae; sed magis apostolorum et doctorum regulis informari et roborari. Unde justum est, omnes in universo Romanorum orbe doctores legis ea quae legis sunt recte sapere et operari, et non regulas nascentis Ecclesiae confundere, aut fidem aut doctrinam apostolorum variis maculare doctrinis. Item in eadem inferius: Nullus ergo praejudicium alteri faciat, neque quod sibi fieri non vult exerceat. Nemo dictum de aliquo inveniat, quod in ejus actibus non agnoscat. Item in eadem: Ego nolo errore meo alienas culpas asserere, 129.1158B| ut quod factum doleo, admisisse convincar.

Item, in eadem propter calumniam malorum episcopis praecipit, dicens (de Cons. dist. 1, c. Episcopus): Episcopus Deo sacrificans testes secum habeat, et plures quam alius sacerdos: sicut enim majoris honoris fungitur gradu, sic majoris testimonii incremento indiget. In solemnioribus quippe diebus, aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui ejus oculi dicuntur; et subdiaconos, et reliquos ministros secum habeat, qui sacris vestimentis induti, in fronte, et a tergo, et presbyteri e regione dextra laevaque, contrito corde, et humiliato spiritu, ac prono stent vultu, custodientes eum a malevolis hominibus, et consensum praebeant sacrificio. Peracta autem consecratione omnes communicent, qui noluerunt ecclesiasticis 129.1158C| carere liminibus. Sic enim apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia.

Item, in eadem dicit (12, q. 1, c. Qui abstulerit): Qui malitiam inter homines spargit, et qui fratri suo detrahit, homicida est: et qui aliquid patri vel matri abstulerit, dicens hoc peccatum non esse, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; mater vero nostra Ecclesia, quae nos in baptismo spirituali regeneravit. Ergo qui Christi (c. Qui Christi) et ecclesiae pecunias rapit, aufert vel fraudat, homicida est, atque homicida ante conspectum justi judicis esse deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui (12, q. 4, c. Qui rapit), iniquitatem operatur: qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. Privilegia enim ecclesiarum et sacerdotum 129.1158D| (25, q. 2, c. Privilegia) sancti apostoli, jussu Salvatoris, intemerata et inviolata perpetuis decreverunt manere temporibus. Et nos leges Ecclesiae apostolica firmamus auctoritate, et peregrina judicia submovemus. Unaquaeque enim provincia (3, q. 6, c. Unaquaeque) tam juxta ecclesiasticam, quam juxta saeculi leges, suos debet habere justos, et non iniquos judices, et non externos, ut apostolicae hujus sedis decreverit auctoritas. Si vero negotium fuerit ecclesiasticum, apud episcopos deferatur, interveniente primate, si major causa fuerit; si vero minor, metropolitano: si autem fuerit saeculare, apud ejusdem ordinis viros, judicio tamen episcoporum: cum apostolus privatorum Christianorum causas magis ad ecclesias 129.1159A| deferri, et ibidem sacerdotali judicio voluerit terminari (I Cor. VI). Omnis ergo oppressus (2, q. 6, c. Omnis oppressus), libere, si voluerit, sacerdotum appellet judicium, et a nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur et liberetur. Si autem difficiles causae, aut majora negotia fuerint orta, ad majorem sedem deferantur: et si illic facile discerni aut juste terminari, non potuerint; ubi fuerit summorum congregatio congregata, quod per singulos annos bis aut ter fieri solet, et debet, juste, et Deo placite, coram patriarcha, aut primate ecclesiastico, et coram patricio saecularia [saeculari] judicentur negotia in commune. Quod si difficiliores quaestiones ortae fuerint, aut temporum [episcoporum], aut majorum judicia, aut majores causae fuerint; ad sedem apostolicam, si appellatum 129.1159B| fuerit, referantur, quoniam hoc apostoli statuerunt jussione Salvatoris, ut majores et difficiliores quaestiones semper referantur ad apostolicam sedem.

Idem ipse B. Anacletus aliam epistolam scripsit episcopis in Italia constitutis, in qua eos consultantes de ordinationibus et accusationibus episcoporum sic instruit, dicens (dist. 64, c. Ordinationes): Ordinationes episcoporum, auctoritate apostolica, ab omnibus qui in eadem fuerint provincia episcopis celebrandae sunt; qui simul convenientes, scrutinium diligenter agant, jejuniumque cum omnibus celebrent precibus, et manus cum sanctis Evangeliis, quae praedicaturi sunt, imponentes, Dominica die hora tertia orantes, sacra eos unctione inungant. Quod si omnes simul minime convenire potuerint, assensum tamen 129.1159C| suis precibus praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint, quia Jacobus, Justus, et frater Domini nostri nuncupatus, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, data videlicet ex hoc successoribus suis forma, ut nullus episcopus minus quam a tribus episcopis caeteris consentientibus ordinetur. Reliqui vero sacerdotes (dist. 67, c. Reliqui) a proprio ordinentur episcopo, ita ut cives, et alii sacerdotes assensum praebeant, et jejunantes ordinationem celebrent. Similiter et diaconi ordinentur. Caeterorum autem graduum distributioni trium veracium testium testimonium, cum episcopi scilicet probatione, sufficere potest. Accusatio quoque eorum (2, q. 7, c. Accusatio), super qua nos consulere voluistis, nonnisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et 129.1159D| sceleribus careant, fieri debet. Et ab illis hoc modo, sicut praedictus papa inferius docet, dicens: Si quis adversus eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti, ea sanent, quae sananda sunt; et charitative emendent ea quae juste emendanda cognoverint. Si autem aliqui prius, quam haec egerint, eos lacerare, accusare aut infestare praesumpserint; excommunicentur, et minime absolvantur, priusquam satisfaciant, et condignam egerint poenitentiam.

Item, idem sanctus et beatissimus papa Anacletus omnibus episcopis (dist. 80, c. Episcopi), et reliquis Christi sacerdotibus scribit epistolam, in qua sacerdotum ordinem auctoritate apostolorum bipertitum esse comprobat, episcoporum videlicet, et presbyterorum: 129.1160A| et hunc ordinem ita a Domino constitutum a nullo perturbari oportet. Episcopi autem non in castellis aut modicis civitatibus debent constitui; sed presbyteri tantum ab episcopo, ad qualemcunque locum vel ecclesiam, quae in eo constituta sit, sunt praeficiendi, et in ea diebus vitae suae duraturi. Et non amplius, quam istos duos ordines sacerdotum esse dicit: quia licet alii primates vel patriarchae, alii metropolitani dicantur; ordo tamen unus est, sed ipsa discretio nominum discretionem indicat majorum in praelatione judicii, non in potestate pontificii. Romanam vero Ecclesiam primam sedem vocat, quia B. Petrus et Paulus suo martyrio eam caeteris omnibus praetulerunt. Secundam vero sedem esse apud Alexandriam dicit, quia B. Petri nomine, 129.1160B| et a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est. Tertiam vero sedem apud Antiochiam, quia B. Petrus, antequam Romam veniret, illic habitavit, et Ignatium ibi constituit episcopum, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Accusatores autem (3, q. 5, c. Accusatores) et testes dicit esse non posse, qui ante hesternum diem, aut nudiustertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, vel laesi ulcisci se velint. Dicit etiam pro meritis plebis saepe pastores Ecclesiae depravari, ut proclivius corruant qui sequuntur, capite videlicet languescente facilius reliquia corporis membra inficiuntur. Dicit etiam: Si doctor vel pastor ecclesiae a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus, sed pro reprobis moribus magis est tolerandus, quam 129.1160C| distringendus, quia rectores Ecclesiae a Deo sunt judicandi.

VI.--S. EVARISTUS ( Anno Christi 112.)

Evaristus, natione Graecus, ex patre Judaeo, Juda nomine, de civitate Bethlehem, sedit annos novem, menses decem, dies duos. Fuit autem temporibus Domitiani et Nervae, a consulatu Valentis et Veteris, usque ad Gallum, et Bradum [Braduam] consules: sub quibus martyrium passus est VI. Kalend. Novembr. Hic ordinavit episcopos quinque, presbyteros sex, diaconos duos. Hic in suis decretis praecepit septem diaconos in unaquaque urbe constituendos, ad custodiendum episcopum, ne ipse in praedicatione ab insidiatoribus infestetur, aut verbum veritatis quolibet 129.1160D| genere detractionis pollui possit.

Hic etiam scriptum misit universis episcopis Africae regionis (epist. 1, ad episc. Afric.), quod conjugium legitimum sit in omni ecclesia habendum, ita dicens (3, q. 5, c. Aliter): Aliter non fit legitimum conjugium, sicut a Patribus accepimus, et sanctis apostolis, eorumque successoribus traditum invenimus, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus aut propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et servata [consociata] a proximis, tempore conqruo 129.1161A| petita legibus detur [dotetur], et solemniter accipiatur; et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant: aliter vero praesumpta, non conjugia, sed aut adulteria, vel concubia [contubernia] aut stupra, vel fornicationes potius, quam legitima conjugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragaverit, et nota succurrerit legitima [vota succurrerint.]

Hic idem in alia epistola, quam omnibus episcopis per Aegyptum morantibus scripsit (epist. 2), de episcopo et ecclesia dicens: Ecclesia jungitur episcopo spiritualiter, velut sponsa carnaliter sponso. Et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere et caste custodire, et prudenter regere: ita et episcopus debet ecclesiam suam, et ecclesia 129.1161B| in omnibus obedire, sicut uxor viro suo debet. Et sicut viro non licet dimittere uxorem suam, ita et episcopo non licet dimittere ecclesiam suam, absque inevitabili necessitate, aut apostolica vel regulari mutatione, ut alteri se ambitus causa conjungat. Et sicut uxori non licet dimittere virum, licet sit fornicatus (I Cor. VII), ut alterum eo vivente ducat: ita ecclesia vivente episcopo suo non potest alium superducere. De episcopis vero infamatis, et a sedibus pulsis, in eadem praecepit, ut revocentur, et integerrime restituantur, et superducti, velut adulteri, ejiciantur. His peractis, si quis adversus eos querelam habuerit, inquirendum erit, et auctoritate Romanae sedis terminandum. Qui non a plebe, aut a vulgaribus hominibus sunt arguendi, vel 129.1161C| accusandi, licet sint inordinati: quia pro meritis subditorum disponitur a Deo vita doctorum. Item inferius: Si qui sunt vituperatores (2, q. 7, c. Si qui), aut accusatores episcoporum, vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a judicibus ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua vita, qua conscientia, quove merito, si pro Deo, aut pro vana gloria, aut inimicitiis, vel odio, aut cupiditate ista praesumpserint, necne. Haec omnia sunt perscrutanda et diligenter pertractanda. Deus enim, ut nos a praecipitatae sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda sint et aperta oculis ejus (Hebr. IV); mala tamen Sodomae noluit audita judicare, priusquam manifeste agnosceret quae dicebantur 129.1161D| (Gen. XVIII). Hic etiam decretum statuit de non injuriandis aut lacerandis episcopis.

VII.--S. ALEXANDER. ( Anno Christi 122.)

Alexander, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione caput Tauri, sedit annos decem, menses septem, dies duos. Fuit autem temporibus Trajani usque ad Helianum et Veterem. Hic martyrio coronatur V Nonas Maii. Hic praecepit de sacerdotibus non vexandis, aut scriptis ab eis vi aut metu aut fraude aliqua non exigendis, ita dicens in epistola, quam omnibus orthodoxis episcopis per diversas provincias commorantibus scripsit (3, q. 4, c. Hi qui): Eorum accusandi episcopos, vel testificandi in 129.1162A| eos, vocem obstruimus, quos non humanis, sed divinis actibus mortuos esse scimus. Et inferius. A praedecessoribus nostris inhibitum legimus, ut nemo constringat doctores, neque accusationem adversus eos suscipiat. Item paulo inferius: Statuentes decernimus, omnes, qui sanctos Patres persequuntur, aut amovere vel dilacerare nituntur, manifeste infames esse, et alienos a limitibus ecclesiae usque ad satisfactionem fieri. Item in eadem inferius dicit (15, q. 6, c. Si quandoque): Similiter, si hujusmodi personis quaedam scripturae quoquo modo per metum, aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare possint quocunque ab eis conscriptae vel laboratae [roboratae] fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium aut nocumentum provenire censemus: neque 129.1162B| ullam eis infamiam, aut calumniam, aut a suis sequestrationem bonis, unquam auctore Domino, et suis apostolis, eorumque successoribus, sustinere permittimus, quia confessio in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet. Pessimum est enim de suspicione aut exorta confessione quemquam judicare. Praecepit et in eadem (de Cons. dist. 2, c. In sacramentorum, et c. Aquam), ut in consecratione corporis et sanguinis Domini ejus passio sit commemoranda; et ut aqua cum sale benedicatur, et in domibus fidelium aspergatur, et fidem sanctae Trinitatis, sicut a Patribus acceperat, ita scripto suo nos edocuit. Hic ordinavit episcopos quinque, presbyteros sex, diaconos duos.

VIII.--S. SIXTUS. ( Anno Christi 132.) 129.1162C|

Sixtus, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via lata, sedit annos decem, menses duos, diem unum. Fuit autem temporibus Adriani, usque ad Verum et Anniculum: sub quibus et martyrio coronatur III Non. Aprilis. Hic in decretis suis monendo praecepit fidem rectam, et ab apostolis traditam inconcuse servandam, qua et ipse nos scribendo instruxit (epist. 1, ad omnes episcopos). Praecepit etiam (epist. 2 ad omnes episcopos.--De Cons. dist. 15, In sancta.--2, q. 6, c. Si quis vestrum) ut sacra vasa non tangerentur nisi ab hominibus ad hoc officium Deo sacratis. Hic constituit, ut quisque episcopus aliqua adversitate pulsatus licenter appellet Romanam et apostolicam sedem; et 129.1162D| illuc vocatus, venire non renuat: nec inde absque apostolicis litteris ad propriam redeat; ut vicini sui ex hoc intelligant, qualiter ibi suam aliorumque causam finierit. Constituit etiam, ut nemo episcopum suis rebus exspoliet, aut a propria sede expulsum excommunicare, aut dijudicare praesumat. Hic ordinavit episcopos quatuor, presbyteros undecim, diaconos tres.

IX.--S. TELESPHORUS. ( Anno Christi 142.)

Telesphorus, natione Graecus, ex Anachoreta, sedit annos undecim, menses tres, dies viginti duos. Fuit autem temporibus Antonini et Marci. Hic IV Nonas Januarii martyrio coronatur. Hic in decretis 129.1163A| suis (epist. 1 ad omnes episcopos) statuit firmiter, ut omnes clerici in sortem Domini vocati septem hebdomadas plenas ante Pascha a carne jejunent: et ut clerici nullatenus laicos in sua pulsatione aut accusatione recipiant (c. Statuimus, dist. 4); sicut et ipsi laici juxta saecularem legem clericos in suis infamationibus recipere nolunt. Constituit etiam, ut in sancta nocte Nativitatis Domini nostri Salvatoris missa celebretur (de Cons., dist. 1, c. Nocte sancta), et hymnus angelicus, id est, Gloria in excelsis Deo, solemniter decantetur. Reliquis autem temporibus, ante horam diei tertiam missam celebrari prohibuit; quia et ea hora Dominus crucifixus, et Spiritus sanctus super apostolos descendisse legitur. Praecepit etiam omnes accusationes (3, q. 5, c. Accus.), 129.1163B| quas saeculi leges non admittunt, ad accusationem ecclesiasticam non admittendas esse. Hic ordinavit episcopos tredecim, presbyteros undecim, diaconos octo.

X.--S. HYGINUS. ( Anno Christi 154.)

Hyginus, natione Graecus, ex philosopho de Athenis, cujus genealogiam non inveni, sedit annos quatuor, menses tres, dies octo. Fuit autem temporibus Severi [Veri] et Marci, a consulatu Magni et Camerini usque ad Orfitum et Priscum, qui III Idus Januarii migravit ad Dominum. Hic composuit Clerum, et distribuit gradus. Hic in fide Christi nos instruxit multis et firmis documentis divinae Scripturae, ostendens, nec Patrem praecessisse Filium 129.1163C| ut major sit Filio, nec Filium postea natum ut deitate Patris minor esset (epist. 1 ad omnes fideles). Hic etiam constituit, ut nullus metropolitanus absque caeterorum provincialium praesentia aliquorum audiat causas episcoporum, quia sic actae irritae erunt. Constituit etiam, ut majorum natu criminationes non per alios fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt (2, q. 7. c. Criminationes). Qui etiam peregrina judicia habenda prohibuit. Hic ordinavit episcopos sex, presbyteros quindecim, diaconos quinque.

XI.--S. PIUS. ( Anno Christi 158.) Pius, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia, sedit annos decem, menses quatuor, dies tres. Fuit autem temporibus Antonini, 129.1163D| a consulatu Clari et Severi. Qui V Idus Julii factus est de medio. Hic firmiter decretis suis statuit (ep. 2, ad Italicos) ut omnis, qui praedia divinis usibus tradita Deo subtrahere, et suis usibus applicare praesumpserit, sacrilegus habeatur, et ut sacrilegus procul dubio judicetur (12, q. 2, c. Praedia): nec non et illum, qui sacerdotes Dei insequitur, sacrilegum esse (17, q. 4, c. Sicut), et ut sacrilegum judicandum esse confirmat: quia omne peccatum, quod in Deum committitur, gravius est, quam illud quod fit in hominem. Hic etiam instituit (ep. 1, ad omnes fideles.--de Cons. dist. 3, c. Nosse vos) ut, quia angelus in habitu pastoris Hermeti doctori fidei et Scripturarum apparens praecepit, Pascha die Dominico 129.1164A| ab omnibus Christianis semper celebretur. Hic ordinavit episcopos duodecim, presbyteros novemdecim, diaconos viginti duos.

XII.--S. ANICETUS. ( Anno Christi 148.)

Anicetus, natione Syrus, ex patre Joanne, de vico Umisa, sedit annos novem, menses tres, dies tres. Fuit autem temporibus Severi et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris, usque ad Praesentem et Rufinum. Hic Martyr obiit XV Kal. Maii. Hic sua auctoritate praecepit (ep. ad Galliae episc. 66, dist. c. Archiepisc.), et auctoritate decretorum Anacleti confirmat, ne aliquis episcopus ullatenus minus quam a tribus episcopis consecretur, et metropolitanus episcopus ab omnibus suffraganeis sedis metropolis 129.1164B| ad ipsam sedem convenientibus est eligendus et consecrandus. Et hoc aliter factum viribus carere non est dubium; quia quidquid contra statuta Patrum praesumptum fuerit, sine dubio licet non apud homines, apud Deum tamen irritum erit. Constituit etiam (ibid. c. 3, 9, q. 3, c. Si autem, dist. 23, c. Prohibete) ut nullus metropolitanus quidquam agat de causis suffraganeorum episcoporum absque praesentia et communi eorum consilio. Praecepit etiam, ut clericis non liceat comam nutrire. Hic ordinavit episcopos novem, presbyteros septemdecim, diaconos quatuor.

XIII.--S. SOTER. ( Anno Christi 175.) Soter, natione Campanus, ex patre Concordio, de 129.1164C| civitate Fundis, sedit annos novem, menses sex, dies undecim. Fuit autem temporibus Severi, a consulatu Rustici et Aquilini, usque ad Cethegum et Clarum. Hic obiit X Kal. Maii. Hic constituit (Ep. 2, ad episc. Italiae) ut nulla mulier sacrata, vel monacha, sacra vasa vel sacratas pallas contingeret, nec incensum circa altare deferret. Hic ordinavit episcopos undecim, presbyteros octodecim, diaconos novem.

XIV.--S. ELEUTHERIUS. ( Anno Christi 179.)

Eleutherius, natione Graecus, ex patre Abundio, de oppido Nicopoli, sedit annos quindecim, menses tres, dies duos. Fuit autem temporibus Antonini et Commodi usque ad Paternum et Braduam. Qui VIII 129.1164D| Kalend. Junii obiit. Hic accepit epistolam a Lucio Britannico rege, ut Christianus efficeretur per ejus mandatum. Hic constitutione sua (epist. ad Galliae provincias, c. 1) firmavit, ut nulla communis esca, quae rationabilis et humanae naturae congruere videretur, a Christianis repudiaretur; et omnium episcoporum definitiva sententia, non nisi apud Romanam sedem terminaretur (ibid., c. 2), reliquorum vero clericorum causas apud comprovinciales etiam episcopos licite terminandas. Idem praedictus papa de accusationibus episcoporum inter caetera dicit (ibid.): Nihil absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat; sed quia non est accusatus, ideo 129.1165A| non est ejectus, et quidquid inter apostolos egit, pro dignitate mysterii ratum mansit (ibid., c. 3). De accusationibus comprovincialium ita legitur esse statutum: Si quis super quibuslibet criminibus quemlibet Clericum pulsandum credidit, in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat (exerceat) actiones, nec existimet alibi eum ad judicium pertrahendum. Proditoris nec calumnia, nec vox audiatur. Hic ordinavit episcopos quindecim, presbyteros duodecim, diaconos octo.

XV.--S. VICTOR. ( Anno Christi 194.)

Victor, natione Afer, ex patre Felice, sedit annos decem, menses duos, dies decem. Fuit autem temporibus Caesaris Augusti Antonini, qui et Verus 129.1165B| dictus est, a consulatu Commodi V, et Glabrionis, usque ad Lateranum et Rufinum. Hic martyrio coronatur V Kalend. Augusti. Hic constituit (epist. 1, ad Theoph. Alex.--de Cons. dist. 3, c. Celebritatem) ut Pascha die Dominico celebraretur, sicut et prius fecerat. Constituit enim, si necesse, periculo mortis urgente, fuerit, quocunque tempore, quocunque in loco, videlicet, vel in mari, vel in flumine, aut in fontibus, quemlibet licite baptizari, tantum in nomine sanctae et individuae Trinitatis fiat. Et hoc decrevit, ut incerta, etiamsi vera sint, nullatenus judicentur, nisi prius manifestis indiciis comprobentur, aut manifesto judicio convincantur, vel judiciario ordine publicentur. Nec alicujus episcopi causam definiri liceat Romano pontifice inconsulto (ibid.). Hic 129.1165C| ordinavit episcopos duodecim, presbyteros tres, diaconos septem.

XVI.--S. ZEPHERINUS. ( Anno Christi 203.)

Zepherinus, natione Romanus, ex patre Abundio, sedit annos octodecim, menses septem, dies decem. Fuit autem temporibus Antonini et Severi, a consulatu Saturnini et Gallicani usque ad Praesentem et Strigatum consules. Qui obiit VI Kalend. Septembr. Hic etiam constituit (epist. 1, ad episc. Siciliae) ut episcoporum causa non terminetur absque praecepto Romani pontificis; nec ullatenus episcopus judicetur, nisi aut ipse se reum esse confiteatur, aut idoneis testibus, qui non sint minus quam septuaginta duo, convincatur. Constituit etiam (2, q. 1, c. Primates) 129.1165D| ut quispiam summorum, minorum accusationibus non impetatur, nec in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter factum teneatur, nec absens judicetur, nec aliquem sententia nisi a suo judice dicta confringat, et episcopus accusatus duodecim, si necesse fuerit, episcopos judices eligat (3, q. 4, c. Detractores; 3, q. 9, c. Absens): nec prius audiatur, aut excommunicetur, vel judicetur, quam ipsi per se eligantur; et regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum per eos ejus causa iterum audiatur [juste aud.), et rationabiliter discutiatur, cum de occultis alieni cordis non temere sit judicandum, et injusta judicia ab omnibus sint cavenda, et episcopi a plebibus et 129.1166A| clero sint ferendi. Constituit etiam (epist. 2, ad episc. Aegypt.--dist. 83, c. Ordinationes) ut ordinationes presbyterorum et Levitarum congruo tempore, et multis fidelibus coram astantibus fierent. Hic ordinavit episcopos tredecim, presbyteros quatuordecim, diaconos septem.

XVII.--S. CALIXTUS. ( Anno Christi 221.)

Calixtus, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione Urberavennarum, sedit annos quinque, menses duos, dies decem. Fuit autem temporibus Macrini et Heliogabali, a consulatu Antonini et Alexandri. Hic ab Alexandro imperatore martyrio consummatur pridie idus Octobris. Hic constituit (epist. 1, ad Bened. episc.) ut jejunia quatuor Temporum ab 129.1166B| omnibus Christianis celebrarentur. Hic decretis suis firmavit, ut nullum injustum judicium (11, q. 3, c. Injustum) et diffinitio injusta, regis metu, aut jussu, aut cujuscunque potentis, a judicibus ordinata vel acta firmitudinem habeant: quia nulli imperatori, aut cuiquam pietatem custodienti licet aliquid contra divina mandata praesumere. Hic constituit (eadem epist.) ut accusationem adversus doctorem nemo suscipiat, nec accusatio facta per scriptum recipiatur (epist. 2, ad episc. Galliae), nec absente accusato testimonium de eo dicatur: nec de aliis causis vel negotiis testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Nec accusatores (2, q. 8, c. Accusatorum; 11, q. 2, c. Excommunicatus; 9, q. 2, c. Nullus alterius; 9, q 3, c. Nullus 129.1166C| primas) vel testes suspecti, vel infamiae nota aspersi recipiantur, nec excommunicatos a sacerdotibus ante utriusque partis justam examinationem ullus recipiat, nec modo aliquo eis communicet; et ut nemo alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare aut excommunicare praesumat: quia praesumptum irritum erit. Nec etiam metropolitanus dioecesani ecclesiam, vel parochianum, aut aliquid ex ejus parochia excommunicare, vel judicare, aliquidve agere praesumat, absque ejus consilio et judicio: quia et quod fecerit, irritum erit, et ipse gradus sui periculo subjacebit. Constituit etiam ut episcopus quilibet ambitus causa ad aliam civitatem non transmutetur: sed si fieri debet, fiat caeteris fratribus invitantibus, et Romanae Ecclesiae auctoritate, 129.1166D| et illius Ecclesiae, ad quam transmutandus est, utilitate. Praecepit etiam (3, q. 4, c. Consanguineorum) ut consanguineorum conjunctiones fieri omnino prohibeantur; quia tales nullum habent pondus testimonii. Confirmavit etiam (in fine epist. 2), et saluberrimis exemplis divinae Scripturae ostendit tam sacerdotes Domini, quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse revocari ad pristinos honores. Hic ordinavit episcopos octo, presbyteros quindecim, diaconos quatuor.

XVIII.--S. URBANUS. ( Anno Christi 226.)

Urbanus, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit annos novem, menses decem, dies duodecim. 129.1167A| Fuit autem temporibus consulatus Antonini et Alexandri. Obiit vero confessor temporibus Diocletiani VIII Kal. Junii. Hic in suis decretis confirmat (epist. 1 ad omnes fideles) ut praedia et quaecunque res a fidelibus ecclesiae Dei traditae sunt, semper esse debeant in potestate et dispositione episcoporum, in quorum parochia ipsae ecclesiae sunt sitae; et ipsi episcopi ex ipsis rebus omnibus communem vitam degere volentibus, cuncta necessaria ministrare; nec quidquam eorum in alios usus, quam ecclesiasticos, convertere debeant, quia vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, ac patrimonia pauperum. Et quaecunque in alios usus, quam in praedictos converterint, necessario sacrilegii rei existunt, et si non corpore, anima tamen mortui cadunt. Et sedes episcoporum 129.1167B| ideo in ecclesiis excelsae constituuntur (ibid.) ut ex hoc episcopi praelationem atque potestatem ligandi et solvendi habere intelligantur, et omnes fideles per manus impositionem episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debeant, ut pleni Christiani inveniantur. Hic Valerianum Caeciliae sponsum, multosque alios ad fidem Christi convertit, et ad martyrii palmam perduxit. Hic ordinavit episcopos octo, presbyteros novemdecim, diaconos septem.

XIX.--S. PONTIANUS. ( Anno Christi 233.)

Pontianus, natione Romanus, ex patre Calpurnio, sedit annos novem, menses quinque, dies duos. Fuit autem temporibus Alexandri, a consulatu Pompeiani et Peliniani [Pelagiani]. Eodem tempore 129.1167C| praedictus pontifex cum Hippolyto presbytero in exsilium est deportatus ab Alexandro in Sardiniam, in insulam Bucinam, Severo et Quintiano consulibus, et in eadem insula afflictus, et maceratus fustibus, defunctus est III Kalend. Novemb. Hic etiam in decretis suis mandavit (epist. 1, ad Felicem), sacerdotes non esse accusandos ab inimicis, aut a sceleratis, aut hominibus alterius sectae vel religionis: vel, si forte peccaverint, a reliquis sacerdotibus arguendos, et a summis pontificibus constringendos esse praecepit, ita ut nullo modo a seacularibus, aut malae vitae hominibus arguantur vel arceantur. Hic ordinavit episcopos septem, presbyteros sex, diaconos quinque

XX.--S. ANTHERUS. ( Anno Christi 237.) 129.1167D|

Antherus, natione Graecus, ex patre Romulo, sedit annos duodecim, mensem unum, dies duodecim: fuit autem temporibus Maximini et Africani coss. Hic gesta Martyrum diligenter a notariis exquisivit, et in ecclesia recondidit. Qui III Nonas Januarii martyrio coronatur. Hic ordinavit (epist. ad episcop. Beaticae) episcopum unum. Hic etiam consultus de episcoporum mutatione (7, q. 1, c. Mutationes) fieri licere in suis decretis respondit; non tamen cujusquam libitu aut dominatione, sed communi utilitate aut necessitate, sicut Petrus apostolorum princeps de Antiochia Romam utilitatis causa est translatus, ut ibi plus proficere posset. Et Eusebius 129.1168A| etiam de parva quadam civitate apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam: similiter et Felix de civitate qua ordinatus erat, electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum aut populorum consilio translatus est Ephesum. Quia, sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quotiescunque utilitas aut necessitas exposcit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent. Non enim de minori ad majorem civitatem transfertur, qui non ambitu, nec propria voluntate, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci et populi, non superbe, sed humiliter ab aliis transfertur et inthronizatur. Hic eisdem decretis 129.1168B| suis sancivit ( eadem epist. ), ut quisque inobediens spirituali animadversione truncetur, et ejectus de ecclesia rapido daemonum ore dilanietur: sicut olim in veteri lege, quicunque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo, aut gladio cervice subjecta contemptum expiabat cruore (Deut. XVII).

XXI.--S. FABIANUS. ( Anno Christi 238.

Fabianus, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit annos tredecim, mensem unum, dies undecim: fuit autem temporibus Maximini et Africani, usque ad Decium secundum et Quadratum, qui martyrio coronatur XIV Kalend. Februarii. Hic ordinavit episcopos undecim, presbyteros viginti duos, diaconos 129.1168C| septem. Hic septem diaconos in Urbe Roma in septem regiones ipsius urbis divisit, qui ad perageudum officium illis congruum omni hora parati invenirentur. Hic etiam septem subdiaconos ordinavit, qui septem notariis imminerent, et gesta martyrum veraciter ex integro colligerent. Hujus etiam tempore Novatus haereticus ex Africa venit, qui Novatianum et alios quosdam Christi confessores de Christi Ecclesia separavit, et in doctrinam pravam convertit.

Hic paterne monuit, et decreto salubri, et omnibus Christianis hominibus servando sancivit (epist. 1, ad comministros.--6, q. 1., c. Omnes) ut omnes illi, cum quibus Apostolus cibum nos sumere vetat (I Cor. V), a Christianorum consortio sequestrati 129.1168D| penitus habeantur, nec in cujuslibet et fidelium accusatione ullatenus suscipiantur, usque ad satisfactionem, dum digne venisse non dubitantur.

Hic etiam in decretis Orientalibus episcopis destinatis (epist. 2) inviolabiliter servandum esse praecepit, ut singulis annis novum chrisma conficeretur, et vetus in sanctis ecclesiis cremaretur, quia, sicut ipsius diei solemnitas per singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti chrismatis confectio per singulos annos est agenda, et de anno in annum renovanda, et fidelibus tradenda, quia novum sacramentum est. Haec apostoli docuerunt, haec eorum successores tenuerunt, et semper tenenda esse, firmiter mandaverunt. Hic in eisdem decretis statuit 129.1169A| (3, q. 5, c. Suspectos), et apostolos eorumque successores statuisse inducit, universaliter ad accusationem, id est, ad nullius Christiani hominis ecclesiasticam accusationem, recipiendos esse suspectos, aut quoslibet inimicos; vel qui non sint bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, vel qui in recta fide sunt dubii, aut quorum fides, vita et libertas noscitur, vel qui infamiae maculis sunt aspersi, aut sceleribus irretiti. Ad sacerdotum vero accusationem nullos debere vel posse recipi dicit (2, q. 7, c. Sicut), qui sacerdotes fieri non possunt, aut qui non sunt sui, id est, sacerdotum ordinis: quoniam, sicut sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum accusatione excluduntur; ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi, criminatione. 129.1169B| Et si in rebus saecularibus suum cujusque jus et proprius ordo servatur, multo magis in ecclesiasticis dispositionibus jus et ordo servandus est; et nulla debet induci confusio.

Item in eisdem praecepit, ne ullus unquam praesumat accusator simul esse, et judex vel testis: quoniam in omni judicio, subaudi synodali, quatuor personas necesse est semper adesse, id est electos judices, accusatores, defensores et testes.

Item statuit, ne oves suum pastorem reprehendere audeant, nisi ipse in fide erraverit. Si vero in fide erraverit, erit corrigendus prius secrete a subditis: si autem incorrigibilis apparuerit, tunc erit accusandus apud primates suos aut ad sedem apostolicam. Pro caeteris vero actibus suis magis est tolerandus 129.1169C| a subditis, quam publice derogandus aut accusandus.

Item in alia decretali epistola (epist. 3), quam ipse praedictus papa Hilario episcopo misit, idem de sacerdotum et majorum natu accusatione statuit, quod et in illa statuerat, quam Orientalibus episcopis destinavit. Insuper peregrina judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibuit; et ita ordinabiliter in episcoporum accusatione agi decrevit, ut episcopus quilibet super certis criminibus accusatus provinciales episcopos electos debeat habere judices, a quibus omnibus in ipsa provincia audiatur: quia non alihi, quam in foro suo oportet accusatum audiri, et, si ibi adversum sibi senserit judicem, metropolitanum videlicet 129.1169D| aut primatem, licenter absque ulla afflictione, et injuriosae detentionis custodia vocem appellationis et defensionis habeat. Item statuit (3, q. 6, c. Si quis episcopus) ut quilibet, nisi ante suum judicem pulsatus, si voluerit, taceat; et ut pulsatis, quoties appellaverint, induciae dentur. Ad haec statuit (1, q. 6, c. Si quis judicem) crimen quodlibet cuilibet temere ex ira objectum non esse pro accusatione habendum; et ut (3, q. 6, c. Pulsatus) quicunque accusationem per scripturam se probaturum esse fateatur, et si non probaverit quod objecit, poenam, quam intulit, patiatur. Probatio autem et causa ibi semper agatur, ubi crimen admittitur (3, q. 6, c. Qui crimen), nisi si episcopus apostolicam sedem appelaverit. 129.1170A| Tunc vero id statuendum esse, quod ejusdem sedis pontifex statuerit.

XXII.--S. CORNELIUS. ( Anno Christi 254.

Cornelius, natione Romanus, ex patre Castino, sedit annos duos, menses duos, dies tres. Hic ideo, quia epistolam a B. Cypriano Carthaginensi episcopo acceperat, jussu Decii capite detruncatur III Nonas Martii. Hic ordinavit episcopos septem, presbyteros quatuor, diaconos quatuor. Hic rogatus a quadam matrona, Lucina nomine, corpora apostolorum Petri et Pauli de catacumbis noctu levavit; et primo quidem corpus B. Pauli silentio levatum est, ac positum in praedio praedictae matronae, via Ostiensi, ad latus ubi decollatus est. Postea vero corpus B. Petri 129.1170B| accepit, et condecenter posuit illud juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis in monte aureo in Vaticano palatii Neroniani III Kalend. Julii. Idem praedictus papa et martyr, in epistola quam Rufo coepiscopo consultus misit (epist. 2), juxta praeceptum Domini in Evangelio, et Jacobi apostoli in sua epistola, et omnium apostolorum, et suorum antecessorum praecepta sequens, et jura confirmans; incauta sacramenta a sacerdotibus fieri penitus velat, quia ante suum tempus a summis sacerdotibus vel a reliquis sacramenta non esse exacta vel exhibita, nisi pro fide recta testatur. Item in eadem (2, q. 4, c. Nos sanctorum; et c. Nos sacramentum), sicut et alii antecessores sui fecerant, providendum esse affirmat, 129.1170C| ne oves suum pastorem, nisi a fide exorbitaverit, reprehendere aut accusare praesumant; quia talos accusationes vim non habent, neque pastoribus nocere possunt. Item prohibet, ne ullus sacerdotum causam suam alieno committat judicio; sed semper habeat comprovinciales, et notos judices, nisi illic vim temerariae multitudinis timuerit, aut infestos vel suspectos judices habuerit. Pro his enim causis ad majoris auctoritatis judices, et ad alias provincias appellare et venire concessum est. Item in eadem affirmat (3, q. 6, c. Omnia) omnino esse vacua omnia illa, quae in omni negotio aut loco adversus absentes aguntur aut judicantur, quoniam absentem nullus abdicit [addicit], nec ulla lex damnat.

XXIII.--S. LUCIUS ( Anno Christi 255.) 129.1170D|

Lucius, natione Romanus, ex patre Porphyrio, sedit annos tres, menses tres, dies tres: fuit autem temporibus Galli et Volusiani, usque ad Valerianum tertium, et Gallicanum. Hic primum fuit in exsilio, postea ad ecclesiam incolumis reversus est: demum a Valeriano capite truncatur I Nonas Martii. Hic ordinavit episcopos septem, presbyteros quatuor, diaconos quatuor. Hic propter malevolos et sacerdotum persecutiones constituit, ut duo presbyteri et tres diaconi episcopum in omni loco non deserant, ut, juxta Apostolum, etiam ab his qui foris sunt, studium habeatur bonum conservari testimonium 129.1171A| (I Tim. III); quod in epistola quam omnibus Galliae et Hispaniae episcopis destinavit (de Cons. d. 2, c. Jubemus), apud ipsos servari hortatus est. Constituit in eadem etiam (2, q. 7, c. Criminationes) ut criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per eos qui crimina intendunt; et ipsi tales, ut digni sint et irreprehensibiles appareant, et actis publicis se omni suspicione et inimicitiis carere doceant, et fidem ac conversationem irreprehensibilem se ducere ostendant. Et quia hoc fieri ante quoslibet judices interdum difficile animadvertit, ad alios ecclesiasticos judices, ubi major auctoritas fuerit, postulanti audientiam non negandam esse decrevit. Item in eadem, juxta sanctorum apostolorum, et eorum successorum, decretum praecipiendo constituit, 129.1171B| ut, si quilibet metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo pertinet parochiam, nisi consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjaceat, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Consensu etenim et consilio solummodo omnium provincialium pontificum metropolitano episcopo licere, constituit (9, q. 3, c. Nullus) agere et disponere de eorum causis, et ecclesiis, et clericis, atque saecularium necessitatibus, aut de communibus quibuscunque negotiis agi necesse fuerit. Similiter de ipsis provincialibus statuit, ut nihil eis segregatim aut communiter absque metropolitano agere liceat, nisi de his solummodo quae ad eorum proprias parochias pertinent. Similiter apostolica auctoritate 129.1171C| praecepit, ut nullus metropolitanus episcopus absque omnium suffraganeorum suorum praesentia aliquorum eorum audiat causas; alioquin irritae erunt, et ipse causam dabit pro facto. Item praecepit, ut per singulas provincias hoc episcopi observent, ne posteriores se prioribus suis praeferant; ne eis inconsultis, nisi quantum ad propriam parochiam pertinet, aliquid agant: sed de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent; quia aliter actae nullas vires habebunt, nec ecclesiasticae reputabuntur. Item in eadem epistola de exspoliatione dotis et oblationum ecclesiarum consultus, prius multis rationibus, et multorum auctoritate hoc genus invasionis et rapinae sacrilegium esse ostendit (17, q. 4, c. Qui rapit. et c. Omnes Ecclesiae 129.1171D| raptores); postmodum et auctoritate et decreto prophetarum, apostolorum, eorumque successorum, et omnium catholicorum Patrum exemplis, tales praesumptores, et ecclesiae raptores, atque suarum facultatum alienatores, a liminibus sanctae matris Ecclesiae anathematizat, et damnat, et sacrilegos esse judicat: et non solum eos, sed omnes eis consentientes: quia non solum qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt, rei sunt, et judicantur (Rom. I). Par enim poena et agentes et consentientes comprehendet.

XXIV.--S. STEPHANUS. ( Anno Christi 257.)

Stephanus, natione Romanus, ex patre Lobio, 129.1172A| sedit annos septem, menses quinque, dies duos: fuit autem temporibus Valeriani, et Gallicani, et Maximi, usque ad Valerianum tertium, et Gallicanum secundum. Hic cum duobus episcopis, et octo presbyteris, et tribus diaconis in carcerem missus, cum singulis tandem jussu Valeriani capitali sententia plectitur IV Nonas Augusti. Hic ordinavit episcopos tres, presbyteros septem, diaconos quinque. Hic in epistola, quam episcopo Hilario misit (epist. 1), infames personas ad gradus sacros promovendas et ad accusationem recipiendas esse prohibuit: infames vero eas personas esse descripsit (6, q. 1, c. Infames), quae pro aliqua culpa qualibet notantur infamia, id est, omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt. Similiter fures, 129.1172B| sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum, eorumque successorum, et caeterorum sanctorum Patrum religiosa statuta libenter violantes, et omnes qui adversus Patres armantur, similiter incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes, et qui indigna petunt sibi loca tenere, aut facultates ecclesiae abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur aut accusant, et non probant: vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab ecclesia expulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames esse pronuntiant: hos omnes infames esse descripsit, hos ad sacros gradus provehi, 129.1172C| et ad accusationem recipi interdixit. Item servos ante legitimam libertatem poenitentes, digamos eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt corpore integri, vel qui sanam mentem non habent, aut intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, ad sacros gradus provehendos esse prohibuit. Nec istos, videlicet, supradictos, item nec libertos, neque suspectos, nec rectam fidem, nec dignam conversationem habentes, summos sacerdotes accusare posse asseruit (de Cons. dist. 1, c. Vestimenta). Praedictus papa in eadem epistola constituit, ne sacerdotes et levitae vestimentis ecclesiasticis in aliis usibus uterentur, quam ecclesiasticis officiis

Hic idem pontifex in alia epistola (2 epist.), quam 129.1172D| destinavit omnibus episcopis per diversas provincias, et caeteros, quos supra enumeravimus, a sacerdotum accusatione removit, ad hoc procul dubio affirmavit pro sacrilego reputandum, quidquid injuste agitur in rebus Deo sacratis, et episcopis, qui sacri [quia sacra] sunt, et violari a quoquam non debent. Item decreto suo asseruit (2, q. 2, c. Nullurs) ut nullus episcopus, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria occasione qualibet pulsus, debeat accusari nec ab aliquo prius crimen ei possit objici, quam integerrime restauretur: et omnia ei quocunque ingenio ablata absque dolo et fraude funditus legibus restituantur: quia non solum ecclesiasticae sed etiam saeculi leges hoc fieri prohibent. Item con 129.1173A| (3, q. 5, c. Accusatores) ne ille qui se ab episcopo, aut ab ejus ministris, laesum esse existimat, vel pro aliquibus erratis eos corripere cupit, prius eos accusare praesumat, quam eos charitative his aut ter conveniat, ut ab eis percipiat, aut familiarem emendationem, aut justam excusationem. Quod si praesumpserit, a liminibus ecclesiae usque ad dignam satisfactionem jussit eliminandum.

Item constituit, ut nullius per scripta anathematizatio suscipiatur; sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo, quem accusare desiderant, quia nullus absens accusari potest, aut accusare. Item constituit, ut nullus episcopus prius accusetur, aut suis respondeat accusatoribus, quam regulariter a suo primate 129.1173B| sit vocatus, et locum defendendi ad abluenda crimina accipiat. Item, ne aliquis episcopus accusetur, aut audiatur, nisi in praesentia omnium provincialium, et ab omnibus comprovincialibus episcopis; quia ipsis absentibus, nec debet, nec potest audiri aut judicari. Item statuit ne licentia accusandi progrediatur ultra terminos provinciae (3, q. 6, c. Ultra; 3, q. 11, c. Neganda). Item constituit, ne accusatori prius detur licentia quemlibet criminandi, quam se crimine, quo premitur, purgando exuerit: quia non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus impliciti sunt, nisi se prius probaverint innocentes. Dixit etiam (2, q. 7, c. Quaerendum) nusquam legi facultatem disponendi de ecclesiasticis rebus attributam esse laicis, etiam religiosis. Praecepit 129.1173C| etiam de personis accusatorum (2, q. 8, c. Accusatorum) ut earum fides, vita et conversatio primo diligenter inquiratur, et postea ea quae objiciuntur fideliter pertractentur: quia nihil prius fieri debet, quam praedictorum fides, vita et conversatio, diligenter discutiatur, ne alicujus invidia, aut inimicitiis, aut intentione mala quisquam vexetur.

XXV.--S. SIXTUS II. ( Anno Christi 260.) Sixtus, natione Graecus, ex philosopho, sedit annum unum, menses decem, dies viginti tres. Fuit autem Valeriani et Decii tempore: et fuit tunc maxima persecutio. Eodem tempore hic comprehensus est a Valeriano, et ductus, ut daemonibus sacrificaret. Qui, quia praecepta ejus contempsit, 129.1173D| capite truncatus est, et cum eo sex diaconi sub die VIII Idus Augusti. Tertia autem die post ejus passionem passus est, et beatissimus Laurentius ejus archidiaconus, IV Idus Augusti. Hic ordinavit episcopos duos, presbyteros quatuor, diaconos septem.

Hic in epistola, quam Grato episcopo consulenti cum misit (epist. 1), rationibus et auctoritate plurimorum irrefragabili asseruit et probavit Filium Dei non ex tempore, neque post tempora natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum. Hic, in eadem epistola, hoc quod a multis suis antecessoribus constitutum erat, ad omnium episcoporum auxilium se roborasse ostendit (2, q. 6, c. Omnes): videlicet, ut omnes episcopi. 129.1174A| qui in quibusdam gravioribus pulsantur aut criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam sedem appellent, atque ad eam, quasi ad matrem, confugiant: et si quis episcopus etiam judicatus a comprovincialibus episcopis venerit ad Romanae sedis antistitem, in ejus potestate sit, per se, aut per vicarios suos retractare negotium: et dum hoc actum et peractum apud ipsum Romanum pontificem fuerit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam perscrutari quidem accusati episcopi causam comprovincialibus episcopis licet, diffiniri autem inconsulto Romano pontifice non est permissum (3, q. 6, c. Accusatus).

Item in alia epistola, quam misit episcopis per Hispaniae provincias constitutis (epist. 2), sicut et 129.1174B| antecessores sui fecerant, constitutum fecit (2, q. 7, c. Si quis), ut nemo episcopum, vel quemlibet Ecclesiae praelatum prius accusare praesumat, quam eum conveniat, et, si aliter egerit, communione privetur. Similiter statuit, ut nemo pontificum aliquem episcopum suis rebus exspoliatum, aut a sede expulsum excommunicare, aut judicare praesumat: quia non est privilegium, quo spoliari possit jam nudatus. Item decrevit, ut nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, vel ordinare, vel judicare: quia, sicut irrita ejus ordinatio erit, ita et dijudicatio; quia nullus nisi sui judicis sententia potest teneri: quoniam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus potest. Similiter constituit, ne illa quae incerta sunt judicentur: quia 129.1174C| quamvis sint vera, non tamen sunt credenda, nisi quae certis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Item auctoritate et verbis Apostoli confirmat (Exod. XXIII), inscriptionem adversus presbyterum non esse recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus (I Tim. V). Item a praedecessoribus suis plerumque statutum commemorat, ut nemo anathema in episcoporum suspiciat accusatione: item, nec illi, qui eos in sua nolunt recipere querela vel accusatione.

XXVI.--S. DIONYSIUS. ( Anno Christi 261.)

Dionysius ex monacho, cujus generationem non potuimus reperire, sedit annos sex, menses duos, 129.1174D| dies quatuor. Fuit autem temporibus Galieni, ex die XI Kalend. August. Aemiliano et Basso consulibus usque in VII Kalend. Januarii, a consulatu Claudii et Paterni. Hic presbyteris Romae parochias et ecclesias dedit (13, q. 1, c. Ecclesias), singulas singulis: et ipsas parochias et coemeteria eis dimisit [divisit], et unicuique jus habere proprium constituit, ita videlicet, ut nullus alterius parochiae terminos aut jus invadat, sed unusquisque suis sit contentus. Et in epistola quam Severo episcopo Cordubensis provinciae destinavit (epist. 2), ipsi Severo, caeterisque episcopis, hoc quod ipse inde ipse statuerat, servare et sequi praecepit. Item in eadem constituit, sicut et sui praedecessores fecerant (15, q. 3, c. Nemini), 129.1175A| ne crimina episcopis per alios liceret impingi, nisi per ipsos qui crimina intendunt, et ipsi tales sint, quales superius antecessores suos determinasse saepe ostendimus. Hic ordinavit episcopos octo, presbyteros duodecim, diaconos sex.

XXVII.--S. FELIX. ( Anno Christi 272.) Felix, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit annos quatuor, menses tres, dies viginti quinque. Hic martyrio coronatur III Kalend. Junii. Hic ordinavit episcopos quinque, presbyteros novem, diaconos quinque. Hic in epistola, quam Paternio [Paterno] episcopo scripsit (epist. 1), detractores et inimicorum fautores ab episcopali accusatione submoveri praecipit. Similiter antecessores suos sequendo, 129.1175B| firmavit (3, q. 4, c. Detractores; 2, q. 7, c. Majorum) ne summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, ne ullum judicium nisi ordinabiliter habitum teneatur. Item, si quis clericum super quibuslibet criminibus pulsandum crediderit (3, q. 6, c. Si quis), in provincia, in qua consistit ille qui pulsatus, suas exerat rationes [exerceat actiones], nec existimet eum accusator alibi, aut longius protrahendum ad judicium; et si ille, qui pulsatus fuerit, suspectos habuerit judices, liceat ei appellare primates. Primates quoque accusatum discutientes episcopum (2, q. 1, c. Primates), non prius damnationis sententiam proferant, quam apostolica freti auctoritate, aut reum seipsum confiteatur, 129.1175C| aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincantur, et caetera. In eadem subjunxit de episcoporum injusta damnatione (11, q. 3, c. Irritum), de ejus qui accusatus est absentia, de proditoris calumnia, quae antecessores suos saepenumero in suis decretis praecepisse supra ostendimus.

Praedictus vero pontifex (epist. 2), auditis omnium episcoporum querimoniis, qui per Galliae provincias constituti fuerant, et eorum oppressionibus paterne compassus, convocatis amplius quam quinquaginta [septuaginta] episcopis, propter malignorum hominum insidias, qui in ecclesiam et ecclesiasticos viros saeviebant indifferenter, synodali decreto episcoporum constituit, de accusatione, ut accusator, si est 129.1175D| idoneus, non prius cujuslibet episcopi causam apud primates deferat, quam eum charitative conveniat: et cum ipsam causam corrigere nolle intelligit, tunc demum ad summos primates causa ejus canonice deferatur. Qui videlicet primates congruo tempore, id est, autumnali, vel aestivo, et congruo loco, vel intra provinciam, concilium omnium comprovincialium convocare regulariter debebunt: quo et ipse regulariter convocatus venire debet, si eum infirmitas, aut alia gravis necessitas non detinuerit. Nam si suis, aut ecclesiae rebus sibi commissis fuerit exspoliatus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, antequam in pristinum honorem cum omni privilegio restituatur, et sua omnia legibus 129.1176A| redintegrentur, nec convocari, nec judicari canonice poterit (3, q. 2, c. Si epi cop.). Post restitutionem vero suam, et suorum redintegrationem, tunc regulariter infra quatuor vel quinque vel septem menses, juxta quod possibilitas fuerit, convocatus ad concilium legitimum et idoneum veniat; et si ita juste esse videatur, accusantium propositionibus respondeat. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae ejus exitus appareat, sacrilegium est, et auctor talium sacrilegus. Si vero aegrotans fuerit episcopus (5, q. 3, c. Si aegrotans), aut aliqua eum necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, ne a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum die statuta litteris evocatus minime 129.1176B| occurrerit. Quod si ad causam dicendam ex utraque parte venerint, quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in judicio, cujus sint conversationis, et fidei, atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant: quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei, et qui omni careant suspicione. Si vero culpabiles judicio episcoporum accusatorum personae apparuerint (3, q. 10, c. Si accusatorum), ad arguendum non admittantur. Absente vero adversario accusator non audiatur (3, q. 9, c. Absente), nec sententia absente parte alia a judice dicta ullam vim obtinebit; nec absens per alium accusare aut accusari potest; nec affinis testis admittatur. Peregrina item judicia generali sanctione removit (3, q. 6, c. Peregrina). 129.1176C| Item in eadem synodo super memorias martyrum missas celebrari constituit, ne memoria eorum a malis possit exstingui, aut veneratio prohiberi.

XXVIII.--S. EUTYCHIANUS. ( Anno Christi 275.)

Eutychianus, natione Tuscus, ex patre Marino, de civitate Lunis, sedit annos octo, mensem unum, diem unum. Fuit autem temporibus Aureliani, a consulatu Aureliani tertio, et Marcellini. Hic ordinavit episcopos novem, presbyteros quatuordecim, diaconos quinque. Hic martyrio coronatur VIII Kalend. Augusti. Hic in epistola quam Joanni episcopo et caeteris episcopis per Baeticam provinciam constitutis misit (epist. 1), constituit ut fabae et uvae, et 129.1176D| caetera quae apostoli constituerunt, ad altare offerantur, caeterae vero species ad domum sacerdotum deferantur; et simplici benedictione benedictae, a populis ita demum sumantur (Canonum c. 4).

Hic idem pontifex in alia epistola quam destinavit, universis episcopis per Siciliam constitutis (epist. 2), ordinem accusationis exponit, quem ipse cum omnibus episcopis, et sanctae Romanae Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus constituit ac discrevit, ita dicens: Non ita in ecclesiasticis agendum negotiis (2, q. 6, c. Non ita), sicut in saecularibus: quia in saecularibus, postquam legibus vocatus quis venerit, et in foro decertare coeperit, non licet et ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero dicta causa, recedere 129.1177A| licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. Accusationis autem ordinem talem dicimus, et servari jubemus: id est, si quis clericorum in crimine impetitur, non statim reus existimetur, quia causari [qui accusari] potuit, ne subjectam [suspectam] innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in judicium veniat, nomen rei indicet, vincula inscriptionis arripiat, custodiae [custodiat] similitudinem, habita tamen dignitatis existimatione patiatur [potiatur], ne forte moverit licentia [noverit licentiam] mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. Haereticos, et suspectos, et excommunicatos, homicidas quoque et maleficos, fures, sacrilegos, raptores, veneficos, adulteros, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, 129.1177B| et omnes, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel propositi normam, aut regulariter prohibita neglexerint, a licentia tam accusandi, quam testificandi omnino removit. Similiter prohibuit, ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibita esse noscuntur: quia non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges haec observare praecipiunt. Item affirmat, quibus regnum Dei excluditur, procul dubio et Ecclesia denegatur.

XXIX.--S. CAIUS. ( Anno Christi 283.)

Caius, natione Dalmaticus, ex genere Diocletiani imperatoris, ex patre Caio, sedit annos undecim, menses quatuor, dies duodecim. Fuit autem temporibus 129.1177C| Diocletiani: cujus persecutionem fugiens annis novem habitavit in cryptis; qui tandem martyr meruit effici X Kalend. Maii. Hic in epistola, quam Felici episcopo scripsit, quod apostolicae sedis auctoritas juxta catholicam disciplinam tempore suo tenebat, de multis eum instruere exoratus, curavit, ita dicens: Primum quidem scias, paganos et haereticos non posse Christianos accusare (2, q. 7, c. Pagani), aut vocem infamationis inferre; deinde nemo unquam episcopum ad judices saeculares, aut reliquos clericos accusare praesumat: et si quis episcopus, presbyter aut diaconus, vel quilibet clericus apud episcopos (quia alibi non oportet a qualibet persona, quae rite recipienda est) fuerint accusati, quicunque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive alterius dignitatis, 129.1177D| qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probationis monstranda documentis se [noverit prob. documenta se] debere inferre. Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere. Qualiter autem ad concilium veniatur (3, q. 1, c. Episcopis), et caetera, et de induciis anniversariis, dicit se ideo in eadem epistola non ponere: quia sufficienter de hujusmodi ab apostolis, et eorum successoribus, et a suis antecessoribus tractatum esse existimat. De ordinibus vero ecclesiasticis in eadem epistola scripsit, et omnibus servari demandavit: ut, si quis episcopus esse meretur, primo sit ostiarius, deinde lector, postea 129.1178A| exorcista, inde sacretur acolytus, deinde subdiaconus, deinde diaconus et postea presbyter. Exinde, si meretur, episcopus ordinetur, et regiones in magnis civitatibus inter diaconos dividi praecepit: et omnes difficiles quaestiones, quae exortae fuerint, semper ad apostolicam sedem referri praecepit.

XXX.--S. MARCELLINUS ( Anno Christi 296.)

Marcellinus, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annos novem, menses quatuor, dies viginti quinque. Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani. Quo tempore tanta fuit persecutio Christianorum, ut intra triginta dies, septemdecim millia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur. Tunc et ipse Marcellinus compulsus daemonibus 129.1178B| sacrificavit. Sed post paucos dies synodo congregata in civitate Campaniae coram centum et octoginta episcopis, digne poenituit. Unde Diocletianus iratus, quia ad sacrificandum eum cogere non valuit, cum aliis tribus capite truncari jussit VI Kalend. Maii; et post triginta dies sepultus est a Marcello presbytero. Et cessavit episcopatus ejus annos septem, menses sex, dies viginti quinque, propter nimiam persecutionem Christianorum. Hic ordinavit episcopos quinque, presbyteros quatuor, diaconos duos. Hic in epistola, quam Salomoni episcopo misit (epist. 1), multis rationibus probavit, et multorum irrefragabili auctoritate firmavit, Patrem non esse majorem Filio, nisi secundum naturam humanitatis. Et hoc fecit propter quosdam haereticos, 129.1178C| qui eo tempore exorti econtrario nitebantur probare.

In alia autem epistola, quam universis destinavit episcopis per Orientales provincias constitutis (epist. 2), monet et praecipit omnes a fratrum persecutione et litigio cessare; et ut contentiones, quaecunque inter Christianos fuerint ortae, ad ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis viris terminentur. Constituit etiam, ut major non possit a minore judicari, et ut episcopus quilibet nullum possit inferre praejudicium illi pontifici, a quo consecratus esse probatur: et, si praesumptum fuerit, irritum esse, et inter ecclesiastica statuta non esse censendum. Item in eadem statuit (11, q. 1, c. Cleric.) ne ullus clericus, cujuscunque ordinis sit, absque pontificis sui permissione 129.1178D| ullum ad saeculare judicium praesumat attrahere, nec ei laicum liceat accusare [nec laico clericum liceat accus.]. Hic, sicut et Calixtus papa, decreto suo firmavit (2, q. 7, c. Laico), ne imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti, liceat aliquid contra mandata divinitatis praesumere, nec quidquam, quod evangelicis propheticisque ac apostolicis regulis obviat, agere. Itaque sic intulit: Injustum ergo judicium, et definitio injusta regis, vi vel jussu a judicibus ordinata, non valet, nec quidquam, quod contra evangelicae, vel propheticae, aut apostolicae doctrinae constitutionem, sine sanctorum Patrum fuerit actum, stabit; et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit, omnino cessabitur.

XXXI. S. MARCELLUS. ( Anno Christi 304.) 129.1179A|

Marcellus, natione Romanus, ex patre Benedicto, de regione Via lata, sedit annos quinque, menses septem, dies viginti et unum. Fuit autem temporibus Maxentii et Maximiani. Comprehensus autem a Maxentio, et traditus in catabulo animalibus ad serviendum, quia daemonibus sacrificare noluit, diu ibidem cilicio indutus, et inedia maceratus, vitam finivit in Christo XVII Kalend. Februar. Hic ordinavit episcopus viginti et unum, presbyteros viginti quinque, diaconos duos. Hic in epistola quam destinavit universis episcopis, Antiochenae ecclesiae subditis, scribit (epist. 1) a sanctis Patribus, inspirante Domino, constitutum esse, ne ulla synodus praeter 129.1179B| Romanae sedis auctoritatem possit legitime convocari, in qua episcopus super quibuslibet criminibus pulsatus debeat audiri vel judicari; et omnia negotia episcoporum, et summarum causarum, sive cuncta dubia, apostolicae sedis auctoritate sunt agenda et finienda, et omnia comprovincialia negotia ejusdem sedis auctoritate sunt retractanda. Haec eadem in alia epistola, quam Maxentio episcopo scripsit (epist. 2), summopere servari praecepit; et alia multa de negotiis episcoporum in eadem posuit, quae hic ideo non adnotavimus, quia eadem saepe in antecessorum suorum decretis iterando praescripsimus.

XXXII.--S. EUSEBIUS ( Anno Christi 309.) 129.1179C| Eusebius, natione Graecus, ex medico, sedit annos sex, mensem unum, dies tres. Fuit autem temporibus Constantis [Constantini]. Qui VI Nonas Octobr. migravit ad Dominum. Hic ordinavit episcopos quatuor, presbyteros tredecim, diaconos tres. Hic tres epistolas decretales fecit, et in illa, quam universis episcopis per Campaniam et Tusciam constitutis scripsit (epist. 3), solemniter celebrari praecepit festum Inventionis sanctae crucis, quae suis temporibus V Nonas Maii inventa est (de Cons. dist. 3, c. Crucis). Similiter in eadem praecepit (de Cons. dist. 5, c. Manus). omnes haereticos ad conversionem venientes, si in fide S. Trinitatis baptizati essent, per manus impositionem esse reconciliandos: et hoc sacramentum, videlicet manus impositionis, nec debere, 129.1179D| nec fieri posse ab aliis, quam ab episcopis dixit, et aliter praesumptum irritum et vacuum habendum, nec inter ecclesiastica jura reputandum.

In illa vero epistola, quam Gallicanis episcopis destinavit (epist. 2), et de haereticorum susceptione idem servari mandavit, et ab accusationibus clericorum et episcoporum infames, et caeteros quos antecessores sui removendos saepe praescripserant, et ipse removit, dicens: Qui eorum castitatem et gravitatem imitari nolunt, nec eos impetere possunt.

Illa autem, quam direxit episcopis per Alexandriam et Aegyptum constitutis (epist. 1), prohibuit ne oves pastorem suum reprehendant, nec ullatenus 129.1180A| accusent, nisi a recta fide exorbitaverit (2, q. 2, c. In Scripturis): quia pastorum facta, quanquam recte reprehendenda videantur, subditorum tamen gladio ferienda non sunt. Et de expulsis aut exspoliatis in eadem subintulit, ita dicens: Quos sciatis, nec ad synodum provincialem, nec ad generalem posse convocari, nec in aliquo dijudicari, antequam cuncta, quae eis ablata sunt, legibus potestati eorum redintegrentur, et postmodum non sub angusti temporis spatio; sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur (3, q. 2, c. Prius). Et ab omnibus suae provinciae episcopis quisque audiatur: nam nec convocari ad causam, nec judicari potest exspoliatus vel expulsus; quoniam 129.1180B| non est privilegium, quo exspoliari possit jam nudatus. Unde et antiquitus decretum est, omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos ante litis contestationem perceptos ut primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur (2, q. 2, c. Nullus): Ille qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et quae possidet securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum (3, q. 1, c. Redint.): Redintegranda sunt omnia exspoliatis, vel ejectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum potestatem, unde abscesserunt, funditus revocanda, quaecunque [ quacunque ] conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut violentia malorum [ virtute majorum], aut per quascunque injustas causas res 129.1180C| ecclesiae vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur, ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Multa adhuc in eadem ad idem probandum subjungit.

XXXIII.--S. MELCHIADES. ( Anno Christi 311.)

Melchiades, natione Afer, sedit annos quatuor, menses septem, dies octo. Fuit autem temporibus Maxentii et Volusiani et Rufini consulum. Hic ordinavit episcopos undecim, presbyteros septem, diaconos quinque, et IV Idus Decembris migravit ad Dominum. Iste autem, in epistola quam Hispanis episcopis direxit, eos rogando et obsecrando instruxit, ut primo semper omnia diligenter inquirant, et cum justitia et charitate definiant, neminem 129.1180D| ante verum et justum judicium condemnent, nullum suspicionis arbitrio judicent, sed primum probent, et postea charitative sententiam proferant, et quod sibi fieri nolunt, alteri non inferant (Tob. IV). et episcopos non judicent aut condemnent absque Romanae sedis auctoritate; quod si fecerint, irritum erit, et facientes condemnabuntur: quia hoc privilegium ipsi Romanae sedi a temporibus apostolorum servari statutum est; quia, quamvis cunctorum apostolorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est ut aliis praeemineret, et causas et interrogationes, quae ad querelam venirent, prudenter disponeret. Idem praedictus pontifex, in eadem epistola, eosdem quaerentes instruxit, sacramentum 129.1181A| impositionis manuum episcoporum majus esse, quam baptismi, quia a majoribus, id est a summis pontificibus, fit, et a minoribus perfici non potest, et ideo majori veneratione venerandum et tenendum est; sed ita tamen haec duo sacramenta conjuncta sunt, ut ab invicem, nisi morte praeveniente, nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non possit. Nam unum sine altero praeveniente morte potest, aliud autem non potest. Non tamen dubitare debemus, ut plenitudinem de fonte suscipiamus, quin Spiritus sanctus, qui super aquas salutiferi baptismi descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuat ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestet ad gratiam. In baptismo enim regeneramur ad vitam; post baptismum vero 129.1181B| confirmamur ad pugnam. Et si continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per se salvat mox in pace beati saeculi recipiendos; confirmatio armat et instruit ad agones mundi hujus et praelia reservandos. Idem papa in eadem epistola interdicit, ne quis jejunium Dominicae diei et quintae feriae celebret, ut inter jejunium Christianorum et gentilium, fidelium et infidelium, vera, et non falsa, discretio habeatur.

XXXIV.--S. SILVESTER ( Anno Christi 314.) Silvester, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit annos viginti tres, menses decem, dies undecim. Fuit autem temporibus Constantini et Volusiani 129.1181C| consulum. Hic diversis temporibus ordinavit episcopos sexaginta quinque, presbyteros quadraginta duos, diaconos viginti sex. Hic persecutionem fugiens, diu in monte Soracte latuit; sed postmodum cum gloria rediens Constantinum baptizavit, quem Christus in ipso baptismo a squalore leprae mundavit. Hic potestate Deo libere serviendi accepta, constitutum fecit de omni Ecclesia. Hujus etiam temporibus, ejus praecepto, facta synodus in Nicaea Bithyniae, et congregati sunt trecenti et decem et octo catholici episcopi, qui fidem integram, catholicam et immaculatam exposuerunt, et Arium, et Photinum, et Sabellium, eorumque sequaces damnarunt.

Eodem quoque tempore etiam ipse jam dictus 129.1181D| papa praefati Constantini Augusti consilio canonica vocatione in urbem Romam ducentos septuaginta septem episcopos congregavit; et iterum, tam Callixtum, quam Arium, et Photinum, et Sabellium damnavit: et constituit ut nullus presbyter Arianum resipiscentem susciperet, nisi episcopus ejusdem loci eum reconciliaret, et sacrosancto chrismate confirmaret. In qua etiam synodo consensu et subscriptione omnium constitutum est, ut nullus laicus clerico crimen inferre audeat (2, q. 7, c. Nullus; 2, q. 7, c. Clericus), et ut presbyteri non adversus episcopum, nec diaconi adversus presbyterum, nec aliqui minores gradus adversus quemlibet majorem gradum habentem det aliquam 129.1182A| accusationem, et non damnetur praesul quilibet nisi septuaginta duobus testibus, neque praesul summus a quoquam judicetur; presbyter cardinalis nisi in quatuor et quadraginta testibus non damnabitur; diaconus cardinalis non damnabitur nisi in viginti sex testibus; subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius, nisi, sicut scriptum est, in sex testibus. Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia: testimonium autem laici adversus clericum nemo suscipiat (11, q. 1, c. Testimonium). Nemo clericum quemlibet in publico examinare praesumat, nisi in ecclesia. Nullus clericus, vel diaconus, aut presbyter propter quamlibet causam intret in curiam, nec ibi ante judicem suam causam dicere praesumat. Et si quis 129.1182B| clericus accusans clericum, in curiam introierit, anathema suscipiat.

Hic in praedicta synodo constituit (de Cons. dist. 1, c. Consulto) ut nullus in serico panno aut tincto sacrificium altaris celebrare praesumat; sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terrae [terreno] scilicet lino procreato atque contexto. Et si quis in ecclesia militare aut proficere desiderat, debet esse prius ostiarius, deinde lector, et postea exorcista per tempora quae episcopus constituerit: deinde acolythus annis quinque, subdiaconus totidem, et custos martyrum; et diaconus similiter annis quinque, presbyter annis duobus [tribus] probatus ex omni parte intantum, ut etiam ab his qui foris sunt testimonium bonum habeat, 129.1182C| unius videlicet uxoris vir (I Tim. III), quae tamen a sacerdote sit benedicta. Et sic probatus, si fuerit dignus, et vota cleri ac populi occurrerint, canonice episcopus consecretur: quem quidem talis vitae et, ut praedictum est, accedentem nec clerus nec populus postea perturbare debet. Hoc etiam in memorata constituit synodo (de Cons. dist. 1, c. Nullus), ut nullus presbyter missam celebrare praesumat, nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de caetero voluerit esse sacerdotii. Hic etiam constituit, ut presbyter baptizatum, et de aqua lavatum chrismate liniret propter subitaneum transitum mortis. Hic constituit, ut diaconi dalmaticis in ecclesia uterentur, et palliis in laeva. Hic pridie Kalend. Januarii confessor Christi catholicus 129.1182D| migravit ad Dominum.

XXXV.--S. MARCUS. ( Anno Christi 336.) Marcus, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit menses octo, dies viginti. Fuit autem temporibus Constantini, et Nepotiani, ac Secundi. Hic constituit, ut episcopus Ostiae, qui consecrat episcopum urbis Romae, pallio uteretur. Hic epistolam direxit Athanasio et universis Aegyptiorum episcopis, in qua multis modis paterne eos super querimonia afflictionis eorum consolatur, et ad solatium defensionis capitula Nicaeni concilii, quae apud eos malorum violentia jam non erant, transmittere in eadem se dicit. Hic ordinavit episcopos 129.1183A| viginti septem, presbyteros viginti quinque, diaconos sex: qui Nonis Octobris confessor obiit.

XXXVI.--S. JULIUS. ( Anno Christi 336.)

Julius, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit annos quindecim, menses duos, dies sex. Fuit autem temporibus Constantii haeretici filii Constantini, a consulatu Feliciani et Maximini. Hic decem menses in exsilio degens multas tribulationes est passus: post mortem autem praedicti Constantii ad sedem suam est reversus. Qui, imperantibus Constantio et Constante Augustis, Romae cum centum et sedecim episcopis synodum habuit, in qua fidem in Nicaeno concilio a 129.1183B| trecentis et octodecim orthodoxis episcopis corroboratam confirmando exposuit, et contra illam omnes sentientes omnium decreto anathematizavit. Hic in prima epistola, quam universis Orientalibus episcopis direxit, multipliciter ac rationabiliter eos a calumniis fratrum documentis retrahere nititur, proponens eis multa ex Nicaeni concilii capitulis, et ex suorum praedecessorum decretis confirmans et ipse eadem cum omnibus apostolicae regulae subjectis. In ea vero epistola, quam eisdem Orientalibus episcopis haereticis scripsit, diserto ac libero ore eos de insolentia, quam contra Romanam Ecclesiam habuerant, arguit, et multis capitulis, multorum auctoritate subnixis, et in ea positis, eos injuste Athanasium et caeteros 129.1183C| catholicos episcopos a sedibus expulisse convicit, et eosdem hac de causa vocatos culpabiles ostendit, quia toties vocati venire distulerint, ita dicens: Sane manifestum est eos suum confiteri crimen, qui toties evocati absque inevitabili causa venire distulerint, et purgandi se voluntate non utuntur. Hic etiam constituit, ut nullus clericus causam quamlibet in publico diceret, nisi in ecclesia. Hic ordinavit episcopos novem, presbyteros octodecim, diaconos quatuor. Qui obiit confessor pridie Idus Aprilis.

XXXVII.--S. LIBERIUS. ( Anno Christi 352.)

Liberius, natione Romanus, ex patre Augusto, sedit annos quindecim, menses septem, dies tres. Fuit 129.1183D| autem temporibus Constantini usque ad Constantium Augustum haereticum, qui praedictum papam annis tribus in exsilio maceravit, eo quod Arianae haeresi consentire noluit. Deinde sacerdotes congregati, in locum Liberii, Felicem presbyterum episcopum ordinaverunt. Qui habito quadraginta septem [quadraginta octo] episcoporum concilio, Ursacium et Valentem presbyteros Arianae haeresi consentientes a communione sua, et recte credentium, separavit. Unde ipsi furoris zelo accensi, consilio inito, Constantii auctoritate missa Liberium ab exsilio revocaverunt, hoc videlicet pacto, ut rebaptizandi solum communione cum eis participaret. Qui praedicto pacto consentiens, retractus est ab exsilio, et habitavit 129.1184A| in coemeterio S. Agnetis. Deinde facto ab Arianis concilio, Felix vir catholicus est depositus, et extra civitatem ejectus, et habitavit in praediolo suo via Portuensi: Liberius autem consentiens Constantio haeretico, ad sedem reductus est; non tamen ipse rebaptizatus est, sed rebaptizandi consensum praebuit, et tenuit Romanam sedem postea annis septem, et fuit Romae tam in clero quam in populo magna persecutio. Ordinavit autem episcopos novemdecim, presbyteros octodecim, diaconos quinque. Obiit autem VIII Kalend. Maii.

Qui, antequam Arianorum communione praevaricator esset factus, Athanasio et caeteris Orientalibus orthodoxis episcopis decretalem epistolam direxit (Epist. 1), in qua diligentissime concilii Nicaeni fidem 129.1184B| commendat, et pro ipsa servanda ostendens praemium et poenam, studiosissime unumquemque debere certare hortatur. Hic item, antequam haeresi Arianae assentiret, epistolam universaliter omnibus scripsit episcopis (Epist. 2), in qua eos hortatur et monet, ut nullus episcopus pro quibuslibet perturbationibus, dum durare poterit, suam relinquat ecclesiam; nec quietem monasterii magis eligat quam pro populo sibi commisso laborare contendat [intendat], ita inter caetera dicens: Fatuas hominum insidias respuere, et Patres sequi, et Patrum terminos non transgredi, prout Dominus dedit, satagamus, id est, ut nostras ecclesias relinquere non properemus, dum malis resistere valebimus, aut populos nobis commissos negligere, aut quietem 129.1184C| amplius eligere, quam pro eis laborare, pro quibus etiam animas ponere debemus. Et inferius in eadem dicit (7, q. 1, c. Suggestum): Suggestum namque nobis est, quod pro praeteritis laboribus et infestationibus nonnulli vestrum assignatas sibi, et a Deo commissas relinquunt plebes, et fratres plures [in futuro plures] relinquere velint eas, quas tueri debent ecclesias, et pro ovibus sibi commissis laborare negligant, et monasteriorum se quieti jam contradere festinent, et vacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere magis optant [appetant], quam in his, quae sibi commissa sunt, permanere, dicente Domino: « Beatus, qui perseveraverit usque in finem (Matth. X, XXIV), » etc. Ideoque, fratres charissimi, 129.1184D| non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito coarctet recedere. Attendite itaque vobis et omni gregi, in quo Spiritus sanctus vos constituit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit proprio sanguine suo (Act. XX), ut non sit qui vos decipiat ac seducat in sublimitate [subtilitate] sermonis, ut plebes vobis commissas relinquatis, et alicubi [alicui] propter opprobrium malorum hominum quieti vos tradatis, ut vos solummodo salvetis, et filios orphanos relinquatis. Item in eadem de observatione canonum eosdem ita monet, dicens: In nullo patiamini providentissima decreta canonum violari, quatenus et Nicaenorum canonum instituta, et quae a nobis, vel a praedecessoribus nostris 129.1185A| provide et salubriter sunt decreta, intemerata permaneant.

XXXVIII.--S. FELIX II. ( Anno Christi 355.)

Felix, natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit annum unum, menses tres, dies duos. Hic declaravit Constantium filium Constantini esse haereticum, et secundo rebaptizatum ab Eusebio Nicomediensi. Et quia hoc declaravit, ideo postea praedicti Constantii praecepto capite truncatur in civitate Coranna III Idus Novembris. Hic consecravit episcopos novemdecim, presbyteros viginti et unum, diaconos quinque. Hic in epistola quam destinavit Athanasio, et universis Aegyptiorum, Thebaidorum ac Libyorum episcopis (epist. 2), quaedam capitula a sanctis Patribus, tam 129.1185B| in Nicaena synodo, quam in sancta Romana sede constituta interseruit, quibus praedicti episcopi fulti inimicorum insidias melius possent evadere, quae et nos huic opusculo inserere, non inutile videtur. Sic autem incipit:

1. Est autem synodicis decretum institutis, ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates. 2. Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei indicet suam querelam, et ab eo aut justam emendationem, aut rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente Veritate: « Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum: si te non audierit, adhibe duos vel tres testes: et si vos non audierit, dic Ecclesiae 129.1185C| (Matth. XVIII), » id est, tunc accusa eum publice, et non prius, et reliqua. 3. Si quis episcopum post haec elegerit accusare, summis primatibus episcoporum suam indicet causam, et non saecularibus, qui magis ad pacem, quam ad judicium eos revocent, ut charitas in omnibus, et ab omnibus custodiatur. Si primates (5, q. 2, c. Si primates), aut episcoporum accusatores cum eis pacificare familiariter minime poterunt; tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam non infra angusta tempora canonice convocent, et prius eis [quaw est] per scripta significent quid eis opponant, ut ad responsionem parati veniant. 4. Nam si aut vi aut timore ejecti fuerint, aut suis rebus exspoliati, nec canonice ad synodum vocari possunt; respondere aemulis debent, antequam canonice 129.1185D| restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur: et praesul prius restituatur, et postea non statim sed diu, per spatiosa tempora suis potestative dispositis, et ad suam necessitatem praeparatis, ad tempus veniat ad causam; et si juste visum fuerit, accusatoribus respondeat suis. 5. Nulli infami atque sacrilego de quocunque negotio liceat adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, actione aut inscriptione Christianum impetere. 6. Si quis episcopus legitime accusatus, et supradicto ordine ad concilium canonice vocatus fuerit, absque ulla trepidatione ire debet: et, si ipse non potuerit, pro se legatum ad synodum mittat. 7. Nullae causae a judicibus ecclesiasticis 129.1186A| audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. 8. Si quis aliter non acquieverit, nisi episcopum accuset, supra taxato hoc tenore agere debebit; quia accusatio aliter non potest rata existere. Tunc primo accusati causam ad primates accusator canonice deferat: nec a communione prohibeatur accusatus, nisi in electorum judicium canonice evocatus, infra tres aut sex aut plures menses pro his [suis] rationem redditur us venire distulerit; sed si venire non potuerit, nihil ei nocebit. Ille vero, qui aut [vi aut] timore a sede pulsus, aut suis rebus fuerit exspoliatus, non prius vocetur ad synodum, quam omnia legibus ei redintegrentur, et tandiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens resideat (3, q. 2, c. Tandiu), quandiu expulsus vel 129.1186B| exspoliatus carere visus est suis rebus. Cum autem ad judicium venerit, si voluerit et necesse fuerit, induciae ei petenti a fratribus [patribus] constitutae absque impedimento concedantur, et judices a se electi tribuantur in loco, unde est qui accusatur; aut si aliquam [alibi] temerariae multitudinis vim metuerit, locum sibi congruum eligat, quo absque timore suos, si necessitas expoposcerit, testes habere, et absque impedimento suam canonice sententiam finire valeat, quia multa per subreptionem evenire solent. 9. Ut testificandi licentia denegetur his, qui Christianae religionis et nominis dignitate, et legis, vel sui propositi normam, vel regulariter prohibita neglexerint. 10. Multum derogatio praevalet, quando derogatori creditur: ideo variis detractionibus [detrectationibus] 129.1186C| atque accusationibus non debet labefactare primatem, sed magis Patrum regulis roborari, ne facile aut indifferenter suscipere accusationes praesumat, dicente Domino: « Non suscipias vocem mendacii (Exod. XXIV). » Prius probare debet suspicionem, et causam, aut quo animo hoc faciat; et postea suscipere, quia veritatis professionem propinquitas [propinquitatis], inimicitiae, timoris, amoris, odii, et cupiditatis intentio impedire et adversa fratribus irrogare solet.

11. Personae accusantium tales esse debent, quorum fides, conversatio, et vita probabilis, et absque reprehensione sit, et qui omnium careant suspicione: quia et hoc tempore praesenti [te praesente], ut bene nostis, in Nicaena synodo propter malorum hominum insidias sunt haec et alia quam plura delata [deleta]. 129.1186D| Primates illi, et non alii, sint quam qui in praedicta synodo sunt constituti. 12. Reliqui vero qui metropolim sedem tenent, archiepiscopi vocentur, et non primates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae et [ei] ab ipso Domino concessa (Matth. XVI), et postea a sanctis Patribus roborata est. 13. Primo semper in omnium episcoporum accusatione persona, vita et conversatio accusantium enucleatim inquiratur, et postmodum ea, quae objiciuntur, fideliter pertractentur; quoniam nihil aliter fieri debet, nisi praedictorum [impetitorum] fides, persona, vita et actus discutiantur: quia non debet pravorum, aut insidiantium hominum pernicies vitam lacerare innocentium. Sane saepissime a malis boni persequuntur, qui non cessant 129.1187A| suis calamitatibus aliis derogare: ideo summopere est praevidendum, ne haec fiant. 14. Nullus servus, nullus liber, nullus infidelis, nullus criminibus irretitus, nullus calumniator, nullus qui inimicitiis studet, nullus qui libenter [frequenter] litigat, et ad accusandum vel detrahendum est facilis, nulla infamis persona, vel quos ad accusandum publica crimina leges publicae non admittunt; episcopos accusare praesumant: quoniam accusatores, et accusationes, quas saeculi leges non recipiunt, qua ratione sacerdotalis eas ordo, recipere debeat, invenire nequeo, cum haec et in Nicaena synodo prohibita sint, et illi magis ab istis, non isti ab illis judicari debeant. Et Apostolus dicit: « Spiritualis judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur (I Cor. II). » 15. Haeretici, 129.1187B| a quibus nimium opprimimur, excommunicatique, homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.

16. Non ita in ecclesiasticis agendum negotiis, sicut in saecularibus. In saecularibus enim, postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere: in ecclesiasticis vero, causa dicta, licet recedere; si necesse fuerit, aut praegravari se viderit. 17. Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores, qui juste et canonice recipi debeant, synodo legitima in suo tempore congregata, ab omnibus canonice 129.1187C| audiatur, qui sunt in provincia, episcopis. Quod si non legitimi fuerint accusatores, non fatigetur episcopus, quia sacerdotes ad sacrificandum vocari [vacare] debent, non ad litigandum; nec illi qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis debent turbari, sed libere Christo Domino famulari. 18. Quamvis provincialibus episcopis una cum metropolitano eorum causas suae provinciae episcoporum liceat charitative et concorditer agitare; non tamen, sicut in praedicta synodo constitutum est, licet definire absque Romani pontificis auctoritate. Quod si secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi, qui hoc egerint, suae praesumptionis suscipiant damnum, et illi, qui ab eis perperam excommunicati aut damnati fuerint, auctoritate hujus sanctae sedis, et beati praeceptoris 129.1187D| nostri clavigeri Petri potestate solvantur atque restituantur. Ipse enim Dominus ait: Quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. (Matth. XVI). 19. Quoties episcopi se a comprovincialibus vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, atque absque ulla detentione, et suarum rerum ablatione, libere ire liceat. Et dum praedictam Romanam appellaverint Ecclesiam, aut ab ea se audiri expoposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquid eis inferre praesumat, antequam amborum [eorum] causa Romani pontificis auctoritate firmetur. Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nihil eis oberit [nihil 129.1188A| erit], sed viribus carere non est dubium. 20. De induciis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim (3, q. 3, c. De induciis) ad repellenda impetitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia eorum [episcoporum] et amicorum quaerenda, annum et [aut] sex menses mandaverunt concedi; quidam autem annum, in quo plurimi concordant; minus vero quam sex menses non reperi; quia et haec laicis indulta sunt, quanto magis et Domini sacerdotibus? Hic praedictus papa aliam epistolam scripsit universis spiritualibus fratribus, et reliquis in sacerdotali collegio Domino consecratis (epist. 2), in qua 129.1188B| eos studiosissime hortatur persecutiones et tribulationes patienter sustinere, ut ejus filii inveniantur, quem quotidie Patrem invocant Deum in coelis, et ut detrahentibus non detrahant, sed cuncta in spiritu humilitatis peragant, et in patientia longanimitatis, quae sunt docenda, edoceant.

XXXIX.--S. DAMASUS. ( Anno Christi 367.)

Damasus, natione Hispanus, ex patre Antonino, sedit annos octodecim, menses tres, dies undecim. Cum isto ordinatur in contentione Ursinus; sed facto concilio sacerdotum constitutus est Damasus, quia fortior, et plurima multitudo erat: Ursinus autem ejectus est ab Urbe, et Neapolis constitutus episcopus. Damasus autem postea invidiose adulterii 129.1188C| arguitur; et facta inde synodo, a quadraginta octo [quadraginta quatuor] episcopis expurgatur: accusatores autem ejus Concordius et Callistus diacones a concilio sunt damnati, et de Ecclesia ejecti. Hic ordinavit episcopos septuaginta duos, presbyteros triginta et unum, diaconos undecim. Hic II Idus Decemb. obiit.

Hic in epistola, quam Stephano archiepiscopo Mauritaniae, et universis Africanae provinciae episcopis destinavit (epist. 3), eos instruit, qualiter metropolitanos episcopos et summa ecclesiastica negotia discutere liceat: ita videlicet, ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum negotiis concordent, et caetera in eadem ponit, quae et antecessores sui constituerunt, id est, de ipsis episcopis quos 129.1188D| damnari non liceat, nec synodum convocare canonicam absque Romanae sedis auctoritate; de canonica vocatione ad synodum, de induciis, quas dandas sex mensium spatio in criminalibus episcopis mandat, de accusatoribus et testibus, quales esse debeant; item de inscriptione calumniatoris, quae semper primo fieri debet, et quae criminum discussio ibi agitanda sit, ubi et ipsa crimina sunt admissa: et caetera, quae plane jam in praedecessorum suorum decretis supra notavimus.

Item praedictus papa aliam scripsit decretalem epistolam Prospero Numidiae primae sedis episcopo, et caeteris orthodoxis episcopis ubique consistentibus (epist. 4): de coepiscopis [chrorepiscopis]. 129.1189A| qui nihil amplius sunt, vel possunt, quam presbyteri, ita inter caetera dicens: Nimis jam eorum institutio improba, nimis est prava: quia, ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid praesumant, omni caret auctoritate, et sacris canonibus videtur esse contrarium, et vacuum atque inane est, quidquid in praedicto summi sacerdotii egerint ministerio. Nam non amplius, quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus (dist. 68, c. Chrorepiscopi). Unde iste tertius processerit, funditus ignoramus: et quod ratione caret, exstirpari necesse est. Cum enim episcopi non sint, qui minus quam a tribus, aut qui ab uno vel duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi, si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Idcirco benedictionem, quam praedicti coepiscopi 129.1189B| ante suam prohibitionem per manus impositionem dabant, magis videtur nobis vulnus inferre, quam salutem: quia qui pontificatus apicem non habebant, quomodo ea, quae non habebant, dare poterant? quoniam nihil in dante erat, quod ille posset accipere; et propterea magis vulnerabant capita, quae per manus impositionem tangebant, quam ea, quae eis collata non erant, per aliquam benedictionem darent. Et ubi vulnus infixum est, necesse est adhibere medicinam; qua infixa sanetur macula, id est, reiterari necesse est, quod legitime actum aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit. Nam quomodo honorem posset retinere, qui ab alio [illo] acceperit, qui potestatem dare non habuit legitime, invenire non possum: cum ille qui pontificalem honorem non 129.1189C| habuit, pontificalia non potest jura tribuere: nec hoc sibi poterant vindicare, cujus capaces per hoc, quod illis obstiterat, non fuerunt.

Aliam iterum scripsit epistolam praedictus papa episcopis per Italiae provincias constitutis (epist. 6), in qua accusationem fratrum per scripta fieri prohibet, ita inter caetera dicens: Leges saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes; unde canonica Patrum constituta non semel, sed saepissime clamant, nec accusationes, nec testimonia ullum per scripta posse proferre, nec de aliis negotiis quicunque testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur (5, q. 2, c. Reiatum). Similiter, et qui accusare alium elegerit (3, q. 9, c. Qui accusare), praesens per se, et non per 129.1189D| alium accuset, inscriptione videlicet praemissa: neque ullus unquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

Hic sententiam Hieronymi presbyteri de celebratione missae confirmavit, videlicet, ut die Dominico nullus post tertiam horam diei missarum solemnia celebrare praesumat. Hic praecepit, ut psalmi die noctuque in ecclesia canerentur.

XL.--S. SIRICIUS ( Anno Christi 385.)

Siricius, natione Romanus, ex patre Tiburtio, sedit annos quindecim, menses undecim, dies viginti quinque. Hic ordinavit episcopos triginta duos, 129.1190A| presbyteros triginta et unum, diaconos sedecim. Hic de hoc saeculo migravit VIII Kalend. Martii. Hic in epistola quam Himmerio Tarraconensi episcopo scripsit (epist. 1), baptizatos ab Arianis si ad catholicam fidem festinent, denuo baptizandos esse prohibuit; quia et Apostolus prohibet (Ephes. IV), et canones contradicunt, et Liberii papae decreta post cassatum Ariminense concilium ad provincias missa prohibent, et sola episcopalis manus impositione catholicorum conventui eos sociandos esse asserit. Item in eadem affirmat, nullo tempore anni, nisi in Dominico Paschae et Pentecostes, quemlibet baptizandum, nisi eum mortis cujuslibet periculum urgeat. Iterum illos, qui ad apostasiam transeunt, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione 129.1190B| polluuntur, a corpore Christi et sanguine jubet abscindi; resipiscentibus autem, et ad lamenta conversis, poenitentiam in vita agendam esse, et in fine ultimo reconciliationis gratiam tribuendam esse praecipit. Item puellam alii desponsatam, ne alter in matrimonium accipiat, inhibet (27, q. 2, c. De conjugali): quia illa benedictio, quam sacerdos nupturae imponit, si transgressione violetur, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est. De his vero, qui acta poenitentia tanquam canes et sues ad pristinos vomitus et volutabra redeunt, et militiae cingulum repetunt, et incontinentes existunt (33, q. 2, c. De his vero), quia jam poenitendi non habent refugium; decernit, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, a Dominicae autem mensae convivio separentur: 129.1190C| transeuntibus autem de hac vita viatico munere subveniri jubet.

De monachis vero vel monachabus, qui se prius clanculo illicita contagione polluerunt, et postea in abruptum conscientiae desperatione perducti de illicitis complexibus libere filios procrearint, a monasteriorum coetu et ecclesiarum conventibus eliminandos esse mandavit, ut in suis ergas ulis retrusi purgatorio [purificatorio] possint poenitudinis igne decoqui, ut eis saltem ad mortem solius misericordiae intuitu per communionis gratiam possit indulgentia subveniri.

De sacerdotibus vero atque levitis (82, dist. c. Plurimos), qui post longa consecrationis suae tempora, tam de propriis conjugiis, quam de turpi coitu 129.1190D| sobolem procrearint, et crimen suum defendunt, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ministris procreandi facultas legitur attributa, quia non ex alia utique, nisi quam ex tribu Levi quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti; mandat ut his, qui ignorantia lapsos se defient, hac conditione misericordia non negetur, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quandiu vixerint, officio perseverent; si tamen post haec continentes sese studuerint exhibere. Illos vero, qui se illicita privilegii excusatione defendere nituntur, omni ecclesiastico honore apostolica auctoritate spe futurae adeptionis prohibita penitus privat. Et quia licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus 129.1191A| etiam fuerant numerosa conjugia, ad praefatas dignitates, prout cuique fuerat libitum, aspirabant; quid de hujusmodi ab universis ecclesiis sit sequendum, quid vitandum, generali pronuntiatione decrevit: ita videlicet, ut qui a pueritia usque ad tricesimum aetatis suae annum probabiliter vixerit, una tantum uxore contentus, et ea virgine, et cum illa benedicta a sacerdote, promoveri per singulos gradus mora praefiniti temporis poterit, si in singulis irreprehensibiliter vixit: illum vero clericum (dist. 84, c. Quisquis), qui aut viduam aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudandum esse censuit, laica sibi tantum communione concessa; quam ita demum poterit possidere, si nihil praeterea [postea], propter 129.1191B| quod hanc perdat, possideat. Feminas vero ab omnibus clericis exclusit (dist. 81, c. Feminas) nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit. Monachos autem (16, q. 1, c. Monachos), quos morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari concessit, temporibus praefixis, vel singulis gradibus servatis.

Illud quoque decrevit (dist. 50, c. Illud), ut, sicut poenitentiam agere cuiquam clericorum non licet, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam liceat honorem clericatus adipisci: quia, quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui fuerant vasa 129.1191C| vitiorum. Sed quia in hujusmodi (dist. 50, c. Quicunque), cum reprehenduntur, sola ignorantiae excusatio solet obtendi, hac conditione poenitendi cuilibet digamo, et viduae marito indebite ad gradum quemlibet promoto veniam relaxat, et omni spe promotionis filii adempta, in quo invenitur ordine, perpetua stabilitate permaneat.

Praedictus papa propter multas praesumptivas causas, quae suis temporibus emerserant, decretalem epistolam Africanis episcopis destinavit (epist. 4), in qua praecepit, ut nemo extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est, primatis, audeat episcopum ordinare; quia integrum dicit esse judicium, quod plurimorum sententia consequatur (dist. 64, c. Extra). Item ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat 129.1191D| propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur, quia et in Nicaena synodo (can. 4) hoc definitum esse constat. Item, si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. Similiter, ut clericus mulierem viduam non ducat uxorem, praecepit. Iterum, ut laicus, qui duxerit viduam, non admittatur ad clerum. Item, ut de aliena ecclesia ordinare clericum nullus usurpet, vel ab ecclesia abjectum suscipiat, et venientes a Novatianis et Montensibus per manus impositionem suscipiantur, eo quod rebaptizati sint. Praeterea, in eadem monuit et suasit, ne sacerdotes et levitae cum uxobus suis cocant, quia in ministerio ministri quotidianis 129.1192A| necessitatibus occupantur, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt.

Idem sanctae memoriae praedictus papa aliam decretalem epistolam scripsit orthodoxis (epist. 4), per diversas provincias degentibus: in qua, quia multa contra ecclesiasticum canonem praesumebantur, praecepit et monuit, ut indignus, et non diligenter examinatus, non efficiatur episcopus, et ne sacerdotium detur illis, quorum fides, baptismus et vita nescitur: et ne neophyti, sive laici, inconsiderate diaconi aut presbyteri ordinentur, cum dicat Apostolus: Manus nemini cito imposueris (I Tim. V).

Item praenominatus papa aliam Italicis episcopis scripsit epistolam (epist. 2), in qua se eis Jovinianum Epicurum sociosque ejus damnasse notificat, 129.1192B| qui virginitatis praemium annihilabant, et jejunia condemnabant.

XLI.--S. ANASTASIUS. ( Anno Christi 398.) Anastasius, natione Romanus, ex patre Maximo, sedit annos tres, dies decem. Hic ordinavit episcopos undecim, presbyteros novem, diaconos quinque. Hic Germaniae et Burgundiae regionis episcopis epistolam scripsit, in qua eorum consultis ratione certa respondet; videlicet apostolica auctoritate mandat et prohibet (de Cons. dist. 2, c. Apostolica), ne, cum in ecclesia sancta Evangelia recitantur, sacerdotes et caeteri sedere praesumant; sed venerabiliter curvi Dominica verba intente audiant, et fideliter adorent. Similiter prohibet transmarinum 129.1192C| hominem ad honorem clericatus admitti (dist. 98, c. Trasmarinos), nisi quinque aut eo amplius episcoporum chirographis designatum: qui multa per subreptionem evenire solent, ideo et haec summopere cavenda sunt. Item Manichaeos, qui tunc erant, non recipiendos, nec cum eis ullatenus participandum esse mandat, priusquam ad rectam convertantur fidem. Hic obiit V Kalendi Maii.

XLII.--S. INNOCENTIUS. ( Anno Christi 402.)

Innocentius, natione Albanus, ex patre Innocentio, sedit annos quindecim, menses duos, dies viginti et unum. Hic decretalem epistolam Decentio Eugubino episcopo scripsit (epist. 1), in qua eum de multis consulentem catholice instruit, ita incipiens: 129.1192D| Si instituta ecclesiastica, ita ut a beatis apostolis sunt tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes; nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque, non quod traditum, sed quod sibi visum fuit, hoc existimat esse tenendum; inde diversa in diversis locis vel ecclesiis, aut teneri, aut celebrari videntur, ac fit scandalum populis. Qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesiis [ecclesias] non convenire, aut ab apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam. Propter hoc oportet omnes sequi quod Romana Ecclesia custodit, a qua eos principium accepisse non est ambiguum. Ostendit igitur quid in singulis, unde 129.1193A| eum consuluerunt, facere debeant. 1. Videlicet mandat pacem post confecta mysteria dandam esse (de Cons. dist. 2, c. Pacem) ut per hoc constet populum ad omnia, quae in mysteriis aguntur, praebuisse consensum. 2. Item praecepit ut prius oblationes in missa commendentur, postea vero eorum nomina, quorum oblationes sunt, recitentur. 3. Item de consignandis infantibus, dicit manifestum esse, non ab alio quam ab episcopo fieri licere: quia, licet presbyteri sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent (de Cons. dist. 4, c. Presbyteros).

4. Sabbato vero esse jejunandum ratione evidenti demonstrat (de Cons. dist. 3, c. Sabbato): quia si sexta feria propter passionem Domini jejunamus, 129.1193B| Sabbatum praetermittere non debemus, quia inter tristitiam passionis et laetitiam resurrectionis videtur inclusum: et apostolos constat biduo isto in moerore fuisse, quod non est dubium in tantum eos jejunasse biduo memorato, ut traditio Ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari. Quae forma utique per singulas est tenenda hebdomadas, propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putatur semel et uno Sabbato jejunandum, ergo et Dominica et quinta feria semel in Pascha utique erit celebranda. 5. De fermento autem quod a papa confectum Romae per titulos Dominica die per acolytos mittebatur, quia ipsa die presbyteri propter plebem sibi creditam cum ipso convenire non poterant, diem alibi per 129.1193C| parochias non esse faciendum, quia sacramenta non longe sunt portanda. 6. De his vero baptizatis, qui postea daemonio, aut vitio aliquo, aut peccato interveniente arripiuntur, dicit, nec a presbytero, nec a diacono debere nec posse consignari, nisi episcopus praeceperit: quia manus imponendae non sunt, nisi episcopus auctoritatem dederit id efficiendi, propterea quia longe positus difficulter saepe ad episcopum deduci potest.

7. De poenitentibus autem (de Cons. dist. 3, c. De poenitentibus), qui ex gravioribus commissis, sive ex levioribus, poenitentiam gerunt, juxta Romanae Ecclesiae consuetudinem quinta feria ante Pascha remittendum eis esse demonstrat, si nulla interveniat aegritudo. Si vero quis in aegritudinem inciderit, et 129.1193D| usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de hoc saeculo absque communione discedat. 8. De hoc vero, quod in Epistola Jacobi legitur: Infirmatur quis in vobis (Jac. V)? etc., dicit non esse dubium de aegrotantibus fidelibus accipiendum esse, et intelligendum, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quo ab episcopo consecrato, non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet in sua suorumque necessitate; et quod presbyteris licere non est dubium, episcopis esse licitum, non est ambiguum (dist. 95, c. Illud). Sed de presbyteris idcirco dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt: ad quos autem volunt ire et 129.1194A| ungere, licenter possunt. Poenitentibus tamen illud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? Item praescriptus papa aliam Victricio Rothomagensi episcopo scripsit epistolam (epist. 2) propter quosdam, qui eo in tempore ignorantia vel desidia non tenebant ecclesiasticam disciplinam, et plurima non praesumenda praesumebant; in qua mandat et praecipit: 1. Ne extra metropolitani episcopi conscientiam ullus audeat ordinare episcopum (dist. 64, c. Extra). Integrum enim est judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur. Nec unus episcopus praesumat ordinare episcopum, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc et a Nicaena synodo 129.1194B| constitutum atque definitum. 2. Item, si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae secularis habuerit, ad clericatum admitti prohibuit. 3. Item praecepit, ut, si forte causae vel contentiones inter clericos, tam superioris quam inferioris ordinis, exortae fuerint (11, q. 1, c. Si quae causae), juxta Nicaenam synodum congregatis ejusdem provinciae episcopis jurgium terminetur, nec sine praejudicio Romanae Ecclesiae alicui liceat relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Ecclesiam Dei nutu gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, eum ab officio clericatus submoveri, et injuriarum reum ab omnibus judicari jussit. Si autem majores causae in medio fuerint devolutae ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, 129.1194C| post episcopale judicium referendas eas esse mandavit.

4. Item in eadem sancivit, sicut et Siricius fecerat, ut clericus viduam mulierem non ducat uxorem, ne hoc praejudicio impeditus ad sacerdotium pervenire non possit. 5. Item, ne laicus, qui ante baptismum, seu postea, mulierem viduam duxit uxorem, postea admittatur ad clerum praecepit, quia eodem vitio videtur exclusus (dist. 34, c. Si quis). In baptismo enim peccata dimittuntur, non tamen acceptae uxoris consortium relaxatur. 6. Item, ne is qui secundam ducit uxorem, clericus fiat, quia scriptum est: « Unius uxoris virum (I Tim. III) » ; et iterum: Sacerdotes mei semel nubant. 7. Item, ut de aliena ecclesia clericum ordinare nullus usurpet, 129.1194D| nisi ejus episcopus precibus exoratus concedat (dist. 34, c. Si quis). Hoc etiam synodus Nicaena constituit (can. 16, 17), ut abjectum ab altero clericum altera ecclesia non recipiat. 8. Item ut venientes a Novatianis, vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, quia licet ab haereticis, in Christi tamen nomine sunt baptizati, praeter eos qui a nobis ad illos transeuntes baptizati sunt. Hi, si resipiscentes ad nos redierint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt.

9. Item, omnino servari jubet, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant (dist. 31, c. Tenere): quia si sacerdos, cui orandi et sacrificandi juge officium est, carnali concupiscentia fuerit contaminatus, 129.1195A| quo pudore sacrificare usurpabit, aut qua conscientia, quo merito exaudiri se posse credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum? (Tit. I.) 10. De monachis autem (16, q. 1, c. De Monachis), qui ad clericatus ordinem pervenerint, jubet, non debere eos a priori proposito deviare: quia sicut in monasterio fuit, ideo quod diu servavit, modo in meliori gradu positus non debet amittere. 11. Item mandat, ne ex curialibus, id est, qui aliquibus publicis functionibus occupati, jure ad curiam retrahi possunt, ad clericatum admittantur (dist. 51, c. Frequenter). 12. De virginibus velatis, si postea publice nupserint, vel clanculo corruptae fuerint, mandavit, non admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi hi, quibus se 129.1195B| junxerant, de mundo recesserint (27, q. 1, c. Quae Christo), quia jam de laicis adulteris haec forma servatur. Sententia autem ista valde severa et timenda nimis, quam multorum casu nostris temporibus necessario mitigari oportuit; alioquin multi salubris poenitentiae solatio destituti [forte] impoenitenti corde vitam finirent. 13. His autem virginibus, quae nondum velatae sunt (27, q. 1, c. Ne vero), sed in virginitatis tamen proposito se permanere simulaverunt, si forte nupserint, aliquanto tempore poenitentiam agendam esse dicit: quia sponsio earum a Domino tenebatur: quia si viduae, quae a vididuatis proposito discesserunt, juxta Apostolum damnationem habent (I Tim. V), quia primam fidem irritam fecerunt, quanto magis virgines, quae prioris promissionis fidem 129.1195C| frangere conatae sunt? 1. Item praenominatus papa aliam scripsit epistolam Exuperio Tolosano episcopo (epist. 3.--dist. 82, c. Proposuisti), in qua ei rescribit, illos diaconos, aut presbyteros, quos esse incontinentes filii generati prodiderunt, omni honore ecclesiastico esse privandos, sicut et Siricius papa fecerat; nec ad aliquod tale ministerium admittendos esse, quod sola continentia oportet impleri. 2. His autem qui omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, tantum in extremo vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt; quamvis juxta priorem consuetudinem poenitentia quidem concederetur, sed communio negaretur; cum poenitentia communionem tribui jussit, ut vel in supremis, permittente 129.1195D| Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur.

3. De his vero, qui aut tormenta sola exercent, aut etiam capitalem sententiam proferunt, respondet (23, q. 4, c. Quaesitum est), nihil a majoribus definitum esse; ideo quia meminerant has potestates fuisse a Deo concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum datum esse in hujusmodi vindicem, et ita se tenere, sicut usque ad ipsum servatum est, ne aut disciplinam evertat, aut contra auctoritatem Domini videatur venire (Rom. XIII). Viros autem cum uxoribus adulteris non convenire (32, q. 5, c. Christiana), sicut et ipsae cum ipsis faciunt, si ipsi adulterium 129.1196A| committant, non alia de causa fieri dicit, nisi quia latentia peccata non habent vindictam. Non enim mulieres viros suos facile de adulterio, sicut viri mulieres accusant: idcirco virorum latente commisso, non facile quisquam eorum ex suspicionibus submovetur; submovebitur autem, si ejus flagitium fuerit detectum. Sed quamvis par sit causa, interdum tamen probatione cessante vindictae ratio conquiescit.

4. Illum vero (23, q. 4, c. Illud), qui preces dictat, et alicujus mortem vel sanguinem de reatu a principibus poscit, immunem esse dicit, ideo quia principes nunquam sine cognitione concedunt; sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut cognita causa vindicent. Quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio, aut damnatio pro negotii 129.1196B| qualitate profertur; et dum legum in improbos exercetur auctoritas, erit dictator immunis. 6. Illos vero, qui interveniente repudio, alii se matrimonio copularint, affirmat sine dubio in utraque parte adulteros esse: quia quamvis conjugium desolatum vel dissolutum esse videatur, non possunt tamen adulteri non videri, qui uxore vivente ad aliam copulam festinarunt (Matth. XIX): in tantum, ut etiam hae personae, quibus tales conjunctae sunt, commisisse videantur adulterium. Item Felici Nuceriano episcopo praenominatus papa aliam scripsit decretalem epistolam (epist. 4), in qua ei indigentia clericorum quaerimoniam facienti, cum aliquos murcos [mutilos], aliquos digamos habere diceret, respondet, 1. illum, qui volens partem digiti 129.1196C| sui absciderit, juxta canones non posse admitti ad clerum; illum vero, cui aliquo casu contigit, et clericum fieri posse, et inventum abjici non posse asseruit (dist. 55, c. Qui partem); quia in illo voluntas est judicata, in isto vero casus veniam meruit. 2. Digamos autem, sicut et superius scriptum est, omnino abjiciendos esse mandavit. 3. Laicos autem illos (dist. 51, c. Designata), ad clericatus sortem posse admitti non vetuit, qui sic se post baptismum instituerunt, ut eorum opinio in nullo vaciliet, et clericis ac monachis adhaeserint, et concubinam aut pellicem non noverint, et in bonis operibus vigilarint. Illos vero qui militiae servierunt, aut in saecularibus causis agendis versati sunt, aut administrarunt, assumendos esse prohibuit.

129.1196D| Idem praedictus papa in illa epistola, quam Maximo et Severo episcopis destinavit (epist. 5), jubet presbyteros illos, qui in presbyterio filios procreasse dicuntur, debere in medio collocari, discussisque objectionibus quae ipsis presbyteris impinguntur, si convinci poterunt, a sacerdotali officio removeri: quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt (dist. 81, c. Maximilianus). Laudat etiam in eadem laicum, qui a talibus Ecclesiam pollui non patitur.

Idem saepe dictus pontifex, in epistola quam Apulis episcopis, Macedonio videlicet et Marino, scripsit (epist. 6), praecepit, si constiterit clericum pro suis criminibus egisse poenitentiam, ab omni clericatus 129.1197A| officio removendum: ita scilicet, si post poenitentiam ad majorem gradum tendere nititur. Et in eadem arguit episcopos, qui dum aut amicis aut obsequentibus gratiam praestare nituntur, religionem violant, ordinesque corrumpunt; et sic evenit ut indigni quique honores suscipiant ecclesiasticos, et admittantur ad clerum, qui nec inter laicos dignum locum habere merentur.

Item in epistola, quam episcopis per Macedoniam constitutis scripsit (epist. 7), dicit: Non oportet grave videri (35, q. 9, c. Grave) cujuscunque judicium retractari; quia veritas exagitata saepius magis splendescit in luce, et pernicies revocata in judicium acrius poenitentia [gravius et sine poenitent.] condemnatur; et fructus divinus est justitiam saepius recenseri.

129.1197B| Item in illa, quam Florentino Tiburtinensi episcopo misit (epist. 8), mandat terminos a Patribus constitutos transiri non oportere: quia nefas est, si quod alter semper possederit, alter invadat; quod praedictum episcopum memorat fecisse, quia alterius parochiam invaserat.

Item in epistola Probo episcopo directa (epist. 9), jubet mulierem de captivitate reversam, marito, qui jam aliud inierat conjugium, restitui: quia fide catholica suffragante illud statuit esse conjugium, quod erat primitus gratia divina fundatum, conventumque mulieris secundae priore superstite nec divortio ejecta, nullo modo posse esse legitimum (34, 1. 1 et 2, c. Cum in).

129.1197C| Item in illa, quam Aurelio Carthaginiensi episcopo scripsit (epist. 12), quantum doleat, se non posse exprimere dicit, quod Ecclesiam, et praecipue episcopos, tanta indignitate et molestia tractari legat et audiat, dum facile manus imponuntur, dum negligenter sacerdos summus eligitur, et clerici ecclesiasticorum dogmatum regula nutriti, vel honorati, inter altaria Christi respuuntur, quasi nefas sit ad primatum venire per ordinem. Nam cum laici et monachi undecunque abrupte ad tanti sacerdotii collegium assumuntur, videntur et illi contemni, de quibus oportuerat eligi; et isti male intromitti, qui praeter ordinem irrumpunt potius quam eligantur.

Item idem supradictus papa Alexandro Antiocheno 129.1197D| episcopo scripsit (epist. 1 al. 20) et mandat, ut, si una provincia imperiali judicio dijudicatur, metropolitani tamen episcopi secundum pristinum morem provinciarum solummodo numerentur. Item in eadem eidem praecepit, ne ipse Arianorum clericos cum sacerdotii aut ministerii cujuspiam dignitate suscipiat: quoniam, quamvis baptisma eorum ratum esse permittatur, non Spiritum sanctum tamen eos habere cum illo baptismate [indigne suscepto] illisque mysteriis arbitramur; nec ejus plenitudinem dare possunt [ex opere operantis] quae maxime in ordinationibus operatur.

Item Martiano episcopo per epistolam (epist. 21) jussit, quatenus eos clericos in communionem suscipiat, 129.1198A| quod Bonosus, antequam damnaretur, ordinasse cognoscitur.

Item scribit universis episcopis in Toletana synodo constitutis (epist. 24), et dicit, quod de ordinationibus ab Hispaniae episcopis illicite factis fuerat aliquid secundum majorum traditionem statuendum, nisi perpenderet inde in ecclesiis quamplurimas perturbationes movendas. Et enumeratis illis, quae illicite gesta esse cognoverat, subjungit ita: Quae si singula discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Hispaniensibus provinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis inducemus. Idcirco remittenda haec potius putamus. Sed providendum esse mandavit, ne deinceps talia committantur.

XLIII.--S. ZOSIMUS. ( Anno Christi 417.) 129.1198B| Zosimus, natione Graecus, ex patre Abramio, sedit annum unum, menses tres, dies undecim. Hic ordinavit episcopos octo, presbyteros decem, diaconos tres. Solutus est autem de ergastulo corporis VIII Kalend. Januarii. Hic epistolam Hesitio [Hesychio] Salonitano episcopo scripsit (epist. 1), in qua de monachis, quorum solitudo quavis frequentia major est, et de laicis ad episcopum festinantibus praecepit ne quis eorum contra Patrum praecepta, qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus (dist. 36, c. Qui ecclesiasticis), et temporis approbatione divinis stipendiis sit eruditus, ullatenus ad summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret; 129.1198C| et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum et ordinatores ejus, ut carerent eo ordine, quem ordinem contra praecepta Patrum crediderant praesumendum (dist. 59, c. Qui ecclesiasticis).

XLIV.--S. BONIFACIUS. ( Anno Christi 419.)

Bonifacius, natione Romanus, ex patre Jocundo presbytero, sedit annos tres, menses octo, dies septem. Hic in contentione una die cum Eulalio ordinatur. Et fuit ista dissensio in clero menses septem et dies quindecim. Eulalius vero ordinatur in ecclesia Constantiniana, Bonifacius in basilica Julii. Placidia autem Augusta, Ravennae residens cum filio suo Augusto Valentiniano, audiens hoc, quod Romae factum fuerat, Honorio Augusto Mediolani sedenti notificavit. 129.1198D| Unde uterque, missa imperiali auctoritate, ambos de Urbe expelli jusserunt. Sed postea Eulalius omnino expulsus est, et in Campaniam missus; ideo quia Sabbato Paschae contra edictum imperatorum officium pontificis praesumpsit, eo quod ordinatus fuerat in basilica Constantiniana: Bonifacius vero consensu et praecepto imperatorum in Urbem est revocatus, et in sede stabiliter constitutus. Hic ordinavit episcopos triginta sex, presbyteros tredecim, diaconos tres. Defunctus est autem VIII Kalend. Novemb.

Hic Gallicanis episcopis epistolam direxit (epist. 2), in qua jubet (3, q. 9, c. Decernimus) pro Maximo episcopo, qui a Valentinae urbis clericis accusatus 129.1199A| multoties judicium subterfugerat, intra provinciam synodum aggregandam: ut, si ille adesse voluerit praesens, si confidit, ab objecta respondeat; si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur: quia manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se voluntate non utetur. Praedicti papae temporibus, ipso consentiente et laudante, Honorius Augustus de constitutione Romani pontificis, ut sine ambitione fieret, ita instituit, dicens (In rescripto ad epist. 1 Bonifacii): Denique praedicante beatitudine tua, id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut, si quid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum; et si 129.1199B| duo contra fas temeritate certante fuerint ordinati, nullum ex his futurum penitus sacerdotem: sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium, et universitatis consensus elegerit. Hic etiam constituit, ut nulla femina aut monacha pallam sacratam contingeret, aut lavaret, aut incensum per ecclesiam, nisi ministri, portaret. Prohibuit etiam, ne servus, aut curiae obnoxius, clericus fieret.

XLV.--S. COELESTINUS. ( Anno Christi 423.)

Coelestinus, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit annos octo, menses decem, dies septemdecim. Hic ordinavit episcopos quadraginta sex, presbyteros triginta duos, diaconos duodecim: 129.1199C| migravit autem ad Christum VIII Idus Aprilis. Hic Gallicanis episcopis epistolam direxit (epist. 4), in qua monet eos, ut presbyteros illos, qui indisciplinatas quaestiones in medium afferebant, et veritati adversantia praedicabant, et ecclesiarum dissensioni studebant, corripiant, et non patiantur eos habere liberum pro voluntate sermonem: quia non debet discipulus ad doctorum injuriam sibi vindicare doctrinam. Idem dicit ut episcopi praedictos presbyteros talia eloqui non permittant: quia in talibus causis non caret taciturnitas suspicione, quia occurreret veritas, si falsitas displiceret. Merito namque, inquit, causa nos respicit, si silentio faveamus errori.

Item episcopis per Viennensem et Narbonensem 129.1199D| provinciam constitutis aliam destinavit epistolam (epist. 2), in qua mandat, ne ultra quoslibet illum morem patiantur servare, videlicet, ut credentes se sanctae Scripturae fidem non per Spiritum, sed per litteram completuros, stent in ecclesia pallio amicti, et lumbos accincti, sicut lucernas ardentes cum baculo in manibus non tenent: rudes enim fidelium mentes ad talia non debent induci. Item in eadem jubet ne alicui in ultimo postulanti poenitentia denegetur (26, q. 6, c. Agnovimus); quia vera ad Dominum conversio in ultimis positorum mente potius est existimanda quam tempore, hoc asserente propheta: Cum conversus ingemueris, salvus 129.1200A| eris (Ezech. XXXIII). Item prohibet, ne quemlibet, qui ecclesiasticis gradibus per ordinem non fuit initiatus (dist. 59, c. Ordinatos), ad episcopatus officium pervenire patiantur; nec illum, qui virginum incestu pollutus esse asseritur: et qui talem ordinaverit, dignitatem episcopatus, sicut et ipse ordinatus, non obtinebit. Item jubet, ut unaquaeque provincia suo metropolitano sit contenta, et unusquisque contentus sibi concessis limitibus in alterius provincia nihil praesumat: nec emeritis in suis ecclesiis peregrini et extranei praeponantur ad exclusionem eorum qui bene de suorum civium testimonio merentur (dist. 61, c. Ne emeritis). Item jubet, ut nullus invitis detur episcopus (c. Nullus), nisi cleri et plebis et ordinis consensus et desiderium 129.1200B| inquiratur; tunc alter de altera eligatur ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus (quod evenire non credimus) potuerit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis clericis merito praeferantur, habeatque unusquisque suae militiae fructum in ecclesia, in qua suam per officia omnia transegit aetatem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari; et quos sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare. In eadem etiam jubet, ut ab illicitis abstineatur ordinationibus, ita dicens: Nullus ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit aut fuerit viduae maritus, ordinetur, sed irreprehensibilis, et qualem elegit apostolus (I Tim. III). Et inferius dicit: Et si quae sunt factae ordinationes 129.1200C| illicitae, removeantur, quoniam stare non possunt, nec discussionem nostram subterfugere.

Item praedictus papa universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis epistolam destinavit (epist. 3), in qua praecepit, ne ulli sacerdoti suos canones liceat ignorare (dist. 38, c. Nulli), nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Item, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat. Item, quod populus sit docendus (dist. 62, c. Docendus), non sequendus, eosque, si nesciunt quid liceat, quidve non, nos commonere, nec his consensum praebere debemus: Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Quem enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est ut per severitatem 129.1200D| congruentem regulis vindicemus.

XLVI.--S. SIXTUS III. ( Anno Christi 432.)

Sixtus tertius, natione Romanus, ex patre Sixto, sedit annos octo, menses octo, dies novemdecim. Hic ordinavit episcopos quinquaginta duos, presbyteros octodecim, diaconos duodecim. Hic, quia Epiphanium quemdam nobilem, quem Bassus excensul ingenuitate et praediis propriis privare nitebatur, apud Valentinianum Augustum adeo juvit, ut utrumque ejus munitus chirographo retineret, a praedicto Basso et Mariniano, cui praedictus pontifex praedium negaverat, quod Crescentius in Sicilia Romanae 129.1201A| Ecclesiae dederat, apud Augustum Valentinianum accusatus, quod Chrysogonam quamdam consecratam stuprasset: et tantum inde Augustus et mater ejus accensi sunt, ut a supradicti pontificis communione, et magna pars populi cum eis se suspenderent. Quapropter Valentinianus Augustus praedicti pontificis auctoritate synodum congregari jussit, in qua, licet aliter evadere posset, fugere volens suspicionem, coram quinquaginta sex episcopis se expurgavit. Nec ideo se expurgavit, sed ut aliis per hoc, qui noluerint, formam et exemplum daret; cum ex scripto et ordine synodali constet, illum debere crimen probare, qui objicit, et qui non probanda detulerit, jacturam se sustinere intelligat. Bassus vero a praedicta synodo est damnatus, et a Valentiniano 129.1201B| Augusto proscriptus.

Hic Orientalibus episcopis direxit epistolam (epist. 1), in qua eis rescribit, a quo et qualiter praedictum jurgium contra eum sit excitatum, et quo et quali fine sit terminatum; adjiciens in eadem epistola multa, quibus episcopi de reliquo muniti injustas oppositiones et malignorum accusationes secure rejicere valeant: quae idcirco hic non inserimus, quia superius eadem persaepe adnotata esse meminimus. Praedicti papae temporibus erat Hierosolymae quidam episcopus, nomine Polychronius, qui imprudentia senectutis in superbiam ductus, se universalem pontificem esse affirmabat, qui clericos de quacunque provincia ad se venientes inconsiderate, et non sine pretio levitas et sacerdotes ordinabat, 129.1201C| nec episcopum quemlibet absque digno munere consecrabat: et si ad ecclesiam illius regionis rogaretur consecrandam, non dabat auctoritatis suae faculam, nisi decem auri libras accepisset in remunerationem. Unde Sixtus papa Romae synodum octo episcoporum congregavit, et Euphemium episcopum, qui Polychronium de praedictis infamaverat, ut eadem coram omnibus fateretur, introduxit. Quo facto, tres episcopos, totidemque presbyteros, et duos diaconos electos, Hierosolymam miserunt. Qui congregatis illius regionis episcopis [septuaginta sex], et introductis quadraginta testibus, qui juxta Euphemii accusationem omnia comprobarunt vera esse de Polychronio, ipsum Polychronium damnarunt, et Euphemium etiam; ideo 129.1201D| quia ipse pontificem suum accusaverat, qui eum consecraverat. Sed Polychronius postea, propter compassionem et eleemosynam quas civibus suis obsessis erogaverat, revocatus et restitutus est a Sixto in pristinam sedem.

XLVII.--S. LEO I. ( Anno Christi 440.)

Leo, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit annos viginti et unum, mensem unum, dies tredecim. Hic ordinavit centum et nonaginta quinque [centum et octoginta quinque] episcopos, presbyteros autem octoginta et unum. Hic feliciter obiit IV Idus Aprilis. Hic epistolam destinavit universis episcopis 129.1202A| per Campaniam, et in universis provinciis constitutis (epist. 1), in qua multa prohibuit, quae et antecessores suos prohibuisse saepe supra meminimus. Videlicet praecepit, ne illi, qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, et qui etiam originali alicui conditioni alligati sunt, ad sacerdotii fastigium provehantur (dist. 54, c. Admittuntur), nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit qui aliquid in eos sibi vindicant potestatis. 2. Jubet etiam apostolicae sedis auctoritate, ab ecclesiasticis officiis et sacerdotali nomine arceri, si qui ex viduarum maritis, aut quibus fuerint numerosa conjugia, sunt admissi. 3. Decernit acriter vindicandum esse in eos clericos (14, q. 4, c. Nec hoc), qui usurariam pecuniam exercent, et in fenore 129.1202B| ditescere quaerunt: commonens etiam illud, ut, sicut non suo, ita non ex alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attentet, quia indecens est crimen suum commodis alienis impendere (dist. 46, c. Sicut).

Item in alia, quam universis Italiae episcopis scripsit (epist. 2), ut diligenter Manichaeos studeant circumquaque investigare, et a plebibus sibi commissis separare mandavit. Scripsit etiam omnibus episcopis per Siciliam constitutis epistolam (epist. 4), in qua arguit eos qui in sacramento illo, quod inter caetera Ecclesiae sacramenta [ordine exsecutionis] principale est, id est in baptismo, a Romanae Ecclesiae consuetudine discrepabant, ita ut baptismi sacramentum numerosius in die Epiphaniae, quam 129.1202C| in Paschali tempore celebrarent; nullam differentiam credentes esse inter diem qua Christus adoratur a magis, et diem qua ipse resurrexit a mortuis; cum proprie in morte Crucifixi, et in resurrectione mortui potentia baptismatis novam creaturam condidit ex veteri, ut in renascentibus et mors Christi operetur et vita (de Cons. d. 4, c. Proprie; et c. Si quis). Trina enim submersio triduanam Christi sepulturam imitatur, et ab aquis elevatio resurgentis est instar de sepulcro. Ipsa ergo qualitas docet celebrandae generaliter gratiae diem legitimum eum esse, in quo orta est et virtus muneris, et species actionis. Additur autem sane huic observantiae etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti sacra solemnitas, quae de paschalis festi pendet articulo 129.1202D| (de Cons. d. 4, c. Duo tempora). Alios vero dies huic observantiae miscendos esse prohibuit.

Scripsit idem praedictus papa Januario Aquilegiensi episcopo epistolam (epist. 3), in qua eum commonet, ne presbyteri, sive diaconi, vel subdiaconi, aut cujuslibet ordinis clerici qui ad catholicam fidem quam jampridem amiserant, rursum reverti ambiunt (2, q. 7, c. Saluberrimum; 1, q. 1, c. Omnis), in catholicam communionem recipiantur, priusquam errores suos, et ipsos auctores erroris, a se damnari sine ulla ambiguitate fateantur: quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque rectores, qui multam 129.1203A| saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.

Item ad Rustici Narbonensis episcopi consultationes respondens, epistolam scripsit (epist. 95), suadens ei, ut sanandis aegris spiritualem adhibeat medicinam, et dicente Scriptura: Noli esse justus multum (Eccle. VII), mitius cum eis agat, qui zelo pudicitiae modum videntur excessisse vindictae, ne diabolus, qui decipit adulteros, de adulterii exsultet ultoribus. Item, quia praedictus episcopus nimia adversitate turbatus vacationem ab episcopatus laboribus peroptabat, et vitam in silentio et otio degere magis, quam in his quae sibi commissa fuerant, permanere dicebat, commonet eum praedictus papa permanere in opere credito, et in labore 129.1203B| percepto, et constanter tenere justitiam, et benigne praestare clementiam. Odio enim (dist. 86, c. Odio) sunt habenda peccata, non homines. Corripiendi sunt tumidi, tolerandi infirmi, et quod in peccantibus severius castigari necesse est, non saevientis plectendum est animo, sed medentis. Item in eadem: 1. Nulla ratio sinit (dist. 62, c. Nulla), ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus sunt expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio constituti [consecrati]. Unde, cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur; quis ambigat, nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse donatum? Si qui tamen clerici ab istis pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, 129.1203C| et ordinatio eorum cum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Aliter autem consecratio vana est habenda, quae nec loco fundata est, nec auctoritate munita.

2. Item dicit, alienum esse a consuetudine ecclesiastica (dist. 50, c. Alienum), ut, qui in presbyterati honore, aut diaconii gradu fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi. 3. Item eamdem legem continentiae dicit esse ministris altaris, quae episcopis atque presbyteris. Item dicit (dist. 31, c. Lex), non omnem mulierem viro junctam, esse viri uxorem, quia nec omnis filius haeres est patris. 4. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos dicit esse 129.1203D| legitima, et inter aequales (32, q. 2, c. Non omnis); et cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit (27, q. 2, c. Cum societas), ut praeter sexus conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramenta (Ephes. V), dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale mysterium. Itaque si quis filiam suam viro cuilibet concubinam habenti in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi conjugato eam dederit; nisi forte illa prior mulier, et ingenua facta, et legitime dotata, et publicis nuptiis honestata videatur. Item, paterno arbitrio viris conjunctae carent culpa, si mulieres, quae prius a viris habebantur, 129.1204A| in matrimonio non fuerint: quia aliud est nupta, aliud concubina. 5. Item, ancillam a toro abjicere (32, q. 3, c. Ancillam), et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii est, sed profectus honestatis. 6. De his autem, qui in aegritudine poenitentiam accipiunt (de Poenit. d. 7, c. Nemo), et cum convaluerint eam agere nolunt, dicit talium negligentiam sane culpandam esse, sed non poenitus desperandam, ut crebris cohortationibus incitati, quod necessario expetiverunt, fideliter exsequantur. 7. De his autem, qui jam deficientes poenitentiam accipiunt, et ante communionem moriuntur, dicit ita: Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium 129.1204B| non differretur (24, q. 2, c. De communione). Nos autem, quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. 8. De his autem, qui nimio dolore perurgente rogant sibi dari poenitentiam (de Poenit. d. 1, c. Poenitentia), et cum Presbyter venit, daturus quod petebant, si dolor cessaverit, excusant, et nolunt accipere quod offertur, dicit: Dissimulatio haec potest non de contemptu esse remedii, sed de metu gravius delinquendi. Unde, cum poenitentia studiose petitur, non negetur. 9. De his qui poenitentiam professi sunt, sed in foro litigare coeperint, sic dicit: Aliud quidem est debita justa reposcere (de Poenit. dist. 1, c. Aliud), aliud propria perfectionis amore contemnere; sed illicitorum veniam postulantem oportet etiam a multis licitis 129.1204C| abstinere. Unde, si poenitens habet causam, quam negligere forte non debet, melius expetit ecclesiasticum quam forense judicium. 10. De his vero qui in poenitentia vel postea negotiantur (de Poenit. dist. 5, c. Qualitas), subjungit dicens: Qualitas lucri negotiantem aut excusat, aut arguit, quia est et honestus quaestus et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est vendentis et ementis commercio non intervenire peccatum. 11. (c. Contrarium. ) Contrarium enim est omnino ecclesiasticis regulis, cum Paulus dicat: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). » Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militia mundana voluerit implicare. 12. Illos qui in adolescentia, aut 129.1204D| metu mortis, aut captivitatis periculo poenitentiam gesserunt, dicit rem venialem fecisse, si postea timore lapsus incontinentiae uxoris copulam elegerunt. In quo tamen dicit, non se regulam constituere, sed quid sit tolerabilius aestimare quia nihil magis congruit, qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis. 13. Item propositum monachi, proprio arbitrio ac voluntate susceptum (20, q. 3; c. Propositum), non posse absque peccato deseri, quia quod Deo quis vovit debet et reddere (Psal. XLIX). Unde, si relicta singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus 129.1205A| est; si innocens sit militia, et honestum possit esse conjugium, electionem tamen meliorum deseruisse, transmigratio est. 14. Item, puellae quae non parentum coactae imperio (20, q. 1. c. Puellae), sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiamsi nondum gratia consecrationis accessit. 15. De his autem quae jam consecratae sunt, si postea nupserint, ambigi non potest crimen magnum admitti, ubi et propositum deseritur et consecratio violatur.

16. De parvulis a Christianis parentibus relictis, si nulla exstant indicia (de Cons. d. 4, c. Si nulla), quibus baptizati esse intelligantur, ne manifeste pereant, agendum est ut renascantur, quia quod 129.1205B| gestum non ostenditur, non sinit ratio ut iteratum videatur. Similiter, si qui ab hostibus parvuli capti sunt, et cum redierint, et ipsi, et caeteri de eorum baptismate incertitudinem habent, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas praesumptionis intervenit, ubi est diligentia pietatis. 17. Illos autem qui aliunde veniunt, et baptizatos quidem se sciunt (de Cons. d. 4, c. Hi de quibus), sed cujus fidei essent qui eos baptizarunt, se nescire fatentur, dicit non baptizandos esse, sed per manus impositionem catholicis esse copulandos. 18. Illi autem, qui parvuli baptizati, et a gentilibus capti sunt, si reversi communionem petierint, possunt sola manus impositione purgari, si convivio solo gentilium, et escis immolatitiis usi sunt; si autem 129.1205C| idola adoraverint, aut homicidiis aut fornicationibus contaminati sint, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam admitti non oportet. 1. Item, Anastasio Thessalonicensi primati praedictus papa aliam scripsit epistolam (epist. 82), in qua eum primo arguit, quia Atticum Aegypti metropolitanum injuste afflixerat, et ecclesiastico officio privaverat: ideo, quia vocatus adesse distulerat, infirmitatis tantum excusationem obtendens, et praefectum Illyrici ad miseriae cumulum in eumdem Atticum incitaverat, cum a sede Romana episcopum deponere sibi commissum non fuerat, praedicto papa ita attestante: Vices enim nostras ita credidimus tuae charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. 2. Itaque quia modum 129.1205D| mensurae suae exierat, quid servare totius usurpationis amputato excessu debeat, per singula prudenter informat, ita dicens: Igitur (25, q. 2, c. Igitur) secundum sanctorum canones, metropolitanos episcopos jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita ut a praestitutis regulis nulla aut negligentia aut praesumptione discedant. 3. De substituendis autem episcopis hanc servari jussit (dist. 32, c. Omnium), ut nec laicus, nec neophytus, nec secundae conjugis maritus, aut qui viduam habeat, vel habuerit, episcopus ordinetur; et cum de ipsius episcopis electione tractabitur, ille omnibus praeponetur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularit, 4. ita ut, si forte in aliam personam 129.1206A| partium se vota diviserint (dist. 63, c. Si forte), metropolitani judicio is alteri praeferatur, qui majoribus et studiis juvatur et meritis: tantum, ut nullus invitis populis et non petentibus ordinetur, ne civitas invita episcopum non optatum aut contemnat aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluerit. 5. Metropolitano vero defuncto (dist. 63, c. Metropolitano), cum in ejus locum alius fuerit subrogatus, provinciales episcopi ad civitatem metropolim convenire debebunt, ut omnium clericorum atque civium voluntate discussa, ex presbyteris aut diaconis illius ecclesiae optimus eligatur. Et jussit provinciales de nomine metropolitani, et similiter metropolitanum de persona cujuslibet consecrandi 129.1206B| episcopi, ad primatis referre notitiam, ut ordinatio rite celebranda sua firmetur auctoritate. 6. De conciliis autem episcoporum (dist. 18, c. De conciliis) praecepit, sicut sancti Patres salubriter ordinarunt, ut bis per annos singulos celebrentur. 7. Item, praecepit, ut episcopus, qui civitatis suae mediocritate despecta majorem ambierit (7, q. 1, c. Si quis), et ad ipsam se contulerit, ab aliena pellatur cathedra, sed et carebit et propria. Item, praecepit ut ad exhibendam perfectae continentiae puritatem nec subdiaconis carnale connubium concedatur. 8. Interdixit etiam, ne aliquis alienum clericum invito ipsius episcopo suscipiat (19, q. 2, c. Alienum), et non sollicitet, nisi id inter dantem et accipientem convenerit. 129.1206C| Item beatus et discretissimus papa Nicetae Aquilegiensi episcopo postulanti epistolam destinavit (epist. 77), in qua pro inspectione temporalium necessitatum, curatione adhibita, deliberatione salubri mandavit 1. ut mulieres, quae viris propriis captis, et in captivitatem abductis, aliis interim nupserant (34, q. 1, et 2, c. Cum per), prioribus viris de captivitate regressis reddi debeant, quia scriptum est quod mulier a Deo jungitur viro (Prov. XIX); et: quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX). Non tamen culpabilis judicandus est, et tanquam alieni juris pervasor habendus, qui personam ejus mariti, qui jam existimabatur non esse, assumpsit. 2. Si vero aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae ut malint his cohaerere quam ad 129.1206D| legitimum redire consortium, dixit eas merito esse notandas, ita ut etiam ecclesiastica communione priventur: quia de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod justa remissio poterat expiare. 3. De his, qui ad iterandum baptismum, vel metu coacti, vel errore traducti sunt (26, q. 7, c. Tempora), et contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscuntur, ea moderatione statuit cum eis esse agendum, ut per poenitentiae remedium, et per impositionem manus episcopalis, communionis unitatem recipiant.

Cum de ordinationibus sacerdotum in partibus Caesariensis episcopi ejusdem provinciae fierent 129.1207A| multa illicita, praedictus papa universis episcopis ejusdem provinciae scripsit (epist. 85), arguens eos (dist. 61, c. Miramur), quod ambientium praesumptio, et popularis tumultus intantum apud eos valebat, ut indignis quibusque pastorale fastigium et Ecclesiae gubernatio crederetur; dicens hoc non esse consulere populis, sed nocere; nec praestare regnum [regimen], sed augere discrimen, quia integritas praesidentium salus est subditorum; et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem (1, q. 1, c. Principatus), quem aut seditio extorsit et contulit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque non actibus offendit, ipsius tamen initii sui est periculosus [perniciosus] exemplo; et difficile est ut bono peragantur 129.1207B| exitu, quae malo sunt inchoata principio. Non ergo in cujusquam persona permittendum est, quod in institutis generalibus continetur: nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra divinae legis praecepta collatus. Item inferius: Omnis ecclesiastica disciplina dissolvitur, omnis ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subierunt ministerium perverso eligentium judicio indebitum obtinent principatum. Item in eadem inferius: Si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem (1, q. 1, et 25, q. 2, c. Si qui), qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec unquam ei sacramento intererunt, quod neglecto divino judicio immerito praestiterunt.

129.1207C| Item, Theodoro Forojuliensi episcopo aliam scripsit epistolam (epist. 89), in qua de his, qui in extremis poenitentiam petunt, eum sic instruit: Sollicitudinis tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo quod quaerendum esse videbatur, conferres, sed ut quoquo modo instruatur ambiguitas consulentis, quid de poenitentiae statu ecclesiastica habeat regula, non tacebo (dist. 1, de Poenit., c. Multiplex). Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et petentibus [confitentibus] actionem poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Si quis autem eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocunque 129.1207D| interceptus obstaculo a munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia pervenerit, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Et inferius: His autem (26, q. 6, c. His qui) qui in tempore necessitatis et periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae, et mox reconciliationis implorent, nec satisfactio interdicenda, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras vera conversio, dicente Propheta: « Cum conversus (Ezech. XXXIII), » etc. Si etiam amisso vocis officio, per integra sensus indicia postulant, non negetur illis actio poenitentiae, 129.1208A| nec gratia communionis. Et si aliqua aegritudinis vi ita fuerint aggravati, ut, quod paulo ante poscebatur, sub praesentia sacerdotis significare non valeant testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in Deum a fide discedendo peccaverint.

Idem papa in epistola ad Nicetam Aquilegiensem episcopum directa (epist. 84) dicit: Si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectaverit, sive ille sit clericus, sive laicus, ab Ecclesiae societate pellatur.

Item, in epistola ad Dioscorum Alexandrinum episcopum missa (epist. 79) praecepit ut in solemnitatibus, 129.1208B| quoties basilicam, ad quam itur, praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur.

Item, in epistola universis Campaniae episcopis missa (epist. 78) interdicit ne a postulantibus poenitentiam professio publice recitanda quaeratur (de Poenit. dist. 1, c. Quamvis); quia sufficit solis sacerdotibus conscientiarum delicta indicare confessione secreta. Sufficit enim illa confessio, quae primum Domino offertur, tunc etiam sacerdoti, qui peccatis poenitentium precator accedit.

Item, in illa epistola, quam Galliae regionis episcopis scripsit (epist. 86), affirmat chorepiscopos non alterius potestatis esse quam presbyteri sint. Chore enim villa dicitur: inde chorepiscopi villani 129.1208C| presbyteri intelliguntur, qui nec frontes signare, nec in missa quemquam possunt poenitentem reconciliare.

XLVIII.--S. HILARIUS. ( Anno Christi 461.) Hilarius, natione Sardus, ex patre Crispino, sedit annos sex, menses tres, dies decem. Hic ordinavit episcopos viginti duos, presbyteros viginti quinque, diaconos sex. Hic Romae multorum episcoporum synodum congregavit (syn. Romana, cap. 2, 3, 4), in qua omnium collaudatione corroboravit; ne quis. qui uxorem non virginem, et qui secundam duxit, et inscii litterarum, necnon et aliqua membrorum damna perpessi, et hi, qui ex poenitentibus sunt, ad sacros ordines aspirare audeant. Item, et quodcunque 129.1208D| quis commisit illicitum, aut a praedecessoribus suis invenit admissum, si proprium vult vitare periculum, damnabit. Item, generaliter interdixit ne quis unquam successorem sibi subrogare praesumat.

Item, in alia epistola, quam Ascanio episcopo destinavit (epist. 3), illos episcopos, qui sine metropolitani consensu consecrati fuerint, stare concessit, ita dicens: Licet hi, qui praeter notitiam atque consensum tuae dilectionis ordinati sunt sacerdotes, cum suis debuerant auctoribus submoveri; ne quid tamen in necessitate tanta decernamus austerum, eos, qui episcopi facti sunt, ita volumus permanere, si apostolicis praeceptionibus et sanctorum Patrum statutis non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil, quod 129.1209A| contra ecclesiasticam disciplinam veniat, sicut hactenus factum est, perpetretur.

XLIX.--S. SIMPLICIUS. ( Anno Christi 467.) Simplicius, natione Tiburtinus, et ex patre Castino, sedit annos quindecim, mensem unum, dies octodecim. Hic ordinavit episcopos triginta sex, presbyteros quinquaginta octo, diaconos undecim. Hic obiit VI Nonas Martii. Hic constituit ut presbyteri ad S. Petrum, et ad S. Paulum, et ad S. Laurentium manerent propter baptismum. Hic Joanni Ravennati episcopo epistolam scripsit (epist. 2), in qua eum arguit quod Gregorium violenter episcopum consecraverat, dicens illum privilegium mereri amittere, qui permissa sibi abutitur potestate (11, q. 129.1209B| 3, c. Privilegium). Et inferius in eadem: Denuntiamus autem, quod, si posthac quidquam tale praesumpseris, et aliquem seu episcopum, seu presbyterum, aut diaconum invitum facere forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis Ecclesiae, vel Aemiliensis, noveris auferendas.

Item, aliam epistolam scripsit (epist. 3) Florentino [Florentio], Equitio et Severo episcopis, in qua Gaudentio Aufiniensis Ecclesiae sacerdoti, quia contra statuta canonum et sua praecepta illicitas ordinationes perpetraverat, totam penitus ordinandi potestatem auferri praecepit, et Severum in supradicta ecclesia fungi illo officio injunxit, quo ille abusus esset convictus. Item, praecepit ut ministeria Ecclesiae, quae alienata a praedicto Gaudentio 129.1209C| fuerant, instantia praedicti fratris, id est Severi, praesumptor reparare cogatur (12, q. 2, c. De redditibus).

L.--S. FELIX III. ( Anno Christi 483.) Felix, natione Romanus, ex patre Felice presbytero, de titulo Fasciolo, sedit annos octo, menses undecim, dies octodecim. Hic ordinavit episcopos triginta et unum, presbyteros viginti septem, diaconos quinque. Fuit autem hic usque ad tempora Theodorici regis. Hic in epistola, quam destinavit universis episcopis per diversas provincias constitutis (epist. 1), mandavit, episcopos, presbyteros, diaconos, spontaneos seu coactos rebaptizatos, si resipiscunt, usque ad exitus sui diem in poenitentia 129.1209D| oportere jacere, ita ut nec etiam catechumenorum orationi intersint, et communio laica eis tantum in morte reddatur. Caeteros autem (de Cons. dist. 4, c. Eos quos), id est clericos sive monachos, vel monachas, seu laicas, utriusque sexus personas, quos violentia et periculo coactos iterationem baptismi subisse constiterit, vel qui aliquo commento se hujusmodi facinoris maculis dixerint non teneri; in poenitentia per triennium durare decernit, et per manus impositionem ad societatem recipi sacramenti, illo per omnia servato, ut nemo eorum ad ecclesiasticam militiam permittatur accedere. Illud etiam maxime cavendum instituit, ne quis episcoporum 129.1210A| aut presbyterorum in alterius civitate, vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris, aut in parochia presbyter aut episcopus in civitate suscipiat. Praedicti papae temporibus Glycerius imperator, quia eo in tempore episcopatus ex parte maxime pretio plus quam merito contingebat, edictum inde instituit dicens: Hoc mansura in aevum lege sanximus, ut quisquis ad episcopatum potentum personarum auxilio suffragante perveniens, saeculariter possideat, quae saeculariter fuerit consecutus, ut finitis unius anni metis noverit se episcopatu esse privandum. Hi vero qui talem consecraverint pari de sacerdotio sorte dejecti, similes poenas temerariae consecrationis exsolvant. Cives quoque 129.1210B| uniuscujusque urbis, quos acclamationes ambientium, non personae dignitas, quae petenda est, sed venalitas plectenda, sollicitat; sciant se patriae, cui tam male consulunt, habitatione pellendos, ac de suis facultatibus eruendos, fiscoque nostro esse permissos.

LI.--GELASIUS. ( Anno Christi 492.) Gelasius, natione Afer, ex patre Valerio, sedit annos quatuor, menses octo, dies octodecim. Fuit autem temporibus Theodorici regis et Zenonis Augusti. Hic ordinavit episcopos sexaginta septem, presbyteros triginta duos, diaconos duos. Hic migravit ad Christum XI Kalend. Decembr. Hic generale decretum destinavit ad universos episcopos per Lucaniam, et Brutios et Siciliam constitutos (epist. 1), 129.1210C| de ecclesiasticis institutis moderate pro temporis qualitate disponendis (dist. 55, c. Priscis); quae, ubi nulla rerum vel temporum perurget necessitas, regulariter custodienda praecepit. Sed quia suis in temporibus in multis locis Italiae officia clericalia belli famisque incursio consumpserat, ita ut usquequaque ministrorum servitium deficeret, sic paternorum canonum decreta libravit, ut clericum quemlibet a primo usque ad ultimum gradum infra anni spatium promovendum concederet (dist. 77, c Si quis). Laicum vero infra annum et sex menses, si nihil eorum, quae canonum censura prohibet, eis occurreret. Et his institutis, quae temporum necessitas fieri postulabat, paternorum canonum veterem formam esse instituit, quia non adversus majorum 129.1210D| scita nova lege proponitur, quod de acccidentis defectus remedio providetur.

Item, prohibuit ut in baptizandis consignandisque fidelibus nulla pretia exigantur (1, q. 1, c. Baptizandis), et, si qui hoc perpetrasse fuerint deprehensi, proprii honoris periculum sunt subituri. Item jussit, ut presbyteri modum debitum servent (dist. 95, c. Presbyteros), videlicet, non chrisma conficiant, non consignent, nec praesente quolibet episcopo, nisi jubeantur ab ipso, vel orare vel sedere praesumant nec acolythum nec subdiaconum faciant. Diaconos etiam (dist. 93, c. Diaconos) suam mensuram servare praecepit, scilicet, ut absque episcopo vel presbytero 129.1211A| baptizare non audeant, nisi his longe constitutis necessitas extrema compellat: quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur. Item, prohibuit ne ipsi in presbyterio sedeant, aut sacri corporis praerogationem sub conspectu episcopi vel presbyteri jus habeant exercendi, licet his absentibus. Item, dicit observantiam, quam sedes apostolica pio devotque proposito tenere studet (de Cons. dist. 1, c. Basilicas), eam quemquam pontificum vel sequentium ordinum, refutare indignum est.

Item, jubet ordinationes presbyterorum et diaconorum non fieri nisi certis diebus (dist. 75, c. fin.), id est, quarti et septimi et decimi mensis jejunio, et etiam in Quadragesimae initio, et mediana quadragesimali die Sabbati circa vesperam celebrandas 129.1211B| esse sancivit. Virgines autem (20, q. 1, c. Devotis) nisi in Epiphania, aut Albis Paschalibus, aut apostolorum natalitiis velare prohibuit, nisi ipsae languore correptae implorent, ne de hoc saeculo sine hoc munere exeant. Prohibuit etiam quod nec divina auctoritas delegit, nec forma canonum praestituit, et ita eis ecclesiastica sunt inferenda praesidia, ut nihil committatur illicitum. Item, jubet (dist. 54, c. Generalis), ne quis episcopus, presbyter, aut diaconus, aut aliqui eorum, qui monasteriis praeesse noscuntur, servum aut originarium nolentibus dominis retineat, ecclesiasticae servituti, vel religiosis congregationibus applicet, nisi dominorum voluntate sub testimonio scripturae prius absolvantur; alioquin proprii honoris periculum se subituros esse non ambigant.

129.1211C| Item, de Clericis (14, q. 4, c. Clerici), qui negotiationibus imminent, dicit: Proinde hujusmodi aut ab indignis posthac quaestibus noverint abstinendum, et ab omnibus cujuslibet negotiationis ingeniis, cupiditateque cessandum, aut in quocunque gradu positi sint, mox a clericalibus officiis abstinere cogantur. Item, dicit illis (dist. 35, c. Usque adeo) qui daemoniis aliisque passionibus irretiti sunt, mysteria sacra tractare non liceat. Illos autem, qui se sacris virginibus temere sociant, et post dicatum Deo propositum, incesta sacrilegaque miscent foedera, protinus a sacra communione jubet detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi; sed his de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, Viaticum dandum esse concessit. Secundas 129.1211D| nuptias laicis quidem non negat: ad clericale venire collegium eosdem penitus vetat. Item, dicit: Quisquis propriam Ecclesiam deserens, ad aliam, nullis existentibus causis, putaverit transeundum, temereque fuerit susceptus et promotus; vel ipse, vel susceptor ejus, reverendorum canonum atque praeceptorum constituta non effugiet, quae de hujusmodi praesumptoribus praefixere servanda. Item, inferius dicit: Quos constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, non sine periculo facinus tale perpetrantes, quia dantem simul et accipientem damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit (Act. VIII)

Item, arguit eos qui novas basilicas sub defunctorum 129.1212A| nomine absque praecepto sedis apostolicae praesumebant sacrare (de Cons. d. 1, c. De locorum). Quod ideo facit, quia multi eo in tempore etiam in nomine infidelium defunctorum constructiones aedificabant, et sacris processionibus audacter instituebant. Item, valde arguit, et duriter increpat, et sub honoris proprii dispendio jacere affirmat sacerdotes illos qui feminas sacris altaribus ministrare, et cuncta, quae non nisi virorum famulatui sunt deputata, sexum, cui non competit, exhibere faciunt et permittunt. Item, jubet, tam de redditu quam de oblatione fidelium quatuor fieri portiones (12, q. 2, c. Quatuor); quarum una sit pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis est applicanda, et hanc huic operi veraciter praerogatam locorum 129.1212B| doceat instauratio sanctorum manifesta: quia nefas est, si sacris aedibus destitutis, in lucrum suum praesul impendia his designata convertat. Ipsam nihilominus ascriptam pauperibus portionem, quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur; tamen oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri. Et, ne illa quae praemiserat negligantur, subinfert: Nec clericorum quisquam (2, q. 2, c. Quapropter) se hujus offensae futurum confidat immunem, si in hisque salubriter sequenda deprompsimus, sive episcopum, sive presbyterum, sive diaconum viderit excedentem, si non protinus ad aures nostras deferre curaverit, probationibus duntaxat competenter adhibitis, ut transgressoris ultio fiat, et caeteris interdictio 129.1212C| delinquendi.

Item in epistola Siculis episcopis destinata (epist. 2) dicit: Praesulum nostrorum emanavit auctoritas (16, q. 3, c. Praesulum), ut facultates ecclesiae episcopi ad regendam habeant potestatem; ita tamen ut viduarum, pupillorum atque pauperum, necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Item inferius: Si facultates Ecclesiae (13, q. 2, c. Facultates), necnon et dioeceses, quae ab aliquibus possidentur episcopis, jure sibi vindicent, quod tricennalis lex conclusit: quia ita imperatorum emanat auctoritas, ut ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit.

Idem papa breviter adnotavit, quid de Scripturis divinis catholica Ecclesia suscipiat, et quid vitare 129.1212D| debeat. Et de Veteri Testamento dicit: Genesis librum unum, Exodi librum unum, Levitici librum unum, Numeri librum unum, Deuteronomii librum unum, Jesu Nave librum unum, Judicum librum unum, Ruth librum unum, Regum libros quatuor, Paralipomenon libros duos, Psalmorum librum unum, Salomonis libros tres, Proverbiorum lib. I. Ecclesiastis librum 1, Cantica canticorum librum 1, Sapientiae librum 1, Ecclesiastici librum 1, Isaiae librum 1, Jeremiae lib. 1, Ezechielis librum 1, Danielis librum 1, Osee librum 1, Amos lib. 1, Michaeae librum 1, Joelis librum 1, Abdiae librum 1, Jonae librum 1, Nahum librum 1, Habacuc librum 1, Sophoniae librum 1, Aggaei librum 1, Zachariae librum 1, 129.1213A| Malachiae librum 1; historiarum vero veterum, Job librum 1, Tobiae librum 1, Esdrae libros duos, Esther librum 1, Judith librum 1, Machabaeorum libros duos. De Scripturis autem Novi Testamenti recipit Evangeliorum libros 4 Matthaei, Marci, Lucae, et Joannis; item Actus apostolorum librum unum: Epistolas vero Pauli quatuordecim, Apocalypsis Joannis librum unum; item canonicas Epistolas septem, Petri apostoli duas, Jacobi unam, Joannis tres, Judae Zelotis apostoli unam.

Item sancta Romana Ecclesia non prohibet suscipi sanctam synodum Nicaenam, in qua Arius damnatus est: sanctam synodum Constantinopolitanam, in qua Macedonius item damnatus est: et Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est: et Calcedonensem, 129.1213B| in qua Nestoriana et Eutychiana haeresis simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt, et si qua sunt a sanctis Patribus concilia hactenus instituta, post istorum quatuor auctoritatem custodit et recipit. Haec etiam opuscula sanctorum Patrum in Ecclesia recipiuntur: Opuscula Caecilii, Cypriani martyris et episcopi, Gregorii Nazianzeni, Basilii Cappadoceni episcopi, Athanasii Alexandrini, Joannis Constantinopolitani, Theophili Alexandrini, Cyrilli Alexandrini, Hilarii Pictaviensis, Ambrosii Mediolanensis, Augustini Hipponensis, Hieronymi presbyteri, Prosperi, Leonis papae epistola ad Flavianum episcopum destinata, contra cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputavit, et non eam venerabiliter suscepit, anathema sit. Item, opuscula 129.1213C| et tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sancta Romana Ecclesia deviaverint, legenda decrevit.

Item, decretales epistolas, quas Romani pontifices scripserunt; item, sanctorum martyrum gesta. Sed quaedam eorum ideo a Romana respuuntur Ecclesia, quia eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur. Item Vitas Patrum Pauli et Antonii, et omnium eremitarum; quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronymus. Item, Actus Silvestri papae, licet scriptoris nomen ignoretur. Item, scripturam de Inventione sanctae crucis, et aliam scripturam de Inventione capitis Joannis Baptistae recipiendas esse, et cum cautela legendas. Item, de Rufino et Origene ita sentimus, sicut Hieronymus 129.1213D| de ipsis sensit et notavit. Chronicum Eusebii Caesariensis, et ejusdem Ecclesiasticae Historiae libros propter singularem notitiam non usquequaque Ecclesia abjicit. Item Orosii historiam laudat, et opus Sedulii et Juvenci.

Ista autem, quae sequuntur, apocrypha esse dicit, et penitus-respuenda: In primis Ariminensem synodum; item, Itinerarium Petri apostoli, quod dicitur Clementis; Actus Andreae apostoli, Thomae apostoli, Petri apostoli, Philippi apostoli, Evangelium Thadaei apostoli, et Jacobi Minoris, et Barnabae et Thomae et Bartholomaei, et Andreae; et Evangelia, quae falsavit Lucianus, et quae falsavit Ysithius; 129.1214A| librum de Infantia Salvatoris, et de Nativitate ejus, et de Maria vel obstetrice; et librum, qui dicitur Pastoris; et illos libros, quos fecit Leutius; et illum librum, qui dicitur Fundamentum; et qui appellatur Thesaurus; et librum de Filiabus Adae; et Actus Theclae et Pauli apostoli; et librum qui dicitur Nepotis, et librum Proverbiorum, Sixti nomine praenotatum; et Revelationem, quae dicitur Pauli apostoli; et illam, quae dicitur Thomae; et illam, quae dicitur Stephani: item, librum qui dicitur Transitus, id est assumptio S. Mariae; et librum de Poenitentia Adae: et de Ogia gigante; et librum, qui dicitur Testamentum Job; et librum, qui dicitur Poenitentia Jamne et Mambre; et qui dicitur Judae apostoli; et qui dicitur canones apostolorum; et qui 129.1214B| dicitur Sortes apostolorum: et qui dicitur Physiologus, ab haereticis conscriptus, et B. Ambrosii nomine signatus; et Historiam Eusebii Pamphili: et Opuscula Tertulliani, et Lactantii, et Africani, et Posthumiani, et Galli, et Montani, et Priscillae, et Maximillae, et Fausti Manichaei, et Commodiani, et alterius Clementis Alexandrini, et Tharsi Cypriani, et Arnobii, et Thonii, et Cassiani presbyteri Galliarum, et Victorini Pictaviensis episcopi, et Fausti Regiensis Galliarum, et Frumentini caeci; Contende [ f. Comment. de] Christo; et epistolam Jesu ad Abagarum, et Abagari ad Jesum: et passionem Quirici, Julittae, et Georgii: et scripturam quae appellatur Salomonis contradictio; phylacteria omnia, quae non angelorum, sed daemonum nominibus conscripta 129.1214C| sunt.

Haec, et his similia, quae docuere Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus, et qui simili errore defecerunt: Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus; Apollinaris, Valentinus, sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabatius, Callistus, Donatus, Eustachius, Jubianus, Pelagius, Julianus Edanensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus, Nestorius Constantinopolitanus, Dioscorus, Eutyches, Petrus, et alius Petrus; e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit: Acatius Constantinopolitanus cum consortibus suis: necnon et omnes haereses, quas ipsi eorumque discipuli, 129.1214D| sive schismatici, docuerunt, vel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, verum etiam ab omni catholica Romana Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus, sub anathematis insolubili vinculo confitetur praedictus papa Gelasius esse damnata.

Gelasius praedictus papa ( in tomo de anathematis Vinculo ) multa rationabiliter ponit contra eos qui dicunt hominem anathematis vinculo innodatum jam solvi posse, quia insolubile et perpetuum est vinculum anathematis, ita inter caetera dicens: Qui in errore sunt, sententia erroris obstricti sunt: et 129.1215A| quan diu in eo manent, nullatenus absoluti sunt; sicut nec ipse error, in quo sunt, absolvetur. Error enim ipse nunquam veniam promeretur, sed qui eo veraciter caruerit, atque ab ejus participatione discedit. Quandiu ergo error in eis est, damnationem suam tenet, et nunquam absolvitur, quia error semper poenam meretur. Participes vero ejus, aut semper sunt ejus poenae participes, si in eodem perstare non desinant; aut si ab eodem recesserunt, quantum alieni ab errore facti sunt, et ab ejus participatione discreti, tantum et a poena ejus erunt consequenter alieni. Erranti enim haec eadem poena praefigitur, quandiu manet errans, eadem poena constringitur, quia errans non potest esse sine poena. Erranti [poena errati] enim haec eadem poena perpetua est, et nunquam solvenda, quandiu 129.1215B| errans esse perstiterit; quia si errans esse destiterit, poena, quae erranti est praefixa, perpetua non erranti, id est, alteri effecto, quam cui praefixa est, non solum potest esse perpetua, sed jam nec esse poena: non est enim ipse, cui praefixa est; erranti enim praefixa est, non, non erranti. Quae enim erranti praefixa est perpetua est, et perpetuo constringit errantem; non errantem, non potest jam tenere. Item inferius: Quod in Acatii sententia rationabiliter intuendum est; in qua si dictum est, Nunquam es resolvendus; non est tamen adjectum: Etiamsi resipueris, etiamsi ab hoc errore discesseris, etiamsi praevaricator esse destiteris. Quapropter in aperto est ita dictum: Nunquam solvendus; sed talis scilicet, qualis et ligatus est, non autem talis effectus, sicut ligatus [qui sicut ligandus] 129.1215C| non erat, sic absolutus esse docebatur: sicut carebat obligatione [cum obligationis causa] si causa caruisset, sic utique absolutus existeret, quatenus et ipse non necessitate dictae sententiae videretur quodammodo non posse jam solvi, non [nam] talis effectus, et obligatione carens fieret absolutus, et circa tales praefixa sententia nullo modo insolubilis redderetur. Sed quia nec ipse quaesivit, nec quaerens abjectus ipse in se insolubilem fecit esse scientiam, qui talis permanere delegit, qualis veraciter non possit absolvi, et voluit talis effici, circa qualem effectum non habet licentiam permanendi. Item inferius in eodem dicit: Inferior quippe sedes potiorem absolvere non potest. Sola ergo potior inferiorem convenienter absolvit.

Item in commonitorio Fausti magistri legationis 129.1215D| officio fungentis ita dicit: Veniam sibi dari proponunt. Legatur (22, q. 2, c. Legatur), ex quo est religio Christiana, vel certe detur exemplum in Ecclesia Dei a quibuslibet pontificibus, ab ipsis apostolis, ab ipso denique Salvatore, veniam, nisi corrigentibus, non fuisse concessam: auditum autem ab isto zelo [sub isto coelo] nec legitur omnino, nec dicitur, quod eorum voce depromitur, Date nobis veniam, ita ut nos [dum tamen nos] in errore duremus. Item inferius: Mortuos suscitasse legimus Christum (Matth. IX; Marc. V; Joan. XI), in errore mortuos absolvisse non legimus. Et qui hoc certe faciendi solus habuit potestatem, beato Petro principaliter mandat apostolo: Quaecunque ligaveris super terram, ligata erunt et 129.1216A| in coelo: et quae solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI). Super terram, inquit: nam in hac legatione defunctum nunquam dixit absolvi. Quod ergo nunquam factum est, vel mente concipere formidamus, scientes, in divino judicio non posse penitus excusari. Item inferius: Nullum fas est nobis cum hominibus alienae communionis inire certamen, divina Scriptura monente: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita (Tit. III) sciens, quia hujusmodi delinquit homo, et proprio judicio condemnatur. Item, inferius: Remitti culpa de praeterito potest, correctione sine dubio subsequente: nam si deinceps fingitur [sinitur] mansura perversitas, non est benignitas remittentis, sed consentientis [assensio] annuntiatio.

129.1216B| Item, praedictus papa in epistola, quam destinavit Anastasio imperatori, dicit (dist. 95, c. 2): Duo sunt quippe, imperator Auguste, quibus principaliter hic mundus regitur: Auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino examine sunt reddituri rationem. Impeti possunt humanis praescriptionibus, quae divino sunt judicio constituta; vinci autem quorumlibet potestate nox possunt. Item scriptum legisti: « Meliora sunt amici vulnera, quam inimici oscula (Prov. XXVII). »

LII.--S. ANASTASIUS II. ( Anno Christi 497.) Anastasius, natione Romanus, ex patre Petro, sedit annum unum, menses undecim, dies viginti 129.1216C| duos. Fuit autem temporibus Theodorici regis. Hic ordinavit episcopos sedecim, presbyteros duodecim. Obiit autem XIV Kalend. Decembris. Hic in epistola, quam Anastasio imperatori direxit, inter caetera probat, eos, quos Acacius baptizavit, vel ordinavit etiam post damnationem suam, nullam portionem laesionis attingere, dicens: Nam, secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem (dist. 19, c. Secundum), serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius, vel quos sacerdotes vel levitas secundum canones ordinavit, ulla ex nomine Acacii portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum, quod procul sit ab Ecclesia, sive ab adultero, sive a fure sit datum, ad percipientem 129.1216D| munus pervenit illibatum: quia vox illa qua declaratur ac dicitur: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto et igni (Matth. III), omnem maculam humanae pollutionis excludit. Item ad idem probandum subjungit: Nam et Judas, cum fuerit sacrilegus et fur, quidquid egit inter apostolos, pro dignitate commissa beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt. Item ad idem inferius: Quidquid ad hominum provectum quilibet in Ecclesia minister pro officio suo videtur operari, hoc totum continet implendo [contineri implente] divinitatis effectu, ita et ille [ita ille], per quem Christus loquitur, Paulus affirmat: « Ego plantavi, sed Dominus incrementum dedit (I Cor. III). » Et hic, cujus nomen dicimus esse reticendum, 129.1217A| male bona ministrando, sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis obtinuit. Quod si est [Quod cum ita sit] aliquorum intantum se extendens curiosa suspicio, ut imaginentur prolata [prolato] a papa Felice judicio, postea inefficaciter in sacramentis, quae Acacius usurpavit, egisse ac perinde eos metuere, qui vel in consecrationibus, vel in baptismate mysteria tradita susceperunt, ne irrita divina beneficia videantur, meminerint in hac quoque parte similiter tractatum praevalere superiorem, quia non sine usurpato hoc nomine sacerdotum adjudicatus hoc egit, in quo virtutem suam obtinentibus mysteriis, in hoc quoque aliis rea sibi persona non nocuit. Nam et ad illum pertinuit, quod tuba Davidica canitur ita: 129.1217B| Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum (Psal. LXXXVII), etc. Nam semper superbia sibi, non aliis ruinam facit. Unde, cum sibi sacerdotis nomen usurpaverit condemnatus, in ipsius verticem superbiae tumor inflictus est; quia non populus, qui in mysteriis [ministeriis] donum ipsius sciebat [sitiebat], exclusus est, sed anima sola, quae peccaverat, judicio justo proprie erit obnoxia: quod ubique numerosa Scripturarum testatur auctoritas [instructio ].

A praedicti vero papae communione, sicut in gestis Romanorum pontificum legitur, multi ex clero Romanorum urbis se suspenderunt; ideo, quia sine consilio eorum Photino Thessalonicensi diacono communicavit, qui erat communionis Acacii: et quia occulte Acacium voluit revocare, sed divino 129.1217C| nutu percussus, ad effectum hoc perducere non potuit.

LIII.--S. SYMMACHUS. ( Anno Christi 498.) Symmachus, natione Sardus, ex patre Fortunato, sedit annos quindecim, menses septem, dies viginti septem. Hic ordinavit episcopos centum et octodecim, presbyteros nonaginta, diaconos sedecim. Fuit autem temporibus Theodorici regis, et Anastasii Augusti. Hic et Laurentius uno die in contentione ordinati sunt: Symmachus in Lateranis, Laurentius in ecclesia B. Mariae. Et quia hujus dissensionis seditio apud ipsas partes terminari non potuerat, uterque Ravennam ad regium judicium missi sunt; sed Symmachus Theodorici regis judicio in sedem 129.1217D| reductus est et firmatus eo quod major et dignior pars cleri et plebis suae electioni consenserat: Laurentius autem a Symmacho postea misericordiae intuitu Nuceriae episcopus constituitur. Sed transacto anno a die ordinationis suae quarto, quidam zelo invidiae ducti, adulterii crimine et aliis multis apud regem eum diffamaverunt: ad quod confirmandum falsos testes subornaverunt, et Laurentium revocaverunt, et chrisma eum consecrare effecerunt. Et clerus et populus iterum divisus, alii Symmacho, alii adhaerebant Laurentio; et quasi ad praedictae dissensionis impetum comprimendum, quibusdam Romanis id efficientibus, Petrus Altinae urbis 129.1218A| episcopus a rege Romam, ut sedis apostolicae visitator, mittitur. Inter haec caedes et homicidia undique committebantur. Nam ex communicantibus Symmacho, quicunque clerici et laici, virgines etiam, publice aut occulte in manus persequentium incidebant, occidebantur, aut plagis aut verberibus affligebantur. Solus autem Faustus exconsul ex parte Symmachi et Ecclesiae repugnabat. Hac periculi necessitate Symmachus compulsus, regis consensu synodum congregavit ( synod. Rom. ), cui centum et quindecim episcopi interfuerunt. Qui rege consentiente, et ecclesiastica regula exigente, quia nihil de objectis Symmacho comprobari ab accusantibus eum potuit, ipsum immunem ab objectis et liberum esse unanimiter judicarunt, et Laurentium Nucerinum, 129.1218B| et Petrum Altinatem, velut eos, qui papa vivente sedem romanam invaserant, pariter condemnaverunt. Hic confessor Christi ad ipsum IV Kalend. Augusti migravit.

Hic papa frequentes ambitus, atque Ecclesiae nuditatem, vel populi collisionem, quae molesta et iniqua incompetenter episcopatum desiderantium persaepe generavit aviditas, ut exstinguatur futuris praesumptio tam perniciosa temporibus, in synodo constituit, ut si quis presbyter (dist. 79, c. Si quis.), aut diaconus, aut clericus papae incolumi, et eo inconsulto, aut subscriptionem pro Romano pontificatu commodare, aut sacramentum praeripere tentaverit, aut aliquid certo suffragio polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare 129.1218C| atque decernere, loci sui dignitate vel communione privetur. Si vero, quod absit, transitus papae inopinatus evenerit (dist. 79, c. Si transitus), ut de successoris sui electione non possit ante decernere, si quidem in unum se totius ecclesiastici ordinis electio inclinaverit, consecretur electus episcopus; si enim, ut fieri assolet, studia coeperint esse diversa eorum, de quibus certamen emerserit, vincat sententia plurimorum; sic tamen, ut sacerdotio careat, qui captus promissione, non recto judicio de electione decreverit.

Item praedictus papa in epistola, quam Caesario episcopo scripsit, de multis ejusdem consultationi respondit, ita dicens: 1. Possessiones ergo (16, q, 1, c. Possesiones), quas unusquisque ecclesiae proprio 129.1218D| dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque distractionibus, vel quocunque argumento non patimur, nisi forsan aut clericis honorum meritis aut monasteriis, religionis intuitu, aut certe peregrinis, si necessitas largiri suaserit: sic tamen, ut haec ipsa non perpetue, sed temporaliter perfruantur. 2. Item, in eadem commonet, ut illi, qui rerum ecclesiasticarum promissione praemissa ad sacerdotium nituntur accedere, desideriorum talium priventur effectu. 3. Item, raptores viduarum vel virginum (36, q. 2, c. Raptores) ob immanitatem tanti facinoris detestatur illos vehementius persequendo, qui sacras virgines volentes vel invitas suo matrimonio sociare tentaverint, 129.1219A| quos a communione jubet suspendi. 4. Item, viduas (27, q. 1, c. Neque), quae in religioso proposito diurna observatione permanserint, transire ad nuptias prohibet. Similiter et virgines, quas annis plurimis in monasteriis egisse aetatem contigerit. 5. Item ne ullus per ambitum ad episcopatus honorem permittatur accedere (1, q. 1, c. Nullus), et potentes personas minime suffragatrices adhibeat, nec ad decretum sibi faciendum clericos vel cives subscribere, adhibito cujuslibet generis timore, compellat, vel praemiis quibuslibet hortetur (1, q. 6, c. Si quis). Decretum sine testatoris [visitatoris] praesentia nemo conficiat, cujus testimonium clerus et civium potest unanimitas declarare.

Item, idem in alia synodo (Romana V) de oblationibus 129.1219B| fidelium, et de multis praecepta decretalia composuit, ita dicens: Omnibus summopere convenit observare, ut oblationes fidelium a nemine praesumantur, et absque consensu et voluntate episcopi, in cujus dignoscuntur esse parochia, possideri vel haberi tententur, quoniam multi memores sui pro remissione peccatorum suorum, et pro aeternae vitae mercatione, de facultate sua tam rerum mobilium quam immobilium quaedam per scripturas ecclesiis tradiderunt, et Deo creatori suo perpetualiter habenda dederunt. Quae et caetera a diversis minus Deum timentibus eatenus mortifera calliditate tenentur, ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam, nec intueri corde possunt diem judicii, dum nimiae cupiditatis delectantur ardore: unde tale judicium super eos fiat, ut aut 129.1219C| manifeste haeretici, quia Ecclesiam Dei scindunt, et anathematizati, atque ab Ecclesia Dei extorres habeantur; aut per satisfactionem Ecclesiae ad poenitentiam, et demum, juxta regulas ecclesiasticas ad reconciliationem, et, si digni inventi fuerint, ad commutionem recipiantur, Item: Qui res Ecclesiae delegatas et Domino oblatas absque proprii episcopi jussu possidens, praesumpserit deinceps tenere quocunque in loco, et veritate comperta dissimulaverit, aut renuerit reformare, a liminibus ejusdem [limiu. ecclesiae ab episcopo ejusd.] loci prius arceatur. Debet esse tamen provisio, ut vindictam admonitio manifesta praecedat, et res usurpatas injuste qui abstulit, aut injuste ablatas retinet, aequitate patrocinante legibus restituat. Quod si neglexerit, et necessitas compulerit, demum praedonem 129.1219D| sacerdotalis districtio maturata percellat. Item, inferius: Valde iniquum et ingens sacrilegium est, ut quaecunque vel pro remedio peccatorum, vel salute aut requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae contulerit, aut certe reliquerit, ab his, quibus haec maxime servari convenit, id est, Christianis, et Deum timentibus hominibus, et super omnia a principibus, et primis regionum, in aliud transferri vel converti. Propterea, qui haec non praeviderit, et aliter quam scriptum est, praedia ecclesiis tradita petierit, vel acceperit, vel possederit, vel injuste defenderit, aut retinuerit, nisi se cito correxerit, quo iratus Deus animas perculit, anathemate feriatur, sitque accipienti, et danti, vel [et] possidenti anathema. 129.1220A| Item, inferius: Generaliter vero (16, q. 1, c. Generaliter), quicunque res ecclesiae confiscare, aut competere, aut pervadere periculosa aut sua infestatione praesumpserit, nisi se citissime per ecclesiae, de qua agitur, satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate feriatur. Similiter et hi, qui res ecclesiae jussu vel largitione principum, vel quorumdam potentum, aut quadam invasione, aut tyrannica potestate retinuerint, et filiis vel haeredibus suis haereditarias reliquerint, nisi cito res Dei, a pontifice admoniti, agnita veritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur. Ferro enim abscindenda sunt vulnera, quae fomenta non sentiunt (16, q. 1, c. Ferro). Item, inferius: Omne quod irreprehensibile est., catholica defendit Ecclesia. Non licet ergo imperatori (dist. 10, c. Non 129.1220B| licet), vel cuiquam pietatem custodienti, aliquid contra mandata divina praesumere, nec quidquam, quod evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviat, agere. Injustum enim judicium (11, q. 3, c. Injustum), et diffinitio injusta regio metu vel jussu a judicibus ordinata, non valet, nec quidquam quod contra evangelicam, vel propheticam, aut apostolicam doctrinam constitutionemve eorum, sive sanctorum Patrum, actum fuerit, stabit; et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit, omnino cassabitur.

LIV.--S. HORMISDA. ( Anno Christi 514.) Hormisda, natione Campanus, ex patre Justo, sedit annos novem, dies quatuordecim. Fuit autem 129.1220C| temporibus regis Theodorici et Anastasii Augusti, a consulatu Senatoris, usque ad consulatum Symmachi et Boetii. Hic ordinavit episcopos quinquaginta quinque, presbyteros viginti et unum. Obiit autem catholicae fidei defensor VIII Idus Augusti. Hic consensu et consilio regis Theodorici, legatos suos direxit in Graeciam, dans illis mandatum ut Graecos, propter Petrum Alexandrinum et Achatium Constantinopolitanum, quibus participaverunt, anathematis vinculo obligatos sub satisfactione absolverent. Sed nihil egerunt, quia Anastasius Augustus libello rectae fidei consentire noluit, eo quod et ipse Eutychianus erat. Itaque Romanos legatos ad fidei suae errorem inclinare desiderans, muneribus oblatis eos corrumpere nitebatur. Illi autem, contemptis muneribus, 129.1220D| de haereticorum participatione Romanae sedi satisfactionem debere fieri insistebant. Unde imperator furore accensus, eosdem per posterulam ejectos, et periculosae navi impositos, remisit; praecipiens ut nullam civitatem ingrederentur, ne fidei epistolas saltem in transitu catholicis ostendere possent. Sed quia eas per omnes civitates expositas a complicibus suis postea comperit, commotus in ipsum Romanum pontificem fertur ei scripsisse, ita inter caetera dicens: Jubere nos volumus, non nobis juberi. Sed eodem tempore divinitus fulmine percussus interiit. Sumpsit autem post illum imperium Justinus orthodoxus; quo adjuvante, postmodum Graeci poenitentia de errore Acacii suscepta, ad sedis apostolica 129.1221A| communionem redierunt. Hic clerum constituit, et psalmis erudivit.

Hic in epistola, quam universis Hispaniae episcopis destinavit (epist. 4), ut in episcopis ordinandis cura adhibenda sit perspicua, evidenter ostendit dicens: Irreprehensibiles esse convenit, quos praeesse necesse est corrigendis, nec quidquam illi deesse personae, penes quam est religiosae [religionis] summa et substantia disciplinae. Existimet unusquisque pretium Dominici gregis, ut sciat, quod meritum constituendi debeat esse pastoris. Item: Longa debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur Ecclesiae. Item: Emendatiorem convenit esse populo, quem necesse est orare pro populo. Item prohibet ne beneficium per impositionem manus, quae Domini 129.1221B| esse [divina esse] creditur, pretio comparetur: quia ante oculos esse convenit, qua Simon Magus Spiritum sanctum volens redemptione mercari, apostoli fuerit detestatione percussus (Act. VIII). Item de illo, qui non vendit, sed vendenti consentit, ita subjungit: Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Procul dubio contra mandata committit, et qui habet peccatum proprium, et qui sequitur alienum. Incassum resistit avidus [animus] cupiditati, si non resistit et timori.

Item, in alia epistola, quam presbyteris et diaconibus et archimandritis Coelesyriae direxit, de clericis in adulterio deprehensis, ita dicit: Ecce manifestissime constat, quia secundum quod et tituli antiquorum Patrum a S. Joanne papa transmissi, et 129.1221C| trecentorum et octodecim episcoporum sententia, sed et canones Gallicani continere videntur, clerici in adulterio deprehensi, et aut ipsi confessi, aut ab aliis revicti, ad honorem redire non possunt, et si qui sunt, quibus suprascripta sanctorum Patrum severitas minime placet, sciant se eorum sententias reprehendere vel condemnare: cum hoc facere non sit in eis misericordia; sed est ista benignitas justitiae inimica, videlicet criminosos palpare, et vulnera eorum usque in diem judicii incurata servare. Si autem eos durissimam poenitentiam per plures annos agere videmus, ipsis et saluti eorum consulere, et canonum statuta debemus servare. Cum vero in aliquibus nec compunctio, nec humilitas, nec orandi nec plangendi instantia appareant, possumus agnoscere, si ad honorem 129.1221D| pristinum redierint, cum quanta negligentia et inimica animae securitate permaneant: credentes, quod sic eis non acta digne poenitentia dimisit Deus, quomodo sacerdotes indulsisse videntur. Vere dico, quia illi ipsi, quibuscum periculosa et falsa misericordia indulgere videmus, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis damnandi advenerint, contra nos ipsos causas dicturi sunt, dicentes, quod, dum aut asperitatem linguae eorum expavimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes eorum libenter accipimus, nos eos, dum illis inutiliter indulgemus in peccatis permanere, aut ipsa peccata etiam augere permiserimus, non recordantes illud, quod in Veteri Testamento scriptum est: quia, uno peccante, contra 129.1222A| omnes ira Dei desaevit (Num. XVI, 22). De talibus B. Cyprianus martyr ita dicit: Qui peccantem verbis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat, nec reprimit ille delicta, sed fovet. Item, idem papa inferius: Ego me in hoc periculo mittere omnino non audeo, quia nec talia sunt merita mea, ut aliorum peccata in me excipere praesumam, nec tantam eloquentiam habeo, ut ante tribunal Christi contra tantos ac tales sacerdotes, qui canones statuerunt, causas dicere possim. Item, idem subjungit: Si clerici, qui ad uxores proprias redeunt, ab officio suspenduntur, et bigami non ordinantur, sed, si ordinati fuerint, dejiciuntur: quomodo ille, qui adulterium commiserit, iterum ad honorem redire poterit? Non tamen misericordiam, quae dicit: « Nolo mortem peccatoris 129.1222B| (Ezech. XXXIII, 11), » et alia hujusmodi, se negare dicit; sed definitissime credere, quod qui usque ad finem vitae suae poenitentiam egerit, non solum indulgentiam accipiet, sed ad vitam aeternam perveniet. De illis autem clericis, qui ad uxores redeunt, dicit sanctus Faustus in epistola sua: Perdidit gratiam consecrati, qui adhuc vult officium exercere mariti. Item praedictus papa iterum inferius dicit: Valde metuo et contremisco illam damnationem, quam Heli sacerdos propter stultam indulgentiam accipere meruit; qui pro eo, quod filios suos leviter castigavit, et eos nec caedere nec excommunicare voluerat, et ipsi filii uno die occisi sunt, et triginta millia de populo interfecta sunt, et Arca testamenti in captivitatem ducta est, et ipse retro cadens, fractis cervicibus mortuus 129.1222C| est, et nomen ipsius de libro vitae deletum est. Et econtra Phinees zelo Dei commotus, duos adulteros pariter interfecit, et totum populum Dei, Dei iracundia liberavit. Nec hoc ideo dicit, ut similes supradictis corporis mortem mereri debeant, sed caveant ne post corporis mortem ad supplicia perveniant.

LV.--S. JOANNES. ( Anno Christi 523.) Joannes, natione Tuscus, ex patre Constantino, sedit annos duos, menses octo, dies sedecim. Fuit autem temporibus Theodorici regis et Justini Augusti catholici. Ordinavit autem episcopos quindecim. Hic pro religione catholica, et pro Theodorici causa negotii Constantinopolim venit; ubi, Justino Augusto patrocinante, Arianorum ecclesias catholicas consecravit. 129.1222D| Hoc audiens Theodoricus, quoniam et ipse erat haereticus, furore accensus, omnem Italiam gladio et igne perdere aestuabat, propter Arianorum ecclesias, quarum in Italia multae erant; quas etiam catholicas usquequaque consecrari Joannes papa praeceperat; et duos viros exsules et catholicos, Symmachum et Boetium, ante reditum papae tenuit et interfecit. Ipsum autem pontificem reversum in custodia Ravennae detinuit, in qua duriter afflictus, tandem defunctus est XV Kalend. Januarii. Sed nonagesimo et octavo die post transitum praedicti papae, et ipse rex haereticus divinitatis fulmine percussus, ubito morte sua Italiam liberavit.

Hic Zachariae episcopo epistolam destinavit, in 129.1223A| qua eum, de quibusdam consultus, instruxit, inter caetera dicens: De occultis cordis alieni temere judicare iniquum est, et eum cujus opera non videntur nisi bona, peccatum est ex suspicione reprehendere. Et addit in eadem, quae saepenumero dicta sunt, videlicet, quod oves pastorem accusare, nisi pro fide non debeant: et ipse episcopus, nec vocari aut judicari potest, priusquam quae ablata sint, sibi legibus restituantur; et ideo hic praetermittenda existimamus.

LVI.--S. FELIX IV. ( Anno Christi 526.) Felix, natione Samnius, ex patre Castorio, sedit annos quatuor, menses duos, dies duodecim. Hic jussu Theodorici regis ordinatus est, et absque contentione. 129.1223B| Hic ordinavit episcopos undetriginta, presbyteros quinquaginta quinque, diaconos quatuor. Obiit autem Idibus Octobris, Athalarico regnante. Hic autem multis episcopis per diversas provincias constitutis rescripsit, respondens eisdem de ecclesiarum consecratione, et de missarum celebrationibus ita (de Cons. d. 1, c. Sicut non): Non alibi, quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debere liquet omnibus, quibus nota sunt Novi et Veteris Testamenti praecepta, et ponit illa, et illis positis, dicit: Si Judaei hoc faciebant, multo magis nos debemus templa aedificare, et ornare, et sacrare, et non aliis in locis, quam Deo ab episcopis sacratis missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre, nisi hoc summa necessitas exigat. Et satius est missam 129.1223C| non cantare, aut non audire, quam in his locis fieri, in quibus fieri non oportet. Solemnitates vero (de Cons. d. 1, c. Solemnitates) dedicationum ecclesiarum, et sacerdotum per singulos annos celebrandas esse asseruit; in eadem dicens, ipsum Dominum exempla dedisse, qui ad festum dedicationis templi venit (Joan. X); et quod octo dierum sint encaenia celebranda, libri Regum dedicatione templi peracta ostendunt (III Reg. VIII). De ecclesiarum vero consecratione ita praecepit: Quotiescunque dubitatur, et nec certa scriptura, nec certi testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas: nec talis trepidatio fiat de iteratione [faciat deteriorationem]; quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum.

LVII.--BONIFACIUS II. ( Anno Christi 530.) 129.1223D| Bonifacius, natione Romanus, ex patre Dehabentino [Sigibuldo], sedit annos duos, dies duos et viginti. Fuit autem temporibus Athalarici regis haeretici, et Justini Augusti. Hic facta dissensione in clero et senatu, in contentione ordinatur cum Dioscoro: sed Dioscorus non multo post defunctus est. Unde Bonifacius jam pacifice sedem adeptus, quasi damnans Dioscorum, noluit clerum, qui Dioscoro faverat, nisi de vinculo anathematis, poenitentiae satisfactione praemissa, in communionem suscipere. Qui postea congregata synodo decretum fecit, ut sibi successorem deberet eligere, et scripto et juramento 129.1224A| ipsum decretum muniri jussit. Quod quia contra canones statutum fuerat, a congregatione iterum in synodo episcoporum ratione cassatum est; et chirographum, quod inde factum fuerat, igne consumptum est.

Hic Eulalio Alexandrinae Ecclesiae episcopo epistolam scripsit, in qua ei Carthaginiensem Ecclesiam ad Romanae Ecclesiae communionem reversam esse significat, quae a tempore Aurelii ab ipsa discesserat. Aurelius enim praefatae Ecclesiae olim episcopus cum collegis suis, instigante diabolo, superbire temporbus praedecessorum nostrorum, Bonifacii ac Coelestini, contra Romanam Ecclesiam coepit. Hic defunctus est XVI Kalend. Novembr.

LVIII.--JOANNES II. ( Anno Christi 531.) 129.1224B| Joannes, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annos duos, menses quatuor, dies sex. Fuit autem Athalarici regis et Justiniani Augusti temporibus. Ordinavit autem episcopos viginti et unum, presbyteros quindecim. Obiit autem VI Kalend. Junii. Hic Valerio episcopo epistolam misit, in qua ostendit, et ratione et auctoritate multorum probavit, Filium minorem quidem esse Patre in assumpti hominis forma, aequalem vero Patri esse in deitatis naturae substantia: et hoc fecit ideo, quia quidam erant apud eum qui negabant Filium Patri esse aequalem.

LIX.--S. AGAPETUS. ( Anno Christi 535.) Agapetus, natione Romanus, ex patre Gordiano 129.1224C| presbytero, sedit menses undecim, dies novemdecim. Hic ordinavit episcopos undecim, diaconos quatuor. Hic libellum anathematis in Dioscorum, cui Bonifacius invidiae stimulo ductus presbyteros et etiam episcopos subscribi compulerat, incendio dedit. Justinianus autem Theodato regi fuerat indignatus, eo quod ipse reginam Amalasintam Theodorici regis filiam sibi commendatam occiderat. Unde rex praedictus, timens indignationem Augusti, praedictam papam Constantinopolim ad imperatorem direxit: qui a Justiniano Augusto honorifice susceptus, post longam altercationem Anthimum ejusdem civitatis episcopum, in Christo duas naturas negantem, convicit, et a communione Christianorum suspendit: et isto in exsilium deportato, alium episcopum nomine 129.1224D| Mennam, virum catholicum, in ejus loco consecravit. Post vero aegritudine captus, ibidem idem Constantinopoli X Kalend. Maii est defunctus. Idem papa, antequam veniret in Graeciam, Anthimo epistolam misit, in qua ipsum ab errore suo ad veritatem catholicae fidei redire hortando prudenter commonuit.

LX.--S. SILVERIUS. ( Anno Christi 536.) Silverius, natione Campanus, ex patre Ormisda Romae episcopo, sedit annum unum, menses quinque, dies quadraginta. Hic ordinavit episcopos octodecim, presbyteros quatuordecim. Hic sine deliberatione decreti a Theodato tyranno constitutus est 129.1225A| Qui corruptus pecunia, talem clero induxit timorem, ut qui ejus ordinationi non consensisset, sine dubio gladio puniretur. Itaque Silverio sub vi et metu jam ordinato, tandem subscripserunt in ejus confirmationem secundum morem presbyteri. Post menses autem duos, praedictus tyrannus nutu divino exstinguitur. Dolens autem eo in tempore Theodora Augusta Anthimum patriarcham a B. Agapeto fuisse depositum, et in ejus locum Mennam subrogatum, consilio cum Vigilio diacono inito, Silverium litteris obsecravit, ut vel ad se festinanter veniret, aut patriarcham Anthimum in locum revocaret pristinum. Qui dum lectis litteris, quamvis vitae finem per hujus causae occasionem timeret, tamen fiduciam habens in Domino, rescripsit Augustae nunquam se 129.1225B| revocaturum hominem haereticum in sua nequitia damnatum juste. Unde indignata Augusta Belisario patricio jussit ut Silverium occasione quacunque inventa deponeret, et Vigilium archidiaconum, qui Anthimum revocare promiserat, in ejus loco substitueret. Qui (hac tandem occasione inventa, ut Romanam urbem Gothis tradere vellet) eum ad se vocatum, et clero et populo ad primum et secundum velum retentis, stolam et albam fecit ei auferri, et veste monachica indui jussit. Et hoc negotio impietatis audito, hi, qui cum eo venerant, fugerunt: et Vigilius archidiaconus, quasi in sua fide eum suscipiens, in Pontum exsilio relegavit: ubi pane tribulationis et aqua angustiae sustentatus, tandem deficiens, in eodem loco XII Kalend. Julii confessor defunctus 129.1225C| est: ubi aegri multi sanantur.

Hic epistolam rescripsit amatori episcopo, in qua et hoc postulanti, qualiter circa se actum fuerat, breviter enarravit, et officium suum non ideo dimisisse, sed congregatis episcopis, quos potuit, illos, qui ipsum deposuerant, se anathematis vinculo obligasse significat, et caeteros, qui deinceps ullum episcoporum ita deciperent, anathema maranatha fieri dixit.

Item, Vigilio jam papae constituto epistolam in suam damnationem misit, ita inter caetera dicens (23, q. 4, c. Belisarius): Habeto ergo cum his, qui tibi consentiunt, poenae damnationis sententiam, sublatumque tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, Spiritus sancti judicio et apostolica a nobis auctoritate damnatus. Sic enim decet (25, q. 2, c. 129.1225D| Sic decet) fidem sanctorum Patrum in Ecclesia servari catholica, ut, quod habuit amittat, qui improbabili temeritate, quod non acceperat, assumpserit.

LXI.--VIGILIUS. ( Anno Christi 540.) Vigilius, natione Romanus, ex patre Joanne, consule, sedit annos septemdecim, menses sex, dies viginti quinque. Hic ordinavit episcopos octoginta et unum, presbyteros quadraginta sex, diaconos sedecim. Eo autem tempore, quo Theodora Augusta Vigilium in sede apostolica, sicut ipsa jusserat, constitutum fuisse accepit; ei scripsit, rogans ut ipse ad se veniret, et, quod bona voluntate de Anthimo promiserat, adimpleret. Vigilius autem, quamvis prius insipienter 129.1226A| promiserat, respondit se nunquam ei consentire, ut hominem haereticum, et a sanctissimis Agapeto et Silverio damnatum revocaret. Eo tempore Romani dolentes quod Silverius consilio Vigilii depositus fuerat, videntes modo opportunitatem, duos interemisse eum apud Augustam accusaverunt. Quo audito, Augusta Romam Scribonem misit, qui Vigilium cepit, et in navi positum Constantinopolim duxit. Qui tamen ab imperatore, ut vicarius B. Petri, primo honorifice susceptus est, et biennio jam exacto Augustus et Augusta cautionem manus suae ei ostendentes, de Anthimo revocando, obsecrando et altercando institerunt. Vigilius autem constans ad omnia pati, nullatenus eorum petitioni acquievit, et tandem colaphizatus, quia non Justinianum et Theodoram 129.1226B| piissimos, sed Diocletianum et Lutheriam [Eleutheriam] se invenisse dixerat, respondit ad singula: Facite ut vultis; digna enim factis recipio. Et volens hujus aerumnae eventum quoquo modo vitare, in ecclesiam S. Euphemiae fugiens, altaris columnam amplexu astrinxit; sed ibi arreptus, extra ecclesiam ducitur, funeque collo ejus alligato, per civitatem usque ad vesperam circumquaque distrahitur, deinde in custodia reservatur; clerici vero, qui cum eo advenerant, dispersi in exsilia relegantur: sed postea Romano clero et senatu rogantibus, redditus et restitutus est Vigilius. Sed in ipso reditu, in Syracusa videlicet urbe, calculi dolore vitam finivit.

Hic Eucherio [Eutherio] episcopo rescriptum direxit, in quo eum instruxit, quid de his tenere debeat, 129.1226C| qui ita abstinentiam simulant, ut esu carnium quemlibet pollui credant; ita post multa praemissa subjungens: Quapropter nec abstinentiam Deo placitam reprobamus, nec eos, qui exsecrantur Domini creaturam, in nostra societate recipimus. Item, de his qui in fine psalmorum subducta una conjunctiva syllaba dicunt: Gloria Patri, Filio et Spiritui sancto: et ita dicendo, perfectae Trinitatis vocabulum minuere conantur, subjungit dicens: Quod si in errore permanserint, socii nobis esse non possunt. De his qui ab Arianis rebaptizati sunt, qualiter sint recipiendi, dicit: Quorum reconciliatio, non per illam impositionem manus, quae per sancti Spiritus invocationem fit, operatur; sed per illam, qua poenitentiae fructus acquiritur, et communionis [sanctae com.] restitutio 129.1226D| perficitur. Item: De fabrica cujuslibet ecclesiae, si dirupta fuerit, instauranda (de Cons. d. 1, c. De fabrica); et si in eo consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicavimus officere, si super eam minime aqua exorcizata jactetur, quia consecrationem cujuslibet ecclesiae, in qua Spiritui sancto ara non ponitur, celebrationem [celebritatem] tantum scimus esse missarum: et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea missarum solemnitas fuerit celebrata, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria, quae habebat, ablata sint, rursus eorum repositione, et missarum solemnitate, reverentiam sanctificationis accipiet. 129.1227A| Item: Ordinem quoque precum in celebratione missarum nullo nos tempore nulla festivitate habere diversum, sed semper eodem. tenore oblata Deo munera consecrare. Item: Si quis non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, projiciatur extra ecclesiam.

LXII.--PELAGIUS. ( Anno Christi 555.) Pelagius, natione Romanus, ex patre Joanne Vicario, sedit annos undecim, menses decem, dies novemdecim. Hic, dum non essent episcopi qui eum deberent ordinare, ordinatus est a Joanne Perusino, et a Bono Furentino, episcopis, et ab Andrea Ostiensi presbytero. Ab hujus autem communione multi ex utroque ordine religiosi viri se 129.1227B| subtraxerunt: imponentes ei quod in morte Vigilii tantis poenis afflicti se immiscuit. Unde Pelagius accepto libro Evangeliorum, et assumpta cruce, clero et populo in ecclesia B. Petri congregatis, juramento de praedicto crimine satisfecit, et omnium Romanorum assertione firmavit, ut nullus clericus pretio quolibet aut promissione ad sacros ordines proveheretur.

Hic Virgilio [Vigilio] episcopo direxit epistolam, in qua eum pleniter docet, et prudenter instruit, qualiter respondere et convincere debeat haereticos illos qui garriunt Patrem et Filium unum Deum esse non posse. Hic ordinavit episcopos quadraginta novem, presbyteros viginti sex, diaconos novem. 129.1227C| Obiit autem VI Nonas Martias.

LXIII.--JOANNES III. ( Anno Christi 559.) Joannes, natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit annos duodecim, menses undecim, dies viginti sex. Hic amavit et restituit coemeteria sanctorum Martyrum, et constituit oblationes et luminaria ibidem per singulas Dominicas de Lateranis ministrari. Hujus temporibus Narses a Romanis apud Justinianum et Sophiam Augustam accusatus, Longobardos ad occupandam et possidendam Italiam vocavit: qui non multo tempore post Romae defunctus est. Hic universis Germaniae et Galliae episcopis epistolam decretalem transmisit, in qua, evidentissima ratione et firmissima multorum auctoritate, comprobat 129.1227D| chorepiscopos episcopos non esse, nec aliquid de privilegio pontificali debere agere; et ad hoc probandum introducit Linum et Cletum, quamvis adjutores Petri fuissent, nullam tamen potestatem pontificalem habuisse, sed exteriora tantum ministrasse Et quia sententiam et verba ipsa notavimus, cum de Clementis ordine et actione in principio hujus opusculi scripsimus ad caetera quae instant transire non incongruum esse existimamus. Hic ordinavit episcopos undesexaginta, presbyteros duodetriginta, diaconos duodecim. Obiit autem II Idus Julii.

LXIV.--BENEDICTUS. ( Anno Christi 573.) 129.1228A| Benedictus, natione Romanus, ex patre Bonifacio, sedit annos quatuor, mensem unum, dies viginti octo. Scripsit autem iste David episcopo, et illos qui dicebant neminem in veritate posse probare Trinitatem unitatem fieri, cum neque tres unum, neque unum in tribus possit a quoquam approbari, jussit ut ad rectam fidem converti faceret, aut ab Ecclesia repelleret. Et multis modis probavit, et auctoritate multorum firmavit, unitatem substantiae esse in personarum trinitate, et personarum trinitatem esse in substantiae unitate. Hujus temporibus valida fame afflictus est populus Romanus. Hic ordinavit episcopos unum et viginti, presbyteros 129.1228B| quindecim, diaconos quatuor. Obiit autem II Kalend. Augusti

LXV.--PELAGIUS II. ( Anno Christi 576.) Pelagius, natione Romanus, ex patre Vinigildo, sedit annos decem, menses duos, dies decem. Hic ordinatus est absque principis jussione, eo quod Longobardi obsiderent civitatem Romanam. Eo tempore tantae pluviae fuerunt, ut omnes dicerent, quod aquae diluvii superinundarent, et talis clades fuit, qualem a saeculis nullus fuisse meminit. Hic Orientalibus episcopis universis, quos Joannes Constantinopolitanus episcopus praesumptive ad synodum convocaverat, scribit (epist. 1) et mandat eis, si nolint cum praedicto Joanne damnari consentiendo 129.1228C| ei, a superba praesumptione recedant, et poenitentiam agere studeant, quia necesse est ea cassari quae contra ordinem et auctoritatem facta esse noscuntur. Scribebat enim se esse episcopum universalem, et ex hac sua praesumptione convocabat synodum generalem, cum generalem synodum convocandi auctoritas apostolicae sedi beati Petri privilegio singulari sit tradita. Item, eosdem dubitantes, quae dicenda esset certa provincia, informat et instruit, dicens: Scitote (6, q. 3, c. Scitote) certam provinciam esse, quae habet decem vel undecim civitates et unum regem, et totidem minores civitates [potestates] sub se, et unum episcopum, aliosque suffraganeos [suffragatores] decem vel undecim episcopos judices; ad quorum judicium omnes causae episcoporum 129.1228D| et reliquorum sacerdotum ac civitatum referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur.

Item, Benigno archiepiscopo de episcoporum transmutatione consulenti transmisit epistolam (epist. 2), in qua eum, qualiter regulariter transmutari, vel non possint, plenissime instruit. Et haec jam supra notavimus. Item, in eadem praedictum archiepiscopum ad justitiam sectandam hortando dicit: Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum peccatis propitiabitur (Eccli. XXXIV, 129.1229A| 23). Item: Qui offert sacrificium de substantia pauperum, quasi in conspectu patris victimat filium (Ibid., 24). Item: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum; quid proficit lavatio ejus? sic et homo qui jejunat in peccatis suis, iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? orationem ejus quis exaudiet? (Ibid., 30, 31.) In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas (Eccli. XXXV, 11).

Item universis episcopis, et specialiter Campaniae et Italiae episcopis scripsit (epist. 3), et ad monitionem episcoporum, quae saepenumero a praedecessoribus suis posita et superius annotata sunt, videlicet, de accusatoribus et caeteris pleniter posuit, et inter caetera de monachis dicit: Nullusque monachus (2, 129.1229B| q. 7, c. Nullus) talia usquequaque arripiat, nec saecularia aut ecclesiastica negotia perturbare praesumat, quid vox eorum in talibus est mortua.

Item episcopis regionum Germaniae et Galliae instrui rogantibus praefationum ordinem quem Ecclesia Romana servaret, rescripsit (epist. 4), ita dicens: Sacrum ordinem Romanum (de Cons. dist. 1, c. Invenimus), sacraque constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes, invenimus, has novem praefationes in sacro catalogo solummodo recipiendas, quas longa retro vetustas in Romana Ecclesia hactenus servavit: unam, in Albis Paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam de Pentecoste, quartam de Nativitate Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de sancta Trinitate, octavam de 129.1229C| Cruce, nonam de Jejunio Quadragesimae [has tenendas vobis mandamus]. Si quis his supradictis dempserit vel addiderit, anathema sit. Hic ordinavit episcopos duodequinquaginta, presbyteros viginti et octo, diaconos octo. Obiit autem VII Idus Februarii.

LXVI.--S. GREGORIUS. ( Anno Christi 590.) Gregorius, natione Romanus, ex patre Gordiano, sedit annos tredecim, menses sex, dies decem. Hic fecit homilias quadraginta, et exposuit Job et Ezechielem: composuit dialogum et pastoralem curam. Scripsit etiam numerosa decretalia: quae quia plurima sunt, separatim, et suo in loco, Deo dante, et vita comite, breviter excipiemus. Nunc autem, quia praesentis negotii serie ad praedicti papae ordinem et 129.1229D| actionem adnotanda pervenimus, pauca saltem ponenda esse existimamus. Hic in synodo constituit (Syn. Rom., cap. 2), ne laici pueri ad secreta cubiculi Romani pontificis servitia exhibeant, sed clerici vel monachi: ut is qui est in loco regiminis habeat testes, et tales viri ejus in secreto conversationem videant, qui ex visione sedula exemplum profectus sumant. Constituit etiam (c. 4) ut feretrum, quo Romani pontificis corpus ad sepeliendum ducitur, nullo tegminis velamine veletur. Quod ideo fecit, quia corpora pontificum, cum humi mandanda deferebantur, dalmaticis tegebantur, et eas pro sanctitatis reverentia scindentes, partiebantur. Constituit 129.1230A| etiam (c. 5), et sub vinculo anathematis prohibuit, ne aliquid de ordinationibus, aut ex datione pallii, aut ex traditione chartarum accipiatur: sed si is, qui ordinatus est, post acceptas chartas seu pallium aliquid offerre voluerit, gratiae tantummodo causa id accipiendum esse non negat; quia ejus oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae ex accipientis ambitu non procedit.

Hic Augustino Anglorum episcopo de multis consulenti ad singula juxta barbariem gentis et novitatem eorum conversionis rescripsit, dicens: Oportuerat quidem, quandiu se agnoscunt affinitate propinquos. ad copulam matrimonii non accedere: sed in tam barbara gente magis placet respectus temperantiae, quam districtio censurae: concedendum est, ut post 129.1230B| quartam generationem jungantur. Ad hoc autem quod quaesivit, si mulier infirmitate detenta non valuerit viro debitum solvere, quid faciat jugalis? Respondit, bonum quidem esse, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret: sed quia hoc magnorum est; ille qui se non poterit continere, nubat magis, non tamen subsidii opem subtrahat ab illa, quam infirmitas praepedit, et non detestabilis culpa excludit. De Presbytero vero a populo accusato dicit: Si certi non fuerint testes qui crimini, illato approbent veritatem, jusjurandum erit in medio; et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu. Item praecepit ne eis quos pater vel mater juxta septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt 129.1230C| disciplina, egredi liceat, postquam pubertatis anni inoleverint. Illos, qui absque interrogatione subdola ab adulteratis presbyteris baptizati sunt, prohibet rebaptizari. Leprosis autem Christianis corpus et sanguinem Domini concedit dari: cum sanis autem celebrare convivia interdicit. Item, valde fatuum esse judicat, si morbus aut mortalitas quibuslibet in locis irrepserit, illos, quos nondum tetigit, a loco civitatis periculum fugere, quia nemo aufugere Dei manus poterit. De his vero presbyteris qui multis vitiis irretiti, quorum vita in se ipsis sacerdotium maculat, praecepit ut eos apostolica auctoritate redarguendo admoneat, et ad munditiam ecclesiasticam perducat: et si obedierint, salvabunt animas suas, et ipse mercedem habebit: Verumtamen collocutionem 129.1230D| et mensam communem cum eis agere non recuses. Plerumque contingit, ut, quos correctio disciplinae tardos fecit, ad percipiendam veritatis normam, convivarum sedula pastio, et admonitio blanda ad viam perducat justitiae. Idipsum autem et in ipsis proceribus, qui tibi adjutorium praestant, observare debebis.

Hic auxit in canone: Diesque nostros in pace dispone, etc. Hujus tempore ad Dominum conversi sunt Angli. Hic jussit ut supra corpus B. Petri missa celebraretur, et in ecclesia B. Pauli eadem fecit. Hic ordinavit episcopos sexaginta duos, presbyteros undequadraginta, diaconos octo. Migravit autem ad Christum IV Idus Martii,

LXVII.--SABINIANUS. ( Anno Christi 604.) 129.1231A| Sabinianus, natione Tuscus, de civitate Blera, de patre Bono, sedit annum unum, menses quinque, dies octo. Hic addidit luminaria in ecclesia B. Petri. Hic ordinavit episcopos viginti sex. Obiit autem VIII Kalend. Martii.

LXVIII.--BONIFACIUS III. ( Anno Christi 606.) Bonifacius, natione Romanus, ex patre Joanne, sedit menses octo, dies viginti duos. Hic obtinuit apud Phocatem principem ut Ecclesia Romana, sicut omnium Ecclesiarum caput est, ita etiam Constantinopolitanae, quae se omnium Ecclesiarum primam esse jactabat. Hic constituit ut nullus vivente 129.1231B| episcopo de ejus successore agat, sed tertio die depositionis ejus, adunato clero et populo, fiat electio. Hic ordinavit episcopos viginti duos.

LXIX.--S. BONIFACIUS IV ( Anno Christi 607.) Bonifacius, natione Marsus, de civitate Valeria, ex patre Joanne medico, sedit annos sex, menses octo, dies duodecim. Hujus temporibus fames valida, et inundationes aquarum gravissimae fuerunt. Hic templum Pantheon quod vocabatur, a Phoca principe petiit, quod et consecravit in honorem S. Mariae virginis et omnium martyrum. Hic ordinavit episcopos triginta sex, diaconos octo. Defunctus est autem X Kalend. Junii.

LXX.--S. DEUSDEDIT. ( Anno Christi 614.) 129.1231C| Deusdedit, natione Romanus, ex patre Stephano subdiacono, sedit annos tres, dies triginta. Hic clerum multum dilexit, et sacerdotes, et caeteros clericos ad pristina loca revocavit. Hujus temporibus mense Augusto fuit terraemotus magnus, quem secuta est clades, et gravis percussio scabierum, ita ut nullus mortuum suum posset agnoscere. Gordianus episcopus Hispaniensis Ecclesiae litteris ad praedictum papam directis, de viris et mulieribus qui nescientes pro magno populorum incursu paschali Sabbato filios a fonte baptismi susceperant, ipsum consuluit, si jam ad proprium suum usum redire debeant? Qui in ecclesia Isauriae et Hierosolymae, et in multis aliis ecclesiis talia olim evenisse dicit, et 129.1231D| antecessores suos, Julium, et Innocentium, et Coelestinum cum plurimorum episcoporum conventu talia prohibentes praescripsisse asserit, ut nullo modo jam se in conjugium reciperent mulieres et viri, qui per quamcunque rationem susciperent natos, sed separarent se, ne, suadente diabolo, tale vitium peccati inolescat per mundum, et universorum error accrescat. Addidit ad hoc, dicens: Scitis quia, quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona baptismatis, a primo pabulo salis sacrati, et ingressu sanctae Ecclesiae usque ad confirmationem sancti Spiritus per chrisma. Ab hoc ergo Spiritus [primo Spiritus] sancti dono usque ad 129.1232A| septimum nullus Christianus suam commatrem in conjugium recipere debet: et qui praesumpserit, anathematis vinculo religetur in perpetuum, nisi poenitentiam egerit digne. Mulieres vero, cum separatae fuerint hac pro illicitatione [illicita re] a propriis viris, totam praecipimus recipere dotem, quam in die nuptiali receperunt, et post expletum annum recipiant alium virum, si voluerint. Similiter et vir uxorem.

LXXI.--BONIFACIUS V. ( Anno Christi 617.) Bonifacius, natione Campanus, de civitate Neapoli, sedit annos quinque, menses decem. Hic constituit ut testamentum secundum principis jussionem valeat. Constituit etiam ut nullus violenter de ecclesia auferatur: nec aliquis, nisi presbyter, sanctorum 129.1232B| martyrum reliquias de ecclesia levare praesumat. Fuit vir mitissimus, et amavit clerum. Hic ordinavit episcopos undetriginta, presbyteros viginti sex, diaconos quatuor. Qui defunctus est VIII Kalend. Novembr.

LXXII.--HONORIUS. ( Anno Christi 626.) Honorius, natione Campanus, ex patre Petronio consule, sedit annos duodecim, menses undecim, dies octodecim. Hic clerum erudivit. Hic de ordinationibus episcoporum minime differendis ita dicit: Placuit, ut quisque metropolitanus, si ultra tres menses consecrationis suae, ad fidem suam exponendam, palliumque suscipiendum, ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate; sit licentia 129.1232C| metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem, viduatis ecclesiis cum consilio Romani pontificis ordinando episcopum subvenire. Si vero consecrandi episcopi negligentia provenerit, ut ultra tres menses ecclesia viduata consistat, communione privetur, quousque aut loco cedat, aut consecrandum praebere non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui judicio cedat.

Item: Quicunque sane metropolitanorum per plateas vel in litaniis uti pallio praesumpserit, et non tantum in praecipuis festivitatibus, et apostolica sede indictis temporibus ad missarum solummodo solemnia, permissa, qua abutitur, careat dignitate: quoniam 129.1232D| jure privilegium meretur amittere, qui audacter usurpat illicita.

Item: Episcopos vero qui percutere, detruncare, vel contra canonicam auctoritatem infamare, aut propriis rebus absque legali judicio exspoliari praesumpserit, sive eos a commissis ecclesiis insequendo expellere, communione privetur. Si vero bis vel ter conventus, ei in quem deliquisse dignoscitur, emendando non satisfecerit, anathematis vinculis innodetur.

Item: Si quis domum Dei violaverit, et aliqua sine licentia illius, cui commissa dignoscuntur, inde abstulerit, vel ecclesiasticis personis injuriam fecerit, donec conventus et admonitus legitime satisfaciat, 129.1233A| sciat se a communione privatum. Si vero post secundam et tertiam conventionem coram episcopo satisfacere detrectaverit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius teneatur. Quicunque sanctimonialem, sive quamcunque feminam, in matrimonium vel concubinatum rapuerit, donec eam coram episcopo civitatis parentibus vel civibus restituat, cum omnibus fautoribus suis excommunicatum se esse cognoscat: si vero post secundam et tertiam conventionem, quam rapuit sub satisfactione congrua non reddiderit, tanquam anathematizatus, ab omni Christianorum consortio repellatur. Raptas enim, nec immerito, dicimus, quae sine consensu parentum, vel civitatis episcopi, aut ipsae ultro diffugiunt, aut nolentes ab aliis abducuntur. Si quis homicidium membrorum truncatione, domorum 129.1233B| incendia fecerit, aut fieri jusserit, aut facienti consenserit; quousque de his legaliter, vel amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non emendaverit, ab ecclesia privatum se esse cognoscat. Si ergo post secundam et tertiam conventionem cuncta, in quibus arguitur, non emendaverit, tanquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum collegio separetur. Porro de his qui depraedationes fecerint, aut facere jusserint, vel facienti consenserint, instituimus, ut, si ab episcopo civitatis admoniti minime resipuerint, quadraginta dies pane et aqua contenti, reliquis cibis a potibus sint omnino privati. Quod si hanc excommunicationem suspicati fuerint violasse, satisfaciant episcopo, quod illam non violaverint: sicque demum, si convicti fuerint hanc violasse, non solum, quod 129.1233C| unicuique arguuntur fecisse emendent; sed etiam bis aut ter commoniti, si se non correxerint, ab omni communione privati sint. Si vero post secundam et tertiam commonitionem cuncta, in quibus arguuntur, perfecte non emendaverint, anathematis sententia se noverint obligatos.

Item: Hi sane, qui ante audientiam communicare tentaverint, donec per poenitentiam reatum suum defleant, ad communionem nullo modo reducantur, excepto mortis urgente periculo. Qui vero excommunicato scienter communicaverit, et amodo saltem in domo simul oraverit, atque latebras defensionis, ne cominus ad satisfactionem perducatur, praebuerit, donec ab excommunicatore poenitentiam suscipiat, corporis et sanguinis Domini communione se privatum 129.1233D| esse cognoscat. Quicunque ergo intra anni spatium humiliter sive publice causam suam coram suis excommunicatoribus non peregerint, ipsi sibi audientiae aditum clausisse videantur. Quod si obstinato animo sine communione defuncti fuerint, nos illorum causam juxta B. Leonis praedecessoris nostri sententiam divino judicio reservantes, quibus vivis non communicavimus, mortuis communicare non possumus.

Item: Curae sit omnibus episcopis excommunicatorum nomina omnino tam vicinis episcopis quam suis parochianis pariter indicare, eaque in celebri loco posita pro foribus ecclesiae cunctis convenientibus inculcare, quatenus in utraque diligentia et excommunicatis ubique ecclesiasticis aditus excludatur, et excusationis 129.1234A| causa omnibus auferatur. Si quis sane venerabilium episcoporum vel sacerdotum in hac re districtissime non vigilaverit, et in aliquo cohibuerit, quo minus ecclesiasticae severitatis invectio circa personas delinquentium conservetur, donec coram provinciali synodo satisfiat, a communione sciat se esse suspensum. Si vero post tertiam conventionem in sua negligentia manserit, canonico judicio subjacebit. Illos autem, qui pro diversis suis excessibus se conveniendos legaliter timent, aliumque ad senioratum confugiunt, et ibi pejora prioribus operantur; jubet ut a nemine suscipiantur, donec sub prioris domini districtione satisfaciant cunctis quibus deliquerant. Si vero prius suscepti fuerint, cum suo susceptore communione priventur. De illis autem qui prolationem sententiae subterfugere 129.1234B| cupientes, a matricularibus ecclesiae vel baptismalibus se subducunt, statuit, ut hi qui intra regionem positi, a publicis ecclesiarum se conventibus ultra tres dies Dominicos voluntarie prolationem sententiae subterfugiendo abstinent, donec sub satisfactione se emendandos astruant, communione priventur.

Item: Administratores plane saecularium dignitatum, quos ad ecclesiarum tuitionem, pupillorum et viduarum protectionem, rapaciumque refrenationem constitutos esse cognovimus, quoties ab episcopis et ecclesiasticis viris conventi fuerint, eorum querimonias fideliter audiant, et secundum quod necessitas expetierit, absque negligentia examinent, et diligenti studio emendent. Quod si Dei timorem prae oculis non 129.1234C| habentes negligere post secundam et tertiam commonitionem inventi fuerint, omni se noverint communione usque ad condignam satisfactionem privatos. Item: Qui presbyterum ordinare necessarium ducit, deputet eum ecclesiae, in qua Domino serviens jugiter perseveret. Hic ordinavit episcopos septuaginta et unum, presbyteros tredecim, diaconos undecim. Obiit IV Idus Octobr.

LXXIII.--SEVERINUS. ( Anno Christi 638.) Severinus, natione Romanus, ex patre Abieno, sedit menses duos, dies quatuor. Hic ordinavit episcopos quatuor. Obiit autem IV Idus Octobris.

LXXIV.--JOANNES IV. ( Anno Christi 639.) 129.1234D| Joannes, natione Dalmaticus, ex patre Venantio scholastico, sedit annum unum, menses novem, dies octodecim. Hic per Dalmatiam et Istriam multum pecuniae misit ad redemptionem captivorum. Hic ordinavit episcopos quatuor. Defunctus est autem IV Idus Octobris.

LXXV.--THEODORUS. ( Anno Christi 642.) Theodorus, natione Graecus, ex patre Theodoro episcopo, de civitate Hierusalem, sedit annos sex, menses quinque, dies quatuordecim. Hic ordinavit episcopos quinquaginta sex, presbyteros viginti et 129.1235A| unum, diaconos quatuor. Qui defunctus est pridie dus Maii.

LXXVI.--S. MARTINUS. ( Anno Christi 649.) Martinus, de civitate Tudertina provinciae Tusciae, sedit annos sex, mensem unum, dies viginti sex. Hic centum et quinque episcopos in urbe Roma congregavit, cum quibus condemnavit Theodorum quemdam episcopum Pharanitarum, et Cyrum Alexandrinum, et Sergium Constantinopolitanum, et ejus successores Pyrrhum et Paulum, qui novitates contra immaculatam fidem praesumpserunt innectere. Et daemum praedictus papa, quia haeretiticis consentire noluit, ductus est in exsilium, ubi et vitam in Christo finivit IV Idus Novembris. Ordinavit 129.1235B| autem episcopos triginta quatuor, presbyteros undecim, diaconos quinque.

LXXVII.--S. EUGENIUS. ( Anno Christi 652.) Eugenius, natione Romanus, ex patre Rufiniano, sedit annos duos, menses novem, dies viginti tres. Hic ordinavit episcopos viginti et unum; defunctus est autem IV Nonas Junii.

LXXVIII.--S. VITALIANUS ( Anno Christi 655.) Vitalianus, natione Signiensis, Campaniae provinciae, de patre Anastasio, sedit annos quatuordecim, menses sex. Hic regulam ecclesiasticam atque vigorem, ut mos erat, omnino conservavit. Hic ordinavit episcopos nonaginta septem, presbyteros viginti 129.1235C| duos, diaconum unum. Hujus temporibus Constantinus Augustus Romam venit, ibique omnia, quae ad civitatis ornatum suspensa erant, deponi fecit, et ecclesiam S. Mariae ad Martyres, quae de tegulis aereis erat tecta, discooperuit, et in regiam urbem ipsas tegulas cum aliis diversis, quae deponi fecerat, emisit. Scripsit autem epistolam Paulo Cretensi archiepiscopo, in qua eum arguit, quia Joannem episcopum Lampeon urbis in custodiam duci fecit. Insuper contra canonum jussa, contra legum instituta, existens in custodia, cogebatur ut daret fidejussores. Unde omnia, quae ipse archiepiscopus de jam praedicto episcopo in synodo egit, inania esse decrevit, et ecclesiam suam ei judicio synodi, datis litteris, reddi praecepit. Defunctus est 129.1235D| autem VIII Idus Februarii.

LXXIX.--ADEODATUS. ( Anno Christi 669.) Adeodatus, natione Romanus, ex monachis, de patre Joviniano, sedit annos quatuor, menses duos, dies quinque. Hic ordinavit episcopos septem, presbyteros quatuordecim, diaconos duos. Qui defunctus est VIII Idus Junii. Post ejus vero transitum, et pluviae et tonitrua tanta fuerunt, quanta prius fuisse nemo eo in tempore vivens audierat. Unde homines et pecudes ex nimio ictu fulguris interierunt.

LXXX.--DONUS. ( Anno Christi 676.) Donus, natione Romanus, ex patre Mauritio, sedit 129.1236A| annum unum, menses quinque, dies decem. Hic ordinavit episcopos sex, diaconos quinque. Post electionem hujus, Augusto mense apparuit stella praefulgida valde in Oriente. Oriebatur autem assidue in galli cantu apparens usque mane, sed emenso trium mensium spatio, suae pulchritudinis radios nunquam parens abscondit, quam in eadem plaga Orientis innumerae multitudinis hominum mors secuta est. Hujus tempore Ecclesia Ravennae, quae prius acephalicum caput contra Romanam Ecclesiam erexerat, denuo fracta cervice superbiae, apostolicae sedi humiliata subjacuit. Obiit autem iste III Idus Aprilis.

LXXXI.--S. AGATHO. ( Anno Christi 678.) 129.1236B| Agatho, natione Siculus, sedit annos duos, menses quinque, dies quatuor. Hic ordinavit episcopos octodecim, presbyteros decem, diaconos quatuor. Legati Constantinopolim directi e latere hujus papae, Macarium Antiochenum patriarcham in synodo deposuerunt, quia duas naturas et voluntates in Christo esse negavit. Praedictus papa hoc obtinuit apud imperatores, Constantinum videlicet, et Heraclium, et Tiberium, ut juxta postulationem suam remitteretur quantitas illa, quae solita erat dari pro ordinatione Romani pontificis facienda: sic tamen, ut, si contigerit post ejus transitum vel electionem ordinationem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum generale deferatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem, 129.1236C| et cum eorum, id est imperatorum, scientia et jussione ordinatio debeat provenire. Hic defunctus est IV Idus Januarii.

LXXXII.--S. LEO II. ( Anno Christi 683.) Leo, natione Siculus, ex patre Paulo, sedit menses decem, dies septemdecim. Hic fuit eloquentissimus, Graeca et Latina lingua eruditus. Hic fecit constitutum, ut, qui ordinatus fuerit archiepiscopus, nulla consuetudine pro usu pallii, aut diversis officiis ecclesiae, persolvere debeat. Hic ordinavit episcopos unum et viginti, presbyteros quatuordecim, diaconos tres. Defunctus est autem IV Kalend. Julii.

LXXXIII.--BENEDICTUS II. ( Anno Christi 684.) 129.1236D| Benedictus, natione Romanus, ex patre Joanne, sedit menses decem, dies duodecim. Hic suscepit praeceptum Constantini Augusti datum clero et populo, et exercitui Romano, per quod concessam est, ut, cum quis fuerit electus ad regendam Romanam sedem, continuo absque tarditate consecretur pontifex. Obiit vero VIII Maii.

LXXXIV.--JOANNES V. ( Anno Christi 685.) Joannes, natione Syrus, ex provincia Antiochia, de patre Cyriaco, sedit annum unum, dies novem. Fuit autem vir valde strenuus, atque scientia praditus, et omnino moderatus. Hic consecratus est a tribus episcopis, Ostiense, Portuense et Veliternense, 129.1237A| sicut et praecessor ejus Leo fuerat. Defunctus est vero IV Nonas Augusti.

LXXXV.--CONON. ( Anno Christi 686.) Conon, oriundus patre Traceseo, educatus apud Siciliam, sedit menses undecim. In hujus electione non minima est contentio habita, eo quod clerus archidiaconum, exercitus autem Theodorum presbyterum nitebatur eligere. Sed hac contentione aliquandiu habita, tandem clerus et populus unanimiter hunc denominantes elegerunt. Post aliquot vero dies exercitus videns cleri et populi concordiam, et ipse in praedicti electionis decreto subscripsit. Hic ordinavit episcopos sedecim. Defunctus est autem X Kalend. Octobris.

LXXXVI.--SERGIUS. ( Anno Christi 687.) 129.1237B| Sergius, natione Syrus, Antiochiae regionis, ortus ex patre Tiberio, sedit annos tredecim, menses septem, dies viginti tres. Ante hujus electionem populus Romanus, ut fieri assolet, divisus est: nam pars una Theodorum archipresbyterum, alia vero elegit Paschalem archidiaconum. Cum autem isti duo electi contenderent, nec alter eorum alteri cedere vellet, maxima pars cleri, necnon primates judicum, et exercitus Romanae militiae diu pertractantes, qualiter duorum altercantium contentio sopiretur, consilio inito, demum praenominatum Sergium unanimiter elegerunt, et altercantium tumultuatione repressa, in sede eum concorditer statuerunt. 129.1237C| Hic in sacrario B. Petri apostoli capsam argenteam in angulo obscuro jacentem, et ex nigredine nimiae annositatis, nec si esset argentea jam apparentem, Deo ei revelante, reperit. Itaque oratione facta, sigillo fracto, et capsa aperta, invenit in ea crucem diversis ac pretiosis lapidibus perornatam. In qua etiam aperta invenit mirae magnitudinis et ineffabilem portionem salutaris ligni vivificae Crucis repositam: quae ex die illo pro salute humani generis ab omni populo Christiano die Exaltationis S. Crucis in ecclesia Salvatoris adoratur. Hic statuit, ut in fractione corporis et sanguinis Domini a clero et populo Agnus Dei cantetur. Hic ordinavit episcopos viginti septem, presbyteros duodeviginti, 129.1237D| diaconos quatuor. Defunctus est autem Idibus Septembris.

LXXXVII.--JOANNES VI. ( Anno Christi 701.) Joannes, natione Graecus, sedit annos tres, menses duos, dies duodecim. Hic captivos, quos in Campania Gisolphus dux gentis Longobardorum ceperat, donariis suis redemit. Hic ordinavit episcopos quindecim, presbyteros novem, diaconos duos.

LXXXVIII.--JOANNES VII. ( Anno Christi 705.) Joannes, natione Graecus, de patre Platone, sedit annos duos, menses sex, dies septemdecim. Hic ordinavit episcopos undeviginti. Sepultus est autem XV Kalend. Novembr.

LXXXIX.--SISINNIUS. ( Anno Christi 708.) 129.1238A| Sisinnius, natione Syrus, ex patre Joanne, sedit dies viginti. Hic ordinavit episcopum unum. Defunctus est autem repentina morte.

XC.--CONSTANTINUS. ( Anno Christi 708.) Constantinus, natione Syrus, ex patre Joanne, sedit annos septem, dies quindecim. Hic ordinavit Felicem archiepiscopum Ravennatem, qui juxta antecessorum suorum consuetudinem scribere noluit, fastu arrogantiae tentus. Qui postea elatione superbiae suae a Justiniano Augusto capi jubetur, oculis privatur, et in exsilium in Ponticam mittitur. Sed, mortuo imperatore, ad sedem propriam revertitur, 129.1238B| et sic humiliatus, ab apostolica sede veniam petiit, et absolutionem promeruit. Praedicti papae temporibus venit Romam Benedictus Mediolanensis archiepiscopus, et certavit pro ecclesia Ticinensi; sed convictus est, eo quod a praefatis temporibus Ticinensis ecclesiae antistitis consecratio ad sedis apostolicae Pontificem pertinebat. Ordinavit autem episcopos sexaginta quatuor, presbyteros decem, diaconos duos. Obiit autem VI Idus Aprilis.

XCI.--S. GREGORIUS II. ( Anno Christi 714.) Gregorius, natione Romanus, ex patre Marcello, sedit annos sedecim, menses novem, dies undecim. Hic in Germania per Bonifacium episcopum verbum salutis praedicavit, et gentem illam sedentem in 129.1238C| tenebris doctrina lucis convertit ad Christum. Hujus temporibus Saraceni Franciam occupare conati sunt; sed judicio Dei una die trecenta et sexaginta quinque millia a Francis ceciderunt, ut epistola a Francorum duce pontifici missa continebat. Hic constituit, ut Quadragesimali tempore, quinta videlicet feria jejunium, atque missarum celebratio fieret, quod prius non fiebat. Hujus temporibus Leo imperator ad pejora progressus, compulit omnes Constantinopoli habitantes, ut sanctorum imagines deponerent, et igni consumerent. Cujus errori, quia Germanus non consensit patriarcha, a sede est pulsus, et in ejus loco Anastasius presbyter est ordinatus. Hic in synodo communi omnium praesidentium judicio confirmando dixit (C. Romanum, 129.1238D| tom. III Concil. cap. 1-12): Si quis presbyteram, aut diaconissam, aut monacham, aut nurum, aut consobrinam, aut de propria cognatione, aut quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Item: Si quis viduam furatus fuerit in uxorem et virginem, nisi eam desponsaverit, anathema sit. Item: Si quis ariolos, aruspices, vel incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit. Hic ordinavit episcopos centum quinquaginta, presbyteros viginti quinque, diaconos quatuor. Qui defunctus est III Idus Februar.

XCII.--S. GREGORIUS III. ( Anno Christi 731.) Gregorius, natione Syrus, ex patre Joanne, sedi 129.1239A| annos decem, menses octo, dies viginti. Hic fuit vir valde mitis, et in divinis litteris bene instructus, et Graeca Latinaque lingua pleniter eruditus. Hic in synodo residens, omnes illos anathematis vinculo innodavit, qui antiquae ecclesiasticae consuetudini adversantes, sanctorum imagines venerari contemnerent. Hic ordinavit episcopos octoginta, presbyteros viginti quatuor, diaconos tres.

XCIII.--S. ZACHARIAS. ( Anno Christi 742.) Zacharias, natione Graecus, ex patre Polychronio, sedit annos decem, menses tres, dies quatuordecim. Hujus temporibus Karlomannus, filius Karlomanni [Caroli Martelli] Francorum regis, praesentis vitae gloriam et potestatem relinquens, clericatus jugum 129.1239B| Romae ab ipso papa suscepit. Deinde ad montem Cassinum pervenit, ibique facta juxta morem professione, professionis habitum devote suscepit. Ejusdem papae temporibus Ratechisus rex Longobardorum regalem dignitatem relinquens, a praedicto papa detonsus, monachico habitu cum uxore et filiis induitur. Hic ordinavit episcopos triginta quinque, presbyteros viginti tres, diaconos sex. Hic in synodo constituit ut episcopi cum mulieribus omnino non habitent, et presbyteri vel diaconi subintroductas mulieres nullo modo secum audeant habere, nisi matrem, et illas quae suspiciones effugiunt; alioquin gradus sui priventur honore. Item statuit ut episcopi, presbyteri, diaconi saecularibus indumentis minime utantur, nisi, ut condecet, tunica 129.1239C| sacerdotali: sed neque dum ambulaverint in civitate, aut in via, aut in plateis, sine indumento praesumant ambulare, nisi in itinere longo ambulaverint: quia sacerdos incedens sine operimento sibi congruo, sacerdotium suum deturpat. Quod si praesumpserit, communione privetur, donec, quae statuta sunt, adimplere maturet. Item, ut presbyteri et diaconi non utantur monacha, vel etiam spirituali commatre. Nam qui hujusmodi opus perpetraverit, sciat se anathematis vinculo obligatum, et Dei judicio condemnatum, atque a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienum, statuente apostolica censura. Et quicunque sacerdotum talibus communicare praesumpserit, eorum consortio condemnatus, sacerdotii sui 129.1239D| honore privetur. Si autem hi, qui convicti sunt, admoniti declinaverint, et ab adulterio fuerint divisi, poenitentiae submittantur, ut sacerdos loci providerit. Item de presbyteris, diaconis, seu clericis, qui inter se causam habuerint, nullo modo praesumat publicis auctoritatibus interpellationem facere, nisi suo episcopo: et si forsan episcopus causam habuerit, ad vicinum episcopum confugium faciant, juxta canonum statuta. Et si minime convenerit, ut decidatur inter eos contentio, ad apostolicam veniant sedem. Si quis vero praeter statuta praesumpserit agere, gradus sui honore privetur, et ab ecclesia pellatur, usque dum causa susceperit finem. Item, ut episcopus, aut presbyter, dum ingressus fuerit 129.1240A| ad missarum solemnia celebranda, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab alio episcopo aut presbytero missarum solemnia suppleantur, sed qui initium posuit, suppleat usque in finem. Si quis aliter agere praesumpserit, a Dominico corpore et sanguine sit suspensus. Praedictus papa universis episcopis, cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis epistolam destinavit, in qua omnes commonuit, ut falsos et schismaticos, homicidas et fornicarios sacerdotes ab ipsis expellerent.

XCIV.--STEPHANUS III. ( Anno Christi 752.) Stephanus, natione Romanus, ex patre Constantino, sedit annos quinque, dies viginti tres. Post 129.1240B| obitum Zachariae papae Stephanus quidam presbyter a cuncto populo electus est, et in patriarchium inthronizatus. Qui post biduum subito alienatus obmutuit, et die sequenti defunctus est. Post haec vero omnes unanimiter hunc eligentes, in patriarchium juxta morem introduxerunt: erat enim amator ecclesiarum, traditionem ecclesiasticam firma stabilitate conservans. Hujus temporibus Aistulphus Longobardorum rex, occupatis bonis Ecclesiae, multa Romanis intulit mala, sed plurima minatus est. Unde praedictus papa coactus Pippinum regem Franciae postulatum auxilium adiit, contra quem venit Karlomannus frater regis, quamvis monachus; malignis tamen Aistulphi suasionibus deceptus, ut ejus petitionem in irritum duceret. Sed, Deo id 129.1240C| agente, propositi inefficax exstitit, et ibi idem in Francia in monasterio a fratre statutus, vitam finivit: pontifex vero apud regem voluntatem suae petitionis obtinuit. Hic ordinavit episcopos quindecim, presbyteros duos, diaconos duos. Defunctus est autem VI Kalend. Maii.

Praedictus pontifex in quadam epistola de infirmitatis suae liberatione ita inter caetera dicit: Cum jam medici desperarent, fui sicut in oratione in ecclesia B. martyris Dionisii subtus campanas, et vidi ante altare domnum Petrum et domnum Paulum, et nota mente illos recognovi, et tertium B. Dionysium ad dexteram B. Petri subtilem et longiorem. Dixitque domnus Petrus: Hic frater noster postulat sanitatem. Et dixit B. Paulus: Modo sanabitur. 129.1240D| Et appropinquans misit manum suam ad pectus domni Dionysii amicabiliter, respexitque ad domnum Petrum. Et dixit domnus Petrus ad Dionysium hilariter: Tua gratia est sanitas ejus. Et Dionysius veniens ad me ait: Pax tecum, frater, non morieris, donec ad sedem tuam prospere revertaris. Surge, et hoc altare in honore Dei, et veneratione apostolorum Petri et Pauli dedica: moxque sanus factus, implevi quae jussa sunt.

XCV.--S. PAULUS. ( Anno Christi 757.) Paulus, natione Romanus, ex patre Constantino, sedit annos decem, mensem unum. In hujus autem electione populus Romanus divisus est. Nam alii 129.1241A| Theophylactum archidiaconum, alii hunc volebant habere pontificem: sed pars illa, quae major ac validior fuit, tandem hunc elegit; et ita caeteris dispersis, iste sedem obtinuit. Hic consecravit episcopos viginti, presbyteros duodecim, diaconos duos.

XCVI.--STEPHANUS IV. ( Anno Christi 768.) Stephanus, natione Siculus, ex patre Olivio, sedit annos tres, menses quinque, dies viginti septem. Dum Paulus papa ex hac vita migrasset, continuo Constantinus quidam laicus a germanis fratribus, et illis quos fratres quoquo modo attrahere potuerunt, latrocinio in patriarchium est introductus; ibique repente una die fit clericus, alia vero die subdiaconus et diaconus, a Georgio Praenestino 129.1241B| episcopo consecratus est: et proximo Dominico die cum multitudine armatorum ad ecclesiam B. Petri properans, a praedicto Georgio et aliis duobus episcopis, Albanense videlicet et Portuense, in pontificem ordinatus est, et unius anni et mensis spatio Romanam Ecclesiam hac invasione detinuit: et infra hoc spatium episcopos octo, presbyteros totidem, et diaconos quatuor ordinavit. Sed praedictus Praenestinus episcopus non multo post divina ultione correptus est: nam dextera manus ejus aruit, et contracta est, adeo ut ad os eam erigere non posset; et taliter languens vitam finivit. Constantinus vero decurso anni et mensis spatio, a Romanis et Longobardis repente supervenientibus, interfecto uno ex fratribus suis, capitur. Deinde 129.1241C| praedicto papae Stephano jam electo praesentatur, ibique assistentium judicio deponitur. Postmodum praedictus electus in pontificem ordinatur. Inter haec Theodorus episcopus, Constantini vicedominus, a turba raptus, oculis privatur, lingua truncatur, et Passivus ejusdem Constantini germanus excaecatur, et ipse Constantinus demum capitur, lumine privatur, misere in platea jacere relinquitur. Deinde pro impiae invasionis praesumptione synodo in urbe Romana congregata, primo omne scriptum de ejus actionibus gestum igni mandatur. Deinde statuitur ut omnia quae idem Constantinus in ecclesiasticis sacramentis, aut divino cultu egerat, iterarentur, praeter sacrum baptisma, aut sanctum chrisma. De contumacibus et inobedientibus, et contentioni et 129.1241D| scandalo insistentibus praecepit, si post primam et secundam admonitionem se minime correxerint, ut quasi zizaniorum seminatores ab Ecclesiae gremio abjiciantur. Hic constituit septem cardinales episcopos, qui alternatim in ecclesia B. Petri apostoli hebdomadas celebrarent, et hymnum angelicum in missarum solemniis decantarent. Hic ordinavit episcopos decem, presbyteros quinque, diaconos quatuor.

XCVII.--S. ADRIANUS. ( Anno Christi 772.) Adrianus, natione Romanus, ex patre Theodoro, de regione via Lata, sedit annos viginti tres, menses decem, dies septem. Hic vir valde nobilis, 129.1242A| et fortissimus orthodoxae fidei, et patriae suae, et plebis sibi commissae defensor, ad sedandas calumnias, et devastationes, quas Desiderius Longobardorum rex in bonis S. Petri exercuit, Carolum Magnum Francorum regem Romam vocavit. Qui cum quinto anno regni sui illuc venisset, inter caetera, quae ab ipso ibi magnifice gesta sunt, etiam partem aliquam Saxoniae in provincia Westphalia, quam ad fidem Christianitatis convertit, ut ipse jam praedictus papa praecepit, et docuit, secunda feria Paschae in basilica S. Petri apostoli, inter caetera, quae ad manum papae offerebat, Deo in sacrificium obtulit, et in loco Osbrugge vocato episcopatum constituere, et decimis noviter ad fidem conversorum, si sanus et incolumis 129.1242B| remeasset, papa ita dictante, et privilegiis suis confirmante, dotare devovit. Ordinavit autem episcopos centum et octoginta sex, presbyteros viginti quatuor, diaconos sex. Qui defunctus est Kalendis Januarii. Hic episcopis Hispaniarum epistolam destinavit, in qua multis rationibus, multisque multorum auctoritatibus, Christum verum, et non putavium, proprium, et non adoptivum Patris Filium esse comprobavit.

XCVIII.--LEO III. ( Anno Christi 795.) Leo, natione Romanus, ex patre Azuppio, sedit annos viginti, menses quinque, dies sedecim. Hic in natali S. Stephani protomartyris electus est, et insequenti die ordinatus est. Hic cum ex more 129.1242C| paratus in litania, quae major dicitur, incederet, ab iniquis Romanorum captus, oculis est privatus, et lingua truncatus, in arctaque custodia reclusus. Sed, Deo cooperante, et B. Petro suffragante, et visum recepit, et lingua ei ad loquendum restituta est, et ex ipsa custodia liberatus Dei auxilio, ad Carolum regem et Romanorum patricium profectus est: a quo et devotissime susceptus est. Quod nefandissimi Romanorum audientes, falsa crimina ei imponere studuerunt, ut regi et omnibus eum ita odiosum efficerent. Sed praedictus pontifex ad sedem suam reversus, paulo post praenominato rege praesente, cunctisque etiam clero et populo praesentibus, non coactus, sed spontaneus de impositis criminibus jurejurando se expurgavit. Post 129.1242D| haec die Natalis Salvatoris nostri ab omnibus praedictus rex, Romanorum imperator Augustus est constitutus, et a papa nominato pontifice coronatus, et ita ejus tempore primum Romanorum imperium pervenit ad Francos. Hic constituit, ut tres dies ante Dominicam Ascensionem litaniae celebrarentur. Hic ordinavit episcopus centum et triginta sex, presbyteros triginta, diaconos undecim. Sepultus est autem II Idus Junii.

XCIX.--STEPHANUS V. ( Anno Christi 816.) Stephanus, natione Romanus, ex patre Marino, sedit menses septem. Hic ordinavit episcopos quinque, presbyteros novem, diaconos quatuor.

C.--PASCHALIS. ( Anno Christi 816.) 129.1243A| Paschalis, natione Romanus, ex patre Bonoso, sedit annos septem, menses quinque, dies tredecim. Ordinavit autem episcopos, presbyteros et diaconos per diversa loca. Hic de his, qui ob causam frigidae naturae se dicunt non posse ad invicem opera carnis dantes commisceri, requisitus, respondit dicens: Si non possunt, habeant uxorem quasi sororem. Quod si retinaculum jugale volunt recidere, maneant innupti. Nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet? Igitur, si vir aliam vult recipere uxorem, manifesta ratio patet, quia, suadente diabolo, fomite odii exosam habuit eam, et idcirco illam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si 129.1243B| mulier causatur, et dicit: Volo mater esse, et filios procreare; eligantur ex utraque parte tres propinqui parentes, qui jurejurando dicant tactis sacrosanctis Evangeliis, quod nunquam hi permistione carnis conjuncti una caro effecti fuissent; tunc videtur mulier secundas posse contrahere nuptias. Humanum dico, propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat innuptus. Quod si ille aliam copulam, cui conveniat, requirit, tunc hi, qui juraverunt, sunt perjuri, et rei crimine tenentur. Ex hoc nimirum eorum fraus detegitur, si uterque alias nuptias expetunt.

Hic Mediolanensi Ecclesiae de Simoniaca haeresi scripsit epistolam, quae ita incipit: Fraternae mortis crimen incurrit, si quis, cum potest, fratrem a morte 129.1243C| minime defendit. Nos vero, qui excellentiae vestrae summum discrimen audivimus, summi reatus poenam incurrimus, si taceamus, Domino per prophetam intentante: quia profecto sanguinem fundit, qui impiorum iniquitatem tacendo dissimulat. Audivimus enim, quod valde miramur, quod sacri ordines apud vos pecuniis distrahuntur, cum quicunque tale aliquid tentaverint, omnino haeretici comprobentur, Spiritu sancto per Gregorium sic intonante: Quia quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc ut fiat haereticus promovetur: et quisquis contra Simoniacam haeresim neophytorum pro officii sui loco, non exarserit, cum eo non dubitet se habere portionem, qui primus commisit hoc piaculare flagitium. Et quod aeterna morte hoc flagitium sit dignum, Augustinus et Fulgentius 129.1243D| ostendunt, ita dicentes: Firmissime tene, et nullatenus dubita, omnem haereticum et schismaticum, quamvis multas eleemosynas faciat, vel etiam sanguinem suum fundat, cum diabolo et angelis ejus aeterni ignis incendiis mancipandum, nisi ante finem hujus vitae catholicae incorporatus et redintegratus fuerit Ecclesiae. Et turpe nimis est, ut plenissimo jam vigore confirmata Ecclesia tam ferali inimico succumbat, de quo in primordio suae infantiae tanta virtute triumphavit. Si quis autem objecevit, non consecrationes, sed res ipsas quae ex consecratione proveniunt, vendi; videtur quidem aliquid dicere, nihil autem penitus sapere. Nam cum corporalis ecclesiae, aut episcopus, aut abbas, aut aliquis alius sine rebus corporalibus et 129.1244A| exterioribus in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore temporaliter vivit; quisquis eorum alterum vendit, sine quo alterum haberi non provenit, neutrum venditum dereliquit. Quam tamen objectionem sacer penitus canon exterminat, cum procuratorem vel defensorem ecclesiae, vel regulae subjectum adeo per pecunias ordinari prohibeat, ut interventores quoque tanti sceleris anathematis mucrone succidat. Item in eadem paulo inferius: Quod tales episcopos, vel abbates, vel reliquos clericos non devitamus, si eorum missas audimus, vel cum eis oramus, excommunicationem cum eis subimus: quos quidem sacerdotes esse saltem credere, omnino errare est.

CI.--EUGENIUS II. ( Anno Christi 824.) 129.1244B| Eugenius, natione Romanus, sedit annos quatuor, menses septem, dies viginti tres. Hujus diebus Romani judices, qui in Francia tenebantur captivi, reversi sunt.

CII.--VALENTINUS. ( Anno Christi 827.) Valentinus, natione Romanus, ex patre Leontio, sedit mensem unum, dies decem.

CIII.--GREGORIUS IV. ( Anno Christi 827.) Gregorius, natione Romanus, ex patre Joanne, sedit annos sedecim. Hic ordinavit episcopos, presbyteros, diaconos per diversa loca, numero centum et octoginta quinque. Hic civitatem Ostiae, quae vetustate diruta fuerat, a fundamento renovavit, ne 129.1244C| Agareni in eo tempore circumvagantes, Christianis ibidem morantibus nocere possent, et ipsam urbem Gregoriopolim nominari jussit.

CIV.--SERGIUS II. ( Anno Christi 844.) Sergius, natione Romanus, ex patre Sergio regionis quartae, sedit annos tres. Hic absque jussione Lotharii imperatoris est ordinatus. Unde, cum ejus consecrationis rumor ad praedicti aures imperatoris pervenit; indignatus de hac praesumptione, filium suum Ludovicum et Drogonem Metensem episcopum cum magno exercitu Romam direxit. Qui post multa damna Romanis illata, ipsos Romanos imperatori fidelitatem jurare fecerunt, et praedictum Sergium post multas contentiones in sede demum 129.1244D| confirmaverunt: qui praedictum filium imperatoris in regem Longobardorum unxit. Hujus pontificis fuit frater, Benedictus nomine, brutus et valde stolidus: qui propter pontificis imbecillitatem, ecclesiasticam et publicam curam usurpavit; ad hoc etiam maximis muneribus primatum et dominium Romae ab imperatore sibi acquisivit; demum vero Albanensem episcopatum usurpare non metuit, et omnia intra et extra Romam sua avaritia et vanitate vastavit. Vigebat etiam istius pontificis et fratris ejus tempore Simoniaca haeresis in tantum, ut etiam venderentur episcopatus: et qui plus dabat, episcopatum accipiebat. Nec erat aliquis episcoporum, aut quisquam virorum ecclesiasticorum, qui zelo Dei ductus, cum 129.1245A| imperatore aut rege ageret ut hoc nefas prohiberetur. Et quia nemo erat Christianorum, per quem hoc malum corrigeretur, misit divina potentia flagellum paganorum ad ulciscenda peccata Christianorum. Nam supervenientes Saraceni innumeros hominum interfecerunt, castella et urbes multas captas accepta praeda igni dederunt: demum regem expugnantes fugaverunt, et, multis captis et interfectis, maxima hominum et omnium rerum praeda onusti reversi sunt. Hic ordinavit episcopos viginti quinque, presbyteros octo, diaconos tres.

CV.--LEO IV. ( Anno Christi 847.) Leo, natione Romanus, sedit annos octo, menses sex, dies tres. Hunc Romani omnes unanimiter elegerunt: 129.1245B| et dum in ejus electione nimis gauderent, coeperunt iterum non mediocriter contristari, eo quod sine imperiali auctoritate futurum non audebant consecrare pontificem; et periculum Romanae urbis maxime metuebant, ne iterum, ut olim, ab aliis hostibus fieret obsessa. Hoc timore futuri casus perterriti, eum continuo pontificem non exspectata principis sententia, consecraverunt. Hic secundum antiquam consuetudinem canonica auctoritate constituit, ut, dum sacra missarum solemnia in ecclesia celebrantur, nullus ex laicis in presbyterio stare, vel sedere, aut ingredi praesumat, nisi illi qui ad hanc ministrationem sacri officii constituti videntur. Hujus temporibus Romae in quibusdam cavernis basiliscus ortus est, qui flatu suo ac visione 129.1245C| omnes accedentes necabat, et morti mandabat: quem praedictus pontifex ad ipsum foramen veniens, sua oratione fugavit, et nullum postea ex ipso signum laesionis apparuit. Hic octavam Assumptionis sanctae Dei genitricis Mariae devotissime primum celebravit, et semper celebrandam esse firma institutione mandavit.

Hic consilio et auxilio Lotharii imperatoris, urbem, quam circa ecclesiam B. Petri incoeperat, pleniter consummavit, et cum litania eam circumdans, et aqua exorcizata aspergens, sanctificavit, et suo postmodum nomine Leonianam eam vocavit. Hic videns multa suo in tempore contra Deum et salutem animarum impudenter fieri, consilio imperatorum Lotharii et Lodewici Romae synodum habuit 129.1245D| cum sexaginta septem episcopis: cum quibus quadraginta duo capitula Christianorum saluti necessaria edidit, et firmiter firmanda esse praecepit.

In primo enim capitulo instituit, ut episcopus juxta Pauli discretionem et admonitionem irreprehensibilis, et boni operis desiderabilis (I Tim. III) consecretur.

Secundo, quisque sacerdos caveat ne praemiis consecrationem adipiscatur, ne exemplo Simonis in laqueum incidat diaboli (Act. VIII).

Tertio, ut bono opere episcopus existat, et bene speculetur qualiter populum verbo praedicationis instruere debeat.

Quarto, ut, si episcopus inveniatur inductus, a 129.1246A| metropolitano admoneatur, et presbyteri, et diaconi, et subdiaconi a suo episcopo, ut doceri possint, admoneantur: et interim tales presbyteri et clerici celebrare divina mysteria et officia suspendantur, ut docti valeant ad debitum ministerium pervenire.

Quinto confirmavit, quae Coelestinus et Magnus Leo de episcopis instituerant, videlicet, ut non conveniat episcopum consecrari, nisi a clericis et populo fuerit postulatus: quia nulla ratio sinit ut aliter consecrati inter episcopos habeantur. Et cum in eadem ecclesia dignus non invenitur, tunc primum altera ecclesia eligatur; et quamvis necessitas eveniat, tamen invidiose nullo modo consecretur.

Sexto praecepit, ne, juxta Sardicensem synodum, 129.1246B| ultra trium hebdomadarum spatium episcopi a propriis ecclesiis morentur, nisi forte per jussionem metropolitani vel principis ex necessitate contingat: quia absentia episcopi plerumque fit calamitas plebis.

Septimo necessario servari praecepit, ut juxta ecclesiam claustra constituantur, in quibus clerici disciplinis ecclesiasticis imbuantur, et omnibus unum sit refectorium ac dormitorium, sive caeterae officinae ad usus clericorum necessariae. Ministri vero post episcopum tales eligantur, quorum vita et doctrina illos potius exornent quam dehonestent.

Octavo, ut episcopi diligenter curam habeant in baptismalibus plebibus, et, cum necessitas in eis presbyteros ordinandi occurrerit, ut reverentius observentur, 129.1246C| non sine consensu ibidem habitantium fieri convenit.

Nono, ut in congregandis clericis non plures admittantur, quam facultas rerum eis canonice attributa sufficere possit.

Decimo, ut sacerdotes constitui non oporteat, nisi ecclesiis, aut speciali monasterio deputentur, ne necessitas in saecularibus domibus illis habitandi occurrat; alioquin a propriis episcopis, aut in episcopio, aut in monasteriis causa habitandi et conversandi pro exercendo officio constituantur, ubi mulieres nullam habeant copiam conversandi.

Undecimo, ut sacerdotes divina eloquia sedulo perscrutentur, et populum admoneant, et ludos aliquos ante se fieri non delectentur. Transgressores 129.1246D| quippe admonitione episcopi ulterius agere desinant; sin autem, canonice judicentur.

Duodecimo, ut sacerdotes, 2qui ad debita et opportuna officia in ecclesiis indifferenter adesse debent, fenore aliquo, aut venatione, vel aliqua aucupatione, rusticorum ministerio omnino non occupentur, nec sine ornatu sacerdotali extra domos suas appareant, et ea solum, quae Patrum constituta videntur, observent; contrarii denique inventi, aut deinceps desinant, aut canonicae disciplinae subjaceant.

Tertiodecimo, ut sacerdotes in saecularibus negotiis pro testimonio, aut conficiendis instrumentis non rogentur, quia eos in talibus rebus esse non convenit. Si enim eventu causae aliquid viderint aut 129.1247A| audierint, ubi nullae saecularium idoneae personae inveniantur, ne veritas occultetur, et malus ut bonus existimetur, in providentia sit episcopi, ut coram se et competentibus judicibus hanc aliter veritatem honorifice attollant.

Quartodecimo, ut sacerdos, aut quis alius in ecclesiastico ordine provectus, si in eo scelere inveniatur quo abjiciendus sit, depositus providentia episcopi bene proviso loco constituatur, ubi peccata lugeat, et ulterius non committat.

Quintodecimo, ut, si episcopus (dist. 81, c. Si quispiam), presbyter, diaconus, vel subdiaconus de quacunque femina crimine fornicationis suspicatus, post primam et secundam et tertiam admonitionem metropolitani, vel alterius episcopi, aut ejus cui 129.1247B| subjacere videtur, inveniatur fabulari cum ea, aliquove modo conversari, canonice judicetur: quia cui propriam habere uxorem non permittitur, ab omni femina debet se abstinere.

Sextodecimo, ut nulli episcoporum liceat res immobiles de subjectis plebibus aliisque piis tollere locis, ne in tali facto pauperes inveniantur; contra agens canonica auctoritate coarctandus existat.

Septimodecimo, ut presbyteri omnium ad se currentium in quibuscunque sacris locis oblationes ad missarum solemnia recipiant: quia cum Dei et hominum mediatores existant, in exercendis votis, et relaxandis peccatis, largissimam debent orationem peragere.

Octavodecimo, ut episcopus sibi subjecto sacerdoti, 129.1247C| vel alii clerico, nisi ab alio postulatus, dimissorias non faciat: et ne falsae ut verae credantur, et verae ut falsae suspicentur, universalis pontificis, vel imperiali, vel metropolitani bulla eas roborari oportet.

Nonodecimo, ut episcopi, universique sacerdotes, quia ad solam Dei laudem, bonorumque operum actionem coustituuntur, debeant tam pro ecclesiasticis, quam pro propriis suis actionibus, excepto publico crimine, habere advocatum non malae famae suspectum, sed bonae opinionis, et laudabilis artis inventum, ne, dum humana lucra intendunt, aeterna praemia perdant.

Vigesimo, ut, si quispiam sacerdotum inventus fuerit, qui advocatum in judicio proferre non valeat, 129.1247D| coram plebe propria suus episcopus ipsum sacerdotem discutiat, si bonae an malae conversationis existat, aut cujus rei causa debite advocatum habere non possit: male vero inventus, pro qualitate culpae secundum canonem normam emendari curetur.

Vigesimoprimo, ut monasterium, vel oratorium, canonice constructum a dominio constructoris, eo invito, non auferatur; liceatque illi idem presbytero, cui voluerit, pro sacro officio illius dioeceseos, et bonae auctoritatis, dimissorie cum consensu episcopi, ne malus existat; commendare, ita ut ad placitam et justam reverentiam illius episcopi obedienter sacerdos recurrat, alioquin canonicis ultionibus subjaceat.

129.1248A| Vigesimosecundo sancivit, ut, si quispiam comprobatus invasor, dicat pro parte ecclesiae se egisse de privata sibi re pertinente, ab ipso suoque haerede persolvatur invasio. Sacerdos denique in tali culpa pauper inventus, a proprio canonice judicetur episcopo, episcopus a metropolitano ut non ecclesia sibi commissa damnum sustineat de invasione.

Vigesimotertio, de monasteriis monachorum. sive sanctimonalium, et de omnibus aliis pro diversis necessitatibus ad eleemosynam constitutis praecepit, ut per episcoporum sollicitudinem, in quorum dioecesi haec existunt, ordinentur ad easdem utilitates, quibus constituta sunt.

Vigesimoquarto, disposuit de ecclesiis, quae in diversis regionibus sacerdotibus et solitudine destitutae, 129.1248B| nullo debito officio resonant, ut episcopus, si proprio juri ecclesiae sunt subjectae, ibidem sine intermissione presbyterum constituat; ut, si in saecularium hominum sunt jure constitutae, ab episcopo admoneantur, et si, admoniti, presbyteros infra trium mensium spatium ibidem neglexerunt constituere absque neglectu principis, urgeat episcopus, ut ejus sententia emendetur.

Vigesimoquinto, ut ecclesiae quaelibet destructae proprio stipendio restaurentur; non sufficiente vero necessario, a populo plebis auxilientur.

Vigesimosexto, ut nulli episcoporum liceat a subjecto sacerdote, vel alio quolibet clerico ex piis locis donationes ultra statuta Patrum exigere, aut superimposita [superposita] in angariis inferre.

129.1248C| Vigesimoseptimo, ut abbates tales constituantur, qui sui vocabuli ministerium Deo possint indubitanter supplere: ita docti, ut quaecunque fratrum negligentia acciderint, omnino cognoscere possint, et emendare.

Vigesimooctavo, ut episcopus in sua dioecesi diligenter perscrutetur illos, qui solo habitu monachi existunt, et ad proprium monasterium redire eos cogat, aut prospectu congruo in aliud mittat, ut regularem vitam servent.

Vigesimonono, ut feminae quae habitum religiosum, aut velamen obtentu religionis susceperunt, deinceps viro sociari non permittantur; praevaricatae autem, ad poenitentiam coerceantur.

Trigesimo, ut die Dominico nullus audeat mercationes, 129.1248D| nisi in cibariis rebus, aut quaelibet rustica opera facere; alioquin, ut transgressor, ad poenitentiam redigatur.

Trigesimoprimo, ut Dominico die personam suspectam et reatu infamem, aut optima satisfactione solvant, aut in custodiis constituant, ut licitis diebus judicetur; nam legibus infirmatur judicium Dominico die depromptum.

Trigesimosecundo, ut nulli laicorum liceat in eo loco, ubi presbyteri et caeteri clerici existunt, quod presbyterium nuncupatur, quando missa celebratur consistere: quia, sicuti in ecclesia singula loca videntur exposita, ita virorum pars et mulierum partibus suis debet esse contenta.

129.1249A| Trigesimotertio statuit, ut, sicut hi, qui monasteria elegerunt, a monasteriis egredi non permittuntur: ita hi, qui inviti sine justae offensionis crimine monasteriis sunt intromissi, nisi volentes non teneantur; quia quod non petunt, non observant.

Trigesimoquarto, ut magistri et doctores in singulis locis, in quibus necessitas occurrit, constituantur, qui liberales artes assidue doceant: et si tales non inveniuntur, tamen divinae Scripturae magistri et institutores ecclesiastici officii nullatenus desint.

Trigesimoquinto, ut sacerdotes admoneant viros ac mulieres, qui festis diebus ad ecclesiam concurrunt, ne ballando, et turpia verba decantande choros teneant ac ducant, similitudinem paganorum peragendo: 129.1249B| quia tales, si cum minoribus peccatis ad ecclesiam veniunt, cum majoribus revertuntur. Si vero non cessant admoniti, a communione modis omnibus suspendantur.

Trigesimosexto, ut nulli liceat, excepta causa fornicationis, uxorem relinquere, et aliam sibi copulare: alioquin convenit transgressorem sociari priori conjugio. Si autem vir et uxor solummodo pro religiosa vita divortire inter se consenserint, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo singulariter proviso constituantur loco: nam uxore nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non solvatur.

Trigesimoseptimo, ut nulli liceat uno tempore habere uxorem et concubinam; quia cum domi non 129.1249C| sit lucrum, animae fit detrimentum: alioquin ecclesiastica communione videatur indignus: et si perseveraverit, ab ecclesia penitus amputetur.

Trigesimooctavo, ut de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, nullus audeat in conjugium copulare: si quis vero fecerit et perseveraverit, sciat se vinculis anathematis innodatum.

Trigesimonono, ut nullus absolute presbyter ordinetur, et ut juxta facultatem rerum ecclesiae, et oblationes, vel reditum clerici ordinentur.

Quadragesimo, ut presbyteri urbani et suburbani, et rurales omnes, indifferenter ad concilium episcopi veniant, aut canonum correptionibus subjaceant.

Quadragesimoprimo, ut laicus, qui presbyterum sine consensu episcopi proprii sua potestate ecclesiae 129.1249D| cuicunque instituerit, a fidelium communione separetur. Presbyteri, si tertio ab episcopo, vel legato ejus, de alterius ecclesia recedere admoniti, obedire noluerint, proprii officii gradum amittant.

Ultimo vero capitulo immutabiliter praecepit, ne ullus abbas, aut quilibet alius praesumat presbyteros in ecclesiis statuere, nisi qui et sacerdotis gradus licite dare possunt, et canonice de neglectis presbyteros increpare: sed ab his venerabiliter sacerdotes ad divini ministerium officii expetantur episcopis, quibus singulariter et dioeceses pertinent, et qui canonice debent ipsis ecclesiis providere, et provisas ordinare.

Praedictus pontifex in praedicta synodo Anastasium 129.1250A| presbyterum in aliena dioecesi morantem, et saepenumero vocatum, demumque excommunicatum, et tamen ad propriam parochiam redire nolentem, deposuit, et penitus sacerdotali honore privavit. Item in eadem synodo monuit, et apostolica auctoritate praecepit, ut unusquisque episcopus per dioeceses et parochias suas, per se et per sacerdotes suos subjectum sibi populum moneat, ut primitias et decimas incunctanter persolvant: has autem dare nolentes, quousque suppleant, a cibo et potu suspendant. Quod si nec pro hac suspensione supplere curaverint, sancta communione priventur. Item, in eadem irrefragabiliter affirmando instituit, ut nullus episcoporum vel sacerdotum rem sui tituli usurpare aut alienare praesumat: qui autem hoc fecerit, 129.1250B| canonicam sine dubio subeat ultionem. Hic ordinavit episcopos quadraginta tres, presbyteros vero undeviginti, diaconos septem. Obdormivit autem in Domino XVI Kalend. Augusti.

CVI.--BENEDICTUS III. ( Anno Christi 855.) Benedictus, natione Romanus, ex patre Petro, sedit annos duos, menses sex, dies decem. Fuit autem temporibus Loduwici filii Lotharii, filii Loduwici imperatoris. Postquam clerus et populus hunc et renitentem elegerunt, et juxta morem in patriarchium deduxerunt, decretum componentes, et manibus propriis roborantes, ut prisca consuetudo poscebat, invictissimis Lothario ac Loduwico Augustis destinaverunt. Sed legati, qui decretum deferebant, in 129.1250C| itinere, corrupti in Anastasium presbyterum a Leone depositum, voluntate illum praeficiendi, declinaverunt, et hoc apud principes praedictos versutia calliditatis effecerunt, quatenus eorum voluntati consentientes Romam legatos, qui Anastasium inthronizarent, dirigerent. Qui cum illuc venerunt, praedictum depositum violenter in patriarchium introduxerunt, et Benedictum ejectum, et pontificali veste denudatum, in arcta custodia servari jusserunt. Sed demum ex communi voto et sententia, triduano jejunio cum oratione et vigiliis celebrato ab omnibus, et etiam ab his qui prius excommunicato presbytero faverant, unanimiter nutu divino in Benedictum convenerunt; et in praesentia et consensu imperialium legatorum, est in pontificem consecratus.

129.1250D| Hic Ratoldo episcopo de parricida ita scripsit: Volumus, ut per duodecim annos sub onere poenitentiae constituatur, ita ut omnibus diebus jejunium celebret usque ad vesperum, et absque carne vinoque ac pisce cibum sumat, exceptis diebus festis ac Dominicis, et a Pascha usque Pentecosten: per quinquennii vero tempus in ecclesiam intrare non praesumat, neque communicet; ante fores ecclesiae tantum perseveret, dum sacra celebrantur officia. Cum autem quinque annorum fuerint adimpleta curricula, ingrediatur ecclesiam, et inter audientes stet cum omni timore atque obedientia. Dum vero ad annum pervenerit decimum, sanctae communionis consors existat, et inter fidelium consortium maneat. Si vero ante constitutum tempus finis vitae 129.1251A| illius advenerit, viaticum ei non negetur, juxta traditiones canonum.

CVII.--NICOLAUS I. ( Anno Christi 858.) Nicolaus, natione Romanus, ex patre Theodoro regionario, sedit annos novem, menses septem, dies novemdecim. Hic a Romano clero et populo unanimiter electus, praesente et jubente Caesare Loduwico, est consecratus. Hic Joannem episcopum Ravennatem multa contra canonica instituta praesumentem communione privavit, qui ter ad synodum litteris vocatus, venire contempsit: sed postea misericordia motus, eidem humiliter veniam postulanti communionem reddidit: cui inter caetera in mandatis dedit, ut episcopos per Aemiliam non consecraret, nisi post 129.1251B| electionem ducis, et clerici, et populi, per epistolam apostolicae sedis praesules eos consecrandi licentiam acciperet. Idem pontifex quemdam diaconum apostolicam sedem appellantem, ab episcopo suo invidiose depositum, officio suo restitui jussit: et quia sine certo numero episcoporum, imo sine criminis approbatione, et sine oris professione ipse diaconus fuerat judicatus, omnem illam judicii sententiam cassavit, et ad rectitudinis tramitem apostolica pietate causam reduxit.

Hujus pontificis temporibus Lotharius rex uxorem legitimam, nomine Thietbergam, dimisit, et Waldradam concubinam in matrimonium assumpsit. Hujus autem sceleris auctores et defensores erant Theotgaudus Treverensis, primas Belgicae provinciae, 129.1251C| et Guntarius Coloniensis archiepiscopus. Unde praedicti episcopi Romam vocati fiducialiter venerunt, et summo pontifici libellum incesti matrimonii defensionem continentem obtulerunt, dicentes se nihil plus minusve egisse, quam in praedicto libello continebatur. Sed multa in eo continebantur, quibus merito in praedictos archiepiscopos postea depositionis sententia proferebatur, sicut summus pontifex dicit in epistola quam Rhemensi archiepiscopo et caeteris episcopis in regno Caroli regis degentibus destinavit; et in alia, quam scripsit omnibus episcopis qui erant in regno Loduwici. Inquit enim, eos depositos fuisse: primum, quia jussionibus quas de Ingeltrude, et Thietberga, sive Waldrada, fecerat, inobedientes fuerunt. Secundo, quia Ingeltrudam anathematis vinculo 129.1251D| innodatam recipere et absolvere praesumpserunt cum hi, qui ab uno abjiciuntur, ab aliis non sint recipiendi. Tertio, quia scripta apostolica subtrahendo et addendo transmutantes, falsitatis rei manifestissime claruerunt. Quarto, quia adulteris consenserunt, et tantum flagitium defendere tentaverunt, juxta illud: Et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX). Quinto, quia de negotio, unde ad Romanam sedem fuerat appellatum, praeter auctoritatem apostolicam judicare ac definire temere praesumpserunt: quod nullatenus licet. Sexto, quia hoc in absentia peregerunt, contra illud: Ne maledicas surdo (Levit. XIX). Surdus namque quodammodo est, qui in absentia positus, quae sibi objiciuntur, non 129.1252A| audit; sicut Thietberga fuit, cui rex securitatem idoneam veniendi tribuere noluit. Septimo, quia profanis gestis subscripserunt, et alios subscribere compulerunt, et tot animarum rei constituti sunt, quot, utpote praeminentes, in hoc verbo vel facto praevaricationis praecipitium submiserunt.

Idem summus pontifex in alia epistola, quam Viennensis Ecclesiae archiepiscopo scripsit, de pontificibus, qui aliqua aegritudine occupantur, decreto statuit non esse abjiciendos, nec alios in eorum loco consecrandos, nisi ex hac luce fuerint subtracti: sed de ministerio eorum, quae sunt licita, sacerdotes expleant; in his vero, quae eis non licent, vicinorum episcoporum auxilia subrogentur. Item in eadem praecepit, ne episcopi, qui Dominici gregis 129.1252B| curam susceperunt, a ministratione eorum discedant. Item, nec clerici, qui in adolescentia a daemonibus cognoscuntur oppressi, ad superiorem gradum ascendere permittantur. Item (dist. 50, c. Hi qui), si arbor cadens forte occidit hominem, innoxii sint qui eam inciderint, si nec voluntate nec desiderio eorum homicidium perpetratum est. Si vero aliqua culpa vel neglectu eorum morientis hominis periculum cognoscitur evenisse, abjiciendi sunt gradu, et nullatenus in sacro ordine suscipiendi. Item concessit, ut viri, qui pro illicitis poenitentiam agere videntur, si se continere non possunt, post peractam poenitentiam propter periculum fornicationis uxores accipiant.

Idem pontifex in epistola, quam Carolo Moguntinensi 129.1252C| episcopo destinavit, vetuit, ne episcopus plebem sibi commissam juramentis constringeret. Item, ut nulli Christiano liceat de propria consanguinitate sive cognatione uxorem accipere, usque dum generatio cognoscitur, aut memoria retinetur. Item, ut sacerdotes (dist. 50, c. Sacerdotes, et c. Studeat), si in fornicationis laqueum ceciderint, et criminis actus manifestus sive ostensus fuerit, sacerdotii honorem habere canonice non possint: si vero in crimine fornicationis fuerint accusati, et crimen illud non fuerit comprobatum, aut ipsi non manifestaverint; licentiam habeant, si se voluerint, juramento purificare. Similiter et diaconi, si fuerint accusati, peragant. Item feminae sub velamine consecratae, si fuerint fornicatae; velum tamen non deponant, 129.1252D| sed jugo poenitentiae submissae, ad gratiam remissionis studeant pervenire. Item patricidas et fatricidas primo anno extra ecclesiam stare praecepit, secundo in ecclesiam introduci; non tamen communicare: tertio anno corporis et sanguinis Domini communionem eis tribui jussit: carnem cum vino vitent, exceptis diebus festis usque ad nonam jejunent, vinum et pulmentum sumere non praesumant nisi tres dies per hebdomadam: arma non gerant, nisi contra paganos: et nullo vehiculo deducantur, sed pedites, quo debent, proficiscantur. Hujus poenitentiae tempus in arbitrio sit episcopi juxta conversationem illorum, abbreviare. Si uxorem habent, non separentur; sed si vero non habent, et se continere 129.1253A| non valent, legitime accipiant. Si quis cum duabus sororibus, aut cum his, quas sacra Scriptura prohibet, fuerit fornicatus, si dignam egerit poenitentiam, liceat ei uxorem accipere. Similiter et mulieri tali scelere lapsae facere licet. Item, quaerentibus, utrum marito uxorem adulteram juxta mundanam legem interficere liceat, respondit, dicens: Sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus, quae gladium non habet nisi spiritualem, qui non occidit, sed vivificat. Mandavit etiam, ut homicidas post unius anni spatium liceat ecclesiam introire. Item, ut vidua velata, et in eodem habitu permanere professa non praesumat.

In alia epistola, quam Luitberto archiepiscopo idem pontifex direxit, praecepit, illum, qui paganum, 129.1253B| non in bello, sed odii meditatione, vel propter avaritiam occiderit, ut homicidam debere poenitere. Item juxta morem Romanae Ecclesiae a Quinquagesima usque in Pascha etiam laicis a carne abstinendum esse praecepit. Item de eo, in cujus lancea alter se interemit, ita praecepit: Si ejus voluntate, qui lanceam tenuit, gestum est, homicidii reus habetur; si autem eo ignorante patratum est, innoxius esse videtur. Item illum, qui causa probandae chordae sagittam emittens filium proprium nolens interemit, jussit poenitere, ut de homicidio non sponte peracto. De eo, qui insaniens aliquem occiderit, dicit: Si ad sanam mentem perveniret, levius poenitere debet, quam si quis sanae mentis hoc faceret.

Idem pontifex Constantiensi episcopo Salomoni 129.1253C| (30, q. 1, c. Salomoni) epistolam scripsit, in qua prohibet, ne unus homo accipiat duas commatres spirituales, unam post aliam: quia cum vir et uxor una caro per connubium efficiantur, restat nimirum compatrem constitui illi mulieri, cujus in matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur: et idcirco dicit, virum non posse illi mulieri jungi in copula, quae commater erat ejus, cum qua una caro fuerat effectus. Item praecipit, ne mulier, quae viri filium ex alia femina genitum de sacro fonte levavit, propter hoc a viro separetur, quia secundum sacros canones, nisi ex amborum consensu et religionis obtentu non debet conjugem dimittere conjux: habet tamen grave peccatum mulier, quae odio habens maritum, quasi causa pietatis operatur impietatem. 129.1253D| Item de presbytero (15, q. 5, c. Presbyter) vel diacono, quem asserebat Salomon episcopus crimina nolle publice confiteri, sed velle se cum sacramento defendere, et tamen dicebat notum esse episcopo scelus ipsius fore patratum; respondet, non esse episcopo scelus legitime manifestum, si presbyter vel diaconus non fuerit per approbationem testium forte convictus, aut ipse sua fuerit sponte scelus ipsum confessus. Idcirco, priusquam alterum horum eveniat non debere suo privari officio: quia sola spontanea confessio, vel canonicus numerus, et qualitas testium, decernentibus episcopis, et accusatore, quod objecerit, comprobante, clericum proprio gradu privat. 129.1254A| Item dicit, monachum, qui semel sé Deo vovit, et regulam sanctorum Patrum suscepit, non jam a proposito posse reverti.

Praedictus pontifex Photium Constantinopolitanum deposuit, quia ex laico consecratus ab excommunicato episcopo, et adhuc Ignatio patriarcha superstite, subito episcopus est consecratus; et quia ante audientiam excommunicatis communicare praesumpserat.

Idem pontifex Rothardum episcopum Suessionensem, ab Hincmaro Rhemensi archiepiscopo depositum, sedi suae restituit; quia Romanae sedis appellatio apud praedictum archiepiscopum tempus dilationis impetrare non valuit. Hic ordinavit episcopos sexaginta quinque, presbyteros septem, diaconos quatuor. 129.1254B| Idibus autem Novemb. migravit ad Dominum.

CVIII.--ADRIANUS II. ( Anno Christi 867.) Adrianus, natione Romanus, ex patre Thalaro, sedit in episcopatu annos quatuor, menses undecim, dies decem. Hic ab omnibus Romanis unanimiter electus est. Quorum unanimitatem et desiderium audiens Lodewicus imperator, cognoscens etiam, qualiter in eo decretum suis subscriptionibus roborassent, valde gavisus, mox imperialem scripsit epistolam, per quam electam fieri praesulem collaudavit. Hujus temporibus Lodewicus dedit Ecclesiae Corbeiensi et Herifordensi quasdam decimales ecclesias cum ipsis decimis in parochia Osbrugensi [Osnabrugensi], 129.1254C| consentiente episcopo et omni clero. Carolus Romanorum imperator et patricius dedit honorificatae Ecclesiae, et honorificandae a Deo Hersveldensi, quasdam decimas in Frisonevelt et Hassega Halberstadensi adjacentes dioecesi, quas Stephanus papa in basilica B. Petri die sancto Paschae sua auctoritate et imperatoris subscriptione, et Hisdegino Halberstadensi episcopo praesente, confirmavit. Carolus quippe omnes decimas in Saxonia constituerat ad regale servitium, et eas rex dare potuit, quo voluit.

Hic apostolica auctoritate firmavit, si deinceps quispiam episcopum occidere tentaverit, vel flagellare, aut saltem percutere, ut a Deo et sanctis ejus omnibus sit anathema. Illos autem, qui illicitas et 129.1254D| incestuosas copulas contrahunt, si secundo vel tertio admoniti eas non dissolvunt, et dignam poenitentiam non egerint, a liminibus ecclesiae cum suis sequacibus eliminandos esse decrevit. Item raptores virginum, qui eas legitimo nuptiali jure, vel secundum ritum, vel legem, vel pacem, acquisivisse noscuntur, eadem sententia feriri jussit: quos tandem, nisi a prava intentione recesserint, anathemati submittendos esse modis omnibus judicavit. Item homicidas, et hominum truncatores, si non secundum legem emendaverint, et poenitentiam non egerint, similiter invasores et incendia facientes, atque raptores, pari sententia feriendos esse dixit. Item statuit, ne ulli 129.1255A| liceat clericum attitulare in ecclesia praeter episcopum, ad cujus ordinationem et potestatem dioecesis omnium jure Ecclesiarum, secundum antiquam constitutionem, pro sua cuique pertinente parochia.

CIX.--JOANNES VIII. ( Anno Christi 872.) Joannes sedit annos decem, dies duos. Hic decreto suo statuit, ut nulli ducum liceat quemlibet episcopum in praesentiam Romani praesulis introducere, vel census ab eo ad sumptus publicos, seu dona quaelibet exigere; sed nec coram laicis episcopum concessit: clericos et sanctimoniales, pupillos et viduas sub tutela episcoporum esse decrevit, et eos ad saecularia judicia trahi modis omnibus interdixit. Quemlibet autem ducem vel alium contra haec agentem, 129.1255B| excommunicandum esse decrevit; perseverantem vero anathematis vinculo innodandum.

Idem inter caetera de decimis sacerdotibus dandis ita praecepit: Quas, scilicet decimas, unumquemque fidelem illi sacerdoti dare censuimus in cujus parochia dum procul dubio constat sub episcopi proprii ditione, quia ad hoc recipiendum ab episcopo suo est constitutus, manere; et ideo nullum alterius dioeceseos sacerdotem aut levitam alteri jure ea novum [fors. canonum ] debita hujusmodi audire impudenter, vel temere quaerere, aut accipere damnationem [ for. tantum, donationem] vel donationem. Cum vero qui aliter dare vel accipere praesumpserit, ecclesiastica communione tandiu judicamus manere, privatum, donec secundum hoc nostrae apostolicae auctoritatis capitulum 129.1255C| studuerit agere.

Hujus temporibus Lodewicus imperator ab Adalgiso Beneventano duce constrictus timore vitae, jurejurando firmavit, nunquam se Beneventi fines ultra intraturum, neque ex periculo injuriae tunc sibi illatae vindictam aliquando exacturum. Ab hoc autem juramento postmodum praedictus papa eum Romae absolvit auctoritate Dei et S. Petri, affirmans nihil sibi obesse, quod ob mortis periculum evadendum coactus fecerat, nec sacramentum esse dicendum, quod contra salutem reipublicae, quamvis cum multis exsecrationibus, fuerit prolatum.

CX.--MARINUS. ( Anno Christi 882.) 129.1255D| Marinus sedit annum unum, menses quinque.

CXI.--ADRIANUS III. ( Anno Christi 884.) Adrianus sedit annum unum, menses quatuor.

CXII.--STEPHANUS VI. ( Anno Christi 884.) Stephanus sedit annos sex. Hic Herimanum Coloniensem archiepiscopum, et Adalgarium Hamburgensem archiepiscopum de Bremensi ecclesia contendentes Wormatiam ad synodum venire jussit; 129.1256A| ubi Fulconi Rhemensi episcopo vice sua commissa causam eorum examinari mandavit.

CXIII.--FORMOSUS. Formosus Portuensis episcopus, sedit annos quinque, menses sex. Qui Formosus religiosissimus a Romanis vehementer afflictabatur; cujus et hortatu rex Arnulphus Romam advenerat. In cujus ingressu, ulciscendo papae injuriam, multos Romanorum principes obviam sibi properantes decollari praecepit. Causa autem simultatis inter Formosum papam et Romanos haec fuit: Formosi decessore defuncto, Sergius quidam Romanae Ecclesiae diaconus fuit, quem Romanorum pars quaedam papam sibi elegerat: quaedam vero pars non infima natu Formosum [nominatum Form.] Portuensis 129.1256B| civitatis episcopum, pro vera religione, divinarumque doctrinarum scientia papam sibi fieri anhelabat. Nam dum in eo esset, ut Sergius apostolorum vicarius ordinari debuisset, ea quae Formosi favebat partibus pars, non mediocri cum tumultu et injuria Sergium ab altari expulit, et Formosum papam constituit. Descenditque Sergius in Tusciam, quatenus Adelberti potentissimi marchionis auxilio juvaretur: quod et factum est. Nam Formoso defuncto, atque Arnulpho in propria exstincto [reverso], is qui post necem Formosi papa constitutus est, expellitur, Sergiusque papa per Adelbertum constituitur. Quo constituto, ut impius, doctrinarumque divinarum inscius, Formosum extra sepulcrum extrahi, atque in sede 129.1256C| pontificatus sacerdotalibus vestimentis indutam collocari praecepit, cui et ait: Cum Portuensis esses episcopus, cur ambitionis spiritu Romanam universalem sedem usurpasti? His expletis, sacratis exutum vestimentis, digitisque tribus abscissis, in Tiberim jactari praecepit, cunctosque quos ipse ordinaverat, gradu proprio depositos iterum ordinavit. Quod quam male egerit, pater sanctissime, animadvertere poteris; quoniam et hi, qui a Juda Domini nostri Jesu Christi proditore ante proditionem salutem, seu benedictionem apostolicam, perceperunt; ea post proditionem, propriique corporis suspensionem minime sunt privati, nisi quos improba forte defoedarant flagitia. Benedictio siquidem quae ministris Christi impenditur, non per eum, 129.1256D| qui videtur, sacerdotem infunditur: neque enim qui rigat est aliquid, neque qui plantat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III). Quantae autem auctoritatis, quantaeque religionis papa Formosus fuerit, hinc colligere possumus; quoniam dum a piscatoribus postmodum esset inventus, atque ad B. Petri apostolorum principis ecclesiam deportatus, sanctorum quaedam imagines hunc in loculo positum venerabiliter salutarunt. Hoc namque a religiosissimis Romanae urbis viris persaepe audivi.

(no apparatus)