Jump to content

De praedestinatione Dei (PL 045)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
De praedestinatione Dei
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 45


AucInc.DePrDe 45 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM. 1. De praedestinatione Dei locuturi, anxietatibus quibusdam involvimur: quia dum conscientiam nostrae stoliditatis perscrutamur, ab appetitu tam arduae disputationis reprimimur. Sed dum ad omnipotentiam illius qui per os asinae irrationalis, rationali sessori verba voluntatis suae monstravit (Num. XXII, 28, 30), mentem reducimus, sub spe superni adjutorii, ad audendum vires accipimus; scientes quia quidquid boni loquimur vel facimus, non ex nobis hoc, sed ex Deo accipimus.

CAPUT II. 2. In primis nefas est dicere, Deum aliquid nisi bonum praedestinare. Sed praedestinationum aliae sunt alligationis, aliae conditionis; istae sunt justitiae, illae potentiae. Ut lucidius fiat quod dicitur, quae sunt alligationis et potentiae, quae conditionis et justitiae, demonstretur. Creavit Deus coelum et terram, solem et lunam, diem et noctem; praedestinavit insuper ut coelum semper volveretur, terra immobilis circumvolventi coelo loco centri haberetur; sol et luna diei noctique praeessent; dies et nox certis temporibus vicissim succederent. Hae praedestinationes potentiae sunt et alligationis. Unumquodque enim eorum quae praediximus, sic alligatum est suo operi per praedestinationem Dei, ut ab eo dimoveri non possit. Creavit Deus hominem, et praedestinavit ut si obediens esset, ac a gustu vetiti pomi se abstineret, in vita permaneret; sin autem inobediens esset, sententiam mortis subiret. Haec praedestinatio conditionis est et justitiae. Non enim Deus ante casum hominis sic eum per potentiam alligationis praedestinavit mori, ut necesse esset eum mori; sed sub ea conditione, si peccaret. Quia igitur peccavit homo, justum erat ut moreretur; si non peccaret, nullo vinculo praedestinationis divinae morti alligaretur.

CAPUT III. 3. Mortis itaque praedestinatio sub conditione fixa fuit in Deo, propter casus humani praescientiam: non tamen vim faciens in homine per potentiam, ut duceret eum ad mortis sententiam. Ergo praedestinatio hujusmodi non absolute est causa mortis, sed peccatum causa praedestinationis et mortis. Non enim sic dicitur de hominis morte, ut de coeli volubilitate. Interroganti enim alicui, quare coelum volvitur: respondemus, Quia Deus praedestinavit. Haec responsio absoluta est, nec aliam quaerit. Si autem aliquis quaerit quare homo moritur: non absolute respondere possumus, Quia Deus praedestinavit; non enim praedestinaret, nisi eum peccaturum praesciret. Peccatum quippe in homine, in Deo incitat zelum justitiae; zelus vero justitiae praedestinationem; praedestinatio autem attrahit mortem. Et hujus concatenationis initium et finis in homine est. Quare enim homo moritur? Quia Deus praedestinavit. Quare Deus praedestinavit? Quia justus est, et juste facit. Quare juste facit? Quia homo peccavit. Ecce ex homine peccatum, et in homine mors. 4. Est qui dicat: Quomodo possit esse peccatum causa praedestinationis, cum esset praedestinatio antequam peccaret homo? Ille audiat, quia omnia antequam fiant, Deus quasi jam facta pertractat; et sive sint punienda, sive muneranda, in praescientia sua dijudicat. Ecce homo infelix alligatur morti, non per Dei praedestinationem, sed per suam offensionem. Quamvis enim praedestinatio offensionem praecurrat tempore, offensio tamen praedestinationem praecedit effectione. Nam praedestinatio non fieret, nisi offensio futura esset: quam offensionem qui praescivit esse, offensionis ultionem ut justus judex praedestinavit. Ex praescientia igitur offensionis, praedestinatio emanavit ultionis: sicut ex praescientia virtutis, praedestinatio fieri solet remunerationis. Unde Apostolus ad Romanos: Quos praescivit, hos et praedestinavit. (Rom. VIII, 29).

CAPUT IV. 5. Fortassis est qui dubitet ultionem offensionis a Deo esse, quia gravis est et mala; virtutis autem remunerationem a Deo esse manifeste fateatur, quia dulcis est et bona: cum Deus nullius mali, sed totius boni sit auctor. Huic dicendum est, quia ultio offensionis etsi homini est mala, dum poenam ingerit; apud Deum est justa, dum peccata punit. Quod autem justum est, bonum est. Praedestinatio igitur ultionis, quia justa est, et bona. Unde fons et origo boni per Isaiam sic loquitur: Ego Dominus formans lucem et creans tenebras; pacem faciens, et creans malum (Isai. LXV, 7). Quasi dicat: Ego Dominus faciens pacem ex me, creans malum ex te tibi. Pro peccatis enim tuis bellum tibi tribuo, quod mereris: quod etsi apud me sit justum, ex te tamen tibi fit malum; quia non ex me, sed ex te peccasti; et pro peccato poenam tibi creo, quae apud me est justa, tibi autem mala. Hujusmodi ergo malum creat Deus, quod per se sibi sit justum, ex homine fit homini malum. Una eademque res aliter atque aliter inter homines etiam accepta, bona est et mala: ut bellum de quo supra diximus, victis est malum, vincentibus bonum. Quapropter et mors, quae est ultio praevaricationis, et justa est et mala: justa quidem ex justo judice, mala autem ex misero peccatore. Haec etiam eademque mors quibusdam hominibus est mala, quibusdam autem bona: quia hos de ignominia ducit ad gloriam, illos vero de gloria ad ignominiam. Ignis quoque lignis, stipulis, vestimentis est nocivus, cupro autem et argento et auro proficuus: quia haec excoquit et puriora reddit, illa vero inflammat et penitus consumit. Cum haec ita sint, non vereamur dicere, mortem esse praedestinatam a Deo: quia etsi nobis est mala, a Deo tamen propter praescientiam praevaricationis praedestinata est justa. Unde et Psalmista: Quia tu reddis unicuique juxta opera sua (Psal. LXI, 13). Unde enim et bonis gloria perennis, et malis mors infelix, nisi ab eo qui reddit unicuique secundum opera sua? Non tamen pure a Deo mors, sed fit ex hominis praevaricatione per justitiam Dei in hominis poenam. Hoc ideo, quia sunt nonnulli qui diabolum sic ponunt mortis auctorem, quasi ultionis judicem. Auctor est quidem mortis per suggestionem peccati, sed per potentiam retributionis nec auctor, nec creator. Est et poenarum custos et exhibitor; nec tamen ex propria potentia, sed ex concessione divina.

CAPUT V. 6. Sed iis quae praescripsimus quidam opponunt quod scriptum est, Mortem Deus non fecit unquam (Sap. I, 13). Quibus non surda aure praetereundum est, quod alias scriptum est, Mors et vita a Deo est (Eccli. XI, 14). Nam opponenti, Mortem Deus non fecit unquam, oppono, Mors et vita a Deo est. His quippe oppositionibus in litteratura nulla reconciliatio est, in intelligentia nulla repugnantia. Mors enim sicut et vita, non tantum dupliciter, sed etiam tripliciter intelligi potest. In primo namque homine et animam et carnem Deus creavit immortalem. Ante peccatum ergo vixit anima, vixit caro, non sub interitus timore, sed sub immortalitatis conditione. At dum homo peccavit, anima obiit. Haec est mors quam Deus non fecit. Caro tamen vixit post mortem animae, sed sub mortis exspectatione. Mors ergo animae, peccatum; mors carnis, dissolutio elementorum; mors animae et carnis, poena infernalis. Sic et vita, alia est carnis et animae ante peccatum, alia carnis post peccatum, alia animae et carnis post dissolutionem elementorum. Vita quidem omnis a Deo est; sicut et mors carnis, quae est dissolutio elementorum; et mors animae et carnis, quae est ultio offensionis. Mortem autem animae, quae est caeterarum principium et causa, nunquam fecit Deus: quia scriptum est, Qui peccatum non fecit (I Petr. II, 22). Sed mortem animae non sic intelligas, ut mortem carnis. Moritur namque caro, solutionem sui patiendo: moritur autem anima non sic, sed vitam mutando. 7. Jam quae sint praedestinationes alligationis, quae conditionis; satis, ut reor, dictum est: sed earum quae conditionis sunt, aliae ad gloriam, aliae ad poenam. Quos enim Deus suos fidei opere futuros esse praenovit, hos praedestinavit ad gloriam: quos absque correctione diabolicae persuasioni militaturos esse praescivit, hos pro certo praedestinavit ad poenam. Navis mentis nostrae, nisi exercitio bonae meditationis regatur, ventis vanarum cogitationum afflantibus, per diversa fluctuabit, et demum sub periculo demersionis conquatietur.