Jump to content

De praedestinatione et gratia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De praedestinatione et gratia
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 45


AucInc.DePrEtG 45 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM. 1. Cum in sacrarum voluminibus Litterarum, seu futurorum quid prophetico spiritu praenuntiantibus, seu praeteritorum historica veritate narrantibus, seu vitae monita apostolica auctoritate tradentibus, aliqua veluti diversum sonante sententia vel movetur lector, vel sollicitatur auditor, certa et inconcussa fide cognitum tenere debet, unius atque ejusdem spiritus, et ejus praeter quem nihil est veritatis, apertius alibi, paulo occultius alibi sonare mysteria: ac proinde si quid occulta significatione suspensum, aut a conscribente breviter indicatum, minusque quam humani cordis obtunsio poscebat, expositum est, hic lucidius apparere, ibi altius latere, nusquam deesse noverit veritatem. Quod si etiam pro magnitudine rei, de qua quaeritur, non facile intellectus sensibus quaerentis occurrit, maxime si de incommutabili voluntate omnipotentis Dei diversum sonet canonicae auctoritatis utraque sententia: ita sunt omnia ad pietatis régulam dirigenda, ut nec injustum Deum esse, nec merita singulorum confusa quadam personarum acceptione taxantem, nec infirmum, qui quod voluerit non valuerit explicare, inconcussa definitione teneatur.

CAPUT II. 2. Sub hujus igitur definitionis jugo, ne in sacrilega m temeritatem male libera colla luxurient, quaestionis hujus, quantum Deo donante possumus, occulta memoremus, quam beatus apostolus Paulus diversis in locis, non parum etiam discrepantibus verbis studiosis proponit scrutatoribus, eisque per ipsam loquitur veritatem. Sententiam siquidem in Dei gratia, praecedente latissima et robustissima disputatione confectam, ita concludens, ait, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18): cum in alia Epistola de divina benevolentia ipse sic dicat, Qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Occurrit enim, cur pereant ex his aliqui, cum omnipotens Deus omnes homines salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis venire: deinde cur rursus induret alios, misertus aliorum; aut quomodo omnes salvos fieri velit homines, cum ipse nonnullos ne salventur induret. Hoc quantum ad humanam justitiam videtur injustum. Sed quis ita desipiat, vel potius quis ita blasphemet, ut dicat de justitia Dei, lege humanae justitiae disputandum? quae profecto si justitiae Dei adversatur, injusta est. Ab illo enim qui summe justus est, omne quod qualitercumque justum est, manare manifestum est. Quis ergo erit qui incommutabiliter manentem, et omnia quae sunt condentem, regentem atque servantem Dei sapientiam, humanae sapientiae pendat arbitrio? De qua idem apostolus dicit, Quia sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 7): et alibi, Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Non est ergo de illa majestate divinae sapientiae humanae vanitatis arbitrio disputandum.

CAPUT III. 3. Si quis autem peccata sua ita nutriendo, figura, vel umbra, vel typho superbiae blandiente decipitur, ut dicat, quod nonnullos esse dicturos statim vidit beatus Apostolus: subjunxit enim, Dicet aliquis: Si cujus vult miseretur, et quem vult indurat, quid adhuc quaeritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 18, 19)? Noverit hac plus nos ad humilitatem ac pietatem cogi arctarique sententia. Cum enim totum ad Deum referens, humanis viribus neget doctor amplissimus, quid aliud quam ut in Deum toto corde suspensi, ab eo salutis auxilium postulemus, hortatur? Quem ergo movet haec in divinae gratiae dispensatione diversitas, et injustum putat negari alteri quod alter acceperit; intelligat quemadmodum divinitus dixerit Psalmista, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): atque agnoscat tali Deum agitare res humanas judicio, ut debitas poenas aut juste reddat aut misericorditer donet. Vitiatae enim radicis macula ita propaginis traduce per generationum sarmenta diffusa est, ut nec infans quidem unius diei a culpa sit primae praevaricationis alienus (Job XIV, 4, sec. LXX), nisi per indebitam Salvatoris gratiam fuerit liberatus. Quod si nec hic quidem sine peccato est, qui proprium adhuc habere non potuit; conficitur ut illud traxerit alienum, de quo Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quod qui negat, negat profecto primum nos esse mortales. Si enim, ut dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: mors intrare non potuit, nisi intrante peccato. Et quoniam mors non naturae conditio, sed poena peccati est, sequatur necesse est poena peccatum. Quia vero in omnes homines mors pertransiit, in omnes necesse est pertransisse peccatum. Peccatum quomodo cum parvulis originale nascatur, carnis oculis videre non possumus. Quia vero omnes ex Adam carnaliter natos, etsi illi jam etiam in Christo renati sunt, videmus mortis lege constringi; per hoc quod videmus, illud quod non videmus cogimur confiteri. Facilius enim fieri posset, ut quamvis transeunte peccato, poena minime sequeretur, quam ut nulla communicatione peccati partem sumat poenae, qui non habet culpae. Si ergo, ut apparuit, de praevaricatoris semine omnes nascimur debitores (quoniam in ipso omnes, ut ait Apostolus, peccaverunt ), et ipsa jam a principio unde descendimus, massa damnata est; nullus de duritia sua, nullus de poena conqueri audeat, quae etiam non existentibus peccatis propriis, sola nascendi conditione debetur. Quod vero Deus aliis gratuita vocatione conversis, misericordiam largitur indebitam, non ad dispensatoris injustitiam, sed ad donantis misericordissimam largitatem, veritatis ratione referendum est. An audebit debitor creditorem iniquitatis arguere, si alteri donans, ab eo quod debebat exegerit? Si ergo inter contractus hominum, nullus ex hoc praescriptionis locus est, ut a se dicat debitor injuste exigi, quia scit alii debitori ab eodem quod debeat creditore donatum: quis in tantam insaniam profanae vocis erumpat, ut injustitiae Deum arguat, si uni indebitam donaverit gratiam, alteri reddiderit debitam poenam?

CAPUT IV. 4. Itaque ex superiore hujus parte sententiae, quae dicit, Cujus vult miseretur; puto quod nullus nisi indignus misericordia audeat disputare. Quod vero sequitur, Quem vult indurat; ibi paululum humanae mentis intentio verbi novitate confunditur. Sed non ita intelligendum est, quasi Deus in homine ipsam, quae non esset, duritiam cordis operetur. Quid enim aliud est duritia, quam Dei obviare mandatis? Unde illud beatus Stephanus dicebat ad populum: Dura cervice, et non circumciso corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). Quam qui a Deo fieri putat, propterea quod dictum est, Quem vult indurat; ipsum praevaricationis intueatur exordium, et Deo dante mandatum, qui transgressionis culpam in corde fuerit operatus attendat: quamvis ne ab ipso quidem, si negaret assensum, potuit tentatore compelli. Ergo quidquid post illam praevaricationem natus supplicii homo patitur, juste reddi meritoque fateatur. Indurare enim Deus dicitur eum quem mollire noluerit: sic etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare noluerit: sic etiam repellere eum quem vocare noluerit. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: et quos vocavit, illos et justificavit (Rom. VIII, 30). Ipse dedit ut simus, ipse ut boni esse possimus.

CAPUT V. 5. Praescivit nos ejus divinitas, sapientia condidit, justitia damnavit, gratia liberavit. Mundus enim quamvis pro tempore ex quo factus est coeperit, in illa divinae praescientiae luce faciendus nullum potuit habere principium: et quanticumque vel ex Adam usque in hodiernum diem homines nati sunt, vel post nostram aetatem generationis sunt propagine nascituri, apud Deum et jam nati sunt, et decurso totius vitae tempore transierunt, in illo nihilominus divini obtutus lumine permanentes. Deus enim qui nec loco clauditur, nec tempore praevenitur, omnium rerum tam praeteritarum memoria, quam imminentium scientia plenus est, nec reminiscens volvitur in praeteritum, nec sperans tenditur in futurum. Et quaecumque omnino sunt, quae temporum motibus agitantur, ab eo principio in quo erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), usque in finem omnium saeculorum (de quo fine cum diceret beatus Moyses, Domine, inquit, qui regnas in saeculum et saeculum, et adhuc [Exod. XV, 18] ); nec sperantur futura, nec praeterita transierunt, sed in praesentia divinitatis praesente semper luce cernuntur. Ab illo ergo quia aeternus et praescius, quia et justus et pius est, qui exercet debitam severitatem, et exhibet indebitam pietatem, et habet in creandis atque eligendis hominibus, sicut in luto figulus, potestatem, facta sunt alia quidem vasa in honorem, alia vero in contumeliam. Antequam faceret nos, praescivit nos, et in ipsa nos praescientia, cum nondum fecisset, elegit. Sed a quo hoc fieri potuit, nisi ab eo qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17)? Apostolus enim dicit, Qui elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Intra mundum facti sumus, et ante mundum electi sumus: atque ita uno eodemque, nec transeunte, nec futuro, sed continuo tempore, vel si quo alio modo dici potest, si tamen potest, apud Deum est et praescire, et facere, et eligere, et praescientia sua incommutabiliter permanente eligere faciendos, quos facturus fuerat eligendos. Haec quidem quantum ad fidei regulam, Deo illuminante praedicta sint.

CAPUT VI. 6. Sed jam video quid etiam hinc calumniosa pravitas possit opponere. Sequitur enim, ut si eos quos praedestinavit, illos et vocavit; et si eos quos vocavit, illos et justificavit; qui nec praedestinati, nec vocati, ac per hoc nec justificati sunt, ab omni culpa debeant esse innocentes, injusteque ab eis pro vitae pravitate transactae, in illo agnitionis die sint poscenda supplicia. Dicat istis Paulus apostolus: Numquid iniquitas apud Deum? Statim ipse respondeat: Absit. Cumque hoc fuerit in hominis mente sana pietate fundatum, quod nulla sit iniquitas apud Deum: ita intelligat, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat; quasi diceretur, Cujus vult miseretur, et cujus non vult, non miseretur. Itemque hoc ipsum rursus intelligat, quasi diceretur, Cui vult donat, et a quo vult debitum poscit. Quod qui dicere perseverat injustum, ab Apostolo audiat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Congrue siquidem hujusmodi impietatem apostolica reprehendit auctoritas, tantum de exaggeratione nominum pondus incutiens, cum dicit, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? homo Deo, lutum figulo. Subjunxit enim idem apostolus: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Si ergo habet, imo quia habet potestatem figulus luti facere ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam: O homo, tu quis es qui respondeas Deo, quia cujus vult miseretur, et quem vult indurat? 7. Sed priusquam ad hujusmodi conclusionem beatus Apostolus disputationis ordine perveniret, hoc potissimum de veteribus Litteris sumpsit exemplum, in quo indurationem quae a Deo fieri dicitur, edoceret. Dicit, inquit, Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra (Rom. IX, 14-21). Indurasse autem cor ejus Deus in eadem Scriptura apertissime dicitur, cum Moysi de signis quae in Aegyptios per eum facienda fuerant loqueretur. Sic enim dicit: Ego autem indurabo cor Pharaonis ne dimittat populum (Exod. IV, 21). Hinc jam per aperta se jactans calumniator astutus, justitiam Dei ad suum libret arbitrium, et quanta potest vociferatione respondeat, Si cujus vult miseretur, et quem vult indurat, Quid adhuc quaeritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 19)? Hujus elationi Apostolus dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Qui autem pie quaerens aliquid desiderat invenire, illum locum ejusdem Scripturae relegat, ubi primo Moysi in rubo ignis apparuit, atque ita cor ejus ardore divinae charitatis ignivit, ut in conspectu regum, sicut David dicit, testimonia ejus sine confusione loqueretur (Psal. CXVIII, 46); et ibi inveniet totum hoc, quod indurasse Deus cor Pharaonis praemittit, non ad operationem Dei, sed ad praescientiam pertinere. Loquens enim Dominus de rubo, sic dicit: Ego autem scio quod non dimittet vos Pharao rex Aegypti, nisi per manum magnam. Sed extendens manum meam, percutiam Aegyptios in omnibus mirabilibus quae faciam, et postea dimittet vos (Exod. III, 19, 20). Haec prima vox Dei est, qua futuram voluntatem Pharaonis, sicut praeviderat, indicabat. Postea jam inter ipsos miraculorum imbres dixisse legitur, Ego autem indurabo cor Pharaonis, ne dimittat populum. Ubi jam aperte intelligitur primam iterasse sententiam. Quid est enim, indurabo, nisi, Non molliam? Apparet enim in alios manante justitia, in alios gratia profluente, Scripturae illius sententiam fuisse completam, qua dicit Deus Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Utente enim Deo bene etiam malis, induratione Pharaonis, flagellis Aegypti, et tot ac tantis in illa gente miraculis pariter acervatimque peractis, quid aliud gestum est, quam ut Dei virtus apud se magna, in se plena ad humani generis notitiam perveniret, non Deo, sed ipsis relegentibus et credentibus profutura? Pharaonem non esse mutandum, et illam omnem gentem, quae post tot verbera vix sibi erutum populum Dei armis etiam insectari conabatur et bello, alta illa Deus providentiae suae luce praescivit. Sed periturorum interitum praedestinatis a se vasis misericordiae salutis esse voluit argumentum, et aliorum perditione ad salutem usus est aliorum: quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam facere.

CAPUT VII. 8. Hoc etiam divinae potestatis in hominum electione judicium paulo ante commemorans beatus Apostolus, robustissimis monstravit exemplis, cum de Rebeccae partu adhuc intra uterum constituto, totum ad Dei gratiam referens, loqueretur. Sic enim ait: Sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, cum nondum nati fuissent, nec aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Statimque subjecit, Quid dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Negansque respondit, Absit (Rom. IX, 10-14). Ut jam caetera quae sequuntur, ad hanc sententiam suspensa referantur, et relata solvantur, qua negavit apud Deum esse iniquitatem. Sed hic quid egerit apostolicae disputationis intentio, satis admodum claret. Non solum enim fratres, sed et geminos; nec solum geminos, sed uno etiam concubitu fusos in utero comparavit: ut quoniam in nondum natis nondumque aliquid operatis nulla esse poterant momenta meritorum, ne ex parentum quidem meritis, quae diverso tempore varia esse potuerunt, aliquid contra gratiam relinqueretur obstaculi. Quae utique parentum merita, etiamsi permittamus divinum parvulis vel avertisse vel conciliasse praesidium, seu bona, seu mala, circa geminam prolem, quae eodem concepta concubitu, eodemque in lucem projecta momento est, paria esse debuerunt. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, profecto illud evacuabitur quod praemisit Apostolus dicens, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori. Non enim ait, Ex praeteritis operibus: sed cum generaliter dixerit, Non ex operibus; ibi et praeterita intelligi voluit, et futura; praeterita scilicet quae nulla erant, futura quae nondum erant. Praedestinatus est ergo Jacob vas in honorem, sed non ex operibus: quia non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Major serviet minori.

CAPUT VIII. 9. Et ne forte vasa in honorem praedestinata, suis aliquid viribus tribuendo, negarent gloriam Creatori; alio ea loco Apostolus vasa misericordiae nominavit, ut totum quidquid essent, secundum misericordiam se esse cognoscerent. Sic enim et alibi dicit idem apostolus: Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Beatus etiam Moyses in Deuteronomio dicit ad populum: Et ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi virtutem magnam hanc: sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem, facere virtutem, ut statuat testamentum suum quod juravit patribus vestris (Deuter. VIII, 17, 18). Item paulo post ibidem ad eos: Ne dicas, inquit, in corde tuo, cum consumpserit Dominus Deus tuus gentes istas ante faciem tuam dicens: Propter justitias meas induxit me Dominus haereditare terram bonam istam. Non propter justitiam tuam, neque propter sanctitatem cordis tui intras haereditare terram eorum, sed propter iniquitatem gentium istarum Dominus disperdet eas a facie tua. Ecce quam antiquum Spiritus sancti dogma, non solum in apostolicis Litteris praedicatum, sed etiam in propheticis atque in ipsis Israelitici populi exordiis sancti Spiritus voce firmatum, novellae praesumptionis impietas conatur evertere. Clare siquidem in uno atque eodem Scripturae loco, bonitatem et severitatem Dei Propheta beatus ostendit, dicens, non propter justitias suas populo haereditatem terrae illius reddi, sed tantum gratia miserante donari, illos autem propter injustitias suas pelli. Ecce in illis juste punitur iniquitas; in istis gratis nulla justitia muneratur. Nec suffecit beato Moysi quod dixerat, non propter merita ipsorum haereditatem terrae illius Israelitico populo fuisse concessam, nisi etiam adderet quod adjunxit, unde eos omni bono monstraret indignos. Sequitur enim post illud quod supra memoravimus: Et scies hodie quia non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dat tibi terram istam bonam haereditare, quoniam populus durae cervicis es tu (Deut. IX, 4-6). Quis hic secundum debitum praecedentium meritorum mercedem redditam dicat? quis non gratiam fateatur indebitam? Quoties ait Propheta, Tentaverunt eum in deserto (Psal. XCIV, 9)? quoties iracundiam Dei cordis aversione meruerunt, et salvavit eos propter misericordiam suam, ut notam faceret potentiam suam (Psal. CV, 8)? Hoc iterum Apostolus dicit: Sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias suas in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 22, 23).

CAPUT IX. 10. Ne vero rursus homo in ultimam faecem desidiae resolutus, arduum virtutis iter, et quamvis adjuvante gratia Dei, nonnisi labore gradiendum, inerti sibi crederet posse deferri, et nullius laboris industriam studio sui profectus adhiberet, ita inter se atque homines Deus tempora officiaque distribuens ordinavit, ut vocatione ipsius bonorum principia sumeremus; vocati autem atque illuminati, vias mandatorum ejus rationis ingenitae intelligentia nosceremus, et eas libero vel eligeremus vel relinqueremus arbitrio. Quas tamen si ipsius fulti adjutorio continua devotione sequeremur, in fine rursus non repugnantem mandatis suis, subjectam in nobis obedientiam coronaret. Liberum vero quod ab eo habemus arbitrium, prono ad nequitiam lapsu fluit; et cum ad virtutis indolem Dei auxilio deserente nihil possit, ad genus omne peccati idonea fultum virtute subsistit. Trahit enim lex in membris nata peccati, et Deus a leni jugo mandatorum suorum levique sarcina recedentes, atque in peccati durissimam servitutem libero a justitia voluntatis arbitrio defluentes, secundum suam justitiam derelinquit. Eos vero qui vocationis munus congrua pietate susceperint, qui carnalibus non subjugantur illecebris, qui jactantiae vitio, avaritiae facibus, vento superbiae caruerunt, et quantum in homine est, Dei in se dona servantes ad spiritualia exercitia omne studium contulerunt, et in agone hujus vitae certantes adjuvat, et coronas vincentibus largitur aeternas: ipse rursus delinquentes deserit, resistentes indurat, contemnentes condemnat.

CAPUT X. 11. De horum graduum distributione, qua vel in nobis Deus operatur, vel nos jubet aliquid operari, ipsum interrogemus de cujus verbis orta est quaestio; quam, si Dominus adsit, enodare conamur, ut ejus sensibus per diversa volumina, varia quidem locutione, sed una atque eadem intentione digestis, si quid in hoc loco latet, alterius sententiae collatione reseretur. Vocatum a Deo apostolum Paulum vel in eo libro legimus, ubi ejus gesta canonica veritate narrantur, vel ipse in Epistola sua confitetur, dicens, Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus (Rom. I, 1). Secundo autem loco vocationem secutus, et totum quod in homine fuerat operatus, ipse sic dicit: Plus omnibus illis laboravi. Sed ne hoc ipsum quidem sibi tribuens, sollicita pietate subjunxit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Jam ergo et vocato et vocationem per opera justitiae subsecuto, quid supererat aliud, nisi ut liberatus de corpore mortis hujus, ad illius alterius vitae, quae sanctis omnibus Veritatis ore promissa est, beatitudinem perveniret? Quod nullis humanis meritis reddi, sed Dei docens gratia largiente donari, sibi ipse respondet, post gemitus quibus dixerat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore hujus mortis? Gratia Dei, inquit, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24). Hanc itaque distributionem, qua diximus a Deo homines nullis existentibus meritis vocari; et vocatos, ut boni aliquid operentur, Dei adminiculis adjuvari, sumpto de veteribus Litteris Apostolus monstrat exemplo: postquam illam de duobus geminis electionem, omni repulsa laude meritorum, ad Dei gratiam judiciumque retulerat, videns quid impia posset blasphemare garrulitas, dixit, Numquid iniquitas est apud Deum? Et sequitur, Absit (Id. IX, 14). Et quasi diceretur ei, Unde probas? Parum putavit auctoritatem suae valere doctrinae, nisi sententiam suam etiam legis doceret exemplo. Sic enim intelligi voluit quod Moyses dixerat, Misereor cujus miserebor, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19): ut primam a Deo misericordiam vocatione credamus hominibus praerogari, quae sola ad recte vivendum non sufficit, si deserat qui vocavit. Ideoque additum est, Et misericordiam praestabo cui misericors fuero: ut a Deo accipi manifestum sit etiam ipsa misericordiae opera, quae cum videmur impendere, Dei misericordiam promeremur. Sic enim in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7). Quod nisi sic intellexisset Apostolus, nunquam probationis gratia, disputationi suae hoc testimonium curasset inserere.

CAPUT XI. 12. Si quem vero movet, quod non omnes etiam de his qui jam vocati sunt, ad secundam gratiam, id est, ad recte vivendi donum pervenire mereantur, sicut Dominus in Evangelio dicit, Multi sunt vocati, pauci vero electi (Id. XX, 16): hinc intelligat, quale sit quod contra Dei gratiam defensare molitur, qui de libero sibi blanditur arbitrio. Quicumque enim divinae vocationis munere derelicto, ad impiam rursus defluxere perfidiam, ipsis, Dei gratia deserente, ad implendum quod voluerant suffecit arbitrium. Vide enim quemadmodum Psalmista, misericordiarum Dei ordinem, quem ex Moysi sensu interpretatur Apostolus, prophetici spiritus veritate decantet. Audi, inquit, popule meus, et testificabor tibi. Quid eos volebat audire, quibus cum testificatione loquebatur? Quid utique, nisi mandata vitae? sicut alius propheta dicit, Audi, Israel, mandata vitae (Baruch III, 9). Sed quae sint ista mandata vitae, Psalmista subjungit, et sequitur: Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Et haec esse mandata vitae, in oratione qua discipulos suos Patri Dominus commendabat, ostendit dicens: Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Post hanc vocationem illud sequitur, quod et vult ad conatus hominum pertinere, et ostendit sine se non posse compleri: hoc est enim quod dicit Apostolus, Quoniam ab ipso habemus velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Ab ipso habemus velle, quia vocat et illuminat: ab ipso perficere, quoniam ad nos pertinet conari bona, quae et velle donavit. Nec incaute ab Apostolo, cum dixisset, Quia ab ipso habemus et velle et perficere; additum est, pro bona voluntate: ut etiam atque etiam videant, ubi habeant a Dei justitia liberum, de quo gloriantur, arbitrium. Sed illum ordinem, quo misericordias diversa Dominus temporum dispensatione distribuit, sicut Moysen dixisse sensit Apostolus, etiam in continua Psalmi hujus oratione videamus. Quid enim ait, postquam vocatos docuerat dicens, Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti? Dilata, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud. Hic aliquid rursus apparet homini fuisse servatum, quod per liberum facere deberet arbitrium. Dilatare enim jubetur os suum, sed Deus se implere promittit. Sicut etiam discipulis suis in Evangelio dixerat: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Hoc solum ad illos retulit, ut omnem tribulationis necessitatem libenter pro veritate susciperent: penes se autem promisit effectum. Libero ergo qui locus reservatur arbitrio, ubi sine Dei adjutorio ad complendum quod voluerit rationali dignitate suffulta sibi sufficiat ipsa humana natura, continuo Psalmus ostendit, Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Quid dixerat, cum vocaret: Audi, popule meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi. Quid testificans commendaverat mentibus audientium? Dominus Deus tuus ego sum. Quid etiam ab ipsis fieri jusserat, quos de terra Aegypti et ignorantiae tenebris liberatos, in luce mandatorum suorum splendore vocationis eduxerat? Dilata, inquit, os tuum. Statimque quasi diceret, Sed dilatare te deserente me, nihil proderit; ita addidit, et adimplebo illud. Quid ergo ille qui vocaverat, et vocatos docuerat, querula de iisdem voce subjungit? Et non audivit, inquit, populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. 13. Exeat nunc liberi contra Dei gratiam defensor arbitrii; audiat dicentem Apostolum, cum de bonis suis laboribus loqueretur, Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Audiat Dei vocem in Psalmo, de his quos deseruerat dicentem, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in voluntatibus suis (Psal. LXXX, 9-13). Audiat unum eumdemque apostolum, de vitae suae variis temporibus sibi tantum mala, gratiae autem Dei bona omnia tribuentem, Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor (I Tim. I, 13): et alio loco, Gratia Dei sum id quod sum. Cum diceret, Qui prius fui blasphemus et persecutor, nulla gratiae mentio iniquo operi copulabatur: quia sufficit sibi, sicut dictum est, ad nequitiam natura libertatis humanae. Cum vero de praesentis vitae beatitudine loqueretur, Gratia, inquit, Dei sum id quod sum. Et illum ordinem quo miseretur Deus vocando, miseretur deinceps incoeptis conatibus adjuvando, sicut serie Psalmi narratum atque digestum est, beatus etiam apostolus Paulus continua narratione servavit. Si enim in ordine, quae passim excerpta memoravi, testimonia relegantur, ita sequuntur: Gratia Dei, inquit, sum id quod sum. Haec est prima misericordia, quam liberae voluntatis opera consequuntur. Sed ut apostoli Pauli vocationem bona opera sequerentur, quid ait? Et gratia ejus in me vacua non fuit. Quid enim fecisti? Plus, inquit, omnibus laboravi. Ne multum superbias, o liberi defensor arbitrii, audiens Paulum de suis laboribus gloriantem: attende quod sequitur: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Puto sane, quod nullus de his qui contra Dei gratiam exaltato ante ruinam, sicut scriptum est, corde (Prov. XVI, 18) blasphemant, tantum arrogantiae impudentis assumat, ut beati prophetae David meritis aut aequandum se, aut etiam existimet praeferendum. Cujus, ut de illa prima remuneratione, quam nullus non fateatur ut indebitam, delati scilicet regni, interim taceam, orationum et confessionum ejus intentiones affectusque pensemus. Ipse siquidem definit in Psalmo, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Sed videamus utrum ipsi jam erudito, et omni legis scientia secundum institutionem Judaicam sufficienter instructo, ad beatitudinem res haec sola suffecerit. Cur ergo rursus idem clamat ad Dominum, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo? Parum erat quod ad scrutandam legem poposcerat intellectum; nisi etiam ad custodiendam necessarium significaret auxilium, dicens, Et custodiam illam in toto corde meo (Psal. CXVIII, 34): quasi diceret, Tunc custodiam illam in toto corde meo, si tu dederis intellectum.

CAPUT XII. 14. Adhuc superbus ille propriae voluntatis defensor ad ista respondeat, quod Propheta ad intelligenda tantum mandata divina, quae tamen propria virtute impleturus fuerat, opem divini postulaverit auxilii. Quae si ita sunt, a te paululum libet, beate David, sensuum tuorum occulta perquirere. Unde, rogo, tibi pugna carnis et spiritus? unde apostolicum, sicut ipse fateris, certamen? etiam utique illuminatus atque eruditus intelligentiae munere, quam divinitus postulaveras, clamas et dicis, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Ibid., 37). Nam intellectu certe discernendae vanitatis a veritate, sicut poscebas, accepto, cur oculos tuos a vanitate, quae displicet, non avertis? Si avaritiam reprehendis, cur non ab ea proprio separatus arbitrio, cor tuum ad mandata salutis inclinas, sed tanquam infirmus in omnibus clamas ad Deum, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam? Nisi quia suggerit avaritiam in membris nata lex peccati; et ab hac vult oculos suos, nec per se potest vir sanctus avertere: ac sic caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), ex qua lite non liberat, nisi gratia, quae per Dominum nostrum Jesum Christum parvis magnisque donatur. Velle enim adjacet, perficere autem non (Rom. VII, 18): quamvis et ipsum velle non ex nobis, sed Dei donum est; Quoniam ab ipso habemus et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Beatus ergo es, quoniam cum Apostolis Christi, et doctrinae et pugnae aequalitate concordas: quia et in scriptis tuis Apostolorum bella cognoscimus, et tua certamina in apostolicis Litteris invenimus.

CAPUT XIII. 15. Unde ista in uno eodemque homine, qui ex anima et corpore constat, rerum voluntatumque diversitas; nisi quia justo divinitatis judicio contemnens homo Deum, creatura Creatorem, infimus summum, intra semetipsum inobedientiae poenas ex contumacia inferioris invenit? Qua enim justitia, quamvis meliori deterior, creaturae tamen creatura serviret, si ipsi qualiscumque creatura servire noluit Creatori? Sed ne hoc quidem sufficit ad poenam, ut pars illa deterior melioribus repugnaret cordis affectibus, nisi etiam plerumque superaret, in captivitatem duceret, possideret, non solum natos in Adam homines lex illa peccati ad motus sui ministerium vindicaret, nisi etiam renatos in Christo, manente suggestione, pulsaret: quia revera per illud regenerationis munus reatus dimissus est, non soluta conditio gratiae est, veterum delens chirographa debitorum, non a passione carnali jam separans adhuc hominem in carne viventem, ut omnis homo futuro tempore divinum per singulos dies imploret auxilium. Et quoniam lex non tam auferre potuit, quam monstrare peccatum, quod peccatum in se nascentes passim sibi homines vindicabat, et concupiscentiae consensione possessos in aeternum mergebat interitum; Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, Verbum Patris, aequale et coaeternum Patri, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6): et cum peccatum ipse non esset, factus assumpta carne peccatum, ut a peccato carnis homine sanato, peccatum damnaret in carne (Rom. VIII, 3), venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10), sanare quae aegrotabat, erigere quae jacebat; potestatem habens dimittere peccata, quod non debebat donare, quod ei debebatur dimittere, deletisque omnibus veteris culpae maculis, quam fecerat reparare naturam. De his quibus poenam severitas justa decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occultae misericordiam, elegit vasa quae faceret in honorem; et alios a ventura ira dono gratuitae vocationis absolvit; alios derelinquens ad aequalitatis judicium reservavit; nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit facultatem: et ita plenitudo divinae praescientiae in alios manante justitia, in alios gratia profluente completa est; ut pereuntibus quos praescierat Deus esse perituros, et salvatis quos in illa secreta electione praescierat esse salvandos, toto orbe diffusa multiplicaretur Ecclesia.

CAPUT XIV. 16. Gratulare igitur, o quicumque illuminatus es, et gratiam quam non merebaris agnosce: geme, quicumque induratus es, et justitiam confitere. Dic, quicumque ab originali contagio lavacro gratiae te gratularis ablutum, Misericors et miserator Dominus, patiens et multae misericordiae (Psal. CXLIV, 8). Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10). Dic, quicumque damnaris: Justus es, Domine, in omnibus quae fecisti nobis, et omnia judicia tua vera, quia in veritate et judicio superinduxisti omnia haec, propter peccata nostra (Dan. III, 27, 28): et noli injustitiae Dei culpam tuae indurationis adscribere. Quia omnes viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): ut nec hi qui misericordiam fuerint consecuti a Deo, judicio veritatis de meritis suis aliquid glorientur; nec hi qui indurati atque damnati sunt, excusationem culpae ex hoc habere posse se credant, quod nullam qua converterentur, sint misericordiam consecuti. Hanc ergo Pharao misericordiam non accepit, et ideo ei ad pereundum liberum suffecit arbitrium: quem quidem nullus ita ignarus divinarum Scripturarum erit, qui audeat dicere illa omnia injuste esse perpessum. An forte si pie de Deo sicut expedit sentiamus, etiam Pharaoni datam misericordiam reperiemus? Patientia enim Dei valere ei debuit ad salutem, qua differens justum meritumque supplicium, miraculorum verbera crebra densabat. Numquid non potuit, sicut flagellis cedens expulit populum, ita miraculis credens Deum tantae virtutis agnoscere? Si dicitur jam Pharaonem non potuisse mutari, quia eum praesciverat Deus non esse mutandum: respondetur, Dei praescientiam non cogere hominem ut talis sit, qualem praescivit Deus; sed praescire talem futurum, qualis futurus est, quamvis cum non sic fecerit Deus. Quem si cogeret esse, hoc utique cogeret quod non est. Porro si hoc praescierat futurum esse quod non est, praescientia non est. Quod de Deo quam impie dicatur, advertit quisque qui peccatis suis inde blanditur, quod Deus eum peccatorem futurum esse praescierit.

CAPUT XV. 17. Existere nihilominus fortasse aliquem reor, qui dicat, minus idoneam ad salutem viam, si nulla intrinsecus vocatione pulsatus, tantum quispiam flagelletur. Unde Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam (Dan. IV, 33, 34)? Nonne post innumeras impietates flagellatus poenituit, et regnum quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem ipsis flagellis est durior effectus, et periit (Exod. XIV, 27). Hic mihi rationem reddat, qui divinum consilium nimium altum sapienti corde dijudicat, cur medicamentum unius medici confectum, alii ad interitum, alii valuerit ad salutem: nisi quia Christi bonus odor, aliis est odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16)? Quantum ad naturam, ambo homines erant: quantum ad dignitatem, ambo reges: quantum ad causam, ambo captivum populum Dei possidentes: quantum ad poenam, ambo flagellis clementer admoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens, in recordatione propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio? Hic quicumque respondet, illi ut mutaretur adfuisse divinum, huic ut induraretur defuisse praesidium, et hoc contendit injustum; propter quod rerum ipsarum fines in Dei voluntate constituens, dixit Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18): dicente Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): intelligat illa omnia, vel adjuvante Domino perfici, vel deserente permitti; ut noverit tamen nolente Domino nihil prorsus admitti.

CAPUT XVI. 18. Sed reditur ad parvulos, reditur ad geminos: parum est quod dixi, reditur ad necdum natos, qui et eodem concubitu seminati, et eodem momento in lucem fuerant proferendi. Eis discrepans diversumque judicium divinae voluntatis apparens, sensus hominum de voluntate Dei superbe nimium disputantes, magnitudo quaestionis obturbat. Exalta jam viribus vocem tuam, o injuste accusator justi; et dic mihi, quid ille mali commisit, quid boni ille meruit? Et respondet tibi, non ego, sed Paulus apostolus, Nihil quidem ambo meruerunt, sed habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam. Dicturus es, Quare? quae est judicii hujus tam confusa diversitas? Rursus hanc praesumptionem ille confutet, et dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 21, 20)? Maxime quia ad illam humanorum actuum comparationem rursus intentio conversa respondet, injustitiae non posse argui creditorem, qui de duobus debitoribus tale voluerit habere judicium, ut uni donet, ab alio exigat, quod ab utrisque debetur. Et certe in omnibus humanae conversationis actibus atque contractibus ad discernendum aliquid, ac dijudicandum, hanc qua videmur aliquid probare justitiam ex ineffabili divinae justitiae plenitudine in humilitatis nostrae corda manare manifestum est, beato Joanne hoc in Evangelio suo confirmante: Quoniam omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Quod si ita est, qua tandem impudentia homo de Deo, lutum de figulo judicabit, non solum dicens, Quid me fecisti sic? sed etiam de aliis damnabili curiositate perscrutans et dicens, Quare de eadem massa fecisti alium quidem sic, alium vero sic? Si humanum genus, quod creatum primitus constat ex nihilo, non cum debito mortis et peccati origine nasceretur, et tamen ex eis Creator omnipotens in aeternum nonnullos damnare vellet interitum; quis omnipotenti Creatori diceret, Quare fecisti sic? Qui enim, cum non essent, esse donaverat, quo fine essent, habuit potestatem; nec dicerent caeteri, cur paribus omnium meritis divinum discreparet arbitrium: quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam. Nunc autem cum damnatis poena justa reddatur, salvatis autem gratia donetur indebita; quis usque adeo humanae conditionis oblitus, divini sensus arcana discutiat, ut cum ipse poenam merito fuerit consecutus, queratur cur alius gratiam quae non debebatur ei, acceperit? 19. Hanc itaque divinam electionem non meritis reddi, sed sola volentis munificentia donari hominibus, Moyses cum jam tunc quamvis carnalem populum doceret, ostendit. Sic enim evidenter in Deuteronomio dicit ad populum: Ecce Domini Dei tui coelum est, et coelum coeli, terra et omnia quae sunt in ea: verumtamen patres vestros elegit Dominus diligere eos, et elegit semen eorum post ipsos, vos prae omnibus gentibus. Et adjecit: Circumcidimini ergo a duritia cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius. (Deut. X, 14-16). Sed hanc in eis mansisse duritiam cordis, sicut supra jam diximus, beatus Stephanus cum Judaeos increparet, ostendit. In Actibus enim Apostolorum ipse sic dicit: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). Unde dura cervix in illo populo, qui ex omni mundo electus est, qui de servitute decem miraculis meruit liberari, cui lex data est, cujus saluti ora Prophetarum omnium militarunt, ex quo factus secundum carnem et ad quos missus est Christus; nisi quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec Israel adoptatus ex plenitudine gentium, intraret in regnum; et conclusit in incredulitate omnes Dominus, ut omnes indigerent misericordia Salvatoris? Cujus divini consilii sacramenta perstringens, et majestatis mysterium, quae quamvis magnitudine revelationum noverat, tamen pro humana infirmitate succumbens etiam ille qui prius persecutor et blasphemus vas electionis meruit nominari, miratus exclamat, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! et inscrutabiles vias ejus, et inscrutabilia confitens Dei esse judicia (Rom. XI, 25, 35). Cum illo ergo, quando de talibus quaeritur, admiremur; et manente sententia, quod non sit iniquitas apud Deum, siquidem illud quod quaeritur, modum nostri sensus excesserit, et intellectus nostri non dignatur angustias, in illa justitiae, misericordiae, praescientiaeque divinae plenitudine permanere inconcussa aequitate fateamur: ne de superioribus divinae voluntatis arcanis aliter quam modus conditionis nostrae patitur disputantes, Dei justitiam relinquamus, et nostram statuere cupientes (Id. X, 3), in imam contumaciae voraginem decidamus.