Jump to content

De praedestinatione sanctorum (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De praedestinatione sanctorum
(ed. Migne) XLIV
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44

AugHip.DePrSa 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De praedestinatione sanctorum

In quo praedestinationis et gratiae veritas propugnatur contra Semipelagianos, homines videlicet a Pelagiana haeres omnino nequaquam recedentes, dum salutis initium ac fidei ex nobis ipsis esse volunt, ut hoc tanquam merito praecedente caetera bona dono Dei consequantur. Ostendit Augustinus, donum Dei esse, non solum incrementum, sed ipsum quoque initium fidei. Hac de re se aliter sensisse aliquando, et in opusculis ante suum episcopatum scriptis errasse non diffitetur, velut in illa quam objectant, Expositione propositionum ex Epistola ad Romanos. At postea convictum se indicat hoc praecipue testimonio, Quid autem habes quod non accepisti? quod testimonium de ipsa etiam fide accipiendum probat. Fidem inter alia numerandam esse opera, quibus Dei gratiam praeveniri negat Apostolus, cum dicit, Non ex operibus. Gratia duritiam cordis aufferri; et ad Christum venire omnes qui a Patre docentur ut veniant: quos autem docet, misericordia docere; et quos non docet, judicio non docere. Locum ex ipsius Epistola 102, quaest. 2, de tempore christianae religionis, qui a Semipelagianis allegatur, posse recte salva gratiae ac praedestinationis doctrina explicari. Docet quid inter gratiam intersit et praedestinationem. Porro praedestinatione Deum ea praescivisse quae fuerat ipse facturus. Praedestinationis adversarios, qui ad incertum voluntatis Dei deduci se nolle dicuntur, miratur malle seipsos infirmitati suae, quam firmitati promissionis Dei committere. Eosdem hac auctoritate, Si credideris, salvus eris, abuti commonstrat. Gratiae ac praedestinationis veritatem relucere in parvulis qui salvantur, nullis suis meritis discreti a caeteris qui pereunt. Non enim inter eos discerni ex praescientia meritorum, quae si diutius viverent fuerant habituri. Ab adversariis illud injuria tanquam non canonicum testimonium respui, quod in eam rem attulit, Raptus est ne malitia, etc. Praeclarissimum exemplum praedestinationis et gratiae esse ipsum Salvatorem, in quo homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus Salvator et Filius Dei unigenitus esset, nullis praecedentibus vel operum vel fidei meritis comparavit, Praedestinatos vocari certa quadam electorum propria vocatione; atque ante mundi constitutionem electos esse, non quia credituri praesciebantur et futuri sancti, sed ut tales essent per ipsam electionem gratiae, etc.

CAPUT PRIMUM.

1. Dixisse quidem Apostolum scimus in Epistola ad Philippenses, Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem tutum est (Philipp. III, 1). Idem tamen scribens ad Galatas, cum se satis apud eos egisse perspiceret, quod illis per ministerium sermonis sui necessarium esse cernebat: De caetero, inquit, laborem mihi nemo praestet; vel, sicut in plerisque codicibus legitur, nemo mihi molestus sit (Galat. VI, 17). Ego autem quamvis me moleste ferre confitear, quod divinis eloquiis quibus Dei gratia praedicatur (quae omnino nulla est, si secundum merita nostra datur), tam multis manifestisque non ceditur: vestrum tamen studium fraternamque dilectionem, filii charissimi Prosper et Hilari, qua eos qui tales sunt, ita non vultis errare, ut post tot libros de hac re vel epistolas meas, adhuc me desideretis hinc scribere, tantum amo, quantum non possum dicere; et tantum me amare, quantum debeo, non audeo dicere. Quapropter ecce rescribo vobis, et licet jam non vobiscum, tamen etiam per vos adhuc ago, quod me satis egisse credebam. 2. Consideratis enim litteris vestris videre mihi videor eos fratres, pro quibus geritis piam curam, ne teneant poeticam sententiam, qua dictum est, « Spes sibi quisque » (Virgil., Aeneid. lib. 11, vers. 309); et in illud incurrant quod non poetice, sed prophetice dictum est, Maledictus omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5), eo modo esse tractandos, quo tractavit Apostolus, quibus ait, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Adhuc quippe in quaestione caligant de praedestinatione sanctorum: sed habent unde, si quid aliter in ea sapiunt, hoc quoque illis revelet Deus, si in eo ambulent in quod pervenerunt. Propter quod Apostolus cum dixisset, Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: Verumtamen, inquit, in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Pervenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus sollicita est pia charitas vestra, ut credant cum Ecclesia Christi, peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo nisi per justitiam secundi hominis aliquem liberari. Pervenerunt etiam, ut praeveniri voluntates hominum Dei gratia fateantur, atque ad nullum opus bonum vel incipiendum vel perficiendum sibi quemquam sufficere posse consentiant. Retenta ergo ista in quae pervenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt. Proinde, si in eis ambulent et orent eum qui dat intellectum, si quid de praedestinatione aliter sapiunt, ipse illis hoc quoque revelabit: tamen etiam nos impendamus eis dilectionis affectum ministeriumque sermonis, sicut donat ille quem rogavimus, ut in his litteris ea quae illis essent apta et utilia diceremus. Unde enim scimus ne forte Deus noster id per hanc nostram velit efficere servitutem, qua eis in Christi libera charitate servimus?

CAPUT II.

3. Prius itaque fidem qua christiani sumus, donum Dei esse debemus ostendere: si tamen diligentius id facere possumus, quam in voluminibus tot tantisque jam fecimus. Sed nunc eis respondendum esse video, qui divina testimonia, quae de hac re adhibuimus, ad hoc dicunt valere, ut noverimus ex nobis quidem nos habere ipsam fidem, sed incrementum ejus ex Deo: tanquam fides non ab ipso donetur nobis, sed ab ipso tantum augeatur in nobis, eo merito, quo coepit a nobis. Non ergo receditur ab ea sententia, quam Pelagius ipse in episcopali judicio Palaestino, sicut eadem Gesta testantur, damnare compulsus est, « Gratiam Dei secundum merita nostra dari; » si non pertinet ad Dei gratiam quod credere coepimus, sed illud potius quod propter hoc nobis additur, ut plenius perfectiusque credamus: ac per hoc, initium fidei nostrae priores damus Deo, ut retribuatur nobis et supplementum ejus; et si quid aliud fideliter poscimus. 4. Sed contra haec cur non potius audimus: Quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 35, 36)? Et ipsum igitur initium fidei nostrae, ex quo, nisi ex ipso est? Neque enim hoc excepto ex ipso sunt caetera: sed ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quis autem dicat eum qui jam coepit credere, ab illo in quem credidit nihil mereri? Unde fit ut jam merenti caetera dicantur addi retributione divina; ac per hoc gratiam Dei secundum merita nostra dari: quod objectum sibi Pelagius, ne damnaretur, ipse damnavit. Quisquis igitur hanc damnabilem vult ex omni parte vitare sententiam, veraciter intelligat dictum, quod Apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Utrumque ostendit Dei donum, quia utrumque dixit esse donatum. Nec ait, Ut plenius et perfectius credatis in eum; sed, ut credatis in eum. Nec se ipsum misericordiam consecutum dixit, ut fidelior, sed ut fidelis esset (I Cor. VII, 25). quia sciebat non se initium fidei suae priorem dedisse Deo, et retributum sibi ab illo ejus augmentum; sed ab eo se factum fidelem, a quo et apostolus factus est. Nam scripta sunt etiam fidei ejus initia (Act. IX), suntque ecclesiastica celebri lectione notissima. Aversus quippe a fide quam vastabat, eique vehementer adversus, repente est ad illam gratia potentiore conversus; convertente illo cui hoc ipsum facturo per prophetam dictum est, Tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7): ut non solum ex nolente fieret volens credere; verum etiam ex persecutore persecutionem in ejus fidei, quam persequebatur, defensione pateretur. Donatum quippe illi erat a Christo, non solum ut crederet in eum, verum etiam ut pateretur pro eo. 5. Et ideo commendans istam gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita: Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Attendant hic, et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Quis enim non videat, prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Quamvis enim raptim, quamvis celerrime credendi voluntatem quaedam cogitationes antevolent, moxque illa ita sequatur, ut quasi conjunctissima comitetur; necesse est tamen ut omnia quae creduntur, praeveniente cogitatione credantur. Quanquam et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare. Non enim omnis qui cogitat, credit; cum ideo cogitent plerique, ne credant: sed cogitat omnis qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit. Quod ergo pertinet ad religionem atque pietatem (de qua loquebatur Apostolus), si non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est; profecto non sumus idonei credere aliquid quasi ex nobismetipsis, quod sine cogitatione non possumus, sed sufficientia nostra qua credere incipiamus, ex Deo est. Quocirca, sicut nemo sibi sufficit ad incipiendum vel perficiendum quodcumque opus bonum; quod jam isti fratres, sicut vestra scripta indicant (In Epistola Hilarii, n. 2, supra, col. 953-954), verum esse consentiunt; unde in omni opere bono et incipiendo et perficiendo sufficientia nostra ex Deo est: ita nemo sibi sufficit vel ad incipiendam vel ad perficiendam fidem, sed sufficientia nostra ex Deo est: quoniam fides si non cogitetur, nulla est; et non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. 6. Cavendum est, fratres dilecti a Deo, ne homo se extollat adversus Deum, cum se dicit facere quod promisit Deus. Nonne fides gentium promissa est Abrahae, et ille dans gloriam Deo, plenissime credidit quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. IV, 20, 21)? Ipse igitur fidem gentium facit, qui potens est facere quod promisit. Porro, si operatur Deus fidem nostram, miro modo agens in cordibus nostris ut credamus; numquid metuendum est ne totum facere non possit, et ideo homo sibi primas ejus vindicat partes, ut novissimas ab illo accipere mereatur? Videte si aliud agitur isto modo, nisi ut gratia Dei secundum merita nostra detur quolibet modo, ac sic gratia jam non sit gratia. Redditur namque hoc pacto debita, non donatur gratis: debetur enim credenti, ut a Domino ipsa fides ejus augeatur, et sit merces fidei coeptae fides aucta; nec attenditur, cum hoc dicitur, non secundum gratiam, sed secundum debitum istam mercedem credentibus imputari. Cur autem non totum tribuatur homini, ut qui sibi potuit instituere quod non habebat, ipse quod instituit augeat, omnino non video: nisi quia resisti non potest divinis manifestissimis testimoniis, quibus et fides, unde pietatis exordium sumitur, donum Dei esse monstratur; quale est illud, quod unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Id. XII, 3); et illud, Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23); et caetera talia. Nolens ergo his tam claris testimoniis repugnare, et tamen volens a se ipso sibi esse quod credit, quasi componit homo cum Deo, ut partem fidei sibi vindicet, atque illi partem relinquat: et quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem dat illi; et in eo quod dicit esse amborum, priorem se facit, posteriorem Deum.

CAPUT III.

7. Non sic pius atque humilis doctor ille sapiebat: Cyprianum beatissimum loquor, qui dixit, « In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit » (Ad Quirinum, lib. 3, cap. 4). Quod ut ostenderet, adhibuit Apostolum testem dicentem, Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quo praecipue testimonio etiam ipse convictus sum, cum similiter errarem, putans fidem qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et per illam nos impetrari Dei dona quibus temperanter et juste et pie vivamus in hoc saeculo. Neque enim fidem putabam Dei gratia praeveniri, ut per illam nobis daretur quod posceremus utiliter; nisi quia credere non possemus, si non praecederet praeconium veritatis: ut autem praedicato nobis Evangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex nobis esse arbitrabar. Quem meum errorem nonnulla opuscula mea satis indicant, ante episcopatum meum scripta. In quibus est illud quod commemorastis in litteris vestris (In Epist. Hilarii, n. 3, supra, col. 955-956), ubi est expositio quarumdam propositionum ex Epistola quae est ad Romanos. Denique, cum mea cuncta opuscula retractarem, eamque retractionem stilo prosequerer, cujus operis jam duos absolveram libros, antequam scripta vestra prolixiora sumpsissem, cum ad hunc librum retractandum in primo volumine pervenissem, sic inde locutus sum: « Item disputans, » inquam, « quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse majorem; et quid in eodem majore similiter nondum nato reprobaverit: de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum, propheticum testimonium, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 13; Malach. I, 3); ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit, cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando, etiam aeternam vitam consequeretur. Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc inveneram, qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5): quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedant: ne jam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum, reddatur potius meritis, quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6); nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: ac deinde subjunxi, Quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum; profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri, quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et charitatis. Neque enim sola charitas, sed, sicut scriptum est, Charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Et quod paulo post dixi, Nostrum est enim credere et velle; illius autem, dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris, verum est quidem, sed eadem regula; et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc quod etiam postea dixi, Quia neque velle possumus, nisi vocemur: et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra, et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat, et perducat quo vocat; ac deinde subjunxi, Manifestum est ergo, non volentis neque currentis, sed miserentis Dei esse (Rom. IX, 16) quod bene operamur: omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei: non enim omnium qui vocantur talis est, sed tantum electorum. Itaque quod paulo post dixi, Sicut enim in his quos elegit Deus. non opera, sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in his quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur; verissime dixi, sed fidei meritum etiam ipsum esse donum Dei, nec putavi quaerendum esse, nec dixi. Et alio loco: Cujus enim miseretur, inquam, facit eum bene operari; et quem obdurat (Ibid., 18), relinquit eum et male operetur: sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et ista obduratio praecedenti iniquitati. Quod quidem verum est; sed adhuc quaerendum erat, utrum et meritum fidei de misericordia Dei veniat; id est, utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. Legimus enim dicente Apostolo, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25): non ait, quia fidelis eram. Fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi, Quoniam si non ex operibus, sed misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia, quamvis minus ibi diligenter de illa, quae per Dei propositum fit, vocatione tractaverim » (Retract. lib. 1, cap. 23, n. 3, 4).

CAPUT IV.

8. Videtis certe quid tunc de fide atque operibus sentiebam, quamvis de commendanda gratia Dei laborarem: in qua sententia istos fratres nostros esse nunc video; quia non sicut legere libros meos, ita etiam in eis curaverunt proficere mecum. Nam si curassent, invenissent istam quaestionem secundum veritatem divinarum Scripturarum solutam in primo libro duorum, quos ad beatae memoriae Simplicianum scripsi episcopum Mediolanensis Ecclesiae, sancti Ambrosii successorem, in ipso exordio episcopatus mei. Nisi forte non eos noverunt: quod si ita est, facite ut noverint. De hoc primo duorum illorum libro in secundo Retractationum primum locutus sum; qui sermo meus ita se habet: « Librorum, » inquam, « quos elaboravi episcopus, primi duo sunt ad Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli. Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 7-25). In qua illa Apostoli verba, Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum (Ibid., 14): et caetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea, etiam spiritualis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libero quaestio est ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri: usque ad illud ubi ait, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Id. IX, 10-29). In cujus quaestionis solutione laboratum est quidem pro libro arbitrio voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit » (Retract. lib. 2, cap. 1, n. 1). Ecce quare dixi superius, hoc apostolico praecipue testimonio etiam me ipsum fuisse convictum: cum de hac re aliter saperem; quam mihi Deus in hac quaestione solvenda, cum ad episcopum Simplicianum, sicut dixi, scriberem, revelavit. Hoc igitur Apostoli testimonium, ubi ad reprimendam hominis inflationem dixit, Quid enim habes quod non accepisti? non sinit quemquam fidelium dicere, Habeo fidem quam non accepi. Reprimitur omnino his apostolicis verbis tota hujus responsionis elatio. Sed ne hoc quidem potest dici: Quamvis non habeam perfectam fidem, habeo tamen ejus initium, quo in Christum primitus credidi. Quia et hic respondetur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?

CAPUT V.

9. Illud vero quod putant, « de hac fide ideo non posse dici, Quid enim habes quod non accepisti? quia in eadem natura remansit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit (In Epistola Hilarii, n. 4, supra, col. 955-956): nihil ad id quod volunt valere intelligitur, si cur hoc Apostolus dixerit cogitetur. Agebat enim, ne quisquam gloriaretur in homine; quoniam dissensiones exortae fuerant inter Corinthios christianos, ita ut unusquisque diceret, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; alius vero, Ego Cephae: et inde ventum est, ut diceret, Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut quae sunt evacuet; ut non glorietur coram Deo omnis caro. Hic certe contra humanam superbiam satis clara est Apostoli intentio, ne in homine quisquam glorietur, ac per hoc nec in se ipso. Denique cum dixisset, ut non glorietur coram Deo omnis caro; ut ostenderet in quo debeat homo gloriari, mox addidit, Ex ipso autem, vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 12, 27-31): inde pervenit ista ejus intentio, ut postea increpans dicat, Adhuc enim carnales estis: cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli, alius autem, Ego Apollo; nonne homines estis? Quid ergo est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos credidistis: et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Videtisne nihil agere Apostolum, nisi ut humilietur homo, et exaltetur Deus solus? Quandoquidem in eis qui plantantur et rigantur, nec ipsum plantatorem et rigatorem dicit esse aliquid, sed qui incrementum dat, Deum: quamvis et hoc ipsum quod ille plantat, hic rigat, non ipsis, sed Domino tribuat, dicens: Unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit. Hinc ergo in eadem intentione persistens, ad hoc venit ut diceret, Itaque nemo glorietur in homine (Id. III, 2-7, 21). Jam enim dixerat, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Post haec et alia nonnulla quae his connectuntur, ad hoc perducitur eadem ipsa ejus intentio, ut dicat: Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. IV, 6, 7)? 10. In hac Apostoli evidentissima intentione, qua contra humanam superbiam loquitur, ne quisquam in homine, sed in Domino glorietur, dona Dei naturalia suspicari, sive ipsam totam perfectamque naturam, qualis in prima conditione donata est, sive vitiatae naturae qualescumque reliquias, nimis, quantum existimo, absurdum est. Numquid enim per haec dona quae omnibus communia sunt hominibus, discernuntur homines ab hominibus? Hic autem prius dixit, Quis enim te discernit? et deinde addidit, Quid autem habes quod non accepisti? Posset quippe dicere homo inflatus adversus alterum, Discernit me fides mea, justitia mea, vel si quid aliud. Talibus occurrens cogitationibus bonus doctor, Quid autem habes, inquit, quod non accepisti? A quo, nisi ab illo qui te discernit ab alio, cui non donavit quod donavit tibi? Si autem et accepisti, ait, quid gloriaris quasi non acceperis? Num, quaeso, agit aliud, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur? Nihil autem huic sensui tam contrarium est, quam de suis meritis sic quemquam gloriari, tanquam ipse sibi ea fecerit, non gratia Dei: sed gratia quae bonos discernit a malis, non quae communis est bonis et malis. Sit ergo gratia naturae attributa, qua sumus animantia rationalia, discernimurque a pecoribus; sit etiam gratia naturae attributa, qua in ipsis hominibus a deformibus pulchri, vel ingeniosi discernuntur a tardis, ac si quid ejusmodi est: sed non se ille, quem coercebat Apostolus, adversus pecus inflabat, nec adversus hominem alterum de aliquo naturali munere quod inesse posset et pessimo; sed aliquod bonum quod pertineret ad vitam bonam, sibi non Deo tribuens inflabatur, quando audire meruit, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Ut enim sit naturae, fidem posse habere; numquid et habere? Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2); cum fidem posse habere sit omnium. Non autem ait Apostolus, Quid autem potes habere, quod non acccepisti ut posses habere; sed ait, Quid autem habes quod non accepisti? Proinde posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem quemadmodum habere charitatem, gratiae est fidelium. Illa itaque natura, in qua nobis data est possibilitas habendi fidem, non discernit ab homine hominem: ipsa vero fides discernit ab infideli fidelem. Ac per hoc, ubi dicitur, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? quisquis audet dicere, Habeo ex me ipso fidem, non ergo accepi; profecto contradicit huic apertissimae veritati: non quia credere vel non credere non est in arbitrio voluntatis humanae, sed in electis praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX). Ideo ad ipsam quoque fidem, quae in voluntate est, pertinet, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti?

CAPUT VI.

11. « Multi audiunt verbum veritatis: sed alii credunt, alii contradicunt. Volunt ergo isti credere, nolunt autem illi. » Quis hoc ignoret? quis hoc neget? Sed cum aliis praeparetur, aliis non praeparetur voluntas a Domino; discernendum est utique quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Quod quaerebat Israel, ait Apostolus, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit, Fiat mensa eorum in laqueum et in retributionem et in scandalum illis: obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Ecce misericordia et judicium: misericordia in electionem quae consecuta est justitiam Dei; judicium vero in caeteros qui excaecati sunt: et tamen illi quia voluerunt, crediderunt; illi quia noluerunt, non crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt. Electio quippe ista gratiae est, non utique meritorum. Superius enim dixerat, Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5-10). Gratis ergo consecuta est, quod consecuta est electio: non praecessit eorum aliquid, quod priores darent, et retribueretur illis: pro nihilo salvos fecit eos. Caeteris autem qui excaecati sunt, sicut ibi non tacitum est, in retributione factum est. Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Investigabiles sunt autem viae ejus (Rom. XI, 33). Investigabiles igitur sunt, et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat.

CAPUT VII.

12. Sed forsitan dicant, « Ab operibus fidem distinguit Apostolus: gratiam vero non ex operibus esse dicit; non autem dicit quod non sit ex fide. » Ita vero est: sed ipsam quoque fidem opus Dei dicit esse Jesus, et hanc ut operemur jubet. Dixerunt enim ad cum Judaei: Quid faciemus, ut operemur opus Dei? Respondit Jesus et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille (Joan. VI, 28, 29). Sic ergo distinguit Apostolus ab operibus fidem, quemadmodum in duobus regnis Hebraeorum distinguitur Judas ab Israel, cum et ipse Judas sit Israel. Ex fide autem ideo dicit justificari hominem, non ex operibus (Galat. II, 16), quia ipsa prima datur, ex qua impetrentur caetera, quae proprie opera nuncupantur, in quibus juste vivitur. Nam dicit etiam ipse, Gratia salvi estis facti per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: id est, et quod dixi per fidem, non ex vobis, sed Dei donum est etiam fides. Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Solet enim dici, Ideo credere meruit, quia vir bonus erat et antequam crederet. Quod de Cornelio dici potest, cujus acceptae sunt eleemosynae et exauditae orationes antequam credidisset in Christum (Act. X, 4): nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat, in quem non crediderat (Rom. X, 14)? Sed si posset sine fide Christi esse salvus, non ad eum aedificandum mitteretur architectus apostolus Petrus: quamvis nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam (Psal. CXXVI, 1). Et dicitur nobis, « Fides est a nobis, caetera a Domino ad opera justitiae pertinentia: » quasi ad aedificium non pertineat fides; quasi ad aedificium, inquam, non pertineat fundamentum. Quod si in primis et maxime pertinet, in vanum laborat praedicando aedificans fidem, nisi eam Dominus miserando intus aedificet. Quidquid igitur et antequam in Christum crederet, et cum crederet, et cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum Deo dandum est, ne forte quis extollatur.

CAPUT VIII.

13. Proinde ipse unus Magister et Dominus, cum dixisset quae supra memoravi, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille: in eodem ipso sermone suo paulo post ait, Dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet. Quid est, ad me veniet, nisi, Credet in me? Sed ut fiat, Pater dat. Item paulo post: Nolite, inquit, murmurare invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et ego eum resuscitabo in novissimo die. Est scriptum in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI, 29, 36, 37, 43-45). Quid est, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me; nisi, Nullus est qui audiat a Patre et discat, et non veniat ad me? Si enim omnis qui audivit a Patre et didicit, venit; profecto omnis qui non venit, non audivit a Patre, nec didicit: nam si audisset et didicisset, veniret. Neque enim ullus audivit et didicit, et non venit: sed omnis, ut ait Veritas, qui audivit a Patre et didicit, venit. Valde remota est a sensibus carnis haec schola, in qua Pater auditur et docet, ut veniatur ad Filium. Ibi est et ipse Filius, quia ipse est Verbum ejus, per quod sic docet; nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis. Simul ibi est et Spiritus Patris et Filii; neque enim ipse non docet, aut separatim docet: inseparabilia quippe didicimus esse opera Trinitatis. Et ipse est utique Spiritus sanctus, de quo Apostolus dicit, Habentes autem eumdem Spiritum fidei (II Cor. IV, 13). Sed ideo Patri hoc potissimum est attributum, quia de ipso est genitus Unigenitus, et de ipso procedit Spiritus sanctus: unde longum est enucleatius disputare; et de Trinitate, quae Deus est, laborem nostrum in quindecim libris ad vos jam existimo pervenisse. Valde, inquam, remota est a sensibus carnis haec schola, in qua Deus auditur et docet. Multos venire videmus ad Filium, quia multos credere videmus in Christum: sed ubi et quomodo a Patre audierint hoc et didicerint, non videmus. Nimium gratia ista secreta est: gratiam vero esse quis ambigat? Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Quando ergo Pater intus auditur et docet, ut veniatur ad Filium, aufert cor lapideum, et dat cor carneum, sicut propheta praedicante promisit (Ezech. XI, 19). Sic quippe facit filios promissionis, et vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. 14. Cur ergo non omnes docet, ut veniant ad Christum; nisi quia omnes quos docet, misericordia docet; quos autem non docet, judicio non docet? Quoniam cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: sed miseretur, bona tribuens; obdurat, digna retribuens. Aut si et ista, ut quidam distinguere maluerunt, verba sunt ejus cui Apostolus ait, Dicis itaque mihi: ut ipse dixisse accipiatur, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; et quae sequuntur, id est, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? numquid responsum est ab Apostolo, O homo, falsum est quod dixisti? Non: sed responsum est, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa, et sequentia, quae optime nostis. Et tamen secundum quemdam modum, omnes Pater docet venire ad suum Filium. Non enim frustra scriptum est in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Quod testimonium cum praemisisset, tunc subdidit, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Sicut ergo integre loquimur, cum de aliquo litterarum magistro, qui in civitate solus est, dicimus, Omnes iste hic litteras docet; non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit, quicumque ibi litteras discit: ita recte dicimus, Omnes Deus docet venire ad Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit. Cur autem non omnes doceat, aperuit Apostolus, quantum aperiendum judicavit: quia volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 18-23). Hinc est quod verbum crucis pereuntibus stultitia est; his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est (I Cor. I, 18). Hos omnes docet venire au Christum Deus; hos enim omnes vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Nam si et illos quibus stultitia est verbum crucis, ut ad Christum venirent, docere voluisset, procul dubio venirent et ipsi. Non enim fallit aut fallitur qui ait, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Absit ergo ut quisquam non veniat, qui a Patre audivit et didicit. 15. « Quare, » inquiunt, « non omnes docet? » Si dixerimus quia nolunt discere quos non docet; respondebitur nobis, Et ubi est quod ei dicitur, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7)? Aut si non facit volentes ex nolentibus Deus, utquid orat Ecclesia secundum praeceptum Domini pro persecutoribus suis (Matth. V, 44)? Nam sic etiam voluit intelligi sanctus Cyprianus ( De Oratione Dominica ) quod dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10): hoc est, sicut in eis qui jam crediderunt, et tanquam coelum sunt; ita et in eis qui non credunt, et ob hoc adhuc terra sunt. Quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut Deus in illis operetur et velle (Philipp. II, 13)? De Judaeis certe Apostolus ait: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis fit in salutem (Rom. X, 1). Orat pro non credentibus, quid, nisi ut credant? Non enim aliter consequuntur salutem. Si ergo fides orantium Dei praevenit gratiam; numquid eorum fides, pro quibus oratur ut credant, Dei praevenit gratiam? Quandoquidem hoc pro eis oratur, ut non credentibus, id est fidem non habentibus, fides ipsa donetur. Cum igitur Evangelium praedicatur, quidam credunt, quidam non credunt: sed qui credunt praedicatore forinsecus insonante, intus a Patre audiunt atque discunt; qui autem non credunt, foris audiunt, intus non audiunt neque discunt: hoc est, illis datur ut credant, illis non datur. Quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Quod apertius postea dicitur. Nam post aliquantum cum de carne sua manducanda et bibendo sanguine suo loqueretur, et dicerent quidam etiam discipulo rum ejus, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Sciens Jesus apud semetipsum, quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? Et paulo post: Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt: sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Et mox Evangelista, Sciebat enim, inquit, ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum, et dicebat: Propterea dixi vobis, Quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44-66). Ergo trahi a Patre ad Christum, et audire ac discere a Patre ut veniat ad Christum, nihil aliud est, quam donum accipere a Patre, quo credat in Christum. Neque enim audientes Evangelium a non audientibus, sed credentes a non credentibus discernebat qui dicebat, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. 16. Fides igitur, et inchoata, et perfecta, donum Dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omino non dubitet, qui non vult manifestissimis sacris Litteris repugnare. Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem, sine dubitatione justissimam: ita ut nulla Dei esset justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur, et quid sibi deberetur, in eis qui non liberantur agnoscunt: ut qui gloriatur, non in suis meritis, quae paria videt esse damnatis, sed in Domino glorietur. Cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Melius enim et hic audimus aut dicimus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? quam dicere audemus, quasi noverimus, quod occultum esse voluit, qui tamen aliquid injustum velle non potuit.

CAPUT IX.

17. Illud autem quod in opusculo meo quodam contra Porphyrium sub titulo, de Tempore Christianae religionis, me dixisse recolitis; ita dixi, ut hanc diligentiorem et operosiorem disputationem de Gratia praeterirem, non sane omissa significatione, quod eam loco illo explicare noluissem, quae posset alias vel ab aliis explicari. Nam ita locutus sum inter caetera, respondens propositae quaestioni, Cur Christus post tam longa tempora venerit: « Proinde, » inquam, « cum Christo non objiciant, quod ejus doctrinam non omnes sequuntur (sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte objici posse, vel sapientiae philosophorum, vel etiam numini deorum suorum); quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine praejudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus vestigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia in hujus quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est praedicatum, tales omnes in ejus praedicatione futuros esse praesciebat, quales, non quidem omnes, sed tamen multi in ejus corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis, credere voluerunt; quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae, tamque sublimi et sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati, quamdiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinae accedere veritati. Quid ergo mirum, si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis apparere vel praedicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim incredibile est, tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu usque ad hoc tempus tam multos fuisse atque esse miramur. Et tamen ab initio generis humani, alias ocultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, et ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit; et in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis Hebraicis libris, jam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen hujus sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad judicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiatur, hi regno coelorum et sanctorum angelorum societati praeparantur » (Epist. 102, nn. 14, 15). 18. Cernitisne, me sine praejudicio latentis consilii Dei aliarumque causarum, hoc de praescientia Christi dicere voluisse, quod convincendae Paganorum infidelitati, qui hanc objecerant quaestionem, sufficere videretur? Quid enim est verius, quam praescisse Christum, qui et quando et quibus locis in eum fuerant credituri? Sed utrum praedicato sibi Christo a se ipsis habituri essent fidem, an Deo donante sumpturi, id est, utrum tantummodo eos praescierit, an etiam praedestinaverit Deus, quaerere atque disserere tunc necessarium non putavi. Proinde quod dixi, « Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri: » potest etiam sic dici, Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui electi fuerant in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Sed quoniam si ita diceretur, lectorem faceret intentum ad ea requirenda, quae nunc ex admonitione Pelagiani erroris necesse est copiosius et laboriosius disputari; visum mihi est, quod tunc satis erat, breviter esse dicendum, excepta, ut dixi, altitudine sapientiae et scientiae Dei, et sine praejudicio aliarum causarum de quibus non tunc, sed alias opportunius disputandum putavi.

CAPUT X.

19. Item quod dixi, « Salutem religionis hujus nulli unquam defuisse qui dignus fuit, et dignum non fuisse cui defuit; » si discutiatur et quaeratur unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant, voluntate humana: nos autem dicimus, gratia vel praedestinatione divina. Inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Quod itaque ait Apostolus, Non ex operibus, ne forte quis extollatur: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis; gratia est: quod autem sequitur, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 9, 10); praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse: potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus: unde dictum est, Fecit quae futura sunt (Isai. XLV, sec. LXX). Praescire autem potens est etiam quae ipse non facit; sicut quaecumque peccata: quia etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est, Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28); non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. Quando ergo promisit Deus Abrahae in semine ejus fidem gentium, dicens, Patrem multarum gentium posui te; unde dicit Apostolus, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini (Gen. XVII, 4, 5): non de nostrae voluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. Promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines. Quia etsi faciunt homines bona quae pertinent ad colendum Deum; ipse facit ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit: alioquin ut Dei promissa compleantur, non in Dei, sed in hominum est potestate, et quod a Domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. Non autem sic credidit Abraham, sed credidit dans gloriam Deo, quoniam quae promisit, potens est et facere (Rom. IV, 16-21): non ait, Praedicere; non ait, Praescire; nam et aliena facta potest praedicere atque praescire: sed ait, potens est et facere; ac per hoc facta, non aliena, sed sua. 20. An forte opera bona gentium Deus promisit Abrahae in semine ipsius, ut hoc promitteret quod ipse facit; non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt; sed ut promitteret quod ipse facit, illam praescivit homines esse facturos? Non quidem loquitur sic Apostolus; filios quippe promisit Deus Abrahae, qui fidei ejus vestigia sectarentur: quod apertissime dicit. Sed si opera gentium promisit, non fidem; profecto quoniam non sunt bona opera nisi ex fide ( Justus enim ex fide vivit [Habac. II, 4]; et, Omne quod non est ex fide, peccatum est [Rom. XIV, 23]; et, Sine fide impossibile est placere [Hebr. XI, 6] ), nihilominus ut impleat quod promisit Deus, in hominum est potestate. Nisi enim homo faciat quod Deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet: hoc est, nisi habeat homo fidem ex semetipso, non implet Deus quod promisit, ut opera justitiae dentur ex Deo. Ac per hoc, ut promissa sua Deus possit implere, non est in Dei, sed in hominis potestate. Quod si veritas et pietas non credere vetat; credamus cum Abraham, quoniam quae promisit, potens est et facere. Promisit autem filios Abrahae; quod esse non possunt, si non habeant fidem: ergo ipse donat et fidem.

CAPUT XI.

21. Sane cum Apostolus dicat, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio; miror homines infirmitati suae se malle committere, quam firmitati promissionis Dei. « Sed incerta est mihi, » inquit, « de me ipso voluntas Dei. » Quid ergo? tuane tibi voluntas de te ipso certa est, nec times, Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12)? Cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem, charitatemque committit? 22. « Sed cum dicitur, » inquiunt, « Si credideris, salvus eris (Rom. X, 9); unum horum exigitur, alterum offertur. Quod exigitur, in hominis; quod offertur, in Dei est potestate » (Supra, in Epistola Hilarii, n. 2, col. 947-448). Cur non utrumque in Dei, et quod jubet, et quod offert? Rogatur enim ut det quod jubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides; rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides: et in suis igitur incrementis, et in suis initiis Dei donum est fides. Sic autem dicitur, Si credideris, salvus eris; quemadmodum dicitur, Si Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. Si Spiritu, inquit, facta carnis mortificaveritis, vivetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur; ut autem vivamus, offertur. Num igitur placet ut facta carnis mortificare non donum Dei esse dicamus; neque id donum Dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio vitae, si hoc fecerimus, oblato? Absit ut hoc placeat participibus et defensoribus gratiae. Pelagianorum est error iste damnabilis: quorum mox Apostolus ora obstruxit, adjungens, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, 14); ne facta mortificare nos carnis, non per Dei, sed per nostrum spiritum crederemus. De quo Dei Spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Inter quae omnia, sicut scitis, nominavit et fidem. Sicut ergo quamvis donum Dei sit, facta carnis mortificare; exigitur tamen a nobis proposito praemio vitae: ita donum Dei est et fides, quamvis et ipsa cum dicitur, Si credideris, salvus eris; proposito praemio salutis exigatur a nobis. Ideo enim haec et nobis praecipiuntur, et dona Dei esse monstrantur; ut intelligatur quod et nos ea facimus, et Deus facit ut illa faciamus, sicut per prophetam Ezechielem apertissime dicit. Quid enim apertius, quam ubi dicit, Ego faciam ut faciatis (Ezech. XXXVI, 27)? Locum ipsum Scripturae attendite, et videbitis illa Deum promittere facturum se ut faciant, quae jubet ut fiant. Non sane ibi tacet merita eorum, sed mala; quibus se ostendit reddere pro malis bona, hoc ipso quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit ut faciant divina mandata.

CAPUT XII.

23. Sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, vere esse gratiam, id est, non secundum merita nostra dari, quamvis evidentissime divinorum eloquiorum testimoniis asseratur; tamen apud eos, qui nisi aliquid sibi assignent, quod priores dent ut retribuatur eis ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquantum in aetate majorum jam utentium voluntatis arbitrio: sed ubi venitur ad parvulos, et ad ipsum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), omnis deficit praecedentium gratiam Dei humanorum assertio meritorum: quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a caeteris, ut pertineant ad liberatorem hominum; nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum. 24. Quis enim audiat, quod dicuntur parvuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac vita; et ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala; non eorum vitam bonam vel malam Deo remunerante vel damnante, sed nullam (Supra in Epistola Prosperi, n. 5, col. 951-952)? Apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. Ait enim, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): gessit, inquit; non adjunxit, Vel gesturus fuit. Sed unde hoc talibus viris in mentem venerit nescio, ut futura quae non sunt futura, puniantur, aut honorentur merita parvulorum. Cur autem dictum est, secundum ea qua per corpus gessit hominem judicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus, nec per ullum corporis membrum; et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena justissima debeatur: sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1)? Quid est ergo, secundum ea quae per corpus gessit; nisi, Secundum ea quae gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus intelligamus, Per corporis tempus? Post corpus autem nemo erit in corpore, nisi resurrectione novissima; non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia. Hoc autem medio tempore inter depositionem et receptionem corporis, secundum ea quae gesserunt per corporis tempus, sive cruciantur animae, sive requiescunt. Ad quod tempus corporis pertinet etiam quod Pelagiani negant, sed Christi Ecclesia confitetur, originale peccatum: quo sive soluto per Dei gratiam, sive per Dei judicium non soluto, cum moriuntur infantes, aut merito regenerationis transeunt ex malis ad bona, aut merito originis transeunt ex malis ad mala. Hoc catholica fides novit: in hoc etiam nonnulli haeretici sine ulla contradictione consentiunt. Judicari autem quemquam non secundum merita quae habuit quamdiu fuit in corpore, sed secundum merita quae fuerat habiturus si diutius vixisset in corpore, unde opinari potuerint homines, quorum ingenia non esse contemptibilia vestrae indicant litterae, mirans et stupens reperire non possum: nec credere auderem, nisi vobis non credere non auderem. Sed spero adfuturum Deum, ut commoniti cito videant, ea quae dicuntur futura fuisse peccata, si per Dei judicium in non baptizatis possunt jure puniri, etiam per Dei gratiam baptizatis posse dimitti. Quicumque enim dicit, puniri tantum posse Deo judicante futura peccata, dimitti autem Deo miserante non posse, cogitare debet quantam Deo faciat gratiaeque ejus injuriam; quasi futurum peccatum praenosci possit, nec possit ingosci. Quod si absurdum est; magis ergo futuris, si diu viverent, peccatoribus, cum in parva aetate moriuntur, lavacro quo peccata diluuntur, debuit subvenire.

CAPUT XIII.

25. Quod si forsitan dicunt, poenitentibus peccata dimitti; et ideo istos non baptizari in parvula aetate morientes, quia praesciti sunt poenitentiam, si viverent, non acturi; eos autem qui baptizantur, et parvuli de corporibus exeunt, Deum praescisse acturos poenitentiam fuisse, si viverent: attendant et videant, si ita est, non jam in parvulis sine Baptismate morientibus peccata originalia vindicari, sed sua cujusque futura si viveret: itemque baptizatis non originalia dilui, sed sua futura si viverent; quoniam non possent nisi in majore aetate peccare: sed alios acturos poenitentiam, alios non acturos fuisse praevisos; ideo alios baptizatos, allos sine baptismo exisse de hac vita. Hoc si auderent Pelagiani, non jam laborarent negando originale peccatum, quaerere parvulis extra regnum Dei nescio cujus suae felicitatis locum: maxime quando convincuntur non eos habere posse vitam aeternam, quia non manducaverunt carnem nec biberunt sanguinem Christi (Joan. VI, 54); et quia in eis, qui nullum habent omnino peccatum, falsus est Baptismus qui in remissionem traditur peccatorum. Dicerent enim prorsus nullum esse originale peccatum, sed pro suis futuris, si viverent, meritis vel baptizari vel non baptizari eos qui de corpore solvuntur infantes; et pro suis futuris meritis eos vel accipere vel non accipere corpus et sanguinem Christi, sine quo vitam prorsus habere non possunt: et in veram remissionem peccatorum baptizari, quamvis nullum ex Adam traherent; quoniam remittuntur eis peccata, de quibus illos Deus poenitentiam praescivit acturos. Ita facillime agerent atque obtinerent causam suam, qua negant esse originale peccatum, et gratiam Dei non dari nisi secundum merita nostra contendunt. Sed quia hominum futura, quae non sunt futura, procul dubio nulla sunt merita, et hoc videre facillimum est: ideo nec Pelagiani hoc dicere potuerunt; et multo magis nec isti dicere debuerunt. Dici enim non potest quam moleste feram, quod viderunt Pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc non vidisse istos, qui nobiscum errorem illorum haereticorum catholica auctoritate condemnant. CAPUT XIV. 26. Scripsit librum de Mortalitate Cyprianus, multis ac pene omnibus qui ecclesiasticas litteras amant, laudabiliter notum: in quo propterea dicit non solum non esse fidelibus inutilem mortem, verum etiam utilem reperiri, quoniam peccandi periculis hominem subtrahit, et in non peccandi securitate constituit. Sed quid prodest, si etiam futura, quae commissa non sunt, peccata puniuntur? Agit tamen ille copiosissime atque optime, peccandi pericula nec deesse in ista vita, nec superesse post illam. Ubi et ilud testimonium ponit de libro Sapientiae, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Quod a me quoque positum, fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non de libro canonico adhibitum: quasi et excepta hujus libri attestatione res ipsa non clara, sit, quam voluimus hinc doceri. Quis enim audeat negare christianus, justum, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio futurum (Sap. IV, 11, 7)? Quilibet hoc dixerit, quis homo sanae fidei resistendum putabit? Item si dixerit, justum, si a sua justitia recesserit, in qua diu vixit, et in ea fuerit impietate defunctus, in qua, non dico unum annum, sed unum diem vixerit, in poenas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi sua praeterita justitia profutura (Ezech. XVIII, 24): huic perspicuae veritati quis fidelium contradicet? Porro, si quaeratur a nobis utrum si tunc esset mortuus, quando erat justus, poenas esset inventurus, an requiem; numquid requiem respondere dubitabimus? Haec est tota causa cur dictum est, a quocumque sit dictum, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Dictum est enim secundum pericula vitae hujus, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit quod futurum erat, non quod futurum non erat: id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto; non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. De hac quippe vita legitur in libro Job, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1, sec. LXX)? Sed quare aliis concedatur, ut ex hujus vitae periculis dum justi sunt auferantur; alii vero justi donec a justitia cadant, in eisdem periculis vita productiore teneantur; quis cognovit sensum Domini (Rom. XI, 34)? Et tamen hinc intelligi datur, etiam illis justis qui bonos piosque mores usque ad senectutis maturitatem et diem vitae hujus ultimum servant, non in suis meritis, sed in Domino esse gloriandum: quoniam qui vitae brevitate rapuit justum, ne malitia mutaret intellectum ejus, ipse in quantacumque vitae longitudine custodit justum, ne malitia mutet intellectum ejus. Cur autem hic tenuerit casurum justum, quem priusquam caderet hinc posset auferre, justissima omnino, sed inscrutabilia sunt judicia ejus. 27. Quae cum ita sint, non debuit repudiari sententia libri Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus Christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos fideles, poenitentes, catechumenos, cum veneratione divinae auctoritatis audiri. Certe enim si de divinarum Scripturarum tractatoribus qui fuerunt ante nos, proferrem defensionem hujusce sententiae, quam nunc solito diligentius atque copiosius contra novum Pelagianorum defendere urgemur errorem; hoc est, gratiam Dei non secundum merita nostra dari, et gratis dari cui datur; quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; justo autem judicio non dari cui non datur, quia non est iniquitas apud Deum (Id. IX, 16, 14): si hujus ergo sententiae defensionem ex divinorum eloquiorum nos praecedentibus catholicis tractatoribus promerem; profecto hi fratres, pro quibus nunc agimus, acquiescerent: hoc enim significastis litteris vestris. Quid igitur opus est ut eorum scrutemur opuscula, qui priusquam ista haeresis oriretur, non habuerunt necessitatem in hac difficili ad solvendum quaestione versari? quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur. Unde factum est ut de gratia Dei quid sentirent, breviter quibusdam scriptorum suorum locis et transeunter attingerent: immorarentur vero in eis quae adversus inimicos Ecclesiae disputabant, et in exhortationibus ad quasque virtutes, quibus Deo vivo et vero pro adipiscenda vita aeterna et vera felicitate servitur. Frequentationibus autem orationum simpliciter apparebat Dei gratia quid valeret: non enim poscerentur de Deo quae praecipit fieri, nisi ab illo donaretur ut fierent. 28. Sed qui sententiis tractatorum instrui volunt, oportet ut istum librum Sapientiae, ubi legitur, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, omnibus tractatoribus anteponant: quoniam sibi eum anteposuerunt etiam temporibus proximi Apostolorum egregii tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere nisi divinum testimonium crediderunt. Et certe beatissimum Cyprianum disputasse constat, ut celerioris mortis beneficium commendaret, a peccatorum periculis eripi eos qui hanc vitam finiunt in qua peccari potest. In eodem libro ait inter caetera: Cur non cum Christo futurus, et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris; et quod diabolo-careas, gratularis? Et alio loco: Pueri, inquit, periculum lubricae aetatis evadunt. Itemque alio Quid non, inquit, properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat parentum, fratrum, filiorum; frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. His atque hujusmodi doctor ille sententiis in catholicae fidei luce clarissima, satis aperteque testatur, usque ad hujus corporis depositionem peccandi pericula tentationesque metuendas; deinceps nulla talia quemquam esse passurum. Quod etsi non testaretur, quando de hac re christianus qualiscumque dubitaret? Quomodo igitur homini lapso, et in eodem lapsu istam vitam misere finienti, atque in poenas eunti talibus debitas; quomodo, inquam, huic non plurimum summeque prodesset, si ex hoc tentationum loco priusquam laberetur, morte raperetur. 29. Ac per hoc, si absit nimis inconsiderata contentio, tota quaestio ista finita est de illo qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Nec ideo liber Sapientiae, qui tanta numerositate annorum legi meruit in Ecclesia Christi, in quo et hoc legitur, pati debet injuriam, quoniam resistit eis qui pro meritis hominum falluntur, ut veniant contra Dei manifestissimam gratiam: quae maxime apparet in parvulis; quorum cum alii baptizati, alii non baptizati vitae hujus terminum sumunt, satis indicant misericordiam et judicium; misericordiam quidem gratuitam, judicium debitum. Si enim judicarentur homines pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte praeventi, sed habituri essent, si viverent; nihil prodesset ei qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus; nihil prodesset eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur: quod nullus dicere christianus audebit. Quocirca non debent fratres nostri, qui nobiscum pro catholica fide perniciem Pelagiani erroris impugnant, huic Pelagianae in tantum favere opinioni, qua opinantur gratiam Dei secundum merita nostra dari; ut quod illi audere non possunt, sententiam veram plane et antiquitus christianam, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, destruere moliantur; et id astruere, quod, non dico crediturum, sed somniaturum neminem putaremus, secundum ea scilicet judicari quemque mortuorum, quae gesturus fuerat, si tempore prolixiore vixisset. Ita quippe claret invictum esse quod dicimus, gratiam Dei non secundum merita nostra dari, ut huic veritati contradicentes ingeniosi homines haec, ab omnium auribus et cogitationibus abigenda, dicere cogerentur. CAPUT XV. 30. Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae, ipse Salvator, ipse Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: qui ut hoc esset, quibus tandem suis vel operum vel fidei praecedentibus meritis natura humana quae in illo est comparavit? Respondeatur quaeso: ille homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Quod ejus bonum qualecumque praecessit? Quid egit ante, quid credidit, quid petivit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret? Nonne faciente ac suscipiente Verbo, ipse homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit? Nonne Filium Dei unicum femina illa gratia plena concepit? Nonne de Spiritu sancto et virgine Maria Dei Filius unicus natus est, non carnis cupidine, sed singulari Dei munere? Numquid metuendum fuit, ne accedente aetate homo ille libero peccaret arbitrio? Aut ideo in illo non libera voluntas erat, ac non tanto magis erat, quanto magis peccato servire non poterat? Nempe ista omnia singulariter admiranda, et alia si qua ejus propria verissime dici possunt, singulariter in illo accepit humana, hoc est, nostra natura, nullis suis praecedentibus meritis. Respondeat hic homo Deo, si audet, et dicat, Cur non et ego? Et si audierit, O homo, tu qui es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? nec sic cohibeat, sed augeat impudentiam, et dicat, Quomodo audio, Tu qui es, o homo? Cum sim quod audio, id est homo, quod est et ille de quo ago, cur non sim quod et ille? At enim gratia ille talis ac tantus est. Cur diversa est gratia, ubi natura communis est? Certe non est acceptio personarum apud Deum (Coloss. III, 25). Quis, non dico christianus, sed insanus haec dicat? 31. Appareat itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta ejus membra diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus: de ipso Spiritu et hic renatus, de quo est ille natus; eodem Spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo Spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. Haec se Deus esse facturum profecto praescivit. Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in Sancto sanctorum maxime claruit: quam negare quis potest recte intelligentium eloquia veritatis? Nam et ipsum Dominum gloriae, in quantum homo factus est Dei Filius, praedestinatum esse didicimus. Clamat Doctor Gentium in capite Epistolarum suarum, Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum (Rom. I, 1-4). Praedestinatus est ergo Jesus, ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset tamen in virtute Filius Dei secundum Spiritum santificationis; quia natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et filius hominis simul, filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum veraciter et proprie diceretur; ne non trinitas, sed quaternitas crederetur. Praedestinata est ista naturae humanae tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur altius, non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas quo usque se deponeret humilius, non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. Sicut ergo praedestinatus est ille unus, ut caput nostrum esset: ita multi praedestinati sumus, ut membra ejus essemus. Humana hic merita conticescant, quae perierunt per Adam: et regnet quae regnat Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, unicum Dei Filium, unum Dominum. Quisquis in capite nostro praecedentia merita singularis illius generationis invenerit, ipse in nobis membris ejus praecedentia merita multiplicatae regenerationis inquirat. Neque enim retributa est Christo illa generatio, sed tributa, ut alienus ab omni obligatione peccati, de Spiritu et Virgine nasceretur. Sic et nobis ut ex aqua et Spiritu renasceremur, non retributum est pro aliquo merito, sed gratis tributum: et si nos ad lavacrum regenerationis fides duxit, non ideo putare debemus, priores nos dedisse aliquid, ut retribueretur nobis regeneratio salutaris; ille quippe nos fecit credere in Christum, qui nobis fecit in quem credimus Christum; ille facit in hominibus principium fidei et perfectionem in Jesum, qui fecit hominem principem fidei et perfectorem Jesum: sic enim est appellatus, ut scitis, in Epistola quae est ad Hebraeos (Hebr. XII, 2). CAPUT XVI. 32. Vocat enim Deus praedestinatos multos filios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici Filii sui, non ea vocatione qua vocati sunt et qui noluerunt venire ad nuptias (Luc. XIV, 16-20); illa quippe vocatione et Judaei vocati sunt, quibus Christus crucifixus scandalum est; et Gentes, quibus crucifixus stultitia est: sed ea vocatione praedestinatos vocat, quam distinxit Apostolus, dicens, ipsis vocatis Judaeis et Graecis praedicare se Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sic enim ait, Ipsis autem vocatis (I Cor. I, 23, 24); ut illos ostenderet non vocatos: sciens esse quamdam certam vocationem eorum qui secundum propositum vocati sunt, quos ante praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 28 et 29). Quam vocationem significans, ait: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori (Id. IX, 12, 13). Numquid dixit, Non ex operibus, sed ex credente? Prorsus etiam hoc abstulit homini, ut totum daret Deo. Dixit ergo, sed ex vocante: non quacumque vocatione, sed qua vocatione fit credens. 33. Hanc intuebatur etiam, cum diceret: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Nam et ibi quid agebatur paulisper advertite. Cum enim dixisset, Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes: quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret; sicut scriptum est, Veniet ex Sion qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum: mox addidit quod diligenter intelligendum est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 25-29). Quid est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, nisi quod eorum inimicitia qua occiderunt Christum, Evangelio, sicut videmus, sine dubitatione profecit? Et hoc ostendit ex Dei dispositione venisse, qui bene uti novit etiam malis: non ut ei prosint vasa irae, sed ut ipso illis bene utente, prosint vasis misericordiae. Quid enim apertius dici potuit, quam id quod dictum est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos? Est ergo in malorum potestate peccare: ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas; ut hinc etiam quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei. Legimus in Actibus Apostolorum, quod cum dimissi a Judaeis Apostoli venissent ad suos, et indicassent quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt; levaverunt illi vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, qui per os patris nostri David, sancti pueri tui, dixisti, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus? Convenerunt enim in veritate, in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti, Herodes et Pilatus et populus Israel, facere quanta manus tua et consilium praedestinavit fieri (Act. IV, 24-28). Ecce quod dictum est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Tanta quippe ab inimicis Judaeis manus Dei et consilium praedestinavit fieri, quanta necessaria fuerunt Evangelio propter nos. Sed quid est quod sequitur, Secundum electionem autem dilecti propter patres? Numquid illi inimici, qui in suis inimicitiis perierunt, et adversantes Christo de gente ipsa adhuc pereunt, ipsi sunt electi atque dilecti? Absit: quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed utrumque licet inter se contrarium, id est, inimici et dilecti, quamvis non in eosdem homines, tamen in eamdem gentem convenit Judaeorum, et ad idem carnale semen Israel, aliis eorum ad claudicationem, aliis ad benedictionem Israel ipsius pertinentibus. Hunc enim sensum apertius superius explicavit, ubi ait, Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 7). In utrisque tamen idem ipse Israel. Ubi ergo audimus, Israel non est consecutus, vel, caeteri excaecati sunt; ibi intelligendi sunt inimici propter nos: ubi vero audimus, Electio autem consecuta est; ibi intelligendi sunt dilecti propter patres: quibus patribus utique ista promissa sunt. Abrahae quippe dictae sunt promissiones et semini ejus (Galat. III, 16). Undeet in ista olea oleaster inseritur Gentium. Jam porro electionem quam dicat, quia secundum gratiam, non secundum debitum, debet utique occurrere; quoniam reliquiae per electionem gratiae factae sunt (Rom. XI, 17, 5). Haec electio consecuta est, caeteris excaecatis. Secundum hanc electionem Israelitae dilecti propter patres. Non enim vocatione illa vocati sunt, de qua dictum est, Multi vocati (Matth. XX, 16); sed illa qua vocantur electi. Unde et hic poste aquam dixit, Secundum electionem autem dilecti propter patres; continuo subjecit unde agimus, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei: id est, sine mutatione stabiliter fixa sunt. Ad hanc vocationem qui pertinent, omnes sunt docibiles Dei: nec potest eorum quisquam dicere, Credidi ut sic vocarer; praevenit eum quippe misericordia Dei, quia sic est vocatus ut crederet. Omnes enim docibiles Dei veniunt ad Filium: quoniam audierunt et didicerunt a Patre per Filium, qui evidentissime dicit, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Istorum autem nemo perit, quia omne quod dedit ei Pater, non perdet ex eo quidquam (Joan. VI, 45, 39). Quisquis ergo inde est, omnino non perit: nec erat inde qui perit. Propter quod dictum est, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). CAPUT XVII. 34. Intelligamus ergo vocationem qua fiunt electi: non qui eliguntur quia crediderunt, sed qui eliguntur ut credant. Hanc enim et Dominus ipse satis aperit, ubi dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Nam si propterea electi erant, quia crediderant; ipsi eum prius utique elegerant credendo in eum, ut eligi mererentur. Aufert autem hoc omnino, qui dicit, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi. Et ipsi quidem procul dubio elegerunt eum, quando crediderunt in eum. Unde non ob aliud dicit, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi; nisi quia non elegerunt eum ut eligeret eos, sed ut eligerent eum elegit eos: quia misericordia ejus praevenit eos (Psal. LVIII, 11) secundum gratiam, non secundum debitum. Elegit ergo eos de mundo cum hic ageret carnem, sed jam electos in se ipso ante mundi constitutionem. Haec est immobilis veritas praedestinationis et gratiae. Nam quid est quod ait Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4)? Quod profecto si propterea dictum est, quia praescivit Deus credituros, non quia facturus fuerat ipse credentes; contra istam praescientiam loquitur Filius, dicens, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi: cum hoc potius praescierit Deus, quod ipsi eum fuerant electuri, ut ab illo mererentur eligi. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione, in qua Deus sua futura facta praescivit: electi sunt autem de mundo ea vocatione, qua Deus id quod praedestinavit, implevit. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; illa scilicet vocatione secundum propositum: non ergo alios, sed quos praedestinavit, ipsos et vocavit: nec alios, sed quos ita vocavit, ipsos et justificavit: nec alios, sed quos praedestinavit, vocavit, justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30); illo utique fine qui non habet finem. Elegit ergo Deus fideles, sed ut sint, non quia jam erant. Apostolus Jacobus dicit: Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se (Jacobi II, 5)? Eligendo ergo facit divites in fide, sicut haeredes regni. Recte quippe in eis hoc eligere dicitur, quod ut in eis faciat, eos eligit. Rogo, quis audiat Dominum dicentem, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi; et audeat dicere, credere homines ut eligantur, cum potius eligantur ut credant, ne contra sententiam veritatis priores inveniantur elegisse Christum, quibus dicit Christus, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi? CAPUT XVIII. 35. Quis audiat Apostolum dicentem, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum placitum voluntatis suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo; in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nos in omni sapientia et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae, secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt et quae in terris in ipso: in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus (Ephes. I, 3-12): quis, inquam, haec audiat diligenter et intelligenter, et audeat de hac, quam defendimus, tam clara veritate dubitare? Elegit Deus in Christo ante constitutionem mundi membra ejus: et quomodo eligeret eos qui nondum erant, nisi praedestinando? Elegit ergo praedestinans nos. Numquid eligeret impios et immundos? Nam si quaestio proponatur, utrum hos eligat, an potius sanctos et immaculatos; quid horum respondeat quis requirat, ac non statim ferat pro sanctis immaculatisque sententiam? 36. « Praesciebat ergo » , ait Pelagianus, « qui futuri essent sancti et immaculati per liberae voluntatis arbitrium: et ideo eos ante mundi constitutionem in ipsa sua praescientia, qua tales futuros esse praescivit, elegit. Elegit ergo, » inquit, « antequam essent, praedestinans filios, quos futuros sanctos immaculatosque praescivit: utique ipse non fecit, nec se facturum, sed illos futuros esse praevidit. » Intueamur ergo verba Apostoli, atque videamus utrum propterea nos elegerit ante mundi constitutionem, quia sancti et immaculati futuri eramus, an ut essemus. Benedictus, inquit, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nos benedixit in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Non ergo quia futuri eramus, sed ut essemus. Nempe certum est, nempe manifestum est: ideo quippe tales eramus futuri, quia elegit ipse, praedestinans ut tales per gratiam ejus essemus. Ita ergo nos benedixit benedictione spirituali in coelestibus in Christo Jesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Deinde quid adjungat, attendite: secundum placitum, inquit, voluntatis suae; ne in tanto beneficio gratiae de placito gloriaremur voluntatis nostrae. In qua gratificavit nos, inquit, in dilecto Filio suo: in qua utique voluntate sua gratificavit nos. Sic dictum est gratificavit a gratia, sicut justificavit dicitur a justitia. In quo habemus, inquit, redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nos in omni sapientia et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae, secundum bonam voluntatem suam. In hoc mysterio voluntatis suae posuit divitias gratiae suae, secundum bonam voluntatem suam, non secundum nostram: quae bona esse non posset, nisi ipse secundum bonam voluntatem suam, ut bona fieret, subveniret. Cum autem dixisset, Secundum bonam voluntatem suam; subjecit, quam proposuit in illo, id est, in dilecto Filio suo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris in ipso: in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus. 37. Nimis longum est de singulis disputare. Cernitis autem procul dubio, cernitis quanta manifestatione apostolici eloquii defendatur haec gratia, contra quam merita extolluntur humana, tanquam homo aliquid prior det, ut retribuatur ei. Elegit ergo nos Deus in Christo ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem filiorum: non quia per nos sancti et immaculati futuri eramus, sed elegit praedestinavitque ut essemus. Fecit autem hoc secundum placitum voluntatis suae, ut nemo de sua, sed de illius erga se voluntate glorietur: fecit hoc secundum divitias gratiae saue, secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in dilecto Filio suo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, non nostrum, sed ejus, qui universa operatur, usque adeo ut ipse in nobis operetur et velle (Philipp. II, 13). Operatur autem secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus. Hinc est quod clamamus, ut nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21), ac per hoc nec in se ipso; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31), ut simus in laudem gloriae ejus. Ipse quippe operatur secundum propositum suum, ut simus in laudem gloriae ejus, utique sancti et immaculati, propter quod nos vocavit, praedestinans ante mundi constitutionem. Ex hoc proposito ejus est illa electorum propria vocatio, quibus omnia cooperatur in bonum: quia secundum propositum vocati sunt (Rom. VIII, 28), et sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. CAPUT XIX. 38. Sed hi nostri, de quibus et pro quibus nunc agimus, forsitan dicunt, Pelagianos hoc apostolico testimonio refutari, ubi dicit ideo nos electos in Christo et praedestinatos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Ipsi enim putant, « acceptis praeceptis jam per nos ipsos fieri liberae voluntatis arbitrio sanctos et immaculatos, in conspectu ejus in charitate: quod futurum Deus quoniam praescivit, » inquiunt, « ideo nos ante mundi constitutionem elegit et praedestinavit in Christo. » Cum dicat Apostolus, Non quia futuros tales nos esse praescivit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. Cum ergo nos praedestinavit, opus suum praescivit, quo nos sanctos et immaculatos facit. Unde recte hoc testimonio Pelagianus error arguitur. « Nos autem dicimus, » inquiunt, « nostram Deum non praescisse nisi fidem, qua credere incipimus, et ideo nos elegisse ante mundi constitutionem, ac praedestinasse, ut etiam sancti et immaculati gratia atque opere ejus essemus. » Sed audiant et ipsi in hoc testimonio, ubi dicit, Sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui universa operatur. Ipse ergo ut credere incipiamus operatur, qui universa operatur. Vocationem quippe illam de qua dictum est, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29); et de qua dictum est, Non ex operibus, sed ex vocante (Id. IX, 12); cum posset dicere, Sed ex credente: et electionem quam significavit Dominus, dicens, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi (Joan. XV, 16); nec fides ipsa praecedit. Non enim quia credidimus, sed ut credamus elegit nos: ne priores eum elegisse dicamur, falsumque sit, quod absit, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi. Nec quia credidimus, sed ut credamus vocamur: atque illa vocatione, quae sine poenitentia est, id prorsus agitur et peragitur, ut credamus. Nec omnia replicanda sunt de hac re tam multa quae diximus. 39. Denique et in hujus testimonii consequentibus, Deo gratias agit Apostolus pro his qui crediderunt, non utique quoniam eis annuntiatum est Evangelium, sed quoniam crediderunt. Ait enim: In quo et vos audientes verbum veritatis Evangelium salutis vestrae, in quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius: propter hoc et ego audita fide vestra in Christo Jesu et in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ephes. I, 13-16). Nova erat et recens eorum fides praedicato sibi Evangelio, qua fide audita, gratias Deo pro eis agit Apostolus. Si homini gratias ageret pro eo quod illum vel putaret non praestitisse vel nosset, adulatio vel irrisio verius quam gratiarum actio diceretur. Nolite errare; Deus non irridetur (Galat. VI, 7): donum enim ejus est etiam incipiens fides, ne Apostoli falsa vel fallax gratiarum actio merito judicetur. Quid illud? nonne initium fidei apparet Thessalonicensium, de quo tamen idem apostolus Deo gratias agit, dicens, Propterea et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum percepissetis a nobis verbum auditus Dei, excepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, quod operatur in vobis, cui credidistis (I Thess. II, 13)? Quid est quod hinc Deo gratias agit? Nempe vanum est atque inane, si cui gratias agit, hoc ipse non fecit. Sed quia hoc vanum et inane non est, profecto Deus cui de hoc opere gratias agit, ipse fecit, ut cum percepissent ab Apostolo verbum auditus Dei, exciperent illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei. Deus igitur operatur in cordibus hominum, vocatione illa secundum propositum suum, de qua multum locuti sumus, ut non inaniter audiant Evangelium, sed eo audito convertantur et credant, excipientes non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei. CAPUT XX. 40. Illud etiam initium fidei hominum donum Dei esse nos admonet, cum hoc significet Apostolus dicens in Epistola ad Colossenses: Orationi instate, vigilantes in illa in gratiarum actione, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi sui ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4). Quomodo aperitur ostium verbi, nisi cum sensus aperitur audientis ut credat, et initio fidei facto, ea quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat; ne per infidelitatem corde clauso, ea quae dicuntur improbet ac repellat? Unde et ad Corinthios ait: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi (I Cor. XVI, 8, 9). Quid hic aliud potest intelligi, nisi praedicato ibi per eum primitus Evangelio credidisse multos, et multos ejusdem fidei adversarios exstitisse, secundum illud Domini, Nemo ad me venit, nisi cui datum fuerit a Patre meo (Joan. VI, 66): et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum; illis autem non est datum (Matth. XIII, 11)? Ostium ergo apertum est in eis quibus datum est: adversarii autem multi ex eis quibus non est datum. 41. Itemque ad eosdem in secunda Epistola idem apostolus: Cum venissem, inquit, in Troadem in Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non inveni Titum fratrem meum: sed vale illis faciens exii in Macedoniam. Quibus vale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus evangelizanti apertum est ostium? Quid autem adjungat attendite: Deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo, et odorem notitiae suae per nos manifestat in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor vitae in vitam. Ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor invictissimus gratiae: ecce unde gratias agit, quia Christi bonus odor sunt Apostoli Deo, et in his qui salvi fiunt gratia ejus, et in his qui pereunt judicio ejus. Sed ut minus succenseatur haec parum intelligentibus, ipse admonet, cum adjungit et dicit, Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 12-16)? Verum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significavit Apostolus. Quid est enim, Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi; nisi apertissima demonstratio, etiam ipsum initium fidei esse donum Dei? Non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. Hoc donum coelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut Scriptura dicit in Actibus Apostolorum, Deus aperuerat sensum ejus, et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur (Act. XVI, 14). Sic enim vocabatur, ut crederet. Agit quippe Deus quod vult in cordibus hominum, vel adjuvando, vel judicando, ut etiam per eos impleatur quod manus ejus et consilium praedestinavit fieri (Id. IV, 28). 42. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon Scriptura teste probavimus, cum Deus vult fieri quod non nisi volentibus hominibus oportet fieri, inclinari eorum corda ut hoc velint (I Reg. X, 26, et I Paral. XII, 18), eo scilicet inclinante qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et velle, ad causam de qua disserimus, non pertinere dixerunt (Supra, in Epist. Hilarii, n. 7). Quid est aliud, nihil dicere, et tamen contradicere? nisi forte cur eis hoc visum sit, rationem vobis aliquam reddiderunt, quam vos in litteris vestris tacere maluistis. Sed quae illa esse possit ignoro. An forte quia ostendimus hoc Deum egisse in cordibus hominum, et ad hoc perduxisse quorum ei placuit voluntates, ut rex constitueretur Saül sive David; ideo haec exempla causae huic convenire non putant, quoniam non hoc est temporaliter regnare in hoc saeculo, quod est in aeternum regnare cum Deo; ac per hoc existimant ad regna terrena facienda Deum inclinare, ad regnum vero coeleste obtinendum Deum non inclinare quorum voluerit voluntates? Sed puto propter regnum coelorum, non propter regnum terrenum esse dictum, Inclina cor meum in testimonia tua (Psal. CXVIII, 36); vel, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23); vel, Paratur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); vel, Fiat Dominus noster nobiscum, sicut erat cum patribus nostris: non derelinquat nos, nec avertat nos a se; inclinet corda nostra ad se, ut eamus in omnibus viis ejus (III Reg. VIII, 57, 58); vel. Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes (Baruch II, 31); vel, Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis (Ezech. XI, 19). Audiant etiam illud, Spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Id. XXXVI, 27): audiant, A Domino diriguntur gressus viri; mortalis autem quomodo intelligit vias suas (Prov. XX, 24)? audiant, Omnis vir videtur sibimetipsi justus; dirigit autem corda Dominus (Id. XXI, 2): audiant, Crediderunt quotquot erant ordinati in vitam aeternam (Act. XIII, 48). Audiant haec, et alia quaecumque non dixi, quibus ostenditur Deus ad regnum etiam coelorum et ad vitam aeternam parare et convertere hominum voluntates. Cogitate autem quale sit, ut credamus ad constituenda regna terrena hominum voluntates operari Deum, et ad capessendum regnum coelorum homines operari voluntates suas. CAPUT XXI. 43. Multa diximus, et fortasse jam dudum potuimus persuadere quae volumus, et adhuc tam bonis ingeniis sic loquimur quasi obtusis, quibus et quod nimium est non est satis. Sed dent veniam; nova enim quaestio ad hoc nos compulit. Quia cum in prioribus opusculis nostris satis idoneis testimoniis egissemus, donum Dei esse etiam fidem: inventum est quod contradiceretur, ad hoc valere illa testimonia, ut ostendant Dei donum esse incrementum fidei; initium vero fidei quo in Christum primitus creditur, ab homine ipso esse, nec esse donum Dei, sed hoc exigere Deum, ut cum id praecesserit, caetera tanquam hoc merito consequantur quae Dei dona sunt; nec ullum eorum dari gratis, cum in eis Dei gratia, quae non nisi gratuita est, praedicetur. Quod videtis quam sit absurdum; propter quod institimus, quantum potuimus, ut etiam ipsum initium fidei donum Dei esse ostenderemus. Quod etsi diutius fecimus, quam forsitan vellent hi propter quos fecimus; hinc ab eis reprehendi parati sumus: dum tamen etsi multo diutius quam vellent, etsi cum fastidio ac taedio intelligentium, fateantur nos fecisse quod fecimus, id est, etiam initium fidei, sicut continentiam, patientiam, justitiam, pietatem, et caetera, de quibus cum his nulla contentio est, donum Dei esse docuisse. Hic ergo sit hujus voluminis terminus, ne offendat unius nimia longitudo. EXPLICIT TOMI DECIMI PARS PRIOR.