Jump to content

De praescriptionibus adversus haereticos

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Praescriptionibus Adversus Haereticos
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.DePrAdH 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROOEMIUM.

Etsi Tertulliani de Praescriptionibus librum, inter omnia ejus opuscula longe praestantissimum esse, eoque uno telo cunctas omnium temporum haereses prostratas pessumdari, nemo ierit inficias, cuique tamen nota est ardua, quae ab ipso operis occursu suboritur, controversia, quonam nempe potissimum tempore, an ante, postve Auctoris ad Montanistas discessum, libellus iste vel fuerit editus, vel exaratus.

Porro communis est Catholicorum sententia hoc opus eximium crescere intra haereseos septa nequivisse: viros doctissimos, amplissimosque recenseas velim huic opinioni suffragantes, videlicet Baronium ( ad annum 197, no 11), Tillemontium ( Mémoires pour servir à l' Histoire ecclésiastique, t. III, note 6 sur Tertullien, p. 300 et suiv. ), D. Remig. Cellerium (Histoire des auteurs ecclésiastiques, t. II, ch. 28, art. VI, p. 395), Fleury (Histoire ecclésiastique, t. II, liv. V, no 28), J. A. Moehler (Patrologie oder christliche litterar geschichte) cujus utpote recentioris, ac proinde caeterorum plenius sensus referentis verba hic laudare non pigebit: « Ea est, inquit, hujusce libri mens, eo per integrum contexitur modo, quo pateat catholici auctoris sinceritas. Ubi enim in Montanistarum placita totus semel abierit, palamque ab Ecclesia discesserit, jam non licuisset eo rerum verborumque pondere et integritate asserere palmare hoc praescriptionis argumentum, quo deinceps a Catholicis ipsemet fuit agitatus vehementer ac perfossus. »

Eosdem insuper ad id sentiendum triplex aliud movet argumentum: 1o nihil in hoc libro contineri quod apertam redoleat haeresim; 2o imo haud dubiis liquere signis Auctorem fuisse tunc temporis cum Ecclesia romana communione consociatum; 3o nullibi vel minime de quodam Artemone, nequissimo haeresiarcha, Christo divinitatem abjudicante, meminisse: unde inferre licet, ante Artemonis tempora, ac proinde a Tertulliano nondum lapso librum fuisse conscriptum.

Haec et his similia afferre solent, nec tamen commode planeque oppugnant ipsiusmet Tertulliani testimonium post lapsum asseverantis, in libris adversus Marcionem, hunc de Praescriptionibus nondum fuisse editum, uti fusius videre est in dissertatione D. Lumper ad hujusce editionis frontem apposita.

Detur igitur necesse est, perpensis hinc inde momentis, media inter utramque sententiam semita, qua tuto coeant conveniantque dissentientes, nobisque ita videntur utrinque impelli, ut jam non ambigatur hoc opus alio fuisse conscriptum tempore, alioque in lucem editum.

Ac primo, Tertullianum arbitramur hunc librum concepisse primisque tabulis exaravisse, cum, Romae versatus, fide adhuc integer ac veluti aestu novitio ferox et superbiens, omnes haereses undique Sedem Apostolicam unanimi impetu obsidentes, ad Petram uno traditionis ictu allisas, conspexerit; ac simul cum summis viris qui in Urbe, eadem tempestate florebant, necessitate conjunctus, nempe cum Caio presbytero, Hippolytoque, illustribus prae cunctis S. Irenaei discipulis, ab ipsis tanti magistri libros acceperit, ab iisdem expeditissimam ad novatores quoslibet absque acie nec pugna debellandos, tutissimamque traditionum et praescriptionum viam, indagaverit, tenuerit, expertamque habuerit; indeque penitus in mente hoc infixum reposuerit consilium, novos nempe veritatis hostes ad judicium rapiendi, eosque, nec re perpensa, nec caussa agitata, vi quarumdam duntaxat exceptionum, ab omni lite expellendi, damnatosque remittendi. (Cf. Eus., Hist. Eccl., l. II, c. 2, p. 41; Tertull. de Cultu F., l. I, c. 6.--Hier. Vir. Illustr., c. 53.)

Quo consilio jam pene peracto, vel ad metam properante, subiit, sive ex clericorum romanorum invidia, sive ex impotenti Septimii ingenio, acerrimoque viri africani animo, lugenda sane procella, quae eum ab navi Ecclesiae et portu fidei catholicae in invios Montanismi scopulos abripuit. Interdum vero remansit Tertullianus veritatis aliquatenus indefessus assertor, et cum jam ultimam aetatis suae partem totam in certamina impenderet, non respuit exantlatos antea labores, ac in lucem emisit praeclarum illud Praescriptionis catholicae monumentum.

Hinc nobis satius visum est hoc opus medium inter catholici, montanistaeque Tertulliani libros seponere, ratis nimirum hunc ad utramque ejus ingenii faciem, ambasque vitae ipsius partes respicere ac eodem titulo pertinere.

ARGUMENTUM.

Hunc librum licet in duas scindere partes, quarum prior praevia quaedam quinque perpendet momenta quae viam ad praescriptiones sternunt, posterior vero novem praecipuos adversus haereses praescribendi modos exponit. Hinc

Partis prioris Prop. IV. Cunctas haereses ab alterutro fonte, sive saecularis sapientiae sive prurientis curiositatis, dimanare Propositio prima: oportere et haereses esse, et plurimum valere, multumque in subvertendas animas proficere. I--III. Prop. II. Fugiendas esse haereses, utpote dissensionibus et persecutionibus pejores. IV--V. Prop. III. Haeresim esse electionem, et in quo fit electio, inde damnationem VI.

Pars posterior Hanc PRIMAM exhibet praescriptionem, haereticos VII--XII. Prop. V. Integram servandam esse fidei regulam, nec in litem unquam esse discerpendam. XIII--XIV. SEXTAM. Vera est disciplina nostra, quae ab Apostolis utique non damnatur, imo defenditur; falsa vero quaelibet alia, utpote Apostolis aliena vel incognita ad disputandum de Scriptura non esse audiendos. XV--XIX. SECUNDAM. Ab ipso Christo Apostolos, ab Apostolis ecclesias sanam disciplinam posteris transferendam accepisse, nec aliunde ullam esse accipiendam. XX--XXVII. TERTIAM. Ideo veram Ecclesiae doctrinam, quia unam; falsam vero haereticorum, quod diversam. QUARTAM. Illud verum et divinum, quod prius traditum. XXIX--XXXI. QUINTAM. Firmum esse verae Ecclesiae testimonium continuam ab Apostolis episcoporum successionem XXXII. Subjiciuntur ultima capita quae catalogum haereticorum XXXIII--XXXV. SEPTIMAM. Ad inveniendam veritatem consulendas esse ecclesias apostolicas ac prae omnibus felicem ecclesiam cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt. XXXVI--XXXVII. OCTAVAM. Jus nullum in Sacras Scripturas haereticis competere. XXXVIII--XL. NONAM. Nullam veritatem inesse cum perversa haereticorum conversatione; ubi vero metum in Deum, ibi gravitatem honestam, et communicationem deliberatam, et promotionem emeritam, et subjectionem religiosam, et apparitionem devotam, et processionem modestam, et Ecclesiam unitam, et Dei omnia. XLI-XLV. continent, de cujus αὐθεντίᾳ vide sis annotationem his capitibus annexam. [EDD.]

ARGUMENTUM PER JACOBUM PAMELIUM. Adversus haereticos, sive haereses tum temporis grassantes, scripturus Tertullianus, videns disputationibus sive nihil aut parum profici, certis praescriptionibus, sive doctrinarum retractatu (uti ipse alibi loquitur), revincendos existimavit.

CAPUT PRIMUM.

Priusquam autem ad propositum veniat, docet non oportere nos admirari super haereses, eo quod praenuntiatae fuerint.

Conditio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram: non oportere nos mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorumdam subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides, habendo tentationem, habeat etiam probationem. Vane ergo et inconsiderate plerique hoc ipso scandalizantur, quod tantum haereses valeant. Quantum, si non fuissent! Cum quod sortitum est, ut omnimodo sit, sicut caussam accipit ob quam sit, sic vim consequitur per quam sit, nec esse non possit.

CAPUT II.

Sed abominandas potius et praecavendas, tanquam mortem aeternam afferentes, nihil virium habentes, nisi apud eos qui in fide infirmi sunt.

Febrem denique, inter caeteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam, neque quia est miramur, est enim; neque quia erogat hominem, ad hoc enim est. Proinde haereses, ad languorem et interitum fidei productas, si expavescimus hoc eas posse, prius est, ut expavescamus hoc eas esse; quae, dum sunt, habent posse; et dum possunt, habent esse. Sed enim febrem, ut malum et de caussa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur, et, quantum in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem ejus in nostra potestate; haereses vero, mortem aeternam et majoris ignis ardorem inferentes, malunt quidam mirari quod hoc possint, quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem. Caeterum nihil valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Aut enim, dum mirantur, in scandalum subministrantur; aut, quia scandalizantur, ideo mirantur, quasi, quod tantum valeant, ex aliqua veniat veritate. Mirum scilicet, ut malum vires suas habeat; nisi quod haereses apud eos multum valeant, qui in fide non valent. In pugna pugilum et gladiatorum, plerumque non quia fortis est vincit quis, aut quia non potest vinci, sed quoniam ille, qui victus est, nullis viribus fuit; adeo idem ille victor bene valenti postea comparatus, etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorumdam infirmitatibus habent quod valent, nihil valentes, si in bene valentem fidem incurrant.

CAPUT III.

Neque scandalizari quemquam oportere si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, quia ex personis non probatur fides, sed ex fide personae.

Solent quidem isti miriones etiam de quibusdam personis, ab haeresi captis, aedificari in ruinam: quare ille vel ille, fidelissimi, prudentissimi, et usitatissimi in Ecclesia, in illam partem transierunt? Quis, hoc dicens, non ipse sibi respondet, neque prudentes, neque fideles, neque usitatos aestimandos, quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum (opinor) ut probatus aliqui retro, postea excidat? Saul, bonus prae caeteris, livore postea evertitur. David, vir bonus secundum cor Domini, postea caedis et stupri reus est. Salomon, omni gratia et sapientia donatus a Domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim Dei Filio servabatur sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo sapiens est, nisi fidelis: nemo major, nisi christianus: nemo autem christianus, nisi qui ad finem usque perseveraverit (Matth., X, 22). Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti; putas, quod vides; vides autem, quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, Domini alti. Homo in faciem, Deus in praecordia contemplatur (I Reg. XVI, 7). Et ideo, cognoscit Dominus qui sunt ejus (II Tim., II, 19); et plantam quam non plantavit Pater, eradicat (Matt., XV, 13): et de primis novissimos ostendit (Matt., XX, 16); et ventilabrum in manu portat ad purgandam aream suam. (Matt., III, 12). Avolent quantum volent paleae levis fidei quocumque afflatu tentationum; eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur. Nonne ab ipso Domino quidam discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea caeteri quoque discedendum a vestigiis ejus putaverunt; sed, qui scierunt illum vitae esse Verbum et a Deo venisse, perseveraverunt in comitatu ejus usque ad finem, cum illis, si vellent et ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum ejus aliquis Phygellus, et Hermogenes, et Philetus, et Hymenaeus reliquerunt (II Tim., I, 15; I Tim., I, 20): ipse traditor Christi de Apostolis fuit. Miramur de Ecclesiis ejus, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendant Christianos, quae patimur ad exemplum ipsius Christi: Ex nobis, inquit (I Joan., II, 19), prodierunt, sed non fuerunt ex nobis; si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.

CAPUT IV.

Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae futuras haereses praenuntiarunt, et fugiendas praefinierunt.

Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum, quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt, et fugiendas praefinierunt; et sicut esse illas non expavescimus, ita posse id, propter quod fugiendae sunt, non miremur. Instruit Dominus multos esse venturos, sub pellibus ovium, rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi nominis christiani extrinsecus superficies? qui lupi rapaces, nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi extrinsecus delitescentes? qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? qui pseudapostoli, nisi adulteri evangelizatores? qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Nunc sunt haereses, non minus doctrinarum perversitate Ecclesiam lacessentes, quam tunc Antichristus persecutionum atrocitate persequetur: nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur (I Cor., II, 19), tam qui in persecutionibus steterint, quam qui ad haereses non exorbitaverint. Neque enim eos probabiles intelligi juvat, qui in haeresim fidem demutant: sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixit alibi: Omnia examinate, quod bonum est tenete (I Thess, V, 21). Quasi non liceat, omnibus male examinatis, in electionem alicujus mali impingere per errorem.

CAPUT V.

Fugiendas haereses praefinitum non modo dissensionum et schismatum, sed etiam ipsarum haereseon nomine.

Porro, si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et incontinenti haereses subjungit (I Cor., XI, 18). Quod malis adjungat, malum utique profitetur, et quidem majus; cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret etiam haereses oportere esse. Ostendit enim, gravioris mali prospectu, de levioribus se facile credidisse; certe, non ut ideo de malis crediderit, quia haereses bonae essent; sed uti de pejoris quoque notae tentationibus praemoneret non esse mirandum, quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerit depravare. Denique si totum capitulum ad unitatem continendam, et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt, quam schismata et dissensiones; sine dubio et haereses in ea conditione reprehensionis constituit, in qua schismata et dissensiones. Ac per hoc, non eos probabiles facit, qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab ejusmodi objurget, edocens unum omnes loqui et idipsum sapere (I Cor., I, 10), quod etiam haereses non sinunt.

CAPUT VI.

Quippe cum, Epistola ad Titum, Apostolus haereticum describens, haereses dictas insinuet graeca voce ex interpretatione electionis, qua quis sive ad instituendas, sive ad suscipiendas eas utitur.

Nec diutius de isto, si idem est Paulus, qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat, scribens ad Galatas (V, 20), et qui Tito suggerit (III, 10 et 11), hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit ejusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus. Sed et in omni pene epistola de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans, haereses taxat, quarum opera sunt adulterae doctrinae, haereses dictae graeca voce, ex interpretatione electionis qua quis, sive ad instituendas, sive ad suscipiendas eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur, sibi elegit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt; sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiamsi angelus de coelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis (I, 8). Providerat jam tunc Spiritus Sanctus futurum in virgine quadam Philumene angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cujus signis et praestigiis Apelles inductus, novam haeresin induxit.

CAPUT VII.

Ipsas denique haereses cum a philosophia subornentur, eo et curiositatis nomine etiam caveri oportere ab Apostolo praescriptum.

Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus auribus (II Tim., IV, 3) natae de ingenio sapientiae saecularis, quam Dominus stultitiam vocans, stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit (I Cor. I, 27). Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones, et formae nescio quae, et trinitas hominis, apud Valentinum: platonicus fuerat. Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: a Stoicis venerat. Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur. Et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur. Et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi aliquid de igneo deo allegatur, Heraclitus intervenit: Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, iidem retractatus implicantur. Unde malum, et quare? et unde homo, et quomodo? et, quod proxime Valentinus proposuit, unde Deus? Scilicet de enthymesi, et ectromate. Miserum Aristotelem ! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, versipellem in sententiis, coactam in conjecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles, et quaestiones infructuosae, et sermones serpentes velut cancer (I Tim. I, 4; ibid., III, 4; II Tim. II, 17-23); a quibus nos Apostolus refraenans, nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens ad Colossenses (II, 8): Videte ne quis vos circumveniat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam Spiritus Sancti. Fuerat Athenis, et istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis, de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid Academiae et Ecclesiae? Quid haereticis et Christianis? Nostra institutio de Porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum (Sap. I, 1). Viderint, qui stoicum et platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est, post Christum Jesum; nec inquisitione, post Evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse quod ultra credere debeamus.

CAPUT VIII.

Nihil autem obstare illud: QUAERITE ET INVENIETIS; id enim dictum ad eos quibus nondum agnitus Christus.

Venio itaque ad illum articulum, quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem, et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. Scriptum est (inquiunt): Quaerite et invenietis (Matth., VIII, 7). Quando hanc vocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum Dei Filium pronuntiasset; cum etiam Joannes de illo certus esse desiisset . Merito ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat, qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Judaeos; ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et Heliam (Luc., XVI, 29), id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod et alibi (Joan., V, 39), Scrutamini, inquit, Scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, QUAERITE ET INVENIETIS; nam et sequentia in Judaeos competere manifestum est: Pulsate et aperietur vobis. Judaei retro penes Deum fuerant; dehinc ejecti ob delicta, extra Deum esse coeperunt. Nationes vero nunquam penes Deum, nisi stillicidium de situla, et pulvis ex area, et foris semper (Isai, XL, 15). Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam januam novit, in quam nec receptus, nec ejectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium novit? Etiam, PETITE ET ACCIPIETIS ei competit, qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum; a Deo scilicet Abraham, Isaac et Jacob, quem nationes non magis noverant, quam ullam repromissionem ejus. Et ideo ad Israel loquebatur: Non sum, inquit (Matth., X, 15), missus nisi ad oves perditas domus Israel. Nondum canibus jactabat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat (Matth., XXVIII, 19); siquidem in fine praecepit, ut vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum Sanctum Paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem (Joan., XVI, 13). Et hoc erga illos fecit. Quod si nationibus destinati doctores, Apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant Paracletum, multo magis vacabit erga nos QUAERITE ET INVENIETIS, quibus ultro erat obventura doctrina per Apostolos, et ipsis Apostolis per Spiritum Sanctum. Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, quae per aures Judaeorum ad nos transierunt; sed pleraque in personas directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.

CAPUT IX.

Nobis autem, qui jam credidimus, aliud non quaerendum.

Cedo nunc sponte de gradu isto: omnibus dictum sit, QUAERITE ET INVENIETIS; tamen et hic expedit sensu certare cum interpretationis gubernaculo. Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa, ut verba tantum defendantur, et ratio verborum non constituatur. Sed in primis hoc propono: unum utique etcertum aliquid institutum esse a Christo, quod credere omnimodo debeant nationes, et idcirco quaerere, ut possint, cum invenerint, credere. Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse, quaerendum est donec invenias, et credendum ubi inveneris; et nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti: dum hoc insuper credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit. De hoc quidem si quis dubitat, constabit penes nos esse id, quod a Christo institutum est. Interim ex fiducia probationis praevenio,, admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt id esse, quod quaerere debuerunt; ne QUAERITE ET INVENIETIS sine disciplina rationis interpretentur.

CAPUT X.

Alioqui si semper quaerimus, nunquam inveniemus, nunquam credemus.

Ratio autem dicti hujus in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo: in re, ut quid sit quaerendum consideres; in tempore, ut quando; in modo, ut quousque. Igitur quaerendum est quod Christus instituit; utique, quando non invenis; utique donec invenias. Invenisti autem, cum credidisti: nam non credidisses, si non invenisses; sicut nec quaesisses, nisi ut invenires. Ad hoc ergo quaeris, ut invenias; et ad hoc invenis, ut credas. Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti: hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi; hanc tibi fossam determinavit ipse, qui te non vult aliud credere, quam quod instituit, ideoque nec quaerere. Caeterum, si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum possumus invenire, semper quaeremus, et nunquam omnino credemus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inveniendi? apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit: QUAERITE ET INVENIETIS. Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit; et Hebion et Simon, et omnes ordines non habent aliud, quo se mihi insinuantes, me sibi addicant. Erit itaque nusquam, dum ubique convenior, QUAERITE ET INVENIETIS, et velut si nusquam et quasi qui nunquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.

CAPUT XI.

Nemo enim quaerit, nisi qui aut non habuit, aut perdidit.

Impune erratur nisi delinquatur (quamvis errare, delinquere est): impune, inquam, vagatur, qui nihil deserit. Atenim si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique et aliud esse inveniendum; nullo modo speratur istud, nisi quia aut non credideram qui videbar credidisse, aut desii credidisse. Ita fidem meam deserens, negator invenior. Semel dixerim: nemo quaerit, nisi qui, aut non habuit, aut perdidit. Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa (Luc., XV, 8), et ideo quaerebat; ubi tamen invenit, quaerere desiit. Panem vicinus non habebat (Luc., XI, 5), et ideo pulsabat; ubi tamen apertum est ei, et accepit, pulsare cessavit. Vidua a judice petebat audiri (Luc. XVIII, 3), quia non admittebatur; sed ubi audita est, hactenus institit. Adeo. finis est et quaerendi, et pulsandi, et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, et quaerenti invenietur (Luc. XI, 9). Viderit, qui quaerit semper, quia non invenit: illic enim quaerit, ubi non invenietur. Viderit, qui semper pulsat, quia nunquam aperietur: illuc enim pulsat, ubi nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab eo enim petit, qui non audit.

CAPUT XII.

Si tamen adhuc quaerendum sit, non apud haereticos, ad quos vetamur accedere, sed a nostris, et de nostro quaeramus.

Nobis et si quaerendum esset adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? apud haereticos? ubi omnia extranea et adversaria nostrae veritati, ad quos vetamur accedere? Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui sperat? quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et stipendium captat, nisi plane desertor, et transfuga, et rebellis? Etiam anus illa intra tectum suum drachmam requirebat; etiam pulsator ille vicini januam tundebat; etiam vidua illa non inimicum, licet durum judicem interpellabat. Nemo inde instrui potest, unde destruitur: nemo ab eo illuminatur, a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro, et a nostris, et de nostro; idque duntaxat, quod, salva regula fidei, potest in quaestionem devenire.

CAPUT XIII.

Regulam enim (seu symbolum) fidei nobis praescriptam, ut jam hinc, quid credamus, profiteamur.

Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

CAPUT XIV.

Hanc regulam a Christo institutam nullas apud nos habere quaestiones, nisi quas haereses inferunt, et quae haereticos faciunt.

Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta, nullas habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt, et quae haereticos faciunt. Caeterum, manente forma ejus in suo ordine, quantum libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas; si quid tibi videtur, vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari, est utique frater aliquis doctor gratia scientiae donatus, est aliquis inter exercitatos conversatus, aliquis tecum, curiosius tamen, quaerens; novissime, ignorare melius est, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti Fides, inquit, tua te salvum fecit (Luc., XVIII, 42); non exercitatio Scripturarum. Fides in regula posita est: habes legem, et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat curiositas fidei; cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant. Adversus regulam nihil scire, omnia scire est. Ut non inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur? Si enim adhuc vere quaerunt, nihil adhuc certi repererunt; et ideo, quaecumque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. Itaque tu qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius a dubiis, incertus ab incertis, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est (Matth., XV, 14). Sed, cum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis injectionem tractatus suos insinuent; denique, ubi adierint ad nos, statim, quae dicebant quaerenda esse, defendunt: jam illos sic debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenent; cum autem non tenent, nondum crediderunt, non sunt christiani. At, cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant, quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt. Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur, qui eam a mendacio inducunt?

CAPUT XV.

Porro ad propositum veniens Tertullianus, praescribit non admittendos haereticos ad ullam de Scripturis disputationem.

Sed ipsi de Scripturis agunt, et de Scripturis suadent. Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei, nisi ex literis fidei? Venimus igitur ad propositum: huc enim dirigebamus, et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut jam hinc de eo congrediamur, de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt, et hac sua audacia statim quosdam movent; in ipso vero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus, non admittendos eos ad ullam de Scripturis disputationem. Si hae sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit.

CAPUT XVI.

Primum, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, disputationem prohibenti, dum post unam correptionem convenire haereticum interdixit.

Hoc de consilio diffidentiae, aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, in primis illa, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, prohibenti quaestiones inire, novis vocibus aures accommodare (I Tim., VI, 4), haereticum post unam correptionem convenire (Tit., III, 10), non post disputationem. Adeo interdixit disputationem, correptionem designans caussam haeretici conveniendi; et hoc unam, scilicet, quia non est christianus; ne more christiani, semel et iterum, et sub duobus aut tribus testibus (Matth., XVIII, 15, 16) castigandus videretur; cum ob hoc sit castigandus, propter quod non sit cum illo disputandum.

CAPUT XVII.

Deinde quod nihil proficiat congressio Scripturarum; cum haereses quasdam non recipiant, et si quas recipiant, adjectionibus et detractionibus intervertant, aut non recipiant integras, et si aliquatenus integras, diversas expositiones comminiscantur.

Deinde, quoniam nihil proficiat congressio Scripturarum, nisi plane ut stomachi quis ineat eversionem, aut cerebri. Ista haeresis non recipit quasdam Scripturas: et si quas recipit, non recipit integras: adjectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui intervertit: et si aliquatenus integras praestat, niholominus diversas expositiones commentata convertit. Tantum veritati obstrepit adulter sensus, quantum et corruptor stylus. Variae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea, per quae revincuntur; his nituntur quae ex falso composuerunt, et quae de ambiguitate ceperunt. Quid promovebis, exercitatissime Scripturarum, cum si quid defenderis, negetur ex diverso, si quid negaveris, defendatur? Et tu quidem nihil perdes, nisi vocem in contentione; nihil consequeris, nisi bilem de blasphematione.

CAPUT XVIII.

Ille etiam, cujus caussa in congressum Scripturarum descendis, incertior discedet, de pari altercatione negandi et defendendi.

Ille vero, si quis est, cujus caussa in congressum descendis Scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis ad haereses deverget? Hoc ipso motus, quod te videat nihil promovisse, aequo gradu negandi et defendendi diversa parte statuto, certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin judicet. Haec utique et ipsi habent in nos retorquere. Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria Scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.

CAPUT XIX.

Illud itaque solum disputandum, quibus competat fides, cujus sint Scripturae, a quo, per quos, et quibus sit tradita disciplina qua christiani fiunt.

Ergo non ad Scripturas provocandum est; nec in his constituendum certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incertae. Nam etsi non ita evaderet conlatio Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: Quibus competat fides ipsa? Cujus sint Scripturae? A quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina qua fiunt christiani? Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium traditionum christianarum.

CAPUT XX.

Atqui a Christo unam ejusdem fidei doctrinam Apostolis traditam, qui eam nationibus promulgaverunt, et Ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus caeterae Ecclesiae quotidie mutuantur ut Ecclesiae fiant; ita ut tot ac tantae Ecclesiae, una sit illa ab Apostolis prima, ex qua omnes.

Christus Jesus Dominus noster permittat dicere interim, quisquis est, cujuscumque Dei Filius, cujuscumque materiae homo et Deus, cujuscumque fidei praeceptor, cujuscumque mercedis repromissor, quid esset, quid fuisset, quam Patris voluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat, sive populo palam, sive discentibus seorsum; ex quibus duodecim praecipuos lateri suo adlegerat destinatos nationibus magistros. Itaque, uno eorum decusso, reliquos undecim, digrediens ad Patrem post resurrectionem, jussit ire et docere nationes, intinguendas in Patrem et in Filium et in Spiritum Sanctum. Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae, una est illa ab Apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes prima, et apostolicae, dum una omnes probant unitatem; dum est illis communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis: quae jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio.

CAPUT XXI.

Hanc itaque dirigit alteram praescriptionem: non alios recipienbdos praedicatores, quam quos Christus instituit; et proinde eam doctrinam recipiendam, id sine dubio tenentem, quod Ecclesia ab Apostolis tam viva voce quam per Epistolas, Apostoli a Christo, Christus a Deo suscepit; hoc itaque testimonium veritatis doctrinae nostrae quod cum ecclesiis apostolicis communicemus.

Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus Jesus Christus Apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores, quam Christus instituit; quia nec alius Patrem novit nisi Filius, et cui Filius revelavit, nec aliis videtur revelasse Filius, quam Apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis revelavit. Quid autem praedicaverint, id est, quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando, tam viva, quod aiunt, voce, quam per epistolas postea. Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei. Superest ergo uti demonstremus, an haec nostra doctrina, cujus regulam supra edidimus, de Apostolorum traditione censeatur, et hoc ipso, an caeterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis.

CAPUT XXII.

Apostolos autem (quidquid in contrarium soleat dicere diversa pars) omnia et scisse et tradidisse; quibus et omnes Scripturas edisserere Christus dignatus est, et Spiritum Sanctum misit, qui eos deduceret in omnem veritatem.

Sed quoniam tam expedita probatio est, ut si statim proferatur, nihil jam sit retractandum; ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse. Solent dicere, non omnia Apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum jusum convertunt, omnia quidem Apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse; in utroque Christum reprehensioni subjicientes, qui aut minus instructos, aut parum simplices Apostolos miserit. Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu; quibus obscura quaeque seorsim disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret? Latuit aliquid Petrum, aedificandae Ecclesiae petram dictum (Matth., XVI, 18, 19), claves regni coelorum consecutum, et solvendi et alligandi in coelis et in terris potestatem? Latuit et Joannem aliquid, dilectissimum Domino, pectori ejus incubantem, cui soli Dominus Judam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit, quibus etiam gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam, et insuper de coelo Patris vocem? non quasi caeteros reprobans, sed quoniam in tribus testibus stabit omne verbum (Matth., XVIII, 16). Ignoraverunt itaque et illi, quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes Scripturas edisserere dignatus est? Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potestis modo ea sustinere (Jean, XVI, 12, 13): tamen adjiciens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per Spiritum veritatis repromiserat; et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum Spiritus Sancti. Quam Scripturam qui non recipiunt, nec Spiritus Sancti esse possunt, qui necdum Spiritum possint agnoscere discentibus missum, sed nec Ecclesiam defendere, qui, quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur.

CAPUT XXIII.

In Petro enim non reprehensam ignorantiam aliquam a Paulo, sed conversationem.

Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam Apostolorum, quod Petrus, et qui cum eo, reprehensi sint a Paulo. Adeo, inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo reprehendendi antecessores. Possumus et hic Acta Apostolorum repudiantibus dicere: prius est uti ostendatis quis iste Paulus, et quid ante Apostolum, et quomodo Apostolus: quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim, si ipse se apostolum de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti; quando nec Dominus ipse de se testimonium dixerit. Sed credant sine Scripturis, ut credant adversus Scripturas; tamen doceant, ex eo quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam Evangelii formam a Paulo superductam, citra eam quam praemiserat Petrus et caeteri. Quin, demutatus in praedicatorem de persecutore, deducitur ad fratres a fratibus, ut unus ex fratribus, et ad illos ab illis qui ab Apostolis fidem induerant. Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma cognoscendi Petri caussa, ex officio et jure scilicet ejusdem fidei et praedicationis. Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si aliquid contrarium praedicaret; nec Dominum praeterea magnificassent, quia adversarius ejus Paulus obvenerat. Itaque et dexteramei dederunt, signum concordiae et convenientiae; et inter se distributionem officii ordinaverunt, non separationem Evangelii; nec ut aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in Circumcisionem, Paulus in Nationes. Caeterum, si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum se parabat personarum respectu; utique conversationis fuit vitium, non praedicationis. Non enim ex hoc alius Deus, quam Creator; et alius Christus, quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.

CAPUT XXIV.

Idque reprehensionis usurpatum fuisse pro temporibus, personis, et caussis.

Non mihi tam bene est, imo non mihi tam male est, ut Apostolos committam. Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro: ipsum Paulum dixisse, factum se esse omnibus omnia, Judaeis judaeum, non judaeis non judaeum, ut omnes lucrificaret. Adeo pro temporibus et personis et caussis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus et personis et caussis committebant: quemadmodum si et Petrus reprehenderet Paulum, quod prohibens circumcisionem, circumciderit ipse Timotheum. Viderint qui de Apostolis judicant. Bene quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur. Sed etsi in tertium usque coelum ereptus Paulus, et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit conditio eorum, ut nulli hominum proderentur. Quod si ad alicujus conscientiam manavit nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui permissum sit eloqui, quae Paulo mutire non liquit.

CAPUT XXV.

Neque vero occultum aliquod evangelium praedicasse Apostolos.

Sed ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem, nihil Apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse; non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse: quaedam enim palam, et universis; quaedam secreto, et paucis demandasse: quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi. Et rursum: Bonum depositum serva. Quod hoc depositum est tacitum, ut alteri doctrinae deputetur? An illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te, fili Timothee. Item illius praecepti, de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui vivificat omnia, et Jesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum (I Tim., VI, 13) Quod autem praeceptum, et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intelligetur non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam, quam audierat ab ipso, et, puto, palam. Coram multis, inquit, testibus (II Tim., II, 2). Quos multos testes si nolunt Ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit, quod sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere (II Tim., II, 2) id quoque ad argumentum occulti alicujus Evangelii interpretandum est. Nam cum dicit, haec, de eis dicit, de quibus in praesenti scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam, non haec, sed illa dixisset.

CAPUT XXVI.

Quanquam non passim, nec inconsiderate omnibus praedicaverint Apostoli.

Porro consequens erat, ut cui demandabat Evangelii administrationem, non passim, nec inconsiderate administrandam, adjiceret secundum dominicam vocem, ne margaritam porcis, et sanctum canibus jactaret (Matth., VII, 6). Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicujus tecti sacramenti. Ipse praeceperat, si quid in tenebris et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent (Matth., X, 27). Ipse per similitudinem praefiguraverat, ne unam mnam, id est unum verbum ejus, sine fructu in abdito (Luc., XIX, 20) reservarent. Ipse docebat, lucernam non sub modio abstrudi solere, sed in candelabrum constitui, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth., V, 15). Haec Apostoli, aut neglexerunt, aut minime intellexerunt, si non adimpleverunt abscondentes aliquid de lumine, id est, de Dei verbo et Christi sacramento. Neminem quod scio verebantur, non Judaeorum vim, non ethnicorum; quo magis utique in Ecclesia libere praedicabant, qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. Imo neque Judaeos convertere, neque ethnicos inducere potuissent, nisi quod credi ab eis volebant ordine exponerent: multo magis jam credentibus Ecclesiis nihil subtraxissent, quod aliis paucis seorsum demandarent. Quanquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi, quam Catholicae in medium proferebant; ut alium Deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio; aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto; aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos: cum ipsi obsecrarent in Epistolis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in Ecclesia (I Cor., I, 10), quia sive Paulus, sive alii, eadem praedicarent. Alioquin meminerant: Sit sermo vester, est, est; non, non; quod amplius, hoc a malo est (Matth., V, 37); ne scilicet Evangelium in diversitate tractarent.

CAPUT XXVII.

Unam etiam regulam fidei eos instituisse, tam ad ecclesias correptas postea emendatas, quam ad eas quas commendarunt.

Si ergo incredibile est, vel ignorasse Apostolos plenitudinem praedicationis, vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, videamus ne forte Apostoli quidem simpliciter et plene, Ecclesiae autem suo vitio aliter acceperint quam Apostoli proferebant. Omnia ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis. Tenent correptas ab Apostolo Ecclesias: O insensati Galatae, quis vos fascinavit? et: Tam bene currebatis, quis vos impediit? ipsumque principium: Miror quod sic tam cito transferemini ab eo qui vos vocavit in gratia, ad aliud evangelium. Item ad Corinthios scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum; qui putarent se scire aliquid, quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. Cum correptas ecclesias opponunt, credant emendatas. Sed et illas recognoscant, de quarum fide et scientia et conversatione Apostolus gaudet, et Deo gratias agit: quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis jura miscent.

CAPUT XXVIII.

Quod autem apud multos unum invenitur, non censeri erratum, sed traditum.

Age nunc, omnes erraverint; deceptus sit Apostolus de testimonio reddendo quibusdam; nullam respexerit Spiritus Sanctus, uti eam in veritatem deduceret (Joan., XIV, 26), ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de Patre, ut esset doctor veritatis (Joan., XV, 26); neglexerit officium Dei villicus, Christi vicarius, sinens Ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere, quam ipse per Apostolos praedicabat: ecquid verisimile est, ut tot ac tantae in unam fidem erraverint? Nullus inter multos eventus unus est exitus: variasse debuerat error doctrinae Ecclesiarum. Caeterum, quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed traditum. Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt?

CAPUT XXIX.

Haereses potius errasse, quae vera doctrina sunt posteriores.

Quoquo modo sit erratum; tamdiu utique regnavit error, quamdiu haereses non erant. Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda veritas expectabat: interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur, tot millia millium perperam tincta, tot opera fidei perperam administrata, tot virtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria in vacuum coronata. Aut si nec perperam, nec in vacuum, quale est ut ante res Dei currerent, quam cujus Dei notum esset; ante Christiani, quam Christus inventus, ante haeresis, quam vera doctrina? Sed enim in omnibus veritas imaginem antecedit; post rem similitudo succedit. Caeterum satis ineptum, ut prior in doctrina haeresis habeatur; vel quoniam ipsa est quae futuras haereses et cavendas praenuntiavit. Ad ejus doctrinae Ecclesiam scriptum est, imo ipsa doctrina ad Ecclesiam suam scribit: Etsi Angelus de coelo aliter evangelizaverit citra quam nos, anathema sit (Gal., I, 8).

CAPUT XXX.

Marcionem enim et Valentinum, in catholicam primo doctrinam apud Ecclesiam romanensem sub episcopatu Eleutheri credidisse; donec ob inquietam curiositatem semel et iterum ejecti, novissime in perpetuum dissidium relegati, venena doctrinarum suarum disseminarunt. Atque idem de aliis judicium, qui virtutibus et miraculis novos se apostolos esse probare nequeunt.

Ubi tunc Marcion, ponticus nauclerus, stoicae studiosus? Ubi Valentinus platonicae sectator? Nam constat illos, neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud Ecclesiam romanensem, sub episcopatu Eleutherii benedicti, donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres quoque vitabant semel et iterum ejecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae Ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati , venena doctrinarum suarum disseminaverunt. Postmodum idem Marcion, poenitentiam confessus cum conditioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus, si caeteros quos perditioni erudisset, Ecclesiae restitueret, morte praeventus est. Oportebat enim haereses esse (I Cor., II, 19). Nec tamen ideo bonum haereses, quia eas oportebat, quasi non et malum oportuerit esse. Nam et Dominum tradi oportebat; sed vae traditori (Marc., XIV, 21)? ne quis etiam hinc haereses defendat. Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator ejus: sed lapsus in foeminam desertor continentiae marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit; inde post annos regressus non melior, nisi tantum qua jam non marcionites, in alteram foeminam impegit, illam virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane prostibulum et ipsam, cujus energemate circumventus, quas ab ea didicit phaneroseis scripsit. Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne se posteriores negare possint. Quanquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, revincuntur (Matth., VII, 16). Si enim Marcion Novum Testamentum a Vetere separavit, posterior est eo quod separavit; quia separare non posset, nisi quod unitum fuit. Unitum ergo ante quam separaretur, postea separatum, posteriorem ostendit separatorem. Item Valentinus, aliter exponens, et sine dubio emendans, hoc omnino quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus. Caeterum et Nigidius nescio quis, et Hermogenes, et multi alii qui adhuc ambulant pervertentes vias Dei, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierunt. Si alium Deum praedicant, quomodo ejus Dei rebus et litteris et nominibus utuntur adversus quem praedicant? si eumdem, quomodo aliter? Probent se novos apostolos esse: dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum: sic enim Apostolos solet facere, dare illis praeterea virtutem eadem signa edendi, quae et ipse. Volo igitur et virtutes eorum proferri; nisi quod agnosco maximam virtutem eorum, qua Apostolos in perversum aemulantur: illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt.

CAPUT XXXI.

Id itaque esse verum et dominicum, quod prius sit traditum; falsum, quod posterius.

Sed ab excessu revertar ad principalitatem veritatis, et posteritatem mendacitatis disputandam, ex illius quoque parabolae patrocinio, quae bonum semen frumenti a Domino seminatum in primore constituit, avenarum autem sterilis foeni adulterium ab inimico diabolo (Matt., XIII, 37, 39) postea superducit. Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat, quia et alibi verbum Dei seminis similitudo est. Ita ex ipso ordine manifestatur, id esse dominicum et verum, quod sit prius traditum; id autem extraneum et falsum, quod sit posterius immissum. Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi veritatem.

CAPUT XXXII.

Si interim quaedam sint haereses etiam inde ab aetate apostolica; praescribendum uti evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis aut apostolicis viris habeat antecessorem, quemadmodum Smyrnaeorum et Romanorum Ecclesiae; quod cum probare non possim, in communicationem non recipiantur.

Caeterum, si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo origines Ecclesiarum suarum: evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census suos deferunt: sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert: sicut Romanorum, Clementem a Petro ordinatum edit; proinde utique et caeterae exhibent quos ab Apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant. Confingant tale aliquid Haeretici. Quid enim illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata, ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit, neque apostoli alicujus auctoris esse, neque apostolici; quia sicut Apostoli non diversa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria Apostolis edidissent, nisi illi qui ab Apostolis didicerunt aliter praedicaverunt. Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis, vel apostolicis, auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur; tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae. Ita omnes haereses ad utramque formam nostris Ecclesiis provocatae, probent se quaqua putant apostolicas. Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae.

CAPUT XXXIII.

Quid quod jam tum ab Apostolis et demonstratae et ejeratae fuerint, ex quibus et reliquas haereses omnes sua semina sumpsisse.

Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem, quae tunc sub Apostolis fuerunt, ab iisdem Apostolis et demonstratae et dejeratae. Nam et sic facilius traducentur, dum, aut jam tunc fuisse deprehendentur, aut ex illis quae jam tunc fuerunt, semina sumpsisse. Paulus, in prima ad Corinthios (XV, 12), notat negatores et dubitatores resurrectionis. Haec opinio propria Sadducaeorum; partem ejus usurpat Marcion, et Apelles, et Valentinus, et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. Et ad Galatas scribens (V, 2), invehitur in observatores et defensores circumcisionis et legis: Hebionis haeresis est. Timotheum instruens (I Tim., IV, 3.), nuptiarum quoque interdictores suggillat: ita instituunt Marcion et Apelles ejus secutor. Aeque tangit eos, qui dicerent factam jam resurrectionem (II Tim. II, 3): id de se Valentiniani asseverant. Sed et cum genealogias indeterminatas nominat (I Tim. I, 4), Valentinus agnoscitur; apud quem Aeon ille nescio qui novi, et non unius nominis, generat e sua Charite Sensum et Veritatem; et hi aeque procreant duos, Sermonem et Vitam; dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam: estque haec prima ogdoas aeonum. Exinde decem alii, et duodecim reliqui aeones miris nominibus oriuntur, in meram fabulam triginta aeonum. Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid Hermogenis ostendit, qui, materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens, potest ei servire quam Deo comparat. Joannes vero, in Apocalypsi, idolothyta edentes et stupra committentes jubet castigare: sunt et nunc alii nicolaitae, Caiana haeresis dicitur. At in epistola eos maxime antichristos vocat, qui Christum negarent in carne venisse, et qui non putarent Jesum esse Filium Dei: illud Marcion, hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina, angelis serviens, utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro Apostolo in ipso Simone damnabatur.

CAPUT XXXIV.

Atque adeo cum habeant cum illis consortium suae praedicationis, habere etiam damnationis consortium, maxime cum ab Apostolis praenuntiatae fuerint.

Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum, quae sub Apostolis fuisse ab ipsis Apostolis discimus; et tamen nullam invenimus institutionem, inter tot diversitates perversitatum, quae de Deo creatore universorum controversiam moverit. Nemo alterum Deum ausus est suspicari. Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem deduceret Dei creatoris. His solis, et his primis revelata est veritas Divinitatis, majorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis, qui Deum sic quoque voluerit aemulari, ut de doctrinis venenorum, quod Dominus negavit, ipse faceret discipulos super magistrum. Eligant igitur sibi tempora universae haereses, quae quando fuerint, dummodo intersit quae quando, dum de veritate non sint. Utique quae ab Apostolis nominatae non fuerunt, sub Apostolis fuisse non possunt: si enim fuissent, nominarentur et ipsae, ut et ipsae coercendae. Quae vero sub Apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur. Sive ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores, quae sub Apostolis rudes, habent suam exinde damnationem; sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae, quidam ex illis usurpaverunt, habendo cum eis consortium praedicationis, habeant necesse est etiam consortium damnationis; praecedente illo fine supradicto posteritatis, quo, etsi nihil de damnatitiis participarent, de aetate sola praejudicarentur; tanto magis adulterae, quanto nec ab Apostolis nominatae. Unde firmius constat, has esse, quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.

CAPUT XXXV.

Nullam autem e contrario dictarum praescriptionum competere adversus nostram disciplinam.

His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, sive quae posterae, sive quae coaetaneae Apostolorum, dummodo diversae; sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae; audeant respondere et ipsae aliquas ejusmodi praescriptiones adversus nostram disciplinam. Si enim negant veritatem ejus, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma revictam, qua ipsae revincuntur; et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas, quam apud illas non esse jam constat. Posterior nostra res non est, imo omnibus prior est: hoc erit testimonium veritatis, ubique occupantis principatum. Ab Apostolis utique non damnatur, imo defenditur: hoc erit indicium proprietatis. Quam enim non damnant, qui extraneam quamque damnaverunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.

CAPUT XXXVI.

Percurrenti enim Ecclesias apostolicas, apud quas adhuc ipsae cathedrae apostolorum suis locis praesidentur, et inter eas Romanam, unde nobis quoque auctoritas praesto est (ubi Petrus et Paulus coronati) constabit eamdem ab Apostolis suam potasse fidem, per quam aqua signat, Spiritus Sanctus vestit, Eucharistia pascit.

Age jam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre Ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae Apostolorum suis locis praesident; apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscujusque. Proxima est tibi Achaia? habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Si autem Italiae adjaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista quam felix Ecclesia! cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt; ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur; ubi Paulus Joannis exitu coronatur; ubi Apostolus Joannes, posteaquam, in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur; videamus quid didicerit, quid docuerit, cum Africanis quoque Ecclesiis contesserarit. Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem; Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, eucharistia pascit, ad martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit. Haec est institutio, non dico jam quae futuras haereses praenuntiabat, sed de qua haereses prodierunt. Sed non fuerunt ex illa, ex quo factae sunt adversus illam. Etiam de olivae nucleo mitis et optimae et necessariae asper oleaster oritur; etiam de papavere ficus gratissimae et suavissimae ventosa et vana caprificus exsurgit. Ita et haereses de nostro frutice, non nostro genere; veritatis grano, sed mendacio sylvestres.

CAPUT XXXVII.

Cum igitur iis veritas adjudicetur quicumque in ea regula incedimus, quam Ecclesia ab Apostolis accepit; constare propositum suum non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, cum christiani non sint, et proinde exhaeredati a possessione christianarum litterarum.

Si haec ita se habent, ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere. Si enim haeretici sunt, christiani esse non possunt, non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum nomine admittunt. Ita non christiani, nullum jus capiunt christianarum litterarum. Ad quos merito dicendum est: Qui estis? quando, et unde venistis? quid in meo agitis, non mei? quo denique, Marcion, jure sylvam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos transvertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoves? Quid hic caeteri ad voluntatem vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio; olim possideo: habeo origines firmas, ab ipsis auctoribus quorum fuit res. Ego sum haeres Apostolorum. Sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adjuraverunt, ita teneo. Vos certe exhaeredaverunt semper et abdicaverunt, ut extraneos, ut inimicos. Unde autem extranei et inimici Apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus Apostolos, aut protulit, aut recepit?

CAPUT XXXVIII.

Maxime cum illis non possit succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum, usurpata in Scripturis detractione, vel adjectione, vel transmutatione, et interpolatione, qua alius manu Scripturas, alius sensus expositione intervertit.

Illic igitur et Scripturarum et expositionum adulteratio deputanda est, ubi diversitas doctrinae invenitur. Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas coegit aliter disponendi instrumenta doctrinae. Alias enim non potuissent aliter docere, nisi aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum ejus; ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum, per quae doctrina tractatur. Etenim quid contrarium nobis in nostris? quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium ei quod esset in Scripturis deprehensum, detractione, vel adjectione, vel transmutatione remediaremus? Quod sumus, hoc sunt Scripturae ab initio suo; ex illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a vobis interpolarentur. Cum autem omnis interpolatio posterior credenda sit, veniens utique ex caussa aemulationis, quae neque prior, neque domestica unquam est ejus quod aemulatur, tam incredibile est sapienti cuique, ut nos adulterum stylum intulisse videamur Scripturis, qui sumus et primi et ex ipsis, quam illos non intulisse, qui sunt et posteri et adversi. Alius manu Scripturas, alius sensus expositione intervertit. Neque enim si Valentinus integro instrumento uti videtur, non callidiore ingenio, quam Marcion, manus intulit veritati. Marcion enim exerte et palam machaera, non stylo usus est; quoniam ad materiam suam caedem Scripturarum confecit. Valentinus autem pepercit; quoniam non ad materiam Scripturas, sed materiam ad Scripturas excogitavit: et tamen plus abstulit, et plus adjecit, auferens proprietates singulorum quoque verborum, et adjiciens dispositiones non comparentium rerum.

CAPUT XXXIX.

In eo comparandi illis qui Virgiliocentonas et Homerocentonas composuisse leguntur.

Haec sunt ingenia de spiritalibus nequitiae, cum quibus luctatio est nobis, fratres, merito contemplanda, fidei necessaria, ut electi manifestentur, ut reprobi detegantur. Et ideo habent vim, et excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam, quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque scripturis exemplum praesto sit ejusmodi facilitatis. Vides hodie ex Virgilio fabulam in totum aliam componi, materia secundum versus, versibus secundum materiam concinnatis. Denique Osidius Geta Medeam tragoediam ex Virgilio plenissime exsuxit. Meus quidem propinquus ex eodem poeta inter caetera styli sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homerocentones etiam vocari solent, qui de carminibus Homeri propria opera more centonario ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus. Et utique foecundior divina litteratura ad facultatem cujuscumque materiae. Nec periclitor dicere ipsas quoque Scripturas sic esse ex Dei voluntate dispositas, ut haereticis materias subministrarent, cum legam oportere haereses esse, quae sine Scripturis esse non possunt.

CAPUT XL.

Fieri haec autem eodem diaboli instinctu, qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum in idolorum mysteriis aemulatur; exempli gratia, qui quosdam tinguit, expiationem delictorum de lavacro repromittit, signat in frontibus, celebrat et panis oblationem.

Sequetur, a quo intellectus intervertatur eorum quae ad haereses faciant? A diabolo scilicet, cujus sunt partes intervertendi veritatem, qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum, idolorum mysteriis aemulatur. Tingit et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos; expositionem delictorum de lavacro repromittit; et si adhuc memini, Mithara signat illic in frontibus milites suos; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis inducit, et sub gladio redimit coronam. Quid? quod et summum Pontificem unius nuptiis statuit, habet et virgines, habet et continentes. Caeterum, si Numae Pompilii superstitiones revolvamus, si sacerdotalia officia, insignia, et privilegia, si sacrificalia ministeria, et instrumenta, et vasa ipsorum sacrificiorum, ac piaculorum et votorum, curiositates consideremus, nonne manifeste diabolus morositatem illam judaicae legis imitatus est? Qui ergo ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter affectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum christianorum, sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis profanae et aemulae fidei attentare. Et ideo, neque a diabolo immissa esse spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses veniunt, dubitare quis debet, neque ab idololatria distare haereses, cum et auctoris et operis ejusdem sint, cujus et idololatria. Deum, aut fingunt alium adversus Creatorem, aut, si unicum Creatorem confitentur, aliter eum disserunt, quam in vero est. Itaque omne mendacium quod de Deo dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.

CAPUT XLI.

Non omittendam denique, qua contra eos praescribamus, ipsius etiam haereticae conversationis descriptionem; ubi quis catechumenus, quis fidelis, incertum; pariter enim adeunt, pariter audiunt, pariter orant; qui pacem cum omnibus miscent; quorum mulieres audeant exorcismos agere, forsitan et tinguere; quorum ordinationes temerariae, et alius hodie episcopus, cras alius, hodie diaconus, qui cras lector, hodie presbyter qui cras laicus, nam et laicis sacerdotalia munera injungere.

Non omittam ipsius etiam conversationis haereticae descriptionem, quam futilis, quam terrena, quam humana sit, sine gravitate, sine auctoritate, sine disciplina, ut fidei suae congruens. In primis quis catechumenus, quis fidelis, incertum est; pariter adeunt, pariter audiunt, pariter orant; etiam ethnici si supervenerint, sanctum canibus, et porcis margaritas, licet non veras, jactabunt. Simplicitatem volunt esse prostrationem disciplinae, cujus penes nos curam lenocinium vocant. Pacem quoque passim cum omnibus miscent: nihil enim interest illis, licet diversa tractantibus, dum ad unius veritatis expugnationem conspirent. Omnes tument, omnes scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni, quam edocti. Ipsae mulieres haereticae, quam procaces! quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tingere. Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes: nunc neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non possunt. Nusquam facilius proficitur, quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic, promereri est. Itaque alius hodie episcopus, cras alius; hodie diaconus, qui cras lector; hodie presbyter, qui cras laicus: nam et laicis sacerdotalia munera injungunt.

CAPUT XLII.

In verbi quoque administratione negotium illis esse non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi; nec suis praesidibus reverentiam praestent: et hinc apud eos schismata non parere, quantumvis tamen a regulis suis inter se varient et etiam ab auctoribus suis.

De verbi autem administratione quid dicam, cum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi? Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si jacentibus elevationem operentur; quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio venit, sed de veritatis destructione. Nostra suffodiunt, ut sua aedificent. Adime illis legem Moysi, et Prophetas, et creatorem Deum, accusationem eloqui non habent. Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum, quam exstructiones jacentium ruinarum. Ad haec solummodo opera humiles, et blandi, et summissi agunt. Caeterum, nec suis praesidibus reverentiam noverunt. Et hoc est quod schismata apud haereticos fere non sunt; quia, cum sint, non parent. Schisma est unitas ipsis. Mentior si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. Agnoscit naturam suam, et originis suae morem, profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus dissentientes deprehenduntur. Plerique nec Ecclesias habent, sine matre, sine sede, orbi fide, extorres, sine lare vagantur.

CAPUT XLIII.

Notata etiam fuisse eorum commercia cum magis, circulatoribus, astrologis, philosophis; adeo ut doctrinae ipsorum non verae index sit disciplina non bona.

Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quampluribus: cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis: QUAERITE ET INVENIETIS, ubique meminerunt. Adeo et de genere conversationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae index disciplina est. Negant Deum timendum; itaque libera sunt illis omnia et soluta. Ubi autem Deus non timetur, nisi ubi non est? Ubi Deus non est, nec veritas ulla est; ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est. At ubi Deus, ibi metus in Deum, qui est initium sapientiae. Ubi metus in Deum, ibi gravitas honesta, et diligentia attonita, et cura sollicita, et allectio explorata, et communicatio deliberata, et promotio emerita, et subjectio religiosa, et apparitio devota, et processio modesta, et Ecclesia unita, et Dei omnia.

CAPUT XLIV.

Postremo si forte praescriptionibus his non moveantur, ad futuri judicii metum, et haereticos provocat, et eos qui aures haereticis accommodant.

Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare reddentes rationem in primis ipsius fidei. Quid ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico, virginem traditam a Christo? Credo, allegabunt, nihil unquam sibi ab illo vel ab apostolis ejus, de seris et perversis doctrinis futuris praenuntiatum, et de cavendis abominandisque praeceptum. Agnoscant suam potius culpam quam illorum, qui nos tanto ante praestruxerunt. Adjicient praeterea multa de auctoritate cujusque doctoris haeretici; illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse, uti merito apostoli crederentur. Quasi nec hoc scriptum sit, venturos multos qui etiam virtutes maximas ederent, ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque veniam merebuntur? Qui vero memores dominicarum et apostolicarum denuntiationum in fide integri steterint, credo de venia periclitabuntur, respondente Domino: « Praenuntiaveram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et Prophetarum et Apostolorum etiam; et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram; semel evangelium et ejusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram; sed cum vos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare: resurrectionem promiseram etiam carnis; sed recogitavi ne implere non possem: natum me ostenderam ex virgine; sed postea turpe mihi visum est: patrem dixeram qui solem et pluvias fecit, sed alius me pater melior adoptavit: prohibueram vos aurem accommodare haereticis, sed erravi . . . ? » Talia capit opinari eos qui exorbitant, et fidei veritatis periculum non cavent.

CAPUT XLV.

Porro hoc institutum simul aggressus etiam specialiter, initio facto a judaismo, haereticos omnes ad sua usque tempora recenset, et imprimis Dositheum, Sadducaeos, Pharisaeos.

Sed nunc quidem generaliter actum est a nobis adversus haereses omnes, certis et justis, et necessariis praescriptionibus repellendas a conlatione Scripturarum. De reliquo, si Dei gratia annuerit, etiam specialiter quibusdam respondebimus. Haec in fide veritatis ci . . . . legentibus pax et gratia Domini nostri Jesu Christi in aeternum.

CONTRA HAERETICOS EXPLICIT.

Sequentia non leguntur in vetustissimo codice Agobardi. Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca perstringam. Taceo enim judaismi haereticos, Dositheum inquam Samaritanum, qui primus ausus est prophetas, quasi non in Spiritu Sancto locutos, repudiare. Taceo Sadducaeos, qui ex hujus erroris radice surgentes, ausi sunt ad hanc haeresim etiam resurrectionem carnis negare. Praetermitto Pharisaeos, qui additamenta quaedam legi adstruendo a Judaeis divisi sunt: unde etiam hoc accipere ipsum quod habent nomen, digni fuerunt: cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt.

CAPUT XLVI.

Deinde eos recenset, qui ex Evangelio haeretici esse voluerunt, Simonem magum, Menandrum, Saturninum, Basilidem, Nicolaum.

Ad eos me converto qui ex Evangelio haeretici esse voluerunt: ex quibus est primus omnium Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro justamque sententiam. Hic ausus est summam se dicere virtutem, id est, summum Deum, mundum autem ab angelis suis institutum, a daemone se oberrante, quid esset sapientia, descendisse quaerendum apud Judaeos, se in phantasmate Dei non passum, sed esse quasi passum. Post hunc Menander discipulus ipsius, similiter magus, eadem dicens quae Simon ipse: quicquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, negans habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus fuisset. Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens, innascibilem virtutem id est Deum, in summis et illis infinitis partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc angelos inferiorem mundum fecisse: et quia splendor quidam luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem illam superiorem propter illius luminis angelos hominem instituere, angelos curasse: hunc super terram jacuisse reptantem: cujus lumen illud et virtutem misericordiam, scintillam salvam esse, caetera hominis perire. Christum in substantia corporis non fuisse, et phantasmate tantum quasi passum fuisse; resurrectionem carnis nullo modo futuram esse. Postea Basilides haereticus erupit: hic esse dicit summum Deum nomine Abraxan, ex quo mentem creatam, quam graece ΝΟΥΝ appellat. Inde Verbum. Ex illo providentiam, ex providentia virtutem, et sapientiam: ex ipsis inde principatus, et potestates, et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et probolas: ab istis angelis trecentos sexaginta quinque coelos institutos, et mundum in honore Abraxae, cujus nomen hunc in se habebat numerum computatum. In ultimis quidem angelis, et qui nunc fecerunt mundum, novissimum ponit Judaeorum Deum, id est, Deum legis et prophetarum; quem Deum negat, sed angelum dicit. Huic sortito obtigisse semen Abrahae, atque ideo hunc de terra Aegypti filios Israel in terram Chanaam transtulisse. Hunc turbulentiorem prae caeteris angelis, atque ideo et seditiones frequenter et bella concutere, sed et humanum sanguinem fundere. Christum autem, non ab hoc qui fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum venisse in phantasmate: sine substantia carnis fuisse: hunc passum a Judaeis non esse, sed vice ipsius Simonem crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse. Martyria negat esse facienda. Carnis resurrectionem graviter impugnat, negans salutem corporibus repromissam. Alter haereticus Nicolaus emersit; hic de septem diaconis, qui in Actis Apostolorum allecti sunt, fuit. Hic dicit tenebras in concupiscentia luminis, et quidem foeda et obscena, fuisse: ex hac permixtione pudor est dicere quae foetida et immunda sunt.

Aeones enim refert quosdam turpitudinis natos, et complexus, et permixtiones execrabiles, obscenasque conjunctas, et quaedam ex ipsis adhuc turpiora: natos praeterea daemones, et deos, et spiritus septem, et alia satis sacrilega pariter et foeda: quae referre erubescimus, et jam praeterimus. Satis est nobis quod totam istam haeresim Nicolaitarum, Apocalypsis Domini gravissima sententiae auctoritate damnavit, dicendo: Quia hoc tenes, odisti doctrinam Nicolaitarum, quam et ego odi.

CAPUT XLVII.

Quibus adjungit Ophitas, Cainaeos, Sethoitas.

Accesserunt his haeretici etiam illi, qui Ophitae nuncupantur. Nam serpentem magnificant in tantum, utillum etiam ipsi Christo praeferant. Ipse enim, inquiunt, scientiae nobis boni et mali originem dedit. Hujus animadvertens potentiam et majestatem Moyses, inquiunt, aereum posuit serpentem: et quicunque ipsum aspexerunt, sanitatem consecuti sunt. Ipse, aiunt praeterea, Christus in Evangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem, dicendo: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: ipsum introducunt ad benedicenda Eucharistia sua. Sed tota istius erroris et scena et doctrina inde fluxit. Dicunt enim de illo summo primario aeone complures alios aeones extitisse inferiores; omnibus tamen istis aeonem antistare, cujus sit nomen Jaldabaoth. Hunc autem conceptum esse ex altero aeone aeonibus inferioribus permixto: seque postea, cum in superiora voluisset eniti, gravitate materiae permixta sibi, non potuisse ad superiora pervenire, in medietate relictum, extendisse totum, effecisse sic coelum. Jaldabaoth tamen inferius descendisse, et fecisse sibi filios septem: quem occlusisse superiora dilatatione; ut quia angeli quae superiora essent, scire non possent, ipsum solum Deum putarent. Virtutes igitur illas et angelos inferiores hominem fecisse: et quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus institutus esset, quasi vermem jacuisse reptantem. Illum vero aeonem ex quo Jaldabaoth processisset, invidia commotum, scintillam quamdam jacenti homini immisisse qua excitatus per prudentiam saperet, et intelligere posset superiora. Sic rursum Jaldabaoth istum in indignationem conversum ex semetipso edidisse virtutem, et similitudinem serpentis: et hanc fuisse virtutem in paradiso, id est, istum fuisse serpentem, cui Eva quasi Filio Dei crediderat. Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Christum autem non in substantia carnis fuisse, salutem carnis sperandam omnino non esse. Necnon etiam erupit alia quoque haeresis, quae dicitur Cainaeorum. Et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti virtute conceptum, quae operata sit in ipso. Nam Abel ex inferiore virtute conceptum, procreatum, et ideo inferiorem repertum. Hi qui hoc adserunt, etiam Judam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes, propter utilitates quas humano generi contulisse jactatur. Quidam enim ipsorum gratiarum actionem Judae propter hanc caussam reddendam putant. Animadvertens enim, inquiunt, Judas, quod Christus vellet veritatem subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset. Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari. Sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum. Hujus perversitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel; propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi, qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum moritur et nascitur. Permixtiones enim dicunt angelorum et hominum iniquas fuisse: ob quam caussam illam virtutem, quam (sicut diximus) pronuntiant matrem, ad vindictam etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur: et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur. Sed enim illos qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter, et ignorante illa matre Virtute, cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham, quo semen malitiae non periret, sed cum caeteris conservatum, et post cataclysmum terris redditum, exemplo caeterorum excresceret, et effunderetur, et totum orbem et impleret et occuparet. De Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth, et pro ipso Seth ipsum fuisse.

CAPUT XLVIII.

Praeterea Carpocratem, Cerinthum, Hebionem.

Corpocrates praeterea hanc tulit sectam. Unam esse dicit Virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos, atque virtutes: quos distantes longe a superioribus virtutibus, mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Joseph, hominem tantummodo genitum, sane prae caeteris justitiae cultu, vitae integritate meliorem: hunc apud Judaeos passum: solam animam ipsius coelo receptam, eo quod et firmior et robustior caeteris fuerit: ex quo colligeret, tentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones. Post hunc Cerinthus haereticus erupit, similia docens. Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit: Christum ex semine Joseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens: Judaeorum Deum non Dominum, sed angelum promens. Hujus successor Hebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a Deo dicat mundum, non ab angelis factum: et quia scriptum sit, Nemo discipulus super magistrum, nec servus super dominum. Legem etiam proponit, scilicet ad excludendum Evangelium, et vindicandum Judaismum.

CAPUT XLIX.

Valentinum deinceps, ac ejus sequaces Ptolomaeum, Secundum, Heracleonem.

Valentinus autem haereticus multas introducit fabulas, has ego circumducens breviter expediam. Introducit enim Pleroma et Aeones triginta: exponit autem hos per syzygias, id est, conjugationes quasdam. Nam dicit in primis, esse Bython et Silentium; ex his processisse semen, Mentem et Veritatem: ex quibus erupisse Verbum et Vitam: de quibus rursum creatum hominem et Ecclesiam. Sed enim ex his quoque processisse duodecim aeonas; de Sermone autem et Vita, aeonas alios decem: hanc esse aeonum triacontada, quae fit in Pleromate ex ogdoade et decade, ac dyodecade. Tricesimum autem aeonem, Bython illum videre voluisse, et ad videndum illum ausum esse in superiora Pleromatis conscendere. Et quoniam ad magnitudinem ipsius videndam capax non fuit, in defectione fuisse, et pene dissolutum esse, nisi quia missus ad constabiliendum illum, ille quem appellant Horon, confirmasset illum dicto Iao. Hoc pronuntiat Io Apelles. Istum autem Aeonem in defectionem factum Achamoth dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse, et ex passionibus materias edidisse. Expavit enim, inquit, et extimuit, et contristata est, et ex his passionibus concepit et edidit. Hinc fecit coelum et terram et mare, et omnia quaecumque sunt in eis, ob quam caussam omnia infirma esse et fragilia, et caduca, et mortalia quaecumque sunt ab ipso facta: quoniam quidem ipse fuerit de aporiatione conceptus atque prolatus: hunc tamen instituisse istum mundum ex his materiis, quas Achamoth, vel pavendo, vel timendo, vel contristando, vel sudando praestiterat. Nam ex pavore, inquit, tenebrae factae sunt: ex timore et ignorantia, spiritus nequitiae et malignitatis: ex tristitia et lacrymis, humida fontium, fluminum materia, marisque. Christum autem missum ab illo propatore qui est Bythos. Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de coelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem, vel mutuantem. Resurrectionem hujus carnis negat, sed alterius. Legis et prophetarum quaedam probat, quaedam improbat: id est, omnia improbat, dum quaedam reprobat. Evangelium habet etiam suum, praeter haec nostra. Post hunc extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici, qui cum Valentino per omnia consentiunt. In illo solo differunt. Nam cum Valentinus Aeonas tantum triginta finxisset, isti addiderunt alios complures. Quatuor enim primum, deinde alios quatuor aggregaverunt. Et quod dicit Valentinus Aeonem trigesimum excessisse de pleromate, ut in defectionem, negant isti. Non enim ex illa triacontade fuisse hunc, qui fuerit in defectionem, propter desiderium videndi propatoris. Extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed novitate quadam pronuntiationis vult videri alia sentire. Introducit enim in primis illud fuisse quod pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde reliquos Aeonas, deinde introducit totum Valentinum.

CAPUT L. Marcum item et Colarbasum.

Non defuerunt post hos Marcus quidam et Colarbasus, novam haeresin ex Graecorum alphabeto componentes. Negant enim veritatem sine istis posse litteris inveniri; imo totam plenitudinem et perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam. Propter hanc enim caussam Christum dixisse: Ego sum Α et Ω. Denique Jesum Christum descendisse, id est, columbam in Jesum venisse, quae graeco nomine cum περιστερὰ pronuntietur, habeat secundum numerum, DCCCI. Percurrunt isti ω, ψ, χ, φ, υ, τ, totum usque ad Alpha Beta, et computant ogdoadas et decadas, ita ut adferre illorum omnes vanitates ineptum sit et otiosum, quod tamen non tantum jam vanum, sed etiam periculosum sit. Alterum Deum fingunt praeter creatorem. Christum in substantia negant carnis fuisse. Negant carnis resurrectionem futuram.

CAPUT LI. Post haec Cerdonem, Marcionem, ejusque discipulos Lucanum et Apellem.

Accedit his Cerdon quidam; hic introducit initia duo, id est duos deos, unum bonum, et alterum saevum; bonum superiorem, saevum hunc mundi creatorem. Hic prophetias et legem repudiat, Deo creatori renuntiat, superioris Dei Filium Christum venisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum: nec ex virgine natum, sed omnino nec natum. Resurrectionem animae tantummodo probat, corporis negat. Solum Evangelium Lucae, nec tamen totum recipit. Apostoli Pauli neque omnes, neque totas Epistolas sumit. Acta Apostolorum et Apocalypsin quasi falsa rejicit. Post hunc discipulus ipsius emersit Marcion quidam nomine, ponticus genere, episcopi filius, propter stuprum cujusdam virginis ab Ecclesiae communicatione abjectus. Hic ex occasione qua dictum sit, Omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem malos, haeresin Cerdonis approbare conatus est, eadem dicere, quae ille superior haereticus ante dixerat. Extitit post hunc Lucanus quidam nomine, Marcionis sectator atque discipulus: et hic per eadem vadens blasphemiae genera, eadem docet quae Marcion et Cerdon docuerant. Post hos subsequitur Apelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus est. Hic introducit unum Deum infinitis superioribus partibus. Hunc potestates multas, angelosque fecisse: propterea et aliam virtutem quam dicit, Dominum dicit, sed angelum ponit. Hoc vult videri mundum institutum ad imitationem mundi superioris, cui mundo permiscuisse poenitentiam; quia non illum tam perfecte fecisset, quam ille superior mundus institutus fuisset. Legem et prophetas repudiat. Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut Evangelium docet; sed eo quod e superioribus partibus descenderet, ipso descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse: hunc in resurrectione singulis quibusque elementis, quae in descensu suo mutuata fuissent, in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui partibus, in coelo spiritum tantum reddidisse. Hic carnis resurrectionem negat; solo utitur et Apostolo, sed Marcionis, id est non toto. Animarum solarum dicit salutem. Habet praeterea privatas, sed extraordinarias lectiones suas, quas appellat phaneroseis Philumenes cujusdam puellae, quam quasi prophetissam sequitur. Habet praeterea suos libros, quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare vult, quod omnia quaecumque Moyses de Deo scripserit, vera non sint, sed falsa sint.

CAPUT LII. Tatianum inde, et eos qui secundum Phrygas dicebantur, κατὰ Proclum, ad secundum Aeschinem, Montanistas.

His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. Hic Justini martyris discipulus fuit, post hunc diversa sentire coepit. Totus enim secundum Valentinum sapit, adjiciens illud, Adam nec salutem consequi posse: quasi non, si rami salvi fiant, et radix salva sit. Accesserunt alii haeretici, qui dicuntur secundum Phrygas; sed horum non una doctrina est. Sunt enim qui κατὰ Proclum dicuntur, sunt qui secundum Aeschinem pronuntiantur. Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem suam: et communem quidem illam, qua in Apostolis quidem dicant Spiritum Sanctum fuisse, Paracletum non fuisse: et qua dicant Paracletum plura in Montano dixisse, quam Christum in Evangelium protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque majora.

CAPUT LIII. Denique Blastum, Theodotum utrumque, Praxean et Victorinum.

Privatam autem blasphemiam illi qui sunt κατὰ Aeschinem, hanc habent, qua adjiciunt etiam hoc, ut dicant Christum ipsum esse Filium et Patrem. Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter judaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi, XIV. mensis. Quis autem nesciat, quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget? Accedit his Theodotus haereticus byzantius: qui posteaquam Christi pro nomine comprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit. Doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, Deum autem illum negaret; ex Spiritu quidem Sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium, atque nudum, nulla alia prae caeteris, nisi sola justitiae auctoritate. Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum pariter et natum; sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4). Nam illum Melchisedech praecipuae gratiae coelestem esse virtutem: eo quod agat Christus pro hominibus, deprecator et advocatus ipsorum factus. Melchisedech facere pro coelestibus angelis atque virtutibus, nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, cujus neque initium, neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit. Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curavit. Hic Deum Patrem omnipotentem Jesum Christum esse dicit; hunc crucifixum passumque contendit et mortuum: praeterea seipsum sibi sedere ad dexteram suam, cum prophana et sacrilega temeritate proponit.