De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum VI

E Wikisource


De apostropho, diuersas dictiones
quasi per synæresin iungente.


QVoties hoc semicirculo, , dictionem inuenies notatam, dicito illum loco, a, aut, e, apponi : nota frequens admodum apud nos, apud Italos autem multò frequentior. Angli correctiores & hunc in nonnullis dictionibus admittere incipiunt, illoque audaciùs vsus sum in meo opere Anglicoitalico : vt ad id magis ac magis Anglos incitarem : scribimus igitur & pronuntiamus, l’esprit, pro, le esprit : l’h͓ome, l’éperon, l’h͓istorien, l’arbales͓tier : cùm antiqui scriberent, le home, le esperon, le historien, le arlebastier : nunc pro fœminino dic, l’église, l’artillerie, l’h͓os͓tesse : pro, la église, la artillerie, la h͓os͓tesse : & sic de alijs : ita fit vt vitemus illam cacophoniam, & hiulcam pronuntiationem, Gallis omnibus admodum inuisam : ac proinde exteris omnibus imprimis fugiendam. Aliquando expungimus, i, vocalem, apostrophi signo, sed cùm hæc syllaba, si, iungitur cum, il : vt pro, si il vous͓ plait, si tibi placet : scribimus, s’il vous͓ plait : [38] loco, si il veul͓t, si velit : scribe ac dic, s’il veut : si il faut, s’il faut.